Hugo de Sancto Caro

Capitulum 8

Numérotation du verset Rm. 8,1 

Nihil igitur1
1 igitur] ergo Weber
nunc
damnationis est his qui sunt
in Christo Iesu
qui non secundum carnem
ambulant.
Numérotation du verset Rm. 8,2 

Lex enim Spiritus vite in Christo Iesu,
liberabit2
2 liberabit] liberavit ΩJ
me a lege peccati et mortis.
Numérotation du verset Rm. 8,3 

Nam
quod impossibile erat
legi3,
3 legi ΩJ Rusch ] legis Weber
in quo infirmabatur
per carnem,
Deus Filium suum
mittens
in similitudinem carnis peccati,
et de peccato
damnavit
peccatum in carne,
Numérotation du verset Rm. 8,4 

ut iustificatio legis impleretur
in nobis,
qui non secundum carnem
ambulamus sed secundum Spiritum.
Numérotation du verset Rm. 8,5 

Qui enim secundum carnem sunt
que carnis sunt sapiunt,
qui vero
secundum Spiritum4
4 Spiritum Rusch Weber ] + sunt ΩJ
que sunt Spiritus
sentiunt.
Numérotation du verset Rm. 8,6 

Nam prudentia carnis
mors est5.
5 est ΩJ Rusch] om. Weber
Prudentia autem Spiritus
vita
et pax.
Numérotation du verset Rm. 8,7 

Quoniam sapientia carnis
inimica est Deo6
6 inimica...Deo ΩJ Rusch ] inimicitia est in Deum Weber
Legi enim Dei
non est subiecta7 nec enim potest.
7 est subiecta ΩJ Rusch ] subicitur Weber
Numérotation du verset Rm. 8,8 

Qui autem in carne sunt Deo placere non possunt.
Numérotation du verset Rm. 8,9 

Vos autem
in carne non estis,
sed in Spiritu
si tamen Spiritus Dei habitat in vobis.
Si quis autem
Spiritum Christi non habet,
hic non est eius.
Numérotation du verset Rm. 8,10 

Si autem Christus in vobis est,
corpus quidem mortuum est propter peccatum,
spiritus vero vivit8
8 vivit ΩJ Rusch ] vita Weber
propter iustificationem.
Numérotation du verset Rm. 8,11 

Quod
si Spiritus eius
qui suscitavit Iesum9 a mortuis,
9 Iesum Rusch Weber ] + Christum ΩJ
habitat in vobis qui suscitavit
Iesum Christum10 a mortuis,
10 Christum] rubr. cancel. ΩJ
vivificabit11
11 vivificabit Rusch Weber ] iustificabit ΩJ
et mortalia
corpora vestra
propter inhabitantem Spiritum eius in vobis.
Numérotation du verset Rm. 8,12 

Ergo fratres
debitores sumus
non carni,
ut secundum carnem vivamus.
Numérotation du verset Rm. 8,13 

Si enim secundum carnem vixeritis moriemini,
si autem Spiritu
facta carnis mortificaveritis12
12 mortificaveritis ΩJ Rusch ] mortificatis Weber
vivetis.
Numérotation du verset Rm. 8,14 

Quicumque enim
Spiritu Dei
aguntur,
hii filii sunt Dei.
Numérotation du verset Rm. 8,15 

Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore,
sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum Dei13,
13 Dei] om. ΩJ Weber
in quo
clamamus :
Abba
Pater.
Numérotation du verset Rm. 8,16 

Ipse enim14 Spiritus
14 enim ΩJ Rusch] om. Weber
testimonium reddit spiritui nostro,
quod sumus filii Dei.
Numérotation du verset Rm. 8,17 

Si autem filii et heredes,
heredes quidem Dei,
coheredes autem
Christi,
si tamen
compatimur
ut et15
15 et Rusch Weber ] simul ΩJ
conglorificemur.
Numérotation du verset Rm. 8,18 

Existimo enim
quod
non sunt condigne
passiones
huius temporis ad futuram gloriam
que revelabitur
in nobis.
Numérotation du verset Rm. 8,19 

Nam exspectatio creature
revelationem
filiorum Dei
exspectat.
Numérotation du verset Rm. 8,20 

Vanitati enim
creatura
subiecta est non volens,
sed propter eum
qui subiecit ea in spe16,
16 ea in spe Rusch ] eam in spe ΩJ, in spem Weber
Numérotation du verset Rm. 8,21 

quia et ipsa creatura liberabitur a servitute
corruptionis
in libertatem glorie filiorum Dei.
Numérotation du verset Rm. 8,22 

Scimus enim
quod omnis
creatura
ingemiscit17*
17 ingemiscit ΩJ Rusch ] ingemescit Weber
et parturit
usque adhuc.
Numérotation du verset Rm. 8,23 

Non solum autem illa,
sed et nos
ipsi
primitias Spiritus habentes,
et ipsi
intra nos
gemimus adoptionem
filiorum Dei18, exspectantes
18 Dei ΩJ Rusch] om. Weber
redemptionem corporis nostri.
Numérotation du verset Rm. 8,24 

Spe enim salvi
facti sumus.
Spes autem que videtur
non est
spes.
Nam
quod videt quis, quid
sperat ?
Numérotation du verset Rm. 8,25 

Si autem quod non videmus speramus,
per patientiam
exspectamus.
Numérotation du verset Rm. 8,26 

Similiter autem et Spiritus adiuvat
infirmitatem
nostre operationis19.
19 nostre operationis] nostram ΩJ Weber
Nam quid oremus sicut
oportet
nescimus,
sed ipse Spiritus postulat
pro nobis
gemitibus
inenarrabilibus.
Numérotation du verset Rm. 8,27 

Qui autem
scrutatur corda
scit
quid desideret Spiritus
quia secundum Deum postulat
pro sanctis.
Numérotation du verset Rm. 8,28 

Scimus autem quoniam
diligentibus Deum
omnia cooperantur
in bonum,
his qui
secundum propositum
vocati sunt
sancti.
Numérotation du verset Rm. 8,29 

Nam
quos prescivit
et predestinavit,
conformes fieri imaginis Filii eius,
ut sit ipse primogenitus in multis fratribus,
Numérotation du verset Rm. 8,30 

quos autem predestinavit
hos
et vocavit,
et quos
vocavit ipsos20
20 ipsos] hos ΩJ Weber
et iustificavit.
Quos autem iustificavit
illos et magnificavit21.
21 magnificavit] glorificavit Weber
Numérotation du verset Rm. 8,31 

Quid ergo dicemus ad hec ?
Si Deus pro nobis
quis contra nos ?
Numérotation du verset Rm. 8,32 

Qui
etiam proprio22 Filio suo
22 proprio ΩJ Rusch Clementina ] om. Weber
non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum,
quomodo non etiam
cum illo omnia
nobis donavit ?
donavit plerique ¶Codd. : ΩJ Rusch ] donabit Cava Weber
Numérotation du verset Rm. 8,33 

Quis accusabit
adversus
electos Dei ?
Deus qui iustificat ?
Numérotation du verset Rm. 8,34 

Quis est qui condemnet ?
Christus Iesus
qui mortuus est,
immo qui et resurrexit,
qui23 est ad dexteram
23 qui et resurrexit qui est ΩJ Rusch ] et praem. ΩJ, qui resurrexit qui et est Amiatinus Λ Weber
Dei
qui etiam
interpellat pro nobis ?
Numérotation du verset Rm. 8,35 

Quis ergo24 separabit nos25 a caritate Christi ?
24 ergo ΩJ Rusch] om. Weber |
25 separabit nos] inv. ΩJ Weber |
Tribulatio,
an angustia,
an persecutio,
an fames,
an nuditas,26
26 an persecutio - an fames an nuditas Rusch Weber ] inv. ΩJ
an periculum,
an gladius ?
Numérotation du verset Rm. 8,36 

Sicut scriptum est : Quia propter te
mortificamur
tota die,
estimati sumus
ut27 oves occisionis.
27 ut Rusch Weber ] sicut ΩJ Clementina
Numérotation du verset Rm. 8,37 

Sed in his omnibus
superamus
propter eum
qui dilexit nos.
Numérotation du verset Rm. 8,38 

Certus sum
enim,
quia neque mors,
neque vita,
neque angeli,
neque principatus,
neque virtutes28,
28 neque virtutes Φ ΩJ Rusch Clementina ] om. Weber
neque instantia,
neque futura,
neque fortitudo29,
29 fortitudo] fortitudines Weber
Numérotation du verset Rm. 8,39 

neque altitudo,
neque profundum,
neque creatura alia30*,
30 alia ΩJ Weber ] aliqua Rusch (hapax)
poterit nos separare a caritate
Dei
que est31
31 est] + in nobis ΩJ* ( rubr. cancel. ; cf. Glossa )
in Christo Iesu Domino nostro.

Capitulum 8

Numérotation du verset Rm. 8,1 
marg.| Nihil ergo] Precedentia exposita sunt de captivitate peccati, sub qua erat homo carnaliter vivens, et de captivitate venialis peccati hominis, qui est in gratia, et quod lex spiritus sive gratia liberat a captivitate mortis : ex hoc infert.
marg.| {a} Nihil ergo damnationis] id est nullum mortale ex quo damnatio.
marg.| {b} His qui sunt in Christo] in dilectione Christi, vel sicut membra in corpore.
marg.| {c} Qui non secundum carnem ambulant] licet carnis motibus moveatur.
marg.| {d} Lex enim spiritus] Hoc dupliciter exponitur. Sicut enim de libro scripto dicitur quod est liber Moysis, et ideo quod intelligitur per scripturam : similiter hoc intelligitur de Spiritu sancto id est de Deo qui est lex, et liber ostendens in corde cuiuslibet quid debeat facere, et sic est constructio intransitiva.   [Lex spiritus] id est Spiritus sanctus, qui est lex, et virtus.
marg.| {e} Vite] id est dans vitam.
marg.| {f} A lege peccati] Hec lex est fomes sive peccatum, sive consuetudo peccandi. Vel transitive, et sic dicitur lex spiritus fides, et gratia que melior est, et certior omni arte : Unde melius docet quid faciendum, et ideo dicitur lex vite, quia Spiritus sanctus per eam facit vivere hominem.
marg.| {g} Nam quod impossibile] Ostendit hominem impotentem propter carnis infirmitatem adimplere legem. Et quia ideo data est lex spiritus que liberavit a lege carnis. Ideo ergo misit Deus pater filium suum scilicet qui istam legem nobis daret, sicut hic in principio ait. Hic Glossa transponit litteram. Sed legamus eam secundum quod iacet ; dico quod lex spiritus liberavit, etc.
marg.| {g} Nam quod impossibile erat legi] id est quod non poterat homo facere adiutorio legis naturalis vel scripture.
marg.| {h} In quo] id est in eo homine.
marg.| {i} Infirmabatur] id est lex infirma erat, et languida propter fomitem, ita quod non poterat firmari ab homine per impletionem. Vel impossibile erat legi in quo, id est in illa re, in qua infirmabatur ipsa lex, id est quantum ad illud, in quo infirmabatur, scilicet quantum ad interiora que precipiebat, quasi dicat per eam non poterant interiora reprimi, que precipiebat.
marg.| {7. 46ra} Δ
marg.| {a} Per carnem] id est per carnis observantias non poterat impleri illud ad quod lex erat infirma et impotens nisi lege spiritus superaddita, et ideo Deus mittens.
marg.| {b} Filium suum] id est misit in similitudinem carnis, id est in carnem nostre carni peccatrici similem in passione et morte.
marg.| {d} Damnavit peccatum] id est diabolum, vel fomitem delevit per passionem, et hoc.
marg.| {c} De peccato] id est de hostia facta pro peccato, id est per seipsum in cruce pro peccatis nostris immolatum : sicut Osee 4.b. Peccata populi mei comedent, etc.
marg.| {e} Peccatum] dico quod erat.
marg.| {f} In carne] per causam : Vel   [in carne sua] id est per ea que passus est in carne sua : Vel   [de peccato] quod commisit Diabolus, faciens eum crucifigi cum nullum ius haberet in eo.   [Damnavit peccatum] ut iam nullum ius haberet in peccatoribus qui prius erant in potestate eius. Et hoc fecit.
marg.| {g} Ut iustificatio legis] quam lex promittebat, et prefigurabat.
marg.| {h} Qui non secundum carnem]
marg.| {i} Sed secundum spiritum] id est secundum quod dictat ratio vel Spiritus sanctus. Sed quia posset quis querere. Ambulatne aliquis secundum carnem, an secundum spiritum ? determinat quid est ambulare secundum carnem, et quid ambulare secundum spiritum ; quoniam illud est malum, et hoc bonum. Et hoc ostendit.
marg.| {k} Qui enim secundum carnem sunt] id est qui carni consentiunt.
marg.| {l} Que carnis sunt sapiunt] et ita mali sunt ; nec impletur iustificatio in illis ; ergo multo magis nec iusti sunt, qui secundum carnem ambulant.
marg.| {m} Qui vero secundum spiritum] id est illi qui ei quod dictat ratio vel Spiritus sanctus consentiunt.
marg.| {n} Que sunt spiritus sentiunt] id est soliciti sunt adimplere ea, et hi boni sunt et iusti. Ex quo patet quod multo magis illi, qui opere implent, qui scilicet ambulant secundum spiritum.
marg.| {o} Nam prudentia] Dico quod sancti et iusti sapiunt spiritualia et non carnalia.
marg.| {o} Nam prudentia carnis mors est] id est causa mortis eterne.
marg.| {p} Prudentia autem spiritus, vita] causa vite eterne.
marg.| {q} Et pax] causa pacis in mente in presenti. Vel, id est vita cum pace in gloria.
marg.| {r} Quoniam sapientia carnis inimica est Deo] Probat quod prudentia carnis est mors, que est inimica Deo ; ergo separat a Deo, et ipse est vita. Et quod iterum Deo sit inimica, ostendit.
marg.| {s} Legi enim Dei non est subiecta nec enim potest] Contra. Nullus vult nocere Deo, nec alicuius conscientia { 46va } Δ Deum habet odio, sed quilibet diligit eum naturaliter. Solutio : Multi sunt inimici eius quia legi eius non obediunt.
marg.| {a} Non est subiecta] ut adimpleat quod lex precipit.
marg.| {b} Nec enim potest] subiici legi homo habens prudentiam carnis dum eam habet. Et non est mirum quia talis est in carne.   [Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt]
marg.| {c} Vos autem] etc. Possunt respondere, hoc totum dicit propter nos vituperet. Respondet, non quia vos non estis tales. Et hoc est,   [Vos autem etc.  sed in spiritu] id est intenti his que suadet ratio.
marg.| {d} Si tamen ita dico] [Si tamen spiritus Dei] etc. Nota quod a Roma solent venire littere sub conditione, et modum hunc ad eos servat.
marg.| {e} Si quis autem spiritum Christi]  ; quia dixerat si spiritus Dei habitat in vobis, ne propter hoc crederet quis unam personam ita habitare in homine quod non aliam, subdit.   [Si quis autem spiritum Christi] quasi innuat, etiam tota Trinitas habitat in eo. Unde Io. 14.c. Ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus.
marg.| {f} Non est eius] supple Christi membrum.
marg.| {g} Mortuum] necessitati moriendi addictum.
marg.| {h} Propter peccatum] originale.
marg.| {i} Spiritus] id est anima.
marg.| {k} Vivit] quia ei vita coniungitur.
marg.| {l} Propter iustificationem] id est peccatorum remissionem quam habet a Spiritu sancto. Nota divisionem capituli et ordinationem ad precedens. In precedenti ostendit legem spiritus esse necessariam ad salutem. In isto primo ostendit per quem est data lex spiritus. Secundo exhortatur nos, ut huic legi consentiamus, et imitemur eam, ibi   [Ergo fratres debitores sumus] etc. Tertio quem fructum consequimur in presenti de imitatione huius legis, ibi   [Quicumque enim spiritu Dei aguntur] Quarto quem fructum habebimus in futuro ex hoc, ibi   [Existimo enim] Quinto probat illum fructum esse futurum. Et primo per naturam spei, ibi   [Spe enim] quia alioquin vana et falsa esset spes. Secundo per petitionem, et desiderium istius fructus, ibi   [Nam quid oremus] Et sic completur tertia pars prime partis huius Epistole, que durat a 6. capitulo usque in finem 8. ibi   [Scimus autem quoniam diligentibus] etc.
Numérotation du verset Rm. 8, expositio glosse 
marg.| Λ sibi finem Deum aut non ; si non, habeo propositum quod peccat mortaliter : si sic, iam non est indifferens. Solutio : Qui sibi finem Deum non constituit, id est qui eius contrarium sibi constituit, scilicet electionem, que est contraria Deo. Hec enumerando, prudentia carnis mors, sapientia carnis inimica est Deo, legi Dei non est subiecta, etc. deterret a carnis obedientia. Ex hoc patet cum obedientia carnis nihil aliud est quam electio carnalium, quod prudentia carnis sive sapientia prout hic sumitur, est electio non discretio carnalium, vel complectens utrumque. Et vere non supple, est subiecta legi Dei, id est institutionibus hominis Dei non obedit. Quid est non potest, id est quid est illud quod non potest. Natura potest, id est habet potentiam qua potest subiici Deo. Vitium non potest, id est homo in quantum est habens vitium. Sed medicus ad hoc venit.
marg.| Unde Augustinus venit de celo magnus medicus, quia magnus in mundo iacebat egrotus. Aliam naturam, dicebat enim in homine corpus esse malum natura, animam vero bonam, hoc verbo Apostoli, scilicet illo. Qui autem in carne sunt, etc. Sed unus homo est. Manicheus ponebat in unoquoque homine duos homines interiorem, et exteriorem, et a diversis auctoribus dicebat esse conditos. Que dum vitium non potest subiici legi Dei, intellige coniunctim. Post concupiscentias, carnis : Sir. 18.d. Deo placere non possunt, id est vix et cum difficultate. Simile Mt. 19.c. Impossibile est divitem intrare in regnum celorum. Vel intellige coniunctim, et tunc simpliciter est verum, quod placere non possunt. Simile Mt. 6.c. Nemo potest duobus dominis servire, sed vitio intellexit, id est intellexit esse in carne, non vivere in carne sed carnis desideriis consentire. Ambigue, in hoc quod addit conditionem. Si tamen spiritum Dei, etc. In lege inducti, noviter. Nondum enim perfecte fidei erant, sed spem habebat Apostolus quod perficerent. Si quis habet spiritum Dei { 46vb } non est in carne, id est carnis concupiscentiis non consentit. Idem est spiritus Dei et spiritus Christi, quia Spiritus S. et a Patre, et a Christo procedit. Secundum carnem ambulare ; sed ambulare secundum carnem est facere malum ; ergo ex eo quod quis non habet spiritum vel gratiam, facit malum, et est malus. Contra. Infusio gratie est causa remissionis peccati ; ergo peccati commissio est causa denuntiationis gratie, ergo qui ambulat secundum carnem, non habet spiritum Dei, et non e converso. Solutio : Ly (ex) non notat causam, sed temporis concomitantiam, quasi dicat eo tempore quo non habet gratiam, ambulat secundum carnem, id est secundum carnem ambulat, qui non habet spiritum Dei, vel sumitur ostensive non causative, id est ambulatio secundum carnem ostendit quod non habet spiritum Dei. Simile Io. 12.f. Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias, etc. Quod est dum vivit secundum sensum, etc. Ecce iterum ex hoc patet quod prudentia carnis est electio carnalium. Mortale quidem fuit ante peccatum, id est potens mori. Queritur si necessitas moriendi quam habuit homo post peccatum, et potentia moriendi quam habuit ante peccatum sit idem. Et videtur quod sic, quia necessitas moriendi idem est quod potentia necessario moriendi ; ergo necessitas moriendi est potentia moriendi cum necessitate, quod concedimus. Sed contra. Necessitas moriendi est naturalis potentia, sed non potentia moriendi ; ergo hec non est illa. Respondeo, prima est falsa. Item queritur utrum potentia moriendi, et potentia non moriendi quam habuit Adam ante peccatum, sunt idem et videtur quod sic, quia eadem potentia est currendi et non currendi : ergo eadem ratione eadem est potentia moriendi et non moriendi. Contra : Potentia non moriendi non est nisi potentia semper vivendi ; sed potentia semper vivendi est naturalis potentia ; potentia vero moriendi est naturalis impotentia ; ergo non sunt idem. Item potentia moriendi fuit in Adam ex conditione nature ; potentia vero non moriendi ex beneficio gratie, quo concessum erat ei comedere de ligno vite quo adiutus semper viveret, ut dicit Augustinus ergo non fuit idem hec potentia et illa, quod concedimus.
marg.| Item potentia moriendi fuit in Adam ; sed nullam potentiam naturalem amisit pro peccato, sed tantum virtutes gratuitas, ut patet in Glossa super Lc. 10. ergo adhuc habet eandem potestatem ; ergo omnis homo potens est non mori. Solutio : Eadem est potentia in Adam post peccatum que fuit in eo ante peccatum ; sed in eo non fuit potentia non moriendi ex conditione nature sue, sed ex beneficio ligni vite. Unde non moriendi potentia non simpliciter fuit in Adam, sed quodammodo quam amisit per peccatum. Et quod obiicitur quod non amisit nisi virtutes gratuitas, falsum est. Unde hec est mortalitas, id est necessitas moriendi. Propheta Ez. 18.a.
marg.| {m} Quod si spiritus eius] Adhuc est hoc de prima parte huius capituli in qua iam ostendit per quem missa est lex spiritus, et quia per ipsam spiritualiter vivimus et fugimus carnis desideria. Sic continua. Dixerat, qui vivunt secundum carnem, Deo non placent : sed qui secundum spiritum ex hoc gratiam consequuntur in presenti, et non tantum in presenti, sed etiam in futuro gloriosam resurrectionem, quod ostendit.   [Quod] pro sed, et non est adversarium, sed additativum.
marg.| {n} Spiritus eius] id est patris.
marg.| {7. 47ra} Δ
marg.| {a} Habitat] per gratiam.
marg.| {b} Mortalia corpora] que mori possunt ita quod moriendi potentiam eis auferet.
marg.| {c} Propter inhabitantem spiritum] per gratiam. Sed nonne et mali resurgent ? Et constat quod non propter inhabitantem spiritum, Verum est. Sed loquitur hic Apostolus de resurrectione que erit in premium : non de resurrectione malorum, que erit eis in penam.
marg.| {d} Ergo fratres] Hec est secunda pars ex quo filius Dei venit, ut daret nobis legem spiritualem ex qua consequimur gratiam, et resurrectionis gloriam, ergo Spiritui sancto vel rationi.
marg.| {e} Sumus debitores] quia quasi locavit nos.
marg.| {f} Non carni, ut secundum carnem vivamus] desideria eius adimplendo, sicut secundum civitatem vivit, qui secundum eius consuetudines vivit.
marg.| {g} Moriemini] morte eterna.
marg.| {h} Si autem spiritu facta carnis] id est motus eius.
marg.| {i} Mortificaveritis vivetis] quia hoc est vivere secundum spiritum.
marg.| {k} Quicumque enim] Tertia pars est.
marg.| {l} Spiritu Dei] id est per legem spiritualem.
marg.| {m} Aguntur] Animalia bruta proprie aguntur homines ducuntur. Quia ergo spiritus Dei non tantum ostendit nobis quid agere debeamus, sed et nos ad hoc stimulat, sicut animalia,
marg.| {7. 47va} Δ ideo dicit aguntur, et non ducuntur.
marg.| {a} Filii Dei] et sic ostendit quem fructum habebimus ex spiritu, quoniam filii Dei sumus per adoptionem. Quod ostendit primo per naturam amoris. Servi enim est timere, et ex timore operari : filii autem amare, et ex amore facere omnia. Unde per hoc potest quilibet cogitare utrum sit filius Dei. Dicit ergo :
marg.| {b} Non enim accepistis spiritum servitutis] id est donum servilis timoris quo serviatis ex timore.
marg.| {c} Iterum] non dicit quod alias acceperint donum servilis timoris, sed quod illum donum datum fuit in tempore, id est tempore legis.
marg.| {d} Spiritum adoptionis] id est donum per quod estis adoptivi filii Dei. Quod ostendit.
marg.| {e} In quo] per quem Spiritum sanctum.
marg.| {f} Clamamus, abba pater] quasi Deus est pater noster, et nos sumus filii eius. Ponit autem,   [abba] Hebreum, et   [pater] quod idem est, et sumptum a patre Greco, ad innuendum quod tam Iudei, quam Greci, sive Gentiles adoptantur in filios
marg.| {7. 48ra} Δ Dei.
marg.| {a} Ipse enim spiritus] ut dictum est in hac tertia parte capituli probat quod hunc fructum consequimur quod sumus filii Dei, quod iam probavit per naturam amoris. Hic probat idem per pregustantiam hereditatis eterne, que nobis datur in presenti. Et quia hereditas tantum filiis datur, signum est quod filii sumus, et hoc est Spiritus sanctus.
marg.| {c} Reddit testimonium spiritui nostro] id est generat in nobis pregustantiam eterne dulcedinis, que testimonium est eterne hereditatis que dabitur filiis solis. Et potest continuari ad ultimum. Dico quod per spiritum clamamus.   [Abba pater] quasi certi quod sumus filii Dei, et recte.
marg.| {b} Enim] id est quia.
marg.| {a} Ipse] etc. Sed ne credat quis quod parum est esse filium Dei, ostendit quod imo magnum.
marg.| {d} Si autem filii, et heredes] quia magnum est esse heredes Dei in quantum est Deus.
marg.| {e} Coheredes autem Christi] in quantum ipse est homo. Sed quia quandoque habentes spem magne hereditatis sunt otiosi, addit.
marg.| {f} Si tamen compatimur] id est ad similitudinem illius patimur, et non propter inanem gloriam vel vitam temporalem, sed.
marg.| {g} Ut glorificemur] Removet pusillanimitatem, et incitat ad magnanimitatem, quia ut dicit Seneca. Spes premii scala est laboris. Et hoc est.
marg.| {h} Existimo] Minus dicit, et plus significat, id est valde certus sum. Et iuvanda est significatio ex modo probationis.
marg.| {i} Huius temporis] quas sustinemus in hoc tempore.
marg.| {7. 48va} Δ
marg.| {a} Revelabitur] et vere, quod probat.
marg.| {b} Nam expectatio creature] id est cuiuslibet sancti Viri qui creatura Dei dicitur, quia nihil habet nisi a Deo. Et constat quod non fallatur.
marg.| {c} Revelationem filiorum Dei expectat] id est gloriam filiorum que in die iudicii manifestabitur etiam malis, non ut habeant ; sed ut quia amiserunt eam doleant.
marg.| Et nota quod geminavit expectationem, ad ostendendum quod assidui sint, et intenti ad illud quod expectant. Vel sic.
marg.| {b} Expectatio creature] id est creature alie ab homine expectantes facte propter hominem, propter quod in creatione mundi ultimo formatus est homo.
marg.| {c} Revelationem filiorum Dei expectat] tamquam tendens ad optimum, finis scilicet ut cum eo melioretur.
marg.| {d} Vanitati subiecta] Ut dictum est Apostolis intendit probare quod sequentes legem spiritus, erunt filii Dei hic per gratiam, in futuro per gloriam. Et iam probavit hoc per naturam amoris id est per pregustationem eterne dulcedinis quod solum filiis dabitur, tertio per naturalem appetitum eterne beatitudinis qui non fallitur. Unde dicit.   [Expectatio] etc. Hic autem ostendit rationem propter quam est hec expectatio. Et legitur hoc dupliciter. Primo secundum quod per creaturam intelliguntur tantum boni, sic crede quod boni expectant, etc. et non sine causa.
marg.| {e} Enim] id est quia.
marg.| {f} Omnis creatura] id est omnes boni.   [Vanitati] essentia sua corruptioni, et pene, non vanitati culpe mortalis, tamen vanitati culpe venialis.
marg.| {g} Non volens] naturaliter.
marg.| {h} Sed tamen patienter sustinet, [propter eum in spe] liberationis ab illa corruptione. Unde sequitur.
marg.| Δ
marg.| {a} Quia et ipsa
marg.| {a} Nihil ergo nunc damnationis] etc. Glossa In quo, id est per quem omnia solvuntur, que solvuntur. Similiter 1Tim. 2. Qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Item Io. 1.a. Qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Qui etsi macule, id est fomites ex carne, id est ex corruptione carnis. Et dicit pluraliter, {7. 45vb} quia plures sunt fomites secundum materiam licet unus tantum sit secundum formam. Vel macule, id est venialia, que sunt ex fomite qui est ex corruptione carnis. Quibus non consentiunt, in illud ad quod tendit primus motus : quod dico quia ipsi motui potest quis consentire sine mortali. Solutus est et ipse reatus, ergo accedenti non ficte ad baptismum dimittitur omne veniale quod verum est de quolibet veniali quod commisit ante baptismum. Sed potest esse quod non ficte, et cum caritate accedat ad baptismum, et dum baptizatur, committit veniale : tale non dimittitur ei. Et si aliquando cadunt queritur a quo ? si a caritate : ergo aut a tota aut a parte ; si a tota, ergo per veniale destruitur tota caritas, quod falsum est : si a parte ergo veniale diminuit caritatem : ergo tollit aliquotam eius, et non sunt infinite aliquote, quia omnis caritas hominis finita est : ergo tot possunt fieri venialia quod omnino tollent caritatem. Quod videtur velle illa auctoritas, Augustinus Vitasti grandia : cave ne obruaris arena. Solutio : Duplex est casus, in domo, et a domo. Casus in domo, est casus in caritate, et fit pro veniali, de quo dicit Ps. 36. Cum ceciderit, non collidetur. Et Prv. 24.b. Septies in die cadet iustus, et resurget. Et de hoc agitur hic. Unde non est querendum de quo, sed in quo. Casus autem a domo, est casus a caritate, qui fit per mortale, et sic patet solutio. Quia autem dicit Augustinus Vitasti grandia, etc. dicimus quod vocat arenam minora mortalia, vel venialium multitudinem que obruit per occasionem, quia inducit negligentiam que aliquando parit contemptum. Prepositus tamen concedebat quod veniale minuit caritatem, et secundum illud cadit homo per veniale a perfecta caritate. Et quod obiicitur, quod tot possunt esse venialia quod omnino tollatur caritas. Dicendum quod caritas, et omnis potentia anime, in quantum est capax Dei, infinita est : aliter non esset capax infiniti, et immensi.
marg.| Et ideo dicendum quod illa est falsa ; veniale tollit aliquotam caritatis. Vel potest dici quod veniale minuit caritatem quoad fervorem vel motuum frequentiam, non quoad essentiam. A lege Moysis que, etc. est causa mortis, occasionaliter. Deus cuius fides est, id est de quo 2Cor. 3.d. Spiritus est, Io. 4.d. Hic sunt tres leges, imo etiam quinque libri Moysi ; ergo spiritus peccati.
marg.| Solutio : Per hanc expositionem non fit mentio de lege nature : lex autem gratie, et spiritus pro eadem. Lex peccati. Primus motus est delectatio consensus, supr. 7.c. Cuius est fides, id est de quo. Sine cuius fide non est iustificatio. Contra. Hbr. 11.b. Primum oportet credere quia Deus est, et quod ipse remunerator. Ibi Glossa Sine hac fide nullus potuit salvari : ergo aut nihil videtur dicere, aut per hanc fidem quoniam Deus est remunerator, potuit aliquis salvari etiam sine fide Christi ; ergo sine fide eius explicite vel implicite. Oportet enim credere nunc explicite, quod Deus est remunerator omnium. Implicite autem sufficiebat credere antiquis quod credebat Moyses explicite. Nam Deus est in Christo, 2Cor. 5.d. Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians.
marg.| Et notat ly (In) identitatem essentie, et distinctionem in personis. Et ita per eum, ex quo est eiusdem potentie. Venit in Virginem, per unionem divinitatis cum nostra natura. Ante erat per presentiam, essentiam, potentiam, gratiam. Elegit per predestinationem, ut esset mater sua, Sir. 24.a. Qui creavit me, requievit in tabernaculo meo. Attulit virgini, id est dedit ei. Fuit ibi per unionem nature, quia carnem sibi univit in virgine, non quia sit virginis. In mundo Io. 1.a. Mundo apparuit, propter presentiam corporalem, Bar. 3.d. In terra visus est. Alios defectus. Cassiodorus dicit, quod omnes defectus nostros assumpsit preter peccatum : ergo ignorantiam, et timorem humanum.
marg.| Sed dicendum preter peccatum, id est preter indecens. Sola illius non est caro peccati. Sed videtur quod Moab. et Ammon non habent originale, Gn. 19.g. Quia Loth, non sensit, quia filie accesserunt ad eum.
marg.| Item si particula digiti abscinderetur, et infunderetur illi anima ; iam ille homo non haberet originale. Ad idem est quod dicit Augustinus supr. 3. Non propago, sed libido transmisit crimen in posteros.
marg.| Solutio De Moab, et Ammon patet quod quia matres concupiscentia mote fuerunt, et Loth similiter licet delectationem, et concupiscentiam non diiudicaverat, habuit tamen, et forte in actu sensit, sed postea propter ebrietatem ad memoriam non reduxit. Dicendum etiam quod si anima infunderetur in particula digiti quod haberet originale. Unde quia dicitur hic. Non eum mater concupiscentia, id est que est feditas carnis, a qua trahit anima fomitem quo concupiscit.
marg.| Hec autem feditas est in qualibet particula carnis. Ad illud non propago sed libido, id est causa libidinis, id est feditas. Licet eadem caro, id est eiusdem speciei. Est enim
marg.| Λ sanctificata
marg.| Λ sanctificata in utero, non ab originali sicut Ioannes, ergo Christus habuit originale, sicut Ioannes. Solutio : Ioannes et Ieremias fuerunt mundati a peccato ; non tamen fuit quin venialiter possent peccare. B. autem Virgo in conceptione Salvatoris sic mundata fuit quod amplius peccare non potuit. Ipsa ergo et Ioannes, et Ieremias sanctificati fuerunt sanctificatione purgativa, caro autem Christi sanctificatione preservativa, ut non veniret in carne eius peccatum.
marg.| Unde simul caro fuit sanctificata et anima infusa ; et ideo originale non habuit. In pena similis est nostre, non qualitate peccati ; ergo peccatum est qualitas. Et constat quod sumitur peccatum pro malitia et omnis qualitas est a Deo ; ergo malitia sive macula est a Deo. Solutio : qualitas quandoque sumitur large ad privationem, sicut hic : Proprium est qualitati secundum eam simile vel dissimile dici : quandoque stricte, secundum quod dicitur similitudo eiusdem partium qualitatum speciei. Eodem modo dissimilitudo qualitatum diversarum specierum. Large autem secundum quod dicitur cecus dissimilis videnti, et non ens enti ; similiter large sumitur hic qualitas. Ad corpus immaculatum, Sap. 7.d. Que ex concupiscentie motu concepta est, id est que de coitu traducta est. Destruxit Diabolum de peccato, quod commisit in corpus Christi per ministerium Iudeorum quos {7. 46rb} incitavit ad occidendum. Vetus homo noster, id est fomes per quem veteres sumus, et ita fuerunt duo crucifixi in cruce Christi, ipse Christus et fomes. Et hoc est quod Ios. 8.f. Rex Hai suspensus fuit in ligno gemino, et interpretatur abyssus, per quem fomes, Esth. 7.d. Aman paraverat patibulum Mardocheo et crucifixus fuit in eo, et suspensus est in eo, id est debilitatus, sup. 6.a. Hostia pro peccato, Eph. 5.a. In corpore scilicet 1Pt. 2.d. Sicut in Veteri Testamento peccata dicebantur. Haimo Septuag. Interpret. Sacrificia pro peccatis, Os. 4.d. Etsi aliquando cadimus, per peccatum veniale, Sir. 18.d. Fili post concupiscentias tuas non eas. Infirma est lex littere, id est secundum superficiem littere intellecta. Per carnem, id est carnaliter. Qui mente consentiunt carni, non sunt iusti. Unde nota quod ambulare secundum carnem est facere desideria carnis ; sed esse secundum carnem est consentire desideriis carnis. Qui est secundum carnem, carnalia sapit.
marg.| Et nota quoniam ille ambulat secundum spiritum qui facit que dictat Spiritus sanctus, vel ratio bene disposita. Est autem secundum spiritum ille, qui eis que dictat spiritus vel ratio consentit. Id est soliciti sunt, hoc dicit, quia ex eo quod sentiunt, soliciti sunt. Dignus est morte eterna, qui habet prudentiam carnis ; ergo prudentia carnis est peccatum mortale. Aliter falsum est, quod dignus est morte eterna, qui habet prudentiam carnis. Sed contra, Eccl. 1.a. Omnis sapientia a Domino Deo est, et nullum peccatum est a Deo ; ergo prudentia carnis sive sapientia non est peccatum. Item Bar. 3.d. Qui adinvenit omnem viam discipline ; ergo prudentiam sive disciplinam carnis, et nullum peccatum invenit. Solutio : Quidam dicunt quod prudentia dicitur dupliciter : quandoque dicitur discretio qua aliquis scit discernere carnalia, et que sunt mundi, et sic non est peccatum, et est a Deo. Quandoque appellatur electio sive affectus carnalium, quo quis eligit carnalia : et sic est peccatum, et opponitur prudentie spiritus. Que similiter dupliciter appellatur. Quandoque dicitur cognitio spiritualium, nec est virtus ; quandoque dicitur electio spiritualium que proponit spiritualia carnalibus ; et hec est virtus, et opponitur prudentie carnis, que est peccatum. Et de hac dicit Bernardus quod non tam est virtus quam auriga virtutum eas dirigens. Secundum autem quod primo sumitur, ei opponitur ignorantia. Sed videtur quod ipsa discretio carnalium sit peccatum, per illud Augustini in libro de quantitate anime. Dicit enim : Noxium vero illud est genus artium quo animi valetudo sauciatur. Nam et odore atque sapore mire diiudicare pulmenta, et quo lacu piscis captus sit, et quod tenue vinum sit, nosse dicere, quedam est miseranda peritia : et his artibus tamen quasi crevisse anima videtur : sed quia neglecta mente defluxit in sensus ; nihil aliud quam viluisse vel contabuisse iudicanda est, sed anima non diminuitur nisi per peccatum ; ergo huiusmodi peritia est peccatum : et preterea quare est miseranda nisi sit peccatum : Item in libro de libero arb. tit. 2. querit utrum aliquis possit addiscere malefacere. Et probat quod non ; quedam ponens per que videtur quod ipsa discretio sit peccatum. Propter hoc dicunt alii quod cum dicitur, prudentia carnis vel sapientia est mors sumitur per malitia discretioni adiuncta, sicut etiam sumitur, Ier. 4.f. Sapientes sunt ut faciant mala, Glossa Sapientes, id est malitiosi. Et in fine illius, Glossa dicitur : Non est hec sapientia sed astuta calliditas. Alii dicunt quod sapientia carnis bonum quid est in se, sed usus ipsius malus est, sicut usus veneni malus est, licet cognoscere venenum bonum sit.
marg.| Sed tamen adhuc restat solvenda auctoritas. Unde dicendum quod omnis cognitio, et discretio sive sit malorum sive bonorum, bona est ; quorundam tamen cognitio occasio est mali, ut Geomantia, que propter hoc prohibita est. Cum ergo dicitur prudentia carnis est mors, non sumitur pro discretione carnalium, habent enim eam sancti viri, sed ipsorum electio sive existimatio, quod idem est, intelligitur et hanc appellat, Glossa super, Ier. malitiam. Auctoritas Augustini per seipsam solvitur. Dicit enim defluxit in sensus, ex hoc est miseranda, et etiam est de vilissimis rebus. Et quod sit intelligendum de electione carnalium, patet per hoc quod hic immediate sequitur in Glossa quod est cum studiosus implet, que carnis sunt, appetendo bona temporalia, et fugiendo mala, et cum naturas rerum tantum sequitur, id est nihil credit posse evenire nisi fiat secundum naturam ; ideo Philosophi decepti sunt dicentes quod Christus non fuit natus de Virgine.
marg.| Cum pace que erit in futuro consummata, modo in aliquibus inchoatur. Inimicus est Deo quem sibi fidem non constituit, ergo talis peccat mortaliter ; nullus enim est inimicus Deo nisi per peccatum mortale ; qui ergo facit eleemosynam ex naturali pietate tantum cum sibi Deum finem non constituat, peccat mortaliter. Et similiter quilibet faciens quodcumque indifferens ; quia aut iste constituit
marg.| Λ sibi finem
marg.| {m} Quod si spiritus eius] etc. Per iustitiam, id est per gratiam iustificantem : Hec est causa, etc. quia Christus suscitatus est ; ergo resurrectio Christi fuit causa resurrectionis nostre future : sed resurrectionem Christi fuisse est necessarium ; ergo resurrectionem nostram fore est necessarium ; ergo non est miraculosa : quia quod miraculosum est per voluntatem, et ita non necessario. Item si resurrectio Christi resurrectionis nostre est causa, quia constat quia est creatura ; ergo resurrectio nostra est naturalis, quia naturale est quod habet causam in rerum natura. Preterea si est causa nostre resurrectionis, et eam scimus, et quoniam est causa nostre resurrectionis ; ergo scimus resurrectionem nostram futuram non ergo credimus. Solutio : multiplex est super hoc opinio. Quidam dicunt quod resurrectio erit naturalis ; alii quod imo miraculosa ; tertii quod erit quoad quid naturalis quoad quid miraculosa. Primi ergo dicunt quod sicut costa Ade habebat potentiam tantum materialem ut ex ea fieret mulier, et non potentiam activam, quia non erat in ea aliquid per hoc fieret ex ea mulier. Similiter ante resurrectionem Christi pulveres habebant potentiam materialem tantum ut ex eis fierent iterum corpora, sed in resurrectione Christi virtute eius data est eis potentia sive forma activa resurgendi in corpora. Unde modo est necessarium resurrectionem fore, quod non erat ante. Secundum alios qui dicunt quod imo miraculosa erit, quod verius videtur nobis, dicendum quod resurrectio Christi est causa motiva nostre resurrectionis. Ex hoc enim quod Deus pater fecit filium suum resurgere, mota est eius liberalitas, ut nos
marg.| Λ faciat
marg.| Λ faciat resurgere cum illo, sicut quando aliquis rex vel nobilis facit filium suum novum militem per hoc movetur, ut cum eo alios faciat, et hec causa est voluntaria non necessaria. Ad illud. Scimus resurrectionem Christi fuisse, etc. imo credimus etiam quod erit causa nostre resurrectionis motiva. Qui hoc potuit, etc. corpora nostra faciet impassibilia, videtur procedere a maiori affirmando, quia corpus Christi magis sanctificatum erat, et remotum a causa mortalitatis, id est a fomite, et ita longe magis ab incineratione quam corpora nostra, magis ergo, et melius potuit resuscitari quam corpora nostra. Cum ergo ex resurrectione Christi nostram infert, procedit a maiori affirmando. Solutio : Non infert a maiori, sed a simili, sicut si anima Petri est immortalis, et quelibet anima, quia eadem est causa immortalitatis in qualibet. Similiter eadem est causa in nobis resuscitandi, que fuit in Christo, scilicet, quia meruimus in corpore sicut ipse. Unde iustum est, ut remuneremur in corpore quod non potest esse nisi corpora nostra resurgant, et eadem ratione resurgent mali, quia demeruerunt in corporibus. Bene ergo sequitur, si potuit resuscitare Christum, quod et nos similiter propter eandem causam resuscitabit, id est propter iustitiam meritorum. Que modo sunt id est qualia id est mortalia id est necessitati moriendi addicta. Mortalia ait non mortua, quia mortuum corpus est quod necesse est mori, mortale quod potest mori. Ad innuendum ergo quod non tantum necessitatem moriendi removebit in resurrectione, sed etiam potentiam. Unde dicitur vivificabit mortalia corpora. Poterat mori si peccaret homo ergo ante peccatum non debebat dici habere potentiam moriendi ex quo per peccatum habuit, quia mori potuit. Hic est enim modus loquendi, sicut dicitur ille cecus potest videre si Deus restituat ei lumen, hec tamen est falsa, ille cecus potest videre. Solutio : Non est simile, quia homo etiam ante peccatum habebat potentiam moriendi, nisi enim cibo sustentaretur deficeret, et Dominus preceperat ei quod comederet. Unde quando indigeret si non comederet tunc peccaret, et necessitati moriendi subiiceretur. Dicendum ergo quod ly, si, dicit comitantiam, poterat mori si peccaret id est dum peccaret moreretur, ut si numquam comederet. Sed ponatur, quod non esset ei preceptum comedere, numquam moreretur si non comederet ? Dicimus quod sic, quia animale corpus habuit alimonium sustentabile, ut dicit Augustinus Animale est idem quod mortale. Aliter sumitur animale, 1Cor. 2.d. Animalis autem homo, etc. id est qui vivit secundum carnem, sicut bruta animalia. Aliter etiam sumitur 1Cor. 15.f. Prius est quod est animale id est alimonia indigens. Cum mortale hoc induet, 1Cor. 1.g. Et hoc fiet non propter merita nostra, imo iustitia meritorum exigit hoc, ut remuneret corpora, in quibus non meruimus. Solutio : Non propter merita principaliter, sed propter Spiritum sanctum, et gratiam, et caritatem. Sed videtur quod imo eadem mortalitas remaneat, quia eadem est potentia vivendi numero, que modo est quia idem numero vivens erit, ergo {7. 47rb} eadem ratione eadem mortalitas que modo est. Sed non sequitur, quia mortalitas dicit naturalem impotentiam que habet rationem privationis, et diminutionis, nihil autem erit huius potentia ibi : Utrumque liberatum a Christo, ergo corpus est liberatum a morte, et anima a morte peccati, quod falsum est. Et dicendum quod anima iam in effectu liberata est a morte peccati, corpus autem in causa sive in spe. Quartus actus, id est status. In prima actione, id est in primo statu. Ante legem nulla pugna. Hoc maxime apparet esse falsum. Solutio : Ipse appellat statum innocentie, statum ante legem, vel etiam statum post peccatum usque ad legem, et tunc dicitur nulla fuisse pugna in comparatione ad pugnam, que fuit in statu legis, quia supr. 5.d. Lex subintravit ut abundaret delictum ; in tertia, id est in statu gratie. Pugnamus, et vincimus, imo etiam vincimur modo in tempore gratie. Solutio : Si vincimur iam non sumus in statu gratie, sed legis, quia ut dicit Augustinus sicut quidam erant in veteri testamento pertinentes ad novum, id est ad tempus gratie, similiter e converso in novo testamento, quidam sunt qui pertinent ad vetus testamentum, ut qui pugnant, et vincuntur. Quod ideo non subdebatur, quia superiorem nobis Deum deserueramus, ergo desertio Dei fuit causa propter quam non subdebatur nostrum corpus nobis, sed utrumque horum est peccatum, ergo peccatum est causa peccati. Solutio : Quia deseruimus Deum non est causa peccati, sed causa materie peccati, fomitis, et fuit causa meritoria, ut infligeretur fomes. Et spiritus patris est dictus ubi legitur, si, etc. Hoc non videtur, quia etiam filius suscitavit seipsum, et filii est spiritus, ergo per hoc spiritus eius, qui suscitavit Iesum eque bene intelligitur spiritus filii sicut spiritus patris. Solutio : Causa vocis non habetur quod idem est quod spiritus patris, sed causa convenientie ex quo enim nominatur hic spiritus eius quod suscitavit Iesum, et ante nominaverat spiritum Christi, conveniens est, ut per hoc spiritus eius, qui, etc. intelligatur spiritus patris. Et ponitur tale exemplum, ubi sit proportio quatuor animalium ad quatuor Evangelistas, tribus proportionatis conveniens est ut, quartum animal leo scilicet proportionetur Marco. Vel ideo, quia si ly, eius, veniret pro filio debuit dixisse spiritum eius, qui suscitavit seipsum, et non Iesum. Spiritus sanctus non a seipso, sed ab illo, de quo procedit, id est a patre, et filio, ergo et pater, et filius est aliquis, quia ly, illo, vel, ly, quo, non supponit pro essentia, quia sicut filius non generatur ab essentia, ita spiritus non procedit ab ea, quia sicut essentia non generat, ita neque spirat. Solutio : Quod dicit ab illo, id est a patre, et filio non dicit, ut per hoc velit quod ab aliquo, qui sit pater, et filius procedat Spiritus sanctus, sed ut notetur quod hec vox, de quo procedit communis est utrique. Unde sic exponi debet ab illo, id est a patre, de quo procedit Spiritus sanctus. Ab illo, id est filio, de quo procedit Spiritus sanctus, Generationem eius, Is. 53. secundum carnis voluntates, infr. 13.c. Curam carnis ne feceritis in desideriis. Non dicit in necessariis, Iob. 39.a. Vocem exactoris non audit, id est carnis que est exactor quando querit que ei non debemus, ut quando querit ad voluptatem non ad necessitatem, nec illa id est anima est pars Dei, quod dixerunt Manichei. Et in hoc errore fuerunt, qui dixerunt quodlibet esse quodlibet. Unde et in litteris suis sic mandabant. Idem sibi salutem. Non carni, ut secundum carnis delectationem vivat, Unde Sir. 33.c. Cibaria, et virga, et onus asino, ita panis, et disciplina, et opus servo, id est corpori nostro. Ex sensibus corporeis vitia nascuntur. Contra Mt. 15.b. De corde exeunt homicidia adulteria, etc. Et iterum. Non quod intrat per os coinquinat animam. Dicendum quod ex sensibus nascuntur occasionaliter. Sic est intelligendum illud Ier. 9.f. Mors intravit per fenestram id est peccati occasio. Et ipsas etiam concupiscentias minuendo, non minui, quia quanto quis melior, et austerioris vite magis teneatur. Solutio : Maceratione minuuntur concupiscentie, oratione, et consideratione fragilitatis minuuntur cogitationes superbie, inanis glorie, et invidie. Unde super illud Mt. 17.c. Hoc autem genus demonii non eiicitur, etc. Hier. Ieiunio sanantur pestes corporis, ratione pestes mentis. Et Ps. 34. Dum mihi molestio essent, etc. Reguntur spiritu Dei non suo, principaliter, quia supra dixit vel spiritu nostro, etc. Lege non adiuvante, ergo lex non iustificabat, ergo opera legalia non erant meritoria, sed istud intelligitur de operibus operatis non de operantibus. Nec est contrarium quod dicit Ambros. super illud, supr. 5.c. Mors regnavit ab Adam usque ad Moysen. Ibi dicit de lege, datum est hominibus remedium, quo possent liberari, et intelligitur remedium non curationis, sed ostensionis, remedium curationis quoad opera operata. Vix id est per impulsum regitur ut recte agat. Unde in Ps. 72. Ut iumentum factus sum apud te, quasi stimulare me debes, et regere, ut iumentum tuum. Vel non ex caritate faciendo. Argumentum est quod tenemur facere cum modo aut pro nihilo, et dicit non ex caritate faciendo, quod concedit una opinio.
marg.| Λ Alia
marg.| Λ Alia dicit quod non tenemur ad modum. Et secundum eam dicendum est quod hoc dicitur hic ad innuendum quod aliter non valet ad vitam eternam quicquid facit homo nisi facit ex caritate. Et non dicit hic quod ex caritate teneamur facere. Qui vos invitos, etc. sed qui inviti serviunt, serviendo peccant, ergo spiritus facit eos peccare. Solutio : Hoc invite servire non dicit vitium, sed quamdam coactionem, unde non peccat qui sic invite servit, sed nihil meretur. Idem est spiritus, 1Cor. 12.b. Ut Egyptiis, Ex. 14.e. Spiritus ire dicitur non sonat in motum ire, sed in vindictam. Aqua divisa, Ex. 14.e. Quo in tabulis, Ex. 31.d. Spiritus libertatis, Gal. 5.c. Quibus impertitus eius opere. Que per dilectionem operatur, Gal. 5.b. Fides non esset in nobis nisi diffunderetur in cordibus nostris, de supr. 5.a. ergo fides non est habitus acquisitus. Et revera fides formata est habitus infusus. Et est ibi argumentum quod naturalia non fiunt gratuita, sed illi qui dicunt quod imo dicerent quod fides infunditur solum quoad perfectionem suam. Caritas autem Dei, etc. de sup. 5.a. Non qua nos ipse diligit, sed qua nos facit dilectores. Sed caritas qua nos diligit est Spiritus sanctus, ergo caritas qua diligimus eum, et que est diffusa in cordibus nostris non est Spiritus sanctus, cuius oppositum dicebat magister. Dicebat enim quod licet fides, spes, et alie virtutes essent habitus infusi, sola caritas erat increatum quid.
marg.| Et nota auctoritate que valde expresse est contra eius opinionem, sicut iustitia, etc. Sed quod caritas sit Spiritus sanctus, videtur 1Io. 4.c. Deus caritas est. Ibi Glossa Spiritus sanctus non est tantum dilectio qua Deus nos diligit, sed qua diligimus eum. Solutio : Spiritus sanctus est caritas qua diligimus Deum effective non formaliter sustinendo magistrum, dicendum sicut ipse dicebat quoniam licet caritas esset quid increatum, per illam tamen quandoque movetur homo, et ille motus appellatur caritas. Hoc modo sumitur hic. Unus qui est in perfecta caritate, de 1Io. 4.d. Perfecta caritas, etc. Sed aut loquitur hic de perfectione caritatis secundum modum patrie aut secundum modum vie. Sed secundum modum patrie, non erit timor castus quia timor castus est timor separationis ; qui ut constat non erit in patria. Si secundum modum vie, in illa caritate est timor reverentie, et pene sive initialis, quia dicit Hier. Quoties de die iudicii cogito, toto corpore contremisco. Constat enim quod perfectam caritatem habebat. Item Hier. super Iob. 25. Quid faciet virgula deserti cum concutietur cedrus Paradisi, et intelligitur de timore reverentie. Solutio intelligitur de perfectione caritatis secundum modum vie.
marg.| Et notandum quod timor filialis, timor separationis, et timor offense sunt una species, nec differunt nisi in accidente, et statu. Quia obiicit. Nonne in perfecta caritate est timor pene sive initialis, dicendum quod in perfectis non est proprie timor pene oculus qui dirigat eos, sed est quasi stimulus, et incitativum, etsi enim non timeret penam, qui habet perfectam caritatem, adhuc tamen timeret separari. Quo quamvis Deo credatur, non tamen in Deum. Ex quo videtur quod sit infidelis. Item Gregorius A me fide discrepat qui operibus non concordat. Sed omnis qui est in mortali est talis, ergo non credit in Deum. Et hoc verum est quod credere in Deum est diligendo in eum ire, et membris eius incorporari.
marg.| Unde nullus qui non habet caritatem credit in Deum, sed tamen credit Deo, sed secundum communem usum loquendi pro eodem accipitur credere Deo, Deum, in Deum, nec debet dici infidelis, ut alibi determinatum est. Etsi bonum {7. 47vb} fiat, non tamen bene. Ex hoc loco sumitur, Est bonum quo nemo bene utitur. Sed contra timor servilis est donum Spiritus sancti, ergo est bonus, ergo et eius usus bonus, vel si malus, et ipse malus, ergo contingit bene uti eo. Solutio : Revera quidam dicunt quod non contingit eo bene uti, quia eius usus est cessare a peccato solum timore pene. Et dicit auctoritas quod vivit in eo voluntas peccandi, et procederet in opus si speraretur impunitas.
marg.| Unde dicunt quod talis peccat, sed dicendum quod imo non peccat, licet propter penam cessat a peccato, quamvis etiam aliter non dimitteret peccare, sed talis vel meretur unde facit bonum non bene, id est non meritorie. Nemo enim invitus bene facit. Unde Sir. 35.b. In omni dato hilarem fac vultum tuum, etc. Item 2Cor. 9.d. Non ex tristitia aut ex necessitate, hilarem enim, etc. Glossa Approbat, remunerat, non tristem, non remurmurantem, qui enim dat ut tedio careat interpellantis non ut manum repleat indigentis, et rem perdit, et meritum, quicquid boni facis cum hilaritate fac, et tunc facis, si cum tristitia facis, fit de te non ut tu facis. Secundum hoc ergo, qui recipit Episcopatum invitus peccat : dicitur tamen quod solus invitus est eligendus. Item auctoritas, nemo illius rei mercedem accipit quam invitus facit. Sed iterum secundum hoc, Hier. non meruit predicando, quia invitus officium predicationis recepit. Item Ex. 3.b. Moyses invitus accepit officium liberandi populum Dei a servitute Egyptiorum.
marg.| Solutio Aliquis potest dici invitus tripliciter. Uno modo quando facit coactione effective non sufficiente. Item facit remurmurando, et recalcitrando. His duobus modis intelligitur quod hic dicitur. Tertio modo dicitur invitus facere aliquid, quando facit quod secundum se non placeret ei, nec faceret illud nisi iniunctum esset ei a Deo. Hoc modo fecit Hier. invitus, et Moyses similiter, et qui sic invitus fit Episcopus, bene recipit Episcopatum, et mercedem accipit duobus primis modis non. Est servus qui, et filius, secundum hoc sumitur a servitio non a servitute. Per Mal. 1.b. Servus qui timet penam, secundum hoc sumitur a servitute. Et quia de timoribus fit mentio, notandum quod timor servilis est timor experientie, sicut si aliquis esset in nave fracta in mari timeret pericula expertus, sic fluctus peccatorum intrant navem cordis servilis timentis, Timor initialis est timor conscientie, sicut qui est in nave integra videt tamen guttas aque intrare, sic ille guttas aque intrare, scilicet venialia. Timor filialis est timor cautele sicut qui est in nave omnino integra, timet tamen piratas. Item est quidam qui a Spiritu sancto, et non cum Spiritu sancto, ut timor initialis, et virtutes. Item est quidam qui nec a Spiritu sancto, sed est cum eo ut veniale peccatum. Item quidam est, qui nec est a Spiritu sancto, nec est cum eo, ut mortale. Sic enim timor servilis non est cum Spiritu sancto. Sed contra. Non enim accepistis spiritum servitutis. Iterum in timore. Et exponit Glossa de timore pene, sive de timore servili, et spiritus servitutis accipitur cum timore servili ; spiritus autem servitutis est Spiritus sanctus, ut ibid. dicit Glossa ergo Spiritus sanctus accipitur cum timore servili, ergo Spiritus sanctus est cum timore servili.
marg.| Solutio : Licet spiritus servitutis sit Spiritus sanctus quantum ad eum qui dat, non tamen quantum ad eum qui recipit. Et iterum spiritus servitutis in comparatione ad recipientem appellatur donum Spiritus sancti, quantum autem ad dantem sumitur pro Spiritu sancto.
marg.| Item notandum est quod quidam timor qui est contra caritatem, ut mundanus, et humanus, et quidam ad caritatem, ut timor servilis, quidam in caritate, ut initialis, quidam nec preter caritatem, nec contra caritatem, ut naturalis. Preter naturalem timorem, quatuor timores, imo multo plures, quia non enumerat timorem humanum, nec timorem reverentie. Item Io. Dam. assignat sex species timoris, alias ab his ut videtur.
marg.| Dicit enim dividitur enim timor in sex, in segnitiem, in erubescentiam, in verecundiam, in admirationem, in stuporem, in agoniam. Segnities est timor future opinionis. Erubescentia est timor in expectatione convitii. Verecundia est timor in turpi facto. Admiratio est timor ex magna imaginatione. Stupor est timor ex inconsueta imaginatione. Agonia est timor pro casu, scilicet, per infortunium, nihil autem horum videtur esse aliquid illorum.
marg.| Solutio : Hic sumit large mundanum timorem, ut comprehendat humanum. Mundano timore timet qui res suas timet amittere, et propter hoc faceret malum. Humanus timor pelli sue, et propter hoc facit malum. Item quia timor reverentie annexus est casto, intelligitur per ipsum. Ad aliud dicunt quod Io. Dam. loquitur tantum de passionibus, et referuntur ad timorem naturalem. Castum qui bonus est, ipse enim nos generat filios, imo initialis. Solutio : Filius quandoque Λ dicitur qui habet gratiam gratum facientem, 1Io. 1.a. Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Talem filium generat initialis timor. Dicitur etiam filius a statu, quando habens caritatem quicquid facit non facit nisi propter Deum, qui etsi nulla pena esset, non tamen peccaret, sed serviret propter se. Talem generat timor castus, et de tali fit hic sermo. Alius autem quem generat timor initialis, etsi propter Deum facit principaliter, non tamen faceret ita attente forte, si non esset pena. Clamor iste cordis est non labiorum. Quid enim valet strepitus labiorum, ubi mutum est cor ? dicit Augustinus Clamabat Moyses, Ex. 14.d. Quid clamas ad me, vocem tamen exterius non proferebat. Susanna clauso ore labiis immotis clamabat, Dn. 13.e. Sed ibi habetur in textu expresse, exclamavit autem Susanna voce magna, et dixit, etc. Et dicendum quod primo clamavit labiorum motu, et postea corde tantum. Et Mc. 14.d. Fortasse Dominus utrumque propter sacramentum. Imo, sine fortasse, utrumque enim dicit Marcus Dominum dixisse. Solutio : Non est signum dubitationis an Dominus dixerat utrumque, an non, sed an dixerat propter mysterium, Eccl. dubitabat, Augustinus Vel Dominus clamabat abba tantum, et Marcus addidit « Pater » quasi interpretando. Sicut illud Mt. 1.d. Emmanuel quod interpretatum est, nobiscum Deus. Et sic non habes expresse determinatum quod Dominus utrumque dixerit, forte dixit tantum alterum. Fecit utraque unum, Eph. 2.d. Preponendo voluntatem Dei, Mc. 14.d. Mt. 26.d. Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Facit recognoscere mentem nostram, etc. quod filii Dei sumus, ergo quod habemus caritatem, quia aliter non sumus filii, ergo habens caritatem scit se habere eam. Ad idem Gn. 22.c. Nunc cognovi quod timeas Deum, Glossa Cognoscere te feci, et loquitur de timore filiali, ergo scivit se habere caritatem. Item Augustinus Si habes caritatem, interroga viscera tua. Item sit aliquis in nullo sibi conscius, et accedat ad Eucharistiam, et firmo proposito confitendi quodcumque sibi peccatum veniat ad memoriam, constat si aliquis debet habere gratiam, ille habet, et scit se esse in tali statu, ergo ipse scit se habere. Item 2Cor. 12.a. ubi loquitur de raptu Pauli, dicit Augustinus Quedam sunt que videntur non per imaginem que non sit quod ipsa sunt sed per sui presentiam, ut Deus, et caritas, et omnis affectio, sed in habente caritatem est caritas per sui presentiam, ergo ab eo videtur, ergo scit se habere caritatem. Item Iob. 13.c. Si iustificatus fuero scio quod iustus inveniar, quid apertius ? Item 1Io. 4.c. In hoc cognovimus quia in ipso manemus, et ipse in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis. Sed quia nemo scit se habere caritatem. Probatio, quia Iob. 9.b. Si venerit ad me, non videbo eum. Venit enim per gratiam in eodem capitulo Si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea. In eod. d. Verebar omnia opera mea, ergo nesciebat se habere caritatem.
marg.| Item 1Cor. 4.a. Nihil mihi conscius sum, sed in hoc non iustificatus {7. 48rb} sum. Item Io. 3.a. Spiritus ubi vult spirat, et nescit, etc. Item Eccl. 9.a. Nemo scit utrum dignus sit amore an odio. Item Prv. 20.b. Quis potest dicere, mundum est cor meum ? Solutio : Duplex est scientia. Quedam certitudinis, secundum hanc nullus scit se habere nisi sit ei revelatum. Et est scientia experientie sive coniecture, sic potest scire se habere caritatem, et ad hanc scientiam intelliguntur omnes auctoritates, que videntur hoc probare. Alie autem que probant quod nullus scit, de scientia certitudinis intelliguntur. Ad illud Augustini : Si habes vides eam in corde, verum est non tamen cognosco utrum sit caritas, quia video tantum in quantum est dilectio, sed non video utrum super omnia, et hoc est completivum caritatis. Remissionem cum Trinitas faciat, proprie tamen ad Spiritum sanctum, id est a proprietate, quia aliter pater vel filius non faceret remissionem peccatorum. Et valet ad questionem illam, utrum Spiritus sanctus sit amor proprie. Et potest dici quod appropriate sicut hic oportet exponere, proprie, id est a proprietate. Unum corpus, etc. 1Cor. 10.d. Unitas enim nos compaginat quam facit caritas, etc. et spiritus est qui vivificat, Io. 6.g. Sed non vivificat nisi quod invenit compaginatum, ergo non vivit homo spiritualiter nisi per caritatem, ergo caritas prima est virtutum, non fides, nec primo vivificat fides, sed caritas. Quid est ergo quod dicit Hab. 2.a. Iustus autem ex fide vivit, imo ex caritate.
marg.| Solutio Fides compaginat, et caritas, sed fides primo, quia per ipsam est prima unio anime ad Deum. Primo enim unitur anima Deo secundum intellectum quod fit per fidem, deinde secundum affectum, quod fit per caritatem. Quia ergo dicitur hic, nisi Spiritus sanctus invenerit membra compaginata non vegetat, verum est, et hec compaginatio primo fit per fidem, et consummatur per caritatem, et propter hoc attribuitur hic unitas caritati, sed primo est per fidem, et statim ut est compaginatio, est ibi vita, et ideo dicitur Hab. 2.a. et Hbr. 10.g. et Rm. 1.b. Quia iustus ex fide vivit. Ut amemus unitatem, Sir. 25.a. In tribus beneplacitum est spiritui meo, etc. concordia fratrum, amor proximorum, vir et mulier sibi bene consentientes.
marg.| Item dicitur, Ct. 4.c. Vulnerasti cor meum soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum, id est in unitatem prelatorum tuorum. Propter viros congregatos, Act. 2.a. Super hanc societatem, id est ad hanc designandam. Omnibus linguis, Act. 2.a. Testimonium filiorum, id est quod sunt filii. Signum paternum, quando datur charta de hereditate eterna habenda. In quo, et cum quo beati erimus, quia videndo eum, bene erimus, Io. 17.a. Hec est vita eterna. Similes ei, 1Io. 3.a. Humanis legibus, Hbr. 9.e. Ubi testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. Nos tamen heredes dicimur, etsi non discedat.
marg.| Unde hic heres sonat in parte significationis, quia heres proprie dicitur qui habet hereditatem patre suo iam mortuo. Filii sponsi, Mt. 9.b. Ex parte cognoscimus, 1Cor. 13.c. Ut tunc non videatur per speculum, quo vestigium Trinitatis relucet in omni creatura. Vel donum intellectus. Item Angelus duplicem habet intellectum de creatura. Passione decedens, a mundo in quantum homo. Pacem relinquo, Io. 14.d. Christus hereditas suorum est, secundum quod pascit. Ubi nos habemus, Ps. 22. Dominus regit me, etc. alia translatio habet, Dominus pascit me, Lam. 3. Pars mea Dominus dixit anima mea. Et Ps. 118. Portio mea, etc. Item Dominus pars hereditatis mee. Ipsi hereditas eius, quia ipse suos excolit, et augmenta sicut homo hereditatem suam excolit, etc. Ad similitudinem eius patimur.
marg.| Unde Mt. 20.c. Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum, sup. 6.a. Si complantati sumus similitudini mortis eius, etc. 2Tim. 2.a. Si compatimur, et conregnabimus. His vero qui non compatiuntur, dicitur Amos 6.a. Ve qui opulenti estis in Sion. Et infr. b. Et nihil patiebantur super contritione Ioseph. Necessaria est patientia, Lc. 21.d. In patientia vestra possidebitis animas vestras. Passiones simul omnes non sunt condigne, id est sufficientes ad promerendam futuram gloriam.
marg.| Super hoc fundata est opinio illa que dicit quod nullus meretur vitam eternam ex condigno. Ad idem Sap. 3.a. In paucis vexati, in multis bene disponentur.
marg.| Item Mt. 25.b. Super pauca fuisti fidelis, etc. Et constat quod non sunt condigna multis.
marg.| Item super illud. Media nocte surgebam, etc. Glossa Surgebam ad confitendum, ego quidem inhians in illud bonum, quod est super iudicia iustificationis tue, id est quod non possunt mereri flagella hi quos iustificas.
marg.| Item. In iudiciis tuis supersperavi. Ibi Augustinus , quod premium maius quam meritum est, ergo non est condignum meritum premio. Item Io. 1.b. gratiam pro gratia, id est vitam eternam. Item super illud Is. 13.b.
marg.| Λ Omne
marg.| Λ Omne cor hominis contabescet, et conteretur, dicit Hier. quod nullum opus Dei iustitia reperit dignum. Sed iustitia Dei constat in duobus, in punitione malorum, respectu cuius multa opera inveniuntur digna iustitia Dei. Consistit etiam in remuneratione bonorum, ergo nullum opus bonorum reperietur dignum iustitia Dei, id est remuneratione premii. Item 2Pt. 3.b. Unus dies apud Dominum sicut mille anni, Glossa Mille anni laboris non sufficiunt ad vitam quam unus dies, hoc nihil esset dictu nisi innueret quod nullus labor sufficit ad merendum vitam eternam. Sed contra, Mt. 20.a. Conventione autem facta ex denario diurno id est vita eterna, sed facta conventione ex pacto determinato tenetur ad reddendum completo opere quod meruit, ergo Deus tenetur nobis dare vitam eternam, quia meruimus secundum pactum quod facit nobiscum. Item super illud Ez. 6.g. Secundum vitam eorum faciam eis. Ibi Hier. Peccatoribus reddit iuxta vias suas, sed in sanctis modum excedit clementie, ergo super illud quod mereretur in condigno, ergo aliquid meruerunt ex condigno, et nihil meruerunt nisi vitam eternam, etc. Item Dominus pronior est ad remunerandum quam ad condemnandum, et quedam computat digna punitione, ergo similiter quedam digna remuneratione. Solutio : Super hoc due sunt opiniones. Quidam dicunt quod nullus meretur vitam eternam ex condigno. Nam tribulationes, et quecumque patimur vel sustinemus non sunt condigna proportione, intentione nec duratione, hoc patet sic sumendo condignum. Alii sunt qui dicunt quod imo ex condigno, et dicunt quod condignum importat tria, conventionem, dantis liberalitatem, servitii qualitatem. De conventione, Mt. 20.a. De dantis liberalitate, Esther. 1.b. Vinum quoque magnificentia regia dignum erat abundans, et precipuum ponebatur. Et de hac tale ponitur exemplum, si rasor radat pauperem, sufficit quod det ei obolum, si autem Regem vel Episcopum non sufficit ei denarius propter dantis personam. Servitii qualitas consistit in duobus, ut serviat Deo propter ipsum, et quod levet se super se, sicut dicitur, Lam. 3.d. Et ex hoc iustum est ut supra se, et supra illud quod habet remuneretur a Deo. Per hoc autem patet quod solet obiici, quoniam meremur gratiam, quia Dominus fecit nobiscum conventionem, de illa Dominus, Za. 1.a. Convertimini ad me, et ego convertar ad vos id est preparate vos, et dabo vobis gratiam. Sic ergo meremur primam gratiam, sed non sequitur, quia non est ibi servitii qualitas quamdiu enim est aliquis sine caritate, quodcumque boni facit non servit Deo, sed sibi, et ideo nihil meretur apud Deum. Omnes ergo ille auctoritates que videntur probare quod nullus meretur vitam eternam ex condigno, intelliguntur secundum quod condignum importat proportionem, intensionem, et durationem. Alie que sunt ad oppositum intelliguntur secundum quod condignum importat conventionem, dantis liberalitatem, servitii qualitatem. {7. 48vb} Tribulatio namque est cum fine, merces sine fine, multo maior gloria que labor. Sed eadem ratione delectationes non sunt condigne ad promerendum penam eternam, quia sunt cum fine, pena sine fine, et multo maior erit, ergo nullus meretur ex condigno penam eternam. Sed contra Hier. Peccatoribus reddit iuxta vias suas. Ad hoc dicunt quod eternaliter debet puniri, quia quantum est in se eternaliter peccat, et peccatum eius quantum in se est, eternum est. Sed dicendum est quod meretur penam eternam simpliciter ex condigno. Nam quodlibet peccatum mortale secundum proportionem in infinitum magis malum est quam pena eterna, quia in quolibet mortali irrogantur Deo infinite contumelie secundum intentionem, quoniam ipse, qui in infinitum bonus est per mortale dimittitur pro finito viliori. Item in quolibet mortali fit venditio, et contractus inter hominem, et diabolum, et licet fiat in momento, tamen ius perpetuum remanet emptori. Et de hoc tale ponitur exemplum quod in momento potest aliquis cadere in foveam, sed non potest in momento exire. Quam oculus non vidit, etc. Is. 64.b. Revelabitur bonis, et malis, in iudicio, non in quantum Deus, sed in quantum homo. Sed post dicetur illud Is. 26.b. alia littera. Tollatur impius ne videat gloriam Dei. Per filium qui non potest appellari creatura. Contra dicit magister Hugo de sancto Victore. Fit creator creatura. Sed intelligendum est hoc, quia hic dicitur cum precisione. Nondum apparet, 1Io. 3.a. Similes ei erimus. Contra Deus quis similis tibi quasi dicat nullus.
marg.| Solutio Est similitudo gratie qua sumus ei similes, et glorie qua erimus ei similes, et est similitudo equiparantie qua nulla creatura est ei similis. Distincte ergo, id est valde bene. Dum facta carnis, sup. eod. c. Patientiam sustinemus, Iacob. 5.b. Secundum adoptionem, id est gratiam in penitenti. Secundum quam futuri sumus, id est secundum gloriam sive hereditatem eternam. Quando apparebit, 1Io. 3.a. Expectatio celorum, id est preparatio. Causa filialis omnium. Et potest expectare, quia non amat vana, ergo qui amat vana non potest expectare. Valde ergo pauci possunt expectare, quia paucissimi sunt qui non ament vana.
marg.| Solutio Qui non amat vana, id est qui amore non inheret propter se, sed propter usum diligit. Que, id est qualia, scilicet vana non amans, Eccl. 5.b. Qui amat divitias, fructus non capiet ex ipsis. Vanitas vanitatum, Eccl. 1.a. Est autem triplex vanitas, scilicet vanitas mutabilitatis, vanitas mortalitatis, vanitas iniquitatis. Et hec triplex, vanitas voluptatis, curiositatis, cupiditatis. Et quia homo omnibus his vanitatibus subiectus est, ideo dicitur, universa vanitas, et vanitas vanitatum. Tenere non possunt ex se. Corruptio ergo ipsa est vanitas, id est ex ea, ergo omnia corruptibilia in quantum corruptibilia, sunt vana. Contra Augustinus in libro de vera religione. Tolle itaque vanitates, et nulla erit vanitas, sed vanitates facte sunt per peccatum, ergo si homo non peccasset nullus esset vanitans, et ita nulla vanitas, multa tamen essent corruptibilia, quia adhuc esset generatio, et ubi generatur unum corrumpitur alterum, ergo non omnia corruptibilia in quantum corruptibilia sunt vana.
marg.| Solutio, Augustinus ibi : loquitur de vanitate deceptionis, sicut quando quis videt exterius nucem, credit eam esse bonam, frangens invenit vacuam, et sic dicit eam esse vanam. Similiter, vana dicitur res que hominem decipit. Quia autem de tali vanitate intelligat, Augustinus patet per hoc quod subdit ibi : Si quis remum in aqua frangi opinatur, et cum inde aufertur reintegrari, non malum habet internuntium, sed malus est iudex, internuntium appellat speciem relictam in oculo.
marg.| Sic ergo patet quod homo male vivendo res facit sibi vanas huiusmodi vanitate. Quasi, id est qualis erit in futuro qui modo tantum creatura, id est nondum recreatus vel glorificatus. Sed non sponte fert penam peccati, imo videtur quod voluntarie, sicut originale dicitur voluntarium non voluntate coniuncta, sed amota, quia fuit ex peccato Ade quod fuit voluntarium, sed pena secuta est peccatum Ade sicut, et originale, ergo voluntaria debet dici sicut, et originale.
marg.| Solutio. Non est simile, quia Adam voluit peccare, sed non damnari, vel puniri, et ideo peccatum sequens dicitur voluntarium, non autem pena.
marg.| Tamen potest dici, quod originale dicitur voluntarium improprie, et improprietates non sunt extendende. Peccati vero pena est quod subiicitur fallacie, ergo fallacia sive error, est pena peccati.
marg.| Contra Adam potuit decipi ante peccatum, quia non sciebat omnia, ergo poterat credere de falso quoniam verum, et e converso.
marg.| Item bonum, vel apparens bonum non movet appetitum nisi prout cadit in estimatione, ergo Eva antequam appetiit esse sicut dii, estimavit hoc esse bonum, ergoΛ ante decepta fuit quam peccasset : illa ergo deceptio non fuit pena peccati. Et hoc argumentum ex Glossa secundum quosdam, qui dixerunt quod sicut in B. Virgine postquam facta est reparatio, primum fuit fidelitas, ita in Eva primum fuit peccatum infidelitas, sive error ; sed contra inesse hoc primum est rationabilis creature malum id est privatio boni : deinde etiam nolentibus subintravit ignorantia rerum agendarum, et concupiscentia noxia, cum quibus comites subintraverunt error, et dolor ; prius ergo peccavit homo, et Angelus quam subintravit error, et verum est, quia peccati pena in fallacia. Non fuit ergo infidelitas primum peccatum, quod verum est ; nec posset credere Adam de falso quoniam verum, et e converso : nisi prius peccasset, sciebat enim omnia subiecta, ad que poterat attingere cognitio hominis : si autem iudicaret de illis que erant super rationem suam, ita peccaret. Ad illud, non appetitur bonum vel apparens bonum nisi prius estimatum. Dicendum quod imo statim appetiit homo, et Angelus sine predeliberatione, et etiam modo quilibet sine precedenti deliberatione potest appetere. Signaculo amisso id est similitudine eius que consistit in gratuitis : fit imago per elevationem, et depressionem partium ; inde color imprimitur, et sic significat imaginatio. Remansit creatura id est naturalia. Sed quia omnis creatura est corporalis, vel animalis, vel spiritualis ; ergo corporalis, non est animalis in homine ; sed corporalis est vegetativa ; animalis, sensibilis ; ergo vegetativa non est sensibilis in homine. Contra dicit Augustinus in libro de definitione Ecclesiasticorum dogmatum. Neque duas animas dicimus esse in uno homine, sicut quidam Syrorum dicunt : Unam animalem qua animatur corpus que commixta sit sanguini, et alteram spiritualem que rationi ministret ; sed dicimus unam esse eandemque in homine que, et corpus sua animalitate vel sensualitate vivificet ; et semetipsam sua ratione disponat, et sic eadem est animalis, et spiritualis in homine, quod verum est, sed distinguuntur diversis officiis. Unde hec divisio est subiecti in accidentia quantum ad ipsum hominem, quantum ad alia est in species ; in quibus alia est secundum speciem animalis, que et spiritualis, et corporalis sive vegetativa. Omnis creatura sed non tota, id est non quelibet eius pars. Semper in hoc nova est.
marg.| {7. 49rb} Unde Ps. 76. Nunc cepi. Et alibi, Ps. 37. Tota die contristatus ingrediebar, Ier. 3.f. Patrem me vocat, et post me ingredi non cessabit. Unde Hier. Gloria virorum perfectorum est principium, Sir. 18.a. Cum consummaverit homo, tunc incipiet. Pro irriguo, Iud. 1.b. et Ios. 15.c. In sinu Abrahe, Lc. 16.e. id est in requie in qua est Abraham, per similitudinem : sicut sinus maris dicitur locus in quo sunt naves in quiete. Dolere destitit ; ergo illi qui sunt in sinu Abrahe, id est in limbo non dolent. Ad idem, supr. 3.d. super illud. In sustentatione Dei, etc. Glossa Isti iusti qui precesserunt Christi adventum, in Inferno tenebantur usque ad passionem ; ubi nec penis opprimebantur, nec tamen Deum videbant. Sed contra super illud, Act. 2.d. Solutis doloribus Inferni, Glossa Patet quod per descensum eius liberati sunt a locis inferorum, quoniam licet in sinu Abrahe id est in consolatione quietis essent, a dolore tamen mortis sive Inferni soluti non erant : ergo dolebant. Ad idem super illud, Za. 9.c. Convertimini ad munitionem vincti spei, Glossa id est habitationem Paradisi ut pro brevi tribulatione, eterna recipiatis munera.
marg.| Solutio : Non habebant penam materialem. Sed sicut dicitur in Prv. 13.b. Spes que differtur, affligit animam. Illi autem sancti Patres spem habebant vite eterne, sed quia differebatur eis, affligebantur, et hoc appellatur dolor in Glossa super Actus. Habentes primitias spiritus, Prv. 3.b. De primitiis frugum tuarum da pauperibus, Glossa De posterioribus bonis, Ex. 25.a. Obtulerunt primitias ad faciendum tabernaculum. Id est Spiritum sanctum, et tempore prius. Imo Abraham, et alii sancti Patres prius habuerunt Spiritum sanctum.
marg.| Solutio : Prius aliis de quibus fit hic sermo ut prius etiam tempore, signo notabili. Ut corpus etiam beneficium adoptionis accipiat, id est quatuor dotes. Et ex omni parte filii Dei sint, id est corpore, et anima. Sed sancti modo expectant has easdem dotes : quare ergo non est in eis motus spei ? Solutio : super illud supr. Spe enim salvi. Spes enim, et motus eius non est tantum eius quod futurum est, sed etiam non visi, et ideo expectatio dotium est nobis spes ; sanctis autem qui sunt in patria non, quia vident illas ac si iam essent in corpore. Unde expectatio illa in sanctis, qui sunt in patria est motus visionis non spei ; expectatio autem qua expectamus aliis a nobis vitam eternam, fidei est.
marg.| Unde idem est, quod credimus eos habituros vitam eternam. Unde Augustinus in Ench. Spes de propriis bonis ; fides autem de alienis. Reformatum, Phil. 3. Ut ipsum corpus redimatur ; ergo iterum dabitur pretium pro redemptione. Sed dicendum, ut liberetur a morte per pretium iam datum. Quod prius emptum fuit, 1Pt. 1.d. Empti estis, 1Cor. 6.d. Miseriam mortis. Sed sic approbetur, id est exponatur. Angeli, etsi nos adiuvent, scilicet sine dolore agere credendi sunt, ne miseri estimentur. Sed contra dicit Bernardus Etsi impassibiles, non minus tamen compassibiles, sed quomodo possunt compati nisi doleant. Item Augustinus in libro de nat. boni. In anima ergo facit dolorem voluntas resistens potestati maiori, ut quando volo aliquid quod non possum facere : sed Angeli multa volunt que non fiunt. Unde patet Dn. 10.c. ubi dicitur : Angelus Persarum restitit mihi, etc. ergo Angeli dolent ; vel dicas mihi quare talis resistentia faciat dolorem in anima, et non in Angelis. Quod autem non doleant Angeli, patet per illud Augustini in libro de vera relig. Quid autem est dolor qui dicitur animi, nisi carere rebus mutabilibus quibus fruebatur, aut frui se speraverat : sed sancti Angeli numquam fruuntur rebus mutabilibus, nec sperant se posse frui ; ergo numquam dolent, quod verum est ; tamen nobis compatiuntur : sicut Christus Iudeis infidelibus compatiebatur non tamen patiebatur in hoc, vel non dolebat secundum rationem ; si enim vellet eos non destrui, poterat eos liberare. Similiter etsi Angelus Iudeorum vellet eos liberari, quia voluntas eius non erat simplex, sed conditionata, ut liberati meliores fierent, unde non doluit, quia non fuerunt liberati ; videns enim quod non liberabantur, statim pepercit quod propter bonum erat, quorum liberationem non volebat nisi propter hoc, unde et tunc noluit eos liberari ne miseri efficerentur. Sed Christus doluit, ergo miser fuit.
marg.| Solutio. Si habuisset tantum rationem, et doluisset, miser fuisset, sed doluit in corpore secundum sensualitatem.
marg.| Quia de summis, et excellentibus Angelis nefas est dicere quod subiecti sunt.
marg.| Sed contra Augustinus in libro de nat. boni. Omnia que fecit quia de nihilo fecit, mutabilia sunt : ergo Angeli sunt mutabiles : ergo vanitati sunt subiecti. Unde. Mutanturque spiritus iniquitate, et corpora mutabilitate. Solutio : Est vanitas essentie qua omnia vana sunt. Unde Angeli si relinquerentur proprie nature, redigerentur in nihilum. Iuxta illud, Platonis :
marg.| Λ Natura
marg.| {7. 49ra} Δ
marg.| {a} Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis] i.a corruptione propter quam fiunt servi. Eo enim quod sumus corruptibiles oportet quod serviamus necessitatibus corporis.
marg.| {b} In libertatem] Ita liberabitur quod consequetur libertatem a servitute peccati in presenti, et libertatem a corruptione in futuro. Vel per hoc (creatura) intelliguntur boni, et mali, et precipue mali, et tunc sumitur nomen creature despective. In hoc enim quod dicit creatura tantum, innuitur quod non est recreata, sed tantum habet naturalia que sunt minora bona ; bona autem gratie sunt maiora bona ; bona glorie maxima. Et hoc est, creatura id est homo.   [Subiecta est vanitati] culpe.   [Non volens] quia semper recalcitrat ratio, sed tamen sustinet patienter.   [Propter eum qui subiecit eam in spe, quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis] culpe.
marg.| {c} Scimus enim] tamquam experti.
marg.| {d} Quod omnis creatura] id est homo.
marg.| {e} Ingemiscit] id est cum magno gemitu desiderat liberari.
marg.| {f} Et parturit] cum dolore facit quod facit.
marg.| {g} Usque adhuc] id est in presenti ; vel quamdiu potest dici adhuc, quod semper potest dici in hac vita in qua deest semper aliquid. Vel,   [omnis creatura] universaliter. Et est probatio a minori, quia si inanimata, et irrationabilia appetunt suam liberationem a corruptione ; ergo multo magis homo.
marg.| {g} Non solum autem] Posset aliquis dicere quod sic appetunt, est ex errore spiritus, et imaginis : respondet quod non, quia non solum illa.
marg.| {h} Sed et nosipsi primitias spiritus habentes] In hoc notantur tria. Primitie de melioribus bonis erant, et primo dabantur in abundantia, quasi dicat nos Apostoli qui habuimus spiritum, scilicet abundantius quam alii, et prius etiam meliora charismata.
marg.| {i} Intra nos gemimus] non solum propter molestias corporis, sed quia suspiramus ad eternam beatitudinem. Nos   [Dico expectamus] secure.
marg.| {k} Adoptionem filiorum Dei] id est   [redemptionem corporis] id est ut corpus redimatur a corruptione, cui semper subiacet dum est in mortali vita.
marg.| Δ Spe enim. Probat
marg.| {7. 49va} Δ
marg.| {a} Spe enim] Probat per naturam spei quod si habemus legem spiritus, filii Dei sumus. Dico expectamus, quia hoc idem speramus. Nota quod spes aliquando pro re sperata, aliquando pro habitu quo speramus, aliquando pro spei motu ponitur.   [Spe enim] idest, motu spei.
marg.| {b} Spes autem] id est res sperata.
marg.| {c} Que videtur] etc. Unde spes est eorum que non videntur, ut de vita eterna quam habebunt filii Dei, et nos spe iam eam habemus ; ergo filii Dei sumus.
marg.| {d} Non est spes] id est non est subiecta virtuti spei.
marg.| {e} Si autem] etc. ergo qui patienter non expectant, non sperant quod non vident.
marg.| {f} Similiter autem, et spiritus] Idem ostendit per naturam petitionis ; quia Spiritus sanctus docet nos petere vitam eternam.
marg.| {g} Adiuvat] in expectando.
marg.| {h} Infirmitatem] propter quam non possumus capere ea ad que creati sumus, nec pervenire ad ipsa. Adiuvat dico quod necesse est.
marg.| {i} Nam quid etc.  oportet] orari   [nescimus]
marg.| {k} Sed ipse] etc. id est nos postulare facit.
marg.| {l} Gemitibus] quia facit nos gemere.
marg.| {m} Inenarrabilibus] quia de re inenarrabili, vel quia extra non possumus enarrare illos gemitus pro dilatione, et desiderio patrie ; sicut quando magnus dolor solo gemitu ostenditur.
marg.| {n} Qui autem] etc. Non solum facit nos Spiritus sanctus orare, sed etiam instruit nos, et docet quid petere debeamus.   [Qui autem scrutatur corda] et ita scit gemitus illos inenarrabiles.
marg.| {o} Scit] id est facit nos scire.
marg.| {p} Quid desiderabat] id est quid desiderare debeat.
marg.| {q} Spiritus] noster.
marg.| {r} Quia postulat] id est facit postulare ipsos sanctos.
marg.| {t} Pro sanctis] pro seipsis illud, quod est.
marg.| {s} Secundum Deum] id est Deo beneplacitum.
marg.| { 50ra } Δ {a} Scimus autem] Hic incipit quarta pars prime partis totius Epistole, in qua ostendit predestinationis legem esse necessariam ad salutem. Continua sic : Ita facit nos Spiritus sanctus postulare : nec tantum hoc bonum facit, sed etiam ut omnia que nobis accidunt, cooperentur nobis in bonum. Et hoc est, non tantum facit hoc.   [Sed scimus] nos maiores, et doctores.
marg.| {b} Quoniam] Spiritus sanctus   [cooperatur] id est facit cedere ad bonum   [omnia] etc. Vel   [Cooperatur] Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, et sic est ly   [omnia] accusativi casus. Vel potest esse nominativi.   [Omnia cooperantur] id est fiunt, quibus ? diligentibus Deum cum perseverantia servando eius mandata.
marg.| {e} Vocati sunt] per predicatores exterius, vel interius per inspirationem.
marg.| {f} Sancti] id est ad sanctitatem, non propter meritum, sed.
marg.| {d} Secundum propositum] id est secundum Dei predestinationem propter quam eis omnia cooperantur in bonum.
marg.| {g} Nam quos] etc. In prima parte prime partis Epistole ostendit legem nature ad salutem non sufficere. In secunda legem Moysis similiter non sufficere, sed legem spiritus esse necessariam, quod ostendit per secundum caput usque ad sextum : Et a sexto usque huc probavit quod lex spiritus erat necessaria ad salutem : Ab hoc loco usque ad 12. ostendit quod gratia predestinationis superaddita tribus predictis legibus completio salutis est. Hic ergo incipit agere de predestinatione. Et primo ostendit quanta bona proveniunt nobis a predestinatione.   [Scimus quoniam] etc. et hoc ut predestinatio Dei non frustretur. Unde dicit :   [Et predestinavit] etc. Secundo ostendit effectus predestinationis, ibi :   [Quos autem] etc. Tertio quanta nobis dederit Deus ex predestinatione, ibi :   [Quid ergo dicemus] Quarto quod firmitas in bono nobis est a predestinatione, ibi :   [Quis ergo] etc. et sic finitur hoc capitulum.   [Nam] etc. Dixit diligentibus Deum, etc. Sed unde hoc ?   [Nam] etc.
marg.| {h} Conformes imaginis filii sui] intransitive id est filii qui est imago Patris, 1Io. 3.a. Nondum apparuit quid erimus, scimus, quoniam cum appareat, etc. Conformes dico, non ad equalitatem, sed ita id est Ut sit id est   [appareat]
marg.| {k} Primogenitus in multis fratribus] dividendo eis hereditatem eternam, quod non posset nisi aliqui haberent hereditatem eternam. Vel primogenitus, quia primogenitus secundum legem potiores habebat vestes, et alia similiter : sic Christus in gloria habet potiora bona. Sed constat quod non haberet potiora bona nisi aliqui essent, qui haberent bona : sicut divitie divitum non cognoscerentur nisi respectu pauperum.
marg.| {l} Quos autem predestinavit] Ostendit tres effectus predestinationis. Primus est infusio gratie. Secundus remissio peccatorum. Tertius adeptio glorie in futuro, vel incrementum virtutum in presenti.
marg.| {m} Vocavit] vocatione interiori que melius dirigit quam exterior, quia virtus melior est, et certior omni arte. Ecce gratie infusio.
marg.| {n} Iustificavit] per peccatorum remissionem.
marg.| {o} Magnificavit] id est magnificabit prophetica certitudine, in futuro per glorie {7. 50va} Δ adeptionem, vel in incremento virtutum in presenti, et tunc non utitur preterito pro futuro.
marg.| {a} Quid ergo dicemus] Primus effectus predestinationis ostendit quanta dedit nobis Deus pater ex predestinatione, quia filium suum ; quod non fecisset nisi nos predestinasset.
marg.| {b} Ad hec] id est contra hec, quasi dicat nihil. Ex hoc enim quod predestinavit nos, et iustificavit, constat quod voluit. Unde nullus potest impedire vocationem suam.
marg.| {c} Qui etiam proprio filio] Hic probat quod dabit minus id est vitam eternam, quia dedit maius id est filium suum, et ita patet quod predestinati sumus.
marg.| {d} Quis accusabit] quasi, nullus : quod probat.
marg.| {e} Deus] supple non accusabit.
marg.| {f} Qui] id est quia ipse   [iustificat]
marg.| {g} Christus] non, quia ipse.
marg.| {h} Mortuus est] et non solum non condemnat, sed etiam interpellat.
marg.| {i} Quis ergo] etc. Ostendit quanta bona dedit nobis Deus ex predestinatione. Hoc ostendit, quoniam firmitas permanendi in his bonis est nobis etiam a predestinatione, quia alias parum valeret, et vocatio, et iustificatio, et magnitudo, nisi daretur in ipsis firmitudo : ergo ex quo Deus sic vocavit, iustificavit, magnificavit, et etiam quia proprium filium nobis misit, et ei non pepercit   [quis ergo separabit ?] quasi, nihil.
marg.| Et nota quod septem nomina ponit in littera que exponuntur in Glossa per que significatur universitas tentationum. Dicit ergo :
marg.| {k} Tribulatio] id est corporis afflictio.
marg.| {l} Angustia] mentis anxietas.
marg.| {n} Fames] penuria cibi.
marg.| {o} Nuditas] penuria vestitus.
marg.| {m} Persecutio] que est de loco ad locum.
marg.| {p} Periculum] apparatus mortis.
marg.| {q} Gladius] ipsa mors, quasi dicat et vere nihil separabit nos.
marg.| {r} Sicut scriptum est] etc. Quoniam scriptura probat, quod nihil separabit nos quando dicit de nobis.
marg.| {s} Propter te] etc. Quamdiu enim pro Deo mortificamur, ab eo non separamur. Vel aliter, ut hoc.   [Sicut scriptum est] etc. respondeat antipophore que posset fieri : Posset enim aliquis dicere : Numquid amici Dei patiuntur persecutiones ? Respondet Apostolus ita, sicut   [scriptum est] etc.
marg.| {t} Oves occisionis] que non valent nisi ad occidendum, sicut dicitur de pravo equo.
marg.| {u} Qui dilexit nos] dilectione predestinationis.
marg.| {x} Certus sum] Hic ponuntur undecim, qui est numerus transgressionis, quasi dicat universitas tentationum per septem signata, que solent homines ad transgressionem inducere, non poterit nos separare a caritate Christi. Et loquitur in persona sanctorum, et nihil in sua, ut dicunt Postille.
marg.| {y} Neque mors] quam minatur.
marg.| {z} Neque vita] promissa.
marg.| {a} Neque Angeli] boni. Et tunc loquitur per impossibile.
marg.| { 51ra } Δ Vel de malis, et tunc dicendum quod denominatur ab illis ordinibus a quibus ceciderunt. Et sicut inter bonos Angelos quidam sunt maiores, quidam minores superioribus obedientes ; sic est inter malos.
marg.| {a} Instantia] presentia bona vel mala.
marg.| {b} Fortitudo] vel violentia alicuius.
marg.| {c} Altitudo] humane potentie.
marg.| {d} Neque profundum] id est sapientia alicuius, vel Infernus, id est si Diabolus monstret mihi Infernum, et minetur precipitium. Vel altitudo, prospera :   [Profundum] adversa.
marg.| {e} Neque creatura] alia a predictis. Vel alia id est nova contra naturam rei facta, ut si fieret equus bipes.
marg.| {f} A caritate Dei] qua diligit nos ex predestinatione. Vel   [A caritate Dei] a caritate qua diligimus Deum patrem qui est in Christo, quia illa eadem diligimus Christum qui est idem quod pater, id est Deus. Vel que id est Caritas qua pater diligit nos.
marg.| {g} Est] id est apparet in Christo, etc. Per hoc enim quod Deus pater dedit nobis Christum, bene apparet caritas qua diligit nos. Unde Io. 3.b. Sic Deus dilexit mundum ut unigenitum suum daret.
marg.| Λ Natura quidem corruptibilia, voluntate autem mea incorruptibilia. Item est vanitas corruptibilis secundum quod eius principium est contrarietas : hoc autem modo, tantum illa, que sunt ex quatuor elementis, vana sunt, et corruptibilia, et huic vanitati, et corruptioni subiectos esse Angelos sanctos nefas est dicere. Omnis in homine liberabitur etsi non in omnibus homo ; hoc videtur falsum, quia etiam mali a corruptione liberabuntur, quia erunt incorruptibiles. Solutio : In eis remanebit corruptio passibilitatis, ut sitis, et esuries, et huiusmodi ; sed non corruptio consumptionis.
marg.| Unde semper et corrumpentur, et erunt incorruptibiles ; semper morientur, et erunt immortales. Quamdiu potest dici, id est usque adhuc, sic infr. 11.d. super illud ? Usque in hodiernum diem, Glossa Quamdiu poterit dici hodierna dies. Similiter et hic quamdiu potest dici usque adhuc id est in presenti vita : adhuc enim dicitur, ubi restat aliquid, sed postmodum habebit quilibet quod debet habere. Unde ibi non poterit dici adhuc quamdiu legitur, vel hic degitur. Sol et Luna non sine labore statuta sibi implent spatia. Sed quid est hoc, quomodo laborant ? Solutio : Labor est proprie in animato, et sensibili, sed dicitur hoc, quia si motus Solis esset in sensibili, esset cum labore : quod est causa nostri unde quiescent nobis assumptis, et ideo diligenter nos paremus, quia post diem iudicii non movebuntur Sol, et Luna, nec etiam firmamentum, Habac. 3.c. Sol et Luna steterunt, id est stabunt in habitaculo suo. Spem enim Glossa quasi, dixi quod expectamus non indiffidenter, nam certi sumus. Spe, scilicet quia vel quasi. Unde spes est certa expectatio future beatitudinis ex meritis, et gratia proveniens. Solet autem queri, cuius sit proprie hec certitudo : Et videtur quod fidei ; quia nullus potest certificari de futura beatitudine nisi per fidem vel revelationem ; ergo certitudo hec que spei attribuitur cum non sit per revelationem, fidei est proprie : quomodo ergo spes denominatur ab eo quod est fidei ? Solutio : Cum dicitur spes est certa, etc. ly (certa) ponitur tantum privative, id est spes est expectatio non diffidens. Vel dicendum quod aliquid ponit ; tamen privat per consequens ambiguitatem, dubitationem, et diffidentiam, et est fidei primo, secundario spei, et denominatur ab eo quod est proprie, et primo fidei, quia generatur ex fide : Ex hoc enim quod quis credit Deum summe largum, sperat vitam eternam ab eo, et in hoc delectatur. Unde infr. 12.c. Spe gaudentes. Nota quod cum dicitur spes est certa {7. 49vb} expectatio, etc. intelligitur de certitudine coniecture, et experientie. Spe quasi quodam merito non simpliciter. Queritur quare dicatur quasi quodam merito : sicut enim simpliciter meremur credendo, et diligendo ex caritate, ita et sperando ; vel dicas propter quid non.
marg.| Solutio Potest dici, ly (quasi) expressivum veritatis, sicut Mt. 3.d. Spiritus sanctus descendit in eum quasi columba. Vel dicendum quod sicut quando aliquis serviens alii a quo expectat magnam remunerationem, non videtur ei servire, sed sibi : Similiter quia magnam remunerationem expectamus a Deo, potius nobis quam ipsi servimus ; ipse tamen reputat servitium illud in meritum.
marg.| Et nota, quod meritum rei constat in hoc, quod a solo Deo, ex operibus nostris expectamus remunerationem, et talem remunerationem quam nec oculus, etc. Ideo dicit nos esse salvos spe, quia nondum res est.
marg.| Videtur quod falsum subsit spei in eo, qui habet caritatem, cum prescitus est, ex quo habet caritatem, habet spem, ergo sperat se habiturum vitam eternam, et constat quod non habebit, ergo sperat falsum.
marg.| Solutio Nullus simpliciter se sperat habiturum vitam eternam, sed sub conditione si perseveraverit usque in finem ; si autem simpliciter sperat, presumptio est non spes. Sed tunc restat querere, quare simpliciter motus fidei vel caritatis non est sub conditione ? Propter hoc dixerunt alii, quod spei non subest verum, vel falsum, quia est tantum de re incomplexa, fides autem est de enuntiabilibus. Spes autem est, id est res sperata. Similiter Sap. 3.c. Spes illorum vacua est, id est illa que sperant, non est spes, id est non est subiecta spei virtuti, sicut sumitur, Sap. 3.a. Spes illorum immortalitate plena est. Spei virtuti que non est nisi de non apparentibus, Hbr. 11. Contra, Act. 7.g. Stephanus vidit celum apertum, Glossa Non per elementorum reserationem, sed per secretorum revelationem ; ergo videbat illa : ergo non sperabat illa, nec etiam fidem habebat de illis. Item fides est de invisibilibus sicut spes ; tamen credebant Apostoli Christum pati quem videbant propriis oculis. Item Apostolus in raptu, nonne fidem habebat, et spem ?
marg.| Solutio Spes est tantum de invisibilibus. De Stephano dicendum quod facie ad faciem videbat Deum, et iam erat comprehensor, nec habebat fidem vel spem : si autem vidit prophetice qui clarius vident Deum quam nos, adhuc non videbat aperte, sed sperabat. De Apostolo dicendum quod fidem vel spem non habebat. De Apostolis dicendum quod videbant illum hominem pati, et credebant filium Dei sive hominem qui erat filius Dei, pati. Non videbant que sub Sole sunt, Eccl. 1.c. Ut stimulus ab eo discederet, 2Cor. 12.a. Didicit contra se esse quod petebat.
marg.| Sed quomodo contra se cum moveretur in Pheben virginem. Respondeo. Quia tentatio illa fuit ad conservationem humilitatis, ut ipsemet Paulus dicit, et ita petitio amotionis erat contra salutem eius. Quibus dictum est, nescitis quid petatis, Mt. 20.c. Glossa ibi : Fuit bonum eorum desiderium, etc.
marg.| Item Hieronymus. Delicatus est miles qui vult hic gaudere cum mundo, in futuro regnare cum Christo. Nec sic impii, nec sic, sed per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum celorum, Act. 14.d. Quia et Christum oportuit pati, et sic intrare in gloriam suam, Lc. ult. d. De re inenarrabili de qua Is. 54.b. Oculus non vidit, Deus absque te, etc. Gemitibus non quereretur, quia videre eum est habere ipsum, Io. 17.a. Hec est vita eterna, etc. Spiritus loquitur in vobis, Mt. 10. Caritas que per Spiritum in vobis facta est. Argumentum, quod caritas, non est ipse Spiritus sanctus, sed habitus creatus vel factus. Contra hanc aures claudere, etc.
marg.| Unde non clamor, sed amor clamat in aure Dei. Hic gemitus columbe est, Is. 59.c. Quasi columbe meditantes gememus. Tentat vos Deus vester, Dt. 13.a. Contra, Iac. 1.b. Deus neminem tentat. Respondeo. Deus tentat ad probationem. Unde Gn. 22.b. Tentavit Deus Abraham, non tentat ad deceptionem, Iac. 1.b. Deus intentator malorum est. De die illa dicitur filius nescire, Mt. 24.d. Eadem ratione pater debet dici nescire, quia non facit nos scire. Respondeo. Filius missus est ad hoc, ut esset magister noster, non pater, non Spiritus sanctus.
marg.| Et ideo, quia non facit nos scire, dicitur nobis nescire, scilicet vel in nobis. Nunc congruit, Gn. 22.c. Nunc autem cognoscentes, Gal. 4.b. Cognitores suos, id est ad sui. Spiritum clamantem, Gal. 4.a. In quo clamamus, sup. eod. c. Et sciendum quia aliter adiuvat, id est ad aliud, vel alio modo. Nondum inhabitans, adiuvat per gratiam gratis datam. Inhabitans adiuvat iam fideles, per gratiam gratum facientem. Scrutari dicitur spiritus corda, Ier. 17.b. Ego Dominus scrutans corda, et probans renes.
marg.| {a} Scimus autem] etc. Non aliunde quam a predestinatione id esta Deo predestinante. Et hoc ipsum facit proficere in bonum, per actionem non alta sapientes, infr. 12.d. Bonus eius usus id est fortis patientia, sive sustinentia mortis. De originalis peccati meritis, qualitative dicit meritis non effective. Remanere debuerunt, labores, et dolores ex originali provenientes. Predestinavit id est per appositam gratiam preparavit ; hic ponitur causa pro effectu.
marg.| Et nota quod hoc verbum (predestinavit) sonat in partem significationem id est in appositionem gratie, et non in alteram id est adeptionem glorie in futuro. De quo dixit, sup. eod. c. Usquequaque eadem cum patre ; ergo filius est eadem imago cum patre : sed imago aut significat essentiam aut personam, si essentiam eadem ratione Spiritus sanctus est eadem imago cum patre. Solutio : Imago significat ibi personam, et quod dicit eadem, sumitur femininum pro neutro, sicut quandoque masculinum pro neutro, sicut ibi : Sit salus illi, etc. qui, etc. Illi et qui sumuntur neutraliter, et ibi : Tu Trinitas unitas. Orbem potenter qui regis, qui pro que. Simile hic, eadem est id est eadem res, sicut et Io. 14.b. Qui videt me, videt et patrem meum. Sed videtur quod Christus male subiunxit hoc, cum intendit probare per hoc quod eiusdem essentie sit cum patre : non videtur probare cum {7. 50rb} (me) sit ibi personale. Solutio : loquebatur de visione intellectuali. Hec tamen solutio nulla videtur, quia aliud cadit in intellectu per hoc quod dico pater, aliud per hoc, filius. Solutio : Induxit hoc ad probandum quod numquam esset eiusdem essentie, licet eiusdem imaginis ex cognitione ipsius, unde sequitur cognitio Patris, sicut viso simili cognoscitur relativum simile, ut ibidem dicit, Glossa Secundum quod exposuimus, sup. 1. Preparatio beneficiorum id est gratie in presenti, et glorie in futuro. Potest sine predestinatione esse prescientia, quia superius est sive genus. Tradidit illos, sup. 1.d. Peccatum Dei id est a Deo. Sic ut portamus, 2Cor. 15.f. Ignem eternum, Mt. 25.d. Preparavit, ad luenda supplicia id est prescivit iuste puniendos, quia invenit eos in massa perditionis, et previdit quod perseverarent in malitia, nec tamen preparavit ad facienda peccata. Contra : Homo preparatur a fomite ad peccandum, et fomes est a Deo. Solutio : Deus preparat ad bona, et dat gratiam ex qua bonum habet, quod sit bonum, sed non preparat ad malum, quia nihil dat homini ex quo malum sit malum. Peccatum enim non est malum, quia erit a fomite. Ut enim dicit Augustinus Malum sive peccatum est aversio ab incommutabili bono ad bonum commutabile. Sed ex hac aversione habet malum quod sit malum, hoc etiam patet per differentiam que assignatur inter predestinationem, et reprobationem. Predestinatio enim tria notat, Dei previsionem, gratie infusionem, glorie adeptionem. Primum est causa secundi, et secundum tertii. Primogenitus ratione dignitatis. Sic sumitur, Dt. 21.c. ubi loquitur de habente duas uxores, dilectam, et odiosam, et dicit. Non poterit filium dilecte facere, et preferre filio odiose, etc. Iure Patris hereditatem obtinens, videtur ergo quod ubique debet esse ius quod primogenitus hoc faciat. Solutio : Lex vetus habuit tria : moralia que omnino manserunt : ceremonialia, que omnino evacuata sunt. Iudicialia que commutata sunt secundum diversos mores. Hoc autem fuit iudiciale, et ideo secundum diversos diversimode servantur. Vel primogenitus dicitur quia ante omnem creaturam, Apc. 1.b. Et 1Cor. 15.c. Et quia primo sine peccato natus. Sed nonne Iacob natus fuit ante sine peccato, Gn. 25.c. Et Ioannes Baptista, Lc. 1.f. Ier. 1.b. Sed est duplex nativitas. Una in utero quando anima infunditur embrioni. Secunda ex utero quando partus in lucem exit : de prima intelligitur quod hic dicitur. Iacob autem, et alii licet nati sunt ex utero sine peccato, non tamen in utero, quia omnes habuerunt originale excepto Christo. Primus impassibilis resurgens. Contra : Mt. 27.f. Multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt, exeuntes de monumentis : ergo non resurrexit primus imo isti. Preterea quare dicitur impassibilis, quia ibidem super Mt. in Glossa dicitur. Hi credendi sunt cum Domino ascendisse simul cum corpore ; ergo impassibiles constat.
marg.| Solutio Primus resurrexit, id est inter primos resurgentes, sicut illud, Eccl. 1.a. Primo omnium creata est sapientia, id est Angelica natura creata est inter primas creaturas. Quod autem dicitur in Mt. dictum est cum anticipatione, et hec determinatio post eius resurrectionem, determinat hoc verbum, venerunt. Quod autem dicitur impassibilis ; discrepatio est inter sanctos. Secundum Augustinum verum est ad litteram quod hic dicitur, ipse enim dixit quod corpora illa iterum incinerata sunt. Beda vero quod non, et secundum ipsum dicendum quod hoc dicitur hic, ad innuendum quod omnes qui gloriose resurgent, similiter erunt impassibiles. Secundum autem quod primogenitus Marie vel per gratiam Fratres vocare dignatus, Hbr. 2.c. Vocare enim est cognitionem de fide adiuvare. Sed multi presciti sic vocantur vel iuvantur, quia habent gratiam ; ut Iudas : ergo vocatio interior non tantum est electorum.
marg.| Solutio : Quidam tantum eliguntur ad gratiam, Io. 6.g. Nonne ego duodecim vos elegi, etc. Quidam ad gratiam et ad gloriam, Eph. 1.a.1 : « Quia elegit nos ante mundi constitutionem ». Hic sumitur primo modo, quia et electi per gratiam, et gloriam pauci sunt respectu aliorum qui numquam habent gratiam.
1 Eph. 1, 4 ; 1Ptr. 1, 20.
marg.| Hos et iustificavit, remissione peccatorum. Argumentum quod infusio gratie que notatur per vocationem interiorem, precedit remissionem peccatorum, quod est contra Porretanum, qui dicebat quod vocatio non est infusio gratie gratum facientis, sed gratis date, et preparantis. Dum peccatores essent, supr. 5.b. ergo simul iusti, et peccatores.
marg.| Solutio. Cum prius essent peccatores, postea iustificati. Unde Is. 48. Littera Septuaginta, ubi nos habemus. Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt que nescis.
marg.| Item Is. 46.c. Non est similis mei annuntians, etc. Hoc ergo de prescitis accipitur, imo de predestinatis. Sed large sumitur, (prescitis) secundum quod prescire est genus ad predestinare, et est sensus, de prescitis, id estΛ de predestinatis. Quatuor hic memorata, et primum est causa secundi, secundum tertii, tertium quarti. Unum est in Deo, quod predestinatio nihil dicit quod sit in homine, contra illos qui dicunt : Si non es predestinatus, fac ut predestineris ; quia illud ponit quoddam donum : quia etiam videtur per auctoritatem que dicit quod Predestinatio iuvatur precibus sanctorum : nisi enim aliquid poneret, nihil esset hoc dictu. Sustinendo hanc opinionem, dicendum quod hoc dicitur, quia predestinatio dicitur tam de ente quam de non ente : sed alia tria de ente tantum, vel quia illa iuvantur meritis precedentibus vel coherentibus : predestinatio vero neutris meritis iuvatur precibus sanctorum id est homines predestinati. Possunt perimere corpus, et terra data est in manus impii, Iob. 9.c. Et dilaniare, Lc. 9.c. Preter alia bona, que contulit nobis, filium pro nobis dedit, Is. 9.b. Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis. Datus inquam in pretium nostre redemptionis, in viaticum nostre peregrinationis, {7. 50vb} in premium nostre retributionis. Quod maius est id est signum maioris dilectionis. Quod minus est quam filius. Quibus equabimur, Lc. 20.f. Modo vero inferiores sumus, Mt. 11.b. Qui minor est in regno celorum, maior est Ioanne Baptista. Universa celestia Dei ministeria, 1Cor. 3.d. Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, etc. in terra dimissa, quasi dicat pro nullo superiori mihi obtinendo potior, sed tantum pro terrenis id est peccatoribus salvandis. Petrus autem crucifixus fuit Rome. In futuro pares, et hoc quia erimus comprehensores, ut ipsi modo sumus inferiores, quia viatores, et passibiles. Quia pater tradidit filium. Sex sunt cause, sive concause passionis Christi, voluntas Dei patris, obedientia filii, desideria antiquorum Patrum, avaritia Iude, malitia Demonum, invidia Iudeorum. Unde Apostolus ait, Gal. 2.d. Habebit ille mercedem malitie, quod est contra Cainitas hereticos, de quibus, Augustinus in libro de heresibus Cainitarum. Hi dicebant Iudam bene fecisse, quia multa bona proveniunt ex facto suo. Nisus Diaboli accusatio dicitur, Apc. 12.c. Proiectus est accusator fratrum nostrorum. Qui et resurrexit, quod maius est. Contra : Passio sive mors Christi fuit necessaria, et sibi ; resurrectio non : ergo mors maius.
marg.| Item Io. 15.b. Maiorem hac dilectionem nemo habet, etc. Solutio : Resurrectio dicitur maius quia miraculosa, et quia illi attribuitur gratie infusio, morti peccati remissio, sup. 4.d. Mortuus est propter delicta nostra, etc. Vel maius sibi, vel maius signo, non voce. Sed quare non ? Solutio : supple tantum. Hominem quem assumpsit, id est humanam naturam quam assumpsit. Vel hominem quem assumpsit, cuius naturam assumpsit. Vultui paterno offert, iuxta illud. Respice in faciem Christi tui. Sed quid est illa ostensio, numquid pater oculos habet corporeos quibus aspiciat humanitatem Christi ? Gregorius Nihil aliud est quam propter nos eam suscepisse, et in ea mortem sustinuisse. Martyrem non facit pena, sed causa, quia multi extra Ecclesiam patiuntur qui non sunt Martyres, quia ut dicit Iob. 28.a. Auro locus est ubi conflatur. Aurum quod tunsionibus dilatatur, nec percussum resonat, significat Martyres, et quia quanto magis affligebantur, tanto magis crescebant, ut dicitur de filiis Israel, Ex. 1.c. Nec remurmurabant verberati, pro persecutoribus orabant, ut Stephanus, Act. 7.g. His proprius locus est Ecclesia, quia alibi patiens non meretur : nam etiam rei cum Christo passi, Lc. 23.e. 1Pt. 4.d. Nemo autem vestrum patiatur. Et tunc adimpletum est illud, Is. 53.d. Et cum sceleratis deputatus est. Sed dissimilis in causa, et ideo neuter latronum fuit martyr. Sed nec etiam bonus qui conversus est, sed Christus fuit martyr, imo magister Martyrum. In cuius significationem a Pascha usque ad Pentecosten in festo unius Martyris semper dicitur : Filie Ierusalem, etc. Et licet sit festum plurium, numquam tamen mutat quod ibi dicitur. Et videte Martyrem cum corona, etc. id est Christum, quia propter nos passus est, quod significatum est in hoc, quia crucifixus est non vultu in terram demisso sed ad celum erecto, ad innuendum quod patiebatur pro celesti premio obtinendo. Superamus, id est superiores efficimur. Quod significatum fuit, Iud. 7.f. per hoc quod Gedeon in confractione laguncularum hostes devicit. Gedeon Martyres, laguncule corpora, Ez. 3.b. Ut adamantem, et silicem dedi faciem tuam. Quanto durius silex conculcatur, tanto conculcans plus leditur. Sic est de tyrannis. Quanto plus affligebant Martyres, tanto plus affligebantur.
marg.| Unde in porticu Domine nostre Parisiis ponuntur Regum imagines, Principum, et Tyrannorum sub pedibus Apostolorum, et Martyrum, sed hoc est, quia in fine conculcabuntur ab eis quos hic conculcaverunt iniuste, Mal. ult. a. Egrediemini, et salietis sicut vitulus de armento, et calcabitis eos, etc. Neque vita promissa a pseudo, vel persecutoribus. Nec Principatus, scilicet mediocris ordo ; imo minor ordo est Virtus. Solutio : Principatum vocat Archangelos : unde dicuntur ab archos quod est princeps, et Angelos, et ita Principatus minor est ordo, quam Virtus. Vel de bonis si fieri posset. Sic Gal. 1.b. Si Angelus Dei, etc. id est si fieri posset, quia Angelus Dei hoc faceret. Subornatus, sicut quando apparuit B. Martino purpuratus diabolus : surge adora me quia ego sum Christus : Cui Martinus, non legi Iesum sic meriturum, sed bene legi, quod venit vir dolorum, et novissimus, Is. 53.a. Fallaciis Patris, id est Luciferi, ut quando transfigurat se in Angelum lucis, 2Cor. 11.c. Sub fallacia Patris dicit, quia Lucifer, ut dicunt sancti subornavit se in propria persona sub specie serpentis decipientis Evam. Ad cuius imitationem se subornant alii demones, quando volunt decipere.
marg.| Sed quia ille primus subornavit, ideo dicitur quia sub fallaciis eius se subornant. Neque profundum, id est sapientia, et astutia alicuius callidi.
marg.| Sapientia enim trahitur de occultis, Iob. 28.c. Et mineturΛ precipitium, ut in Legenda beati Cosme, et Damiani. Neque adversa, supple separabunt nos a caritate Christi, quia fortis est ut mors dilectio, Ct. 8.b. Unde Salomon, Prv. 30.b. Multi peccaverunt altitudine, id est prosperitate, Prv. 1.d. Prosperitas stultorum perdet eos, Is. 7. Achaz dicebat quod peteret in excelsum id est quod cognosceret, quia non deberet extolli in prosperis ; sive in profundum, ut non deberet deprimi in adversis ; sed ipse noluit, Dominus tamen dedit dicens, Ecce virgo, etc. Ex quo Dominus omnium in tantum se humiliavit, signum fuit quod nullus debet pro prosperis extolli ; quod tot sustinuit, invictum signum fuit hoc, quia nullus adversis debet frangi. Quod est signum in altitudine, et prosperitate, Mt. 12.c. Signum Ione, etc. Sicut tunc erat pro bello Assyriorum, imo pro bello Phacee filii Romelie regis Israel, et Rasim regis Syrie, 4Rg. 16.b. legitur, quod Achaz fuit liberatus ab his duobus regibus Theglath Phalasar auxilio regis Assyriorum ; ergo non pro bello quo liberatus est ab Assyriis erat turbatus, imo liberatus. Solutio : Pro bello Assyriorum id est pro bello a quo liberatus est ab Assyriis id est per Assyrios. Vel dicendum quod Assyria, ita large sumitur ut etiam comprehendat Syriam. Unde Is. 19.d. Erat via de Egypto in Assyrios. Ibi Glossa Ab Euphrate usque Tigrim regio Assyriorum fuit, et quos antiqui Assyrios, nos Syrios vocamus ; partem ponentes pro toto. Erat ergo turbatus pro bello Assyriorum id est Syriorum qui sunt in parte Assyrie. Vel alia id est nova, sed contra naturam facta, ut equus bipes, etc. ergo Magi Pharaonis fecerunt contra naturam, vertentes virgas in colubros. Contra : Ibi dicit Augustinus in Glossa quod ministerio Demonum collecta sunt semina serpentina, nec fecerunt miraculum : sicut nec agricola quando seminat granum, ex quo nascitur granum ; imo facit secundum naturam ; non ergo contra. Solutio : Fecerunt contra naturam, id est contra solitum cursum nature, quod fit duobus modis, uno quando nulla potentia est in natura, ut ex illa fiat quod fit, ut in costa Ade, et in costa Ade nulla potentia erat ut fieret inde mulier, sed tantum obedientia nature. Isto modo non fecerunt contra solitum cursum nature. Alius modus est, quando potentia in natura est ; tamen homines nondum viderunt quod ex talibus operaretur taliter natura. Hoc modo fecerunt ipsi contra solitum cursum nature, Ex. 7. et 8. et 2Tim. 3.a. Contra : Deum summe diligimus, quia omnibus melior est Deus : Secundum hoc ergo videtur quod magis bonus, magis diligendus sit ; ergo teneor magis diligere Petrum quam meipsum, vel extraneum plus quam patrem, si sit melior patre. Igitur si hoc non facio, pecco. Contra : Naturaliter plus me diligo quam Petrum, et patrem plus quam extraneum ; sed gratia non est contraria nature, imo perficit eam ; ergo non plus diligere Petrum teneor quam me. Solutio : Magis bonus, magis diligendus est, aliis circunstantiis paribus. Nec est simile de Petro ad Deum, quia Deus melior est in infinitum in se, et etiam ipsi homini quam homo sibi. Et {7. 51rb} ideo plus debet homo diligere Deum quam se. Sed licet Petrus melior sit in se quam Linus ; non tamen melior est Lino quam Linus sibi. Et ideo cum melior sit unicuique bonitas sua quam bonitas Petri, plus debet se diligere quam Petrum, et plus patrem bonum quam extraneum licet aliquantulum meliorem. Sed tanta potest esse bonitas extranei, quod non peccarem plus diligendo ipsum quam patrem, ut si Petrum vel Nicolaum vel aliquem sanctum. Quanta autem bonitas preponderet nature, non est artis, sed caritatis determinare. Si inquam mors ipsa est non diligere Deum, quia nihil aliud est quam ei in diligendo aliquid preponere. Sed aut intelligitur de dilectione que est in habitu ; aut que est in actu : si que est in habitu ; ergo qui est in mortali semper moritur ; ergo semper peccat mortaliter, sive dormiat sive aliud faciat. Si de dilectione que in actu ; sed ferventiori motu movetur quis in diligendo temporale quam in diligendo Deum ; ergo maiori motu movetur in illud quam in Deum ; ergo preponit illud Deo : ergo peccat mortaliter. Solutio : Quando quis plus vel eque secundum rationem delectatur in creatura, ut in Deo, peccat mortaliter, et licet ferventius moveatur in temporale quam in Deum, non tamen plus diligit illud quam Deum ; quia quod ferventior sit ille motus, habet eo quod est de re sensibili, et ideo magis sentitur, sed motus in Deum est de re insensibili, et ideo minus sentitur, Iob. 9.b. Si venerit ad me, non intelligam, etc. Maiori ergo motu movebitur in Deum, licet non sentiatur. Caritas Dei hic dicta est virtus. Argumentum contra Magistrum, qui dicebat quod caritas est Spiritus sanctus : sed ipse diceret, virtus, id est motus virtutis. Dicebat enim quod Spiritus sanctus movebat hominem, et motus ille quandoque dicitur virtus, quandoque caritas. Et hoc potest probari per Glossa sequentem, que dicit. Que animi nostri rectissima affectio, id est passio. Tria enim sunt in anima, potentie, passiones, et habitus. Per hoc quod dicit que est affectio, patet quod ibi ponitur virtus pro motu virtutis, et ita non est contra Magistrum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Rm. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=60&chapitre=60_8)

Notes :