Capitulum 10
Numérotation du verset
Hbr. 10,1
Umbram enim
habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum,
per singulos annos eisdem1 ipsis hostiis quas
1 eisdem] hisdem
Weber
offerunt indesinenter,
numquam potest accedentes
perfectos facere,
Numérotation du verset
Hbr. 10,2
alioquin
cessassent2
2 cessassent] non
praem. Weber
offerri, ideo
quod nullam ultra haberent3 conscientiam peccati, cultores semel mundati,
3 ultra haberent] ultra haberent
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 10,3
sed in ipsis commemoratio
peccatorum per singulos annos fit.
Numérotation du verset
Hbr. 10,4
Impossibile enim est sanguine hircorum et taurorum4 auferri peccata.
4 hircorum -et- taurorum]
inv. Weber
Numérotation du verset
Hbr. 10,5
Ideo ingrediens mundum dicit :
hostiam
et oblationem
noluisti
corpus autem
aptasti mihi,
Numérotation du verset
Hbr. 10,6
holocaustomata
et pro peccato
non placuerunt tibi5
5 placuerunt tibi] tibi placuit
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 10,7
Tunc
dixi :
ecce venio.
scriptum est de me ut facerem voluntatem tuam Deus6.
6 facerem...Deus] faciam Deus voluntatem tuam
Weber
In capite7 libri
7 capite] capitulo
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 10,8
Superius dicens :
quia hostias, et oblationes, et holocaustomata et pro peccato noluisti,
nec placita sunt tibi que
secundum legem offeruntur,
Numérotation du verset
Hbr. 10,9
tunc dixi8 : ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam aufert primum
8 dixi] dixit
Weber
ut sequens
statuat.
Numérotation du verset
Hbr. 10,10
In qua voluntate
sanctificati sumus
per
oblationem corporis Iesu Christi9 semel10
9 Iesu Christi]
inv. Weber
|
10 semel] in
praem. Weber
|
Numérotation du verset
Hbr. 10,11
Et omnis quidem
sacerdos
presto est
quotidie ministrans,
et easdem sepe
offerens hostias,
que numquam
possunt auferre peccata,
Numérotation du verset
Hbr. 10,12
hic autem
unam pro peccatis
offerens hostiam,
in sempiternum sedet11 in dextera Dei,
11 sedet] sedit
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 10,13
de cetero
exspectans
donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius.
Numérotation du verset
Hbr. 10,14
Una enim oblatione
consummavit
in eternum12 sanctificatos.
12 eternum] sempiternum
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 10,15
Contestatur autem
nos
et Spiritus sanctus. Postquam enim dixit :
Numérotation du verset
Hbr. 10,16
hoc testimonium13
13 testimonium] autem testamentum
Weber
quod testabor ad illos
post dies illos dicit Dominus dabo14
14 dabo] dando
Weber
leges meas
in cordibus eorum,
et in mente eorum
superscribam eas,
Numérotation du verset
Hbr. 10,17
et peccatorum
et iniquitatum eorum
iam
non recordabor
amplius.
Numérotation du verset
Hbr. 10,18
Ubi autem horum remissio,
iam non oblatio pro peccato.
Numérotation du verset
Hbr. 10,19
Habentes itaque,
fratres, fiduciam in introitum15 sanctorum in sanguine Christi,
15 introitum] introitu
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 10,20
quam
initiavit nobis
viam novam
et viventem
per velamen,
id est carnem suam,
Numérotation du verset
Hbr. 10,21
et
sacerdotem
magnum
super domum Dei :
Numérotation du verset
Hbr. 10,22
accedamus16
16 accedamus] + cum
Weber
vero
corde
in plenitudine fidei,
aspersi corda
a conscientia mala,
et abluti corpus aqua munda,
Numérotation du verset
Hbr. 10,23
teneamus spei nostre
confessionem indeclinabilem.
Fidelis enim est qui repromisit,
Numérotation du verset
Hbr. 10,24
et consideremus
invicem
in provocationem caritatis,
et bonorum operum,
Numérotation du verset
Hbr. 10,25
non deserentes
collectionem nostram,
sicut consuetudinis est 17
17 consuetudinis est]
inv. Weber
quibusdam
sed consolantes,
et tanto magis
quanto videritis
appropinquantem diem.
Numérotation du verset
Hbr. 10,26
Voluntarie enim peccantibus nobis
post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia.
Numérotation du verset
Hbr. 10,27
Terribilis autem
quedam exspectatio iudicii,
et ignis emulatio
que consumptura est adversarios.
Numérotation du verset
Hbr. 10,28
Irritam
quis faciens
legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus
moritur :
Numérotation du verset
Hbr. 10,29
quanto magis
putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit,
et sanguinem
testamenti
pollutum duxerit,
in quo sanctificatus est
et Spiritui gratie contumeliam fecerit ?
Numérotation du verset
Hbr. 10,30
Scimus enim qui dixit :
mihi vindictam
et ego retribuam18.
18 et...retribuam] ego reddam
Weber
Et iterum : quia iudicabit
Dominus populum suum.
Numérotation du verset
Hbr. 10,31
Horrendum est incidere
in manus Dei viventis,
Numérotation du verset
Hbr. 10,32
rememoramini
autem pristinos dies,
in quibus illuminati,
magnum certamen sustinuistis passionum,
Numérotation du verset
Hbr. 10,33
et
in altero
quidem
opprobriis et tribulationibus spectaculum facti,
in altero autem
socii
taliter conversantium effecti.
Numérotation du verset
Hbr. 10,34
Nam
et vinctis
compassi estis,
et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio
suscepistis,
cognoscentes vos habere meliorem et
manentem substantiam.
Numérotation du verset
Hbr. 10,35
Nolite itaque
amittere confidentiam vestram
que magnam
habet
remunerationem.
Numérotation du verset
Hbr. 10,36
Pacientia enim
vobis necessaria est,
ut
voluntatem Dei facientes reportetis
promissionem.
Numérotation du verset
Hbr. 10,37
Adhuc enim modicum
aliquantulumque19,
19 aliquantulumque] quantulum
Weber
qui venturus
est
veniet
et non tardabit.
Numérotation du verset
Hbr. 10,38
Iustus autem meus
ex fide vivit,
quod si subtraxerit se
non placebit anime mee.
Numérotation du verset
Hbr. 10,39
Nos autem
non sumus subtractionis in perditionem,
sed fidei
in acquisitionem anime.
Capitulum 10
Numérotation du verset
Hbr. 10,1
marg.|
[GME73.10.1-1]
Umbram enim.
Quasi: Dicens oblatus, recte addo, ad exhaurienda peccata, quod cum de legalium oblationibus loquitur minime adiungere debeo. Lex enim habet futurorum bonorum umbram,
non ipsam imaginem,
id est significationem, non veritatem.1 Tractum est a pictura ubi prius quedam que vocantur umbre fiunt liniamenta, quibus quid pingere velit pictor aliquatenus significatur, nec tamen his perfecte imaginis veritas expletur. Hanc igitur significationis umbram lex habens eisdem ipsis, id est repetitis
per singulos annos hostiis quas
legis sacerdotes
indesinenter,
id est nullo anno intermisso offerunt,
numquam potest facere perfectos,
id est
numquam
remissione sanctificat
accedentes
ad sancta sanctorum.
1
[•X•]
Hic incvipit capitulum 10 marg. Zw58
Numérotation du verset
Hbr. 10,2
marg.|
[GME73.10.2-1]
Alioquin,
id est si remissione sanctificaret, hostie ille
cessarent offerri.
Quare?
Ideo
utique quod
cultores semel,
id est per unam hostiam et quantum ad reatum, perfecte mundari,
nullam ultra haberent conscientiam peccati,
id est reatus. Sed illis sepe oblatis semper habent quantum ad reatum
conscientiam
peccatorum.
Numérotation du verset
Hbr. 10,3
marg.|
[GME73.10.3-1] Quod inde patet, quia
in ipsis
hostiis
per singulos annos
offerendis semper
fit commemoratio peccatorum,
id est reatuum, que facta remissione non fieret.
marg.|
[GME73.10.3-2] Queritur si legales hostie, facta per eas remissione, cessarent offerri, cur hostia Christi per quam remissio facta est adhuc repetitur. Ad quod dicimus quod non repetitur quia « Christus resurgens ex mortuis iam non moritur »a. Ipse vero Christus sacrificii nostri ritum instituens et dicensb: « Hoc facite », non adiunxit: ‘in meam mortem’ sed
«
in meam [Zw58 f. 190v] commemorationem ».
a Rm. 6, 9.
b Lc. 22, 19 ; 1Cor. 11, 24-25.
marg.|
[GME73.10.3-3]
[Ambrosius]
2 Unde manifestum est quod nostra quotidiana3 oblatio mortis Christi recordatio est, qui unus ubique et semper plenus et inconsumptus offertur. Et hec recordatio non sue sed nostre qui semper peccamus infirmitatis causa repetitur.
2
marg. Zw58
3
quotidiana]
scrips.,
cottidiana
Zw58
Numérotation du verset
Hbr. 10,4
marg.|
[GME73.10.4]
Impossibile.
Quasi: In ipsis fit
commemoratio peccatorum.
Recte utique. Est enim impossibile quolibet modo auferri peccata sanguine thaurorum et hircorum.
Numérotation du verset
Hbr. 10,5
marg.|
Et
ideo,
quia scilicet hoc est impossibile, ipse Christus per carnis assumptionem
ingrediens mundum dicit
ipso facto ad patrem:
Hostiam
de animalibus et oblationem de ceteris rebus
noluisti.
Numérotation du verset
Hbr. 10,6
marg.|
Holocaustomata
que tota comburebantur
et pro peccato,
id est quod in remissionem peccatorum fieri videtur,
que
duo digniora videntur et sicut cetera tamquam promissionis seu significationis verba
placuerunt
4, tamen numquam ad remissionem faciendam, et amodo ex quo tempus est implendi promissiones ad promittendum vel significandum
non tibi placuerunt, aptasti
autem, id est aptum ad offerendum in sacrificium pro peccato immune a peccato,
mihi corpus
dedisti.
4
placuerunt] + vel placuerint
interl. Zw58
Numérotation du verset
Hbr. 10,7
marg.|
Tunc
quando scilicet te nolle hec sacrificia et mihi corpus aptasse intellexi,
dixi: ecce
iam verbum caro factum
venio,
id est in assumpta carne appareo, id est
ut faciam voluntatem tuam,
o
Deus,
id est ut quod nulla legalis hostia potuit compleam, id est morte mea genus humanum a peccatis absolvam. Et recte dico:
ut faciam voluntatem tuam.
Sic enim
de me scriptum est in capite libri
Psalmorum, id est in primo psalmo his verbis: Sed in lege Domini voluntas eius.
Numérotation du verset
Hbr. 10,8
marg.|
Superius
etc. Ecce, quoniam dicit Scriptura: noluisti et non placuerunt, et
ecce venio,
manifestum est quod ablata sunt signa, quia veritas venit. Unde etiam Apostolus ex hoc sensu verba prophete interpretans ait:
Superius dicens
propheta :
quia hostias
etc.
Numérotation du verset
Hbr. 10,9
marg.|
Et supponens:
Ecce venio
etc.
aufert primum,
id est vetus sacrificium,
ut statuat
secundum, id est novum. Quod recte facit. Hec enim voluntas de qua Christus legitur dixisse:
ut faciam voluntatem tuam
est illa,
Numérotation du verset
Hbr. 10,10
marg.|
in qua
sola
voluntate sanctificati sumus
remissione et beatificatione
per oblationem
scilicet
corporis Christi Iesu
factam sicut dictum est
semel.
Hoc unum sacrificium multa prisca sacrificia significarunt, tamquam si verbis multis res una diceretur ut, sine fastidio, multum commendaretur de quibus multis et quo uno summo et vero cui omnia illa cesserunt.
Numérotation du verset
Hbr. 10,11
marg.|
Ut in ipsorum et legis reprobatione grandem de hoc pontifice sermonem concludat, iterum ait:
Et omnis quidem
legis
sacerdos presto est quotidie ministrans
non modo orationes vel quelibet alia munera, sed et
hostias
de animalibus,
et easdem
et
sepe offerens,
que
numquam possunt
aliquo modo
auferre peccata.
Numérotation du verset
Hbr. 10,12
marg.|
Hic autem
verus et summus pontifex Christus
unam hostiam offerens
ad omnium peccata remittenda sufficientem peracta obedientia in sempiternum
sedet,
id est quiescit
in dextera Dei,
cui equalis est.
Numérotation du verset
Hbr. 10,13
marg.|
[GME73.10.13]
De cetero exspectans
etc.
Numérotation du verset
Hbr. 10,14
marg.|
[GME73.10.14]
Una enim.
Quasi: Bene non nisi una. Una enim oblatione nos hic remittendo et ut peccatum non dominetur donando sanctificavit, et
sanctificatos
eadem una
in sempiternum
duratura beatitudine consummavit.
Numérotation du verset
Hbr. 10,15
marg.|
His autem que nos de [Zw58 f. 191v] remissione testamur
contestatur et Spiritus sanctus:
Sicut enim predictum est,
postquam
in Ieremia Spiritus sanctus predixit:
Numérotation du verset
Hbr. 10,16
marg.|
Hoc autem testamentum
etc.
Numérotation du verset
Hbr. 10,17
marg.|
Adiecit:
et peccatorum,
que in se,
et iniquitatum
quas in proximum commiserunt,
iam amplius
ad eternam scilicet penam post hanc vitam
non recordabor.
Numérotation du verset
Hbr. 10,18
marg.|
Ubi autem est
horum
remissio,
id est quando quidem per hanc hostiam peccata remissa sunt,
iam non
restat aliqua
oblatio
promittendo
peccato
5.
5 Hic desinunt diple
Fi1633
Numérotation du verset
Hbr. 10,19
marg.|
[GME73.10.19-1]
Habentes itaque
etc. Finito grandi sermone quo per verum pontificem Christum gratiam esse factam et legem debere cessare rationibus et Scripturarum auctoritatibus demonstratum est, sequitur moralis instructio in qua eos hortatur ad multa quidem que ad vite presentis pertinent honestatem, sed maxime ad patientiam et fidem et pacem et munditiam et fraternitatis caritatem, quam in plurimis exhibendam ostendit. Quasi: Sicut predictis rationibus clarum est hostia Christi consummat. A
marg.|
[GME73.10.19-2]
6
Itaque
, o
fratres
,
fiduciam
habemus
introitu
, id est quod intramus in vera sancta
sanctorum in sanguine,
id est per sanguinem
Christi
.
6 Hic incipiunt diple Fi1633
Numérotation du verset
Hbr. 10,20
marg.|
Quam viam
ad sancta sanctorum nobis ipse Christus
initiavit
qui primus intravit,
viam
dico
novam,
quam ante ipsum nullus intravit
et viventem,
id est deinceps nulli electorum interclusam, sed manentem omnibus illuc transituris
per velamen, id est
per
carnem suam,
scilicet per carnis qua velabatur divinitas sacramentum,
Numérotation du verset
Hbr. 10,21
marg.|
Et
ipse ipsum
sacerdotem
pre ceteris omnibus
magnum super domum Dei,
id est super Ecclesiam pro qua semper interpellat.
Numérotation du verset
Hbr. 10,22
marg.|
Et hanc habentes fiduciam accedamus non specietenus tantum, sed vero corde, id est voluntate quecumque imperfecta et visibilia deserentes, atque in plenitudine fidei, id est in fidem plenitudinis que scilicet est de invisibilibus, quibus fideles perficiendi sunt transeuntes quod et debemus et possumus, quia sumus aspersi, id est spiritali aspersione mundati corda et abluti corpus aqua baptismi omnino ex eo quod verbo ad elementum accedente sacramentum est munda.
Numérotation du verset
Hbr. 10,23
marg.|
Et si quid, immo quicquid ingruat adversitatis
teneamus indeclinabilem
non modo spem nostram, verum etiam
confessionem spei nostre,
que nullomodo confundit. Deus enim, qui ea
que
speramus
promisit, fidelis est,
id est vere reddit promissa.
Numérotation du verset
Hbr. 10,24
marg.|
[GME73.10.24]
Et consideremus.
Quasi: Teneamus spei nostre confessionem.
Et consideremus invicem
alter alterum
in provocatione caritatis et bonorum operum,
id est ut in caritate et bonis operibus ad caritatem et bona opera nos invicem provocemus.
Numérotation du verset
Hbr. 10,25
marg.|
[GME73.10.25-1]
Collectionem nostram,
id est eos qui nobiscum tenent ecclesiasticam unitatem
non deserentes sicut est consuetudinis quibusdam,
qui vel timore persecutoribus cedunt aut propria presumptione a peccatoribus aut imperfectis ut iusti atque perfecti esse videantur recedunt,
sed consolantes
confidenter eam promittendo laborantibus quietem, peccantibus remissionem, imperfectis consummationem,
et
ut maxime de laborantibus loquar
tanto magis
consolantes,
quanto
magis
videritis appropinquantem
7
*
per passionem retributionis
diem.
7
appropinquantem
Fi1633
] appropiantem
cacogr. Zw58
marg.|
[GME73.10.25-2] Quasi vero quis dicat, etiam si
collectionem nostram
deserere aut aliter peccare placeat nobis, tamen salvabimur vel oblatione legalium [Zw58 f. 191v] hostiarum, vel Christi repetita in sacrificium morte, vel illa una qua passus est etiam peccata sua pertinaciter amantibus facta remissione dicimus nihil horum posse esse8.
8
esse [r.] nobis
marg. Zw58
Numérotation du verset
Hbr. 10,26
marg.|
[GME73.10.26]
Nobis enim peccantibus voluntarie,
id est in voluntate peccandi etiam in fine vite manentibus
post acceptam notitiam veritatis,
qua per solam hostiam Christi electi ab ipso hic iustificari, postea salvari intelliguntur,
iam non relinquitur pro peccatis hostia,
id est ad peccata remittenda, nec legalium valet oblatio, nec Christi iterabitur passio, nec per ea que ipse passus est in peccandi voluntate pertinaces salvantur.
Numérotation du verset
Hbr. 10,27
marg.|
[GME73.10.27]
Terribilis autem.
Quasi: Non relinquitur pro peccatis hostia, sed relinquitur
quedam terribilis
etc.
et ignis emulatio
9
*
, id est ignis emulator. Sensus: Sola pena restat
que
consumptura
est adversarios
Christi, de qua non est dubitandum.
9 emulatio
Fi1633
] emulationis
Zw58
Numérotation du verset
Hbr. 10,28
marg.|
[GME73.10.28] Nam
quis
prevaricatione
faciens irritam
etc. B
Numérotation du verset
Hbr. 10,29
marg.|
[GME73.10.29]
Quanto magis ergo putatis
etc.
Conculcaverit
contempnendo,
et
sanguinem eius confirmatorem Novi
Testamenti pollutum
duxerit non credendo ipsum solum ad peccatorum remissionem sufficere,
in quo
tamen sanguine
sanctificatus est,
id est sanctificationis sacramentum accepit,
et
qui
spiritui gratie,
id est qui gratis datus dat gratis,
fecerit contumeliam,
dicendo neminem iustificari per spiritum sine legis operibus.
Numérotation du verset
Hbr. 10,30
marg.|
[GME73.10.30]
Scimus enim.
Quasi: Vere qui hec faciunt patientur supplicia. Scimus enim quam verus et potens est ille qui dixit: Mihi reservate omnium iniuriarum vindictam. Quasi: Qui aliorum suas quoque iniurias vindicat. Et iterum Scriptura dicit, quia Dominus etiam suum, id est a se electum populum iudicabit, id est ut a malis segregetur suppliciorum exactione probabit.
Numérotation du verset
Hbr. 10,31
marg.|
[GME73.10.31]
Horrendum est
autem
in manus Dei viventis incidere
, id est ab eo subito deprehendi.
Numérotation du verset
Hbr. 10,32
marg.|
[GME73.10.32] Ut
autem
non incidatis,
rememoramini pristinos dies, in
quibus fidei luce
illuminati magnum certamen passionum,
id est magnas ab eis qui in vobis fidem impugnantes vobiscum certabant passiones
sustinuistis,
non modo propriarum doloribus passionum, sed etiam aliorum compassione dolentium.
Numérotation du verset
Hbr. 10,33
marg.|
[GME73.10.33] Quod ita ait:
Et in altero quidem opprobriis et tribulationibus,
id est per illata vobis opprobria et tribulationes quod grave est,
facti
estis omnibus
spectaculum
quod gravius est.
In altero autem
effecti estis compassione
socii
taliter non dico laborantium, sed inter vos conversantium, id est similium vel opprobriorum vel tribulationum sustinentia exemplum patientie vobis prebentium.
Numérotation du verset
Hbr. 10,34
marg.|
[GME73.10.34]
Nam et vinctis.
Quasi: Benedico in altero et in altero.
Nam et vinctis compassi estis,
adeo ut illis egentibus omnia vestra communia faceretis
et rapinam
temporalium
bonorum vestrorum
que propter hoc etiam amisistis
cum gaudio
tamquam munus aliquod a Domino
suscepistis cognoscentes
etc.
substantiam,
id est vitam eternam quam vos habere confiditis.
Numérotation du verset
Hbr. 10,35
marg.|
[GME73.10.35] Hanc itaque
confidentiam vestram nolite
per impatientiam
amittere.
Numérotation du verset
Hbr. 10,36
marg.|
[GME73.10.36]
Patientia enim
etc.
ut
per eam maxime
voluntatem Dei facientes,
dum in huius vite hieme seminatis venientes cum exultatione
promissionem
eternorum fructuum
reportetis
que non diu differetur.
Numérotation du verset
Hbr. 10,37
marg.|
[GME73.10.37]
Adhuc enim
non nisi
modicum
restat immo minus mo- [Zw58 f. 192v] dico, sed
quantulumcumque
et mox
qui venturus est
remunerator
veniet et non tardabit
reddere suis merentibus quod promisit.
Numérotation du verset
Hbr. 10,38
marg.|
[GME73.10.38] Interim autem attendite quod ait Dominus in Habacuc10:
Iustus meus ex fide,
id est per gratiam ad quam fides dirigit vivit vita eterna. Quasi: Credite iustificari, id est per solam gratiam per eamdem in eternum victuri.
Quod si se
ab hac fide
subtraxerit,
etc. et ideo non vivet.
10 Habacuc]
scrips.
] Abacuc
Zw558
Numérotation du verset
Hbr. 10,39
marg.|
[GME73.10.39]
Nos
autem
non sumus
filii
subtractionis,
id est non debemus de fide apostatare per hoc trudendi
in perditionem, sed
sumus filii
fidei,
tendentes
in acquisitionem anime,
id est vite spiritualis in anima future.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Hbr. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=73&chapitre=73_10)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Hbr. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=73&chapitre=73_10)
Notes :