Capitulum 9
Numérotation du verset
Rm. 9,1
Veritatem dico in Christo Iesu1
1 Iesu] om. Weber
non mentior,
testimonium perhibente mihi2 conscientia mea
2 perhibente mihi]
inv. Weber
in Spiritu sancto,
Numérotation du verset
Rm. 9,2
quoniam tristitia est mihi magna
et continuus
dolor
cordi meo.
Numérotation du verset
Rm. 9,3
Optabam enim ego ipse3
3 ego ipse]
inv. Weber
anathema esse a Christo
pro fratribus meis,
qui sunt cognati mei
secundum carnem
Numérotation du verset
Rm. 9,4
qui sunt Israelite,
quorum
adoptio est filiorum,
et gloria,
et testamentum4,
4 testamentum] testamenta
Weber
et
legislatio,
et obsequium,
et
promissa,
Numérotation du verset
Rm. 9,5
quorum
patres
ex5 quibus est6 Christus
5 ex] et praem. Weber
|
6 est] om. Weber
|
secundum carnem,
qui est
super omnia Deus benedictus in secula.
Amen.
Numérotation du verset
Rm. 9,6
Non autem
excidit7
7 excidit] quod exciderit
Weber
verbum Dei. Non enim omnes qui ex circumcisione sunt8
8 circumcisione sunt]
om. Weber
Israel hi sunt Israelite9,
9 Israelite] Israhel
Weber
Numérotation du verset
Rm. 9,7
neque quia semen sunt Abrae
omnes filii Abrae.
Sed in Isaac
vocabitur tibi semen,
Numérotation du verset
Rm. 9,8
id est non qui filii carnis
hii filii Dei,
sed qui filii sunt promissionis estimantur
in semine.
Numérotation du verset
Rm. 9,9
Promissionis
enim
verbum hoc est.
Secundum hoc tempus
veniam ad te10
10 ad te]
om. Weber
et erit
Sare filius.
Numérotation du verset
Rm. 9,10
Non solum autem illa11,
11 illa] om. Weber
sed et Rebecca ex uno concubitu12 habens Isaac patris nostri13
12 concubitu] concubitum
Weber
|
13 patris nostri] patre nostro
Weber
|
Numérotation du verset
Rm. 9,11
Cum enim nondum nati fuissent,
aut aliquid egissent boni aut mali14,
14 boni aut mali] bonum aut malum
Weber
ut secundum electionem propositum Dei maneret,
Numérotation du verset
Rm. 9,12
non ex operibus, sed ex vocante
dictum est ei,
quia maior serviet minori,
Numérotation du verset
Rm. 9,13
sicut scriptum est :
Iacob dilexi Esau autem odio habui.
Numérotation du verset
Rm. 9,14
Quid ergo dicemus ?
Numquid iniquitas apud Deum ? Absit.
Numérotation du verset
Rm. 9,15
Moysi enim dixit15 :
15 dixit] dicit
Weber
miserebor
cuiu misertus sum16
16 cui misertus sum] cuius misereor
Weber
et misericordiam
prestabo
cuius miserebor.
Numérotation du verset
Rm. 9,16
Igitur non volentis
neque currentis,
sed miserentis Dei.
Numérotation du verset
Rm. 9,17
Dicit enim Scriptura pharaoni
quia in hoc ipsum
excitavi
te, ut ostendam in
te
virtutem meam,
et ut
annuntietur nomen meum in universa terra.
Numérotation du verset
Rm. 9,18
Ergo
cuius vult miseretur
et quem vult
indurat.
Numérotation du verset
Rm. 9,19
Dicis itaque mihi :
quid adhuc queritur ?
Voluntati enim eius quis resistit ?
Numérotation du verset
Rm. 9,20
O homo,
tu quis es
qui respondeas Deo ?
Numquid
figmentum
dicit17 ei
17 figmentum dicit]
inv. Weber
qui se finxit,
quid me fecisti sic ?
Numérotation du verset
Rm. 9,21
An
non habet potestatem
figulus luti
ex eadem massa
facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?
Numérotation du verset
Rm. 9,22
Quid18 si volens Deus
18 quid] quod
Weber
ostendere iram,
et notam facere
potentiam suam,
sustinuit
in multa patientia vasa ire aptata in interitum,
Numérotation du verset
Rm. 9,23
ut
ostenderet divitias
glorie sue
in vasa misericordie, que preparavit
in gloriam ?
Numérotation du verset
Rm. 9,24
Quos et vocavit,
nos non solum ex Iudeis
sed etiam ex gentibus,
Numérotation du verset
Rm. 9,25
sicut in Osee dicita :
0 Os. 2, 23-24.
Vocabo non plebem meam
plebem meam,
et non dilectam meam
dilectam mea19,
19 et...mea]
om. Weber
et non misericordiam consecutam
misericordiam consecutam.
Numérotation du verset
Rm. 9,26
Et
erit in
loco
ubi dictum est eis : Non plebs mea vos ibi
vocabuntur filii Dei vivi.
Numérotation du verset
Rm. 9,27
Isaias autem
pro Israel
clamat20 :
20 pro Israel clamat]
inv. Weber
si fuerit numerus filiorum Israel
tamquam arena maris
reliquie salve fient.
Numérotation du verset
Rm. 9,28
Verbum enim
consummans et abbrevians21 in equitate,
21 abbrevians] brevians
Weber
quia
verbum breviatum
faciet Dominus super terram.
Numérotation du verset
Rm. 9,29
Et sicut predixit Isaias : Nisi Dominus Sabaoth
reliquisset nobis semen,
sicut Sodoma facti essemus
et sicut Gomorrha
similes fuissemus.
Numérotation du verset
Rm. 9,30
Quid ergo dicemus ?
Quod gentes que non sectabantur iustitiam
apprehenderunt
iustitiam ?
Iustitiam autem que ex fide est,
Numérotation du verset
Rm. 9,31
Israel autem sectando
iustitiam22
22 autem...iustitiam] vero sectans legem iustitie
Weber
in legem iustitie non pervenit.
Numérotation du verset
Rm. 9,32
Quare ?
Quia non ex fide sed quasi ex operibus.
Offenderunt enim23 in lapidem offensionis,
23 enim] om. Weber
Numérotation du verset
Rm. 9,33
sicut scriptum est : ecce pono
in Sion
lapidem offensionis
et petram scandali,
et omnis qui credit in eum
non confundetur.
Capitulum 9
Numérotation du verset
Rm. 9,1
dist. 1
dist. 1
prol.|
marg.|
Veritatem dico.
[AMBROSIUS] Quia contra Iudeos superius visus est loqui, qui ex lege iustificari se putant, nunc votum et affectum suum circa eos ostendit, quod iurando firmat, ut firmius credatur, ac per hoc dolet genus suum secundum carnem beneficio Christi privari. quasi1: Aspere locutus {191.1454C} sum contra Iudeos, hoc autem fuit ex dilectione, non ex inimicitia. Veritatem enim dico,
et non mentior,
in aliqua parte positus,
in Christo Iesu, conscientia mihi perhibente testimonium,
et si vos non creditis, conscientia, dico, fundata,
in spiritu sancto.
1 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 9,2
marg.|
quasi2: Et ipse spiritus testis est, de hoc scilicet
quoniam mihi est magna tristitia,
id est stupor mentis,
et continuus dolor cordi meo,
non specie tenus, sed intimo corde.
2 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 9,3
marg.|
Unde est dolor? pro fratribus meis, id est Iudeis a Christo errantibus, et vere doleo, quia adeo, quod,
optabam ego ipse esse anathema,
id est separatus a
Christo
pro eisdem
fratribus meis
[Haimo.] id est si fieri posset, vellem ad horam, vel in hac vita, vel post mortem separari a Christo, ut fratres 44 mei crederent. {191.1454D} [AMBROSIUS] Attende quod optabam, ait, non opto, quia scit tale, id est ita honestum membrum nullo precedente vitio, non posse separari a Christo tamen affectum et dilectionem circa illos ostendit, de quibus multa preconia consequenter enumerat, ut omnibus pro eis dolorem incutiat, quia non recipiendo Salvatorem, prerogativam patrum et promissionis perdiderunt, peiores etiam gentibus facti, quas prius abominabantur. Propensius enim malum est dignitatem perdidisse, quam non habuisse. Deinde merito dolere ostendit se, subdens;
qui sunt cognati mei secundum carnem,
et ideo amplius iuvandi.
Numérotation du verset
Rm. 9,4
marg.|
Qui sunt Israelite
veri, secundum bonos, {191.1455A} vel genere secundum omnes, et ipsi sunt
quorum est adoptio filiorum
Dei, id est ad quos pertinet adoptio, quia olim fuerunt adoptati filii et
gloria,
quia dicebantur populus peculiaris Dei, vel modo est eis gloria, per miracula que faciunt,
et testamentum
novum,
et legislatio,
scilicet quid vetus lex per figuram ferret,
et obsequium,
id est cultus unius Dei,
et
quorum
promissa
sunt, scilicet quibus facte sunt promissiones,
Numérotation du verset
Rm. 9,5
marg.|
quorum
sunt
patres.
Ecce laus a prioribus. Deinde sumitur laus a posterioribus cum ait,
ex quibus Christus est secundum carnem,
hoc est quod in Psalmo dicitur:
Homo natus est in ea
(Ps. LXXXVI). Qui Christus etsi secundum carnem sit natus de patribus, tamen est super omnia Deus benedictus in secula. Unde in eodem psalmo {191.1455B} dicitur,
fundavit eam altissimus, Amen.
quasi3: Verum est, quod ipse est Deus.
3 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 9,6
dist. 2
dist. 2
prol.|
marg.|
Non autem quod exciderit,
vel
non autem excidit.
[AMBROSIUS] Quia dolebat Apostolus de Iudeis, consolatur dolorem suum, inveniens scriptum non omnes esse salvandos, sed tantum similes Isaac, ut illis solis condoleat qui non crediderunt. Possunt tamen credere: de quibus non est valde dolendum, quia {191.1455C} non sunt predestinati ad vitam. Quis enim plangat eum, qui olim mortuus haberetur? Hos namque olim Deus non salvandos decrevit prescius, non personarum acceptor. Nullum enim damnat antequam peccet, nullum coronat antequam vincat; sed prescientia definitum habet qualis uniuscuiusque sit futura voluntas ex qua damnetur, vel coronetur. quasi4: Iudei non credunt in Salvatorem, unde mihi dolor est: sed hoc est, inquit, quod Deus dixit futurum, ut non omnes filii carnis sint semen Abrahe, sed qui fidem habent, per quam natus est Isaac: et hoc est, Iudei non credunt. Non autem ideo verum est, quod excidit verbum Dei; vel non autem ideo exciderit verbum Dei, id est non irrita facta est promissio {191.1455D} Dei, etsi non omnes salvi sint Quamvis enim quidam ex eis erraverint, tamen illi qui sunt veri Israelite salvantur, ut promissum erat. Et hoc est quod ait:
Non enim omnes
[AMBROSIUS August.] quasi5: Vere non est inexpleta promissio, etsi non omnes sint salvi, quia non omnes,
qui ex Israel sunt,
secundum carnem, hi sunt Israelite, id est ad Israel vere pertinentes;
4 Quasi] + dicat
PL
5 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 9,7
marg.|
neque qui sunt semen Abrahe,
secundum carnem, hi
sunt filii,
id est heredes Abrahe. In his ostendit quod sola gratia, non genus, facit filios Dei. Aliter ab illo loco:
Veritatem dico.
Qualiter gratia confirmatus sit Apostolus supra ostendit dicens, nil eum posse dividere a Christo. Nunc vero quantum {191.1456A} prius erraverit, dum Christi Ecclesiam persequebatur, cum dolore exponit. In quo Dei gratia commendatur. quasi6: Modo nil potest me separare a Christo, sed olim sui ego separatus, unde modo doleo. Quod iuramento firmat dicens,
veritatem dico, et non mentior
in aliquo positus, in Christo Iesu testimonium mihi perhibente conscientia mea, fundata
in Spiritu sancto,
eidem contestante de hoc,
quoniam mihi est tristitia magna,
id est stupor mentis,
et continuus dolor,
id est compunctio,
cordi meo,
de malis que prius feci, et sic ipsa mala iam in bonum convertuntur. Et merito doleo, quia multum peccavi.
Optabam
enim
ego ipse,
qui modo sum Apostolus,
esse anathema
a [Haimo.] id est separatio aliorum,
a Christo.
Anathema enim dicitur
separatio
{191.1456B} et
separatus:
et hoc,
pro fratribus meis,
id est pro Iudeis qui sunt fratres, in lege, quorum legem volebam defendere. Vel pro fratribus meis, id est pro his retrahendis a Christo, qui modo sunt fratres in fide, qui etiam sunt, cognati mei secundum carnem. Et ita gravius peccabam,
qui sunt
Israelite veri,
quorum est adoptio filiorum Dei,
id est ad quos pertinet etc. sicut superius exposita sunt percurre usque ibi
Amen.
quasi7: Qui huic veritati olim contradicebam, modo confirmo.
Non autem
etc. dixit quod promissio eterne hereditatis facta est Iudeis, sed quia ipsi ex magna parte non crediderunt, videbatur verbum Dei non esse impletum. Ad quod respondet. Quod etsi in quibusdam non est impletum, in aliis tamen impletum est et in gentibus {191.1456C} credentibus qui sunt veri filii Abrahe. quasi8: Erraverunt Iudei, sed non ideo excidit verbum Dei, id est non ideo inexpleta fuit promissio. Nam verbum Dei excidere est promissa non implere. Vere non excidit, etsi quidam non salventur.
Non enim omnes qui ex Israel sunt, hi sunt Israelite, neque qui sunt semen Abrahe, omnes filii Abrahe sunt.
Hec non mutantur.
Sed
illi sunt filii Abrahe qui sunt similes Isaac, quia ita dicit Scriptura in Genesi,
in Isaac vocabitur tibi semen,
id est in semine reputabuntur similes Isaac, qui sunt prefigurati ab eo . In Isaac quippe qui promissus est filius Abrahe figurati sunt, non qui se ipsos iustos, sed quos Deus facit. Unde per prophetam dicit Ecclesie: Ego sum {191.1456D} Dominus qui facio . Isti sunt filii libere que sursum est, que est mater nostra. Filii vero carnis sunt terrena Hierusalem que servit cum filiis suis: et sicut Isaac non meruit ut nasciturus promitteretur, sic et isti: sed sola gratia promissa est eis, et data filiorum adoptio. Ideoque congruenter, ait, vocabitur, quia ex Dei vocatione, est aliquis semen Abrahe. [AMBROSIUS] Ideo autem dicit in Isaac, et non in Iacob vel Esau, quia alia causa est in Isaac, alia in Iacob, alia in Esau, quia Isaac in typo Christi natus est; Iacob vero et Esau typum habent duorum populorum, id est credentium, et non credentium. Fuerunt tamen boni et fideles de Esau {191.1457A} quod probat Iob, qui fuit ex filiis Esau, quintus ab Abraham, hoc est nepos Esau.
a Rm. 9, 3.
6 Quasi] + dicat
PL
7 Quasi] + dicat
PL
8 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 9,8
marg.|
[AUGUSTINUS] Deinde exponit ipse Apostolus auctoritatem subdens,
id est non qui filii carnis sunt, hi
sunt
fiii Dei,
idem est quod filii Abrahe, id est non sunt humano opere filii Dei,
sed qui sunt filii promissionis,
id est qui sola Dei promissione generantur, ut Isaac,
estimantur in semine,
quia ex Dei vocatione sunt. Quod autem Isaac ex Dei promissione sit, ostendit ex ipsis verbis promissionis subdens:
Numérotation du verset
Rm. 9,9
dist. 3
dist. 3
prol.|
marg.|
Promissionis
etc. Et quasi quis quereret an Isaac ex promissione est, respondet utique,
promissionis enim verbum hoc est,
in Genesi.
Secundum hoc tempus,
scilicet eodem die revoluto anno,
veniam
ad te, o Abraham, et hoc efficiam quod,
erit filius Sare,
id est quod Sara habebit filium.
Numérotation du verset
Rm. 9,10
marg.|
Non solum autem illa,
scilicet Sara, habuit promissionem,
sed
etiam
Rebecca
habuit promissionem,
habens
scilicet duos filios,
ex uno concubitu Isaac;
hoc dicit, ne viderentur merita parentum esse differentia {191.1457C} in generatis. Non enim potest dici tunc genitus Esau, quando parentes mali, et tunc genitus Iacob quando parentes erant boni. Isaac dico, patris, id est institutoris,
nostri,
quem scilicet imitari debemus, si volumus esse filii Dei. Et nota quod promissio facta Sare ostendit quod propter genus nullus salvabitur, cum Ismel de Abraham natus reprobatus sit, de quo eodem Isaac natus sola gratia est salvatus. Ista vero promissio facta Rebecce, ostendit quod propter nullum meritum suum, vel parentum aliquis eligitur, sed sola gratia . Vigilantissime igitur ait, ex uno concubitu, ne paternis meritis vel maternis tribueretur, quod alter bonus, alter malus fuit.
Numérotation du verset
Rm. 9,11
marg.|
Cum enim
etc. {191.1457D} quasi9: Rebecca habuit promissionem, et vere, quia hanc,
maior,
id est Esau,
serviet minori,
id est Iacob. Et ne quis putet hoc fieri ex precedente merito illorum,
enim,
id est quia hoc,
dictum est ei,
id est matri,
cum nondum nati fuissent,
et quia possent in utero, etiam luctando aliquid meruisse videri, subdit,
aut
cum nondum
egissent aliquid boni, aut mali.
Ideo dictum est,
ut propositum Dei,
id est precientia Dei
maneret,
id est impleretur, id est impleri intelligeretur
secundum electionem,
id est secundum gratiam que elegit sicut previdit, non secundum debitum meritorum, quia eligendos {191.1458A} ipse fecit, non invenit, non ex operibus, sicut ostendit: non pro meritis precedentibus illud fuisse dictum, ita nec pro futuris meritis amborum dictum fuisse hic ostendit. quasi10: Dico non pro precedentibus meritis, illud dictum esse.
9 Quasi] + dicat
PL
10 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 9,12
marg.|
Item, dico quod,
non ex operibus,
bonis futuris, vel malis, que bona vel mala non erant futura, nisi apposita gratia, vel subtracta,
sed ex vocante,
vel ex vocatione, id est ex gratia vocantis Dei,
dictum est ei,
id est Rebecce in Genesi, hoc scilicet,
maior serviet minori.
Quod ad litteram de illis duobus fratribus ita potest intelligi, id est Esau proficiet fratri suo Iacob persequendo eum; boni enim ex afflictionibus malorum proficiunt, dum eorum patientia exercetur . Vel ad litteram, hoc etiam aliter potest {191.1458B} dici, quia Idumei qui de Esau descenderunt, qui etiam Edom dicitur, subditi fuerunt filiis Israel, et in tempore David eis servierunt; sed magis in hac prophetia intenditur, quod populus Iudeorum maior, id est in cultu unius Dei prior, minori, id est posteriori populo Christianorum esset serviturus. Iudei namque capsarii nostri sunt, qui nobis codices portant.
Sicut
45
scriptum
est. quasi11: Ita hoc ex gratia dictum est in Genesi, cum nondum nati essent, sed nascituri, sicut Malachias dicit de eisdem iam preteritis scilicet quod Iacob gratia sit electus, non merito, Esau vero subtracta gratia sit reprobatus.
11 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 9,13
marg.|
Et hoc est quod ait, sicut scriptum est in Malachia.
Iacob dilexi, Esau autem odio habui.
[AMBROSIUS] {191.1458C} Sciendum quod alterum elegit prescientia, alterum sprevit, et in illo quem elegit propositum Dei manet, id est impletur, quia ita evenit ut presciit; et in illo quem sprevit similiter manet, quia ita fit ut presciit, hoc autem quod habetur in Malachia, scilicet Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Iam de iudicio dicit Deus. Illud vero, scilicet maior serviet minori, de prescientia ait, presciendo enim quid quisque illorum futurus esset, dixit illud in Genesi Deus. Et dum illud prediceret se futurorum prescium ostendit, et nil absque sua prescientia venire posse monstravit. Hoc aliud vero quod in Malachia est, de iam preteritis dicitur, ex quorum vita ante acta et operibus apparebat, alterum salvandum, alterum {191.1458D} damnandum, et de actis iudicium fieri solet, et notis. Ideo ergo illud dixit Deus ante futurum iudicium, ut iudicaturus crederetur, et secundum merita redditurus . Ideo etiam illud dixit Deus, ut intelligeretur hoc apertum esse, postea per prophetam, quod antequam illi nascerentur erat in Dei predestinatione per gratiam. Nam in Iacob antequam natus fecisset aliquid boni, quid diligebat, nisi gratuitum misericordie sue donum? et in Esau quid oderat antequam natus fecisset aliquid mali, nisi originale peccatum? nam nec in illo diligeret iustitiam quam nullam ille fecerat, neque in isto {191.1459A} odisset naturam quam bonam ipse fecerat; sed quoniam rem stupendam de nondum natis nec aliquid boni vel mali agentibus proposuerat, scilicet quod unum Deus dilexerit, alterum oderit, quomodo hoc recte fuerit cum nil egissent, quia res, ut dictum est, stupenda est, sibi obiicit exprimens, unde moveri posset auditor, et ait:
Numérotation du verset
Rm. 9,14
marg.|
Quid ergo dicemus?
quasi12: Quia sine omni merito elegit hunc, et illum reprobavit. Ergo quid dicemus ?
Numquid
dicemus quod
iniquitas
sit
apud Deum?
id est dicetur iniquus Deus. Iniquum {191.1459B} enim videtur ut sine ullis bonorum, vel malorum meritis operum, unum diligat, et alterum odit, qua in re si futura bona huius vel mala illius, que utique Deus presciebat attenderet, non diceret,
non ex operibus,
sed diceret ex operibus. [AMBROSIUS] Quia ergo sine meritis alterum elegit, alterum reprobavit. Numquid ideo iniquus?
Absit
! Non enim iniquus est, quia unum dilexit et alterum odit, quia hunc, id est Iacob, per misericordiam elegit; illum scilicet Esau per iustitiam reprobavit.
12 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 9,15
marg.|
In quo neutro est iniquitas. Nemo autem dicat Deum quia futura opera previdebat alterum elegisse, alterum reprobasse; [AMBROSIUS] sed potius ne quisquam de suorum operum meritis audeat gloriari; ad Dei gratiam et gloriam commendandam valere quod dixit, demonstrat, {191.1459C} subdens:
Moysi enim.
quasi13: Vere homo per misericordiam elegit, quia ita dicit Moyses. Deus enim dixit Moysi, id est Deus inductus a Moyse dixit:
Miserebor,
vocando interius,
cuius misereor,
predestinando. Ecce nulla merita precedunt pro quibus eligatur, sed sola gratia predestinantis est ex qua vocatur et salvatur. Unde subdit:
Et misericordiam prestabo,
vitam eternam dando,
cuius misereor,
vocando.
13 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, quasi14: Non est iniquus Deus, sed iustus, scit enim quid faciat, nec retractandum est eius iudicium. Moysi enim dicit: Miserebor cuius misertus ero, id est illius miserebor vocando et gratiam apponendo, cui prescius eram, quod misericordiam daturus essem, sciens illum convertendum, et apud me permansurum. Deinde repetit ut repetitione {191.1459D} magis confirmet, et misericordiam prestabo ei cui misericordiam prestitero, id est illi misericordiam dabo, quem prescio post errorem toto corde reversurum ad me, hoc est dare illi cui dandum est, et non dare illi cui dandum non est, ut eum vocet quem sciat obedire; illum vero non, quem sciat non obedire, quia non in voluntate petentis, sed in arbitrio dantis debet esse quod datur. An enim dandum sit, dantis debet iudicio pensari. Et quamvis periculosum sit iudicium Dei discernere, tamen propter hesitantes ne putent iniustum iudicium Dei, {191.1460A} quod non iniuste iudicat, rebus potius probemus quam verbis. Duo enim fuerunt, Saul et David. Inquiramus in historiis qualis unusquisque eorum reperiatur, post iudicium prescientie Dei. Videamus ergo si Saul in necessitate ita se gessit, ut David, qui accepta misericordia Domini minime contempsit, et post veniam peccatorum tam bene perstitit. Saul vero non auditus, non in prece perstitit, sed impatiens et de Dei iudicio indignatus, ad idola que prius damnaverat conversus, ab eis auxilium requisivit. [AMBROSIUS] Unde iuste reprobatus a prescio videtur. Ex hoc enim iustum esse iudicium prescientie Dei etiam nolentibus manifestatur.
14 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 9,16
dist. 4
dist. 4
prol.|
marg.|
Igitur non est volentis.
quasi15: Quia ex misericordia gratuita preparat quos vult et vocat, igitur velle bonum, non est volentis,
neque
currere, id est operari, est
currentis
hominis,
sed miserentis est Dei,
id est non est ex libero arbitrio hominis bonum volentis, vel operantis, ipsa bona voluntas vel operatio est, sed ex misericordia Dei qui per gratiam appositam facit nos velle et currere . Ecce non propter futura que previderet elegit. Ubi ergo sunt merita? ubi opera vel preterita vel futura tamquam liberi arbitrii viribus impleta sive adimplenda? Nonne apertam protulit Apostolus de gratuite gratie, id {191.1460C} est vere gratie commendatione sententiam cum ait, non est volentis neque currentis . Hoc si attenderes, o Iuliane, non extenderes contra gratiam merita voluntatis, cum audias:
Non est volentis neque currentis,
sed
miserentis Dei.
Non ergo ideo misertus est Deus Iacob, quia Iacob voluit et cucurrit; sed ideo voluit et cucurrit, quia misertus est Deus. Paratur enim voluntas a Domino, et a Domino gressus hominis diriguntur (Prv. 16). Ideoque congrue ait, non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei, non quia hoc sine voluntate nostra agatur, sed quia voluntas nostra nil boni agit, nisi divinitus adiuvetur. Unde alibi Apostolus:
Non ego autem, sed misericordia Dei mecum
(1Cor. {191.1460D} 15). Non ideo hoc ait, quia nil boni agebat, sed quia nil ageret si illa non adiuvaret. Ita et hoc dicit: Non est volentis, sed miserentis Dei, non quia nulla est hominis voluntas, atque cursus, sed quia nil potest, nisi ille misereatur. Deus enim est qui operatur in nobis velle et operari bonum, sed cum homo credere, vel sperare non possit, nisi velit, nec pervenire ad palmam, nisi voluntate currat, quomodo dicit, non est volentis neque currentis, nisi quia et ipsa voluntas preparatur a Domino? Forte aliquis accipiet hoc sensu dictum esse, non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei, tamquam {191.1461A} diceretur, non sufficit sola voluntas hominis, si non sit et misericordia Dei. Cui dicitur econtrario, non sufficit etiam misericordia Dei, si non sit voluntas hominis; ac per hoc si recte dictum est illud, quia id voluntas hominis sola non implet, cur non etiam a contrario recte dicitur non miserentis est Dei, sed volentis hominis, quia id misericordia Dei sola non implet. [AUGUSTINUS] Restat ergo ut ideo recte dictum intelligatur, ut totum Deo detur qui hominis voluntatem bonam, et preparat adiuvandam, et adiuvat preparatam; volentem prevenit ut velit, volentem subsequitur ne frustra velit. Cum autem Dei misericordiam commendasset verbis predictis, ut etiam iudicium Dei commendaret, et apud eum iniquitatem non esse ostenderet, subiunxit:
Dicit enim
{191.1461B}
Scriptura Pharaoni.
quasi16: Sicut Iacob per misericordiam elegit, ita per iustitiam Esau reprobavit. Vere illum per iustitiam reprobavit, quia hoc dicit Scriptura, inducens Deum loquentem Pharaoni, quem per iudicium sicut Esau reprobavit.
15 Quasi] + dicat
PL
16 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita continua. quasi17: Misericordie est velle vel currere, ex iudicio autem non ex iniquitate; contra sicut apparet in Pharaone; dicit enim Scriptura etc. ac si diceret: Ex apposita gratia, quod quidem est per misericordiam, sunt bona, quia et ea subtracta quod quidem est per iustitiam, fiunt mala, sicut apparet in Pharaone. Dicit enim etc.
17 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita continua: Ex misericordia est velle vel currere, quod apparet in aliis qui sunt ex eadem massa, cui debita est perditio, ut in Pharaone apparet.
Numérotation du verset
Rm. 9,17
marg.|
Dicit {191.1461C} enim Scriptura, id est Dominus in ea Pharaoni:
Quia in hoc ipsum,
quod non continuatur hic, sed legitur ac si non esset, quasi
excitavi te,
o Pharao, malus quidem eras, sed quasi sopitus. Ego autem ostendens tibi signa que feci per Moysen, excitavi te in hoc ipsum, id est in hanc eamdem malitiam, ut deterior fias; et hoc iustum est, ut qui in sordibus est nec resipiscere vult, sordescat adhuc (Apc. 22), id est meritum hominis id exigit ut ipse qui non vult peccatum deserere peccato amplius contaminetur, sicut Pharao qui visis signis debuisset corrigi, sed deterior factus est vitio suo. Nec hoc inutile fuit, sed ut,
in te,
indurato, id est per te induratum, vel in te, id est contra te,
ostendam,
bonis, {191.1461D}
virtutem meam,
ut in signis Egyptiis feci. Ecce hic patet quod etiam malis bene utitur Deus. Ostendam dico, et per ostensam virtutem
annuntietur nomen meum in universa terra.
Nota quia exemplum de Pharaone qui iusto iudicio Dei reprobatus est, pertinet ad Esau qui eodem iudicio equissimo, licet occulto, reprobatus est, sicut Iacob per misericordiam electus.
marg.|
Vel ita:
Quia in hoc ipsum excitavi,
alii codices sic habent,
in hoc ipso resuscitavi
vel
servavi te,
et est servavi te, o Pharao. Hoc dicit ei Deus, cum tantis malis esset reus, ut indignus esset vivere, quem tamen Deus reservavit in hoc ipso, id est 46 ad hoc ut in eo ostenderet virtutem {191.1462A} suam, id est ut multa signa et plage ostenderentur in eum. Vel suscitavi te, suscitatus dictus est, quia cum apud Deum mortuus esset, modicum tamen tempus accepit vite, ut in eo Dei virtutem omnes gentes addiscerent, et non esse alium Deum preter illum qui Iudeorum erat.
Numérotation du verset
Rm. 9,18
dist. 5
dist. 5
prol.|
marg.|
Ergo cuius vult.
[AMBROSIUS] Hic concludit de utroque, scilicet de misericordia et iudicio, et ex premissis exemplis, ubi apparet gratuita misericordia, et iustum iudicium infert. quasi18: Quia miseretur Deus Iacob gratis, ergo patet quod cuius vult miseretur gratuito; et quia Esau et Pharaonem reprobavit, ergo patet quia quem vult indurat iusto {191.1462B} iudicio . Si autem querimus meritum obdurationis et misericordie, obdurationis meritum invenimus; misericordie vero meritum non invenimus, quia nullum est misericordie meritum, ne gratia evacuetur, si non gratis donatur, sed meritis redditur. Meritum autem obdurationis est peccatum totius masse damnate, nec obdurat Deus impartiendo malitiam, sed non impartiendo gratiam, sicut nec digni sunt: quibus enim non impartitur, nec digni sunt, nec merentur, potius ut non impartiatur, hoc digni sunt, hoc merentur. [AUGUSTINUS] Quisquis igitur obduratus est, se obduratum debite et quisquis adiutus, se adiutum gratis agnoscat . Miseretur ergo magna bonitate et obdurat nulla iniquitate, ut nec liberatus de suis meritis glorietur, {191.1462C} nec damnatus nisi de suis meritis conqueratur. Sola enim gratia Redemptor discernit a perditis, quos in una perditionis concreaverat massa ab origine ducta perditionis causa communis. Universum quippe genus humanum tam iusto iudicio Dei in apostatica radice damnatum est, ut etiam, si nullus inde liberaretur, nemo recte posset vituperare Dei iustitiam. In illis vero qui liberantur ostenditur, pluribus non liberatis, et in damnatione iusta derelictis quid commeruisset universa conspersio, et quo etiam istos debitum iudicium Dei duceret, nisi eius indebita misericordia subvenisset . Non ergo intelligendum est quod Deus ita induret, quasi quemquam peccare cogat, sed tantum quibusdam {191.1462D} peccatoribus misericordiam iustificationis sue non largitur, et ob hoc eos obdurare dicitur, quia non eorum miseretur, non quia impellit ut peccent, eorum autem non miseretur quibus gratiam non esse prebendam equitate occultissima et ab humanis sensibus remotissima iudicat, quam non aperit Apostolus, sed miratur, ubi ait:
O altitudo divitiarum scientie et sapientie Dei!
(Rm. 11) Universa namque massa merito damnata, contumeliam debitam, cui vult reddit Dei iustitia; honorem indebitum donat cui vult Dei gratia, non meritorum prerogativa, non fatali necessitate, non temeritate fortune, sed clausa altitudine sapientie et scientie {191.1463A} sue . Multi de isto profundo querentes reddere rationem atque secundum coniecturas cordis inscrutabilem altitudinem iudiciorum Dei cogitare conantes in fabulas vanitatis abierunt, dicentes quia anime sursum in celo peccant, et secundum sua peccata ad corpora pro meritis diriguntur, et dignis sibi quasi carceribus includuntur. Ierunt hi tales post cogitationes suas, et volentes disputare de Dei profundo, mersi sunt in profundum, dicentes animas in celo ante conversatas, et ibi aliquid boni vel mali egisse, et pro meritis ad corpora terrena detrusas esse. Hoc autem respuit Catholica fides propter evidentem Apostoli sententiam qua ait:
Cum nondum nati essent, aut aliquid boni vel mali egissent
. Melior ergo est fidelis ignorantia, {191.1463B} quam temeraria scientia.
Ergo cuius vult miseretur
gratuita misericordia,
et quem vult indurat
veritate rectissima . Quis porro tam impie desipiat, ut dicat Deum hominem quas et quando voluerint, in bonum non posse convertere, cum voluntati eius nil resistat, sed cum facit, per misericordiam facit, cum autem non facit, per iudicium non facit . Miseretur utique secundum gratiam que gratis datur; obdurat autem secundum iudicium quod meritis redditur. Unde datur intelligi ut obduratio Dei sit, nolle misereri, ut non ab illo irrogetur aliquid quo sit homo deterior, sed tantum quo sit melior non irrogetur. Ideoque non quomodo dictum est,
non est volentis neque currentis sed miserentis Dei:
ita etiam dictum est, non est volentis neque currentis, {191.1463C} sed obdurantis Dei [AUGUSTINUS] quia non obdurat impartiendo aliquid mali, sed non largiendo bonum. Quod facit equitate sua, sicut ex misericordia sua gratiam prestat. Constat itaque quod nullus liberatur nisi gratuita misericordia, et nullus damnatur nisi equissima iustitia . Sed cur potius hunc quam illum liberet, vel non liberet, scrutetur qui potest tam magnum profundum iudiciorum Dei, verumtamen caveat precipitium . Cur ergo illum liberet et non illum, nolo ut a me queras, homo sum, profundum nimis esse adverto, non penetro, expavesco, non scrutor. Inscrutabilia enim sunt iudicia Dei. Preterea notandum est vel obduratio Dei tantum temporalis est. Obdurat enim temporaliter, {191.1463D} non ab eterno. Reprobatio vero alia ab eterno, alia temporaliter. Que autem temporaliter est, idem est quod obduratio, scilicet desertio. Que autem ab eterno est, hoc est quod Deus prescit aliquem damnandum. Similiter diligenter distinguendum est de predestinatione, electione, dilectione et odio.
18 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 9,19
dist. 6
dist. 6
prol.|
A
marg.|
Dicis itaque mihi,
quia dixerat,
cui vult miseretur, et quem vult indurat,
videbatur carnali, quod sicut non ex meritis est quod miseretur, ita non esse ex meritis quod obdurat. Videbatur etiam ex voluntate Dei esse, cui resisti non potest, quod aliquis est malus. Hoc igitur ex persona contradicentis Apostolus sibi obiicit. quasi19: Quia ex voluntate est quod miseretur vel obdurat. Dicis itaque mihi hoc: Quid queritur, id est quare inquiritur?
Adhuc,
id est postquam constat ex voluntate Dei esse obdurationem, cur, inquam, queritur unde {191.1464B} alius sit bonus, alius sit malus? non est opus hoc inquiri, quia talis erit quisque, qualem vult eum Deus esse.
Voluntati enim eius,
qui nos obdurat, quis resistit? [AUGUSTINUS] quasi20: Nullus. Et ita ex voluntate eius est aliquis bonus vel malus dicit carnalis, et ideo iniuste alium salvat, alium damnat, vel quid queritur ab aliquo ut benefaciat, id est cur nititur aliquis benefacere? Adhuc, scilicet postquam constat ex voluntate Dei esse, cum nil possit, nisi quod Deus vult. Voluntati enim eius quis resistit?
19 Quasi] + dicat
PL
20 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita cum ex voluntate sit obduratio,
quid queritur,
id est cur conqueritur Deus si offendimus? Adhuc, id est cur conqueritur de peccatis hominum, cum ipsi nequeant vitare quod Deus vult? Conqueritur enim Deus sepe de hominibus, {191.1464C} sicut per innumera apparet sacre Scripture loca, quod nolunt credere et recte vivere, contra quod carnales in voluptatibus suis viventes sic solent, sicut dictum est, murmurare, et loqui adversus Deum, et voluntati eius, non vitio suo deputare quod mali sunt. Quos redarguit Apostolus, revocans ab huiusmodi presumptione, et huius impudentiam questionis ita retundit.
Numérotation du verset
Rm. 9,20
marg.|
O homo
etc. Hoc autem non facit ex inopia reddende rationis, sed hominem ad sue capacitatis considerationem revocat dicens, o homo . quasi21: Te et illum attende. Tu es homo, ille est Deus.
Tu,
inquam, o homo, id est caro, non spiritus, id est carnalis, non spiritualis; tu miser cui displicet quod Deus {191.1464D} conqueritur, et qui murmuras contra Deum, quod alium reprobat et alium eligit.
Quis es,
id est cuius valentie es,
qui respondeas,
id est intelligas que facit, id est cur huius miseretur, et te indurat. quasi22: Si tibi diceretur, nescires respondere, id est intelligere pro tua carnalitate, nec te ad hoc iuvat sapientia tua, nec aliqua virtus tua. [AMBROSIUS] Vel quis es? qui respondeas, id est contradicas,
Deo,
id est rationibus contra Deum agas quod iniuste eligat vel reprobet? Magna indignitas est, et {191.1465A} presumptio hominem contradicere Deo, iniquum iusto, malum bono, imperitum perfecto, infirmum firmissimo, mortalem immortali, servum domino, creaturam Creatori. Movetur autem iniquus eo quod de eadem massa creatos alios iustificat Deus, alios reprobat. Ad hoc autem ostendendum recte fieri, utitur verbis Isaie, et figmenti similitudine, quod adversus figulum non habet vocem conquerendi, dicens:
Numquid figmentum dicit ei qui se finxit,
id est ei a quo factum est, et qui nil ei debet, hoc scilicet:
Quid me fecisti sic?
quasi23: Non potest contra factorum suum opus conqueri, sic et tu homo fingeris a Deo, et ideo nequis adversum Deum causari quare fecit te sic, vel non sic . Si enim pecus loqui posset et diceret Deo: Quare me {191.1465B} pecudem fecisti, cum istum feceris hominem, non iuste succenseres, et diceres: O pecus, tu quis es qui respondeas Deo? quia vero questionis huius ratio ex hoc illi firma videtur quod ex una massa facti sunt, reprobandi et iustificandi, subdit:
An non habet.
quasi24: Vere non potest dicere opus factori, quare me fecisti sic, quia figulus luti, id est qui de luto operatur.
21 Quasi] + dicat
PL
22 Quasi] + dicat
PL
23 Quasi] + dicat
PL
24 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 9,21
marg.|
An non habet iustam potestatem facere ex eadem massa aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?
habet utique. [AMBROSIUS] Manifestum est aliqua vasa fieri ad honorem, que ad usus honestos sunt necessaria; alia vero ad contumeliam, que usibus sunt culinarum necessaria: unius tamen esse substantie, sed {191.1465C} differre opificis voluntate. Ita et Deus, cum ex una eademque massa omnes simus in substantia, et cuncti peccatores, alii miseretur, et alterum despicit, non sine iustitia. In figulo enim sola voluntas est; in Deo autem, voluntas cum iustitia. Sicut igitur vas quod non fit in honorem, sed in contumeliam, si vile est, ex luto habet, non ex figulo; sic tota massa 47 humani generis, non ex Deo, sed suo vitio iuste corrupta et lutosa est. Ideoque si inde vas in honorem fit, misericordia est; si in contumeliam iustum est, quia hoc erat ex natura . Tota enim natura in ipsa radice vitiata divino iudicio debite damnationi est subiecta, et merito peccati universa damnata. [AUGUSTINUS] Cum ergo id supplicii recipiant vasa ire quod omnibus {191.1465D} debebatur, et ab illa liberentur vasa misericordie, in altero equitas, in altero misericordia perspicua est . Massa enim illa si media esset, ut sicut nil boni, ita nil peccati haberet, non frustra videretur iniquitas, ut ex ea fierent vasa in contumeliam. Cum vero per liberum arbitrium primi hominis in condemnationem universa defluxerit, procul dubio quod ex ea fiunt vasa in honorem, non est ipsius iustitie, que gratiam in illa precessit, sed Dei misericordie . Quod vero in contumeliam, {191.1466A} non iniquitati Dei, que penitus nulla est, sed iudicio deputandum est . Bene autem dispensavit Dominus, ut nec omnes damnaret, nec omnes liberaret: si enim omnes liberarentur, lateret quid peccato per iustitiam deberetur; si nemo liberaretur, lateret quod gratia largiretur, quia procul dubio, quantum pertinet ad originale peccatum, omnes pares erant, sed misericordia quos voluit discrevit. Ibi gratuita est indulgentia, ubi iusta posset esse vindicta. Ecce ex his iustitia Dei apparet, in his qui non habent tempus operandi, scilicet in parvulis; de his autem qui habent tempus operandi, subdit:
Numérotation du verset
Rm. 9,22
dist. 7
dist. 7
prol.|
marg.|
Quod si volens.
Vel quid si Deus volens. quasi25: Iam ostensum est quod et si Deus nil boni det homini, non tamen iniquus est. Sed quid dices, si quibusdam etiam bona dedit, scilicet cum essent apti ire in interitum, sustinuit in multa patientia, et hoc est quod ait. quasi26: Non esset iniquus Deus, etsi nihil daret boni, sed dat bonum quibusdam, per quod apparet bonus. Quia
sustinuit vasa ire apta in interitum in multa patientia.
Patientia et longanimitas Dei est quamdiu sustinet malos, ut, si velint, corrigantur, vel in incepta malitia perdurantes ordinate disperdat. Diu enim exspectati inexcusabiles {191.1466C} sunt, et ideo exspectavit eos Deus, cum sciret non credituros, et ut utatur illis quasi instrumento ad salutem bonorum. [AMBROSIUS] Novit enim Deus bene uti malis, in quibus humanam naturam non ad malitiam creat, sed perfert eos patienter quousque scit oportere, non inaniter, sed utens eis ad admonitionem vel exercitationem bonorum. Nullum enim Deus vel angelorum vel hominum crearet, quem malum futurum esse presciret, nisi pariter nosset quibus eos bonorum usibus commendaret. Dico quod sustinuit malos, et interim dum exspectabat, ostendit eis multis indiciis vel ipsos aliquando puniendos, vel alios coram eis, iram suam futuram, id est penam eternam {191.1466D} ut sibi caverent, et in hoc quod sustinuit eos, et iram eis ostendit. Notam fecit potentiam suam, scilicet quod per malos purgat bonos. Si autem hoc est, scilicet quod Deus
volens ostendere iram et notam facere potentiam
suam,
sustinuit vasa ire apta in interitum in multa patientia,
quid respondeas Deo? vel quid dices? quasi27: Poteris dicere quod iuste gratiam subtrahit talibus, et damnat eos qui ita exspectati de peccatis noluerunt resipiscere, sed hac predicta gratia abusi sunt. Ecce hic ostenditur {191.1467A} iustitia circa eos qui habent tempus operandi.
25 Quasi] + dicat
PL
26 Quasi] + dicat
PL
27 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 9,23
marg.|
Ut ostenderet.
quasi28: Ad hoc patitur Deus malos, et preostendit eis iram, et ad notitiam suam attrahit, ut sic ostenderet
in vasa misericordie,
id est electis per misericordiam,
divitias glorie sue,
id est quam dives et quam magna sit gloriosa misericordia sua. Ob hoc enim dat tot bona malis, et tamdiu eos tolerat, ut convincat eos iuste damnari; et ut fideles magis eum diligant, quibus gratiam malis non communem ipse conservavit. Vel ostenderet hic vasa misericordie, id est in electis, divitias glorie sue, id est copiosam et gloriosam misericordiam suam, per fornacem tribulationis, quam tolerant a malis, quia quanto magis tribulationibus exercentur, tanto puriores et meliores gratia Dei operante redduntur. {191.1467B} Vel de futuro potest legi sic quod si volens. quasi29: Non esset iniquus Deus, etiam si nil boni daret. Sed quid dices, si etiam bona dedit, et dedit utique quia Deus? Sustinuit in multa patientia vasa ire apta in interitum, id est malos quos cum posset iudicare statim, diu sustinuit ut conqueri non possint damnati. [AMBROSIUS] Ideo ergo exspectati sunt ut inexcusabiles deperirent, quos prescivit non credituros. Deus dico volens ostendere, in futuro, iram suam, id est penam eternam, in perditis quos male usos patientia sua eternaliter damnabit; et volens facere notam potentiam suam in salvandis, quos tunc glorificabit, cum vindictam sanguinis eorum super malos exercebit, qui cum ante putaretur, non iudicaturus quia diu dissimulavit, iudicando {191.1467C} potens videbitur. Ut ostenderet, quasi30: ita modo sustinuit vasa ire, ut in futuro seculo ostenderet, per comparationem reproborum, in vasa misericordie, id est electis per misericordiam, divitias suas, id est copiosam et gloriosam misericordiam suam. Ostendit enim quantum fecit eis quos liberavit et glorificavit, cum illi quos deseruit penam habent, que pariter omnibus debebatur. Nota quia ex verbis Apostoli quibus usus est in hoc sermone, dicens: Iacob gratis dilectum et electum a Deo; Esau autem iudicio reprobatum sicut Pharaonem, et alios quos voluntate sua Deus obdurat, ostenditur quod quidam sunt, quibus nec gratiam apponit Deus, ut Esau et Pharaoni, cum aliis infert eam {191.1467D} quasi coactis ut apostolo Paulo. [AMBROSIUS] In his autem causis prescientia Dei flagitanda est quia non aliter evenit quam futurum novit. Prescientia enim Dei est qua definitum habet, qualis uniuscuiusque futura erit voluntas, per quam aut damnetur aut coronetur. Presciens itaque Deus aliquos male voluntatis futuros, non habuit eos in numero bonorum, sicut et de prescientia Pharaonem damnandum esse censuit, sciens eum non se correcturum, Apostolum vero Paulum elegit prescius quod futurus esset fidelis. Sunt autem et alii quidam, quibus gratia data est in usum, ut Sauli, Iude, et illis discipulis quibus in Evangelio Dominus dixit:
Ecce nomina vestra
{191.1468A}
scripta sunt in celo
(Lc. 10), et post abierunt retro. Sed hoc de eis Dominus dixit, propter iustitiam cui deserviebant, quia hoc est iustum ut unicuique respondeat pro merito. Ac si diceret: Digni estis nunc vita eterna, quia erant boni. Frequenter enim ante sunt mali, qui futuri sunt boni; et aliquoties prius sunt boni, qui futuri sunt et permansuri mali. Tales erant illi, et ideo nomina eorum erant scripta in celo propter iustitiam, cui deserviebant; secundum vero prescientiam, in numero erant malorum. De iustitia enim iudicat Deus, non de prescientia, quia iustitia non Dei prescientia causa est quare apud Deum aliquis dignus sit vita. Unde et Moysi dicit:
Si quis peccaverit ante me, delebo eum de libro vite
(Ex. XXXII); ut secundum iustitiam {191.1468B} iudicis videatur deleri cum peccat, iuxta prescientiam tamen in libro vite numquam fuerat. Unde Ioannes ait:
Ex nobis exierunt, sed ex nobis non erant
(Io. 2). Econtrario vero tunc aliquis videtur ascribi cum malus esse desinit, qui tamen secundum prescientiam numquam defuit. Cum igitur ex gratuita misericordia apponat gratiam quibus vult, et liberet quos vult, manifeste ostenditur dives et gloriosa bonitas eius in vasa misericordie,
que preparavit,
similiter exspectando, sicut exspectat vasa ire. [AUGUSTINUS] Preparavit dico,
in gloriam futuram.
Omnes enim sustinet Deus, sciens exitus singulorum, et utique bonis prodest quod malos exspectat.
28 Quasi] + dicat
PL
29 Quasi] + dicat
PL
30 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 9,24
dist. 8
dist. 8
prol.|
marg.|
Quos et vocavit.
Cum ostensum sit quod ex sola gratia sint filii, incipit probare per auctoritates prophetarum quod hi sunt ex utroque populo. quasi31: Illos qui sunt vasa misericordie preparavit in gloriam. Quos et vocavit, per predicatores et interius, cum sint ex una massa Ade, de qua et mali qui sunt vasa ire cui debita erat damnatio. Tota quippe ista massa iuste damnationis reciperet {191.1468D} debitum, nisi ex ea faceret non solum iustus, sed etiam misericors figulus alia vasa in honorem secundum gratiam, non secundum debitum, dum et parvulis subvenit quorum nulla merita dici possunt; et maiores prevenit, ut habere aliqua bona merita possint, quia stirpe inobedientie ducitur propago peccati atque supplicii, non conditione divina, sed voluntatis iniquitate vitiata natura que a Deo est condita bona. Si ergo male vivunt homines de suo est, vel quod originaliter traxerunt, vel quod insuper addiderunt; ideo non se excusent homines, qui nolunt recte vivere dicentes: Quid nos fecimus quod nos male vivimus, cum gratiam unde bene viveremus {191.1469A} non accepimus? Non veraciter possunt se excusare. Si enim vasa ire sunt quibus debita perditio redditur, hoc sibi imputent, quia ex massa sunt quam merito peccati Deus iuste damnavit. Si autem vasa misericordie sunt quibus ex eadem massa factis, supplicium reddere noluit, non se inflent, sed ipsum glorificent qui eis misericordiam indebitam prestitit. Vocavit, dico,
Non solum ex Iudeis, sed etiam ex gentibus,
31 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 9,25
marg.|
et primum pro gentibus auctoritatem Osee ponit, dicens:
Sicut in Osee dicit Deus.
quasi32: Non Osee ex se hoc dicit, sed Deus in illo:
Vocabo non plebem meam,
id est gentes que 48 prius non noverunt me, nec dicebantur plebs mea;
plebem meam,
ut scilicet cognoscant me, et dicantur plebs mea;
et non dilectam meam,
scilicet gentilem {191.1469B} vocabo,
dilectam meam,
scilicet ut dilectione serviant;
et non misericordiam consecutam,
vocabo
misericordiam consecutam,
ut scilicet ad eternam gloriam perveniant.
32 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 9,26
marg.|
[Haimo.]
Et erit
istud, quod dicam, scilicet quod
in loco,
id est in toto mundo,
ubi dictum est: Non plebs mea vos, ibi
in toto mundo,
vocabuntur filii Dei.
[AMBROSIUS] Vel in loco, id est in Iudea et inter ipsos Iudeos qui dicebant: Dei populus non estis, ibi vocabuntur filii Dei ab eisdem Iudeis.
Numérotation du verset
Rm. 9,27
dist. 9
dist. 9
prol.|
marg.|
{191.1469C}
Isaias autem
ait. Hic ponit auctoritatem Isaie pro Iudeis. quasi33: Osee ita pro gentibus dicit, Isaias autem
clamat
aperte
pro Israel,
id est pro Iudeis, dicens:
si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris,
id est licet sint innumerabiles filii Israel. Tamen, solummodo,
reliquie salve
fient. Ecce sic dicitur salus Iudeorum, ut maior pars sit excecata. Vel arene comparat propter sterilitatem. [AUGUSTINUS] Et est, si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, id est licet sint steriles a gratia fidei, et fructu boni operis, non {191.1469D} tamen ideo radix patriarcharum periit. Vel in nos reliquie salve fient, id est illi quos mihi reliqui, cum alios repuli. Vel qui ab aliis relinquuntur, ut viles, vel pauci. Deinde subdit propheta, per quid salvi fiant, scilicet per verbum Evangelii, ut gloria legalium operum excludatur. quasi34: Vere salvi fient.
33 Quasi] + dicat
PL
34 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 9,28
marg.|
Dominus enim faciet
verbum consummans et abbrevians,
id est verbum Evangelii, quod dicitur consummans, quia ad perfectionem ducit; et abbrevians, quia omnia legalia in uno Christo abbreviavit, ut compendio fidei per gratiam salvet, non per innumeras observantias, quibus ille populus serviliter premebatur, et hoc licet {191.1470A} verbis abbreviet, tamen equum est priori verbo legis unde subdit, abbrevians, dico,
in equitate,
ut nil desit ad iustitiam de omnibus figurativis. Vel ideo dicitur, abbrevians in equitate, quia que equa sunt retinet, ut moralia que ius est tolli, ut figuras recidit. Et ne quis dubitet de eo, propheta repetitione confirmat dicens:
Quia
Dominus, qui prius fecit verbum legis prolixum, ens super terram, id est ens in terra homo factus,
faciet verbum breviatum,
contra antiquum verbum quod Deum fecisse constat. [HIERONYMUS] Vel verbum consummatum et abbreviatum est caritas, que dicitur verbum consummans vel consummatum, quia consummat, et abbrevians, sive abbreviatum, quia in eo pendet lex et prophete; duobus enim mandatis caritas universa {191.1470B} abbreviat. Et sicut predixit: Adhuc ponit auctoritatem Isaie, commendans illud verbum.
Numérotation du verset
Rm. 9,29
prol.|
marg.|
quasi35: Deus fecit verbum, et hoc verbum tam necessarium erat, quod, sicut predixit Isaias,
nisi Dominus Sabaoth,
id est virtutum, vel exercituum,
reliquisset nobis semen,
id est verbum Evangelii, vel Christum, qui fructum vite protulit,
facti essemus sicut Sodoma
etc. [AMBROSIUS] Vel per semen accipiuntur reliquie salvande, de quibus supra egit, id est apostoli et alii boni, quasi reliquie salve fient, quia nisi per illas predicatum esset verbum Dei, gentes perissent. Et hoc est quod ait, nisi Dominus Sabaoth, id est exercituum, quando alios excecavit, reliquisset nobis, id est ad nostram utilitatem, semen, id est apostolos de quibus seges Christi crevit,
facti
{191.1470C}
essemus sicut Sodoma
, que interpretatur
muta,
id est muti essemus ad confitendum.
Et fuissemus similes sicut Gomorrha,
que interpretatur
aspera,
id est sine gratia asperi essemus spinis vitiorum operti. Et nota quod non sine causa posuit
similes
et
sicut,
cum alterum posset sufficere. Sed hoc ideo fecit ut per alterum notet similitudinem culpe nostre, et illorum; per alterum similitudinem pene. quasi36: Pares essemus in pena, quia similes essemus in culpa.
35 Quasi] + dicat
PL
36 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 9,30
dist. 10
dist. 10
prol.|
marg.|
Quid ergo?
Auditis Osee et Isaie auctoritatibus inquirit intellectum prophetarum, ne Iudei aliter inverterent. [AMBROSIUS] quasi37: Quia ita dicit Osee et Isaias,
Quid ergo dicemus?
id est quo intellectu predicta prophetarum verba esse dicta intelligemus? hoc utique
quod gentes que
per opera legis
non sectabantur iustitiam,
id est non presumebant iustificari, ex legalibus observantiis,
apprehenderunt
{191.1471A}, quasi subito et firmiter,
iustitiam,
non qualemcumque,
sed
eam
iustitiam que est ex fide,
que per gratiam est, quam impetrando ex Deo, non ex seipsis presumendo, iustitiam apprehenderunt.
37 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 9,31
marg.|
Israel vero sectando,
et hoc item ex prophetia Isaie. quasi38: Gentes consecute iustitiam sunt; Israel vero sectando, per opera legalia,
legem
iustitie, id est legem Moysi que est iustitie, si bene sit intellecta; vel sectando legem iustitie, id est iustitiam legis que est ex timore pene, non ex amore iustitie
non pervenit in legem iustitie,
id est innocentiam etc. que lex vere docet, et ideo competenter dicit, sectando. Secutus enim est Iudeus legem, quasi retro, quia numquam attingit spiritualem intelligentiam qua iustificaretur.
38 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 9,32
marg.|
{191.1471B}
Quare
non pervenit? quasi39: Attende diligenter, quare, scilicet
quia non ex fide,
querebat iustificari,
sed ex operibus legis,
quasi hec possent iustificare . Ideo ergo Iudeus non pervenit in legem iustitie, quia non ex fide querebat iustitiam; quia non petivit illam a Deo, non credidit in eum qui iustificat impium, non credens Deum operari in homine quo iustificetur, iustificatio autem ex fide impetratur. Unde ergo contigerit, ut non crederent, supponit,
offenderunt enim.
Quasi quis quereret cur fidem non habent Iudei? respondet, quia offenderunt
in lapidem offensionis,
id est quia offensionem pro tumore superbie sue, id est excecationem in Christo passi sunt qui dicitur lapis offensionis quadam ratione similitudinis. Christus enim {191.1471C} latens in humilitate habilis fuit offendere ad similitudinem parvi lapidis a quo non cavetur. [AUGUSTINUS] Sperabatur enim venturus a populo Iudeorum, et quia humilis venit, non est agnotus; quia lapis parvus erat, in illum
offenderunt
, et fracti sunt; sed crevit lapis, ut Daniel ait:
Et factus est mons magnus qui replevit totam terram
(Dn. 2). Sed quia primo humilis venit, offenderunt in illum Iudei: cui ei attestatur Isaias.
39 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Rm. 9,33
marg.|
Unde subditur:
Sicut scriptum est in Isaia; Ecce.
quasi40: In evidenti, patenter,
pono,
id est nasci facio,
in Sion,
id est in Iudeis,
lapidem offensionis,
id est Christum, a quo, quasi parvo lapillo non caveatur,
et petram scandali,
id est eumdem Christum ex toto conterentem {191.1471D} malos in futuro et contristantem. Lapis ergo offensionis dicitur Christus secundum statum quo apparuit hic malis; petra scandali, secundum quod in futuro faciet malis. [Origenes] Scandalum enim dicitur cum in via obex aliquis invenitur qui gressus incedentis impediat, quia igitur hi qui erant in Sion viam non bonam incedentes, et iter perditionis concito pede currentes, Christum in futuro sentient vindicem, ideo petra scandali dicitur. Vel sicut petra dicitur ante politionem, et lapis per politionem; ita Christus et petra dicitur ante politionem, et lapis per politionem. Politio autem Christi passio fuit, quia infirmitatis miseriam deposuit, {191.1472A} Christus ergo ante passionem fuit petra scandali, quia illo tempore scandalizati sunt in eum Iudei irascentes et indignantes, quod Filium Dei se faceret. Lapis vero offensionis fuit Christus in politione, id est in passione, quando maxime offenderunt, et excecati sunt, Deum non esse credentes quem mortuum videbant, a qua offensione quosdam liberat fides. [Haimo.] Unde subdit:
Et omnis qui crediderit,
quasi non modo non est ipse offensio malis, sed remuneratio erit bonis; quia omnis sive sit Iudeus sive gentilis, qui crediderit
in eum,
non confundetur, cum venerit in futuro.
40 Quasi] + dicat
PL
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Rm. Capitulum 9 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=60&chapitre=60_9)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Rm. Capitulum 9 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=60&chapitre=60_9)
Notes :