Glossa ordinaria

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Cor. 1,1 

Paulus vocatus
apostolus Iesu Christi1
1 Iesu Christi] inv. ΩJ Weber
per voluntatem Dei,
et Sosthenes frater,
Numérotation du verset 1Cor. 1,2 

Ecclesie Dei
que est Corinthi,
sanctificatis in Christo Iesu
vocatis sanctis,
cum omnibus qui invocant
nomen Domini nostri Iesu Christi
in omni loco
ipsorum et nostro.
Numérotation du verset 1Cor. 1,3 

Gratia vobis
et pax
a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset 1Cor. 1,4 

Gratias ago
Deo meo
semper pro vobis in gratia Dei,
que data est vobis in Christo Iesu,
Numérotation du verset 1Cor. 1,5 

quia in omnibus
divites facti estis in illo
in omni verbo et in omni scientia.
Numérotation du verset 1Cor. 1,6 

Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis,
Numérotation du verset 1Cor. 1,7 

ita
ut nihil vobis desit
in ulla gratia,
exspectantibus
revelationem Domini nostri Iesu Christi,
Numérotation du verset 1Cor. 1,8 

qui et confirmabit vos usque in2 finem
2 in] ad ΩJ Weber
sine crimine
in diem3 adventus Domini nostri Iesu Christi.
3 diem] die ΩJ Weber
Numérotation du verset 1Cor. 1,9 

Fidelis autem4 Deus
4 autem ΩJ* Rusch ] cancel. rubr. ΩJ² om. Weber
per quem vocati estis
in societatem
Filii eius Domini nostri Iesu Christi5.
5 Domini...Christi] Iesu Christi Domini nostri ΩJ Weber
Numérotation du verset 1Cor. 1,10 

Obsecro
autem vos, fratres,
per nomen Domini nostri Iesu Christi,
ut idipsum
dicatis omnes
et6 non sunt7 in vobis schismata,
6 et Cor3 (grec.) Rusch |
7 sunt] sint ΩJ Weber |
sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem scientia8.
8 scientia ΩJ Rusch ] sententia Weber
Numérotation du verset 1Cor. 1,11 

Significatum est enim
mihi de vobis,
fratres mei, ab his qui sunt Cloes
quia contentiones sint inter vos9.
9 sint...vos] sunt inter vos ΩJ, inter vos sunt Weber
Numérotation du verset 1Cor. 1,12 

Hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit :
Ego quidem sum Pauli,
ego autem Apollo,
ego vero Cephe,
ego autem Christi.
Numérotation du verset 1Cor. 1,13 

Divisus est Christus ?
Numquid
Paulus crucifixus est pro vobis ?
Aut in nomine Pauli baptizati estis ?
Numérotation du verset 1Cor. 1,14 

Gratias ago Deo meo10
10 meo ΩJ Rusch] om. Weber
quod neminem
vestrum
baptizavi nisi Crispum et Gaium11*,
11 Gaium ΩJ Weber ] Caium Rusch
Numérotation du verset 1Cor. 1,15 

ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis12.
12 sitis Rusch Weber ] estis ΩJ
Numérotation du verset 1Cor. 1,16 

Baptizavi autem
et Stephane
domum.
Ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
Numérotation du verset 1Cor. 1,17 

Non enim misit me Christus baptizare
sed evangelizare
non in sapientia
verbi
ut non evacuetur crux Christi.
Numérotation du verset 1Cor. 1,18 

Verbum enim
crucis pereuntibus quidem stultitia est.
His autem qui salvi fiunt
id est nobis virtus Dei est.
Numérotation du verset 1Cor. 1,19 

Scriptum est
enim :
perdam
sapientiam sapientium
et prudentiam prudentium reprobabo.
Numérotation du verset 1Cor. 1,20 

Ubi
sapiens ?
Ubi scriba ?
Ubi conquisitor huius seculi ? Nonne stultam fecit Deus
sapientiam huius mundi ?
Numérotation du verset 1Cor. 1,21 

Nam quia in Dei sapientia
non cognovit
mundus per sapientiam Deum,
placuit Deo
per stultitiam predicationis salvos facere credentes.
Numérotation du verset 1Cor. 1,22 

Quoniam et Iudei
signa
petunt et Greci sapientiam querunt,
Numérotation du verset 1Cor. 1,23 

nos autem predicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
Numérotation du verset 1Cor. 1,24 

ipsis autem vocatis,
Iudeis atque13 Grecis, Christum Dei virtutem
13 atque Rusch Weber ] et ΩJ
et Dei sapientiam,
Numérotation du verset 1Cor. 1,25 

quia quod stultum est Dei
sapientius est hominibus,
et quod infirmum est Dei,
fortius est hominibus.
Numérotation du verset 1Cor. 1,26 

Videte enim14 vocationem vestram, fratres,
14 enim] Cor3 (grec.)
quia non multi sapientes
secundum carnem,
non multi potentes,
non multi nobiles,
Numérotation du verset 1Cor. 1,27 

sed que stulta sunt mundi elegit Deus
ut confundat sapientes,
et infirma mundi
elegit Deus ut confundat fortia,
Numérotation du verset 1Cor. 1,28 

et ignobilia mundi et
contemptibilia15 elegit Deus et ea16 que non sunt
15 mundi – et contemptibilia Rusch Weber ] inv. ΩJ |
16 ea ΩJ Rusch ] om. Weber |
ut ea que sunt
destrueret,
Numérotation du verset 1Cor. 1,29 

ut non glorietur
omnis caro in conspectu eius.
Numérotation du verset 1Cor. 1,30 

Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu
qui factus est sapientia nobis a Deo,
et iustitia,
et sanctificatio,
et redemptio,
Numérotation du verset 1Cor. 1,31 

ut quemadmodum scriptum est :
qui gloriatur in Domino glorietur.

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Cor. 1,1 
Paulus vocatus
interl.| a Deo vel hominibus
interl.| electus
interl.| Vel vocatus , id est ab omnibus privilegio nominis dictus
apostolus Iesu Christi1
1 Iesu Christi] inv. ΩJ Weber
interl.| Dei voluntate missus ad predicandum gentibus Christum
marg.| APOSTOLUS  IESU  CHRISTI. Hic non servum se nominat, quia potius erat opus auctoritate et commendatione contra superbiam Corinthiorum apud quos viluerat.
per voluntatem Dei,
interl.| quod non illi vestri pseudo
interl.| non per iram
et Sosthenes frater,
interl.| Hic dicitur apostolo de eis nuntiasse
marg.| ET  SOSTENES. Ecce per eum qui inter eos versabatur culpas eorum se rescisse innuit.  FRATER. Per hoc removet quod non malo animo ei notificaverit, sed ex caritate et desiderio correctionis.
Numérotation du verset 1Cor. 1,2 
Ecclesie Dei
interl.| non hominum ut vos facitis
que est Corinthi,
interl.| determinat cui scribat
sanctificatis in Christo Iesu
interl.| in baptismo per Christum non per homines
vocatis sanctis,
interl.| qui vocati per predicationem deinde sancti facti sint, vel perelectis a Deo ut sancti sint, ita ut nihil ab homine
cum omnibus qui invocant
interl.| quod vere dum servi. Undea :"Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate".
a Cf. Ps. 144, 18 : « Prope est Dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in veritate ».
marg.| CUM  OMNIBUS. Id est et omnibus scribit suffraganeis Corinthi qui in eisdem vitiis laborabant.
nomen Domini nostri Iesu Christi
interl.| non aliud ab eo
interl.| quod vere invocant dum ab eo credunt regi et salvari
in omni loco
interl.| mihi primitus commisso
ipsorum et nostro.
interl.| Corinthiorum
Numérotation du verset 1Cor. 1,3 
Gratia vobis
interl.| stantibus ut maneant lapsis ut redeant
et pax
interl.| mentis tranquillitas
a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
interl.| ne unio putetur persone
marg.| ET  DOMINO  IESU  CHRISTO. Qui a Patre personali quidem proprietate distinctus est, sed unus cum ipso unitate substantie Deus.
Numérotation du verset 1Cor. 1,4 
Gratias ago
interl.| corde, lingua, opere
marg.| GRATIAS  AGO. Primum preponit de bonis ut his alii conformentur.
Deo meo
interl.| a quo omnia credo esse non ab hominibus
marg.| DEO  MEO. Omnium quidem Deus est potestate qua creat, sed eorum proprie Deus dicitur qui eum diligunt, tenent, possident, qui illum colunt quibus subvenit.
semper pro vobis in {t. 4 : Erfurt, f. 1074rb ; facsim., p. 307b} gratia Dei,
interl.| dum considero gratiam id est dona Christi
que data est vobis in Christo Iesu,
interl.| non aliunde
Numérotation du verset 1Cor. 1,5 
quia in omnibus
interl.| donis
marg.| IN  OMNIBUS. Supponit partes aliquas in omni verbo, id est in omni genere linguarum. Vel in omni modo predicandi, id est minoribus, mediocribus et perfectis.
divites facti estis in illo
interl.| in Christo non in homine
in omni verbo et in omni scientia.
interl.| intellectu Scripturarum
Numérotation du verset 1Cor. 1,6 
Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis,
interl.| id est que de eiusdem testimoniis prophetarum predicavi
marg.| SICUT  TESTIMONIUM. Id est ita verbum et scientiam tenetis, sicut ego predicavi et testimonio prophetarum confirmavi. Vel quia firmiter fidem quam predicavi tenetis omnibus donis repleti estis.
Numérotation du verset 1Cor. 1,7 
ita
interl.| divites
ut nihil vobis desit
interl.| quod necesse sit et si non omnia habent qua apostoli
in ulla gratia,
interl.| Spiritus Sancti
exspectantibus
interl.| cum desiderio quia certi inde et parati
revelationem Domini nostri Iesu Christi,
interl.| visionem qua post mortem vel in die iudicii quam impii timent
interl.| a qua exspectatione non deficiatis ipse est enim
Numérotation du verset 1Cor. 1,8 
qui et confirmabit vos usque in2 finem
2 in] ad ΩJ Weber
interl.| cuiusque
sine crimine
interl.| etsi non sine peccato
in diem3 adventus Domini nostri Iesu Christi.
3 diem] die ΩJ Weber
interl.| cum cuique post mortem manifestatur vel confirmabit vos semper mente euntes in illum diem
interl.| confirmabit quia
Numérotation du verset 1Cor. 1,9 
Fidelis autem4 Deus
4 autem ΩJ* Rusch ] cancel. rubr. ΩJ² om. Weber
interl.| id est verus in promissis
per quem vocati estis
interl.| qui adversos vocavit iam facilius conversos confirmabit
in societatem
interl.| non modo apostolorum vel angelorum sed
Filii eius Domini nostri Iesu Christi5.
5 Domini...Christi] Iesu Christi Domini nostri ΩJ Weber
Numérotation du verset 1Cor. 1,10 
Obsecro
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1074ra ; facsim., p. 307a} OBSECRO. His laudatis, invitat alios ad horum similitudinem.
autem vos, fratres,
interl.| alios
per nomen Domini nostri Iesu Christi,
interl.| si vultis esse eius a quo nominamini Christiani
ut idipsum
interl.| quod predicti dicunt
dicatis omnes
interl.| oris confessione et interius habeatis in corde
et6 non sunt7 in vobis schismata,
6 et Cor3 (grec.) Rusch
7 sunt] sint ΩJ Weber
interl.| divisiones
interl.| sed
sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem scientia8.
8 scientia ΩJ Rusch ] sententia Weber
interl.| in eadem voluntate qua predicti et intelligentia ita ut perfecti sitis
interl.| hoc ideo dico quia
Numérotation du verset 1Cor. 1,11 
Significatum est enim
interl.| litteris
mihi de vobis,
interl.| tamen
fratres mei, ab his qui sunt Cloes
interl.| locus est vel qui sunt illius matrone
interl.| hoc scilicet
marg.| CLOES. Nomen loci vel persone. Aliquibus enim videtur locus esse ac si diceretur : ab his qui sunt Antiochie. Aliquibus autem femina fuisse videtur Deo devota, cum qua multi essent colentes Deum.
quia contentiones sint inter vos9.
9 sint...vos] sunt inter vos ΩJ, inter vos sunt Weber
interl.| de disciplina dominica
Numérotation du verset 1Cor. 1,12 
Hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit :
interl.| non solum scio contentiones sed et verba que dicitis
interl.| quasi : alius hoc dicit alius illud
marg.| HOC  AUTEM  DICO. Hic contra baptistas agere incipit de quibus illi gloriabantur.
Ego quidem sum Pauli,
interl.| id est a Paulo baptizatus
marg.| EGO  SUM  PAULI. Sub suo nomine et apostolorum notat pseudo, ne si diceret in nomine ipsius vel illius videretur eis invidere et sibi velle attribuere. Vel si non in nomine maiorum nec minorum.
ego autem Apollo,
interl.| hoc est quasi idolatra
ego vero Cephe,
marg.| EGO  VERO  CEPHE. Petrus dicitur in figura christiani populi, a petra Christo. «Tu es Petrus»b a petra quam confessus es. «Et super hanc petram»c, id est super me non super te. Non enim dicuntur Petri sed Christi, ne esset spes in homine, et ne essent tot baptismi quot servi. Ministerium baptizandi dedit suis servis Christus, potestatem autem retinuit sibi, quam si vellet poterat servis suis dare, ut tanta vis esset in baptismo servi, quantam vim habet baptismus a Domino datus, et ideo non differt sive bonus sive malus cui contingit ministerium baptizandi baptizet. Inde etiam nemo dicit baptismus meus cum dicat evangelium meum, prudentia mea, gloria mea, licet hec sint a Deo in quibus differentia est. In his enim alius alio doctior, et alius alio melius operatur. In baptismate autem alius alio magis minusve baptizatus, sive ab inferiore, sive a maiore baptizetur dici non potest.
b Mt. 16, 18.
c Mt. 16, 18.
ego autem Christi.
interl.| hoc bene illi quales supra laudavit qui ostium habent fidei
Numérotation du verset 1Cor. 1,13 
Divisus est Christus ?
marg.| DIVISUS  EST. Secundum vos Christus quasi multos facitis christos, id est datores gratiarum. Vel qui operatur idem in omnibus, divisus est dum creditur in isto plus operari in illo minus. Vel quia hoc dicitis modo a vobis divisus est Christus, id est separatus.
Numquid
interl.| sed
Paulus crucifixus est pro vobis ?
interl.| ut sit vobis auctor salutis
interl.| scilicet quod peccata dimitteret
Aut in nomine Pauli baptizati estis ?
interl.| in invocatione nominis Pauli
marg.| NUMQUID  PAULUS  CRUCIFIXUS  VEL  IN  NOMINE  PAULI etc. Per hoc verum quod tenebant, facit erubescere de falsis, sicut per Christi resurrectionem quam credebant probat resurrectionem mortuorum quam negabant.
Numérotation du verset 1Cor. 1,14 
Gratias ago Deo meo10
10 meo ΩJ Rusch] om. Weber
interl.| quia de baptistis gloriamini
quod neminem
interl.| de hoc
vestrum
interl.| contendentium
baptizavi nisi {t. 4 : Erfurt, f. 1074va ; facsim., p. 308a} Crispum et Gaium11*,
11 Gaium ΩJ Weber ] Caium Rusch
interl.| qui non sunt de contentione vestra
interl.| non ideo hoc dico quin bonum sit baptizare sed : NE QUIS
Numérotation du verset 1Cor. 1,15 
ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis12.
12 sitis Rusch Weber ] estis ΩJ
interl.| de quo magis gloriaremini
Numérotation du verset 1Cor. 1,16 
Baptizavi autem
interl.| non solum illos
et Stephane
interl.| matrone
domum.
interl.| familiam qua non est de contentione
Ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
interl.| quid sit de contentiosis
Numérotation du verset 1Cor. 1,17 
Non enim misit me Christus baptizare
interl.| ratio cur tam paucos baptizavit
interl.| quod a minoribus fieri potest ne retardaretur a predicatione
sed evangelizare
interl.| misit me sed non
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1074va ; facsim., p. 308a} SED  EVANGELIZARE. Perfecte enim baptizare et minus docti possunt, perfecte autem evangelizare multo difficilius est et rarioris operis. Ideo doctor gentium pluribus excellentior evangelizare se missum dicit non baptizare. Hoc tamen necessitate instante interdum egit.
non in sapientia
interl.| in lepore et ornatu verborum
marg.| NON  IN  SAPIENTIA. Contra sapientiam seculi.  NON  IN  SAPIENTIA  VERBI. Sapientiam dicit philosophorum que dicitur etsi non sit, vel que verbosos facit per quam crux, id est mors Christi, evacuatur et impossibile secundum naturam iudicatur ut Deus immortalis moreretur.
verbi
interl.| philosophorum que verbosos facit
marg.| VERBI. Ibi compositio verborum queritur ubi teste virtute ipsa veritas se non commendat.
ut non evacuetur crux Christi.
interl.| quasi : quereret quis an evacuaretur utique
marg.| EVACUATUR 13. Etiam crux Christi si quo modo vel bona natura, vel alio aliquo modo preter eam credatur esse iustitia et vita eterna.
13 sic Rusch
Numérotation du verset 1Cor. 1,18 
Verbum enim
interl.| id est predicatio
crucis pereuntibus quidem stultitia est.
interl.| videtur
marg.| PEREUNTIBUS. Id est sapientibus mundi quorum et sapientia perit et falsa ostenditur et ipse inde damnandi sunt.
His autem qui salvi fiunt
interl.| id est credentibus
id est nobis virtus Dei est.
interl.| quia credentes in crucem virtutem Dei intelligunt
marg.| VIRTUS  DEI. Dum occisus diabolum vicit et hominem liberavit, vel virtutem dat credentibus per quam fiunt miracula cum res exigit.
Numérotation du verset 1Cor. 1,19 
Scriptum est
interl.| vere pereuntibus
interl.| in Abdiad
d Revera : Is. 29, 14.
enim :
interl.| quia
marg.| SCRIPTUM  EST  ENIM. Ideo non misit me in sapientia, quia predixerat quod in predicatione eam non reciperet evangelica, sed perderet et reprobaret de collegio predicatorum suorum et sic factum est.
perdam
interl.| irritam faciam
sapientiam sapientium
interl.| non meam meis sed que eorum est
interl.| seculi
marg.| PERDAM  SAPIENTIAM. Non ergo de sapientioribus gloriandum.
et prudentiam prudentium reprobabo.
interl.| quam excogitant ad aliquid probandum
Numérotation du verset 1Cor. 1,20 
Ubi
interl.| vere reprobat
sapiens ?
interl.| logicus
marg.| UBI  SAPIENS. Inter predicatores, inter quos si esse voluit, sapientiam illam abiicere oportuit. Scriba qui de moribus vel actibus precepta dat. Conquisitor qui secreta nature rimatur. Tales non recipit sed stultos facit. Vel pereuntibus dico sicut scriptum est quod perderet et reprobam falsamque faceret.  UBI  SAPIENS ? Probate. False sapientie insulta Apostolus. Ubi ? Quasi : nihil valet. Et est invectio in Iudeos et in gentiles. Nam scribe Iudeorum et legis doctores, etsi nihil impossibile Deo credunt, tamen quia in lege non adeo aperte habent, diffidunt Dei Filium esse mortuum et huiusmodi. Gentilibus vero pro humana ratione stultitia est.
marg.| SAPIENS. Genus utriusque est et scribe et inquisitoris.
Ubi scriba ?
interl.| per partes
interl.| inter primos apostolos
Ubi conquisitor huius seculi ? Nonne stultam fecit Deus
interl.| vere perdet sapientiam quia fecit stultam et hoc sub interrogatione
sapientiam huius mundi ?
interl.| quem secundum rationem huius mundi
marg.| SAPIENTIAM  MUNDI. Ubi stultum et infirmum Dei contemnitur, que est secundum rationes mundi, que impossibile iudicat quod in naturis rerum non videt.
marg.| SAPIENTIAM  MUNDI  STULTAM  FECIT. Nam per stultitia credentes salvat. Et cur ostendit per hoc quod premisit, quia non cognovit mundus per sapientiam suam, ut fides et salus ex Deo sit, non ex sapientia. Sed in Dei sapientia que 'in tenebris lucet'e, ideo : «Verbum caro factum est»f. Sicut enim curatio via est ad sanitatem, sic medicina sapientie per hominis susceptionem est nostris accommodata vulneribus, ut quibusdam quasi contrariis et quibusdam quasi similibus curentur. Serpentis enim astutia, id est sapientia decepti sumus, Dei sapientia liberamur. Et sicut illa sapientia vocabatur et stulta erat, sic ista que vocatur stultitia sapientia est. Ecce contraria. Similia vero sunt quod per feminam deceptos, per feminam natus liberaret. Christus homo homines, mortalis mortales.
e Cf. Io. 1, 5 : « Et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt ».
f Io. 1, 14.
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1074vb ; facsim., p. 308b} Vel mundus per suam sapientiam imprudentem non cognovit Deum in Dei sapientia, id est quia sapientia mundi ante nescivit Deum per sapientiam Dei, id est per hanc magnificentiam mundi ac tam sapienter instituti opificii ornatum, creatoris sui non est venerata sapientium.
Numérotation du verset 1Cor. 1,21 
Nam quia in Dei sapientia
interl.| per Filium
non cognovit
interl.| hoc fecit alto consilio ne superbirent
mundus per sapientiam Deum,
interl.| sapientes mundi per suam sapientiam ubi est superbia
placuit Deo
interl.| ex placito enim est
per stultitiam predicationis salvos facere {t. 4 : Erfurt, f. 1074vb ; facsim., p. 308b} credentes.
interl.| vel per imperitos sapientia mundi predicatores, vel rem predicatam que stulta videtur sicut est passio Christi et mors ubi humilitas
marg.| P lacuit deo per stultitiam predicationis salvos facere . Id est crucis fide eternitatem provenire mortalibus, ut ibi salus reperiretur, ubi stultitia creditur.
Numérotation du verset 1Cor. 1,22 
Quoniam et Iudei
interl.| nescientes humilitatem Dei
marg.| QUONIAM  ET  IUDEI etc. «Non cognovit mundus per sapientiam»g, ideo quia Iudei signa potentie querunt consueti ab antiquo. Et Greci sapientiam, utrum quod predicatur natura patiatur. Sed nos contra predicamus Christum crucifixum quod non est Iudeis signum potentie sed scandalum, quia irascuntur contra precones rubore sceleris sui. Vel ideo videtur stultitia quod predicamus, quia Iudei signa petunt et Greci sapientiam et nos contra facimus, et tamen per istam stultitiam salvat Deus credentes. Et sequitur :  IPSIS  AUTEM  VOCATIS, quod sic iunge : dixi quoniam Iudei petunt signa et Greci sapientiam, et in crucifixione quam predicamus est magna virtus Dei et magna sapientia Dei, etsi reprobis aliter videtur ipsis, tamen qui vocati sunt ad vitam non communi vocatione, sed illa qua presciti vocantur apparet Christi passio, virtus et sapientia, ut scilicet salus sit ex Deo, non ex arbitrio Iudei vel Greci.
g 1Cor. 1, 21.
signa
interl.| potentie
petunt et Greci sapientiam querunt,
interl.| que ingenio hominis sapientia videatur
Numérotation du verset 1Cor. 1,23 
nos autem predicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
interl.| ita et vobis si de sapientibus estis
Numérotation du verset 1Cor. 1,24 
ipsis autem vocatis,
interl.| ad vitam non communi vocatione sed qua sunt presciti
marg.| Vel IPSIS  VOCATIS. Predicamus Christum, id est Christi fidem vel passionem, scilicet Dei virtutem, quia per fidem eorum peccata remittuntur et demones pelluntur et cum res exigit miracula fiunt.  ET  DEI  SAPIENTIAM, quia credentes in Christum crucifixum intelligunt Dei sapientiam Christum esse. Christus enim sapientia Patris est, sicut et virtus Patris est. Ipse est Verbum Patris et manus, per quem tamquam manu et verbo omnia fecit Pater. Undeh : «Opera manuum tuarum sunt celi». Et iterumi : «Verbo Domini celi firmati sunt». Cave ne intelligas dici Filium sapientiam Dei tamquam ipse solus sit intelligens et sapiens sibi et Patri et Spiritui sancto, tamquam Pater non sit sapiens de seipso sed de Filio. Est enim Deus Pater sapiens ea que ipse est sua sapientia, et Filius sapientia Patris est sapiens de sapientia que est Pater, de quo est genitus Filius. Sic et Pater est intelligens ea que ipse est sua intelligentia. Filius autem intelligentia Patris est intelligens de intelligentia que est Pater, de qua genitus est.
h Ps. 101, 26.
i Ps. 32, 6.
Iudeis atque14 Grecis, Christum Dei virtutem
14 atque Rusch Weber ] et ΩJ
interl.| qui mortuus mortem vicit
et Dei sapientiam,
interl.| qui callide diabolum
Numérotation du verset 1Cor. 1,25 
quia quod stultum est Dei
interl.| vere in crucifixione Christi est Dei virtus et sapientia
interl.| ut passio et mors
sapientius est hominibus,
interl.| quam homines possint videre vel esse
et quod infirmum est Dei,
interl.| infirmitas Christi magna est victoria
interl.| victus vicit mortem quam nemo gigas evasit
interl.| celestia sine dubio vincunt terrena
fortius est hominibus.
interl.| bene dico firmius
Numérotation du verset 1Cor. 1,26 
Videte enim15 vocationem vestram, fratres,
15 enim] Cor3 (grec.)
interl.| id est per quos vocati estis
interl.| hoc scilicet videte
marg.| VIDETE  ENIM. Vere stultum et infirmum Dei est sapientia et fortius hominibus quod in vobis potestis experiri. Insipientes enim et infirmi vos vocaverunt inter stulta et infirma Dei enumerati sunt tales vocatores, qui tamen confundunt sapientes et fortes. Et vere sunt tales, quia non multi. Non autem ait nulli forsan pro se, qui solus inter apostolos secularium litterarum peritus, terrenarum opum dives, romane dignitatis parentela conspicuus fuit, qui tamen hec nihili pendit nec usus est eis.
quia non multi sapientes
interl.| de vocatoribus
secundum carnem,
interl.| humanam sapientiam
non multi potentes,
interl.| lata dominatione primo nulli tales fuerunt inter doctores christiane fidei quando duodecim apostoli sunt electi
non multi nobiles,
interl.| generis claritate
Numérotation du verset 1Cor. 1,27 
sed que stulta sunt mundi elegit Deus
interl.| quasi : non sapientes sed ignaros humane sapientie
ut confundat sapientes,
interl.| faciat erubescere et ad insipientiam redigat
et infirma mundi
interl.| impotentes
elegit Deus ut confundat fortia,
interl.| ut Neronem
marg.| SED  QUE  STULTA. Ecce contra ordinationem Dei faciunt aperte, quia sapientiam seculi iactant cum Deus humilitatem proponat. Venit enim humilis Deus querens {t. 4 : Erfurt, f. 1075ra ; facsim., p. 309a} humiles non altos. Qui etsi primum elegerit pauperes, indoctos, infirmos, non tamen relinquit sapientes, divites, nobiles, sed si eos primos eligeret merito talium rerum sibi viderentur eligi et ita superbia qua homo cecidit, nisi precederet piscator non humilis sequeretur orator. Unde Nathanael doctus in apostolum non est electus.
Numérotation du verset 1Cor. 1,28 
et ignobilia mundi et
interl.| quod plus est
contemptibilia16 elegit Deus et ea17 que non sunt
16 mundi – et contemptibilia Rusch Weber ] inv. ΩJ
17 ea ΩJ Rusch ] om. Weber
interl.| id est nihil esse videbantur
ut ea que sunt
interl.| qui sibi aliquid esse videntur
interl.| vincendo humiliaret
Numérotation du verset 1Cor. 1,29 
ut non glorietur
marg.| UT  NON  GLORIETUR. De se sed de Deo, quod ibi ostenditur qui gloriatur in Domino glorietur.
omnis caro in conspectu eius.
interl.| id est ut nullus glorietur si Deum conspicit vel si se attendit
Numérotation du verset 1Cor. 1,30 
Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu
interl.| tales elegit sed tamen vos estis in Christo per ipsum non per vos
marg.| EX  IPSO  AUTEM. Non glorietur quis ex se, sed tamen est alia gloria, quia ex ipso vos estis.
qui factus est sapientia nobis a Deo,
interl.| ad veritatem nos illuminans
marg.| QUI  FACTUS  EST  NOBIS  SAPIENTIA 18 etc. Id est illuminans nos ad veritatem. Ideo autem dicitur nobis esse sapientia, quia temporaliter id est ex aliquo tempore, nos ad illum convertimur ut cum illo maneamus in eternum. Et ipsa sapientia 'caro facta est, et habitabit in nobis'j. Et hoc facit, id est nos illuminat. Quia factus est nobis iustitia, id est quia prius iustificat nos bona operatione. Iustitia enim que vivit in se ipsa, procul dubio Deus est et que incommutabiliter vivit. Sicut autem cum sit vita nobis fit iustitia, cum tamen eius efficimur participes, ita cum in se sit iustitia e contra nobis fit iustitia, cum ei coherendo iuste vivimus. Et per hoc ipse est nobis iustitia, quia prius est sanctificatio, id est quia prius in baptismo emendat nos. Et hoc ideo quia prius factus est nobis redemptio, id est quia prius redemit nos patiendo. Et hoc totum ideo factum est ut nullus glorietur nisi de donis Dei.
j Cf. Io. 1, 14 : « Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis : et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratie et veritatis ».
18 sic Rusch
et iustitia,
interl.| bona operatione prius nos iustificans
et sanctificatio,
interl.| in baptismo prius nos emundans
et redemptio,
interl.| quia prius pro nobis patiendo nos redemit
Numérotation du verset 1Cor. 1,31 
ut quemadmodum scriptum est :
interl.| in Ieremiak ubi sic habetur : «In hoc glorietur qui gloriatur scire et nosse me quia ego Dominus»
k Ier. 9, 24.
qui gloriatur in Domino glorietur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Cor. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=61&chapitre=61_1)

Notes :