Capitulum 11
Numérotation du verset
Rm. 11,1
Dico ergo
numquid repulit Deus
plebem suam1?
1 plebem suam] populum suum
Weber
Absit.
Nam
et ego Israelita sum,
ex semine Abrae2, de3 tribu Beniamin.
2 Abrae] Abraham
Weber
|
3 de]
om.
Weber
|
Numérotation du verset
Rm. 11,2
Non repulit
Deus plebem suam quam prescivit.
An nescitis quid dicit Scriptura
in Elia4
4 in Elia] post an nescitis
Weber
quemadmodum interpellat
Deum
pro5
5 pro] adversus
Weber
Israel :
Numérotation du verset
Rm. 11,3
Domine, prophetas tuos occiderunt,
altaria tua suffoderunt,
et ego relictus sum solus, et querunt animam meam ?
Numérotation du verset
Rm. 11,4
Sed quid dicit Scriptura illi dixisse6 divinum responsum7 ? Reliqui mihi
6 Scriptura illi dixisse]
om. Weber
|
7 divinum responsum]
inv. Weber
|
septem millia virorum,
qui non curvaverunt genua sua ante8 Baal.
8 genua sua ante] genu
Weber
Numérotation du verset
Rm. 11,5
Sic ergo et in hoc tempore
reliquie secundum electionem gratie Dei9
9 Dei] om. Weber
salve fient10
10 salve fient] facte sunt
Weber
Numérotation du verset
Rm. 11,6
Si autem gratia
non ex operibus,
alioquin
gratia
iam non est gratia.
Numérotation du verset
Rm. 11,7
Quid ergo ?
Quod querebat Israel,
hoc non est consecutus, electio autem consecuta est,
ceteri
vero excecati
sunt.
Numérotation du verset
Rm. 11,8
Sicut scriptum est : dedit illis Deus
spiritum
compunctionis,
oculos
ut non videant,
et aures ut non audiant
usque in hodiernum diem,
Numérotation du verset
Rm. 11,9
et David
dicit : fiat mensa eorum coram ipsis11
11 coram ipsis]
om. Weber
in laqueum,
et in captionem,
et in scandalum,
et in retributionem illis.
Obscurentur oculi eorum
ne videant,
et dorsum eorum12
12 eorum] illorum
Weber
semper incurva.
Numérotation du verset
Rm. 11,11
Dico ergo
numquid sic offenderunt ut caderent ?
Absit.
Sed illorum delicto salus est13 gentibus,
13 est] om. Weber
ut
illos
emulentur.
Numérotation du verset
Rm. 11,12
Quod si delictum eorum14
14 eorum] illorum
Weber
divitie sunt mundi, et diminutio
eorum divitie gentium
quanto magis plenitudo eorum ?
Numérotation du verset
Rm. 11,13
Vobis enim dico
gentibus,
quamdiu
quidem ego sum gentium
apostolus
ministerium meum honorificabo,
Numérotation du verset
Rm. 11,14
si quo modo
ad emulandum
provocem
carnem meam,
et
salvos faciam
aliquos ex illis.
Numérotation du verset
Rm. 11,15
Si enim
amissio eorum
reconciliatio est mundi que
assumptio
nisi vita ex mortuis ?
Numérotation du verset
Rm. 11,16
Quod si delibatio sancta est et massa,
et si radix sancta et rami.
Numérotation du verset
Rm. 11,17
Quod si aliqui
ex ramis
fracti sunt,
tu autem
cum oleaster esses,
insertus es
in illis
et socius
radicis
et pinguedinis
olive
factus es,
Numérotation du verset
Rm. 11,18
noli
gloriari
adversus ramos.
Quod si gloriaris,
non tu radicem portas, sed radix te.
Numérotation du verset
Rm. 11,19
Dicis15 ergo
15 dicis] dices
Weber
fracti sunt rami ut ego inserar.
Numérotation du verset
Rm. 11,20
Bene
propter
incredulitatem fracti sunt,
tu autem fide stas
noli altum sapere
sed time.
Numérotation du verset
Rm. 11,21
Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit
ne forte
nec tibi parcat.
Numérotation du verset
Rm. 11,22
Vide ergo
bonitatem
et severitatem Dei.
In eos quidem qui ceciderunt severitatem. In te autem bonitatem Dei
si
permanseris in bonitate
alioquin
et tu
excideris.
Numérotation du verset
Rm. 11,23
Sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur.
Potens est enim Deus
iterum inserere illos.
Numérotation du verset
Rm. 11,24
Nam si tu
ex naturali
excisus es
oleastro
et contra naturam
insertus es in bonam olivam,
quanto magis
hii secundum naturam
inserentur sue olive ?
Numérotation du verset
Rm. 11,25
Nolo enim vos ignorare, fratres,
mysterium hoc
ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia cecitas ex parte
contigit in Israel,
donec plenitudo gentium intraret,
Numérotation du verset
Rm. 11,26
et sic
omnis Israel
salvus fieret,
sicut scriptum est :
veniet
ex Sion
qui eripiat
et avertat
impietatem16
16 et avertat impietatem] avertet impietates
Weber
ab Iacob.
Numérotation du verset
Rm. 11,27
Et hoc
illis a me
testamentum,
cum abstulero
peccata eorum.
Numérotation du verset
Rm. 11,28
Secundum
evangelium
quidem inimici
propter vos,
secundum
electionem autem,
carissimi, propter patres.
Numérotation du verset
Rm. 11,29
Sine penitentia autem17
17 autem] enim
Weber
sunt dona
et vocatio Dei.
Numérotation du verset
Rm. 11,30
Sicut enim
aliquando et vos
non credidistis Deo,
nunc autem
misericordiam consecuti estis
propter incredulitatem istorum18,
18 incredulitatem istorum] illorum incredulitatem
Weber
Numérotation du verset
Rm. 11,31
ita et isti
nunc non crediderunt
in vestram misericordiam,
ut et ipsi
misericordiam
Numérotation du verset
Rm. 11,32
Conclusit enim Deus
omnia
in incredulitatem ut omnium misereatur.
Numérotation du verset
Rm. 11,33
O altitudo divitiarum
sapientie
et scientie Dei.
Quam incomprehensibilia sunt
iudicia eius
et investigabiles vie eius.
Numérotation du verset
Rm. 11,34
Quis enim cognovit
sensum Domini ?
Aut quis consiliarius eius fuit ?
Numérotation du verset
Rm. 11,35
Aut quis prior dedit illi
et retribuetur ei ?
Numérotation du verset
Rm. 11,36
Quoniam
ex ipso,
et per ipsum,
et in ipso omnia,
ipsi gloria in secula. Amen.
Capitulum 11
Numérotation du verset
Rm. 11,1
dist. 1
dist. 1
prol.|
marg.|
Dico ergo
quia tot auctoribus confutavit Iudeos, insultare possent gentes, dicentes ex toto repulsos esse, contra quos incipit sic: Dico ergo etc. Quia enim populum Israel incredulum ostendit, ne omnem Israel diffidentem dixisse putaretur, ostendit Deum non repulisse hereditatem suam. quasi1: Quia dixi Israel esse populum non credentem. Ergo dico, id est dicere videor quod Deus ex toto repulit
populum suum,
vel hereditatem suam, id est Iudeos quibus bona fecit. [Haimo. AMBROSIUS] Sed
numquid
hoc dico ? Vel {191.1481C}
Numquid repulit Deus?
Absit! Si enim dico Iudeos esse infideles, non tamen omnes, et si Deus repulit eos ex parte, non tamen ex toto, quia me et alios predestinatos non repulit. Nam et ego Israelita sum, id est Iudeus, non proselytus, quod semine Abrahe et ex tribu Beniamin. quasi2: Ab Abraham descendit per lineam Beniamin, hoc ideo dicit ne putaretur esse de Ismel.
1 Quasi] + dicat
PL
2 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 11,2
marg.|
Non repulit.
quasi3: Sicut me non repulit, similiter non repulit
Deus plebem suam, quam prescivit
salvandam; prescivit enim posuit
pro predestinavit.
Sic enim debere hoc accipi ex sequentibus patet. Ideo autem dixit, quem prescivit, ne iterum superbiant Iudei ex eo quod dixit eos non repulsos et {191.1481D} plebem Dei.
An nescitis?
quasi4: Ita reliquias in hoc tempore non repulit Dominus, sed salvavit sicut tempore Elie multos sibi reservavit, cum solus sibi Elias videretur; qui si ignoravit non mirum si isti ignorant. [AMBROSIUS] Tempore namque Elie quando Achab rex Samarie dedit filiam suam Ioram regi Iuda, tunc omnes Iudei videbantur idololatre, ita ut Elias putaret se relictum solum in cultu Dei. Quando Achab rex Samarie et Iezabel uxor eius pseudoprophetis credentes, prophetas Dei persequebantur, qui in speluncis se occultabant, et ipsi item Achab et Iezabel populum ad idololatriam hortabantur, sed ostendit Deus Elie quod non remanserat {191.1482A} solus, et hoc est quod ait:
An nescitis quid dici Scriptura,
id est liber Regum,
in Elia,
id est ubi de Elia loquitur, scilicet
quemadmodum interpellat,
id est inter se et illos
Deum
iudicem vocat,
adversum Israel,
dicens:
3 Quasi] + dicat
PL
4 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 11,3
marg.|
Domine, prophetas tuos occiderunt;
hoc sub Iezabel factum est,
et altaria tua suffoderunt,
id est a fundamento subverterunt,
et ego relictus sum solus
in cultu divino,
et querunt animam meam,
id est vitam, tollere.
Numérotation du verset
Rm. 11,4
marg.|
Sed quid?
quasi5: Putavit se solum,
sed quid dicit
Scriptura illi dixisse
responsum divinum?
[AMBROSIUS] Ecce,
reliqui,
id est per gratiam reservavi,
mihi septem millia virorum;
id est omnes bonos, per septenarium enim universitas, per millenarium perfectio designatur,
qui non curvaverunt genua sua ante Baal,
qui erat Deus {191.1482B} Achab et Iezabel.
5 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 11,5
dist. 2
dist. 2
prol.|
marg.|
Sic ergo et in hoc tempore usque.
quasi6: {191.1482C} Quia tunc erant multi boni, etsi nesciret Elias. Sic ergo, id est ita latenter; vel sic id est per eamdem gratiam, et in hoc tempore gratie ubi facilius est. Reliquie salve fient [AMBROSIUS] vel facte sunt, et hoc non secundum merita, sed
secundum electionem gratie,
id est per gratiam qua electi sunt. Unde Dominus ait:
Non vos me elegistis, sed ego elegi vos
(Io. 15). Neque enim ante credideramus in eum, ut eligeret nos. Nam si credentes iam elegit, electos elegit.
Si autem:
quasi7: Dixit per gratiam salvari.
6 Quasi] + dicat
PL
7 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 11,6
marg.|
Si autem gratia,
id est per gratiam salvi sunt,
iam non ex operibus legis, alioquin,
id est si per opera legis sunt salvi sunt,
gratia iam non est gratia,
sed debitum. Constat autem gratiam esse gratiam.
Numérotation du verset
Rm. 11,7
marg.|
{191.1482D}
Quid ergo?
Audito quod reliquie salve facte sunt gratia, non ex operibus. Quid ergo dicendum est? hoc, scilicet quod
Israel non est consecutus hoc quod querebat,
id est ex operibus iustitiam legis.
Electio autem consecuta est,
id est per gratiam electi iustitiam per fidem receperunt.
Ceteri vero,
non solum non consecuti sunt iustitiam, sed etiam
excecati sunt
vel fuerunt per iudicium. Electio igitur gratie est non meritorum, excecatio vero meritorum est. Excecati enim sunt quia credere noluerunt, sicut et illi quia voluerunt crediderunt. [AMBROSIUS] Misericordia igitur et iudicium in ipsis voluntatibus facta sunt Deo illis per misericordiam {191.1483A} gratiam apponente, istos vero per iudicium deserente. Quicumque enim cum intellexisset noluit credere, id debet consequi quod vult, scilicet ne de cetero possit credere. In voluntate ergo sua adiuti sunt, non immissa malitia, sed deserente gratia, ut quia scientes verum dicerent esse falsum, de cetero non intelligerent quod verum est, et hoc meruit invidia male voluntatis. [Haimo.] Non ita autem est de illis qui errore hoc agunt.
Numérotation du verset
Rm. 11,8
marg.|
Deinde auctoritate Isaie probat Iudeos ex parte fuisse excecatos dicens:
Sicut scriptum est
in Isaia, licet et aliis verbis:
Dedit enim illis Deus spiritum compunctionis,
id est malum, id est permisit eos habere malam compunctionem. Malam enim compunctionem hic significat, qua sepe fit ut etiam bonum sit homini molestum, sicut {191.1483B} Phariseis displicebat doctrina Christi. Spiritum ergo compunctionis appellat mentem invidentem, qua inviderunt doctrine Christi et saluti gentium. Dedit etiam,
oculos,
id est rationem, que per se videre potest, sed ipsi ita habent,
ut non videant,
per se,
et aures,
id est rationem, que alio docente intelligit, sed ipsi ita habent,
ut non audiant.
Et est sensus: Rationem eis dedit, qua tamen nec per se intelligunt que per se possent intelligere si vellent, nec alio docente intelligunt, que per alium possent scire. Hec autem eorum cecitas durat,
usque in hodiernum diem,
id est quamdiu poterit dici hodiernus dies, id est usque in presentem diem omnium ad quos hoc scriptum perveniet.
Numérotation du verset
Rm. 11,9
marg.|
Deinde autoritate {191.1483C} Prophete idem confirmat subdens:
Et David dicit: Mensa eorum,
id est malitia quam mihi obtulerunt, quam dicitur fuisse,
coram ipsis,
quia iniquitatem noverunt, et tamen in ea prestiterunt,
fiat ipsis in laqueum:
quasi8: Sicut seipsos acetum mihi obtulerunt, sic fiat illis, ipsa iniquitas laqueus, ut eos impediat;
et in captionem,
ut eos teneat;
et in scandalum et in retributionem,
id est sit causa scandali et pene eterne. Vel mensam vocat Scripturam sanctam, ubi fidelium anime spirituali cibo reficiuntur et saginantur. Iudei vero de littera legis presumentes et spiritualem intelligentiam contemnentes ad mensam sedent esurientes. Hec ergo mensa, id est Scriptura sacra, eorum, id est eis ante alios oblata,
coram ipsis,
posita dicitur, quia in eius {191.1483D} carnalibus observantiis delectantur. Vel coram eis ideo posita dicitur, quia si rationi vellent intendere possent intelligere. Hec, inquam, mensa fiat illis in laqueum. Scriptura enim que intelligentibus est panis refectionis illaqueat dum male intelligitur, et propterea predicatio Christi respuitur. Et fiat eis in 52 captionem et scandalum et retributionem. Et ita facta est Iudeis. Fuit enim eis Scriptura legis causa captivitatis, dum zelo eius Christum occiderunt, et illa captivitate fuit eis causa scandali et opprobrii, et post erit causa eterne damnationis, que specialiter retributio dicitur.
8 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 11,10
marg.|
Obscurentur oculi eorum,
id est ratio que videt,
ne videant
se peccare, {191.1484A} quasi9: Quia sine causa non viderunt, fiat eis non videre;
et dorsum,
id est liberum arbitrium quod debet erigi sursum,
semper incurva,
id est peccatis aggrava. [Haimo.] Nota quod hec verba non optantis voto, sed predicentis officio dicuntur.
9 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 11,11
dist. 3
dist. 3
prol.|
marg.|
Dico ergo:
quasi10: Auctoritate prophetarum, dico Iudeos esse excecatos. Hoc ergo dicendo dico [Haimo.] id est dicere videor et reputor, quod
sic offenderunt, ut,
non tantum,
caderent
sine reparatione {191.1484B} et utilitate. Sed numquid putatis quod irrecuperabiliter, sine utilitate ceciderint, quia dico excecatos auctoritate prophetarum? Imo et casus eorum prodest et possunt restitui, ne quis adeo despiciat eos. Numquid enim sic offenderunt, ut inutiliter vel irrecuperabiliter caderent?
Absit!
Ut inutilis sit casus eorum, sed potius utilis, quia
illorum delicto,
quo ceci Deum occiderunt [AUGUSTINUS] vel verbum repulerunt,
salus
facta est
gentibus;
ad quas relictis Iudeis apostoli conversi sunt, ex quorum voce in Actibus apostolorum dicitur ad Iudeos:
Quia repulistis verbum Dei, ecce convertimur ad gentes
(Act. 13). Et ita ex eorum delicto quo repulerunt Verbum fuit salus gentibus. {191.1484C} Fuit etiam ex delicto quo Ipsum occiderunt salus gentibus, dum Iudei, pro peccato mortis Christi vastati, infelicius a Romanis, et divisi per mundum, funditusque a suo regno eradicati in testimonium sunt, non fictas de Christo esse prophetias quas apostoli gentibus de Christo exposuerunt.
Ut illos.
quasi11: Salus facta est gentibus, ita ut Iudei zelo legis et patrum,
emulentur
illos, id est gentiles, id est invideant eis, eosque odio habeant. Vel in bono potest accipi sic, quasi12: salus facta est gentibus, ita ut Iudei emulentur, id est imitentur illos, id est gentiles. Hoc sepe factum est, et plenius fiet in fine seculi, quando Iudei Christianos sequentur in fide Christi. Tunc enim manus Moysi revocabitur in sinum, tunc Moyses noster {191.1484D} revertetur ad matrem et ad fratres. Potest etiam sic intelligi, quasi13: Salus erit gentibus, ita ut gentes emulentur illos, id est imitentur illos, id est Iudeos, ut credant sicut et ipsi credebant. Vel ut gentes emulentur, id est Dei emulatione circa opera Iudeorum mala moveantur.
10 Quasi] + dicat
PL
11 Quasi] + dicat
PL
12 Quasi] + dicat
PL
13 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 11,12
marg.|
Quod si delictum.
Dixi, delictum Iudeorum prodesse, quod si est, magis eorum conversio proderit; et hoc est quod ait. quasi14: Delicto eorum salus est gentibus. [AUGUSTINUS]
Quod,
id est sed,
si delictum eorum,
quo Christum occiderunt vel verbum repulerunt [AMBROSIUS Haimo.]
divitie sunt mundi,
id est si eorum delicto ditatus est mundus: {191.1485A} et si
diminutio,
id est abiectio
eorum, divitie
sunt
gentium,
id est si pauci de eis conversi, ut apostoli ditaverunt gentes,
quanto magis plenitudo eorum,
quod in fine mundi convertetur, erit divitie gentium, id est si malum eorum vertit Deus in bonum, id est in divitias mundi, multo magis bonum eorum, scilicet cum in fine mundi plenitudo eorum conversa ditabit gentes doctrina et exemplo. In quo ostendit nec inutilem nec irrecuperabilem casum Iudeorum, et quasi aliquis quereret an poterunt converti? ait: Poterunt utique.
14 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 11,13
dist. 4
dist. 4
prol.|
marg.|
Vobis enim dico gentibus,
id est gentilibus qui mihi proprii estis, hoc scilicet, quod
quamdiu ego sum Apostolus
quidem
gentium,
quod semper est, et non Iudeorum, quia ad gentes missus sum,
honorificabo ministerium meum,
etsi Apostolus gentium sum, tamen honorifico ministerium meum ultra hoc quod debeo superaddendo, ut etiam de Iudeis laborem,
Numérotation du verset
Rm. 11,14
marg.|
temptans
si quomodo,
scilicet vel cum prosperitate, {191.1485D} vel cum adversitate
provocem,
id est provocare valeam
carnem meam,
id est Iudeos de quibus natus sum,
ad emulandum,
id est imitandum me, et cum pluribus modis experiar convertere Iudeos ut si hac non succedit via, aggrediar aliam viam, quod non facerem si de salute eorum desperarem; provocem, dico, ad emulandum, ut sic
salvos faciam,
gratia Dei adiuvante, saltem
aliquos ex illis. Si enim,
quasi15: Et ideo de illis laboro, quia utilis erit assumptio eorum ad informationem gentium.
15 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 11,15
marg.|
Et vere:
Si enim amissio eorum,
id est infidelitas
reconciliatio est mundi,
{191.1486A}
que
erit
assumptio
reliquorum,
nisi vita
gentium
ex mortuis,
id est ex eo quod mortue sunt. Quod autem Iudei possunt assumi ad reprimendam superbiam quorumdam gentilium forte dicentium totum genus esse damnatum, probat per nature similitudinem subdens:
Quod si delibatio.
quasi16: Dixi quod assumptio eorum erit multum utilis, quam ne dicatis, o gentiles non posse fieri, qua si totum genus sit repudiatum. Quod, id est quia, si delibatio facta est, id est si pauci de illis assumpti ad fidem, ubi apostoli et alii discipuli sunt facti sancti. Tunc
et massa est sancta,
id est gens potest sanctificari. Est autem delibatio parva ex aliqua re assumptio ad experimentum totius masse, ut ex cibo vel potu.
16 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 11,16
marg.|
Cum enim delibatio unius substantie {191.1486B} sit cum massa, non potest esse
delibatio sancta, et massa immunda
.
Delibatio
enim de massa est.
Et si radix
est
sancta,
id est si patriarche a quibus contrahunt humorem fidei sancti fuerunt, tunc
rami,
id est illi qui de genere eorum excreverunt, in eorum fide fundati, sancti sunt. [Haimo.] Sicut enim radix bona bonum succum diffundit in ramos, ubi fiunt fructus boni saporis, ita apostoli et alii qui originem duxerunt a sanctis patribus et eorum fidem imitati sunt, boni et sancti fuerunt.
Numérotation du verset
Rm. 11,17
marg.|
Quod si aliqui.
Probat adhuc Iudeos posse assumi ut reprimat gentes, quasi17: Rami possunt sanctificari, quod, id est sed, si aliqui
ex ramis
naturalibus
fracti sunt,
id est a promissione excisi, scilicet ipsi blasphemi et impii de populo Iudeorum. {191.1486C}
Tu autem,
o gentilis
cum esses oleaster
, id est sterilis naturaliter et amarus,
insertus es,
id est aliena operatione coniunctus,
in illis,
id est in loco fractorum,
et factus es socius,
id est particeps,
radicis,
scilicet patriarcharum et prophetarum,
et pinguedinis,
id est apostolorum, qui pre omnibus habent spiritum radicis, dico, et pinguedinis
olive,
id est populi Iudaici fructiferi ante adventum Christi. Si, inquam, hoc est,
17 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 11,18
marg.|
Noli gloriari adversus ramos
fractos, id est noli insultare malis alterius. Et si enim putata est oliva non tamen amputata. Illi enim superbi et blasphemi per fragmentum iam ibi non sunt. Oleaster non ibi erat, ibi est. Illi per superbiam frangi {191.1486D} meruerunt, iste per humilitatem inseri meruit. Illi amiserunt radicem, et iste tenuit eam, et factus est socius radicis, et pinguedinis olive in spe promissionis [AMBROSIUS] quia non credentibus multis Iudeorum, et gentes insite sunt per fidem in spe promissionis, ut dolor esset Iudeis. Hoc autem dicitur contra morem et legem insertionis. Bona etenim arbor in non bonam inseri solet. Hic autem non bona in bonam. Dicit enim oleastrum insertum, ut surculus fructum radicis afferat. Noli ergo gaudere in incredulitate illorum. Ut enim ait Salomon: Displicet Deo qui insultat malis alterius. Nec enim causa gentium abiecti sunt, sed quia non crediderunt, {191.1487A} precandi gentibus occasionem dederunt. Vel noli gloriari ad ramos stantes.
Quod si gloriaris
adversus illos, dicitur tibi o gentilis, quod
non tu radicem portas, sed radix te,
id est gens illa nil a te habet, sed ab ea fidem habes.
Numérotation du verset
Rm. 11,19
marg.|
Dicis ergo, o gentilis,
fracti sunt rami, ut ego inserar.
quasi18: Si non contra stantes, vel contra eos licet gloriari dicit gentilis, qui causa insertionis mee repulsi sunt, quod removet Apostolus, ita dicens:
Bene
dicis, id est verum est quod dicis, scilicet quod fracti sunt, sed quod addis ut ego inserar, illud non est causa efficiens, sed
fracti sunt, propter incredulitatem
suam, id est suo vitio. Unde tibi opportunitas salutis fuit non propter te. Non enim Iudei sunt reprobati a Deo ut gentes intrarent, {191.1487B} sed ipsi seipsos reprobos fecerunt spernentes Dei donum. Unde et occasionem dederunt gentibus ad salutem. Quam extollentiam reprimi vult, ut magis saluti congaudeatur, non infirmitati insultetur. Facile enim decipitur qui gaudet alienis malis.
18 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 11,20
marg.|
Tu autem fide stas.
quasi19: Vide gratiam Novi Testamenti. Quod stas Dei beneficium est, non tuum meritum. Et ideo, noli altum sapere, id est superbe sapere, ne et tu frangaris per superbiam ut ille per incredulitatem,
sed time,
caste time, scilicet offendere, non scilicet incidas in supplicium, sed ne amittas tante gratie beneficium, 53 timor enim castus est, cum cavet anima, ne Deus illam desertus deserar.
19 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 11,21
marg.|
Et timere debes:
Si enim non pepercit Deus naturalibus ramis,
id est Iudeis, {191.1487C} qui quodammodo naturales rami sunt, prerogativa patrum quibus facta est promissio, vide, scilicet
ne
hoc
forte,
contingat, quod utique contingere potest, ut
nec tibi
alieno
parcat.
[AMBROSIUS Haimo.] Si enim Deus Iudeis non pepercit, qui a sanctis patribus originem ducebant, et ex quorum gente ipse carnem assumpsit, multo magis nec vobis parcet, si a fide recesseritis, vel in superbiam intumueritis. Deinde duobus premissis, duo alia reddens subdit:
Vide ergo.
quasi20: Quia fide stas, vide ergo
bonitatem;
et quia illi per incredulitatem fracti sunt, vide
severitatem,
id est districtam iustitiam Dei. Bonitatem et severitatem Dei memorat, quia bonitate suadet et severitate terret. Utrumque ergo, o {191.1487D} gentilis, adverte, et per utrumque disce humiliari.
20 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 11,22
marg.|
In eos quidem qui ceciderunt,
vide
severitatem; in te autem,
vide
bonitatem Dei,
qua tibi beneficium confert. Dico in te esse bonitatem Dei, tamen hac conditione, si
permanseris in bonitate,
ut scilicet totum Deo tribuas.
Alioquin,
id est nisi tu permanseris,
et tu,
sicut et illi,
excideris
a sancta radice, et senties Dei severitatem.
Numérotation du verset
Rm. 11,23
marg.|
Sed et illi.
quasi21: Non solum tu excideris, si non permanseris in bono: sed, et illi, id est Iudei,
si non permanserint in incredulitate inserentur,
et ideo non sunt despiciendi. Dico si non permanserint, quod utique potest fieri.
Potens est enim Deus inserere illud
[
illos
]
iterum. Nam si,
quasi {191.1488A} dicat: potens est inserere et vere. Nam inserentur, et hoc a minori probat loquens ad gentilem, quasi vere inserentur.
21 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 11,24
marg.|
Nam tu,
o gentilis,
excisus es ex oleastro,
id est ritibus gentilium sterilium,
naturali,
tibi quia inde etiam natus es. Idololatria enim, et huiusmodi gentibus ex usu sunt quasi naturalia.
prol.|
Et insertus es in bonam olivam,
id est unitus es per fidem patriarchis et apostolis, qui pinguedinem sancti Spiritus habuerunt. [AMBROSIUS] Oliva enim hic intelligitur fides patriarcharum. Insertus es, dico, et hic
contra naturam,
quia naturale est ut surculum bone arboris inseramus in truncum male, non surculum male in truncum bone. Et hoc insititio dicitur. Dicitur autem humano more contra naturam esse, quod est contra nature usum, {191.1488B} mortalibus notum, sicut est illud, ut surculus fructum radici ferat. Id enim contra naturam, dicit Apostolus quod est contra consuetudinem nature, quam notitia humana comprehendit. Deus autem creator et conditor omnium naturarum, nil contra naturam facit, quia id est nature, vel naturale cuique rei quod facit, a quo est omnis modus, numerus, ordo nature, sed tamen non incongrue dicitur aliquid facere contra naturam, quando facit contra id quod novimus in natura. Hanc enim etiam cognitum nobis cursum appellamus, solitumque nature, contra quem cum Deus aliquid facit, magnalia, vel mirabilia dicuntur, vel nominantur. Contra vero illam summam nature legem a notitia remotam, sive impiorum, sive infirmorum, tam Deus nullo modo {191.1488C} facit, quam contra seipsum non facit.
Quanto magis.
quasi22: Et si hoc est quod utique est, quanto magis
hi qui
sunt
secundum naturam,
id est Iudei qui sunt edocti in lege cultum Dei,
inserentur sue olive,
id est unientur suo populo.
22 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 11,25
dist. 5
dist. 5
prol.|
marg.|
Nolo enim.
quasi23: Inserentur Iudei. Et vere quia et interim quidam et tandem in fine plenitudo. Et hoc volo vos scire, et hoc est quod ait:
Nolo enim vos, o fratres, ignorare,
id est nolo quod vos ignoretis
mysterium hoc,
id est hoc occultum Dei iudicium, {191.1489A} mysterium dico,
ut non sitis ipsis vobis sapientes,
id est ideo voco mysterium, ne putetis vos hoc vestro ingenio posse discutere. Et quod sit illud mysterium quod non vult eos ignorare ostendit, scilicet
quia cecitas,
non ex natura, sed ex culpa eorum,
contigit in Israel,
et hoc
ex parte.
Non enim omnes excecati sunt. Contigit dico,
donec plenitudo gentium intraret,
id est ut intraret, et donec intraret ut causa notetur et terminus,
23 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 11,26
marg.|
et sic,
scilicet postquam intraverit,
omnis Israel,
predicante Elia et Enoch,
salvus fieret,
emulando gentes, sic etc. quasi24: Israel salvus fiet,
sicut scriptum est,
in Isaia:
Veniet
secundum carnem
ex Sion,
id est de Iudeis,
qui eripiat,
quasi vi, quod et interim est quando aliquis Iudeorum vix convertitur,
et avertat,
voluntarie, {191.1489B} quod erit in fine quando facile convertentur,
a Iacob,
id est a Iudeis,
impietatem,
id est infidelitatem, vel legalis observantie cultum. Cultus enim Iudeorum ab adventu Christi impietas est.
24 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 11,27
marg.|
Et hoc testamentum erit illis a me,
id est hec promissio complebitur illis a me, quia ego ipsi faciam quod promisi. Quando?
Cum abstulero,
id est remisero,
peccata eorum,
hoc erit in fine, quando in predicatione Elie et Enoch convertentur Iudei. Unde per Malachiam dicitura: « Mittam vobis Eliam Thesbiten qui convertet corda patrum ad filios, et corda filiorum ad patres, ut etiam intelligant filii, sicut patres », id est prophete intellexerunt.
a Mal. 4.
Numérotation du verset
Rm. 11,28
marg.|
[Haimo.] Sic enim cor patrum convertetur ad filios, cum intelligentia eorum perducetur ad filios, et cor filiorum ad {191.1489C} patres, dum id quod filii senserunt illi sentient, et isti,
secundum Evangelium,
quasi25: Tunc convertentur Iudei, sed modo inimici sunt Deo, et nobis; et hoc secundum Evangelium, id est propter Evangelium, quod contra legem eorum est, non propter genus. [AMBROSIUS] Et hoc totum fit
propter vos,
id est ad utilitatem vestram, o gentes, ut scilicet vobis esset locus intrandi ad fidem. Error enim Iudeorum gentibus aperuit viam ante tempus intrandi ad fidem. Prius enim ubique omnibus Iudeis predicandum erat, et tunc demum gentibus. Sed quoniam non crediderunt Iudei, ablatum est eis regnum et datum est gentibus. Ipsorum igitur occasione gratiam Dei gentes citius perceperunt. Vel {191.1489D} ita: Tunc convertentur, sed modo inimici quidem sunt Dei, et nostri interim ex se, id est ex suo vitio, sed hoc est secundum Evangelium, et propter vos, id est ad profectum Evangelii et vestrum. [AUGUSTINUS] Inimicitia enim eorum qua Christum occiderunt, Evangelio sine dubitatione profecit. Et hoc ostendit ex Dei dispositione venisse, qui bene uti novit, etiam malis non quod eis prosint, sed ipso illis bene utente, prosunt electis. Est ergo in malorum potestate peccare, ut autem peccando hoc, vel hoc, illa malitia faciant, non est in eorum potestate, sed Dei permittentis. Ex se ergo possent inimicari, quod proficit Evangelio Deo utente malis ad bonum, {191.1490A} ut cum faciant contra voluntatem, id est preceptum Dei, impleatur tamen de illis, et sinit ab illis voluntas Dei sapienter omnia disponentis.
Secundum electionem autem.
quasi26: Quidam Iudeorum sunt inimici secundum Evangelium, et propter vos; [AMBROSIUS] quidam autem eorum sunt
carissimi
et electi, et hoc non est propter eorum merita, sed secundum electionem, id est quia per gratiam sunt electi, et
propter patres
[AUGUSTINUS] id est promissiones patribus factas, quia dilectio Dei in his exuscitatur memoria bonorum patrum, quorum prerogativa plurima a Deo beneficia perceperunt. Electi ergo sunt dilecti propter patres, quibus hec promissa sunt.
25 Quasi] + dicat
PL
26 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Ecce ostensum est in his verbis predictis, quare {191.1490B} pars Iudeorum excecata est, scilicet suo vitio, et propter gentes, et pars illuminata, scilicet gratia electionis, et propter patres. Etsi enim quasi de eisdem loquatur, dicendo, inimici et dilecti, quia una gens erat omnium illorum; alii tamen sunt inimici Dei, alii carissimi et dilecti.
Numérotation du verset
Rm. 11,29
marg.|
Sine penitentia enim.
quasi27: Dico quod secundum electionem, et propter patres sunt salvandi, quia non sunt vocati ea vocatione qua multi non presciti vocantur, qui tamen pereunt, de qua dictum est: Multi vocati etc. (Mt. 22), sed illa qua vocantur electi, ad quam qui pertinent omnes sunt docibiles Dei, nec potest eorum quisquam dicere, credidi, ut sic vocarer, quia prevenit eum misericordia Dei, qua vocatus est ut crederet. Que vocatio est sine {191.1490C} penitentia, id est sine mutatione, quia qui audit a Patre venit ad Filium, qui non perdit quidquam de omni dato; quisquis vero perit, non inde fuit: qui inde est, omnino non perit. Propter quod Ioannes ait:
A nobis exierunt, sed ex nobis non fuerunt
(1Io. II). [AUGUSTINUS] Fuerunt enim de multitudine vocatorum, sed non de paucitate electorum. Si enim fuissent de nobis, mansissent utique nobiscum. Et hoc est quod ait: quasi28: Vere sunt salvandi secundum electionem, et propter patres, quia
dona,
id est promissiones,
et vocatio Dei,
id est electio Dei ab eterno,
sunt
sine penitentia, id est sine immutatione consilii Dei,
27 Quasi] + dicat
PL
28 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita: Ideo dico secundum electionem, quia quibus Deus fidem {191.1490D} inspirat, sine precedente eorum penitentia inspirat. Et hoc est, sine penitentia enim 54 precedente sunt dona et vocatio Dei; id est gratuita et interior vocatio, qua Deus vocat ad fidem quod nullius meritum prevenit. [AMBROSIUS]
marg.|
Vel ita: Dixerat, veniet qui avertat impietatem a Iacob, et hoc erit, cum abstulero peccata eorum. Sed ne quis putet eos non posse accipere misericordiam, quia non videt eos exteriori penitentia affligi, ait:
Sine penitentia,
quasi29: Nemo diffidat de eis, et si non exterius plangant, quia vocatio Dei qua vocat ad fidem et dona, id est remissio peccatorum quam prestat in baptismo, sunt sine penitentia {191.1491A} exteriori. Verum est, quia gratia Dei in baptismo non requirit gemitum, vel planctum, vel opus aliquod, nisi solam fidem et cordis contritionem; et omnia gratis condonat. Hec ideo dicit, ne putent illos non posse accipere misericordiam, quia eos dolere non vident.
29 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 11,30
marg.|
Sicut enim.
Hic ostendit posse fieri ut impietas avertatur a Iacob, quia et a gentibus ablata est, que aliquando non crediderunt. quasi30: Ita opus erat ut alii Iudeorum essent inimici, et alii electi. Sicut enim et vos, o gentiles,
aliquando,
id est longo tempore plus quam isti,
non credidistis Deo,
quod valuit ad hoc, ut humiles modo credatis, id est qua ratione permisit vos olim Deus non credere, scilicet ne causam superbie haberetis postea conversi.
Nunc autem,
id est nuper
consecuti
{191.1491B}
estis misericordiam,
probato quod deficit natura, id est quod per liberum arbitrium iuvari non potestis. Consecuti estis dico, et hoc,
propter incredulitatem illorum,
que est aliqua causa vestre misericordie.
Ita et isti,
id est Iudei,
nunc non crediderunt,
ne postea conversi materiam in lege gloriandi habeant. Non crediderunt, dico, venientes,
in vestram misericordiam,
id est non habuerunt fidei gratiam, per Dei misericordiam sicut et nos. Non crediderunt, dico,
ut et ipsi
humiliati
consequantur
vobiscum
misericordiam,
id est fidei gratiam. Ideo itaque de utriusque, id est de Iudeis et gentibus ita factum est, quia
Deus conclusit
[Haimo.] id est permisit concludi omnia, id est Iudeos {191.1491C} et gentes,
in incredulitate
[AMBROSIUS] quia aliter ex superbia ruerent. Hic videtur aliquo modo mysterium exponere.
30 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 11,31
marg.|
Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut
de amaritudine infidelitatis sue penitendo confusi, et ad dulcedinem misericordie Dei credendo conversi, humiliores permanerent, et ut gratia muneris esset gratissima, et clamarent: Quam magna multitudo dulcedinis tue, Domine. (Ps. 30).
Numérotation du verset
Rm. 11,32
marg.|
Conclusit
, dico, tamen ita
ut misereatur omnium
[AMBROSIUS] id est Iudeorum et gentilium quod nullum damnaturus sit, quod quidam falso opinati sunt.
Numérotation du verset
Rm. 11,33
dist. 6
dist. 6
prol.|
marg.|
O altitudo
etc. Premiserat sententiam mire profunditatis, scilicet quod Deus conclusit omnia in incredulitate, ut omnium misereatur, cuius profunditate, velut horrore percussus, et velut abyssi altitudinem expavescens Apostolus exclamat: O altitudo etc. Valde enim parvum sensum habemus ad discutiendam iustitiam iudiciorum Dei, ad discutiendam gratuitam gratiam nullis meritis precedentibus {191.1492A} redditam; nec tam movet nos quod gratia prestatur indignis, quam quod indignis eque aliis denegatur. Scio enim quod sicut impossibilitas, ita et iniquitas non est apud Deum; et scio quod resistit superbis, et humilibus dat gratiam. Illud vero obscurum est, quare quibusdam indignis dat, quibusdam negat. Aliquid est in abdito et profundo iudiciorum Dei. Similiter nec illud perspicuum est, quare hoc modo salvaverit Iudeos et gentes, ut prius permitteret eos concludi in infidelitate. Si quis ergo querat, quare sic salvantur, cum multi alii modi salavationum sint, hoc se nescire per animi rationem innuit Apostolus. [AMBROSIUS] quasi31: Excecavit Deus gentes et Iudeos ad tempus, ut omnium misereatur. Quare sic {191.1492B} factum sit, putes posse comprehendi. Hec est enim altitudo divitiarum sapientie et scientie Dei, que gentiles et Iudeos multifaria providentia acquisivit ad vitam. Hanc igitur admiratur Apostolus dicens:
O altitudo divitiarum,
hoc dicit quia multa scit, et profunda
sapientie
[Haimo.] que est de rebus spiritualibus,
et scientie
Dei, que est de mundanis. Omnium enim divinarum humanarumque rerum sublimis et profunda cognitio est apud Deum, qui solus sicut sunt omnia intuetur, ad cuius notitiam omnis sensus noster retunditur.
Quam incomprehensibilia
etc. quasi32: Sicut sapientia et scientia eius sunt incomprehensibiles, sic et iudicia pro quibus cepit de sapientia et scientia. Et hoc est:
Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius,
id {191.1492C} est dispositiones de omnibus rebus.
Et
quam
investigabiles vie eius,
id est impletiones dispositionis, quia nec in exhibitione potest cognosci quod disposuit. Deinde, utens verbis Isaie, altam esse sapientiam Dei probat subdens:
31 Quasi] + dicat
PL
32 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 11,34
marg.|
Quis enim?
quasi33: Vere est alta sapientia et scientia.
Quis enim cognovit,
hoc Isaias dicit,
sensum Domini?
in sapientia et scientia?
33 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 11,35
marg.|
Aut quis consiliarius eius fuit?
in dispositione vel exhibitione rerum, id est quis fuit cuius consilio ageret, vel qui eius consilium sciret? [AMBROSIUS] Patris consiliarius est unigenitus Filius eius, qui et Angelus magni consilii appellatur; sed ex hominibus et angelis nullus ei fuit consiliarius.
Aut quis prior?
quasi34: Et si iudicia Dei {191.1492D} non possumus scire, saltem hoc constat quod sola gratia dat bona, non ex precedenti merito. Et hoc est quod ait:
Aut quis prior dedit illi
fidem et bona opera, priusquam ab eius gratia preveniretur?
et retribuetur ei,
merces a Deo ex hoc quod fidem suam prior dedit illi? Nullus.
34 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 11,36
marg.|
[AUGUSTINUS]
Quoniam
potius
omnia sunt ex ipso
Patre, ex quo Filius est; [Haimo.]
et per ipsum,
Filium, per quem omnia facta sunt; [AUGUSTINUS]
et in ipso,
Spiritu sancto, quia sola dilectione creavit, et conservat omnia. [Haimo.] Ecce trinitas personarum hic ostenditur, et essentie unitas. Tres enim diverse prepositiones, scilicet
ex, per, in
distinctionem personarum {191.1493A} indicant. [AUGUSTINUS]
Ipse
vero, id est pronomen repetitum identitatem substantie insinuat, sicut et illud quod subdit,
ipsi gloria,
non dicit ipsis. Non enim duos, aut tres deos fides Catholica predicat, sed ipsam Trinitatem, unum Deum, non ut eadem Trinitas simul possit dici aliquando Pater, aliquando Filius, aliquando Spiritus sanctus, sicut Sabellius credit; sed ut Pater non sit, nisi Pater; et Filius non sit, nisi Filius; et Spiritus sanctus, non nisi Spiritus sanctus. Et hec Trinitas, non nisi unus Deus. Hanc Trinitatem Apostolus creditur insinuasse, cum dicit, ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Cum audimus omnia esse ex Deo, omnes utique naturas intelligere debemus, et omnia que naturaliter sunt. Neque enim ex ipso sunt peccata que naturam non {191.1493B} servant, sed vitiant, que peccata de voluntate peccantium nascuntur, et cum in Deo sint omnia que condidit, non tamen inquinant eum qui peccant. De cuius sapientia dicitur:
Attingit omnia
(Sap. 8), propter suam munditiam, et nil inquinatum in eam incurrit. Attendendum etiam est quod non ait de ipso, sed ex ipso sunt omnia. Ex ipso enim non hoc significat penitus quod de ipso. Quod enim de ipso est, potest dici ex ipso, sed non omne quod ex ipso est, potest dici esse ex ipso, quia non est de substantia sua. Ex ipso enim sunt celum et terra, quia ipse fecit ea; non autem de ipso, quia non de substantia sua. [AUGUSTINUS] Sicut aliquis homo si gignat filium et faciat domum, ex ipso est domus, ex ipso est Filius; sed filius de ipso, domus {191.1493C} vero de ligno, et de terra est.
Oportet
igitur ut Creatorem, per ea que facta sunt, intellectu conspicientes Trinitatem intelligamus, cuius Trinitatis vestigium in creaturis apparet. In illa enim Trinitate summa est origo omnium rerum, et perfectissima pulchritudo, et beatissima dilectio. Itaque illa tria a se invicem determinari videntur, et in se infinita sunt. Ita et singula sunt in singulis, et omnia in singulis, et singula in omnibus, et unum omnia. Non ergo confuse accipiendum est quod ait Apostolus ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ex ipso dicit propter Patrem, et per ipsum propter Filium in ipso propter Spiritum sanctum. Non ait ex ipsis, per ipsos, et in ipsis; nec ait ipsis gloria, sed ipsi. {191.1493D} Insinuare volens hanc Trinitatem unum Deum esse. [AUGUSTINUS] Illud vero vigilanter intende, ne quia Patrem volens intelligi, dicit ex ipso, sic intelligas omnia esse ex Patre, ut neges omnia esse ex Filio, vel ex Spiritu sancto, cum ex Patre, et per Patrem, et in Patre omnia esse sane dici possit, similiter de Filio et Spiritu sancto dici potest. Ac per hoc dum dicitur ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, sine dubio Patris, et Filii, et Spiritus sancti demonstrabitur equalitas. Et quia non ante nominaverat Patrem, vel Filium, vel Spiritum sanctum, {191.1494A} sed Deum et Dominum, quod ipsa Trinitas dici potest, singula horum trium referri ad singulos voluit, subdens ex ipso. Religet ergo vos vera religio uni omnipotenti Deo, quia inter mentem nostram qua illum intelligimus, patrem et veritatem, id est lucem interiorem, per quam illum intelligimus nulla interposita est creatura. [AUGUSTINUS] Quare ipsam quoque veritatem nulla ex parte dissimilem; in ipso, et cum ipso Patre veneremur: que forma est omnium, que ab uno facta sunt, et ad unum referuntur, que tamen omnia neque fierent a Patre per Filium, neque suis finibus salva essent, nisi Deus summe bonus esset, qui et nulli nature que ab ipso bona esset, invidit: et in ipso bono, alia quantum vellent, alia quantum possent, ut {191.1494B} manerent, dedit, quare ipsum donum Dei cum Patre et Filio eque incommutabile colere, et tenere nos convenit, unius substantie trinitatem Deum a quo sumus, per quem sumus, in quo sumus, 55 a quo discessimus, cui dissimiles facti sumus, a quo perire non permissi sumus, principium ad quod recurrimus, et formam quam sequimur, et gratiam per quam reconciliamur, unum quo auctore conditi sumus; et similitudinem eius, per quam ad unitatem reformamur; et pacem, qua unitati adheremus, scilicet Deum, qui dixit: Fiat; et Verbum, per quod factum est omne quod substantialiter et naturaliter factum est; et donum benignitatis eius qua placuit, et conciliatum est auctori suo, ut non interiret quod ab eo per Verbum factum {191.1494C} est. Et he sunt res quibus fruendum est, scilicet Pater et Filius et Spiritus sanctus, eademque Trinitas, una quedam summa res est, communisque omnibus fruentibus ea; si tamen res dici debeat, et non rerum omnium causa, si tamen et causa. Non enim facile nomen, quod tante excellentie conveniat, inveniri potest, nisi quod melius dicitur, ita Trinitas hec unus Deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ita Pater et Filius et Spiritus sanctus, singulus quisque eorum Deus est, et simul omnes, unus Deus; et singulus quisque horum plena est substantia, et simul omnes una substantia. Pater nec est Filius, nec Spiritus sanctus; Filius nec est Pater, nec Spiritus sanctus; Spiritus sanctus, nec Pater, nec Filius, sed Pater {191.1494D} tantum Pater, et Filius tantum Filius; et Spiritus sanctus, tantum Spiritus sanctus. Eadem tribus eternitas, eadem incommutabilitas, eadem maiestas, eadem potestas. In Patre unitas, in Filio equalitas, in Spiritu sancto unitatis equalitatisque concordia. Et tria hec, dicimus unum omnia propter Patrem, equalia omnia propter Filium, connexa omnia propter Spiritum sanctum; tamen unum, scilicet Dominum esse solum, cui servitus illa debetur, que latria Greco vocabulo nuncupatur. Patri, enim {191.1495A} et Filio et Spiritui sancto latria debetur. Pater non habet Patrem, de quo sit; Filius autem de Patre est, ut sit, atque ut illi coeternus sit. Imago enim si perfecte implet illud cuius imago est, ipsa coequatur ei, non illud imagini sue, ubi iam est summa congruentia et prima equalitas et prima similitudo, nulla in re dissidens et nullo modo inequalis et nulla ex parte dissimilis; sed ad identidem respondit ei, cuius imago est, ubi est summa et prima vita, cui non est aliud vivere et aliud intelligere, sed id quod est ei intelligere, hoc est vivere et hoc esse est. Unum est hoc tamquam Verbum perfectum, cui non desit aliquid: et ars quedam omnipotentis atque sapientis Dei, plena omnium rationum viventium incommutabilium; et {191.1495B} omnes unum in ea, sicut ipsa unum denuo, cum quo unum, ubi omnia novit Deus, que fecit per ipsam, et ideo cum discedant et succedant tempora, non discedit vel succedit aliquid scientie Dei. Non enim que creata sunt, ideo sciuntur a Deo, quia facta sunt. An non potius ideo facta sunt, quia immutabiliter a Deo sciuntur? Ille igitur ineffabilis quidam complexus Patris et imaginis, non est sine perfruitione, sine caritate, sine gaudio. Illa igitur dilectio, delectatio, felicitas, vel beatitudo, si tamen humana lingua vel voce digne dicitur, est in Trinitate Spiritus sanctus non genitus, sed genitoris genitique suavitas, ingenti largitate atque ubertate perfundens omnes creaturas pro captu earum ut ordinem suum teneant. Hec igitur omnia que {191.1495C} arte divina facta sunt, et unitatem quamdam in se ostendunt et speciem et ordinem. Nam quodque berum creatorum et unum aliquid est et aliqua specie formatur, et ordinem aliquem petit, aut tenet, et ita in creaturis, ut prediximus, vestigium prelucet Trinitatis. Nam propter hoc naturam summi boni simplicem esse dicimus, quia est in ea Pater solus, aut Filius in ea solus, aut Spiritus sanctus, id est quia sola est ista, non inde Trinitas, sine substantia personarum, sicut Sabelliani putaverunt; sed ideo simplex dicitur, quia est hoc quod habet, excepto quod relative quoque persona ad alteram dicitur, nec est ipsa. Nam utique Pater habet Filium, ad quem relative dicitur, nec tamen est Filius; {191.1495D} et Filius habet Patrem, non tamen ipse est Pater. Propter hoc itaque et natura hec dicitur simplex, quod non sit aliud habens, et aliud id quod habet, sicut et in ceteris rebus est. Non enim habens liquorem, liquor est, nec corpus color, nec aer lux. Non ergo Pater solus, nec solus Filius, nec solus Spiritus sanctus, Deus est; sed ipsa Trinitas, unus Deus est solus.
Ipsi gloria,
quasi35: Et cum talis sit,
ipsi
secundum substantiam singulariter uni sit
gloria,
non ipsis, et hoc
in secula seculorum. Amen.
35 Quasi] + dicat
PL
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Rm. Capitulum 11 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=60&chapitre=60_11)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Rm. Capitulum 11 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=60&chapitre=60_11)
Notes :