Glossa magna

Capitulum 5

Numérotation du verset Rm. 5,1 

Iustificati igitur
Codd. : vv. 12-21 ΩS Rusch
ex fide
pacem habeamus ad Deum
per Dominum nostrum Iesum Christum,
Numérotation du verset Rm. 5,2 

per quem
et1 accessum habemus per fidem2
1 et] om. Weber |
2 per fidem] fide Weber |
in gratiam istam
in qua stamus
et gloriamur in spe
glorie filiorum Dei.
Numérotation du verset Rm. 5,3 

Non solum autem,
sed et gloriamur
in tribulationibus,
scientes
quod tribulatio patientiam operatur.
Numérotation du verset Rm. 5,4 

Patientia autem probationem,
probatio autem3 spem.
3 autem] vero Weber
Numérotation du verset Rm. 5,5 

Spes autem non confundit,
quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris
per Spiritum sanctum
qui datus est nobis.
Numérotation du verset Rm. 5,6 

Ut quid enim Christus
cum adhuc infirmi essemus secundum tempus,
pro impiis
mortuus est ?
Numérotation du verset Rm. 5,7 

Vix enim pro iusto quis moritur.
Nam
pro bono
forsitan quis4 audeat mori.
4 quis] + et Weber
Numérotation du verset Rm. 5,8 

Commendat autem caritatem suam5 Deus
5 caritatem suam] inv. Weber
in nobis6,
6 nobis] nos Weber
quoniam
si7
7 si] om. Weber
cum adhuc
peccatores essemus secundum tempus8
8 secundum tempus] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 5,9 

Christus pro nobis
mortuus est, multo magis igitur9
9 magis igitur] inv. Weber
iustificati nunc in sanguine ipsius,
salvi erimus ab ira
per ipsum.
Numérotation du verset Rm. 5,10 

Si enim cum inimici
essemus reconciliati sumus Deo
per mortem Filii eius,
multo magis reconciliati salvi erimus
in vita ipsius.
Numérotation du verset Rm. 5,11 

Non solum autem,
sed et gloriamur
in Deo
per Dominum nostrum Iesum Christum
per quem nunc
reconciliationem accepimus.
Numérotation du verset Rm. 5,12 

Propterea
sicut per unum
hominem
peccatum
in hunc mundum10*
10 peccatum – in h. m. ΩS Clementina ] in hunc mundum peccatum Weber
intravit, et per peccatum mors,
et11 ita in omnes homines mors pertransiit,
11 et Rusch Weber ] om. ΩS
in quo omnes peccaverunt.
Numérotation du verset Rm. 5,13 

Usque
ad legem enim
peccatum erat
in mundo.
Peccatum autem non imputabatur12
12 imputabatur Weber (F) ΩS Rusch Clementina ] imputatur Weber
cum lex non esset13,
13 esset Weber (F) ΩS Rusch Clementina ] est Weber
Numérotation du verset Rm. 5,14 

sed regnavit mors
ab Adam usque ad Moysen,
etiam in eos qui non peccaverunt
in similitudinem14 prevaricationis Ade
14 similitudinem Rusch Weber ] similitudine Weber (R), sml’itudiē ΩS
qui est forma
futuri.
Numérotation du verset Rm. 5,15 

Sed non sicut delictum ita et donum.
Si enim unius
delicto
multi
mortui sunt,
multo magis gratia Dei
et donum
in
gratia15
15 gratia ΩS Rusch ] gratiam Weber
unius hominis Iesu Christi in plures16*
16 plures ΩS Weber ] + homines Rusch
abundavit.
Numérotation du verset Rm. 5,16 

Et non sicut per unum
peccatum17*,
17 peccatum Φ Clementina, p(e)ccm Glossa media (Zw58 Tr2266) ΩS] peccantem Weber , delictum Weber (F S) Rusch
ita et donum.
Nam iudicium quidem18*
18 quidem Weber (F) ΩS Clementina ] om. Rusch Weber
ex uno
in condemnationem,
gratia
autem ex multis delictis
in iustificationem19.
19 iustificationem Rusch Weber ] + delictis ΩS
Numérotation du verset Rm. 5,17 

Si enim
in unius delicto
mors
regnavit
per unum
multo magis
abundantiam
gratie
et donationis
et iustitie
accipientes
in vita
regnabunt per unum Iesum Christum.
Numérotation du verset Rm. 5,18 

Igitur
sicut
per unius delictum in omnes homines
in condemnationem,
sic et per unius iustitiam
in omnes homines
in iustificationem
vite.
Numérotation du verset Rm. 5,19 

Sicut enim per inobedientiam unius hominis
peccatores constituti sunt multi,
ita
et per unius hominis20
20 hominis ΩS Rusch ] om. Weber
obedientiam21 iusti constituentur multi.
21 obedientiam] obeditionem Weber
Numérotation du verset Rm. 5,20 

Lex autem
subintravit
ut abundaret delictum.
Ubi autem abundavit delictum
superabundavit et22 gratia.
22 et] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 5,21 

Ut sicut
regnavit
peccatum
in mortem23
23 mortem] morte Weber
ita et gratia
regnet
per iustitiam
in vitam eternam,
per Iesum Christum Dominum nostrum.

Capitulum 5

Numérotation du verset Rm. 5,1 
dist. 1
prol.|
marg.|  {191.1378C} 22 Ostendit iustitiam esse ex gratia fidei, sine lege. Hic ostendit ex eadem alia plura bona esse. quasi1: Quia ex fide est iustificatio, igitur pacem habete cum Deo. quasi2: Hec dissensio que inter vos est, contra Deum est. [Haimo] Iudei namque et gens inter se disceptabant: et Iudei quidem de antique legis operibus, gentiles vero de nova Christi vocatione, presumptive gloriabantur, et merita iactabant; ideoque utrorumque iactantiam reprimens, ad pacem monet, et ne indignentur se eis annumerat. quasi3: Quia ex fide est iustitia, igitur et nos   iustificati ex fide, non ex lege, non ex nobis, id est non propter aliquod meritum nostrum quod precesserit fidem.   Pacem habeamus ad Deum, quam non habetis, vos Romani, dum invicem {191.1378D} arrogatis. Attende quod hic ait: iustificati ex fide. Qui supradixit iustificati gratis per gratiam, hoc ideo dixit ne ipsa fides superba sit: nec dicat sibi si ex fide, quomodo gratis? Quod enim fides meretur, cur non potius redditur quam donatur? Non dicat ista homo fidelis, quia cum dixerit: Ut merear iustificationem habeo fidem, respondetur ei:   Quid habes quod non accepisti? (1Cor. 4) Cum ergo fides impetrat iustificationem, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei, non gratiam Dei, aliquid meriti precedit humani, sed ipsa gratia meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici, voluntate {191.1379A} comitante, non ducente, pedissequa, non previa. [AMBROSIUS] Vere igitur ex fide iustificati sumus, et per eam pacem habeamus ad Deum. Pacem namque cum Deo habere fides facit, non lex: hec enim nos reconciliat Deo, sublatis peccatis, que nos fecerant inimicos. [CASSIODORUS] Pacem autem ille habet cum Deo, qui adversum mandata eius contraria voluntate non litigat, qui sequitur iussa Domini, et ad omne preceptum divinum suum flectit arbitrium. Pax enim vera est, concordare moribus probis, et litigare cum vitiis. [Paulinus.] Contra pax huius mundi, que peramica est vitiis, Deo dissidet, quam Christus non venit mittere sed tollere. Dico, habeamus pacem ad Deum [AMBROSIUS] quia ei reconciliati sumus per ministerium gratie, {191.1379B} scilicet   per Dominum nostrum Iesum Christum, id est per auxilium et gratiam eius.
1 Quasi] + dicat PL
2 Quasi] + dicat PL
3 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 5,2 
marg.|   Per quem etc. Enumerat beneficia, que a Christo habentur, dicens, per quem Christum, id est cuius ope:   Habemus accessum per fidem [Haimo] id est introitum, vel aditum, non modo ad Deum, sed etiam   in gratiam istam, id est in bonam vite observantiam,   in qua stamus [AMBROSIUS] spe superne claritatis erecti, qui ante occidimus in Adam,   et gloriamur in spe glorie filiorum Dei, id est angelorum vel sanctorum, id est gloriamur de eo quod speramus, gloriam quam filii Dei habent, scilicet angeli vel sancti.
Numérotation du verset Rm. 5,3 
dist. 2
marg.|   Non solum autem, gloriamur de spe glorie,   sed etiam gloriamur, per gratiam eius,   in tribulationibus, quas pro Christo patimur, quibus itur ad gloriam. Per tribulationes enim oportet nos intrare in regnum celorum, vel Dei (Act. 14). Ideoque gloriandum in his dicit [Ioannes Damascenus] spei enim addita tribulatio augmentum facit premii, indexque est fixe spei tribulatio. Non enim est magnum gloriari in letis; recti corde, etiam in tribulationibus gloriantur, magnitudinem premii cognoscentes, de tribulatione finienda, infinitum premium acquisituri. {191.1379D}   Scientes etc. quasi4: Cur gloriamur? quia sumus   scientes quod tribulatio operatur patientiam [Haimo] quia per exercitium tribulationis docetur aliquis strenuus, dum fortiter tolerat tormenta [AUGUSTINUS] per quod sancti martyres vicerunt sevitiam tyrannorum.   Operatur ergo patientiam vel eam augendo, vel potius ostendendo. Quod autem tribulatio non tollit patientiam, sed auget, hoc facit caritas, que est proprium donum Spiritus sancti.
4 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 5,4 
marg.|   Patientia operatur   probationem , id est purificationem. Quanto magis enim quis patitur, tanto purior redditur, dum anima fidelis non resistens {191.1380A} ordinationi Dei, non diligit eius voluntatem, cuius malitie potestas datur in bonos, sed eius voluntatem a quo hec potestas datur. Cum ergo quis intelligens quod non est potestas, vel demonum, vel persecutorum, nisi a Deo, sustinet patienter, probatur, id est bonus esse monstratur, et efficitur melior, tamquam aurum quod per ignem et purum ostenditur et purius redditur. Hec vero   probatio operatur   spem, id est certitudinem future glorie. [Haimo. AMBROSIUS]   Spes enim est certa exspectatio future glorie, que humane rationi vana videtur, sed testimonio virtutis, id est patientie vel miraculorum firmatur. [Haimo] Qui enim inter tribulationes, et adversa probabilis existit per patientiam, ille securus premium future beatitudinis {191.1380B} exspectat.
Numérotation du verset Rm. 5,5 
marg.|  [AMBROSIUS] Spes autem hec, quamvis stulti et hebetes a perfidis iudicemur, credentes ea que mundana carent ratione,   non tamen   confundit, id est non facit erubescere, quia impletur. Confunditur enim qui quod sperabat non invenit, sicut contingit illi qui sperat in homine. Hec autem spes ideo non confundit, quia est in Deo, qui non fallit, nec fallere potest, non in homine mendace; maledictus enim qui spem suam ponit in homine.
marg.|   Quia caritas. quasi5: Dico quod spes non confundit, id est impletur, et constat eam esse implendam ex eo quia caritas Dei est,   diffusa in cordibus nostris per Spiritum sanctum. [AUGUSTINUS] Non enim a nobis est caritas nobis.   Qui Spiritus   datus est nobis, id est ex eo constat eam implendam, {191.1380C} quia iam Spiritum sanctum in arrham habemus, quo caritate diffusa in cordibus nostris, Deum late diligimus. [Haimo] Verbum effusionis largitatem muneris notat, sicut et in Ioel:   Effundam de Spiritu meo super omnem carnem (Ioel 2). [AMBROSIUS AUGUSTINUS.] Fidele autem promissum Dei esse probat Spiritus sanctus datus nobis, qui est pignus implende spei. Attende quod gradatim Apostolus perducit usque ad caritatem Dei, que maior est aliis: quam cum dicit nos habere per donum Spiritus, monstrat illa omnia Deo esse tribuenda. Ergo unde est tibi o homo, caritas, nisi quia diffusa est per Spiritum sanctum in cordibus? Ideoque ne quis eam putaret se habere per {191.1380D} proprium arbitrium, cum dixisset, caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, addidit, per Spiritum sanctum qui datus est nobis. A quo, nisi ab illo qui ascendit in altum, id est ad Patrem? Ipse enim dedit dona hominibus (Eph. 4). Insinuatur nobis auctoritas in Patre, nativitas in Filio, communitas Patris Filiique in Spiritu sancto, equalitas in tribus. Quod ergo commune est Patri et Filio, per hoc nos voluit habere communionem, et inter nos, et secum, quod ambo habent unum, id est per Spiritum sanctum Deum, et donum Dei. In hoc enim Divinitati reconciliamur, eaque delectamur. Sicut enim veritate dicimus, ita caritate {191.1381A} diligimus, ut et plenius cognoscamus, et beati cognito perfruamur: et quia peccatis alienabamur a possessione verorum bonorum, ideo data est caritas que operit multitudinem peccatoruma. Arbitror ergo ideo Spiritum sanctum bis datum, ut nobis commendarentur duo precepta caritatis, scilicet diliges Deum, et diliges proximum. Una est caritas, et duo precepta; unus spiritus, et duo data: quia non alia caritas proximum diligit, nisi illa que diligit Deum. Qua ergo caritate proximum diligimus, ipsa Deum diligimus. Sed quia aliud est Deus, aliud proximus, etsi una caritate diliguntur, non sunt tamen unum que diliguntur. Et ideo forte dicuntur duo precepta, et alterum maius, et alterum minus. Hec autem {191.1381B} caritas, ut ait Apostolus, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. A quo datur! Ab illo, ut diximus, qui dedit dona hominibus. Que dona? Spiritum sanctum, qui tale dat donum qualis est ipse. Magna est misericordia eius. Donum dat equale sibi quia donum eius Spiritus sanctus est, unus Deus, tota Trinitas est. Diffundit ergo caritatem in cordibus nostris Spiritus Patris et Filii, quem cum Patre amamus et Filio. Ipse ut diligeretur nobis dedit, qui non dilectus nos dilexit. Ipse est fons de quo Scriptura dicit: Fons aque vive sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi. Alieni enim sunt omnes qui non diligunt Deum; et ipse fons est Spiritus sancti, quem non possunt accipere mali; {191.1381C} et caritas est, quam habere et malus esse non potest aliquis. Intelligamus ergo in dilectione Spiritum sanctum esse, sed nomen Christi, et baptismum habere, et corpus Domini sumere, et cetera sacramenta habere, et malus esse, potest. Caritas ergo est, proprium donum Spiritus et singularis fons. Et attende quod dicendo caritatem diffusam per Spiritum qui datus est nobis, ostendit quod Spiritus et Deus est, et Dei donum est:
a 1Pt. 4.
5 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita, ut accipiatur caritas Dei, non qua nos, id est secundum quam nos diligimus Deum, sed qua ipse diligit nos. Quasi ideo spes non confundit; quia caritas Dei diffusa est erga nos, id est quia Deus late diligit nos. [AMBROSIUS] Et hoc habemus, in cordibus {191.1381D} nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, qui facit nos intelligere caritatem Dei erga nos, qui diversis linguis prestitit ut etiam imperiti loquerentur cum interpretationibus; per quod et spes nostra confirmatur, et caritas Dei in nobis commendatur, ut quia charos Dei falli impossibile est, securos nos faceret de promissione, quia Deus est qui promisit, et his quos charos vult habere, promisit.
Numérotation du verset Rm. 5,6 
dist. 3
marg.|   Ut quid enim. Ostendit supra quod spes implebitur per hoc quod Christus diligit nos, vel nos eum per Spiritum; nunc idem ostendit per hoc quod Christus mortuus est, quod et divine dilectionis effectus est, et causa spei nostre implende. quasi6: Cum nos Deus diligat, vel nos eum diligamus per Spiritum sanctum, constat quod spes implebitur, quia nisi ita sit, frustra passus est Christus. Et hoc est, vere spes implebitur,   enim, id est quia nisi spes implenda sit,   ut quid Christus mortuus est, id est cur tam magnum fecit, scilicet ut moreretur? Et hoc,   pro impiis, id est pro dilectione impiorum. Vel pro impiis, id est vice impiorum qui deberent mori in eternum merito impietatis. Pro {191.1382B} impiis, dico, non qui olim fuissent, et non tunc, sed potius mortuus est pro nobis impiis.   Cum essemus adhuc infirmi, in peccatis, et ita medico indigentes, mortuus est, dico et hoc,   secundum tempus, id est per triduum tantum, quia die tertia resurrexit. [AMBROSIUS Augustinus] Ne ergo desperes de eius potentia, cuius apparet in morte benevolentia, et a quo tales arrhas accepimus, quod donavit impiis mortem suam, qui servat iustis vitam suam. Mortuus est pro te, o homo mortalis, ut vivas cum illo; suscepit mortem nostram, ut donaret nobis vitam suam. Incredibilius est quod mortuus est eternus, quam ut in eternum vivat mortalis. Iam quod est incredibilius tenemus, scilicet quod propter homines mortuus est Deus. Num est ergo victurus homo {191.1382C} cum Deo? num mortalis victurus est in eternum propter quem mortuus est qui vivit in eternum? Sed quomodo mortuus est, et unde, et potest mori Deus? Accepit ex te unde moreretur pro te; induit se ut moreretur pro te, induet te ut cum illo vivas; induit se carne mortali in virginitate matris, induet te vita perenni in equalitate Patris. Ecce quomodo amatus es non amandus. Amatus enim es turpis et foedus, antequam esset in te quod amari dignum esset. Amatus es prius, ut dignus fieres qui amareris; dilectus es prius, ut diligentem postea diligeres. Impius enim eras, damnari merueras: et tamen pro te mortuus est Christus.
6 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel secundum seriem verborum potest legi littera sic, non mutata sententia: quasi7: Vere spes implebitur. Ut quid enim, {191.1382D} nisi spes implenda sit,   Christus, cum infirmi essemus, mortuus est pro nobis impiis, id est pro nobis qui adeo infirmi eramus, quod etiam impii. Mortuus dico,   secundum tempus. Et est sensus: Pro nihilo tam magnum fecit Christus, nisi spes nostra implenda esset. Et vere magnum est hoc quod fecit.
7 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 5,7 
marg.|   Vix enim moritur quis, id est raro moritur aliquis etiam,   pro iusto [Haimo.] id est pro dilectione iusti, et boni, nedum pro impio. Ideo raro dico:   Nam forsitan potest inveniri,   quis, id est aliquis qui   audeat mori pro bono. [AMBROSIUS] quasi8: Sed difficile est invenire, qui hoc faciat; Christus autem {191.1383A} pro impietatibus populi adhuc non sui, mortuus est
8 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita, ut fiat distinctio inter iustum et bonum. Iustus enim pro exercitio virtutum hic dicitur, qui et bonus est; sed est bonus, qui non est iustus, silicet qui natus est in simplicitate; innocens, qui nondum laboravit, ut amplificaret se bonis, ut sint parvuli in baptismo mundati. Iustus autem bonum nature sue exercitio melioravit, et licet iustu secundum modum quo hic accipitur melior sit quam bonus, innocentie tamen causa est miserabilior quam iustitie, quia non est huiusmodi iustitia sine severitate. Et est sensus: Vere magnum fecit Christus moriendo pro impiis. Vix enim moritur quis pro iusto, qui habet exercitium virtutum. Ideo dico pro iusto; nam pro bono, id est simplici et innocenti, {191.1383B} forsitan quis audeat mori. Dicendo de iusto, vix et quis; et de bono, forsitan, et quis audeat: utrumque difficile ostendit, et rarum, sed alterum difficilius et rarius.
Numérotation du verset Rm. 5,8 
dist. 4
marg.|   Commendat etc. quasi9: Pro iusto, vel pro bono vix moritur aliquis, sed Christus pro nobis peccatoribus mortuus est. In hoc   autem Deus commendat {191.1383C}   suam caritatem, id est in hoc laudabilior eius caritas apparet que est effusa   in nobis, qui indigni ea fuimus. In hoc enim magnus effectus dilectionis mittentis Patris, et venientis Filii nobis est exhibitus,   quoniam, cum adhuc essemus.
9 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 5,9 
marg.|  quasi10: Dico quod Deus commendat caritatem in nobis, ita utique commendat, quoniam Christus mortuus est pro nobis, cum adhuc essemus peccatores, id est in hoc commendat quod Christus mortuus est pro nobis peccatoribus. Et si hoc est, quod utique est, igitur   iustificati sumus nunc, remissione peccatorum facta,   in sanguine ipsius, id est per mortem eius. Et si hoc est, quod utique est,   multo magis nos iam iusti   salvi erimus per ipsum, viventem. Gravius est {191.1383D} enim pro peccato mori, et peccatum tollere, quam iam iustos et iam cooperantes salvare. Salvi erimus, dico,   ab ira, id est a pena eterna, cuius causa non est nisi peccatum quod abstulit. [Haimo] Licet enim plerisque in locis iram Dei legamus, non est putandum tamen quod in illum cadat ulla perturbatio, qui semper idem manet, et in tranquillitate iudicat; sed ira appellatur vindicta, et ultio ipsius. Advertendum est quod ad commendationem divine dilectionis sepe Apostolus iterat de morte Christi, et ad repressionem humani tumoris, hominis repetit infirmitatem. Dixerat enim supra: Christus mortuus est pro impiis, et iterum repetit hic, Christus {191.1384A} pro nobis mortuus est, cum adhuc peccatores essemus.
10 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 5,10 
marg.|  [AUGUSTINUS] Ecce, dum oderat nos secundum peccata, amabat secundum quod opus eius eramus, quod et fecit ante mundi constitutionem . Incomprehensibilis est enim dilectio qua nos diligit Deus atque immutabilis. Non enim ex quo ei reconciliati sumus, per sanguinem Filii eius, nos cepit diligere; sed ante mundum, prius quam omnino aliquid essemus dilexit nos, ut cum eius Unigenito etiam nos filii eius essemus. Quod ergo nos reconciliati sumus Deo per mortem Christi, non sic est intelligendum, quasi ideo nos reconciliaverit ei Christus, ut iam inciperet amare quos oderat [AUGUSTINUS] sicut reconciliatur inimicus inimico, ut deinde sint amici, et se invicem diligant qui ante se {191.1384B} invicem oderant: sed iam nos Deo diligenti reconciliati sumus, cum quo propter peccatum inimicitias habebamus. Habebat enim ille caritatem erga nos, etiam cum inimicitias exercebamus adversus eum, operando iniquitatem . Sicut enim ei dictum estb: « Odisti omnes qui operantur iniquitatem ». Ita et illud ei dictum estc: « Nihil odisti eorum que fecisti ». Proinde miro et divino modo etiam quando nos oderat diligebat. Oderat enim nos quales ipse non fecerat, et quia iniquitas nostra non penitus consumpserat eius opus. Noverat simul in unoquoque nostrum, et odisse quod feceramus, et amare quod fecerat. Et hoc quidem intelligi in omnibus potest. Quis ergo possit eloqui digne quantum diligat membra unigeniti Filii sui, et {191.1384C} quanto amplius Unigenitum suum? Ex his ergo non meritum nostrum, sed Dei misericordia commendatur, quia nos tales et tantum dilexit, ut pro nobis impiis moreretur; quod est testimonium atque pignus eius dilectionis,   qui enim   proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus illum tradidit, quomodo non etiam cum illo nobis omnia donavit? d Dicendum utique hoc erat, scilicet quantum nos dilexerit, et quales: quantum, ne desperaremus, et ipsa desperatione non auderemus erigi in eum; quales, ne superbiremus et superbientes de meritis nostris magis ab illo resiliremus et in nostra fortitudine magis deficeremus.
b Ps. 5.
c Sap. 11.
d Rm. 8.
marg.|  Illud quoque attendendum est quod dicit nos iustificatos {191.1384D} in sanguine Christi et reconciliatos Deo, tamquam non alio modo posset nos reconciliare et iustificare nisi per mortem Christi, [Augustinus. In Decimo tertio de Trinitate] 11 « de quo dicimus quod fuit et alius modus possibilis Deo, qui omnia potest, sed nullus alius nostre miserie sanande fuit convenientior. Quid enim mentes nostras tantum erigit et ab immortalitatis desperatione liberat, quam quod tanti nos fecit Deus ut Dei Filius immutabiliter bonus in se manens quod erat, et a nobis12 pro nobis accipiens quod non erat, preter nature sue 13 detrimentum dignatus nostrum inire consortium, sine ullo suo malo merito 14 *, mala nostra moriendo perferret, et credentibus dona {191.1385A} sua sine ullis meritis nostris indebita largitate conferret? e f Quia et ea que dicuntur merita nostra bona, dona sunt eius. Dona namque Dei sunt merita nostra, quibus ad summum bonum pervenimus ».A g h
e ¶Fons: Glossa media in loc. cit. (60.5.10-3).
f ¶Paral. Petrus Lombardus , Sententiae, 3, 20, 2, ed. Brady, p. 125 : “Quid enim mentes nostras tantum erigit et ab immortalitatis desperatione liberat, quam quod tanti nos fecit deus, ut dei filius immutabiliter bonus, in se manens quod erat, et a nobis accipiens quod non erat, dignatus nostrum inire consortium, mala nostra moriendo perferret ?”. <Non hab.> Glossa ordinaria.
g ¶Fons: Augustinus Hipponensis, De trinitate, CCSL 50A, lib.13, c. 10, lin.1 : « eos itaque qui dicunt: 'ita ne defuit deo modus alius quo liberaret homines a miseria mortalitatis huius ut unigenitum filium deum sibi coaeternum hominem fieri uellet induendo humanam animam et carnem mortalem que factum mortem perpeti?,' parum est sic refellere ut istum modum quo nos per mediatorem dei et hominum hominem christum iesum deus liberare dignatur asseramus bonum et diuinae congruum dignitati; uerum etiam ut ostendamus non alium modum possibilem deo defuisse cuius potestati cuncta aequaliter subiacent, sed sanandae nostrae miseriae conuenientiorem modum alium non fuisse nec esse oportuisse ».
<ex quo>   Petrus Lombardus , Sententiae, 3, 20, 1, ed. Brady, p. 125 :”Quod alio modo potuit liberare et quare potius isto. Augustinus in libro x de trinitate « Si uero quaeritur utrum alio modo posset deus hominem liberare quam per mortem christi, dicimus et alium modum fuisse possibilem deo, cuius potestati cuncta subiacent, sed nostrae miseriae sanandae conuenientiorem modum alium non fuisse, nec esse oportuisse ». ”. [MM2024]
h ¶Fons.  Sententia ex : Augustinus Hipponensis, De dono perseverantiae, PL 45, 996 : « nam tria sunt, ut scitis, quae maxime aduersus eos catholica defendit ecclesia: quorum est unum, gratiam dei non secundum merita nostra dari; quoniam dei dona sunt, et dei gratia conferuntur etiam merita uniuersa iustorum », et passim. Cf. etiam   Augustinus Hipponensis, De gratia et libero arbitrio, PL 44, 890.38 sqq. : “Si enim merita nostra sic intelligerent ut etiam ipsa dona dei esse cognoscerent, non esset reprobanda ista sententia”. [MM2024]
A ¶Codd.: Cbg152 PL {MM2024}
11 Aug. ... Trinitate Cbg152 ] om. PL
12 nobis] + et PL
13 nature - sue] inv. Cbg153
14 suo malo – merito inv. PL
marg.|  Est preterea alia ratio quare potius isto modo quam alio liberare voluit, quia sic, scilicet per mortem Christi15, iustitia superatur diabolus, non potentia : B
B ¶Codd.: Cbg152 PL {MM2024}
15 scilicet... Christi] om. Cbg152 * (sec. m. interl. compl.)
marg.|  [Augustinus. In Decimo tertio de Trinitate] 16 « Quod quomodo factum sit, ut pateat explicabo prout potero. Quadam iustitia Dei in potestatem diaboli traditum est genus humanum, peccato primi hominis in omnes utriusque sexus commixtione17 nascentes originaliter transeunte, et debito primorum parentum obligante, quocirca omnes homines ab origine sunt sub principe diabolo ».C
C ¶Codd.: Cbg152 PL {MM2024}
16 Aug. ... Trinitate Cbg152 ] om. PL
17 commixtione Cbg152 ] commistione PL
marg.|  [Augustinus] Unde Apostolusi: « Eramus natura filii ire ». {191.1385B} natura scilicet, ut est depravata peccato, non ut est creata ab initio. Modus autem ille quo traditus est homo in potestatem diaboli, non ita debet intelligi, tamquam Deus hoc fecerit, aut fieri iusserit, sed quod tantum permisit, iuste tamen illo deserente, peccantem peccati auctor illico invasit: non tamen Deus continuit in ira miserationes suas, nec hominem a lege sue potestatis amisit, quando in potestate diaboli esse permisit, sed inter mala penalia, etiam malis multa prestitit bona, et tandem hominem quem commistio peccatorum diabolo subdidit, remissione peccatorum donata, per sanguinem Christi eruit a diabolo, ut sic iustitia vinceretur diabolus, non potentia. Sed qua iustitia? Iesu Christi. Et {191.1385C} quomodo victus est ea? quia cum in eo nihil morte dignum inveniret, occidit eum tamen. Et utique iustum est, ut debitores quos tenebat liberi dimittantur in eum credentes, quem sine ullo debito occidit. Ideo autem potentia vincere noluit, quia diabolus vitio perversitatis sue amator est potentie, et desertor oppugnatorque iustitie, in quo homines magis eum imitantur, qui, neglecta vel etiam perosa iustitia, potentie magis student, eiusque vel adeptione letantur, vel cupiditate inflammantur. Ideoque placuit Deo, ut non potentia sed iustitia vincens, hominem erueret, in quo homo eum imitari disceret. Postea vero in resurrectione secuta est potentia. Iustitia ergo prius, et potentia postea. Diabolum vicit iustitia, quia nullum peccatum {191.1385D} habuit, et ab illo iniustissimo occisus est; potentia, quia revixit mortuus numquam postea moriturus. Sed nonne iure equissimo diabolum vinceret, si potentia tantum Christus cum illo agere voluisset? Utique. Sed postposuit Christus quod potuit, ut prius ageret quod oportuit. Ad hoc autem erat opus illum esse et hominem, et Deum. Nisi enim homo esset, non posset occidi; nisi Deus esset, non crederetur voluisse quod potuit, sed non potuisse quod voluit. Iustitia ergo humilitatis hominem liberavit, que sola potentia equissime liberare potuit.
i Eph. 2.
marg.|  Si enim tres illi in causam venirent, scilicet Deus, {191.1386A} homo, diabolus, diabolus et homo quid adversus Deum dicerent? omnino non haberent, atque in actione cause penitus deficerent. Diabolus enim iniuriam fecisse Deo convinceretur, quia servum eius, id est hominem, et fraudulenter abduxit, et violenter tenuit. Homo etiam iniuriam fecisse Deo convinceretur, quia precepta eius contempsit, et se alieno domino mancipans, sue servitutis damnum intulit. Homini quoque iniuriam fecisse convinceretur diabolus, quia illum et prius promittendo bona decepit, et post mala inferendo, nocuit. Iniuste igitur diabolus quantum ad se tenebat hominem, sed homo iuste tenebatur, quia diabolus numquam meruit potestatem habere super hominem, sed homo meruit per culpam pati diaboli tyrannidem. Si igitur {191.1386B} Deus, qui utique preerat, potentia hominem liberare vellet, sola sue iussionis virtute hominem poterat iustissime liberare, sed propter causam predictam iustitia humilitatis uti maluit, unde et Filium pro nobis in mortem tradidit, per quam iustificati sumus et reconciliati Deo. [AUGUSTINUS] Hoc est pretium reconciliationis nostre, quod Christus obtulit Deo Patri, ut placaretur, non quod ante non dilexit nos, ex qua dilectione Filium pro nobis tradidit, nec Filius quasi non parcente Patre sibi nobis velut invitus est traditus, et cum de ipso dictum sit, tradidit semetipsum. Hoc ergo sicut et omnia alia Pater et Filius, et amborum Spritus simul et concorditer operantur. Sed si ante nos diligebat Deus, quomodo per mortem Christi ei sumus reconciliati, et ab ira {191.1386C} liberati? Ad quod dicimus, quod ira Dei, qui cum tranquillitate iudicat, nihil est aliud quam iusta vindicta. Si ergo iusta divina vindicta tale nomen acceperit, reconciliatio Dei recte intelligitur, cum talis ira finitur, scilicet cum a reatu pene absolvimur. Non enim inimici eramus Deo, nisi quemadmodum iustitie sunt inimica peccata, et ideo remissis peccatis tales inimicitie finiuntur, et reconciliantur iusto, quos ipse iustificat. Peccata enim nostra diabolus tenebat, et per illa nos merito agebat in mortem; sed tantum valuit ille sanguis ut homines ab eterna morte debita liberaverit mors Christi indebita, quos tamen etiam inimicos utique dilexit. Unde recte sequitur: Si enim per mortem Filii, quasi {191.1386D} dicat: Vere iam vivens poterit amicos factos salvare. Enim, id est quia nos   reconciliati sumus Deo [AUGUSTINUS] qui prius iuste eramus sub potestate diaboli, natura depravata peccato. Reconciliati dice   per mortem filii eius, cum adhuc essemus inimici, non quocumque modo peccatores. Et si hoc est quod utique est, ergo   multo magis, nos reconciliati erimus [AMBROSIUS] non modo ab ira liberati, sed etiam   salvi, et hoc   in vita ipsius, id est per vitam ipsius, scilicet quia resurrexit a mortuis. Et est sensus: Inde certum est quod vivens poterit amicos salvare, quia mortuus potuit iustificare: quo facto inimici ex peccato sunt reconciliati. Nam amici Dei. [AUGUSTINUS] {191.1387A} Et nota quod idem hic dicit, per mortem reconciliati, quo supra, in sanguine iustificati. Dico, salvi crimus.
Numérotation du verset Rm. 5,11 
dist. 5
prol.|
marg.|   Non solum autem salvi erimus,   sed et gloriamur, iam spe de hoc quod erimus   in Deo, id est idem cum Deo in futuro, non per naturam, sed per dilectionem et voluntatem, quia nihil diligemus, vel volemus nisi quod Deus. Vel gloriamur in presenti, non in nobis, sed   in Deo, et hoc non per nos, sed   per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem iam nunc in presenti reconciliationem ad Deum   accepimus, qui a Deo, peccante Adam, discessimus.
Numérotation du verset Rm. 5,12 
dist. 6
prol.|
marg.|   Propterea sicut. [AMBROSIUS] Dixit supra per Christum reconciliatorem esse iustitiam et vitam, et quod possit esse per eum. Per similitudinem in minori, id est per simile et minus probare intendit. Sicut enim per Adam purum hominem peccatum est et mors, ita per Christum hominem et Deum potest esse iustitia et vita. Et quia per Adam peccatum est et mors, multo magis iustitia per Christum potest esse et vita, ut quia etiam unus Adam peccavit in omnibus, unus Christus Filius Dei peccatum {191.1387C} vinceret in omnibus. Prolixius ergo Apostolus hic de duobus hominibus disputat, scilicet de primo Adam, per cuius peccatum tamquam hereditariis malis posteri eius obligati sumus; et de secundo Adam, quo, solvente pro nobis quod non debebat, a debitis et paternis et propriis liberati sumus. Quia ergo per illum unum diabolus tenebat omnes, per eius vitiatam carnem concupiscentialiter generatos, iustum est ut per hunc unum dimittat omnes per eius immaculatam gratiam spiritualiter regeneratos. Et hoc est quod ait:   Propterea sicut etc. Insiste littere, ita ut a minori, et a simili ratiocinationis ordo ostendatur; quasi18: Dico quod per Christum est iustitia et vita: et propterea {191.1387D} per Christum iustitia et vita procedit in omnes, per eius gratiam regeneratos, subaudi, quia   per unum hominem, scilicet per Adam a quo propagati sumus,   peccatum originale   intravit in hunc mundum, pro eodem peccato miserum, id est in omnes homines. Mundum appellavit universum genus humanum. Sicut enim ab uno illo homine sunt, sic ab eodem peccato immunes esse non possunt, nisi ab eius reatu per Christi baptismum absolvantur. Ecce a minori probavit. Modo a simili idem ostendatur et legatur; sicut quod dimissum fuerat; quasi19: Ita per unum Christum est iustitia {191.1388A} ita et vita sicut per unum hominem peccatum intravit in hunc mundum. Et non mutatur sensus.   Et per peccatum mors [AMBROSIUS] id est dissolutio anime et corporis intravit in ipsum Adam.   Et ita per ipsum,   mors pertransivit in omnes homines per eius vitiatam carnem genitos.
18 Quasi] + dicat PL
19 Quasi] + dicat PL
marg.|  [Origenes.] Queritur quomodo per unum hominem, et non magis per unam mulierem, dicat Apostolus peccatum introisse in mundum, cum a muliere initium peccati fuerit, et ante a serpente, sive a diabolo. Ad quod dicimus Apostolum in his consuetudinis ordinem tenuisse, dum successionem posteritatis humane que peccato et morti ex eo venienti succubuit, non mulieri, sed viro attribuit. Non enim a muliere posteritas, sed ex viro nominari solet: et ob {191.1388B} hoc, mortalis posteritas, et corporalis, successio viro potius, tamquam auctori, et non mulieri deputatur. Vel quia mulier de viro, et utriusque una caro est, et ideo sive a muliere, sive ab Adam dicatur, utrumque ad primum hominem pertinet. Preterea sciendum est hereticos quosdam, qui nominati sunt Pelagiani, dixisse peccatum prime transgressionis in alios homines non propagatione, sed mutatione transisse. Unde etiam in parvulis nolunt credere, per baptismum solvi originale peccatum quod in nascentibus nullum esse omnino contendunt. Sed si Apostolus peccatum imitationis, non propagationis intelligi voluisset, eius principem, non Adam, sed diabolum daret, de quo in libro Sapientie diciturj: « Invidia diaboli mors intravit in {191.1388C} orbem terrarum ». Et quia non vult intelligi hoc esse factum propagatione, sed imitatione, continuo subiunxit Scriptura: Imitantur autem eum qui sunt ex parte ipsius (ibid.), imitantur quidem Adam quotquot per inobedientiam transgrediuntur mandatum Dei. Sed aliud est quod exemplum est voluntate peccantibus, aliud quod origo est cum peccato nascentibus. Nam et Christum imitantur sancti ad sequendam iustitiam sed preter hanc imitationem, gratia eius illuminationem iustificationemque nostram, etiam intrinsecus operatur, que etiam baptizatos parvulos suo inserit corpori, qui nondum valent aliquem imitari. Sicut ergo Christus preter imitationis exemplum dat etiam sui spiritus {191.1388D} aliquam occcultissimam fidelibus gratiam, quam latenter etiam infundit parvulis, sic et Adam preter imitationis exemplum, occulta etiam tabe carnalis concupiscentie sue tabificavit in se omnes de sua stirpe venturos. Unde recte subdit:   In quo omnes peccaverunt; quasi20: merito per eum in omnes mors intravit, quia causa mortis per 25 eum in omnes intravit, id est peccatum. [AUGUSTINUS] Et hoc est,   in quo, scilicet Adam,   omnes peccaverunt, ut in materia, non solum eius exemplo, ut quidam dicunt. Omnes enim illi unus homo fuerant, id est ab eo originale peccatum traximus, qui omnium {191.1389A} nostrum origo et materia fuit, ex quo secundum propaginis successionem per carnis concupiscentiam descendimus. Vel in quo peccato omnes peccaverunt proprie et circumspecte, et sine ambiguitate, dixit Apostolus hoc, in quo peccaverunt, sive enim intelligatur in quo, scilicet homine, sive in quo scilicet peccato, manifestum est. Alia enim sunt propria peccata, in quibus tantum peccant quorum peccata sunt; aliud hoc unum in quo omnes peccaverunt, quando omnes illi unus homo fuerant. Manifestum est itaque omnes in Adam peccasse, quasi in massa. [AMBROSIUS] Ipse enim per peccatum corruptus, quos genuit omnes nati sunt sub peccato.
j Sap. 2.
20 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 5,13 
marg.|  Ex eo igitur cuncti sunt peccatores, usque ad legem. Et quasi dicat quis: In omnes pertransiit {191.1389B} peccatum. Quid ergo egit lex? Nonne illa reconciliare potuit ut peccatum non transiret in omnes? Non, inquit, usque ad legem enim scriptam, vel naturalem, id est sub lege, etiam   peccatum [Haimo] originale et actuale,   erat in mundo, id est in homine. Quia nec lex potuit auferre peccatum, sed auxit, sive naturalis in qua quisque iam ratione utens incipit peccato originali addere propria; sive scripta, que per Moysen data est populo, que subintravit ut abundaret delictum. Non ergo ideo dicit Apostolus, usque ad legem peccatum fuisse in mundo quod deinceps in nemine fuerit, sed quia non poterat per litteram legis auferri quod solo spiritu gratie poterat fieri, ne quis fidens {191.1389C} de viribus putaret libero arbitrio legem potuisse sufficere, et Christi gratiam derideret.
Numérotation du verset Rm. 5,13b 
dist. 7
prol.|
marg.|   Peccatum autem; [AUGUSTINUS] quasi21: Peccatum erat in mundo, sed homines non imputabant quia ceci erant. Et hoc est:   peccatum autem non imputabatur, id est ignorabat, et peccatum esse non putabatur ab hominibus. Non dico a Deo, cuius iudicio qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt; non imputabatur, dico,   cum lex non esset, que peccatum prohibet. Non dicit, peccatum {191.1389D} non erat, sed non imputabatur, quia non erat sive lex rationis in parvulo, sive lex littere in populo, qua arguente demonstraretur peccatum.   Sed regnavit etc. quasi peccatum non imputabatur ante legem,   sed tamen   mors, id est [Haimo] « peccatum vel damnatio »,   regnavit ab Adam usque ad Moysen, id est22 usque ad legem que per Moysen divinitus promulgata est, quia nec ipsa potuit regnum mortis auferre. Regnum autem mortis vult intelligi quando ita damnatur in hominibus reatus peccati, ut eos ad vitam eternam, que vere vita est, venire non sinat; sed ad {191.1390A} secundam, que penaliter eterna est, mortem trahit, id est ad gehennam, hoc regnum mortis sola in quolibet homine gratia destruit Salvatoris, que operata est etiam in antiquis sanctis; qui, antequam Christus in carnem veniret, ad eius adiuvantem gratiam non ad legis litteram, tantum iubentem, non adiuvantem pertinebant. Hoc enim occultabatur in Veteri Testamento pro temporum dispensatione iustissima, quod nunc revelatur in Novo. In omnes regnavit mors, preter illos qui Christi gratia adiuti sunt. Regnavit, dico,   etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prevaricationis Ade, id est qui non sua propria voluntate peccaverunt sicut Adam, sed originali vitio tenebantur obstricti, quod ab eo traxerunt, per quod traherentur ad condemnationem, {191.1390B} nisi gratia Christi iuvarentur.
21 Quasi] + dicat PL
22 id est Cbg152 ] et PL
marg.|  [Augustinus. Contra Iulianum : ] 23 « Et nota quod dicendo usque ad legem, vel usque ad Moysen includit quia etiam tunc, scilicet sub lege peccatum erat et mors, id est damnatio ». Sciendum quidem est plerosque Latinos codices sic habere: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen in eos qui peccaverunt in similitudinem prevaricationis Ade. Quod   etiam ipsum illi qui legunt ad superiorem referunt intellectum, ut in similitudinem prevaricationis Ade peccasse accipiant illos qui in illo peccaverunt, ut ei similes crearentur, scilicet sicut ex homine homines, ita ex peccatore peccatores, et ex morituro morituri, damnatoque damnandi. Greci autem codices, unde interpretatio facta est in Latinum, aut omnes, aut pene omnes habent, id quod {191.1390C} primum positum est.
23 Aug. Contra Iul. Cbg152 ] om. PL
Numérotation du verset Rm. 5,14 
marg.|  Vel aliis non mutatis, ab illo loco sic legi potest: Sed regnavit, et accipitur de corporali morte, quasi peccatum non imputabatur, id est ignorabatur ante legem; sed effectus indicabat, quia   mors corporalis regnavit quotidie per aliquas passiones; et tandem dissolvendo,   ab Adam usque ad Moysen, cum minus videretur; regnavit dico, non solum in his qui per se prevaricando mortem meruisse viderentur, sed   etiam in eos qui peccaverunt in similitudinem prevaricationis Ade, id est in pueros qui nihil a se addiderunt prevaricando legem.
marg.|  Vel ita ab illo loco, usque ad legem etc. ; [AMBROSIUS] quasi24: Bene dixi peccatum pertransisse in omnes, enim, id est {191.1390D} quia usque ad legem, id est etiam ante legem, peccatum erat in mundo, cum non ita videretur, lege non docente. Dico, peccatum erat in mundo,   peccatum autem non imputabatur, apud Deum,   cum lex non esset. Imputabatur quidem peccatum apud homines, sed non apud Deum, apud quem putabatur impune futurum, cum nesciretur vindicaturus. Asserebant enim homines Deum incuriosum esse, et ideo apud eum impune futura peccata, sed non apud homines. Non enim lex naturalis penitus obtorpuerat, quia non ignorabant quod non debebant facere, {191.1391A} aliis, quod pati nolebant. Nam usque adeo peccatum non erat ignotum inter homines quod Ioseph, quamvis per calumniam, tum quasi reus clausus est in carcere, et pistor, et pincerna Pharaonis. Peccatum ergo non imputabatur, cum lex non esset, non dico apud homines, sed apud Deum. Sed ubi lex data est, noverunt Deum curare humana, et iudicare. Sed regnavit, quasi25: Ante legem non imputabatur peccatum,   sed regnavit mors, anime secure possidente homines diabolo pro impunitate credita. Impune etenim peccare se putantes, magis delinquebant, certa hec peccata promptiores, que mundus quasi licita nutriebat. Quo facto gaudebat Satanas, securus, quod ex causa Ade derelictum a Deo hominem possidebat. Regnavit, dico,   ab Adam {191.1391B}   usque ad Moysen, per quem rediit cognitio unius Dei, quia per eum data est lex in qua precipiebatur de uno Deo colendo. Regnavit ergo mors usque ad Moysen, id est usque ad legem, quia iam tunc datum est hominibus remedium quo possent liberari; sub qua tamen si essent similes prevaricationi Ade, in eos mors regnaret, sed lex data est in initio regressionis de Egypto docens, de uno Deo ne regnaret mors, scilicet diabolus, vel peccatum, et cepit in Iudea primum destrui regnum mortis. Nunc vero ubique destruitur per Christi gratiam.
24 Quasi] + dicat PL
25 Quasi] + dicat PL
marg.|  Et nota hic, usque accipi exclusivum,   in eos qui peccaverunt in similitudinem prevaricationis Ade. Alia littera in qua non legitur   etiam et   non; quasi26: Mors regnavit usque ad Moysen, non tamen in omnes, sed in eos {191.1391C} qui peccaverunt in similitudinem prevaricationis Ade, id est in similes prevaricatori Ade; qui scilicet neglecto Creatore servierunt creature, deos sibi constituentes, quos colerent ad iniuriam Dei, sicut ille loco Dei diabolo consensit. Peccatum enim Ade non longe ab idololatria est, qui contempto Creatoris precepto diaboli suasioni consentiens, quasi in loco Dei diabolum statuit, et sicut Deus esse voluit. Fuerunt autem qui peccaverunt, non preterito Deo; qui enim intellexit sive ex traduce, sive indicio naturali, et veneratus est Deum nulli honorificentiam nominis ac maiestatis impartiens, si peccavit, quia impossibile erat non peccare, sub Deo peccavit, non in Deum. Ideoque in eos mors non regnavit, sed in {191.1391D} hos qui in similitudinem Ade peccaverunt, id est qui sub specie idolorum servierunt diabolo. Tales erant fere omnes usque ad legem; perpauci, ut Abraham, uni Deo servierunt, et non in eos regnavit mors, quia post mortem istam que prima dicitur, ad secundam non pervenerunt, que eternaliter punit; imo sub spe servati sunt in adventu Christi liberandi, sicut de Abraham legitur, quia quamvis apud inferos fuerit discretus, tamen longo intervallo erat a peccatoribus, ita ut chaos ingens esset inter iustos et peccatores (Lc. 16). Et sciendum quod liberos qui aliter habent dicit AMBROSIUS esse corruptos, ubi scilicet scriptum est mortem regnasse, etiam in {191.1392A} eos qui non peccaverunt in similitudinem prevaricationis Ade. Que littera etiam in Grecis codicibus legitur: quod quidam ita intelligunt, quia dicunt mortem corporum regnasse in cultores unius Dei, etiam usque ad Moysen, sed cur non usque ad finem seculi? Sunt tamen quidam Latini codices quos constat a veteribus Grecis translatos, quasi ita habent in eos qui peccaverunt etc. quos incorruptos simplicitas temporum servavit, et probat. Postquam vero a concordia animis dissidentibus, et hereticis perturbantibus moveri questionem ceperunt, multa tam in Grecis quam in Latinis codicibus ab hereticis contentionis studio mutata 26 sunt, qui cum propria auctoritate uti non possunt ad victoriam, verba legis adulterant, ut {191.1392B} sensum suum quasi verbis legis asserant, et contradicentibus sibi quasi auctoritate resistant. Qui Adam,   est forma, id est similitudo;   futuri, scilicet Christi, quantum ad Adam tunc futuri. Adam autem dicitur forma futuri, id est Christi, quia iam tunc decrevit Deus in mysterio, id est in occulto suo disposuit per unum Christum emendare quod per unum Adam peccatum erat. Unde dicitur in Apocalypsi:   Agnus occisus est ab origine mundi. Et forma futuri, id est Christi, dicitur a contrario, quia   sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo vivificabuntur (1Cor. 15). Sicut in illo illud, ita in isto fit istud. Sed hec forma, non ex omni parte conformis est, sicut subsequenter ostenditur. Vel forma Christi dicitur, quia sicut ille sine coitu {191.1392C} a Deo factus est, ita Christus ex Virgine Spiritu sancto cooperante processit.
26 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel Adam dicitur forma Christi, quia sicut ille pater est omnium secundum carnem, sic Christus pater est omnium secundum fidem. Et sicut ex latere illius dormientis assumpta est costa, unde formata est Eva, sic ex istius latere profluxerunt sacramenta, scilicet aqua ablutionis, et sanguis redemptionis, per que salvatur Ecclesia. [REMIGIUS.] Ideoque sicut ille communicare potuit filiis suis peccatum et mortem, sic iste suis iustitiam suam et vitam, et etiam iste plus boni suis confert quam ille mali, et ideo potest magis salvare quam ille perdere. Et hoc est quod subdit.
Numérotation du verset Rm. 5,15 
dist. 8
marg.|   Sed non sicut. quasi d<icat>: Adam est forma Christi, id est similes sunt Christus et Adam,   sed, non sicut delictum Ade est,   ita est   et donum Christi, id est maius est donum Christi quam delictum Ade et ideo non sic est efficax peccatum Ade ad damnationem, {191.1393A} ut gratia Christi ad salvationem: quod est dicere: Non sunt pares cause eorum, nec etiam pares sunt effectus causarum. Quod ibi ostenditur.
Numérotation du verset Rm. 5,16 
marg.|   Et non sicut per unum ; sed premittit quo probat causas Ade et Christi non esse pares, dicens: Si   enim unius; quasi27: Vere non ita est donum Christi, ut delictum Ade, quia delictum Ade unum est, quo multi mortui sunt; Christi vero gratia multiplex est, qua multi vivificati. Si vero unum delictum multos mortificare potuit, patet quod multiplex gratia vivificare multo magis possit. Causa enim Christi est gratia abundans, ex qua omnia bona sunt homini, sine qua nil habet boni. Causa Ade est peccatum illud originale, cuius rei sunt omnes carnaliter geniti; cetera peccata habent {191.1393B} ex se multa, etsi ex illo originali sint ad peccandum magis proni. Preterea etiam his qui per Christum redimuntur temporaliter valet forma mortis ex Adam; in eternum autem valebit vite forma per Christum. Quamvis igitur Adam sit forma futuri, plus tamen prestat regeneratis Christus, quam eis generatis Adam nocuerat. Et bene hec causa Christi omnibus suis prodest, quia si causa Ade omnibus suis nocuit, tunc et hec hoc potuit suis: et hoc est,   si enim etc. quasi28: Vere non ita est donum ut delictum. Enim, id est quia,   unius hominis Ade   delicto uno quidem, etsi ipsi plura admiserit, in posteros tamen non nisi unum originale transmisit,   multi, scilicet omnes filii sui ex eo {191.1393C} carnaliter geniti,   mortui sunt, id est peccatores constituti, etsi, hoc est tunc,   gratia Dei et donum, id est gratuitum donum, vel gratia, id est remissio peccatorum, et donum, scilicet alia dona sancti Spiritus,   multo magis abundavit, id est multo magis abundans transiit,   in plures, id est omnes filios eius. Abundans autem et maior res omnibus suis magis prodest, quia non solum illud originale, sed etiam addita peccata solvit. Hoc autem donum datur,   in gratia unius hominis Iesu Christi, id est per gratiam Christi. [Haimo.] Gratiam dicit perfectionem virtutum que in Christo homine fuit, qui per suam bonitatem, de sua plenitudine nobis tribuit. Et nota,   plures, non ibi poni comparative, sed absolute, tamquam diceret   multos. Non enim plures iustificantur {191.1393D} per Christum, quam condemnantur per Adam; sed ita dicendum est multo magis abundavit, ut donum Christi delicto Ade comparetur et preferatur. Adam quippe ex uno delicto reos genuit multos, Christi autem gratia, etiam delicta proprie voluntatis, que originali culpe in qua nati sunt addiderunt, solvit atque donavit. Maior est ergo causa Christi quam causa Ade. Et nunc sicut hic ostendit dispares esse effectus causarum; quasi29: Non solum cause sunt dispares, sed etiam effectus.   Et id est quia,   non sicut per unum peccatum, fit,   ita fit et per   donum, sed plus fit per donum, {191.1394A} et hoc probat. Nam iudicium Dei est procedens, ex uno tantum delicto originali ab Adam traducto, in condemnationem corporalis et eterne mortis.   Gratia autem Christi, non   ex uno tantum, sed   ex multis delictis, procedit in   iustificationem, quia non solum ignoscit, sed etiam iustificat. Et attende quod dictum est,   iudicium ex uno in condemnationem, quod non ideo dictum est, quod illud solum quod originaliter trahitur in iudicio sit damnandum, sed quia etiam illud, si solum sit, damnationem facit. Christi autem gratia, non solum illud quod originaliter trahitur, sed etiam multa actualia dimittit, et insuper iustificat, id est de impio pium facit, ac deinde de bono in melius proficere. Ecce in his ostendit effectus causarum Christi et Ade dispares {191.1394B} esse. Effectus cause Ade, id est peccati quod intulit, est non omnis damnatio, sed que pro illo uno debetur. Sunt enim, et ex nostris additis, alie damnationes. Effectus autem donorum Christi, cum remotis omnibus peccatis originalibus et actualibus, omnis iustificatio et vita eterna, de qua addit in sequenti versu subdens:
27 Quasi] + dicat PL
28 Quasi] + dicat PL
29 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 5,17 
dist. 9
prol.|
marg.|   Si enim, quasi30: Gratia Christi procedit in iustificationem, et bene hoc suis est, per unum Christum, quia si illa, id est damnatio, per unum {191.1394C} Adam suis est, tunc et hoc potuit Christi gratia: et vere hoc potest, quia etiam in vitam eternam ducit. Et recte. [AUGUSTINUS]   Enim, id est quia, in   unius delicto, etiamsi propria non adderentur,   mors, id est dissolutio anime et corporis,   regnavit, etiam ante mortem passiones inferens,   per unum, Adam, quia quas vires habuit in illo, in omnes posteros exercuit, quorum materia ille fuit, sicut et culpa eius solius fuit, que in omnes transfusa est, etsi, hoc est tunc homines,   accipientes a Deo non a se habentes,   abundantiam gratie, id est remissionis peccatorum. [Haimo.] Abundantiam dicit, quia etiam propria solvuntur. Et abundantiam,   donationis id est charismatum,   et iustitie, id est bone operationis.   Multo magis regnabunt per unum Iesum Christum in {191.1394D}   vita, eterna [AUGUSTINUS] id est eternaliter in incorruptione. Multo magis, dicit hos regnare, quia multo maior res est hic, quam sit in regno mortis. Vel multo magis regnabunt in vita, quam in eis regnavit mors, quia in vita regnabunt eternaliter, mors autem regnavit in eis temporaliter et cum fine.
30 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 5,18 
dist. 10
prol.| A
marg.|   Igitur sicut per unius delictum etc. Ex predictis infert disputationem suam in eodem quod proposuerat concludens: Quandoquidem Adam est forma Christi futuri, et quia maius est donum Christi, et plus confert, igitur sicut, id est quam digne. Per unius delictum, transiens, non imitatione, sed propagatione,   in omnes homines, itum est ab homine vel processit sententia Dei   in condemnationem corporis et anime,   sic, et, per unius iustitiam, valentem,   in omnes homines, si ipsi velint, itum est ab homine, vel processit sententia Dei   in iustificationem que est causa   vite. Attende quod Apostolus videns non sola imitatione Ade fieri peccatores, sed propagatione, nec sola imitatione Christi iustificari, {191.1395B} sed regeneratione spirituali, dixit omnes et omnes, non quod omnes geniti per Adam regenerentur per Christum, sed quia, sicut nullius carnalis generatio est, nisi per Adam, sic spiritualis nullius regeneratio est nisi per Christum. Si qui essent preter Adam generati, et si qui preter Christum regenerati, non diceret, omnes et omnes; 27 sicut autem nullus est homo preter illam generationem, sic nullus est iustus preter istam. Nemo enim nascitur nisi in concupiscentia carnali, que tracta est ex primo homine; et nemo renascitur nisi gratia spirituali, que data est a secundo homine; eosdem post dicit multos, sed aliter, ab illo loco, sed non sicut delictum etc. dixerat quod {191.1395C} Adam est forma futuri. Forma utique in hoc est quod unus emendat, quod unus peccavit; sed tamen causa Ade, non est talis qualis causa Christi, quia unum est delictum Ade, quo multi, id est similiter prevaricantes, mortui sunt; gratia vero Christi in plures transit, quia et in hos, et in non similiter prevaricantes. Et attende quod agit hic de actuali peccato Ade in quo dicit mortuos illos qui actualiter peccaverunt ad similitudinem eius, et legitur, plures, comparative, quasi31: Vere non est ita donum ut delictum. Si enim in unius delicto mortui sunt, scilicet imitantes prevaricationem eius, multo magis gratia Dei, et donum in gratia unius hominis, Christi Iesu abundat in plures. Plures enim gratiam consequuntur per Christum, {191.1395D} quam mortui sunt delicto Ade, quo mortui sunt qui in similitudine prevaricationis Ade peccaverunt; gratia autem Christi, et in eos qui similiter peccaverunt, et in eos qui non peccaverunt in similitudinem prevaricationis Ade abundavit. Nam et in multos qui neglecto Deo servierunt creature, ne ab hac vita decedentes a secunda morte exciperentur, et in cultores unius Dei qui paterno peccato ex Dei sententia apud inferos tenebantur, gratia abundavit in descensu Salvatoris, omnibus dans indulgentiam cum triumpho, sublatis eis in celum. Et non sicut per unum peccatum fit, ita fit et {191.1396A} per donum. Nam iudicium Dei procedit ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis, in iustificationem vite. Manifeste ergo diversum est, quia in uno peccato Ade similes ei, damnati sunt; gratia vero non ex uno, sed ex multis peccatis iustificavit homines, et etiam in vitam perduxit, quod bene potuit.   Enim, id est quia,   in unius hominis delicto, per unum   regnavit mors, scilicet diabolus vel peccatum. Et attende quod ait mors regnavit, non regnat, concordans superiori sensui, ubi dixit mortem regnasse usque ad Moysen, quia qui per legem noto Dei iudicio timorem eius habuerunt, sublati sunt de mortis imperio. Ante vero dum sine lege timor Dei in terris non erat, mors in similes Ade prevaluit; et si ibi regnavit mors, multo magis homines {191.1396B} accipientes abundantiam gratie et donationis, et iustitie in vita regnabunt per unum Dominum Iesum Christum, id est multo magis gratia regnare debet, que in plures transiit quam mors, et vitam confert eternam. Quod autem post dicit omnes, similiter peccantes accipit. Item omnes credentes dicit, et hoc est quod subdit: [AMBROSIUS] Igitur si per unius delictum transiens in omnes homines, similiter peccatum est in condemnationem, sic et per unius iustitiam, transeuntem in omnes homines credentes, itum est in iustificationem vite. Non enim est generalis damnatio, vel iustificatio in omnibus.
31 Quasi] + dicat PL
Numérotation du verset Rm. 5,19 
marg.|  Unde postea ait: Multi, sicut enim etc. Hic iam determinat delictum unius, ut sicut ille merito peccati perdidit, ita iste merito iustitie nos {191.1396C} liberasse videatur, et ordinem assignationis, unde superius loqui ceperat, scilicet qualiter Adam sit forma futuri, explicat hic, dicens:   Sicut enim per inobedientiam unius hominis, scilicet Ade,   peccatores constituti sunt multi, id est omnes sui qui non sunt Christi,   ita, et merito,   per obedientiam hominis   unius, id est Christi,   iusti constituuntur multi, id est omnes sui. Et nota quod non ait per unius Dei vel Verbi, sed per unius hominis obedientiam iustificari; ne putes antiquos iustos solo verbo Dei, id est solius verbi fide sine fide incarnationis liberari, sine qua, nec antiqui, nec moderni liberari potuerunt . Illa enim sana fides est, qua credimus nullum hominem, sive maioris, {191.1396D} sive parvule etatis, liberari a contagione mortis antique, et obligatione peccati quod prima nativitate contraxit, nisi per unum mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum, cuius hominis, eiusdemque Dei saluberrima fide, etiam illi iusti salvi facti sunt, qui priusquam veniret in carnem, crediderunt in carne venturum. Eadem fides namque est, et nostra, et illorum, proinde cum omnes iusti, id est veraces Dei cultores sive ante incarnationem, sive post, nec vixerint, nec vivant, nisi ex fide incarnationis Christi, profectoque scriptum est non esse aliud nomen sub celo in quo oportet salvari nos, ex illo tempore valet ad salvandum {191.1397A} genus humanum, ex quo in Adam vitiatum est. Ille unus unum peccatum misit in mundum, iste vero unus non solum illud unum, sed cuncta abstulit que addita invenit. Ecce ostensum est quomodo Christi gratia Ade delictum superat, quia non solum originale ab Adam propagatum, sed etiam actualia supradicta solvit, et iustitiam ac vitam prestat, que gratia antequam operetur in homine, ipsius est, atque infidelis. Per fidem enim impius iustificatur. Sicut ergo per fidei virtutem adultus iustificatur, ita et per fidei sacramentum parvulus, id est de impio fit pius, de infideli fidelis. Sed querit Iulianus per quid peccatum in parvulo invenitur, inquiens: Non peccat iste qui nascitur, non peccat ille qui genuit, non peccat ille qui credidit. {191.1397B} Per quas ergo rimas inter tot presidia innocentie peccatum fingis ingressum? Ei respondet sancta pagina. Per unum hominem, ait Apostolus, peccatum in mundum intravit per unius inobedientiam, ait Apostolus; quid querit amplius? Quid apertius, quid querit inculcatius? Quid querit latentem rimam, cum habeat apertissimam ianuam? Item inquit, si per hominem peccatum intravit in mundum, peccatum, vel ex voluntate, vel ex natura est; si autem ex voluntate est, mala est voluntas que peccatum facit; si autem ex natura, mala est natura. Cui respondeo: Ex voluntate, peccatum est. Queritur forte utrum originale peccatum fit ex voluntate. Respondeo, prorsus et originale peccatum ex voluntate esse, quia hoc ex voluntate {191.1397C} primi hominis seminatum est, ut et in illo esset, et in omnes transiret. Quod autem dixit, si ex natura peccatum est, tunc mala est natura. Queso ut, si potest respondeat. Manifestum est ex voluntate mala, tamquam ex arbore mala fieri omnia opera mala tamquam fructus malos; sed ipsam malam voluntatem unde dicet exortam, nisi ex bono? Si enim ex angelo, quid est angelus nisi bonum opus Dei? Si ex homine, quid erat ipse homo, nisi bonum opus Dei? Imo quid erant hec duo antequam in eis oriretur mala voluntas, nisi bonum opus Dei, et bona, et laudanda natura? Ergo ex bono oritur malum, nec fuit homini, unde oriri posset, nisi ex bono. Dico ergo quia malam voluntatem nullum malum {191.1397D} precessit. Item dicit: Si natura opus Dei est, per opus Dei opus diaboli transire non sinitur. Sed nonne opus diaboli, quando primum fuit in angelo, qui diabolus factus est, ortum est in opere Dei? Quapropter si malum, quod omnino nusquam erat, in Dei opere oriri potuit, cur malum, quod iam alicubi erat, per opus Dei transire non potuit? homines autem sunt opus Dei. Pertransiit ergo opus diaboli per opus Dei, et quia diabolus est factura vel opus Dei, pertransiit opus operis Dei per opus Dei, et venit usque ad parvulos, qui in ramo nil {191.1398A} commiserunt, sed in radice perierunt: nil habent mali, nisi quod de fonte traxerunt, nisi quod de origine traxerunt. Communis ergo fuit perditio, et communis est inventio. Sicut enim per inobedientiam Ade, multi constituentur peccatores reatu, et ita per Christi obedientiam iusti constituentur multi.
Numérotation du verset Rm. 5,20 
dist. 11
prol.|
marg.|   Lex autem. Ostenderat Christum dimittere omnia peccata, tam originalia quam actualia. Hic addit {191.1398B} etiam quod a peccato legis liberat, et a prevaricatione, ut Iudei Christo magis sint obnoxii, quasi32: Per Christum est iustificatio;   lex autem Moysi   subintravit, id est latenter intravit, post culpam originalem et actualem, vel post naturalem legem.   Ut abundaret delictum, id est ut homo superbe fidens de suis viribus acciperet precepta, in quibus deficiens et factus est etiam prevaricator, liberatorem salvatoremque requireret, atque eum ita humilem factum timor legis, tamquam pedagogus, ad fidem gratiamque perduceret. Oportebat ergo ut superbis, et de libertate sui arbitrii presumentibus lex daretur, qua prevaricata suam infirmitatem, et legis insufficientiam peccatum non consumentis intelligentes humiliarentur, et ad subvenientem currerent {191.1398C} gratiam. Natis enim in peccatis, et viribus suis multum assignantibus, datur lex a Deo ad domandam superbiam, qua dicebant: Non deest qui impleat, sed deest qui iubeat. Eorum igitur superbiam domare volens Deus, legem dedit, quasi dicens hominibus: Ecce do vobis precepta, ne putetis deesse iubentem, non deesse qui iubeat; sed deest qui impleat, quia homo in peccatis natus non valet implere, ideoque natus est Christus, id est gratia que sanaret. Hac ergo dispensatione lex data est ut crescente peccato humiliarentur superbi, et humiliati confiterentur, et confessi sanarentur. Non crudeliter hoc fecit Deus, sed consilio medicine. Aliquando enim homo videtur 28 sibi sanus, et egrotat, et quia non sentit morbum, medicum {191.1398D} non querit. Augetur morbus, crescit molestia, queritur medicus, et totum sanatur corpus. Magnum ergo Dei consilium fuit, ut per legem abundaret delictum, ut in austeritate legis suam intelligentes infirmitatem, infirmi ad medicum confugerent, et auxilium gratie quererent. Per legem autem dicitur abundasse delictum, non quia lex delictum iuberet, sed quia eo quod gratia ibi non erat, auctum est ex prohibitione desiderium, et tunc ex propria quasi virtute factum est grande vitium. {191.1399A} Sic ergo abundavit peccatum, quia et concupiscentia ex prohibitione ardentior facta est, et peccantibus contra legem prevaricationis crimen accessit. Consilium autem Dei quo legem dedit, Iudeos nescisse, satis significavit isto verbo, lex subintravit etc.
32 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita: Lex subintravit ut abundaret delictum, id est in lege data abundavit delictum. Dicit enim hic Apostolus quid provenerit data lege, numquid fecerit lex? Data erat lex in adiutorium nature, ut quia ipsi nature quodammodo sunt inserta iustitie semina, adderetur lex, cuius auctoritate et magisterio ingenium naturale proficeret ad fructum iustitie faciendum. [AMBROSIUS] Sicut enim nativitas nisi nutrimenta habeat, interit, quibus fota adolescat, ita et naturale ingenium iustitie nisi, habeat {191.1399B} quod respiciat, et veneretur, non facile proficit, sed egrotat, et supervenientibus cedit peccatis. Consuetudine enim delinquendi premitur ne crescat in fructum, et per hoc extinguitur. Providenter ergo, et ad bonum data est lex, sed populus veterem usum sequens multiplicavit peccata. Ipso enim usu plus cepit peccare quam ante peccaverat; et sic factum est ut data lege non minuerentur, sed abundarent peccata diabolo invertente legem bonam in malum, contra quod omnia Deus dimisit, sicut consequenter ostenditur. Vel ita:
marg.|  Lex subintravit ut abundaret delictum, id est ad hoc data fuit, ut per eam abundantius cognosceretur delictum. Si enim lex non fuisset, peccatum lateret; sed per legem genera peccatorum, et prevaricationis {191.1399C} crimen homo agnovit, ut qui in sordibus erat prevaricando, magis sordesceret, id est se sordidum cognosceret. [AMBROSIUS] Lex ergo auctor est boni. Demonstranda enim fuerat homini feditas languoris sui, ut videret non modo doctorem sibi esse necessarium, verum etiam adiutorem. Preterea data fuit lex, ut mediocris pedagogum haberet, et perfectus signum, et durus sentiret flagellum. Et quia hic de lege magnus sermo occurrit, videndum est quibus modis lex accipiatur, et cui populo data sit, et quare illi, et non alii; et quibus, et pro quibus de illo populo data sit, postremo quibus de causis data sit, summatim dicendum est. Lex ergo aliquando dicitur tota scriptura Veteris Testamenti, {191.1399D} aliquando Scriptura quinque librorum Moysi, aliquando Decalogus scriptus in tabulis, aliquando ceremonialia tantum, id est figuratura secundum litteram, aliquando littera cum spirituali intelligentia, aliquando observantia alicuius mandati, sicut in eadem lege sepe dicitur: Hec est lex Pasche, hec est lex lepre, hec est holocaustorum lex, et huiusmodi. Inde est quod sancti de lege varia loquentes dissentire atque contraria dicere videntur. Ait enim Dominus per Ezechielem: « Dedi eis precepta non bona, et iustificationes non bonas, in quibus non vivent » (Ez. 20). Cui concordat Apostolus {191.1400A} dicens: « Lex neminem ad perfectum duxit » (Hbr. 7). Et item: « Lex iram operatur ». [Beda] Et hic, « lex subintravit ut abundaret » etc. (Rm. 4). Et Dominus in Evangelio: « Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Phariseorum » etc. (Mt. 5). His autem videntur contraria hec alia: Iustitia legis suo tempore custodita, non solum bona temporalia, sed et vitam conferebat eternam. Et Apostolus ait: « Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum » (Rm. 12). Et Dominus in Evangelio: « Non veni solvere legem, sed adimplere » (Mt. 5).
marg.|  Ut hec ergo sicut videntur non esse contraria pateat, sciendum est hec esse dicta secundum diversas legis acceptiones. Cum enim dicitur, dedi eis {191.1400B} precepta non bona, et iustificationes non bonas in quibus non vivent, intelligendum est hoc de preceptis legalium ceremoniarum, que dicuntur non bona, non quia mala essent, sed quia bonos non faciebant observantes, secundum litteram. Hoc modo, et alia accipienda sunt que dicta sunt in hac parte. Que autem e contrario dicuntur, accipienda sunt de lege secundum spiritualem intellectum, et secundum moralia, que in Evangelio non tolluntur, sed adimplentur, sicut in Mattheo ostenditur. Lex autem data est populo Iudeorum tantum, ideo quia ille populus solus unum Deum colens dignus erat, cui eloquia Dei crederentur, ceteris idola colentibus. Ideo etiam quia de hoc populo nasciturus erat {191.1400C} Dei Filius, et ideo data fuit ei lex, per quam illud intelligeret, et Dei Filium venturum exspectaret. Cum lex data sit illi soli populo, data est etiam omnibus generibus hominum qui erant in illo populo, sed non pro omnibus. Erant enim in illo populo tria genera hominum, scilicet duri, insipientes et perfecti. His omnibus data est lex, sed non pro omnibus data est, duris in flagellum, insipientibus in pedagogum, iustis in signum. Sed non pro iustis data est lex. Ut enim alibi ait Apostolus: Iusto lex posita non est (1Tim. 1), quia per eam iustitie nil accrevit. Legem autem hic accipimus secundum legalia. Legalia vero dicimus, que in lege instituta sunt, et cum lege terminata. Lex autem data est ad domandum superbum, ad flagellandum durum, ad instituendum {191.1400D} insipientem, ad ostensionem delicti et humane infirmitatis, ad manifestationem et testimonium gratie, et futurorum significationem. Ubi autem hic agit de virtute gratie, et quanta efficit gratia ostendit; quasi33: Lege data abundavit delictum, sed non ideo despiciatur Iudeus, quia abundavit etc.
33 Quasi] + dicat PL
marg.|  Vel ita continua: Delictum abundavit, per legem, sed etiam hoc sanat Christus, qui ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia, omnia condonans. Totum enim quod de Adam traxisti, totum quod tuis pravis moribus addidisti, dimisit, totum delevit, orationem docuit, certamen indixit, {191.1401A} laboranti subvenit, victorem coronabit. [Origenes. AMBROSIUS] Vel superabundavit gratia, quia non solum a preteritis peccatis absolvit, verum etiam a futuris commonuit. Vel superabundavit, quia gratia Christi, etiam his proficit quos diabolus vincere non potuit; et quia peccatum ad tempus regnavit, gratia autem in eternum.
Numérotation du verset Rm. 5,21 
marg.|   Ut sicut regnavit etc. quasi34: Dico quod gratia superabundavit, eo tamen tenore, ne quis confisus gratie securius peccet, sed vigeat gratia, et per iustitiam ducat ad vitam, sicut viguerat peccatum ducens in mortem, et hoc est quod ait, ut sicut, quasi eo tenore, dico gratiam superabundare,   ut sicut peccatum, quod etiam preter Adam est, quod lege data abundavit, quod non est originis, sed proprie voluntatis. [Haimo.]   Regnavit, {191.1401B} ducens,   in mortem eternam,   ita et gratia, remissionis peccatorum   regnet in electis, per iustitiam bonorum operum perducens eos,   in vitam eternam; et hoc,   per Iesum Christum Dominum nostrum, sine quo nulla iustitia est, sicut aliqua peccata preter Adam sunt. Ideo cum dixisset, sicut regnavit peccatum in mundum, non addidit per unum, vel per Adam, quia de illo peccato hic agebat, quod non ex Adam traxerunt homines, sed sua voluntate addiderunt . Cum autem dicit, gratia regnet; et cum addidit, per Iesum Christum Dominum nostrum, quia per eum non tantum originalis, sed etiam voluntariorum fuit remissio peccatorum. Ab Adam autem tantummodo illud trahitur, quod est {191.1401C} originale.
34 Quasi] + dicat PL



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Rm. Capitulum 5 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=60&chapitre=60_5)

Notes :