Hugo de Sancto Caro

Capitulum 10

Numérotation du verset Rm. 10,1 

Fratres,
voluntas quidem cordis mei
et obsecratio ad Deum
fit
pro illis
in salutem.
Numérotation du verset Rm. 10,2 

Testimonium enim
perhibeo illis
quod emulationem Dei
habent sed non secundum scientiam.
Numérotation du verset Rm. 10,3 

Ignorantes enim
Dei iustitiam
et suam
querentes
statuere,
iustitie Dei non sunt subiecti.
Numérotation du verset Rm. 10,4 

Finis enim legis Christus
ad iustitiam omni credenti.
Numérotation du verset Rm. 10,5 

Moyses enim dixit1
1 dixit] scripsit Weber
quoniam iustitiam que ex lege est
qui fecerit homo
vivet in ea.
Numérotation du verset Rm. 10,6 

Que autem ex fide est iustitia sic dicit :
ne dixeris in corde tuo quis ascendet2 in celum id est
2 ascendet] ascendit Weber
Christum
deducere ?
Numérotation du verset Rm. 10,7 

Aut quis descendet3 in abyssum ? Hoc est Christum ex mortuis revocare.
3 descendet] descendit Weber
Numérotation du verset Rm. 10,8 

Sed quid dicit Scriptura4?
4 scriptura] om. Weber
Prope
est verbum
in ore tuo
et in corde tuo,
hoc est
verbum fidei quod predicamus,
Numérotation du verset Rm. 10,9 

quia si confitearis in ore tuo
Dominum Iesum
et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit
a5 mortuis salvus eris.
5 a] ex Weber
Numérotation du verset Rm. 10,10 

Corde enim creditur ad iustitiam
Ore autem
confessio fit
ad6 salutem.
6 ad] in Weber
Numérotation du verset Rm. 10,11 

Dicit enim
Scriptura :
omnis qui credit in illum
non confundetur.
Numérotation du verset Rm. 10,12 

Non
enim
est distinctio Iudei et Greci.
Nam idem Dominus
omnium dives in omnes
qui invocant
illum.
Numérotation du verset Rm. 10,13 

Omnis enim
quicumque
invocaverit nomen Domini
salvus erit,
Numérotation du verset Rm. 10,14 

quomodo
ergo
invocabunt in quem non crediderunt ?
Aut quomodo
credent ei quem non audierunt ?
Quomodo autem
audient sine predicante ?
Numérotation du verset Rm. 10,15 

Quomodo vero predicabunt nisi mittantur ?
Sicut scriptum est
quam speciosi pedes
evangelizantium
pacem
evangelizantium
bona.
Numérotation du verset Rm. 10,16 

Sed non omnes obedierunt evangelio.
Isaias enim dicit :
Domine, quis
credidit auditui nostro ?
Numérotation du verset Rm. 10,17 

Ergo fides
ex auditu,
auditus autem per verbum
Dei7
7 Dei] Christi Weber
Numérotation du verset Rm. 10,18 

Sed dico : numquid non audierunt ?
Et quidem in omnem terram exivit
sonus
eorum, et in fines orbis terre
verba
Numérotation du verset Rm. 10,19 

Sed dico :
numquid Israel non cognovit ?
Primus Moyses dicit : Ego ad emulationem
vos adducam
in non gentem,
in gentem insipientem,
in iram vos mittam,
Numérotation du verset Rm. 10,20 

Isaias autem audet
et dicit :
inventus sum
a8 non querentibus me,
8 a] om. Weber
palam apparui
his qui me non interrogabant.
Numérotation du verset Rm. 10,21 

Ad Israel autem dicit :
tota die expandi manus meas
ad populum
non credentem sed9 et contradicentem mihi10.
9 sed] om. Weber |
10 mihi] om. Weber |

Capitulum 10

Numérotation du verset Rm. 10,1 
expositio textus
marg.| { 55ra } Fratres, voluntas etc.  ] Istud capitulum, et sequens adhuc sunt de quarta parte prime partis huius Epistole. Prima fuit de lege Nature. Secunda de lege Mosaica. Tertia de lege Gratie sive Spiritus. Quarta est de lege sive effectu predestinationis. Ad hoc quod dixit in precedenti capitulo, quod non habuerunt Iudei in presenti effectum predestinationis id est gratiam ; posset quis respondere, quod non stetit per eos ; ideo ponit rationes, quod imo. Prima est zelus erroneus quem habuerunt de lege, ibi   [Testimonium enim] Secunda, presumptio iurium, ibi   [Ignorantes etc.  ] Tertia fuit, quia Christum non receperunt, qui solus poterat iustificare, ibi   [Finis enim legis etc.  ] Quarto ostendit quod negaverunt de Christo, ibi :   [Ne dixeris etc.  ] Quinto ostendit, quod debuerunt credere Christo, probans primo quia propinqua est homini fides de Christo, ibi   [Prope est verbum etc.  ] Sexto probat hoc propter utilitatem fidei, ibi   [Corde etc.  ] Septimo probat illud per auctoritates, ibi   [Dicit enim etc.  ] Sed quia posset quis respondere : Non est eis imputandum si non crediderunt, quia nihil audierunt de Deo ; ideo octavo ostendit, quod fuit eis predicatum ; quod probat per duas auctoritates, ibi   [Quomodo igitur etc.  ] Nono ostendit, quod cognitum respuerunt ; Gentes vero incognitum receperunt, ibi   [Numquid etc.  ] Decimo ostendit quod in hac excecatione Iudeorum impleta est prophetia, Is. ibid.   [Isaias etc.  ] Undecimo quod etsi pro maxima parte excecatus sit populus Iudeorum, non tamen propter hoc frustrata est Dei providentia, ibi   [Numquid Deus repulit] Duodecimo probat hoc idem auctoritate, ibi   [An nescitis quod dicit] Tertiodecimo ostendit, quod quotquot salvi facti sunt ex Iudeis, ex gratia, non ex operibus legalibus salvati sunt, ibi   [Si autem etc.  ] Quartodecimo, et ultimo ostendit Iudeos, qui non fuerunt illuminati per gratiam, proprio errore fuisse excecatos, ibi   [Ceteri vero excecati] Dicit ergo :
marg.| {d} Fratres] Ostenderat Christum fuisse quasi lapidem offensionis Iudeis. Sed posset quis respondere. Hoc dicis ex rancore, et ex odio quod habes ad eos. Ideo primo ostendit se considerare salutem eorum. Unde dicit.
marg.| {e} Voluntas cordis mei] id est desiderium meum.
marg.| {f} Et obsecratio] vocalis oratio, pro illis in salutem id est ut det illis Deus salutem.
Numérotation du verset Rm. 10,1 
moraliter
marg.| {e} Voluntas et obsecratio] In hoc instruit nos Apostolus quod debemus peccatoribus desiderare salutem, et orare pro eis. De primo Ps. 113. Montes exultaverunt ut arietes, quando fuerunt in Arnon, per quem penitentia, Nm. 21.d. Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Arnon. Item pro eis orandum est, 1. Tit. 2.a. Obsecro ergo primum omnium obsecrationes fieri, etc.
Numérotation du verset Rm. 10,2 
marg.| {g} Testimonium] Hec est prima pars in qua ostendit, quod per zelum eorum erroneum non habuerunt gratiam. Tamen Glossa aliter exponit. Ergo oro pro illis, et iustum est, quia ex ignorantia peccaverunt. Et hoc est   [Testimonium etc.  ] id est   [Ignorantes] Secunda pars.
Numérotation du verset Rm. 10,2 
moraliter
marg.| {h} Emulationem etc.  ] et ideo tales excedunt in correctione, et in iustitia facienda. Propter hoc dicit Dominus, Nm. 18.c. Pactum salis est sempiternum coram Domino tibi ac filiis tuis. Dicitur Moysi et Aaron, Lv. 2.d. Quicquid obtuleris sacrificii, sale condies, etc. Mc. 9.g. Omnis victima sale salietur, 2Pt. 1.b. In virtute scientiam. Quod significatum est, Mach. 2.g. ubi dicitur, quod Simonem sapientem haberent in consiliarium.
Numérotation du verset Rm. 10,3 
marg.| {k} Dei iustitiam] id est in quo consisteret { 55rb } iustitia quam dat Deus, quia in fide, spe, et caritate.
marg.| {l} Suam] iustitiam operum legalium, que consistit in laboribus corporis exterius.
marg.| {m} Iustitie] id est fidei.
Numérotation du verset Rm. 10,3 
moraliter
marg.| {i} Ignorantes etc.  ] que semper mixta est cum misericordia ; et ideo iustitiam puram facientes, que non est Dei ; sic suam iustitiam constituunt, cum dicatur, Eccl. 7.c. Hec quoque vidi, etc. iustus perit in iustitia sua. Ideo sequitur, Noli esse iustus multum. Ibi Glossa Corrigat ergo magister, ut pater, sapiens compatiatur, ut mater. Sed illis dicitur Iac. 2.c. Iudicium fiet ei sine misericordia, etc.
Numérotation du verset Rm. 10,3 
HSC2
marg.| HSC2 Ignorantes enim Dei iustitiam, id est, omnem iustificationem ex solo Deo esse; ipse enim est solus qui iustificat impium, et querentes ut superbi   statuere, id est confirmare,   suam iustitiam, scilicet per carnalia legis opera, id est querentes iustificari per carnales observantias, que utique iustitia esset sua, non Dei, quantum ad illorum estimationem, quia eamdem legem viribus suis se posse implere credebant; hoc, inquam, querentes,   iustitie Dei non sunt subiecti, scilicet Deo, qui iustificat credentes. Quasi dicat : Non credunt, per fidem impios a Deo iustificari.   Finis enim quod est: vere iustitie Dei non sunt subiecti quia Christo nolunt subiici, qui factus est nobis iustitia, et hoc est   enim , id est quia Christus valet   ad iustitiam omni credenti, id est omnem credentem iustificat Christus, inquam, qui est finis, id est. consummatio legis, dupliciter, scilicet et quia tam in se quam in nobis adimplet, quod lex precepit et predixit, et quia in adventu eius lex finem habuit quoad ceremonialia. Et vere Christus est ad iustitiam, non utique humanam sed divinam, que est vera iustitia. Iustitia autem legis non est vera, quia valet tantum ad vitam presentem, non ad futuram.a
a Codd. : <Rm. 10, 3> ed. H. Denifle , Luther und Luthertum. Ergänzungsband, 1 : Quellenbelege: Die abenländischen Schriftausleger bis Luther über Justitia Dei (Rom. 1, 17) und Justificatio, Mainz, 1905, p. 121 ex codd. ex V145 Ro339 P15605, T24 Sor16.
Numérotation du verset Rm. 10,4 
marg.| {n} Finis] Hec est tertia causa quare non habuerunt gratiam. Dico quod presumebant de legalibus.
marg.| {o} Enim] id est quia   [Finis legis Christus] id est in adventu suo Christus terminavit legalia, et hoc.
marg.| {p} Ad iustitiam   ] { 55va } Δ   omni credenti] id est ut iustificet credentes in Christum. Et hoc probat per auctoritatem Moysis.
Numérotation du verset Rm. 10,4 
moraliter
marg.| {o} Finis etc.  ] id est consummatio, Ps. 118. Omnis consummationis vidi finem, Mt. 5.b. Non veni solvere legem, sed adimplere. Unde Io. 19.b. Omnis lex et prophete usque ad Ioannem id est usque ad Christum, quia Ioannes demonstravit Christum terminantem legem, et prophetas. Item   [Christus etc.  ] propter quem data est lex. Quod significatum est, Gn. 6.c. in arca que in cubito consummata est. Per arcam in qua diversa animalia, lex* in qua multa sacrificia per Christum instituta.
Numérotation du verset Rm. 10,5 
marg.| {a} Moyses] etc. Lv. 18.a. Nm. 4.b. Hoc facit eis, ut vivant, et non moriantur.
marg.| {b} Vivet in ea] id est non punietur morte corporis ; quasi dicat Christus est iustitia ad salutem ; iustitia autem legalium tantum ad presentem vitam valet.
marg.| {c} Ne dixeris] etc. Ostendit, que negaverunt de Christo. Et tunc sic continua : Dico quod volunt constituere iustitiam suam, non iustitiam fidei, que dicit, quod Christus resurrexit a mortuis, et ascendit in celum, et descendit ad limbum.
Numérotation du verset Rm. 10,5 
moraliter
marg.| {b} Vivet in ea] Is. 1.e.1 Si volueritis, et audieritis, etc.
1 Is. 1, 19.
Numérotation du verset Rm. 10,6 
marg.| Unde dicit [Que autem] etc. Ex fide iustitia id est fide iudicans   [Ne dixeris] vere   [in corde] Hoc dicit quando Iudei audierunt post resurrectionem Apostolos predicantes Christum resurrexisse, et ascendisse in celum, dicebant, quod non erat verum. Et hoc.
marg.| {d} Quis] etc. quasi dicat nullus.
marg.| {e} Id] id est dicere, quod Christus non ascendit in celum.
marg.| {f} Est Christum deducere] id est deorsum ducere id est quod adhuc est in terra, et quod non surrexit a mortuis.
Numérotation du verset Rm. 10,6 
moraliter
marg.| {d} Quis ascendet in celum] Dicunt multi. Quid prodest si faciamus mandata Dei, non propter hoc ascendemus in celum. In persona talium dicitur, Eccl. 3.d. Unus est interitus hominis, et iumentorum, etc.
Numérotation du verset Rm. 10,7 
marg.| {g} Aut] ne dixeris in corde tuo.
marg.| {h} Quis] etc. id est ad limbum. Dicebant enim audientes predicari ab Apostolis, quod Christus descenderat ad limbum, et eduxerat sanctos Patres, quod non descenderat.
marg.| {i} Hoc] id est sic dicere.
marg.| {k} Est Christum] etc. id est dicere, quod iterum moriatur.
marg.| Vel sic lege : Moyses dicit sic de iustitia, que est ex fide. Dixit inquam.   [Ne dixeris etc.  ] id est verba sunt Apostoli   [Aut quis] verba sunt Moysis.   [Hoc est Christum] verba sunt Apostoli. Hoc habetur Dt. 30.c. Mandatum hoc, etc. quis valet nostrum ascendere ad celum. De hoc sumptum est illud   [Quis ascendet in celum] Et loquitur ibi Moyses contra quosdam carnales Iudeos dicentes. Quid prodest homini si bene facit, quia non propter hoc ascendit in celum. Et hoc est   [Quis] quasi dicat nullus. Et   [Id] id est sic dicere   [Est Christum deducere] quod ipse non ascendit in celum ; ex quo nec membra eius   [Aut quis etc.  ] Dicebant enim. Quid obest si male faciamus, quia propter hoc non descendemus in abyssum. Et est sumptum de Dt. 30.c. Quis descendet, quasi dicat nullus descendit illuc propter mala opera, ergo nec sancti Patres potius, ergo nec Christus descendit ad educendum eos.   [Hoc] id est dicere, quod nullus descendit ad inferos propter mala opera   [Est Christum etc.  ] id est quod non descendit ad educendum mortuos de limbo.
Numérotation du verset Rm. 10,7 
moraliter
marg.| {g} Aut quis descendet] quasi dicat nullus, quicquid mali faciat. Unde dicunt isti, Sap. 2.a. Non est agnitus qui reversus sit ab inferis. Vel de ascensu Christi in celum, Io. 3.b. Nemo ascendit in celum nisi qui, etc. Prv. 30.a. Quis ascendit in celum, aut quis descendit, etc. Ephr. 4.b. Qui ascendit ; ipse est qui descendit. Hoc fuit significatum, 2Rg. 23.c. Bananias tempore nivis descendit cum baculo ad lacum in quo erat leo, sic Christus de cruce ad limbum, Za . 9.c. Tu vero in sanguine testamenti eduxisti vinctos de lacu in quo non erat aqua.
Numérotation du verset Rm. 10,8 
moraliter
marg.| {l} Sed quid etc.  ] Hec est quinta pars capituli in qua ostendit, quod Iudei debuerunt credere in Christum, quia hoc est consentaneum rationi. Continua sic : Ita dicit Moyses de iustitia legis, quantum faciens eam vivet in ea, vita temporali id est non punietur pena legali.
marg.| Sed iustitia fidei dictat homini quid debeat credere, ut quod Christus ascendit in celum, et descendit ad inferos, et huiusmodi. Posset autem quis respondere. Multum est difficile credere ; et ideo non est mirum si Iudei non crediderunt, imo facile est. Et hoc est. Sed quid ita dicis, quod difficile est [sed quid dicit] quasi, patet per Scripturam, quod imo facile est. Vel continua sic : Ne dixeris, etc.   [Sed quid dicit] quasi dicat crede illud quod dicit Scriptura, Dt. 30.c. Ier. 23.e. Deus e vicino, etc.
marg.| {m} Prope est etc.  ] id est utile est cordi ad credendum, et ori ad predicandum. Simile, Dt. 4.a. Non est aliqua natio tam grandis, que habeat Deos propinquantes sibi id est ita utiles et beneficos, Iac. 4.b. Appropinquate Deo per imitationem, et appropinquabit vobis per beneficiorum exhibitionem id est utilis erit vobis. Et sicut ibi sumitur propinquare, et { 55vb } propinquantes ; ita sumitur hic   [prope est verbum] id est Christus sive fides de Christo. Vel id est predicatio Christi in Evangelio   [Est prope] id est consentaneum rationi, quia predicabat moralia.   [Et in ore tuo] consentanea erunt ori ad loquendum, quia de facili narrari poterant, que predicabat Christus, et sciri ab hominibus. Simile 2Cor. 3.a. Epistola nostra vos estis scripta in cordibus nostris, etc. quasi dicat illud idem ad quod moneo vos per epistolam scriptum est in cordibus nostris. Simile etiam Iac. 1.d. In mansuetudine suscipite insitum verbum, scilicet in cordibus vestris : et ideo prope est, consentaneum enim rationi, Mt. 4.c. Ibat Iesus predicans, docens Glossa naturales iustitias.
marg.| {n} Hoc est verbum fidei] quod dicit Moyses.
Numérotation du verset Rm. 10,9 
moraliter
marg.| { 56ra } Δ {a} Quia si confitearis] Hec est sexta pars in qua ostendit, quod debent credere propter utilitatem fidei, que est gratie in presenti, et glorie in futuro. Continua sic : Dico quod verbum fidei debet esse prope in corde tuo ad credendum, etc. quia inde sequitur magna utilitas.
marg.| {b} Quod] id est quia   [si confitearis, salvus eris]
Numérotation du verset Rm. 10,10 
moraliter
marg.| {c} Corde autem] Bene dico, quod salvus eris, si corde credideris, et ore confitearis. Hec enim duo sunt necessaria ad salutem.
marg.| {c} Corde autem] etc. id est credere corde ad iustitiam, que est causa meritoria ad salutem.
marg.| {d} Ore autem confessio] Loquitur autem pro tempore discriminis mortis, in quo exigitur ad hoc, quod quis salvetur per fidem, quod confiteatur ore illud quod credit in corde. Secundum hoc legitur de B. Urbano, quod fuit bis confessor. Hoc autem significatum est, Ex. 12. ubi precipitur utrumque postem liniri sanguine agni. Duplex linitio est duplex confessio Christi, cordis et oris. Unde Ct. 8.b. Pone me, ut signaculum super cor tuum, hoc est quod dicitur   [Corde] etc. ut signaculum super brachium tuum, hoc quod similiter dicitur   [Ore autem] etc.
Numérotation du verset Rm. 10,1 
expositio glosse
marg.| {d} Fratres, voluntas] mea est, ut salventur. Sed nonne sciebat eos esse reprobos : quando ergo volebat eos salvari ? Solutio sciebat eos esse reprobos in multitudine, sed non in universitate. Sciebat enim quod Deus multos volebat damnari, sed non omnes ; et ideo orabat pro illis, sicut Dominus, Lc. 23.e. Et sicut Stephanus, Act. 7.g. Quia nec ipsa conversio sine Dei adiutorio fit. Loquitur contra quosdam hereticos, qui dicebant se bene posse facere sine adiutorio Dei sed non perfecte ; offerentes Deo caudam sive caput contra preceptum, Lv. 3.c. Per gratiam, gratis datam, quantum ad fidem informem per gratum facientem quantum ad formatam. Opituletur, 1Cor. 15.b. Ipse ait Io. 6.e. Iustum est, quia Dei emulatione, etc. Iustum id est congruum quia ex ignorantia erat illa emulatio non ex certa malitia : quia tunc non esset congruum orari pro illis 1Io. ult. d. Pro huiusmodi non dico, ut quis oret. Simile, 1Tim. 1.c. Misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans, feci, etc. Olim similis illis, Act. 22.a. Viri fratres, et patres audite : ego sum vir Iudeus, etc. Non secundum scientiam diligendi id est non secundum discretum amorem. Stultum est patrem confiteri, et filium negare, Io. 5.d. Qui non honorificat filium, etc. Lv. 11.a. Omne animal quod ruminat, et non findit ungulam, immundum est : ideo Iudei ruminant, et ungulam non findunt : quia gressum fidei in patrem, et filium non dividunt. Ut Scribe, et Pharisei ergo Scribe, et Pharisei non ex ignorantia, sed ex malitia peccaverunt. Contra Act. 3.c. Scio quod per ignorantiam fecistis, sicut et Principes vestri. Idem dicit Glossa 1Cor. 1. Solutio : Sciverunt Christum esse Messiam scilicet non Deum, Mt. 21.d. Ipse est heres, et ideo ex malitia peccaverunt. Quod dicitur Act. 3.d. Scio, etc. ly   [sicut] refertur ad fecistis, non ad ignorantiam. Non qua Deus iustus est. Iustitia enim qua Deus, est divina essentia. Que est per fidem Christi ; imo iustitia, que est fides, quia super illud, Io. 16.b. Arguet mundum de iustitia, dicit Glossa Vera iustitia est credere quod non vides. Sed dicendum quod iustitia hic vocatur iustificatio, que est ex fide. Tria enim ad minus, que sunt in iustificatione impii, sunt e fide, scilicet motus liberi arbitrii, contritio, peccati remissio. Vel iustitiam vocat motum fidei, sicut dicitur in Glossa sup. Io. Suis viribus implere posse, etc. Contra quod dicitur, Act. 15. Hoc est onus quod neque nos, etc. nisi supple, cum magna difficultate. In precepto legis id est legalium observationum. Qui adimplet in se, Mt. 5.b. Non veni legem solvere, sed adimplere. Ergo Christus gratis moreretur, Is. 52.a. Gratis venundati estis Gal. 2.d. Ergo Christus gratia mortuus est. Deputatur fides ad iustitiam, sup. 3.c. Gn. 15.b. Redimi nullo modo potest nisi per fidem, etc. Contra sup. 5.b. Multo magis iustificati in sanguine ipsius. Ibi Glossa Alius fuit modus possibilis Deo qui omnia potest. Solutio : Quid hic dicitur, intelligitur coniunctim, nullo modo potest iustificari, et redimi, vel nulla pura creatura posset preponderare toti mundo, et ita mundus per puram Λ creaturam non posset redimi, sed Christus preponderavit. Unde Io. 12.e. Cum exaltatus fuero a terra, tunc omnia traham ad meipsum, tamquam positus in libra, et preponderans omni creature. Unde solet depingi Angelus tenens libram in cuius una parte est filius Dei crucifixus preponderans mundo in alia parte depicto. Non sunt tamen vere bona Hbr. 11.b. Sine fide impossibile est placere Deo. Iustitia legis id est opera legalium. In Nm. 4.b. in Lv. 18.a. Paterentur lapidationem, Dt. 21.d. Non est ergo magna iustitia timere, hoc intelligitur de timore servili id est humana iustitia. Temporalem inde expectat mercedem. Contra : Quilibet talis erat in mortali : sed dicit Augustinus quod peccator non est dignus pane quo vescitur. Primo modo non meretur quis temporale etiam in caritate ergo nec tunc. Sed dicendum quod temporalia tunc erant in pactum deducta, modo autem non, sed sola vita eterna. Vel temporalem mercedem dicit, quod non occidebatur. Terrena carnalisque iustitia id est terrena mercede digna. In Dt. 30.c. alia littera. Littera nostra : Iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo, ut facias eum. Ne dubitetur de spe, etc. ne diffidat homo, etc. Argumentum, quod cum dicitur. Spes est certa expectatio, etc. quod habitudo spei removet tantum diffidentiam. Et cum animabus celum ascendisse : ergo qui surrexerunt cum Domino in solis animabus ascenderunt in celum : Idem dicit Glossa super Hbr. 1.g. Melius pro nobis Deo aliquid providente, etc. Sancti non geminam stolam habebunt usque ad resurrectionem communem. Sed contra. Dicit HieronymusQuidam non irrationabiliter asseverant, quod veri testes resurrectionis non essent, nisi vera esset resurrectio. Solutio : Contraria est super hoc sanctorum opinio. Noli dicere mendacium est hoc, scilicet quod predicitur Christum ascendisse in celum, et descendisse in infernum. In principio, Io. 1.a. Apud patrem.   [Apud] hic notat distinctionem persone ad personam, et identitatem essentie. Alicubi tamen quasi locale est. Unde in dialogo ad Orosium : Si queris ubi Deus erat antequam res fierent : dico quod apud se sibiipsi locus. Verba Veteris Legis longe assistebant a iustificatione, etc. Contra. Verba Evangelii non iustificant nisi quia docent quomodo homo caveat a peccato, et faciat bonum, et diligat Deum, et huiusmodi. Similiter Verba Veteris legis ista docent : ergo iustificant : et ita non sunt longe a iustitia. Solutio : Hic appellat Veterem legem prout litteraliter intelligebatur. Non enim iustificabat nisi istos qui habebant fidem in significando per verba illa, vel per facta. Quo et Baptista consecratur, quando dicitur : Ego baptizo te in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Iam vos mundi estis, Io. 15.a.
Argumentum hic, quod Apostoli baptizati fuerunt. Et in aqua verbum id est vis verbi. Mundat id est dat potentiam mundandi aquis. Vel Verbum id est fides habita de verbo id est filio Dei. Adde verbum id est formam verborum. Et fit sacramentum.
marg.| Argumentum quod aqua est sacramentum baptismi, contra quosdam qui dicunt, quod non sed character, qui remanet ablutio autem aque transit, et non est, unde non est sacramentum. Quod autem obiicitur contra eos ; sacramentum est visibilis forma ; respondent id est ad hoc ut sit sacramentum exigitur visibilis forma. Sed potest dici utrumque quod aqua est sacramentum, et quod character. Aqua in quantum lavat exterius, cum est ibi forma verborum, est sacramentum.
Si obiicitur : Iste Christianus non habet aquam sive ablutionem aque ; ergo non habet sacramentum baptismi, et ita aqua non est sacramentum. Dicendum quod in mobilibus habet sacramentum baptismi id est fuit baptizatus, vel id est habet effectum baptismi, et sacramentum baptismi dicitur habere ratione sui effectus. Potest etiam dici quod character est sacramentum baptismi, et legitur sic hec Glossa Accedit verbum, etc. ut ly [sacramentum] ex parte suppositi sit, ut secundum hoc non velit dicere Augustinus quod elementum sive aqua sit sacramentum, sed quod sine verbo, et aqua non fit sacramentum. Cor abluat. Sed non abluitur nisi a macula peccati : ergo aqua delet peccatum. Contra : Sola gratia contrarietatem habet ad peccatum : ergo ipsa sola mundat cor a peccato. Quod verum est. Unde improprie dicitur, quod virtus aque cor abluat ; quia in ablutione aque cum forma verborum datur gratia per quam cor abluitur. Non quia dicitur, sed quia creditur ; quasi dicat Augustinus Ego loquor de verbo mentali, non de vocali. Cum dicitur ‘Baptizo te in nomine Patris et Filii etb Spiritus Sancti’ Verbum facit quod virtus insit aque abluendi cor id est hoc est ratione significationis horum verborum, non ratione vocum que proferuntur quia si mutaretur significatio horum verborum et diceretur : Baptizo te in virtute Patris, etc. non esset baptizatus ; tamen si in Gallico dicitur : Baptizo te, etc. baptizatus est quia idem significatur2. Si obiiciatur quod hic baptizatus est, si sic fiat : Baptizo te in nomine genitoris et geniti, et flatus sancti. Non est verum, quoniam non idem significant hec verba cum illis. Aliud est virtus id est mentale verbum ex quo habent voces vim suam ; hec virtus est significatio. Cum aliquis impugnat nomen Christi, scilicet merces fidei, salus eterna. Causa salutis, meritoria. Aliter enim non valet. Imo sola fides sufficit ad salutem. Solutio : Ubi opus est confessione fidei, non potest quis salvari per fidem cordis nisi confiteatur eandem. Que confessio superadditur fidei. Est autem confessio talis, expressio fidei cordis in discrimine mortis ore facta. Unde in legenda beati Dionysii : Non multi merentur esse confessores ; sed modo Apostolico nomine sancti minores dicuntur, et confessores. Perierunt ut illi, etc. Loquitur contra Catharos qui dicunt, quod postquam aliquis negavit Deum, et fidem amisit, non habet amplius locum penitentie. Ut Petrus, Mt. 26.g. veritatem tenebat habitu ; sed actu non contulit ; et ideo Christum negavit. Cetera potest homo nolens credere non nisi volens. Contra. Similiter sperare, et diligere non potest nisi volens, quia sperare est quoddam velle, similiter, et diligere. Solutio : Hec littera supponit pro exterioribus actibus ad que poterant cogi martyres, ad thurificandum, vel genua flectendum ante idola ; sed non ad credendum in eis, vel sperandum, vel diligendum, qui sunt actus interiores. Fit in fronte. Unde legens Evangelium, signum facit in pectore : quasi dicat corde credo ad iustitiam : In ore, quasi dicat quod credo confiteor ad salutem. Et in fronte, quasi dicat illud, sup. 1.b. Non erubesco Evangelium, Ier. 3.b. Frons mulieris meretricis, etc. Quare ? Quia Lc. 9.c. Qui me erubuerit, etc. Hoc in illo occisum est, id est occisus est secundum humanam naturam. Non quo fecit me, id est secundum divinam naturam secundum quam creavit me et omnia alia.
b et] corr. etc. Ed1703
2 Liturgie : usage de la langue vernaculaire.
marg.| {e} Dicit enim Scriptura] Ecce probat utilitatem fidei per duas auctoritates. Primo per auctoritatem, Is. 28.d. ubi nos habemus. Qui crediderit, non festinet, Sept. autem habent, quod hic dicitur.
marg.| {f} Omnis qui credit] etc. vel non conturbabitur, sed honorificabitur, quia multo maiora habebit quam speret credens in eum, Ps. 68. Non confundantur super me, qui querunt te Deus Israel, 1Pt. 2.b. Vobis autem honor, credentibus, Ier. 17.b. Confundentur, Is. 54.b. Non confunderis, Mt. 10.d. Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in celis est ; ego faciam eum amicum meum, et heredem.
marg.| {g} Non enim est] ita dicit Scriptura   [Omnis] etc. nullum excipiendo. Et bene nullum, quia   [non est distinctio] quantum {7. 56rb} ad fidem.   [Nam idem Dominus omnium] Iudeorum, et Grecorum : et ideo non est mirum si salvat utrosque maxime, quia   [dives] est   [in omnes] quasi dicat thesaurus eius misericordie non potest evacuari.
marg.| {h} Omnis enim] etc. Ecce alia auctoritate probat utilitatem fidei, Ioel. 2.g. Vel Is. 43.a. Omnis qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum.
marg.| {i} Quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit] quia non potest invocare nisi prius credat, credendo autem salvus fit. Unde   [Invocaverit] id est intus habitum per gratiam vocaverit : tunc potest dicere Ps. 34. Oratio mea in sinu meo convertetur. Vel   [Invocaverit] id est ad ea que intus sunt, vocaverit id est pro spiritualibus, sed qui pro temporalibus orat Deum, evocat eum. Ideo Ct. 7.d. Veni dilecte mi, egrediamur.
marg.| Et nota quod dicit [Invocaverit] verbum subiunctivi preteriti perfecti, in quo notatur perseverantia in orando Deum, Is. 62.c. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, Lc. 11.d. Et ille si perseveraverit pulsans, etc. tamen propter improbitatem eius surget, etc. Nomen Domini id est filium per quem quasi per nomen tota Trinitas innotuit hominibus, Is. 30.f. Ecce nomen Domini venit de longinquo, etc.
marg.| { 56va } Δ {a} Quomodo ergo] Octava pars in qua ostenditur, quod nomen Domini fuit eis predicatum. Quod probatur auctoritate, Is. Ponit autem istas quasi per scalas ascendat ad fontem misericordie ex quo fluxit eis predicatio fidei.
marg.| {b} Nisi mittantur] Unde Ier. 23.d. improperat eos quos non misit, dicens. Non mittebam eos, et ipsi currebant.
marg.| {c} Sicut scriptum est] Dico quomodo predicabunt nisi ipsi missi sint ad predicandum ? Quod probat per auctoritatem Is. 52.d.
marg.| {d} Quam speciosi] valde, speciosi. Hoc predixit, Is. previdens Apostolos ituros ad predicandum per universum Orbem.
marg.| {e} Evangelizantium pacem] etsi alii predicaverunt, ipsi tamen potissime.
marg.| {g} Bona] ad honorem ; sacramenta Evangelica que meliora sunt sacramentis Veteris Testamenti.
marg.| {h} Sed non omnes] imo pauci in quo adimpletur verbum, Is. 53.a. quod sequitur Auditui nostro id est ei quod audiunt a nobis. Vel id est ei quod audivimus a te nos Apostoli ante passionem. Prophete autem audierunt per revelationem.
marg.| {i} Quis] quasi dicat pauci de Iudeis   [Ergo fides] infert Apostolus ex verbis Is. loquentis in persona Apostolorum : quia cum dicit, Quis : relinquitur quod aliqui crediderunt per hoc quod audierunt ab Apostolo   [Quam speciosi] Is. 52.b. habetur sic : Quam pulchri super montes pedes annuntiantis, et predicantis pacem, in Naum 1.b. sic. Ecce super montes pedes annuntiantis, et Evangelizantis pacem. Hic dicitur in plurali, Evangelizantium. Dupliciter autem exponitur de pedibus Christi, et de pedibus Apostolorum ; pedes Christi fuerunt. Unde Apc. 1.d. Pedes eius similes aurichalco, sicut in camino ardenti. Aurichalcum inter omnia metalla plus assimilatur auro : sic Apostoli Christo. De quo Ct. 5.c. Caput eius aurum optimum in camino sicut in camino ardenti, quia igne caritatis inflammati, Is. 60.c. Locum pedum meorum glorificabo.
marg.| {d} Quam speciosi] quia valde similes specioso pre filiis hominum. Vel hoc exponitur de pedibus Apostolorum id est affectibus : iustum enim erat, ut qui omnium honestatem, et munditiam predicabant, mundi essent, Ct. 7.a. Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis filia Principis. Pedes dicuntur, dupliciter pulchri : quia bene formati id est concavi, quia vix tangebant terram, et elevati ad celestia per desiderium. Item erant bene calceati id est virtutibus ornati, iuxta illud Ez. 16.b. Calceavi te Hiacyntho, celestium desiderio, Eph. ultimo c. Calceati pedes in preparationem Evangelii pacis, Ez. 1.b. pedes eorum recti, non exeuntes ab extremis. De quibus, Apc. 1.b. sum alpha, et omega, primus, et novissimus : quando desiderium est a Deo et propter Deum, Mt. 10.b. Excutite pulverem de pedibus vestris.
marg.| {f} Pacem] inter Deum, et homines, inter homines, et homines. Hoc deberent facere predicatores ; quia Mt. 5.a. Beati pacifici. Deberent enim esse columbe ramum olive deferentes ore in arcam, Gn. 8.b. Sir. 44.c. de Noe. Et in tempore iracundie factus est reconciliatio, qui autem movent seditiones, similes sunt Diabolo de quo Iob. 41.b. De ore eius lampades procedunt sicut tede ignis accense.
marg.| {g} Evangelizantium bona] Tria bona debet annuntiare predicator. Honestum, delectabile, utile : quia predicatio debet componi ex sensu anagogico, et sic est delectabilis, quia de gaudiis paradisi, et ex sensu allegorico, et sic est utilis, quia tunc quid credendum docet, et ex sensu morali, et sic est de honesto.
marg.| {h} Sed non omnes obediunt] Multi audiunt et pauci obediunt.
marg.| Sed dicit Ps. 94. Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra Am. 3.b. Si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet. Dominus conqueritur Prv. 1.c. Despexistis omne consilium meum, etc.
marg.| {i} Quis credidit] Hab. 1.b. Opus factum { 57ra } Δ est in diebus nostris, quod nemo credet cum enarrabitur.
marg.| {f} In omnem terram exivit sonus] ibid. Non sunt loquele neque sermones quorum non audiantur, etc. Nullum erat idioma quod non loquerentur Apostoli, ut per omnes terras possent predicare. Unde de eis Is. 60.b. Qui sunt qui ut nubes volant : totum per mundum vento deducuntur, sic Apostoli flatu et inspiratione Spiritus sancti. Mc. ult. b. Predicate ubique Domino cooperante, etc. Is. 11.d. Volabunt in humeros Philisthiim : quod factum est quando peccatoribus imposuerunt legem Evangelii : per mare similiter predabuntur filios Orientis. Nota Ps. 79. Extendit palmites suos usque ad mare, id est Apostolos et predicatores usque ad partes Orientis que terminantur ad mare.   [In omnem terram exivit sonus eorum] Nota quod sonus est irrationabilium, et ex collisione lapidum : verba tantum sunt rationalium, et purus sonus potius offendit auditorem quam delectet. Predicatio ergo Apostolorum tamquam sonus in omnem terram, id est ad terrenos homines quos offendit : sed.
marg.| {g} In fines Orbis terre] id est in eos quibus finita erat terrenitas.
marg.| {h} Verba eorum] Fuit enim eis predicatio verbum, non sonus tantum.
marg.| {a} Ergo fides ex auditu] interiori et exteriori.
marg.| {b} Per verbum Christi] id est per gratiam Christi : vel ut ly (ex) notet causam materialem, id est verbum Christi est auditum.
marg.| {c} Sed dico] contra hoc quod posset opponi ab excusantibus se de hoc quod non crediderunt.
marg.| {d} Numquid non audierunt] imo audierunt.
marg.| {e} Et quidem] id est etiam : vel equidem, id est certe.
marg.| {f} In omnem terram exivit sonus] id est fama. Nondum erat hoc impletum omnino in tempore Apostoli.
marg.| {i} Sed dico] Ostendit quod cognitum Christum ex invidia respuerunt Iudei.
marg.| {k} Numquid Israel non cognovit ?] imo probat per auctoritatem.
marg.| {l} Primus Moyses dicit] inter Prophetas prior dixit hoc.
marg.| {m} Ego ad emulationem] Loquitur in persona Dei Patris. Et est sumptum de Dt. 32.c. ubi dicitur. Ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos. Iudei enim videntes Gentiles converti ad fidem, invidiam conceperunt contra eos, quod non poterat esse nisi cognoscerent quod bonum erat credere in Christum : ipsi tamen non crediderunt, et ita bene per hoc ostenditur quod cognitum respuerunt.
marg.| {n} Vos adducam] id est invidiam, id est faciam quiddam, quo facto invidiam habebitis.
marg.| {o} In non gentem] id est contra Gentiles qui non reputantur gentes. Iuxta illud Mt. 15.c. Non est bonum sumere panem filiorum et dare canibus. Vel   [In non gentem] id est contra populum qui non erit gens, id est talis qualis fuit genitus, quia geniti filii ire, facti sunt filii gratie.
marg.| {q} In iram vos mittam] faciam tale ex quo vos irascemini.   [In gentem] id est contra gentem.
marg.| {p} Insipientem] que Deum non cognoscebat.
marg.| {l} Primus] id est maximus. Hbr. 3.b. Moyses quidem fidelis erat in tota domo tamquam famulus in testimonium eorum que dicenda erant. Unde Dt. ult. d. Non surrexit propheta in Israel sicut Moyses quem nosset Dominus facie ad faciem.
marg.| {m} Ad emulationem] invidiam. Sic factum est de Iudeis quando crediderunt Gentes. Quod significatum est. Io. ultimo capitulo cum magnus estus esset, fecit Dominus ascendere cucurbitam sup. cap. Ion. et postea aruit propter quam contristatus est Ionas. Cucurbita, Synagoga que in estu idolatrie floruit per cultum Dei ; sed in conversione Gentium exsiccata est et sine gratie humore. Ionas, Iudei invidentes conversioni Gentium.
marg.| {r} Isaie autem] Ostendit quod gentes Christum incognitum receperunt et probat auctoritate   [Isaias audet] Magna fuit audacia quod ausus fuit hoc dicere Iudeis cum previderet quod deberent eum propter hoc secare. Et propter illud Is. 62.a. Propter Sion non tacebo. Et propter illud Is. 1.c. Principes {7.57va} Δ Sodomorum percipite ; etc. populus Gomorrhe.
marg.| {a} Inventus] Is. 64.a. Ubi nos habemus. Quesierunt me, qui ante non interrogaverunt quod hic est secundum Septuaginta.
marg.| {b} A non querentibus] Gentilibus.
marg.| {c} Qui me non interrogabant] nec aliquid de me ab aliis.
marg.| {d} Ad Israel] Ostendit quod populus Iudaicus repulit Dominum. Dicit Is. 65.a. post ista verba. Et qui non invocabant nomen meum.
marg.| {f} Manus] id est beneficia. Tunc enim dicitur homo manus extendere quando largitur munus Ps. 47. Non fecit taliter omni nationi.
marg.| Vel [manus] de extensione manuum in cruce.
marg.| {e} Tota die] synecdoche, id est in parte totius diei.
marg.| {g} Sed contradicentem] in tantum quod eum crucifixerunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Rm. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=60&chapitre=60_10)

Notes :