Capitulum 14
Numérotation du verset
Rm. 14,1
Infirmum autem
in fide assumite,
non in disceptationibus cogitationum.
Numérotation du verset
Rm. 14,2
Alius enim credit
manducare
se1 omnia.
1 se]
om.
Weber
Qui autem infirmus est, olus manducet2
2 manducet] manducat
Weber
Numérotation du verset
Rm. 14,3
Is qui manducat,
non manducantem
non spernat.
Et qui non manducat,
manducantem non iudicet.
Deus enim
illum
assumpsit.
Numérotation du verset
Rm. 14,4
Tu quis es
qui iudices alienum servum ?
Domino suo3 stat aut cadit,
3 Domino suo]
inv. Weber
stabit autem.
Potens enim est4 Deus
4 enim est]
inv. Weber
statuere illum.
Numérotation du verset
Rm. 14,5
Nam alius
iudicat diem5 inter diem,
5 diem] + plus
Weber
alius iudicat omnem diem.
Unusquisque
in suo sensu
abundet.
Numérotation du verset
Rm. 14,6
Qui sapit diem Domino sapit,
et qui manducat
Domino manducat.
Gratias enim agit Deo.
Et qui non manducat,
Domino non manducat
et gratias agit Deo.
Numérotation du verset
Rm. 14,7
Nemo
enim
nostrum
sibi vivit,
et nemo sibi
moritur.
Numérotation du verset
Rm. 14,8
Sive enim vivimus
Domino vivimus,
sive morimur
Domino morimur,
sive ergo vivimus, sive morimur
Domini sumus.
In hoc enim Christus6 mortuus est et resurrexit7, ut et vivorum et mortuorum8
6 Christus] + et
Weber
|
7 resurexit] revixit
Weber
|
8 vivorum et mortuorum]
inv. Weber
|
dominetur.
Numérotation du verset
Rm. 14,10
Tu autem quid iudicas
fratrem tuum ?
Aut tu
quid9 spernis fratrem tuum ?
9 quid] quare
Weber
Omnes enim stabimus
ante tribunal Christi10
10 Christi] Dei
Weber
Numérotation du verset
Rm. 14,11
Scriptum est enim :
Vivo ego dicit Dominus,
quoniam mihi flectetur11
11 flectetur] flectet
Weber
omne genu,
et omnis lingua
confitebitur
Deo.
Numérotation du verset
Rm. 14,12
Itaque
unusquisque nostrum
pro se rationem reddat12 Deo.
12 reddat] reddet
Weber
Numérotation du verset
Rm. 14,13
Non ergo
amplius
invicem iudicemus.
Sed hoc
iudicate magis
ne ponatis offendiculum fratri
vel scandalum.
Scio
et
confido in Domino Iesu,
quia nihil commune
per ipsum,
nisi ei qui existimat quid commune esse,
illi
commune est.
Numérotation du verset
Rm. 14,15
Si enim propter cibum frater tuus contristatur,
iam
non secundum caritatem ambulas.
Noli tuo cibo13 illum perdere
13 tuo cibo]
inv. Weber
pro quo Christus
mortuus est.
Numérotation du verset
Rm. 14,16
Non ergo blasphemetur bonum nostrum.
Numérotation du verset
Rm. 14,17
Non est regnum Dei
esca et potus, sed iustitia
et pax
et gaudium in Spiritu sancto.
Numérotation du verset
Rm. 14,18
Qui enim in hoc servit Christo,
placet Deo,
et probatus est hominibus.
Numérotation du verset
Rm. 14,19
Itaque que pacis sunt sectemur,
et que edificationis sunt
in invicem custodiamus14.
14 custodiamus]
om. Weber
Numérotation du verset
Rm. 14,20
Noli propter escam destruere opus Dei.
Omnia quidem munda sunt,
sed malum est homini qui per offendiculum manducat.
Numérotation du verset
Rm. 14,21
Bonum est non manducare carnem,
et non bibere vinum, neque
in quo frater tuus offenditur15,
15 offenditur] offendit
Weber
aut scandalizatur,
aut infirmatur.
Numérotation du verset
Rm. 14,22
Tu fidem
quam16 habes penes temetipsum
16 quam] om. Weber
habe
coram Deo.
Beatus qui non iudicat semetipsum
in eo17 quod probat,
17 quod] quo
Weber
Numérotation du verset
Rm. 14,23
qui autem
discernit,
si manducaverit,
damnatus est, quia non ex fide.
Omne18
18 omne] + autem
Weber
quod non ex fide, peccatum est.
Capitulum 14
Numérotation du verset
Rm. 14,1
dist. 1
dist. 1
prol.|
marg.|
Infirmum autem in fide.
[AMBROSIUS] Quia ex Iudeis erant qui Romanos ad fidem Christi assumpserant admista lege; ideo quibusdam videbatur cibos debere discerni, sicut lex mandabat, et hi non erant {191.1511D} perfecte fidei. Aliis vero qui Christum sine lege sequebantur videbatur econtrario, scilicet licere edere omnes cibos; perfecte enim fidei est nullum cibum discernere et immundum putare, quia omnia munda sunt mundis; sed quidam infirmi ut dictum est, censebant, vel dicebant a quibusdam abstinendum, et ita inter Romanos erat contentio. Unde precipit hic Apostolus tales assumere, non abiicere; sed patiendo ad fidem erigere exemplo et verbo, etsi incognitum est quo quis animo faciat, non inde disceptare. Tales igitur Apostolus tamquam egros medicis offerens ait:
Infirmum autem
etc. quasi1: {191.1512A} In nobis honesti sitis, ut dictum est.
Infirmum autem in fide
[Haimo.] id est illum qui nondum perfecte credit, scilicet qui non credit ut credendum est,
assumite
ad sanandum. [AUGUSTINUS] Sicut Christus egros assumpsit ut eos sanaret, assumite dico,
non in disceptationibus cogitationum,
id est non ita ut de occultis iudicetis eum reum. Non est enim damnandus, cuius cogitatio non est aperta, vel de quo nescimus qualis post futurus sit. Non igitur nobis usurpemus diiudicare cogitationes aliorum, sed Deo prebeamus cogitationes nostras, et faciem boni videntes gaudeamus; cor vero Deo committamus, pro quo oremus. Dico, assumite infirmum, et sunt inter vos quidam qui hoc possunt.
1 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 14,2
marg.|
Alius enim
vestrum, in fide perfectus,
credit se
posse
manducare omnia,
humanis {191.1512B} usibus data; [AMBROSIUS] et hic talis potest assumere alios.
Qui autem infirmus est,
id est qui cibos discernit reputans alios mundos, alios immundos,
manducet olus.
Hic indiget assumi qui permittitur edere olus, in quo nulla questio est, in cuius esu omnis secta consentit. Infirmus ergo est qui cibos discernit, eo quod Iudei prohibiti sunt edere, hunc suo iudicio dicit relinquendum Apostolus, ne cum scrupulo edat. Vel infirmus dicitur pronus ad casum, qui facile impetu libidinis sternitur. quasi2: Licet perfecta fides sit que omnia licere credit, tamen qui infirmus est, id est qui timet casus vitiorum, manducet olus, id est tenues et aridos cibos qui non fomentum vitiorum, et abstineat ab illis quibus libido excitatur. Crassitudo enim carnium, {191.1512C} et deliciose epule provocant corpus ad libidinem.
2 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 14,3
marg.|
Is qui manducat.
Supra precepit non disceptare de cogitationibus aliorum. [AMBROSIUS] Hic precipit non spernere illos. quasi3 : et cum hec ita sint, is qui manducat omnia indifferenter
non spernat non manducantem,
id est abstinentem, quia voluntatis est edere, vel non edere, et ideo questio huic fieri non debet. Omnia enim voluntati humane subiaceant, sicut dominio humano subiecta sunt.
Et qui non manducat
omnia,
non iudicet manducantem
tamquam reum, id est non credat et asserat eum peccare, cum nesciat quo animo faciat. De manifestis enim, non de occultis iudicandum est. Manifesta vero sunt que non possunt animo bono fieri, ut sunt stupra, blasphemie, furta, et huiusmodi; {191.1512D} de quibus iudicare permittitur nobis. De quibus etiam dicitur: « Ex fructibus eorum cognoscetis eos
»
a. Sed ea que dubium est, quo animo fiant, in meliorem partem interpretamur, ut de cibis, quia possunt bono animo et simplici corde sine vitio concupiscentie quicumque humani cibi indifferenter sumi. De talibus enim rebus que possunt bono animo fieri, et non bono, volebant illi, cum homines essent, ferre sententiam in occulta cordis, de quibus solus Deus iudicat. Unde dicitur:
Nolite ante tempus iudicare
(1Cor. 4). Sunt ergo quedam {191.1513A} media facta, que ignoramus quo animo fiant, quia et bono et malo fieri possunt. De quibus temerarium est iudicare, maxime ut non condemnemus. Deus enim. quasi4: Neuter alterum iudicet, uterque enim servus Dei est. Et hoc est.
Deus enim illum,
scilicet manducantem,
assumpsit
ad fidem etc. hoc est, ergo.
a Mt. 7.
3 quasi] + dicat
PL
4 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 14,4
dist. 2
dist. 2
prol.|
marg.|
Tu quis es,
id est cuius valentie es,
qui iudicas alienum servum?
id est damnandum affirmas? quod non debes, cum sit alterius servus. Manifestum est enim servum non debere conservi voluntatem iudicare,
Suo
etc. quasi5: De incognito corde alieni servi, tu non habes iudicare, quia suo
domino,
id est ad honorem domini sui,
stat,
qui stat,
aut cadit,
suo domino, quia ad eum pertinet etiam casus cadentis, qui erigere potest, vel iudicare. Stat, aut cadit, ideo dicit, quia ambiguum est, quia forsitan stat qui putatur cadere; vel suo domino stat aut cadit, quia qua conscientia edat vel non edat, Deus iudex est, cuius servus est.
Stabit autem,
id est stare poterit, domino suo, quia neque si edit reus {191.1513C} est; neque si non edit, culpabilis est, si tamen devotione hoc agit.
5 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita: Stabit autem, quamvis de omnibus regeneratis, et pie viventibus loqueretur Apostolus, dicens servum alienum, continuo tamen respexit ad predestinatos cum ait, stabit autem, hoc de predestinatis dicit. Et ne sibi stare arrogent subdit:
Potens est enim Deus statuere illum,
de quo nulli est ambiguum. Per hoc autem quod ait, stat aut cadit, ostendit se nescire quo animo ille se agat in dubiis. Cum vero addit, stabit autem, hic innuit quod ambigua debemus in meliorem partem vertere, et plus salutem quam mortem reorum optare, et in futuro spem boni habere, etsi aliter sit in presenti.
Numérotation du verset
Rm. 14,5
marg.|
Nam alius iudicat.
Supradixit quod alii omnia manducant, {191.1513D} alii non omnia, de generibus ciborum agens; hic dicit quod alii omni, alii aliquo certo tempore abstinent, et utrumque recte posse fieri dicit, quasi6: Dico, stabit, et potest credi staturus esse, quia quod agit ex iudicio Dei agit, et hoc est quod ait: Nam alius iudicat, dicit esse eligendum in abstinentia interpositum,
inter diem
et
diem.
[Haimo.]
Alius autem omnem diem iudicat
esse eligendum in abstinentia, id est quidam certis diebus, quidam omni tempore putant esse abstinendum.
Unusquisque
autem eorum
in suo sensu,
in sua conscientia,
abundet,
in melius, ut qui edit cum gratiarum actione edat, et qui abstinet pro Deo faciat. Vel in suo sensu, id est in suo consilio dimittatur ne scandalum passus, a caritate que est mater omnium virtutum {191.1514A} recedat. Dico quod in suo sensu sit abundans.
6 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 14,6
marg.|
Et ita faciet,
qui sapit diem
omnem. [AMBROSIUS] Vel inter diem et diem, Deo
Domino sapit,
id est ad honorem Domini facit, quia Deo placere in hoc se putat.
Et
similiter
qui manducat
omnia,
manducat Domino,
id est ad laudem Domini et honorem, cuius omnia creata credit munda; et quia ei serviturus illis sustentatur, et quod Domino manducet, effectus indicat;
gratias enim agit Deo,
pro omnibus creaturis quibus sustentatur et pascitur.
Et
similiter
qui non manducat,
id est qui abstinet,
Domino,
id est ad honorem Domini est, quod
non manducat,
effectus indicat,
et,
id est quia,
gratias agit Deo,
pro collatis sibi abstinentia, et debemus edere vel non edere Domino. Enim, id est quia.
Numérotation du verset
Rm. 14,7
dist. 3
dist. 3
prol.|
marg.|
{191.1514C}
Nemo nostrum,
fidelium,
vivit,
spiritualiter, scilicet in virtutibus,
sibi
id est sue voluntati Qui enim lege frenatur et regitur, non sibi vivit, sed Deo qui legem dedit. Si lex non esset, sibi quisque viveret, aut
nemo
nostrum
moritur,
vitiis sicut fit in baptismo;
sibi
id est ut sibi placeat: sed Domino, quo iudice damnatur, vel coronatur. Vel nemo vivit virtutibus, aut moritur 61 vitiis, sibi sed Domino. Et vere nemo, sibi.
Numérotation du verset
Rm. 14,8
marg.|
Sive enim vivimus,
vita virtutum,
Domino vivimus,
id est a Domino iudicandi, vel ut ei placeamus.
Sive morimur,
vitiis et peccatis,
Domino morimur,
id est ad similitudinem Christi, in cuius morte baptizati sumus; ut sicut Christus semel mortuus {191.1514D} est, et semper vivit, ita et nos semel mortui peccato in baptismo, semper vivamus Deo.
marg.|
Vel ita: Nemo enim vivit temporaliter, scilicet coniunctione anime et corporis, aut moritur, dissolutione anime et corporis, sibi id est ad laudem suam, sed Dei. Sicut enim magnitudinis eius non est finis, sic nostre laudis non erit finis. Non enim cum mortui fuerimus in hac carne desinemus laudare Deum, et secundum hoc de fidelibus tantum agit. Vel sibi id est a se iudicandus, sed a Domino, secundum hoc debonis ac malis accipitur. Et vere nemo sibi sed Domino. Et hoc est:
Sive enim vivimus,
corporali vita, Domino vivimus, id est ad laudem Domini, vel sub iudicio Domini;
sive morimur,
temporaliter, Domino morimur, id est ad laudem Domini, vel a Domino {191.1515A} iudicandi. Et quia utrumque est a Domino [AMBROSIUS] ergo, sive vivimus sive morimur
Domini sumus
servi. Vel Domini, id est a Domino sumus iudicandi. Cur ergo iudicat homo?
In hoc enim.
quasi7: Vere Domini sumus, quia pretio sanguinis eruit nos, nec tenebit mors illum pro quo mortuus est liber in mortuis.
7 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 14,9
marg.|
Et hoc est quod ait: In hoc enim
Christus mortuus est et resurrexit ut dominetur,
id est intelligatur dominari,
et vivorum et mortuorum,
et utrosque iudicare, et accipit ad litteram vivos et mortuos. Hoc iam ideo dicit, ut non putetur Christus tantum iudicare de mortuis, quasi dum vivunt hominibus sit commissum iudicium, sed post mortem Deo. Hoc enim insipientium dogma perversum tradidit. Sed melius {191.1515B} est ut utrorumque dicatur Christus dominari, et utrosque iudicare, quia quibus dedit filios Dei fieri, illi et nunc et post mortem regnant cum Christo. Sed aliter nunc regnant cum illo sancti eius. Aliter tunc regnabunt. Nunc regnant, quia que sursum sunt sapiunt et querunt; postremo regnabunt cum illo, ita ut sint in regno eius, et sint etiam illi regnum eius, quia et anime piorum mortuorum non separantur ab Ecclesia, que etiam nunc est regnum Christi, quia regnat nunc cum Christo Ecclesia in vivis et mortuis. Alioquin nec ad altare Dei fieret memoria eorum in communicatione corporis Christi. Ergo fideles etiam defuncti, membra sunt eius. Ideo ergo mortuus est, et resurrexit, ut ostenderetur Dominus atque iudex vivorum {191.1515C} et mortuorum.
marg.|
Vel ita, ut mortuos et vivos mystice accipiamus. quasi8: Vere Domini sumus. In hoc enim Christus mortuus est et resurrexit ut dominetur vivorum et mortuorum, id est ut ad Dominium suum traheret viventes in virtutibus et mortuos in peccatis. [AMBROSIUS] Per Christum enim creatura, que pro peccato alienata erat ab auctore, et facta captiva, est liberata, quem Pater de celo misit ad terras, ne opus eius periret, pro quibus liberandis et adiuvandis, Christus venit, mortuus est, et resurrexit. Mortuus enim est ut mortuos in peccatis liberet a peccatis, dum vixit, vivus salutis viam ostendit; resurrexit, ut iustificatos secum vivere faciat. Ex perditis ergo reformavit sibi servos.
8 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 14,10
marg.|
{191.1515D}
Tu autem.
quasi9: Ex his apparet quod Christus debet dominari. Tu autem, manducans omnia,
quid iudicas fratrem tuum
non manducantem?
Aut tu,
non manducans,
quare spernis fratrem tuum
manducantem? Non ita debes facere.
Omnes enim stabimus,
ut iudicandi,
ante tribunal Christi,
id est ante iudicem Deum sedentem. Et dicitur hoc a simili. Tribunal enim sedes iudicum est, que in excelso locatur, ut iudex ab omnibus videatur, et ipse ex eminenti loco omnes valeat intueri; ita et Christus quasi in tribunali sedebit, quia et ab omnibus videbitur, et ipse omnium conscientias videbit et {191.1516A} causas diiudicabit.
9 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 14,11
marg.|
Et vere,
scriptum est enim
in Isaia:
Vivo ego, dicit Dominus.
quasi10: Qui olim fui mortuus iam vivo in potentia, que in hoc patet.
Quoniam flectetur mihi
in iudicio,
omne genu,
etiam inimicorum,
et omnis lingua,
id est conscientia cognoscens me esse Deum,
confitebitur
quid egerit mihi
Deo.
10 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 14,12
marg.|
Et quia Scriptura ita dicit.
Itaque unusquisque nostrum,
iudicandus a Domino,
reddet Deo pro se rationem,
non eludet ibi per ambages.
Numérotation du verset
Rm. 14,13
marg.|
Et, quia pro se quisque reddet rationem,
non ergo amplius,
sicut hactenus facimus,
invicem iudicemus
nos, ex opinione, quasi non usurpemus nobis, quod ad nos non pertinet. Non reprehendamus ea que nescimus quo animo fiant; vel etiam, si aperta sint, non ita reprehendamus ut de sanitate desperemus. {191.1516B} In his enim duobus temerarium est iudicium, scilicet cum incertum est quo animo quidque factum est; vel cum incertum est qualis futurus sit qui nunc bonus vel malus manifeste apparet, et vel superbia est vel invidentia, de his iudicare quod maxime faciunt qui magis amant clamare, vituperare quam emendare et corrigere. Unde dicitur: « Nolite iudicare et non iudicabimini »b,
sed magis iudicate,
id est observando discernite quod prosit, ut hoc, scilicet
ne ponatis fratribus offendiculum,
id est aliquid unde pereat frater vestro exemplo idem faciens,
vel scandalum,
id est contristationem: quod minus est.
b Mt. 7.
Numérotation du verset
Rm. 14,14
dist. 4
dist. 4
prol.|
marg.|
Scio
etc. quasi11: Dico ne ponatis fratri offendiculum, non autem dico, offendiculum vel scandalum, eo quod cibus sit immundus, quia, scio, per {191.1516D} hoc
et,
id est quia,
confido in Domino Iesu,
id est per hoc quod confidentia est mihi in Iesu, qui postquam venit absolvit a lege,
quia nihil
est
commune,
id est immundum,
per ipsum,
id est per adventum eius, vel per eius creationem. Nota quia commune ponit pro immundo, et est tractum a vasis que ante erant omnibus usibus communia, quorum quedam postea sacrificiis dedicata iam non communia, sed sancta dicebantur. Vel tractum est a Iudeis, quia ipsi Iudei dicebantur prius proprius populus Dei. [Haimo] Alii vero omnes dicebantur communes et immundi, et ita Iudei cibos ex lege concessos tantum dicebant mundos. Quibus autem gentes communiter {191.1517A} utebantur illos communes, id est immundos appellabant, nihil est commune, dico,
nisi ei qui existimat quid commune esse,
sed
illi
pro conscientia qua hoc estimat,
commune est.
Unde Dominus in Evangelio ait:
Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex corde coinquinat hominem
(Mt. 15). [AMBROSIUS] Qui hoc existimat est infirmus, de quo supra dixit:
olus manducet.
Dubitando enim infirmus est, apud istum immundum est quod putat non edendum.
11 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 14,15
marg.|
Si enim.
quasi12: ideo ne ponas offendiculum vel scandalum fratri, quia si
propter cibum frater tuus,
non dico scandalizatur, sed, quod minus est, saltem
contristatur, iam
ex hoc solo patet quod
non ambulas secundum caritatem.
In quo peccas, scilicet quod non ambulas {191.1517B} secundum caritatem. Cave ergo ne contristes cibo tuo fratrem tuum. Plus autem cave ne perdas. Unde subdit:
Noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus
tantum quidem fecit quod
mortuus est,
ex cuius morte cognoscitur quantum valeat salus fratris. Debes ergo illum confirmare in bonum, non scandalizare, nec pro re frivola facere illi scrupulum; et quandoquidem frater constristatur, vel perditur cibo tuo.
12 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 14,16
marg.|
Non ergo blasphemetur bonum nostrum,
id est per hoc minimum cetera bona non offuscentur, quia qui habet opera bona, si reprehendatur in re minima, bonum suum offuscat, et incipit bonum eius blasphemari per malum. Unde Ezechiel: « Iustitia iusti non profecerit ei, si erraverit » (Ez. 18). Vel non blasphemetur bonum vestrum, id est comestio in se {191.1517C} bona non sit blasphemabilis. Quod est, dum alii nocet, et quia nocet, abstine, quia non est causa regni Dei: Quod si esset, pro nullius scandalo omitteres.
Numérotation du verset
Rm. 14,17
prol.|
Et quod non sit causa regni Dei dicit sic:
Non enim
etc. quasi13: Ideo, abstine, quia
esca et potus non est regnum Dei,
id est horum usu non acquiritur regnum Dei sicut nec amittitur. Non enim usus ciborum, sed concupiscentia est refrenanda. Non
enim
interest omnino quid alimentorum vel quantum quis accipiat, dum modo id faciat, pro congruentia hominum cum quibus vivit, et persone sue et valetudinis sue necessitate, sed quanta facilitate et serenitate animi careat his, cum vel oportet vel etiam necesse est his {191.1517D} carere ut dicere possit:
Scio abundare et penuriam pati
(Phil. 4), sic iustificatur sapientia a filiis suis, qui intelligunt nec in abstinendo nec in manducando esse iustitiam, sed in equanimitate tolerandi inopiam et intemperantia non se corrumpendi, per abundantiam atque opportune sumendi vel non sumendi. Iustificatur igitur sapientia a filiis suis qui intelligunt utendis terrenis opportuna tempora debere esse. Facilitatem vero carendi talibus et amorem fruendi eternis, non variari oportere per tempora, sed perpetuo retinere. Unde subdit:
Sed iustitia.
quasi14: Esca et potus non est causa regni, sed iustitia, ut fratri facias quod tibi vis;
et
{191.1518A}
pax,
id est concordia que est effectus iustitie,
et gaudium,
non utique in Epistolis ut multi solent, sed
in Spiritu sancto,
id est de bonis Spiritus sancti non superbire, sed humiliter et grate accipere. Hoc gaudium oritur de fraterna pace, sicut de disceptatione nascitur ira, ubi non est Spiritus 62 sanctus qui in solis pacificis est, cuius gratia hec tria sunt in aliquo, que non in vobis sunt, o Romani. Qui enim. quasi15: Vere iustitia et pax causa regni est.
13 Quasi] + dicat
PL
14 Quasi] + dicat
PL
15 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 14,18
prol.|
Qui enim in hoc,
scilicet in iustitia pace et gaudio,
servit Christo, placet Deo,
qui hoc precipit, qui nulli scandalum fecit,
et probatus est hominibus.
[AMBROSIUS] Distingue. Placet utique Deo, secundum quod gaudium est in Spiritu sancto. Probatus vero habetur hominibus, secundum {191.1518B} iustitiam et pacem, et quia disceptatio discordiam parit.
Numérotation du verset
Rm. 14,19
prol.|
Itaque
dimissis temerariis iudiciis,
sectemur que pacis sunt,
non discordie,
et custodiamus invicem,
scilicet Iudeus erga gentilem, et gentilis erga Iudeum,
que edificationis sunt,
cum pace docendo alios, ut ceteri edificentur, vel iam edificati conserventur.
Noli
etc. quasi16: Hec sectemur, sed non destruamus opus Dei.
16 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita iunge: Ideo iterum non debes cum offendiculo fratris edere, quia destrueres opus Dei. Et noli,
propter escam,
sumptam vel non sumptam,
destruere opus Dei,
id est fidem et alias virtutes, et bona que in eis Deus operatus est, non dico propter escam quin munda sit, quia
Numérotation du verset
Rm. 14,20
dist. 5
dist. 5
prol.|
marg.|
Omnia,
creata
quidem, munda sunt,
quia, ut in Genesi legitur, omnia fecit Deus valde bona (Gn. 1). [AMBROSIUS]
Sed malum est homini, qui manducat per offendiculum,
aliorum, quanto magis Dei, ut Adam pomum, Esau lentem, Iudei carnes in deserto. Dei enim non parva in Israelitis erat {191.1518D} offensio, repudiare quod dabat sapientia, et murmurare, quia id deerat in quod inhiabat concupiscentia. Fastidiebant quippe quod habebant, et quod non habebant impudenter petebant. Petierunt culpabili concupiscentia quod malo suo impetraverunt; concupierunt carnibus vesci, quibus pluebatur manna de celo, ut sciremus non Dei creaturam esse culpabilem, quia creatura Dei omnis bona est; sed inobedientiam contumacem, et inordinatam cupiditatem; non propter porcum, sed propter pomum mortem primus homo invenit; et Esau primatum suum perdidit, non propter gallinam, sed propter lenticulam. Non ergo immunditiam obsonii {191.1519A} timeo, sed immunditiam cupiditatis. Scio enim Noe omne genus carnis quod cibo esset usui manducare concessum, Eliam cibo carnis refectum, Ioannem mirabili abstinentia preditum animalibus, id est locustis in escam cedentibus non fuisse pollutum; et scio Esau lenticule concupiscentia deceptum, et David propter aque desiderium a seipso reprehensum, et Regem nostrum non de carne, sed de pane temptatum.
Numérotation du verset
Rm. 14,21
marg.|
Bonum est.
quasi17: Ab his pro offendiculo debes abstinere, quia etiam ab omni carne et vino. Bonum est tibi o homo,
non manducare carnem, et non bibere vinum, neque
aliquid facere,
in quo frater tuus offenditur,
perturbatus, nesciens quid teneat, id est in quo esset ei causa damnationis. Offenditur enim, quia a fide recta discedit. {191.1519B}
Aut scandalizatur,
id est contristatur.
Aut infirmatur,
ut dubitet, etsi non offenditur. Infirmatur enim qui non recedit, sed dubitare incipit.
17 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 14,22
marg.|
Tu fidem.
quasi18: Hoc bene potes facere, quia de tuo bono nihil perdis, et hoc est, tu
habes
fidem, qua credis omnia esse munda et edenda, et hoc,
penes temetipsum,
id est in corde, quam, scilicet nullus auferat.
Habe,
tantum,
coram Deo,
non coram abstinente ne ei noceas, ut ita pacem serves cum fratre, quod est utile apud Deum. [AMBROSIUS] Ideo istud fac, quia
beatus
est ille qui
non iudicat semetipsum,
id est qui non facit se culpabilem,
in eo quod probat,
id est in eo quod bonum esse iudicat, nocendo aliis de suo bono. Vel beatus est qui non {191.1519C} iudicat se in eo quod probat, id est qui non aliud facit quam quod bonum estimat. Beatum ergo dicit qui non aliud facit quam quod utile probat, sed proprio iudicio illum censet fore damnandum, qui quod dicit se non debere facere facit.
18 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 14,23
marg.|
Qui autem.
quasi19: Ille est beatus, sed qui
discernit
cibos, reputando alios mundos, alios immundos;
si manducaverit,
cum illa conscientia,
damnatus est.
[Haimo. AMBROSIUS] Verum est quia qui iudicat non edendum et edit, damnatus est. Ipse enim reum se facit, quando id quod inutile sibi asserit facit. Ideo damnatus est,
quia non
manducat,
ex fide,
id est secundum conscientiam. Contra fidem utique edit, qui edendum non credit.
Omne autem,
etiam si bonum sit in se,
quod non est ex fide,
id {191.1519D} est quod fit contra fidem ut credamus malum esse,
peccatum est,
non tamen omne quod fit cum fide, bonum est, quia ignorantia que est ex culpa nocet. Omne igitur quod ad conscientiam pertinet, si aliter fiat dicit esse peccatum, quamvis etiam fiat quod bonum est, si tamen non faciendum credatur, vel sic non faciendum ut fit, peccatum est.
19 Quasi] + dicat
PL
marg.|
[Haimo] Vel ita, conversus ad fidem Christi qui discernit cibos, postea iudicans alios mundos, alios immundos. Damnatus est, id est damnationem sibi acquirit, et precipue, si manducaverit. Qui non manducavit ex fide, id est quia infideliter egit non credens omnia munda esse, dubitans in fide, et ea {191.1520A} comedens que immunda putat, et ita non secundum fidem agit. Fides enim nostra vult ut homo agat hoc quod bene intelligit esse agendum, et peccatum est quod aliter fit, quam probatum est. Peccat ergo ille qui ad fidem conversus est in hoc quia cibos discernit, et in hoc maxime si manducat, quia non ex fide agit, sed tamquam infidelis. Omne autem quod non ex fide, est peccatum, id est omnis infidelium vita peccatum est, quia omnis infideliter vivens vel agens, vehementer peccat, et nil bonum est sine summo bono, ubi deest agnitio eterne et incommutabilis veritatis, falsa virtus etiam in optimis moribus.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Rm. Capitulum 14 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=60&chapitre=60_14)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Rm. Capitulum 14 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=60&chapitre=60_14)
Notes :