Hugo de Sancto Caro

Capitulum 4

Numérotation du verset Rm. 4,1 

Quid ergo dicemus
invenisse Abraham patrem nostrum
secundum carnem ?
Numérotation du verset Rm. 4,2 

Si enim Abraham ex operibus iustificatus est,
habet gloriam
sed non apud Deum.
Numérotation du verset Rm. 4,3 

Quid enim Scriptura dicit ?
Credidit Abraham Deo,
et reputatum est illi ad iustitiam.
Numérotation du verset Rm. 4,4 

Ei autem qui operatur
merces
non imputatur
secundum gratiam,
sed secundum debitum.
Numérotation du verset Rm. 4,5 

Ei vero qui non operatur,
credenti autem in eum
qui iustificat impium,
reputatur
fides eius
ad iustitiam
secundum propositum gratie Dei1,
1 secundum...Dei] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 4,6 

sicut et David dicit
beatitudinem
hominis,
cui Deus accepto
fert
iustitiam
sine operibus :
Numérotation du verset Rm. 4,7 

beati quorum remisse
sunt iniquitates,
et quorum tecta
sunt peccata.
Numérotation du verset Rm. 4,8 

Beatus vir cui non imputavit2
2 imputavit] inputabit Weber
Dominus peccatum.
Numérotation du verset Rm. 4,9 

Beatitudo ergo
hec
in circumcisione tantum manet3 an etiam in preputio ?
3 tantum manet] om. Weber
Dicimus enim quia reputata est Abrae fides ad iustitiam.
Numérotation du verset Rm. 4,10 

Quomodo ergo reputata est
in circumcisione
an in preputio ?
Non in circumcisione
sed
in preputio.
Numérotation du verset Rm. 4,11 

Et signum accepit circumcisionis
signaculum iustitie fidei,
que est
in preputio,
ut sit
pater
omnium credentium per preputium ut
reputetur
et illis ad iustitiam.
Numérotation du verset Rm. 4,12 

Ut4 sit pater
4 Ut] et Weber
circumcisionis
non his tantum qui sunt ex circumcisione
sed
et his qui sequuntur5 vestigia fidei6,
5 sequuntur] sectantur Weber |
6 fidei] post preputio Weber |
que est in preputio
patris nostri Abrae.
Numérotation du verset Rm. 4,13 

Non enim per legem
promissio
Abrae
aut semini eius,
ut
heres esset mundi sed per iustitiam fidei.
Numérotation du verset Rm. 4,14 

Si enim qui
ex lege
heredes sunt
exinanita est
fides,
abolita est promissio.
Numérotation du verset Rm. 4,15 

Lex enim
iram
operatur.
Ubi enim non est lex, nec prevaricatio.
Numérotation du verset Rm. 4,16 

Ideo ex fide,
ut secundum gratiam
ut firma sit promissio
omni semini.
Non
ei qui ex lege
est
solum, sed et ei qui ex fide est Abrae
qui est pater
omnium nostrum,
Numérotation du verset Rm. 4,17 

sicut
scriptum est :
quia patrem
multarum gentium
posui te
ante Deum,
cui credidisti7,
7 credidisti] credidit Weber
qui
vivificat
mortuos
et vocat ea8 que non sunt,
8 ea] om. Weber
tamquam ea que sunt.
Numérotation du verset Rm. 4,18 

Qui
contra spem
in spem credidit,
ut fieret pater multarum gentium
secundum quod
dictum est :
sic erit semen tuum sicut stelle celi,
et tamquam arena mari9.
9 sicut....mari] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 4,19 

Et
non est infirmatus in fide10,
10 non...fide] non infirmatus fide Weber
nec11 consideravit corpus suum emortuum,
11 nec] om. Weber
cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sare.
Numérotation du verset Rm. 4,20 

In repromissione etiam Dei
non hesitavit diffidentia,
sed confortatus
est fide, dans gloriam Deo,
Numérotation du verset Rm. 4,21 

plenissime sciens,
quia quecumque
promisit Deus12,
12 Deus] om. Weber
potens est et facere.
Numérotation du verset Rm. 4,22 

Ideo et reputatum est illi ad iustitiam.
Numérotation du verset Rm. 4,23 

Non est autem scriptum
tantum propter ipsum,
quia reputatum est illi,
Numérotation du verset Rm. 4,24 

sed et propter nos
quibus reputabitur
credentibus in eum,
qui suscitavit Iesum Dominum nostrum
a mortuis
Numérotation du verset Rm. 4,25 

qui traditus est
propter delicta nostra,
et resurrexit
propter iustificationem nostram.

Capitulum 4

Numérotation du verset Rm. 4,1 
marg.| Quid ergo dicemus] Hoc capitulum dividitur in tres partes. In prima ostendit quod lex non iustificat per exempla Abrahe, qui iustificatus fuit ante legem. Secundo probat idem per causam finalem iustificationis, que est beatitudo, ibi :   [Sicut et David dicit beatitudinem] etc. In tertia per Auctoritatem scripture, ibi :   [Et signum accepit] etc. Dicit ergo :
marg.| {h} Quid ergo dicemus] si sola fides iustificat, et non lex ? Quod iterum patet.   [Quid invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem] id est secundum carnalia opera legis, quasi diceret, nihilominus non.
prol.| 2
marg.| {i} Si enim] etc. Et si potuisset iustificari ex operibus legis hoc non esset reputatione Dei, sed hominum. Quod probat. Δ {7. 27ra}
prol.| 3
marg.| {a} Quid enim scriptura dicit] Gn. 15.a.
marg.| {b} Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi] in hoc ostendit quod gratis iustificatus est. Nam si ex operibus, iam non esset reputatio, sed merces. Sicut quando aliquis solvit alii minus quam debeat quando ille benignus est, dicit, reputo non solutionem, quasi diceret, non est vera solutio.
prol.| 4
prol.| [sine Glossa]
prol.| 5
marg.| {c} Secundum propositum gratie Dei] id est secundum quod predestinavit ab eterno {7. 27va} Δ ex gratia tua.
prol.| 6
marg.| {a} Sicut et David] Hic probat a causa finali quod lex non iustificat, utens ad hoc auctoritate David. Dico quod ex gratia est iustificatio, et salus.   [Sicut et David dicit beatitudinem] esse illius.
marg.| {b} Hominis accepto] id est acceptabiliter, id est gratis. Vel id est accepto tempore adventus.
marg.| {c} Fert iustitiam] quasi impotenti accedere ex se ad remissionem peccatorum. Dico quod dicit, etc. Dicit utique his verbis.
prol.| 7
marg.| {d} Beati quorum remisse] Est ergo sensus huius orationis talis. Illi quorum peccata sunt dimissa sunt beati, et intellige tantum secundum quod ex operibus non est remissum, sed potius debitum, ergo ex operibus legis nullus est beatus, sed non est beatus qui non est iustificatus, ergo nullus iustificatur ex lege sive ex operibus legis, quod idem est.
marg.| {f} Iniquitates] id est peccata originalia, id est peccata superaddita.
marg.| {e} Remisse] id est mitigate. Et facit pro illis qui dicunt quod peccatum originale idem est in essentia cum fomite, sed remittitur in baptismo, Glossa Ut ultra non videantur a Deo ad penam, quia hoc est Deum videre peccata, quod punire ea.
prol.| 8
marg.| {g} Beatus vir cui non imputavit] Dupliciter legitur hoc in Glossa Uno modo ut sit inculcatio verborum, quod fit ad innuendum quod ex misericordia dimittit Deus peccata. Vel distinguuntur hic tres gradus peccatorum. Peccatum infidelitatis, ibi :   [Iniquitates remisse] Peccata gravia, ibi :   [Quorum tecta] Peccata levia, ibi :   [Cui non imputavit. Beati] Ergo. Ex quo sic ex verbis {7. 28ra} Δ David habetur, quod
marg.| {a} Beatitudo] ex gratia.
marg.| {b} Ergo hec in circumcisione tantum manet] id est in Iudeis circumcisis.
marg.| {c} An etiam in preputio] id est in gentibus.
marg.| {d} Dicimus enim] Quia probavit per auctoritatem {7. 28va} Δ quod non in preputio.
marg.| {a} Abrahe] quando nondum circumcisus est. Et probat.
marg.| {b} Quomodo] id est in quo statu cum esset.
marg.| {c} In circumcisione an in preputio] ita cum esset in statu preputii. Et respondet.   [Non in circumcisione] etc.
marg.| {e} Et signum] posset quis querere rationabiliter, ex quo Abraham iustificatus fuit ante circumcisionem, ad quid ergo accepit circumcisionem ? Ad hoc respondet.   [Et signum circumcisionis] id est circumcisionem in signum.
marg.| {f} Signaculum] dicitur expressum signum rei, quod signat sicut est sigillum, Ez. 28.c. Tu signaculum Dei fuisti, dicitur de lucifero, qui expresse multum habuit similitudinem Dei.
marg.| {g} Iustitie fidei] que ex fide ; in signum huius accepit iustitie interioris quam acceperat per fidem antequam esset circumcisus.
marg.| {h} Ut sit] id est ut ostendatur.
marg.| {i} Pater omnium credentium per preputium] id est per id quod dictum est in tempore preputii, id est per fidem. {7. 29ra} Δ
marg.| {a} Ut reputetur illis] quid sunt in statu preputii ipsum credere.
marg.| {b} Ad iustitiam] id est ad iustificationem, et sic significatur esse pater. In eo enim fuit circumcisus.
marg.| {c} Et sit pater] id est iustitia quam etiam habuit in preputii statu, et ipsa materialis circumcisio signaculum illius. Et hoc sic, ut ex his duobus ostenderetur pater per similitudinem utrorumque, et eorum qui in statu circumcisionis, non in his tantum, repetit, et explanat, quod dixit reputatur ad iustitiam.
marg.| {d} Non his tantum sed et his qui sectantur vestigia fidei] qui imitantur fidem ipsius que est in preputio, id est quam habuit dum adhuc esset in statu preputii, et ita patet quod tam Iudei quam Gentiles iustificantur per fidem solam.
marg.| {a} Quid enim
marg.| {h} Quid ergo dicemus] In quo omnes Iudei confidunt. Adeptus iustitiam, Gn. 15.b. Credidit Abraham Deo, etc. Promissionem de Christo nascituro de ipso, Gn. 12. et 15. et 22. Paternitatem, id est nomen paternitatis, Gn. 17.a. Non ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed vocaberis Abraham, quia patrem multarum gentium constituite. Qui inspicit corda hominum, 1Rg. 16.b. Talem gloriam que est scilicet frequens fama cum laude hominum tantum. Qui gloriatur, etc. 2Cor. 10.d. Etiamsi de testimonio conscientie gloriatur quis, debet gloriari in quantum est a Deo. Ille Phariseus, Lc. 18.b. Quia qui fecerit, Lv. 18.a. Gal. 3.b. Non morietur, id est non punietur secundum legem. Nec tamen meritum habet ex hoc quod fidei causa, ergo fides est causa meriti, ergo non habet a caritate quod sit meritoria, et ita caritas non est forma fidei. Preterea si caritas est causa meriti cum sancti caritatem habeant in patria, merentur motibus suis, quod falsum est. Item obiicitur de hoc quod dicit. Qui fecerit legem non morietur ut reus, nec tamen meritum, etc. Contra Deus pronior est ad miserendum quam ad puniendum, sed puniebat non facientes opera legis, ergo remunerabit facientes.
marg.| Solutio. Plura exiguntur ad meritum quam ad demeritum, et non respondent faciens, et non faciens sibi ex opposito, quia transgrediendo opera legis faciebat contra Deum, et ideo merebatur puniri, sed faciendo sine gratia non facit pro Domino, quia aut facit ex vitio, et sic demeretur, aut ex natura, et ita nihil meretur apud Deum. Ad aliud dicimus, quod prima radix merendi in fide est, sed frui vel consummatio in claritate. Unde cum non sit fides in patria, nec meritum. Tunc ex fide iustificatus est. Contra Iacob. 2.d. Abraham ex operibus iustificatus est. In Gn. 15.b. In semine tuo benedicentur omnes gentes, Gn. 22.d. Sufficiens ei iustitie causa. Ergo Abraham sine passione Christi haberet salutem eternam, ergo non erat necesse quod Christus pateretur ad salvandum Abraham. Ex hoc sequitur quod Abraham meruerit vitam eternam absolute.
marg.| Solutio. Quod dicitur ipsum credere, etc. intelligitur sub conditione, si Christus eum redimeret, et dicimus quod meruit simpliciter vitam eternam, non tamen liberationem a pena limbi, et ideo oportuit quod veniret Christus qui eum, et alios redimeret ab illo debito. Non dabitur ei secundum gratiam fidei tantum, sed secundum debitum operationis, ergo bonis operibus debebatur vita eterna, ergo bonis operibus mereretur aliquis vitam eternamΛ quod est contra illos, qui dixerunt quod nullus meretur vitam eternam ex condigno, quia si tantum merito congrui, ergo non deberetur bonis operibus. Et ideo dicimus, quod si condignum appelletur condictum sive conditio, conventio facta nobiscum a Deo de denario diurno, et operibus nostris bene meretur vitam eternam ex condigno. Si autem condignum appelletur comparabile in valore, nullus meretur vitam eternam ex condigno. Qui gratis, id est sine meritis precedentibus. Fides eius sola reputabitur. Per hoc excludit opera exteriora, non enim virtutes excluduntur scilicet interiora, de quibus predixit sine quibus non iustificatur impius adultus. Quam scilicet iustitiam, id est iustificationem Opera non meruerant. Nam et demones credebant ei, Iac. 2.d. Demones credunt, et contremiscunt. Quid vero est credere in eum ? Credendo amare, etc. ergo qui est in mortali non credit in Deum, quia eius membris non incorporatur, ergo si dicit credo in Deum peccat, quia mentitur. Quomodo coniungitur Deus homini qui est in mortali qui dicit. Credo in Deum.
marg.| Item si credere Deum est credere quod ipse sit Deus, falsum est quod dicitur in Symbolo. Credo in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam, etc. quia eam non credo esse Deum.
marg.| Item obiicitur, credere in Deum est credendo amare, etc. ergo credere est amare, et credere est diligere, sed amare, et diligere sunt motus caritatis, ergo credere est motus caritatis. Item queritur utrum amare, et diligere ibi copulent habitum, aut motum. Si habitum, sed non est aliquis diligendi nisi caritas, diligendi dico meritorie, ergo copulant caritatem, ergo credere est caritas. Si copulant motum, aut fidei, aut caritatis. Si fidei, ergo diligere est motus fidei, quod videtur inconveniens. Si motum caritatis, et credere est motus fidei, ergo motus fidei est motus caritatis. Item videtur item definiri per seipsum, scilicet credere per credere, quia dicit credere est, etc.
marg.| Item quare potius dicit credendo amare quam credendo sperare, quia sicut contingit credendo amare, ita contingit credendo sperare. Item ibi videtur eiusdem inutilis repetitio, amare diligere credendo, etc. Item credere est credendo in eum ire, non videtur solum hoc esse ipsius credere, quia qualibet alia virtute contingit in Deum ire. Item ad idem. Super Ps. 33. Accedite ad eum, etc. Ibi dicit Glossa Accedite duobus gemine caritatis pedibus currendo, ergo in Deum ire convenit caritati.
marg.| Item credere est membris eius incorporari. Hoc videtur nihil esse, quia homo statim quando infunditur ei gratia, membris eius incorporatur antequam moveatur motu alicuius virtutis. Quid est ergo quod dicit quod caritas est forma omnium virtutum. Et solvunt dicentes quod cum dicitur. Credere in Deum est credendo amare, et cum non assignatur ratio sive descriptio motus fidei, sed eius quod est in Deum, et ita bene describitur, quia hoc in Deum est fidei a caritate tamquam forma eius, id est fidei. Et ita non sequitur quod credere sit amare, vel diligere, sed oportet quod amet Deum, et diligat dum credit, et dicunt quod hic distribuitur motus caritatis. Et determinantur hic tria forma motus, et finis, et directio. Forma in hoc quod dicitur amare diligere, finis per hoc, membris eius incorporari, directio per hoc, in eum ire. Sed contra eos est, quia si est forma fidei, tunc debuit dici, credere in Deum est credere amando, credere diligendo, ut sic per modum forme se teneret dilectio ex parte fidei, propter hoc dicendum quod caritas non est forma fidei, sed potius e converso. Ad primum dicendum. Licet iste sit in peccato mortali, et hoc scit, non tamen mentitur cum dicit credo in Deum, quia hoc dicit in persona Ecclesie sicut quando dicit, dimitte nobis debita nostra, etc.
marg.| Unde sensus est. Credo in Deum, id est Ecclesia credit in Deum. Et iterum, si hoc dicat in persona sua, non tamen mentitur, quia est oratio, unde optative ponuntur ibi {7. 27rb} verba non assertive, sub hoc sensu. Credo in Deum, id est opto quod credam in eo. Ad illud. Credo in sanctam Ecclesiam, dicendum quod potest ibi esse revera sanctam Ecclesiam, et est unus articulus, omnis autem articulus est de Deo. Unde sicut cum dico, credo resurrectionem mortuorum, sensus est, id est quod Deus faciet resurrectionem mortuorum similiter hic est sensus. Credo in Deum sanctificantem Ecclesiam. Ad tertium. Credere in Deum, etc. Dicendum quod hic describitur motus fidei secundum quod fides versa est in amorem. Primo enim quando homo credit Deo, et Deum per rationes humanas, et per miraculum, non adhuc vertitur ei fides in amorem, quia nondum innititur prime veritati propter se, et super omnia. Cum autem sic innititur prime veritati propter se, et super omnia quando sic innititur prime veritati tunc fit amor. Sed hic amor non est motus caritatis, sed fidei, et ideo dicit credendo amare, etc.
marg.| Et nota quod contingit habere fidem formatam in triplici statu. In statu incipientium, et sic describitur, per credendo amare. In statu proficientium, et hoc est credendo diligere.
marg.| In statu perfectorum, et hoc est credendo in eum ire, et eius membris incorporari. Quando enim incipit aliquis Deum diligere, ex caritate diligit plusquam se, sed tamen adhuc innititur per beneficia. Quando autem postea in statu proficientium iam etiam si nulla perciperet ab eo beneficia amaret eum, et hoc est proprie diligere, id est de aliis rebus eligere. Similiter est in eo, qui incipit credere formaliter. Primo enim cum movetur ad credendum per miracula, tunc in eo est credendo amare. Quando autem iam credit non propter miracula, tunc est credendo diligere. Item perfectorum quidam sunt in statu sponse, quidam in statu filiorum.
marg.| Si autem in statu sponse, iam omnino talis estuat, et optat pervenire ad amplexus sponsi, et hoc est quod dicit, credendo ire in eum. Si est in statu filiorum, iam solummodo intendit patrem eternum imitari, sive virtutibus ei assimilari, et hoc est quod dicit, eius membris incorporari, et sic patet quod in hac descriptione nihil est superfluum nihil diminutum.
marg.| Ad primum ergo quod obiicit. Amare, et diligere sunt caritatis, falsa est, si intelligatur cum precisione. Verum est, et non sequitur, ergo, etc. si est ibi argumentum a superiori ad inferius. Ad aliud. Diligere aut copulat actum, aut habitum ; Dicendum quod habitum, sed habitum fidei. Ad aliud dicendum quod ibi non ponitur in definitione sui, quia credere est superius ad credere innitendo rationibus, et ad credere conversum in amorem, et ideo dicit credendo amare quasi diceret, de credere intelligo quod est conversum in amorem. Ad aliud, quare non similiter dixit credendo sperare ? Dicendum quod quia describit solum credere conversum in amorem. Ad aliud dicendum quod non cadit ibi idem in ratione sui, quia amare, et diligere diversos status dicunt, hoc est falsum, similiter credendo, ut expositum est. Ad illud. Ire in Deum est cuiuslibet virtutis, non est verum prout ibi sumitur, quia ibi sumitur pro statu fidei iam perfectorum. Ad illud. Accedite duobus gemine caritatis pedibus : similiter sumitur pro duobus statibus virtutis que est caritas.
marg.| Quam a nobis exigit Deus, sed non exigit nisi ad quod tenemur, ergo tenemur ad fidem, eadem ratione ad alias virtutes.
marg.| Respondetur, ad actus vel motus tenemur, non ad habitus. Ideo fides ibi sumitur pro motu fidei, secundum quod dicit Augustinus Fides est credere quod non vides.
marg.| Vel a nobis exigit Deus quod sine ea non est salus, et sic exigere non importat omissionem, que fiunt per dilectionem fidei. Ex hoc videtur quod fides non potest operari sine caritate. Contra. Per fidem fiunt miracula, et faciendo quis potest mereri. Solutio. Hoc intelligitur de operibus exterioribus ad que movet dilectio Dei.
marg.| Quod obiicit de fide, dicendum quod faciendo miracula potest faciens non mereri, quia per fidem informem possunt fieri sicut fecit Alexander. Si autem mereatur faciendo miracula, exeunt a caritate excitante ad illa, a fide, ut eliciente, sicut eleemosyna elicitive exit a misericordia, excitative autem a caritate.
marg.| Λ In fide est gratia iustificantis, id est gratia iustificantis apparet in hoc quod dat fidem ex gratia sive gratis non ex operibus. Vix mihi suadeo, etc. Sed si vix tibi suades, aliquo modo suades, ex hoc videtur quod sit aliquod opus meritorium vite eterne ex condigno, scilicet. Contra. Is. 13.b. Omnes manus dissolventur, et omne cor hominis contabescet, Glossa Quia nullum opus Dei iustitia dignum reperitur.
marg.| Unde Ps. 142. Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens, ergo nullus meretur vitam eternam ex condigno. Et alibi, Ps. 129. Si iniquitates observaveris Domine, etc. Preterea Apostolus, Infr. 8.d. Non sunt condigne passiones, etc. Solutio. Aliquis meretur ex condigno. Dicit autem Augustinus Vix mihi, etc. ad innuendum, quod pauci sunt qui gratiam habeant, pauciores qui sciant se habere gratiam. Quia autem dicit Glossa Nullum opus, etc. Dicit nullum opus circumscripta gratia, vel nullum dignum reperitur proportione, ex conventione tamen meretur vitam eternam. Quod dicit Apostolus. Non sunt condigne, etc. Dic condigne ad tantam gloriam quanta confertur.
marg.| Item non sunt condigne quantum in se, id est sine gratia. Quod agere aliquid possumus vel cogitare, Phil. 2.b. Operatur in nobis velle, etc. Item 2Cor. 3.b. Non quod sufficientes simus cogitare a nobis, etc. propositam omnibus, Hbr. 12.d. Videte ne quis desit gratie Dei. Et inveniuntur omnia mala. Contra Gregorius Quicquid boni potes, fac interim, ut Dominus cor tuum illustret ad penitentiam. Solutio. Omnia mala, hoc dicit, non quia omnia mala, sed quia absorpta a malo, id est a peccato. Vel per negationem exponatur sicut, quidquid est pater est filius, id est nihil est pater, etc.
marg.| Omnia mala, id est nulla reperiuntur bona, id est meritoria, vel nulla sunt que non sunt mala, id est non meritoria. Id est acceptabili tempore, 2Cor. 6.a. Tempore accepto, etc.
marg.| Et opera bona, id est gratiam bene operandi. Beati, hic quantum ad meritum in futuro quoad premium. Nullus enim perfecte beatus nisi finitis his miseriis, ut dicit Augustinus Est enim duplex beatitudo. Una imperfecta, de qua Ps. 111. Beatus vir qui timet Dominum.
marg.| Alia perfecta, de qua loquitur Augustinus Sine opere, et labore, infr. 11.d. Sine penitentia sunt dona, et vocatio Dei. Non dominetur, infr. 6. capitulo Et sic hoc dicit propter originale quod est ipse fomes manens actu, et transiens in baptismo reatu, et non dominatur quando non ducit ad mortale, scilicet, Fomes peccati, sed si fomes est peccatum cum semper maneat in homine.
marg.| Unde 2Cor. 12.b. Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus, etc. ergo fomes in eo erat pena : ergo a Deo ; sed si est peccatum, ut hic dicitur, est a diabolo, ergo idem numero est a Deo, et a diabolo, ergo conventio est Christi ad Belial, contra illud, 2Cor. 6.c. Que conventio Christi, etc.
marg.| Pretera si ante baptisma est peccatum, post baptisma autem est pena, ergo idem est bonum, et malum.
marg.| Solutio. Secundum quosdam fomes est peccatum, sed dicitur peccatum propter annexum, sicut ignorantia non est peccatum sed contemptus, vel negligentia annexa ignorantie, annexa est autem fomiti macula.
marg.| Vel quod fomes intensus est peccatum, et in quantum fomes est, a Deo est, et pena est in quantum intensus a diabolo vel ab homine. Vel dic quod pena duplex estΛ contracta vel inflicta. Contracta est ab homine vel a diabolo, inflicta a Deo, et sic non omnis pena a Deo, sicut cupiditas, que dicitur fomes. Argumentum expressum quod concupiscentia essentialiter peccatum est originale. Ad illud. Huiusmodi concupiscentia opponitur gratie, quia sicut gratia habilitat ad bonum, et refrenat a malo, sic concupiscentia movet, et habilitat ad malum, et resistit bono, quia concupiscit adversus spiritum, ergo opponitur omnino gratie, ergo est peccatum originale. Forte dicet quod sanguinea complexio movet ad luxuriam. Colerica ad iram, melancholica ad tristitiam. Non tamen sunt peccata eodem modo, nec illa concupiscentia. Contra. Non est simile, quia huiusmodi complexiones in corpore sunt tantum, sed concupiscentia, vel fomes in anima, quia sicut dicitur super Epistolam, Gal. 5.c. Carnem adversus spiritum concupiscere, nihil aliud est quam animam in carne concupiscere. Item peccatum est diminutio boni naturalis, sed fomes seu concupiscentia diminuit bonum naturale, ergo essentialiter est peccatum. Item infr. 6.b. Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, id est fomes peccati ; ergo fomes peccatum. Item infr. 7.c. Ego autem carnalis venundatus sub peccato, id est pretium male voluntatis Ade subiectus peccato, id est concupiscentie : ergo concupiscentia est peccatum, sed fomes, et concupiscentia idem, ergo fomes est peccatum. Contra. Ante Baptismum gratie fomes opponitur, ergo aut per se, aut per aliud. Per se non, quia gratia est post baptismum, ergo per aliud, ergo illud aliud magis opponitur, quam fomes, sed quod magis opponitur est magis peccatum, ergo istud magis peccatum, sed istud non, nisi macula concomitans fomitem, ergo macula est peccatum, non ergo fomes. Item Anselm. Cantuar. in libro de conceptu virginali, et originali peccato : ostendit quod originale peccatum essentialiter est in anima dicens. Originale peccatum puto nullatenus posse asseri esse in semine antequam habeat animam rationalem, sicut in Adam fuisse iustitiam priusquam fieret homo rationalis. Nam si Adam et Eva generassent sine precedenti peccato ; non tamen esset in semine iustitia nec esse posset priusquam formaretur in viventem hominem. Si enim semen hominis non est susceptibile iustitie priusquam fiat homo, non potest suscipere originale peccatum antequam homo sit. Nempe originale peccatum esse iniustitiam dubitari non debet, etc. ergo originale peccatum non est in semine, ergo non est in carne, sed carnalis concupiscentia seu fomes essentialiter est in carne, ergo originale peccatum essentialiter non est fomes seu concupiscentia carnalis, ergo est macula que est in anima. Vel sic, originale peccatum essentialiter est in anima, sed carnalis concupiscentia essentialiter non est in anima, sed tantum macula vel reatus, ergo hec tantum sunt peccatum originale. Propterea ante baptismum anima primum exiens a corpore defert secum originale, quia propter istud caret visione Dei, et hoc est quod dicitur in libro sapientie. Peccatum cum eo qui fecit, supple in se vel in altero tormenta patietur, sed tunc anima non habet nisi maculam vel reatum, ergo tantum pro macula vel reatu punitur. Sed istud pro quo punitur est peccatum originale, ergo macula vel reatus est essentialiter originale. Ad solutionem horum nota quod anima dupliciter est. Uno modo sicut substantia absoluta, et sic spiritus, et tunc absolutas habet potentia, sicut liberum arbitrium, et huiusmodi, secundum que non dependet a corpore, hoc modo proprie in ipsa est iustitia, vel iniustitia, et sic exuta a corpore secum defert virtutes vel vitia, et tunc non habet fomitem sive carnalem concupiscentiam, quia sicut dicit beatus Augustinus infr. 7. finitur per mortem, semper itaque est pugna in corpore mortis huius, quia concupiscentia cum qua nati sumus finiri non potest, quamdiu vivimus quotidie minui potest, finiri non potest. Alio modo dicitur {7. 28rb} anima sicut est endelechia sive perfectio corporis sive animans corpus, et tunc habet potentias dependentes a corpore. Secundum hunc dixit beatus Augustinus carnem concupiscere nihil aliud est quam animam in carne concupiscere. Secundum hoc respondetur, quod peccatum originale proprie, et substantialiter est macula, vel reatus existens in anima absolute, sicut Anselm. Cantuar. Quia ergo dicitur concupiscentia peccatum quia opponitur gratie. Respondetur quod non immediate opponitur gratie, sed per effectum suum, scilicet reatum vel maculam. Ad aliud quod dicitur concupiscentia est diminutio boni naturalis. Respondetur quod essentialiter concupiscentia, seu corruptio carnis bonum naturale carnis diminuit, et facit eam passibilem a frigoribus, et huiusmodi, sed propter diminutionem talis boni non dicitur peccatum, sed propter diminutionem boni naturalis anime quod affective dicitur diminutio boni naturalis anime. Et ideo propter effectum dicitur peccatum non essentialiter. Hoc modo sumit Augustinus hic concupiscentiam, cum dicit quod concupiscentia seu concupiscibilitas, que dicitur fomes peccati, et talis concupiscentia proprie est in anima secundum quod est vivificans corpus. De hac etiam dictum est, quod transit reatu, et manet actu, unde manet quippe in corpore mortis huiusmodi, etc. Ad ultimum vero etiam facit concupiscere, ergo vitium movet si fomes qui est vitium movet. Sicut igitur virtus movet ad opera, sic et vitium. Sic hoc. Contra. Vulnus potentie naturalis impedit ipsam, et retrahit ab opere, eadem ratione vulnus potentie spiritualis impedit ne moveat. Responsio, quidam dicunt quod vitium habilitat ad male agendum. Secundum ipsos facilis est responsio. Sed dic quod vitium quandoque dicitur habitus relictus ex frequenti male agere, et non est peccatum, quia homo habens gratiam non statim recedit habita iam gratia. Vel vitium dicitur macula relicta in anima. Primo modo movet, secundo non movet, tametsi non moveat, facit tamen male moveri si moveatur, sicut lesio in pede, et si non moveat, facit tamen claudicare si moveatur. Non obedire precipimur : ergo tenemur repellere primos motus. Dic repellere vel vitare tenemur, id est post eos ire non debemus, Sir. 18.d. Fili post concupiscentias tuas non eas. Que concupiscentia minuitur in proficientibus, et continentibus. Contra Gregorius Illos diabolus pulsare negligit quos quieto iure possidere se sentit, et ita boni maxime pulsantur.
marg.| Item Hab. 1.d. Incrassata est pars eius, etc. Hier. Demones non sunt contenti communibus cibis, sed peregrina desiderant alimenta. Item Eccl. 2.a. Fili accedens ad servitutem Dei, sta in servitute, et timore. Solutio : Dic quod in sanctis interiora que scilicet sunt a fomite, minuuntur, sed exteriora crescunt, diabolo extra excitante, et commovente. Non enim plus potest, quia non est immissor, sed incensor malarum cogitationum, Iob. 40.c. Absorbebit fluvium, et non mirabitur. Sine libidine non est concubitus, ergo non est sine peccato. Contra. In Abraham, et in sanctis Patriarchis fuit sine peccato. Respondetur. Libido quandoque dicitur pruritus carnis, nec est peccatum, sine hoc non est carnalis cognitio viri ac mulieris. Quandoque dicitur libido improba voluntas utendi utendis, et sic peccatum sine hac potest esse. De prima hic loquitur. Non transmittit propagatio, sed libido, ergo sine libidine non est originale. Contra quod sic ex carne digiti formet Deus hominem, nonne haberet originale, ergo propago potius quam libido originale facit. Respondeo. Libido facit, id est feditas carnis, qui a quacumque parte carnis formetur, feditas erit in carne. Unde cum anima munda, et tersa infundatur contrahit maculam, sicut speculum tersum ex luto.
marg.| Unde expone, non propago, sed libido, etc. id est causa libidinis, id est feditas carnis ex qua est libido. Unde exponendo se subdit.
marg.| Nec fecunditas nature humane facit homines cum peccato nasci, sed feditas libidinis, id est feditas carnis que est causa libidinis, propter feditatem enim illam anima in principio corpori infusa inficitur, sicut quando novum est speculum, et inspicit in illud mulier que est in menstruis inficit illud, sed quando semel est infectum, si centies in illud inspiceret non magis inficeretur.
marg.| Filii sunt ire, Eph. 2.a. in gratia baptismi, id est collata in baptismo, quia nullus est sine peccato, Iob. 13.b. secundum aliam translationem nemo est sine peccato etiam infans unius diei. Tripartita ratio, id est trium divisio facta. Cum creator non agnoscitur. Secundum hoc parvuli sunt iniqui, et impii, et etiam lapidis. Solutio : id est agnoscitur, contemnitur.
marg.| Vel sic non agnoscitur, id est cum erratur in cognitione creatoris, ut sit ibi lyptote. Tertius. Ly vero levium, ut sunt venialia, et minora mortalia. Sed videtur quod pluresΛ deberent annumerare gradus, quia non fit ibi mentio de omissione. Item quare si faciat unum gradum de superbia, et alium de inani gloria, que sunt contra Deum, sicut impietas. Item cum infidelitas sit gravissimum peccatum. Unde super istud Io. 16.b. Arguet mundum de peccato, Glossa Infidelitas, quo retento omnia retinentur. Quare ergo dicit quod primus gradus est gravissimorum operum ? Solutio : Peccatum aut est peccatum secundum se, et non est pena peccati. Si est pena peccati est gravius, et hec est infidelitas. Si autem est non pena peccati, aut est grave, aut leve, et ita non possunt esse plura membra. Abrahe filii, solis carnalibus scilicet rationem aperit, id est aperit quare questionem istam faciat, quia solutionem non dicit. Utique simul questioni. Prima questio fuit, utrum beatitudo esset in Iudeis, et non in gentibus, et utrum Abraham fuerit iustus in circumcisione vel in preputio. Et respondet prime questioni, et secunde simul secundum diversas expositiones, ut una expositio sit responsio prime questioni, secunda expositio sit responsio secunde questioni. Non ergo circumcisio aliquid magne dignitatis habebat, in Abraham scilicet, quia per circumcisionem nihil fuit ei dimissum, eo quod ante iustificatus fuerat. Sed signum erat ei tantum.
marg.| Et nota quod signum quandoque precedit signatum, sicut lac partum ; quandoque comitatur, sicut pallor partum ; quandoque subsequitur, sicut fumus ignem. Similiter circumcisio fuit Abraham signum subsequens, scilicet, precedentis iustitie. Similiter in adultis non ficte accedentibus sicut in partu, vel signum concomitans sicut post partum, sed in adultis ficte accedentibus signum precedens. Interioris circumcisionis, de qua Dt. 10.d. Circumcidite preputium cordis vestri. Et Hier. 4.a. Circumcidite preputia cordium vestrorum viri Iuda carne, libidine, et pellicula que est in membro libidinoso. Prime nativitatis, qua homo nascitur peccato, vel cum peccato, de qua dicitur Ier. 20.d. Maledicta dies in qua natus sum, dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta, Iob. 3.a. Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est, conceptus est homo, id est iustitie que est ex fide, id est remissionis peccatorum. Et servatur amicis, quibus revelantur secreta. Signum amicitie, Io. 15.b. Vos autem dixi amicos, quia quecumque audivi a patre meo nota feci vobis. Ad similitudinem sigilli, Ct. 8.b. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, ut scilicet quod est in corde soli Deo pateat, quod est in opere soli Deo fiat.
marg.| Unde Mt. 6.a. Attendite ne faciatis iustitiam vestram coram hominibus. Octava die, Gn. 17.d. Vetustas culpe, etc. Immo et nunc aufertur culpa. Sed sciendum quod tunc radicitus auferetur, quia fomes extinguetur ut amplius non possit peccare, modo autem manet radix culpe, id est fomes quantumcumque iustus sit homo. Hic intendit ostendere in quo homine, tempore, membro, et instrumento, et sic pro quatuor supponit in quo semel sumptum. Homo, Abraham : tempore, octava dies : membrum, istud per quod fit generatio : instrumentum, cultrum lapideum. Abrahe primo. Hoc ostenditur in quo homine. Commendata est Gn. 17.b. et sic probatur, id est ostenditur. Sicut Adam Gn. 3.c.
marg.| Ita et semen eius, ergo eadem ratione preceptum Ade factum fuit omnibus ex eo nascituris. Octava dies. Hic tempus ostenditur. Lapideo cultro, instrumentum est. Carne membrorum, sicut preceptum erat, hoc nusquam invenitur.
marg.| Preterea si preceptum erat, et nusquam est revocatum, ergo modo peccant Iudei circumcidentes de novacula. Solutio huius habita est, supr. 2. Dicendum ergo quod preceptum erat, Gn. 17.b. quod fieret octava die. Quia autem cultro lapideo fieret, preceptum est exemplo obtinente vim precepti. Ex. 3.f. Iosue 5.a. Ad tempus David, ubi debent Iudei, quando Goliam occidendo feriit, cessit lapidi. Quinque de causis. Versus Signum, cauterium, meritum, medicina, figura exemplum fuit olium circumcisio dura. Sex sunt in his versibus sed quinque enumerat. Unde duas in unum colligit.
marg.| Placeret Deo, plusquam prius, vel placere innotesceret, vel placendi exemplum. Esset spiritualis circumcisio, que inchoatur in presenti, sed omnino implebitur
marg.| Λ in futuro,
Numérotation du verset Rm. 4, moraliter 
marg.| Moraliter dictum est ita {b} Deus accepto fert] id est tempore acceptabili in adventu Salvatoris, Ps. 71. Orietur in diebus iustitia, et abundantia pacis donec auferatur Luna. Alia littera. Extollatur, id est donec glorificetur Ecclesia, non cessabit Christi iustitia qua iustificat impios, prius fuit quasi mortua, sed tunc est orta, et in abundantiam. Unde Ez. 1.g. vidit hominem cuius aspectum vocat aspectum arcus cum fuerit in nube et in die pluvie. Hic est Christus plenus gratia, quoniam pluit tunc largiter infundendo. Unde Is. 45.b. Rorate celi desuper, etc. Et ideo cantatur hoc in adventu. Vel   [accepto] id est gratis. De hac gratuita oblatione, 1Pt. 1.c. Perfecti sperate in eam que vobis offertur gratiam, Apc. 3.d. Ego sto ad ostium, et pulso, quasi regia, et magna portans xenia, et sine dubio gratis. Unde Ps. 8. Quid est homo quod memor es eius, etc. quasi dicat nihil. Nullus habet meritum propter quod, sed hoc facit de mera liberalitate, Phil. 2.b. Deus qui operatur in nobis, et velle, et perficere.
marg.| {b} Beati quorum] Duplex est beatitudo. Imperfecta in presenti, perfecta in futuro. De perfecta. 13. lib. de Trinitate 6. capitulo Propinquat homo qui bene vult quecumque vult, que adeptus cum fuerit beatus erit videlicet beatitudine perfecta. De imperfecta, in eodem 8. capitulo Ille quippe beate vivit, qui vivit ut vult, nec male aliquid vult, de imperfecta ergo beatitudine dicitur hic.   [Beati] etc.
marg.| {e} Quorum remisse sunt iniquitates] ergo peccatores miseri sunt. Unde 14. lib. de Trinitate 5.
marg.| {c} . Mala enim voluntate vel sola miser quisquis efficitur, sed miserior in potestate qua desiderium male voluntatis impletur. Et super istud Ps. 1. Beatus vir qui non abiit, etc. Glossa Beatus est cui omnia optata succedunt, ergo miser est cui nihil optatum succedit. Talis est peccator qui est in mortali quecumque in peccato optat, et querit, non invenit, id est delectationem. Nec mirum, illuditur ei sicut pisci, et sicut avi. Unde Iob. 40.d. Numquid illudes ei quasi avi, cui ostenduntur penne quas credidit gallinam, et sic advolans capitur, et non invenit carnem. Unde super illud Osee 4.c. Comederunt et non sunt saturati, Glossa Voluptas habita famem non satietatem parit. Et laborat in virtutibus. Unde 13. de Trinitate Augustinus Hoc est quod sapienter Terentius dixit. Quando non potest fieri id quod vis, videlicet in peccatis, id velis quod possis.
marg.| {e} Remisse] Nota quod aliquando dicuntur peccata remitti, Io. 20.f. Quorum remiseritis peccata. Quandoque tegi ut hic.   [Et quorum tecta sunt peccata] Quandoque dimitti, Is. 40.a. Quoniam dimissa est iniquitas tua. Quandoque solvi, Is. 58. Solve fasciculos deprimentes. Quandoque non imputari, ut hic.   [Beatus vir cui non imputavit] Remissio proprie dicitur quantum ad originale peccatum, et baptizato propter fomitis mitigationem. Tegi dicuntur propter culpe deletionem. Dimitti quoad penam. Solvi quantum ad reconciliationem. Unde super istud Is. 40.a. Suscepit de manu Domini duplicia, dicit Glossa Non est idem solvi, et dimitti, cui enim dimittuntur {7. 27vb} solutione non indiget. Unde, Dimittuntur tibi peccata tua. Cui autem solvuntur, propterea solvuntur, quia purganda sunt, et soluta per penas. Non imputari dicuntur quantum ad peccata oblita. Dico remittuntur quantum ad mitigationem fomitis.
marg.| Unde Ps. 31. Remitte mihi ut refrigere, Lc. 1.d. Virtus altissimi obumbravit tibi dicitur B. Virgini, alia littera. Refrigerabit te, quia in ipsa fuit fomes omnino extinctus. Teguntur per caritatem, Prv. 10.b. Universa delicta operit caritas. Et inde sumitur istud, 1Pt. 4.b. Caritas operit multitudinem peccatorum. Et post dicitur de caritate quia eam non potest habere quis, cum culpa dimittitur quoad penam in baptismo, solvitur per recompensationem.
marg.| Vel. [Remisse] id est dimisse : sicut dicitur dimitti. Unde Seneca. Omnes mali sumus, melior, id est minus malus qui minus* urgetur.
marg.| {a} Beatitudo ergo hec in circumcisione tantum] id est in exteriore abiectione temporalium quod faciunt religiosi, quasi dicat non : nec tamen licet eis redire ad illa. Sed tamen legitur de quibusdam, fecerunt sibi preputia, et recesserunt a testamento sancto. Sed mirum est, quia preputium abscissum* numquam redit. In quo notatur quod religiosi numquam debent redire ad hoc quod habeant proprium. Et revera licet sibi faciant, non redeunt, quia non est recto nomine proprium, sed furtum, et ideo quia recedunt a testamento quod fecerant in ingressu, id est per abrenuntiationem facto per mortem scilicet mundo confirmato. Item 1Mcc. 1. Iussit Antiochus paucos captivitatis filios relinqui circumcisos, id est ut viverent in proprio ritu.
marg.| {a} Abrahe fides] id est fidelitas que recessit a religiosis in multis, et ideo non est ibi beatitudo, Hier. 7.f. Perit fides, et ablata de ore eorum, etc. quia proditores facti sunt religiosi, Prv. 20.a. Multi homines vocantur misericordes, virum autem fidelem quis inveniet ? quasi dicat nullus. Et hoc quod sequitur.
marg.| {d} Non in circumcisione] id est in religiosis non est fidelitas, sed proditio. Unde 1Mcc. 7.b. Dixerunt enim homo sacerdos est, de semine Aaron venit, non decipiet nos. Sed postea sequitur non est veritas, non est iudicium : iste fuit Alcimus, qui interpretatur fermentum vani concilii, vel commiscens callidam festinationem, et bene significat religionem. Exterius enim habent propter quod se credunt eis homines, sed produnt eos.
marg.| {e} Et signum accepit circumcisionis] id est circumcisionem in signum interioris, et quod sine proprio debent vivere. Sed signa fallunt ad minus exterius, quia non dimittunt proprium mentis, ut propriam voluntatem, Hier. 9.g. Omnes gentes habent preputium, omnes autem domus Israel incircumcisi sunt corde. Et non quod circumcisio data fuit Abrahe in signum fidei qua crediderat quod de sterili nasceretur ei heres. Similiter circumcidi ab omnibus, id est dimittere omnia propter Deum, signum est magne fidei. Et propter hoc dicit Dominus, Mt. 19.d. Qui reliquerit, etc. centuplum accipiet. Ecce quia credunt, quia omnia propter Deum dimittunt. Idem data fuit ei in cauterium, ut distingueretur a ceteris populis. Sic religiosus a ceteris hominibus. Et quod commodum inde sequatur dicitur Apc. 7.a. Nolite nocere terre, neque mari neque arboribus quoadusque signemus servos Dei in frontibus eorum. Quidam dicunt adhuc in seculo manentes, quod non inherent per amorem temporalibus cum advertant quod hic dicitur quando relinquunt exterius quod est habere signum in frontibus. Mali Angeli non possunt nocere mari, id est malis, neque arboribus, id est bonis, quia defenduntur per suffragia religiosorum, Ez. 9.c. Omnem super quem videritis Tau, ne occidatis quod tantum tria habet brachia est crux religiosorum que tria habet vota. Item circumcisus fuit Abraham in mysterium, id est in signum rei faciende, sic exterior circumcisio, signum est aliis quod debent facere simile. Unde Za. 3.c. Viri portendentes sunt.
marg.| {f} Signaculum iustitie] In circumcisione enim sua vota exprimunt. Expresse enim promittunt iustitiam, id est se reddituros unicuique quod suum est. Sanctimoniam per votum castitatis. Proximo utilitatem per abrenuntiationem proprietatis. Deo obedientiam, promittendo summam obedientiam. Item   [sigillum est iustitie] sicut quando alicui abscinditur auricula, signum est furti. Similiter religiosi ostendunt in austeritate sua quod hoc sustinent propter peccata sua. Ne ergo superbiant de religione sua, sicut nec fur, qui suspensus est in patibulo, ostendunt etiam districtionem {7. 28vb} iustitie Dei in peccatores. Quid enim fiet peccatoribus viventibus in deliciis, ex quo ipsi, qui boni sunt tam aspera sustinent ? Lc. 23.e. Si in viridi hec faciunt in arido quid fiet ?
marg.| {h} Ut sit pater omnium] spiritualiter doctrine vel vite merito huius circumcisionis. Unde fere omnes sancti doctores* fuerunt religiosi.
marg.| {e} Non enim per legem, ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei] Unde 1Cor. 3.d. Omnia vestra sunt, vos autem Christi, id est quia estis Christi per fidem, 2Cor. 6.b. Tamquam nihil habentes et omnia possidentes. Ibi Glossa Non solum spiritualia, sed etiam temporalia, Ps. 33. Inquirentes Dominum non minuentur omni bono, sive sit temporale, sive spirituale. Qui enim omnia reliquerunt propria, omnia possident, quia ea sibi subiecta habent. Unde Dt. 1.f. Ipsi dabo terram quam calcavit, Ios. 1.a. Quicquid calcaverit pes vester vestrum erit.
marg.| Λ in futuro. Non posset melius significare per Christum tolli originale peccatum quam hoc modo circumcidendo, scilicet, et in tali membro et cultro lapideo, 1Cor. 10.b. Petra autem erat Christus. Traiiciens, etc. Hoc dicit contra Iulianum, qui obiiciebat, ex quo mundatus est per baptismum, ergo et puer generatus ab eo mundus est, et sic non indiget baptizari. Sed ad hoc respondit Augustinus quod sicut ex circumciso nascitur incircumcisus, et ex grano palea, que non est granum, ita ex baptizato qui mundus est nascitur immundus. Quo ipse iam caruit scilicet preputium vel originale. Primus homo cognovit.
marg.| Unde Gn. 3.b. statim post peccatum dicitur. Aperti sunt oculi eorum. Post septenarium vite huius, immo post senarium. Modo enim est sexta etas, ergo sexta etas est morientium, septima quiescentium, et iste simul concurrunt modo quantum ad diversos dies mortis, sequitur vita qua vivit homo in presenti. Octava autem etas erit resurgentium. Item post septenarium huius vite dicit, quia ista vita volvitur per septem dies. Petram Christum, 1Cor. 10.b. per Christi resurrectionem. Per fidem resurrectionis. Remissionem peccatorum, originalium. Excepto quod regni celestis, etc. ergo baptismus aperit ianuam, si recte fit exceptio. Sed contra multi baptizati sunt ante passionem et mortui sunt, et constat quod descendebant ad Limbum, ergo baptismus non aperuit eis ianuam. Si dicat quod baptismus consecutus est ianuam in passione Christi, sic iterum, si baptizatus post passionem ante ascensionem mortuus fuerit, constat quod adhuc non intravit. Nullus enim intravit ianuam ante Christum, ergo baptismus non aperuit ianuam, aut non habet ianuam a passione Christi. At hoc solvitur quod passio Christi aperuit ianuam per pretii solutionem, ascensio per efficaciam, baptismus per causam. Sed iterum quomodo baptismus ianuam habuit a passione, sicut enim baptizatus ante passionem si mereretur non intraret, ita nec baptizatus post passionem intraret ante ascensionem. Ad hoc solvunt quod non fit hec exceptio ad effectum baptismi, sed a statu eius.
marg.| Sed dicendum est quod immo ab effectu, sed hoc dicunt uno modo, aliqui alii alio modo. Quidam enim dicunt quod baptismus non exigit gemitum neque planctum, quia loco istorum est passio quasi pretium etiam in adulto.
marg.| Unde ante passionem baptizatus non descendebat in purgatorium, circumcisus autem descendebat. Alii dicunt quod circumcisus tenebatur in limbo propter originale peccatum quod nondum erat omnino purgatum, ut non posset exire virtute circumcisionis, donec persoluta esset illa tentio per pretii solutionem, sed baptismus faciebat quod statim evolaret post passionem, nisi Deus pater decrevisset filium suum primum intraturum. Spe felici expectabant, ergo habebant spem, eadem ratione, et fidem, et caritatem, queritur ergo utrum mererentur ? Sed de hac alias dicendum est. Quod apud nos valet aqua baptismi hoc egit apud veteres, etc. ergo tunc in sola fide parentum salvabantur parvuli, et non modo, constat ergo quod tunc efficacior erat fides. Item in fide quorum parentum salvabantur, videtur quod in fide proximorum parentum, quasi {7. 29rb} non aliorum. Preterea videtur si uterque parentum esset infidelis, non posset salvari in fide eorum, quorum ergo parentum ? Item queritur quare potius dicuntur parvuli salvari in fide parentum quam in caritate ? Et videtur potius quod in caritate, quia super illud Io. 20.c. Accipite Spiritum sanctum, dicit Glossa Ecce caritas que per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus eorum qui participes sui sunt, peccata dimittit.
marg.| Item si ante circumcisionem, et baptismum salvabantur parvuli in fide parentum, videtur quod inutiliter data fuit circumcisio, et etiam baptismus. Ad primum dicendum. Non exigitur quod fides tunc esset efficacior quam modo sit. Et est aperta instantia in eo qui votum castitatis sive religionis fecit, qui ante poterat salvari sola fide, et caritate, sed modo non, nisi omnino sit continens, et tamen non erat in eo efficacior fides vel caritas, ita melius, efficacius et certius salvabantur parvuli per circumcisionem quam in sola fide parentum ante, et similiter modo per fidem cum baptismo, quia nondum erat determinatum in fide quorum parentum, utrum proximorum aut avorum, aut atavorum, etc. Et si unus erat infidelis, alter fidelis, incertum erat utrum in fide alterius tantum.
marg.| Sed certum quidem erat quod per circumcisionem salvabantur, et modo per baptismum. In fide autem quorum parentum salvarentur, nondum determinatum erat. Ad illud quare in fide, et non in caritate, quia sicut modo fide purificatur cor ita tunc professione fidei super parvulum purificabatur ipse. Ad Glossa super. Io. dicitur quod hoc dicitur ad innuendum quod illis qui tantum habent caritatem dimittuntur peccata, non quia dimittantur per caritatem. Item ei quod dictum est, quod apud nos valet aqua baptismi, additur hoc. Pro maioribus virtus sacrificii, ergo sacrificia ante legem facta erant meritoria. Et secundum magistrum, qui ut supra dictum est, dicebat quod sacrificia legalia nec quantum ad opera operantia, nec quantum ad opera operata erant meritoria.
marg.| Unde etiam secundum eum, immolatio qua Abel immolabat agnos fuit ei meritoria. Adhuc quia voluntaria et Deo volente, sed sacrificia legis exacta a Deo quia invite precepta. Item ei quod dictum est, quod apud nos neque aqua baptismi, idem valet. Pro his qui de stirpe Abrahe prodierunt, mysterium circumcisionis. Ex hoc videtur quod proselytis, quia non erant de stirpe Abrahe, non valuit circumcisio. Dicimus quod immo, sed illis qui erant de genere Abrahe preceptum erat, et aliter non poterant salvari, non sic autem erat de aliis hominibus. In circumcisione peccata remittebantur. Hoc nihil est, ut videtur, quia sic per circumcisionem remittebantur peccata cum non possint remitti nisi gratia, sed circumcisio erat causa remissionis peccatorum, ergo et ipsius gratie, et ita conferebat gratiam. Ad hoc dicunt quidam quod non sequitur, quia non quicquid est causa antecedentis, est causa consequentis, et gratia antecedit ad remissionem peccati.
marg.| Sed contra expulsio peccati nihil aliud est quam introductio gratie, ergo cum circumcisio virtute sua expelleret peccatum, eadem virtute introducebat gratiam.
marg.| Item dicit Augustinus quod istud. Generatio unius est corruptio alterius, tenet in vitiis et virtutibus, sed circumcisio corrumpebat peccatum, ergo eo ipso generabat gratiam.
marg.| Sed contra non habuit vim in quantum sacramentum, nisi oblationis tantum, ergo vi sua nihil conferebat, sed tantum auferebat. Ergo multiplex est effectus gratie, expellit peccatum, ornat animam et decorat, et facit dignum vita eterna.
marg.| Item habilitat ad bene operandum. Dicendum ergo quod circumcisio conferebat gratiam sicut et baptismus, sed differenter, quia circumcisio conferebat eam vi sua, tantum quantum ad primum effectum, qui est expellere peccatum.
marg.| Sed quia eadem est omnino gratia animam decorans et faciens dignum vita eterna, et habilitans ad bona opera, hec eadem habebat circumcisus, sed non ex vi circumcisionis, quia tantum erat quantum fuit in se sacramentum ablationis.
marg.| Sed quia hec non sunt sine illis, ideo hec habebat sicut patet in sacramento altaris, sub specie panis est caro, et sanguis, sed non nisi caro virtute sacramenti, sed hoc est, quia corpus Christi non est sine sanguine. Unde ad hoc facit quod dicit. Nec gratia ad bene operandum, etc. intellige virtute sua sed baptismus vi sua confert gratiam quantum ad omnem effectum in quantum est sacramentum, quia ornat et decorat {7. 29va} exterius, rigat interius, et ita fecundat ad bene operandum.
marg.| Sed Lincolnensis aliter dicebat, distinguens duplicem remissionem peccatorum, quoad culpam, et quoad penam. Dicebat quod virtute circumcisionis dimittebatur culpa, sed non pena, et quantum ad hoc non dabatur in circumcisione gratia. Fidei auctor exemplo, sed solus Deus auctoritate. Nota diligenter per insolentem prepositionem, id est preter solitum non secundum solitum modum sumptam. Que animadversa, id est attenta hoc accipisse, quod et datum est tempore preputii. Ut et illis credentibus, Mt. 3.b. potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahe. Ut ita ample credant, non quantum ad fidei intensionem, sed quantum ad articulorum ampliationem, et hoc etiam implicite, vel explicite. Non carne, sed imitatione, inf. 9.b. Non qui filii carnis, etc. Abraham dicitur heres mundi, id est possessor. Queritur quomodo ipse est heres credentium. Preterea cum ipse non sit, quomodo possidet credentes ? Item postea dicitur quod ipse est heres mundi per exemplum scilicet credentium. Sed secundum hoc videtur quod Apostoli sint heredes credentium, quia fere nullus habet oculum ad exemplum Abrahe, sed Apostolorum et martyrum.
marg.| Item per hoc quod dicitur postea videtur quod Abraham sit hereditas, quia credentes dicuntur possidentes respectu eius. Solutio : Sicut Christus est heres et hereditas nostra ; heres, quia nos colit et defendit ; hereditas, quia spiritualiter pascit, ita heres mundi est Abraham qui colit ipsum mundum per exemplum : hereditas, quia delectamur et pascimur in exemplo eius. Sed obiiceret aliquis. Cum exemplum ipsius unum et idem sit, non est dicere quod sit heres et hereditas in quantum est exemplum.
marg.| Sed dicendum quod immo, quia diversificatur, quantum ad hoc enim, quod transformamus exemplum eius in bonam vitam, dicitur heres, et nos hereditas, quantum ad delectationem quam habemus in exemplo illius dicitur ipse hereditas, et diversificatur exemplar in quantum aliud iuxta ipsum est, vel in quantum est quid in se aliud queritur, quomodo possidet credentes cum ipse non sit ? Dicendum quod in quantum possidet est, quia possidet per exemplum suum quod constat esse. Ad aliud dicendum quod omnes credentes respiciunt ad ipsum, aut per se, aut per alios, quia sicut Apostoli et Martyres fuerunt imitatores eius. Sicut ait David ; Et possessionem tuam terminos terre. Et alibi. Dominabitur a mari, etc. Patrem multarum, Gn. 17.a. In semine tuo, Gn. 22.d. Per iustitiam fidei non per legem. Per fidem sive iustitiam fidei fuit dignus hereditate promissa, non per legem, universaliter promissum fuit Abrahe, ut per fidem esset pater multorum, non per legem : omnium enim credentium pater est per fidem. Quod ille habet, id est illud quod ille habet, id est fidem in presenti et promissionem in semine, si illi qui sunt heredes supple. [Litteraliter]
marg.| {a} Si enim qui ex lege sunt] etc. Probato quod Abraham non est heres sive possessor mundi, per legem. Sic enim heredes Abrahe sequerentur duo inconvenientia, scilicet quod fides esset exinanita qua certum est Abraham iustificatum fuisse, sicut dictum est, Gn. 15.b. Credidit Abraham, et reputatum est ei ad iustitiam. Et quod promissio sibi facta esset abolita qua promissum est ei quod imitatores haberet in fide, sive in iustitia fidei. Et hoc est.   [Si enim] quasi dicat promissio facta est Abrahe, ut esset heredes mundi, non per legem, sed per iustitiam fidei.   [Si enim qui ex lege heredes sunt] id est si aliqui sunt iusti ex sola lege.
marg.| {b} Exinanita est fides] de qua dictum est iam Abraham iustificatum.
marg.| {c} Abolita est promissio] qua promisit ei Deus quod haberet iustos imitatores sue fidei, quia per legem nullum habebit, quia lex nullum facit iustum, sed potius facit contrarium.
marg.| {d} Lex enim iram operatur] id est penam sive vindictam. Lex enim graviter puniebat peccatum, sed non diluebat, Hbr. 10.b. Omnis sacerdos presto est quotidie ministrans, et easdem sepe offerens hostias, que non possunt auferre peccata. Et inf. e. Irritam faciens qui legem Moysi sine ulla miseratione duobus vel tribus moritur.
marg.| {e} Ubi enim non est lex nec prevaricatio] Hoc verbum multum deberet retrahere prelatos a constitutionibus, 1Cor. 15.g. Virtus peccati lex. Et Rm. 5.d. Lex subintravit ut abundaret delictum Ier. 5.f. de istis. Laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros. Amos 3.b. Numquid {7. 29vb} aufertur laqueus de terra antequam aliquid ceperit. Ps. 64. Laqueum paraverunt, pedibus, etc.
marg.| {7. 30ra} Δ {a} Patrem multarum] etc. Si illi qui sunt loco patrum quos posuit Dominus, patres sunt, alioquin non diceret, Ps. 64. Beatus quem elegisti et assumpsisti, Iob. 15.c. Elegi vos, et posui vos, quanta autem mala accidant ex eo quod se ponunt aliqui, dicitur 1Mcc. 1.b. Imposuerunt sibi omnes diademata, et filii eorum post mortem eorum, et multiplicata sunt mala super terram. Ipse Alexander primo sibi usurpaverat monarchiam totius mundi per quem significatur aliquis usurpans prelaturam, in qua imitantur eum sequaces eius, dicentes, sic fecit predecessor meus Patrum multiplex officium, ut filios spirituales generent, Cor. 4.d. Per Evangelium ego vos genui, Dt. 23.a. Non intrabit eunuchus attritis, vel amputatis testiculis vel abscisso veretro, sed de quibusdam talibus in Ecclesia introductis dicit Ier. 22.g. Scribe virum iustum, sterilem.
marg.| Item ut foveat subditos ad modum patris 1. Thess. 2.b. Facti sumus parvuli in medio vestri tamquam si nutrix, etc. Et non debet esse sicut Nemroth, qui fuit suppressor subditorum primus Gn. 10.b.
marg.| Item ut doceat eos : Sir. 30.a. Qui docet filium suum iucundabitur in illo.
marg.| Item ut corrigat eos, Sir. 30.a. Qui diligit filium suum assiduat illi flagella, ut letetur in novissimo suo.
marg.| Item ut thesaurizet eis, et non e converso, 2Cor. 12.e. Non enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.
marg.| Item hereditatem eis acquirat et conservet, Ps. 46. Elegit nobis hereditatem suam. Sic faciebat Apostolus, 2Cor. 12.e. Ego autem ipse impendam, et superimpendar pro animabus vestris, nam meipsum probo, etc. et conservem hereditatem nostram, etc.
marg.| {b} Multarum] quia Mt. 5.b. Vos estis lux mundi, omnes illuminantes secundum capacitatem uniuscuiusque. Et in eodem b. Nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio, etc. Sicut si propter aliquem magnum accensa sit fax, non solum videt ex ea, sed forte alii melius propter quos non est accensa, ita si aliquis positus super parochiam unam, non solum debet illam illuminare per doctrinam et vitam, sed alias.
marg.| {c} Posui te] Hbr. 11.d. Nemo assumit sibi honorem, etc. De hoc Sir. 44.c.
marg.| {d} Ante Deum] ac si semper videret eum oculis suis, 3Rg. 17.a. Vivit Dominus Deus Israel in cuius conspectu sto.
marg.| {e} Cui] id est quia illi.
marg.| {f} Credidisti, qui] etc. in peccatis, 1Rg. 2.a. Dominus mortificat et vivificat. Mortificat peccatis, vivificat virtutibus. Et Dt. 32.f. Ego vivere faciam.
marg.| {g} Vocat ea] etc. id est eos qui, non videntur esse vocat, vel qui mali sunt secundum actum vocat, per predestinationem, 1Cor. 1.d. Elegit Deus que non sunt, sicut ea que sunt. Vocat Deus ea que nihil videntur esse per promotionem, Sap. 2.a. Misisti antecessores exercitui tuo vespas, aliquos secundum mundum minimos. Vel vocat, et cognoscit, Is. 41.f. Que ventura sunt indicate nobis, etc. et sciemus, quia dii estis vos.
marg.| Sed quidam volunt assimilari Deo et diminute, vocantes proximiores tantum ea que non sunt in veritate, et illos, qui vere sunt aliquid secundum Deum, numquam et apud eos valet idem possibile, quod est. Dicunt enim de puero promovendo : poterit esse probus homo.
marg.| Sed nonne minus habet de probabilitate quam de opposito ? Alii vocant, id est promovent ea que non sunt, id est malos, sicut ea que sunt, id est bonos, cum dicatur, Ier. 12.c. Numquid avis discolor, etc.
marg.| {h} Sicut stelle celi] alios illuminantes, Phil. 2.c. Inter quos sicut luminaria in firmamento, id est in Christo, id est quasi stelle fixe, inf. 8.f. Quis separabit nos a caritate Christi ? Iud. 5.c. Stelle manentes in ordine suo pugnaverunt adversus Sisaram, qui interpretatur exclusio gaudii, per quem diabolus. Stella quanto altior est, minor apparet, si Sir. 43.b. Luminare quod minuitur in consummatione. Item stelle serviunt equaliter omnibus, sic et Prelati debent, Gn. 2.b. Lignum vite in medio paradisi.
marg.| Item noctem ignorantie subditorum illuminare debent, Dn. 12.b. Et qui erudiunt multos ad iustitiam, quasi stelle in perpetuas eternitates. Quidam tamen contra naturam stellarum volunt esse stelle Dei, et solis Theologis predicant. {7. 30rb} Qui autem non possunt esse stelle, saltem sint arena maris, ad quam ablui dicuntur fluxus maris, et ipsa non leditur, sed purgatur magis et magis ad impetum. Per mare tribulatio, per arenam patienter sustinentes, Iob. 38.a. Quis conclusit ostiis mare, et dixit : Hucusque venies, et non procedes ultra, hoc est quod permittit nocere peccatum ultra id quod possumus sequi, et confringes tumentes fluctus tuos, sic martyrizantes ad Beatum Vincentium dixerunt. Vincimur. Sed quidam {7.30va} Δ sunt quasi terra, et ideo a fluctibus maris, id est tribulationibus fiunt lutei.
marg.| {a} Emortuam] ad opus generandi.
marg.| {b} In repromissione] Litteraliter promissio facta fuit Gn. 15.a. ubi dicitur. Non erit hic heres tuus, etc. Postea iterum promissum fuit ei Gn. 18.b. ubi dicitur. Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua.
marg.| {c} Dans gloriam Deo] In hoc quod constans fuit in fide, licet diu ante promissum ei fuisset : nondum tamen solutum.
marg.| {d} Sciens] firmiter credens.
marg.| {e} Ideo] quia ita firmiter credidit.
marg.| {f} Reputatum est illi ad iustitiam] quia ex hac fide iustificatus fuit.
marg.| Sed posset quis dicere. Nihil ad nos si ex illa fide iustificatus est immo.
marg.| {g} Non est autem scriptum] etc. hoc scilicet   [quia reputatum est] etc.
marg.| {h} Propter delicta nostra] Apc. 1.b. Qui lavit nos.
marg.| {a} Si enim qui ex lege] etc. Glossa Ut reos faceret delinquentes ut efficienti causa, id est non causaliter, sed occasionaliter, quia peccatum ostendebat, sed gratiam non conferebat. Temporali pena, scilicet dentem pro dente, Ex. 21. Iram operatur, nam prevaricationem. Et constat quod hoc est tantum occasionaliter quia ostendebat peccatum prohibendo ipsum, et ex hoc excitabatur concupiscentia, quia nitimur in vitium, sed in Evangelio multo magis ostenditur peccatum. In lege enim dicitur : Non fornicaberis, in Evangelio autem dicitur Mt. 5.e. Qui viderit mulierem, etc. ergo Evangelium multo magis operatur iram. Ad hoc dicunt postille, quod facit comparationem Evangelii cum gratia, ad legem sine gratia. Unde dicunt quod etsi magis expresse prohibeat ipsum Evangelium peccatum, non tamen irritat concupiscentiam propter gratiam. Sed eodem modo posset dici e converso, facit comparationem legis cum gratia ad Evangelium sine gratia, et sic posset dici quod Evangelium operatur iram, id est prevaricationem. Multi enim habent Evangelium sine gratia. Propter hoc dicendum quod non tantum inhibitio irritabat concupiscentiam, sed modus inhibendi, quia inhibitio fiebat sub pena infligenda ab homine, sicut habetur Lv. 17.a. Unde redigebat hominem sub potestate hominis. Seneca vero dicit quod generosus est animus hominis, naturaliter contra potestatem recalcitrans facilius ducitur quam trahatur. Et ideo per legem irritabatur concupiscentia, sed non per Evangelium, licet expressis prohibeat peccatum, quia non prohibet sub pena infligenda ab homine. Sicut si diceretur alicui, non facias hoc, simpliciter non irritaretur, sed si diceretur ei, si hoc feceris eruam tibi oculos, statim irritaretur. Ex eo enim est prevaricatio, vel peccatum, vel argumentum peccati. Unde simplici peccato facit prevaricationem, quia super ea non est prevaricatio, id est illi qui non suscipiunt legem non sunt prevaricatores legis. Ergo secundum hoc Iudei cum non susceperint Evangelium, non sunt prevaricatores Evangelii. Ad idem 1Cor. 4.d. Quid enim ad me de his qui foris sunt iudicare ? Sed contra. Hec est fides Catholica, etc. quam unusquisque, etc. nullum excipit, et propterea dicitur Catholica, id est communis. Sed quomodo communis est, nisi quia omnes tenentur ad credendum Evangelium, quod non faciunt Iudei, ergo sunt prevaricatores Evangelii. Quod verum est. Unde Ps. 118. Prevaricantes reputavi omnes peccatores terre. Quod abiicit : Ubi non est lex, nec prevaricatio, id est illis quibus non data, non est prevaricatio legis, sed Iudeis principaliter datum est, et missum Evangelium, secundum quod dicitur Mt. 15.c. Non sum missus nisi ad oves que perierant domus Israel. Et omnibus, quia in omnem terram exivit sonus eorum. Et Mt. ult. Illi autem profecti predicaverunt ubique. Quia sublatis de lege data venia, etc. Amb. a quo sumpta est hec, Glossa planius dicit : Quia sublatis reis de potestate legis data venia nulla est prevaricatio, quasi dicat reis qui non in lege peccaverunt, nulla est prevaricatio licet peccatum quod precessit ostenditur per hoc quod dicit, venia data, et iustificatis. Vel sic. Ubi non est lex nec prevaricatio, id est qui non sunt subiecti legi, non sunt rei prevaricationis. Hoc dicit quia sublati de venia, id est non subiectis legi quibus data est venia peccatorum nulla est prevaricatio, et similiter iustificatis illis qui sub lege peccaverunt nulla est prevaricatio, id est nullus est eis reatus prevaricationis, quasi dicat ante legem non fuit prevaricatio, licet faciant aliqua que lex prohibet, et etiam illi, qui sub lege fuerant iustificati per fidem non sunt rei prevaricationis. Et sic est firma promissio, quia est fide, et si esset ex lege non esset firma. Sed quare potius firma est ex fide ? Huius ratio est, quia esse ex fide est de Deo, quia immediate fides est a Deo, sed esse ex lege est esse ex operibus legis, que constat, sunt ab homine, et ita esse ex lege est esse ab homine, qui constat esse fragilis et infirmus. Unde et que sunt ab eo sunt infirma. Quod sunt filii Dei, firma sit dico secundum gratiam fidei, etc. origo promissionis, id est rei promisse, scilicet, iustificationis et glorificationis. Filii Dei, Ioa. 1.a. Dedit eis potestatem filios Dei fieri his, qui etc. Per quam purificandi, Act. 15.b. Quam gentilis habuit, id est quando erat adhuc in statu gentilitatis, id est preputii. A lege recedendum, id est a legalium observatione fine gratia promissionis, id est promissa in lege et in Evangelio, Io. 1.b.Λ Lex per Moysen data est, gratia, etc. Sancta et bona inf. 7.b. Accessit occasionaliter. In Gn. 17.a. In quo consentit, id est in hoc quod dixit. Multarum gentium. Vel in hoc quod sequitur : Quia patrem, etc. Qui gloriantur de progenie, Io. 8.d. Nos filii Abrahe sumus Mt. 3.b. Nolite dicere patrem habemus Abraham. Per fidem, et gratiam. Argumentum quod fides non est gratia. Sed dicendum per gratiam, id est per suam gratuitam voluntatem. Mortuos, Io. 5.d. Sicut pater suscitat mortuos et vivificat, etc. Qui enim ei adherent, 1Cor. 6.d. Qui adheret Deo unus spiritus est. Qui vere est, Iob. 18.c. Socii eius qui non est.
marg.| Item Ez. 28. Non esse dicuntur, Sap. 1.b. Spiritus Domini replevit orbem terrarum, Glossa id est. Ecclesiam, quia sicut extra terram nihil vivit corporaliter, ita nec extra Ecclesiam vivit aliquid spiritualiter. Iam factum est, id est habetur pro facto. Dispositione vel predestinatione futurum est, id est quo disposuit, et previdit esse futurum qui fecit queque futura sunt. Hoc non reperitur in nostra littera. Tamen dicit Gregorius super Ez. quod sumitur ab Is. 40. vel de Eccl. 1.a. ubi dicitur. Quid est quod fuit ? Ipsum quod faciendum est. Elegit nos, Eph. 1.a. Eliguntur quidam electione predestinationis. Electos predestinationis. Eligendos gratie infusione apud semetipsos habet per dispositionem. Sed quilibet promissum est et ipsi promissi sunt id est illi promissi sunt Christo, ut dicitur in Ps. 2. Dabo tibi gentes hereditatem tuam, etc. Illis dico, quibus facta est promissio iustificationis in presenti. Et glorificationis in futuro.
marg.| Unde predestinatio est preparatio gratie in presenti, et glorie in futuro. In quo sola apparet gratia. Contra, quod datur ex meritis cadit sub predestinatione, ut gloria, ergo non sequitur si est predestinatum, datur ex gratia, ergo predestinatio notat antecessionem rerum, et antequam res sit, non potest aliquid promereri.
marg.| Unde quantum ad illam antecessionem apparet, quod est ex sola gratia. Vel aliter electionis gratia habuit, id est electione gratuita habuit, id est electus est ad habendum. Gratia Dei sum id quod sum 1Cor. 15.c. Communis est natura, id est naturalia bona. Excepta illa gratia, id est natura gratis concepta qua condita est, id est in qua. Vel sic construe, qua natura humana condita est, hoc est maior scilicet, gratia gratum faciens. Fideles beati sancti sumus, quasi dicat, quod dixi hoc maior, non dixi de gratia creationis, sed de gratia recreationis, quia maior est gratia qua beati sumus quam illa, qua sumus formaliter. Naturalem consuetudinem, qua scilicet consuetum est ut iuvenis de iuvene generet filios. Quod promissum erat. In semine tuo benedicentur omnes gentes : Gn. 22.d. Contrarium illi speciei. Quomodo autem contrarium cum dicat Philosophus, quod contraria sunt que sub eodem genere posita maxime a se distant, sed ita non sunt sub eodem genere, nec maxime a se distant. Preterea dicit Philosophus, quod in complexis non est contrarietas cum sint eiusdem moris, sed ista sunt eiusdem moris, quia utrumque bonum, ergo non sunt contraria. Respondetur quod contraria dicuntur ratione incomplexorum iuvenculus ex iuvencula, et vetulus ex vetula, iuvenculus vetule, iuvencula vetule opponitur. Et Dei potentia, id est per Dei potentiam. Id est innumerabiles erunt boni, ergo multi salvabuntur, Apc. 12.a. Draco secum traxit tertiam partem stellarum, Glossa Omnes reprobos ergo per tertiam partem intelliguntur omnes reprobi, ergo boni per duas partes, sed plus due quam tertia : ergo plures electi quam reprobi. Contra Is. 24. Quomodo si pauce olive, que remanserunt excutiantur ex olea, et racemi cum fuerit finita vindemia, etc. et ita pauci electi, non igitur innumerabiles sunt Mt. 20.b. Multi sunt vocati, pauci vero electi, Mi. 7.a. Ve mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemie.
marg.| Λ Solutio : Innumerabiles in se, id est in se multi, etsi sint quoad Deum in numero definito, quoad nos tamen in numero indefinito, pauci in comparatione reproborum, sicut milium magnum est in comparatione, in se minimum. Tamen quod dicitur in Apc. intellige in genere, omne enim genus hominum dividitur per contemplativos, activos, et neutros, et sic contemplativi, et activi due partes sunt respectu neutrorum, tamen secundum numerum multo plures sunt neutri. Quod dicitur Mt. et Is. et Mich. pauci electi in comparatione intelliguntur, non simpliciter, vel totum genus hominum dividitur in tres partes, scilicet innocentes, penitentes et peccatores. Emortuum : ergo corpus Abrahe erat emortuum. Contra Gn. 25.a. legitur quod post mortem Sare genuit, ergo non erat emortuum. Solutio : Emortuum simpliciter non erat, sed ut e sterili generaret et vetula. Fere esset centum annorum. Quare dicit fere, immo centum annorum erat quando genuit Isaac, quod patet : Dicitur enim Gn. 17.e. Postquam nonaginta et novem annorum esse ceperat Abraham, apparuit ei Dominus, et anno post habuit filium, sicut dicitur, Gn. 18.b. Solutio : Quando natus est Isaac, erat Abraham centum annorum, sed tamen genuit eum nonagesimonono anno. Non sine causa hec et alia contra naturam fecit Deus, ergo Deus aliquando facit contra naturam. Contra Gn. 2. de formatione mulieris, dicit Augustinus Id enim est natura cuiuslibet rei quod Deus fecit, etc. ergo cum hoc Deus fecerit de Sara, et Abraham, non fecit contra naturam, sed secundum naturam.
marg.| Item ibidem. Creator apud se habet posse de hominibus facere aliquid quod eorum ratio naturalis habet, ut virga arida repente floreat, et fructum germinet, ut in iuventute sterilis, femina in senectute pariat, ut asina loquatur, et huiusmodi, dedit autem naturis, ut ex his hec fieri possent, non ut in naturali motu haberent : Restat ergo quod non fecit in hoc Dominus contra naturam. Solutio : Deus fecit contra naturam, id est contra consuetum cursum nature. Vel naturam appellat vim insitam rebus producendi ex similibus similia. Quod dicit Augustinus Illud in natura cuiuslibet rei, etc. Dicendum quod appellat naturam non potentiam activam, sed potentiam naturalem contra quam numquam facit Deus. Et hoc patet quod sic accipiat per hoc, quod dicit : nam dedit naturis potentiam, ut ex his hec fieri possent. Ecce potentia naturalis, non ut in naturali motu haberet : Ecce negatio potentie active. Ut errorem auferret : Dicebant enim omnia fieri ex necessitate et a fato esse ratione mundi, id est scientia acquisita de cursu mundi per rationem. Que mundo impossibilia, secundum causas inferiores. Neglexerunt, sicut Philosophi, de quibus dictum est sup. 1.c. Qui cum Deum cognovissent, etc. Ideo que modo sunt impossibilia, etc.
marg.| Sed quod mundo est possibile, est impossibile secundum inferiores causas, et hoc dicitur impossibile simpliciter. Et similiter possibile dicitur, quod est possibile secundum inferiores causas, ergo secundum hoc demonstrato ceco antequam illustretur, hec est falsa, istum cecum videre est possibile. Contra in indefinitis sufficit una causa veritatis : ergo cum possibile sit indefinitum quoad causas superiores, vel inferiores et istum cecum videre sit possibile secundum causas superiores erit simpliciter possibile, sicut hec, homo currit est vera simpliciter uno tantum currente. {7.30vb} Solutio : Illud tantum est possibile simpliciter quod est possibile secundum causas inferiores. Ad rationem quam obiicit, una causa veritatis sufficit, etc. Verum est, sed quod possibili additur secundum superiores causas diminuitur a ratione quam habet simpliciter, quia non copulat possibilitatem, que sit in hoc, istum cecum videre, sed que est in Deo scilic. cum dicitur istum cecum videre est possibile, copulat potestatem videndi in isto ceco, sed falsum est Dei filium contra humanam naturam, etc. Contra Io. 9.b. De ceco illuminato dicitur quod dedit ei potentiam videndi, unde post illuminationem naturaliter vidit, ergo similiter Beata Virgo naturaliter peperit Dei filium, et ita natus est ex homine secundum naturam, licet incarnatus fuerit per miraculum. Et similiter est argumentum de resurrectione quod non erit miraculosa, sed naturalis, si potentia detur per miraculum, sicut si dedisset miraculose aquis Iordanis potentiam sanandi leprosos, non fuisset miraculum quod sanatus fuit Naaman, 4Rg. 5.d. Solutio : Est quedam potentia que est naturalis, et eius actus similiter, ut potentia videndi est. Et est quedam supra naturam, sed eius actus est naturalis, ut potentia, que datur ad reparationem nature, sicut fuit in ceco illuminato. Et est quedam alia, que et ipsa simul et actus sunt supra naturam, et hec datur ad faciendum novum aliquid magnum, sicut fuit in Beata Virgine, et sic erit in resurrectione : quando enim dabitur voci potentia faciendi resurgere corpora ; miraculum erit, et similiter quod resurgent, et hoc modo tam incarnatio quam nativitas filii Dei de Virgine fuit miraculosa. Per spiritum regenerationis, id est regenerantem, de Io. 3.a. Secundum hoc tempus vere Gn. 18.b. Non tamen hesitant, Iac. 1.a. Qui enim hesitat. Et hoc, id est firmam fidem Abrahe. Gentes imitari debent, quam facit, ut illi faciant, ergo Deus facit ut homo faciat, et homo facit ut Deus faciat. Contra Mt. 20.c. Non est meum dare vobis, Glossa Hier. Hoc est regnum celorum non est dantis, sed accipientis, ergo in accipiente est ut Deus det, et ita homo facit ut Deus faciat. Preterea in voluntate hominis est peccare vel permanere in peccato, et si permaneat non erat Dei promissio. Preterea meretur ut Deus det ei vitam. Item Augustinus Qui creavit te sine te non iustificat te sine te. Responsio. Non illi faciunt, ut Deus facit, supple principaliter non faciunt. Ad aliud quod regnum celorum non est dantis tantum supple. Ad aliud dic, quod manans Dei promissio evacuari non potest. Unde singuli facere possunt, ut non salventur, sed non omnes. Unde dicendum quod homo non potest facere quin impleatur promissio de numero electorum : imo Deus facit, ut homines faciant, non e converso id est prima auctoritate et tota potestas faciendi quelibet residet apud Deum. Quod enim homo operatur, hoc habet a Deo. Quid ipse facturus erat per se, vel per homines. Non quod homines sine eo. Sed de sua predestinatione, promisit id est quod promisit previdit ab eterno esse faciendum, non potestate nostre voluntatis, sed sua voluntate. Vel promisit tantum quod predestinavit se facturum, non quod previdit de nostre voluntatis potestate faciendum. Quod enim de potestate nostre voluntatis erit, peccatum est, et illud non promisit Deus, sed previdit. Et alius facit quod iam esset promittere, sed predicere. Reputatum est illi. Quando reputatur fides ad iustitiam, cum ipsa sit iustitia ? Io. 16.b. Arguet mundum de peccato, etc. Glossa Vera iustitia est credere que non vides. Respondetur per hoc quod dicit : Reputatum est, quedam imperfectio designatur, qua ei reddere quod suum est perfecte non possumus, cum quicquid habeamus ei teneamur reddere, et totum commendatum ad minus solvimus quia septies in die cadit iustus. Unde Is. 64.b. Omnes iustitie nostre, quasi pannus, etc. Et Iob. 25.b. Luna non splendet, et stelle non sunt munde in conspectu eius. Et Iob. 4.d. Qui serviunt ei non sunt stabiles. Sumus ergo Deo mali solutores, de quibus sumenda est avena, sicut vulgariter dicitur, vel mali debitores, quia de suo ei solutionem rependimus. Quidquid enim de nostro pure est, peccatum est, sed de suo id est de gratia sua ei recompensamus et reddimus ei. Et propter hanc diminutionem dicitur quod fides reputata est Abrahe in iustitiam, ut dicas reputatum id est iterato id est frequenter id est a multis putatum. Non est scriptum, hoc scilicet quia Reputatum, etc. quilibet reputabitur, sicut et ipsi. Et operatus est {7.31ra} Λ Spiritus sanctus, quia opera Trinitatis indivisa sunt, quia indivisa potentia, et indivisa sapientia et indivisa voluntas, que sunt principia, et causa omnium. A Deo patre, permittente, et exponente. A Iuda prodente et vendente. A Pilato iudicante, et reddente. A Iudeis invidentibus, et ementibus. A diabolo suggerente, et procurante. Iure diaboli, ergo diabolus ius habebat in hoc quod retinebat hominem. Contra inf. in Glossa Iniuste detinebat hominem, quamvis iuste homo detineretur. Respondetur iuste quantum ad hominem, vel iure ex actione, 1Rg. 8.c. Hoc erit ius regis, etc. Vel iure utebatur diabolus, ut iure. Et resurrexit propter iustificationem.
marg.| Sed contra. Sicut mors Christi fuit causa destructionis peccatorum, ita fuit causa gratie et voluntatis vite in nobis, eodem modo resurrectio fuit causa utriusque, quare ergo attribuitur iustificatio nostra potius resurrectioni Christi quam sue morti. Preterea Christus in resurrectione sua non meruit quia non habuit corpus mortale, id est non fuit in statu merendi, ergo eius resurrectio non fuit meritoria nostre iustificationis, et ita videtur falsum quod dicitur. Solutio. Mors Christi fuit causa et meritum et figura in nobis remissionis peccatorum. Causa fuit scilicet motiva, quia consideratio mortis Christi movet nos ad penitentiam. Similiter meritum fuit, quia morte sua meruit, id est sustinentia mortis nobis remissionem peccati : Ideo enim passus est, ut auferret nobis peccata.
marg.| Unde Is. 53.b. Livore eius sanati sumus, figura fuit, quia sicut ipse mortuus est semel, ita et nos moriamur peccato. Unde inf. 6.a. In morte ipsius baptizati sumus, consepulti sumus, etc. Mors autem Christi fuit causa, et meritum novitatis vite, et iustificationis, sed non figura : Ideo potius attribuitur morti remissio peccati quam iustificatio nostra. Sed resurrectio fuit causa et figura novitatis vite, non tamen causa meritoria, quia Christus non fuit tunc in statu merendi, sed motiva in consideratione nostra quia credentes resurrectionem Christi nostram speramus ac desideramus. Vel motiva in consideratione Dei patris, quia resurrectio filii Dei movet liberalitatem patri ad resurrectionem aliorum. Sicut miles cum facit filium militem cum eo facit alios. Et ita in tribus convenit passio cum remissione peccati, in duobus cum iustificatione. Resurrectio convenit in duobus cum iustificatione, in uno tamen cum remissione peccati, scilicet quia causa fuit non meritum, vel figura. Ideo competenter dicit Apostolus. Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram.
marg.| Item mors Christi fuit causa et meritum et figura destructionis nostre mortis eterne : Resurrectio vero fuit causa, sed non meritum, nec figura destructionis nostre mortis, sed resurrectionis nostre spiritualis, et etiam generalis fuit causa, et figura, et ideo dicitur in prefatione Paschali, que hinc sumitur. Qui mortem nostram moriendo destruxit, etc. Utraque iustificat, sed diversimode. In sola resurrectione, hic excludit passionem. Ut iuste vivamus, quod aliter non potest salva Dei predestinatione. Vel non potest alias ita convenienter. Nullus enim modus nature infirmitati convenientior.
prol.| {a} Beatitudo



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Rm. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=60&chapitre=60_4)

Notes :