Capitulum 7
Numérotation du verset
Rm. 7,1
An ignoratis, fratres,
scientibus enim legem loquor,
quia
lex
in homine dominatur
quanto tempore vivit.
Numérotation du verset
Rm. 7,2
Nam
que sub viro est mulier,
vivente viro, alligata est legi.
Si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri.
Numérotation du verset
Rm. 7,3
Igitur vivente marito1,
1 marito] viro
Weber
vocabitur adultera,
si fuerit cum alio viro.
Si autem mortuus fuerit vir eius,
liberata est a lege viri2,
2 viri] om. Weber
ut
non sit adultera, si fuerit cum alio viro.
Numérotation du verset
Rm. 7,4
Itaque,
fratres mei et vos
mortificati
estis
legi
per corpus Christi,
ut sitis vos3 alterius
3 vos] om. Weber
qui ex mortuis resurrexit
ut fructificetis4
4 fructificetis] fructificaremus
Weber
Deo.
Numérotation du verset
Rm. 7,5
Cum enim essemus
in carne,
passiones peccatorum
que per legem erant,
operabantur
in membris nostris
ut
fructificarent morti.
Numérotation du verset
Rm. 7,6
Nunc autem
soluti sumus
a lege mortis5
5 mortis] morientes
Weber
in qua6 detinebamur,
6 qua] quo
Weber
ita ut serviamus
in novitate spiritus
et non in vetustate
littere.
Numérotation du verset
Rm. 7,7
Quid ergo dicemus ?
Lex peccatum est ?
Absit.
Sed peccatum non cognovi nisi per legem.
Nam
concupiscentiam nesciebam,
nisi lex diceret : non concupisces.
Numérotation du verset
Rm. 7,8
Occasione autem accepta,
peccatum
per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam.
Sine lege enim
peccatum
mortuum erat.
Numérotation du verset
Rm. 7,9
Ego autem
vivebam sine lege
aliquando.
Sed cum venisset mandatum,
peccatum
revixit.
Numérotation du verset
Rm. 7,10
Ego autem
mortuus sum,
et
inventum est mihi
mandatum
quod erat ad vitam,
hoc esse
ad mortem.
Numérotation du verset
Rm. 7,11
Nam peccatum
occasione accepta per mandatum
seduxit me,
et per illud occidit.
Numérotation du verset
Rm. 7,12
Itaque lex quidem
sancta,
et mandatum
sanctum et iustum et bonum.
Numérotation du verset
Rm. 7,13
Quod ergo bonum est, mihi factum est mors ?
Absit.
Sed peccatum,
ut appareat peccatum,
per bonum
operatum est mihi7 mortem,
7 mihi] post bonum
Weber
ut fiat supra modum
peccans
peccatum
per mandatum.
Numérotation du verset
Rm. 7,14
Scimus enim
quia8 lex spiritualis est.
8 quia] quod
Weber
Ego autem carnalis sum,
venundatus sub peccato.
Numérotation du verset
Rm. 7,15
Quod enim
operor
non intelligo.
Non enim quod volo
bonum9 hoc ago,
9 bonum]
om. Weber
sed quod odio10
10 odio] odi
Weber
malum11 illud
11 malum]
om. Weber
facio.
Numérotation du verset
Rm. 7,16
si autem quod nolo illud facio,
consentio legi
quoniam bona est12
12 est] om. Weber
Numérotation du verset
Rm. 7,17
Nunc autem iam
ego non13 operor illud,
13 ego non]
inv. Weber
sed quod
habitat in me
peccatum.
Numérotation du verset
Rm. 7,18
scio enim quia non habitat in me,
hoc est in carne mea
bonum. Nam velle adiacet mihi,
perficere autem bonum non invenio.
Numérotation du verset
Rm. 7,19
Non enim quod volo bonum hoc facio
sed quod nolo malum hoc ago.
Numérotation du verset
Rm. 7,20
Si autem quod nolo illud facio,
iam14 non ego operor illud
14 iam] om. Weber
sed quod habitat in me peccatum.
Numérotation du verset
Rm. 7,21
Invenio igitur
legem
volenti mihi facere bonum,
quoniam mihi
malum adiacet.
Numérotation du verset
Rm. 7,22
Condelector enim legi Dei
secundum interiorem hominem.
Numérotation du verset
Rm. 7,23
Video autem aliam
legem
in membris meis
repugnantem legi mentis mee,
et captivum15 me
15 captivum] captivantem
Weber
ducentem16
16 ducentem]
om. Weber
in legem17 peccati
17 legem] lege
Weber
que est in membris meis.
Numérotation du verset
Rm. 7,24
Infelix
ego homo
quis me liberabit
de corpore mortis huius ?
Numérotation du verset
Rm. 7,25
Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Igitur
ego
ipse
mente
servio legi Dei,
carne autem legi peccati.
Capitulum 7
Numérotation du verset
Rm. 7,1
marg.|
An ignoratis fratres]
Ostendit quod non debeat esse sub dominio legis quod cessavit. Probat persimile quod est tale. Quamdiu vivit homo, est sub dominio legis Imperatoris vel regis, vel legis Moysi, sed quando mortuus est, liberatus est ab illa servitute, sed mortui estis legi per gratiam, ergo non debetis ultra subiici legi. Vel ut potius intelligatur de morte et vita legis, quasi dicat quod quando lex mortua est, iam homines non astringuntur ad tenendum eam, sed lex mortua est per adventum Salvatoris, ergo non tenemur ad legem. Et hoc est.
marg.|
{e}
An ignoratis]
quasi dicat, non scientibus enim legem Mosaicam vel ius scriptum.
marg.|
{f}
Nam
marg.|
Δ que sub
marg.|
{e}
An ignoratis fratres]
Glossa Ex ea, non ex lege, id est ex litterali observantia. Et agit de fine legis, id est de terminatione legalium. Et priori inutilitate eius, quia sterilis erat ad salutem quantum ad legales observantias. Quia Apostolus sup. 6.c. Data est usque ad Christum, quia lex fuit lucerna, Christus sol iustitie, et ideo exsufflavit legem. 2Pt. 1.d. Tamquam lucerne lucenti, etc. Dn. 9.g. In medio hebdomadis deficient hostia et sacrificium. Non dat vitam. Sed queritur ex quo predicatum fuit illud Gal. 5.a. Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit, utrum post adhuc valuerit lex facientibus legalia. Et dicendum quod ita donec manifesta fuit veritas Evangelii secundum quosdam : Sed secundum Hieronym. non, sed auget peccatum occasionaliter. Vel ita, An ignoratis, etc. hoc de lege Mosaica. Tertio legit idem de lege consuetudinali sive de institutis communibus. De lege naturali, id est lege consuetudinali que habet ortum a lege naturali. Partim ex se, id est ex naturali ingenio. Sicut Greci ex Hebreis. Dicitur etiam quod Plato et alii magni philosophi inspexerunt lib. Moysi, et alios Hebreorum libros, et ibi acceperunt fundamentum omnium eorum que dixerunt. Que generalis est, quia in omnibus est sed tamen secundum quod derivatur in consuetudines et in statuta aliquando cessat alicubi, quia vos scitis legem naturalem. Hec movit Amb. ut non exponeret de lege Moysi, sed naturali, quia Romani quibus hec scripsit Apostolus nesciebant legem Moysi. Sed ad hoc respondet Augustinus quod Iudei qui de conversatione Romani erant, sciebant legem Moysi, et illis volentibus legem Moysi servare hoc dicit Apostol. Sicut per hoc exemplum ostendit. Namque sub viro, etc. He due lectiones redeunt ad unam. Nec prodest ei Christianum dici Gal. 5.a. Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit : Qui ad exemplum transit dimissis figuris, et
marg.|
Λ ceremonialibus,
marg.|
{7.
41ra} Δ
que sub viro est]
Probat eis per simile quod lex amplius non debet habere dominium. Et adaptari potest sic ad propositum. Lex data fuit quasi in sponsum populo Iudeorum. Unde quamdiu vixit lex, tenebantur obedire legi sicut mulier viro, ergo cum iam mortua sit lex per adventum Salvatoris non tenentur.
marg.|
{a}
Si autem mortuus]
Prosequitur similitudinem.
marg.|
{b}
A lege viri]
id est a matrimonio.
marg.|
{c}
Itaque fratres]
Adaptat similitudinem ad propositum. Et nota quod sicut ibi erant tria. Primum vir, secundum uxor, tertium lex matrimonialis. Similiter et in proposito, pro quo adducitur hoc simile, sunt tria, lex tamquam vir, anima tamquam uxor, peccatum tamquam matrimonium. Sed in hoc est diversitas quod in similitudine vir moritur, et sic uxor absolvitur a lege viri, hic autem moritur anima peccato, mediante quo subiecta erat dominio legis, quia timore urgebatur, legis timore implens eam. Dicit ergo :
marg.|
{d}
Mortificati estis legi]
legalibus.
marg.|
{e}
Per corpus Christi]
id est per mysterium incarnationis, sive per ea que gessit in corpore suo.
marg.|
{f}
Ut sitis alterius]
id est ipsius Christi, sicut mulier potest alii nubere mortuo viro suo.
marg.|
{g}
Qui ex mortuis resurrexit]
et ita magnum est si estis eius quasi matrimonio ei coniuncti spiritualiter.
marg.|
{h}
Ut fructificetis Deo]
Propter hoc enim debemus assumere Christum in sponsum, sicut mulier virum ut fecundemur.
marg.|
{i}
Cum enim essemus]
Posset quis respondere. Non possemus fructificare Deo propter concupiscentiam carnis. Hoc removet ostendens quod lex mortua est quantum ad eos.
marg.|
{k}
In carne]
carnalibus observantiis, sive que sunt carnis operantes.
marg.|
{l}
Passiones peccatorum]
intransitive, id est peccata que passiones dicuntur, quia sicut passio aliquid abiicit a substantia, ita et peccatum quodlibet semper aliquid diminuit de anima. Unde supr. 1.c. Tradidit Deus illos in passiones ignominie.
marg.|
{m}
Per legem]
erant note vel inducte occasionaliter.
marg.|
{n}
Operabantur in membris]
id est membra vestra movebantur ad mala opera.
marg.|
{o}
Ut fructificarent morti]
id est facerent digna membra in morte eterna.
marg.|
{p}
Nunc autem]
coniuncti Christo soli per remissionem peccatorum.
marg.|
{q}
A lege mortis]
quia instigabat concupiscentiam ad peccata mortalia, et per hoc ducebat ad mortem.
marg.|
{r}
Detinebamur]
inviti.
marg.|
{s}
In novitate spiritus]
id est in virtutibus que sunt novitas spiritus. Vel, id est in spiritu innovato.
marg.|
{t}
Non in vetustate littere]
id est non in lege que data fuit homini dum esset in veteri vita.
marg.|
{f}
Nam que sub viro est mulier]
Inducit similitudinem de carnali matrimonio ad matrimonium spirituale, quod est inter intellectum, et legem Domini Theologiam. Sicut ergo matrimonium carnale non potest solvi vivente viro, ita cum lex Dei vivat, et sponsa sit intellectus, non potest solvi. Sap. 8.a. Exquisivi a iuventute mea, et quesivi, etc. Adulteratur ergo intellectus si alias scientias amplectatur propter se cum debeant ancillari Theologie. Ideo dicitur Gal. 4.d. Eiice ancillam, et filium eius. De Gn. 21.b. Quia etiam sint ancille, patet etiam per Arist. qui Metaphysicam ponit Deum scientiarum, et dominam, ipsa enim est de nobilissimo subiecto, id est de Deo. Sed sicut dicit Hier. super illud Ez. 18.b. Uxorem proximi sui non violaverit. Vehemens amator proprie uxoris adulter est, sic qui in sacra Scriptura studet, si non causa prolis spiritualis. Unde 2Cor. 2.a. Non sumus sicut plurimi adulterantes, etc. Sic est intellectus sponsus sacra Scriptura sponsa. Sed hoc exponitur modo secundum quod sacra Scriptura sponsus est ipsius intellectus, quod ideo dicitur, quia ad modum sponsi fecundat intellectum in bonis operibus, et ei debet dominari. De primo Deuter. 32.a. Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum. De alio. Dt. 4.a. postquam locutus est de lege dicit. Hec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis.
marg.|
{a}
Si autem mortuus fuerit]
etc. Anima prius duxit legem in virum, sed mortua lege per adventum Evangelii, soluta est, et contraxit cum Evangelio. Nec mirum lex enim tunc lucerna erat, Evangelium Sol, sive lux. Ps. 131. Paravi lucernam Christo meo. 2Pt. 1.d. Habemus firmiorem propheticum sermonem qui benefacitis attendentes quasi lucerne lucenti in caliginoso loco donec dies lucescat, id est Evangelium. Et 1Pt. 2.b. Qui de tenebris vocavit nos in admirabile lumen suum, .s. Evangelium. Ideo fatui {7.
41rb} erant qui legalia cum Evangelio servare volebant, sicut tangit, Hier. Supervacuis laborat impendiis, qui solem facibus nititur adiuvare. Et sicut lucerna offendiculum ostendit et non aufert deformitates, ita lex. Quod significatum est Mt. 24.a. Ioannes in carcere, lex deficiens adveniente sole, id est Evangelio. Ioannes decollatus lex mortua, quem sepelierunt discipuli eius, qui legem aliquando tenuerant.
marg.|
Unde super Gal. 2. dicitur quod cum honore deducenda erat lex ad tumulum.
marg.|
{l}
Passiones peccatorum]
intransitive, sup. 1.c. Propter quod Deus tradidit illos, etc. Et bene dicitur peccatum passio, casus enim peccati est quasi casus passionarii, Mich. ult. b. Cecidi per peccatum, surgam per gratiam Iob. 31.c. Si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat id est ad peccatum eius. Quia ergo peccatum casus dicitur in scriptura, recte morbo caduco comparatur. Et quia sicut in illo qui morbum talem patitur, ligantur sensus exteriores, ita sensus interiores eius, qui est in mortali. Ideo dicit, Ps. 48. Comparatus est iumentis insipientibus, etc. que non utuntur sensibus interioribus. Dicitur autem passio, quia abiicit aliquid a substantia, diminuit autem naturalia.
marg.|
Unde Augustinus in Enchiridio Malum est nature corruptio, quia eam qualicumque privat bono, nam si nullo bono privat, non nocet. Nocet autem adimendo bonum.
marg.|
{i}
Cum enim essemus in carne]
id est nihil sapientes nisi carnalia, nec reputantes esse se aliud quam carnem. Unde 1Cor. 2.d. Animalis homo non percipit ea, etc. Tales vivunt sicut pecora. In quorum persona dicitur, Is. 22.d. Comedamus et bibamus, cras enim moriemur.
marg.|
{o}
Ut fructificarent morti]
id est diabolo, Apc. 6.b. Qui sedebat super equum pallidum nomen illi mors, Equus pallidus aliquid habet de albedine, per quem significantur mali Christiani vel proprie hypocrite qui videntur exterius boni, sed portant diabolum suaviter, sicut equi diaboli ambulantes, quia nullus impugnat diabolum dum sedet super hypocritas, unde non oportet eum currere. Per nigrum equum infideles vel aperte peccantes, Huic ergo morti id est diabolo fructificant peccatores, quia eos excolit sicut agros proprios, Iob. 40.c. Huic montes herbas ferunt. Nam eos depascit, modo oculos depascit, modo aures, et sic de aliis. Decurrit etiam de pascua in pascuam quando a peccato uno in aliud peccatum facit ruere hominem.
marg.|
{p}
Nunc autem soluti sumus a lege mortis]
id est fomitis vel peccati, quo ligatur quis ut ducatur ad mortem eternam : solvitur autem per gratiam, Is. 10.f. Computrescet iugum a facie olei. Non tantum solvitur peccatum, sed etiam facere incipit bonum quando dat Dominus oleum id est gratiam, Is. 52.a. Solve vincula colli tui. Hoc est quod sequitur.
marg.|
{s}
Ut serviamus in novitate spiritus]
id est innovati per gratiam serviamus ei. Vult enim
marg.|
Δ filius regis
marg.|
Λ ceremonialibus, hoc dicit, quia moralia non sunt dimittenda, et intelligendum est non faciendorum futurorum. Desinebant enim allegorice figure : que natura sunt in Ecclesia, sunt proprie figure faciendorum et accidit intentioni quod sint signa futurorum. De hinc incipit rem loqui id est similitudinem adaptare rei. Dimissis peccatis id est nihil debetis, quia si omnino dimittitis peccatum non servitis ex timore quo subiecti eratis legi, et in hoc peccabitis legi id est ceremonialibus. Per corpus Christi, id est per completionem veritatis. Quod hic expositio competens sit, per hoc patet quod expositum est. Mortificati legi id est figurati per corpus Christi, hoc est per completionem veritatis. Sitis alterius. Unde 1Cor. 6.d. Non estis vestri. Empti enim estis pretio magno. Fructificabamus morti id est faciebamus fructum mortis passiones peccatorum, sed constat quod iste concupiscentie sunt peccata, ergo peccatum est passio vel passibilis qualitas, ergo alia est species quam habitus sub quo est virtus, ergo virtus, et peccatum non sunt sub eodem genere, ergo non sunt contraria, quod verum est. Tamen notandum est quod peccatum multipliciter dicitur, scilicet reatus, vel macula, dictum, vel factum, vel concupitum contra legem Dei.
marg.|
Hoc ultimo modo non opponitur secundum se, sed per effectum id est maculam, vel per actum macula opponitur virtuti, non per modum contrarietatis, sed per modum privationis. Actus autem potest contrarius esse operi virtutis. Secundum vero quod peccatum est reatus, qui est obligatio pene
marg.|
Λ eterne
marg.|
{7.
41va}
Δ filius regis tanti ut Deus est, semper habere sponsam iuvenculam : Unde anima desponsata in baptismo satis debet erubescere de senectute peccati coram eo, sicut mulieres erubescunt coram viris suis. Sponsa autem Christi in multis est inveterata, quod patet per ea que reperiri solent in senibus. Unum est caligatio oculorum, et tunc nunc possunt videre nisi grossa, sic multi spiritualia que sunt subtilia videre non possunt, sed grossa, id est terrena multum perspicue vident, Eccl. ult. b. Tenebrescent videntes per foramina, Is. 38.c. Attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum 1Rg. 3.a. Oculi Heli caligaverant, et non poterat videre lucem Dei antequam extingueretur id est non possunt cognoscere de bonitate lucerne modo illius qui habitat lucem inaccessibilem, 1Tim. 6.c. nisi per bonitatem illorum temporalium in quibus non est nisi extincta : Et tales oculos scilicet statuerunt declinare in terram. Ipsi sunt noctue que diem eternitatis sustinere non possunt, sed noctem temporalium, Prv. 17.d. Oculi stultorum in finibus terre. Secundum signum senectutis est paucitas dentium, quod est subtilia dente discussionis masticare non possunt, Hbr. 5.d. Facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo, Lam. 3.b. Confregit ad numeros dentes meos. Tertium signum est rugositas pellis, per quam significatur conversatio exterior. Hoc fere iam est in omnibus cenobiis, Lam. 3.a. Vetustam fecit pellem meam. Talem non vult Dominus sponsam.
marg.|
Unde Eph. 5.f. Ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam neque rugam. Quartum signum est gustus immutatio quod est quando suavitatem Dei non potest homo saporare, 2Rg. 19.e. Octogenarius sum hodie, numquid vigent sensus mei ad discernendum suave vel amarum, etc. quasi dicat non. Quintum est surditas aurium ad obediendum. Unde ibid. 2Rg. 19.e. Aut audire possum ultra voces cantorum atque cantatricum, id est Prelatorum preceptum, licet precipiant cantando id est cum misericordia et benignitate, Eccl. ult. b. Obsurdescent omnes filie carminis id est aures. Vox sanguinis Christi potest dici hec vox, quam multi volunt audire, licet dicatur, Hbr. 12.f. Accessistis ad sanguinis aspersionem, etc. Hic sanguis Abel exauditus fuit in celo, valde ergo surdi sunt qui in terra vocem sanguinis Christi non audiunt. Clamat autem sanguis Christi impiis condemnationem iustis eternam salutem. Sextum signum est tremor capitis et aliorum membrorum, hoc est, inconstantia. Unde Ps. 108. Nutantes transferentur filii eius, etc. Talis enim amittit filios spirituales statim ut fecit, Ps. 47. Tremor apprehendit eos : Septimum signum est, quia in excelso timent, hoc est pusillanimitas aggrediendi ardua Sir. 12.b. Excelsa quoque timebunt. In tali vetustate non potest aliquis servire Deo nisi sit in novitate spiritus, ut reddatur ei visus spiritualis ad videndum subtilia, ut dicatur de eo illud, quod dictum est de Moyse, Dt. 34.d. Non caligaverunt oculi eius, et dentes eius non sunt immutati. Et sic percurre alios sensus spirituales.
marg.|
{a}
Quid ergo dicemus ?]
Posset quis obiicere contra Apostolum. Tu dicis quod lex faciebat vivere passiones, ergo mala erat. Et ideo hic querit, et respondet et solvit quod non.
marg.|
{b}
Sed peccatum non cognovi nisi per legem]
quia nesciebam esse peccatum, vel tam grave vel eternaliter puniendum.
marg.|
{c}
Nesciebam]
esse tantum quantum est.
marg.|
{p}
Nisi lex diceret non concupisces.
marg.|
Δ
marg.|
{a}
Occasione
marg.|
{a}
Quid ergo dicemus, lex peccatum est ? absit]
Hoc dixit Apostolus, previdens quasi prophetico spiritu quod Manichei dicturi erant lege Mosaicam datam a Principe tenebrarum. Quia igitur Apostolum pro se receperunt, iustum est ut incauti contra se recipiant. Si autem a Principe tenebrarum data esset lex, Evangelium autem dicebat a Deo lucis et benigno, quomodo Deus lucis approbaret quod factum esset a Deo tenebrarum. Dicit enim Mt. 22.d. Ex his tota lex pendet et prophete. Item Lc. 10.e. Hoc fac et vives. Item inducit auctoritates veteris testamenti. Preterea, si esset lex a contrario sibi principio, numquam eam impleret. Ipse tamen dicit Mt. 5.b. Non veni legem solvere, sed adimplere. Item de lege dicitur illud : Lucerna pedibus meis verbum tuum : Sed quomodo posset esse lux a Deo tenebrarum.
marg.|
{b}
Sed peccatum non cognovi nisi per legem]
; Radius solis ostendit hominibus mulierum pulchritudinem, quia visa quandoque ardescunt, nemo tamen diceret propter hoc solem esse malum, ergo eadem ratione nec lex dici debet mala, quia ostendit nobis quomodo cognoscamus peccata, sicut nec debet dici
prol.|
* physica
marg.|
Λ eterne opponitur debito vite eterne. Sicut enim ex peccato dignus est aliquis pena eterna, ita ex operibus virtutis debetur ei vita eterna. Concupiscentie que sunt causa peccatorum, ergo peccatum est causa peccati, et ita peccatum habet causam. Solutio : Peccatum non potest habere causam efficientem et necessariam, sed inductivam et non necessariam, ratio quia liberum arbitrium est eius causa non necessaria, sed voluntaria, peccatum autem causa inductiva. Gratia per fidem id est remissio peccatorum. Prevaricationis crimen adiectum est, ergo novum genus peccandi est additum per legem, quod verum est simpliciter quantum ad hoc quod transgrediebatur ceremonialia, et quantum ad moralia quoad hoc quod maior erat transgressio quam ante legem propter additam prohibitionem legis scripte super legem naturalem. Vel novum genus peccati in eis quoad modum prohibitionis sub pena quia peccantes interficit et reos, sup. 4.c. Peccantes appellat eos qui peccabant mortaliter, ut homicidas, adulteros, et huiusmodi reos qui faciebant digna plagis. Operibus novi hominis, etc. sic est immorandum, ut nihil addatur de legis operibus. Secundum hoc ergo videtur quod Ecclesia retinuit purificationem puerpere et thurificationem. Sed dicendum quod neutrum retinuit a lege. Purificationem enim non accepit ab ea, sed instituit illam, ut quia fuit mulier in maximo periculo, iustum est quod cum evasit quam citius potest ad locum debitum id est Ecclesiam Deo gratas referat actiones. Similiter thurificationem non accepit a lege, sed eam instituit ampliando cultum Dei, sicut ornatum altaris et huiusmodi, etiam in signum faciendi. Lege fidei id est secundum ordinem Evangelii in quo fides docetur que est in animo. Nova lege. In hoc adimpletum est illud Lv. 26.b. Vetustissima veterum comedetis id est corpus et sanguinem Christi, que significantur per vetustissima id est per panem et vinum que obtulit Melchisedech Abraham, et novis supervenientibus sacramentis nove legis, vetera proiicietis id est legalia. Secundum litteram legis que senuit, Hbr. 8.d. Omne quod antiquatur et senescit prope interitum est. Senuit quia cessavit illud quod ostensum est. Sed videtur concessum huius Glossa quia nulla sit ratiocinatio Apostoli, quia supra lex in homine dominatur quamdiu vivit, exponebatur de ceremonialibus. Et similiter illud Mortui legi, Glossa id est figurativis, hoc secundum passiones peccatorum que per legem erant, et exponitur de lege mortalium. Unde Glossa Per legem veterem, et de hac dicit Apostolus quod soluti sumus ab ea, et propter hoc concludit quod mortui sumus legi ceremonialium, ut amplius non serviamus vetustati littere, quod non videtur sequi. Sed dicendum quod imo hec ratio communis est ad ostendendum quod mortui sumus legi ceremonialium, et moralitati. Medium enim Apostoli est quod lex mortua est prout lex Moysi id est in quantum timore implebatur. Et bene sequitur. Nihil implebatur de lege Moysi, nisi timore, et lex moralis mortua est in quantum timore implebatur, ergo et lex ceremonialium. Nubat cui velit, 1Cor. 7.g. Hic autem non peccatum moritur id est fomes qui dicitur non mori, quia semper incitat ad malum, anima moritur peccato, quia contemnit peccatum. Quamdiu carne servit legi peccati, sed cum servit legi peccati, peccatum regnat in eo, ergo ipse redigitur in servitutem peccati, et ita non est mortuus peccato, quando ergo mente legi Dei servit ? Solutio : Quilibet servit legi peccati, in hoc quod nullus est qui non peccet venialiter, sed nullus per veniale redigitur in servitutem peccati, quia in eam non potest redigi nisi per voluntatem, sed velit aut nolit peccat venialiter. Restat aliquid ei, supple vincere primos motus et concupiscentias. Unde Iud. 3.a. He sunt gentes quas Deus dereliquit ut in eas erudiret Israel. Predictis testamentis, quia appellat legem mortis posse intelligi ab hereticis. Desinens a bona operatione, occasionaliter, et tangit quod dicitur in littera. Detinebamur, pro qua donata id est dando eam peccavit : Quasi male rei auctor, supple vel esse punienda eternaliter quod ignorabatur esse peccatum. Legem datam esse, non prout peccatum insereretur vel exstirparetur, quia dicebat : Non concupisces, non occides. Solutio : id est lex non est data ad hoc ut homines incurrerent hoc incommodum ut peccatum insereretur, nec ad hoc commodum ut peccatum exstirparetur, quia virtute sacramentorum legis non conferebatur gratia ipsa. Sollicitudine reatus, id est sollicitudine de reatu, scilicet tollendo converteretur anima, scilicet. Nisi lex diceret non concupisces, Ex. 10.g. Hoc elegit Apostolus, quod est generale peccatum. Secundum hoc videtur quod essent alie prohibitiones, ergo iste superflue sunt. Preterea ibi in Ex. 20.c. dicitur : Non desiderabis uxorem proximi tui, etc. Et non concupisces rem proximi tui.
marg.|
Si alicui est prohibita concupiscentia, hoc est, altero istorum, sed concupiscentia uxoris est concupiscentia luxurie : concupiscentia rei proximi, concupiscentia avaritie : ergo cum omne peccatum sit ex concupiscentia, ut
marg.|
Λ hic
marg.|
{7.
42ra}
Δ
marg.|
{a}
Occasione autem accepta]
Posuit questionem ; que sibi fieri posset ex predictis in hunc modum. Passiones peccatorum per legem aucte sunt, ergo lex mala. Et respondet, quod non est verum.
marg.|
Sed dicitur, quod per legem cognitum est peccatum, et concupiscentia irritata propter modum prohibendi. Et ideo auctum est peccatum per legem, sicut, sup. 5.d. Lex subintravit, ut abundaret delictum.
marg.|
Sed ne crederet quis, quod per legem causaliter, ideo addit.
[Occasione autem]
etc.
marg.|
{b}
Peccatum]
id est fomes.
marg.|
{c}
Operatum est in me]
quia est origo omnis peccati. Et de hoc intelligitur illud Iob. 25.a. Non est sine peccato etiam infans unius diei.
marg.|
Et nota, quod loquitur Apostolus in persona totius humani generis, maxime dum erat in tempore ante legem.
marg.|
{a}
Occasione accepta per mandatum]
id est per legem. Vel
[peccatum]
id est diabolus emphatice. Vel ut hoc
[per mandatum]
sit determinatio non de ly
[accepta]
sed huius
[operatum est]
Et dicit ly
[per]
non causam, sed occasionem
[Accepta occasione]
a rebus in quibus contingit peccare, ut visa muliere
[omnem concupiscentiam]
marg.|
{d}
Sine lege]
Ostendit, quod fomes, vel diabolus operatus est omnem concupiscentiam per legis occasionem.
marg.|
{e}
Enim]
id est quia.
marg.|
{f}
Peccatum]
fomes, vel diabolus.
marg.|
{g}
Mortuum]
id est debile. Non tantum enim sollicitabat homines fomes ante legem, quia non erat contradictor, quin peccarent homines pro voluntate.
marg.|
Unde non tantum infestabat homines, et tentabat ; iuxta illud Gregorii Illos pulsare negligit quos quieto iure possidere se sentit. Sed data lege timuit ne dimitterent homines peccare, et ideo iracundia motus pretendebat
marg.|
Δ eis, quod
marg.|
* physica medicina mortifera, quia venena mortifera ostendit, quibus male utuntur homines.
marg.|
{a}
Occasione autem accepta peccatum]
fomes, vel diabolus.
marg.|
{b}
Per mandatum operatus est]
etc. Una causa est, quia homo naturaliter appetit libertatem, et fugit servitutem hominis, et per legem redigebantur sub servitute hominis. Secunda causa est, quia omnis natura adversanti sibi adversatur, unde lapis durum lapidem confringit ; et ab eo confringitur, sed non sic si molle inveniat, lex autem adversabatur homini per preceptum, et homo legi per peccatum. Tertia causa est, quia prohibitio frequens imaginationis est causa, et per hoc irritabat concupiscentiam. Quarta causa est, quia ut dicit Glossa diabolus videns legem nobis in auxilium datam magis sevit.
marg.|
{d}
Sine lege enim mortuum erat peccatum]
Hec verba exprimunt affectum quorundam de novo conversorum ad penitentiam, vel ad claustrum. Dicunt enim, sine lege penitentie, vel sine lege claustri non ita impugnabat me peccatum.
marg.|
Sed non debent irritari, quia dicitur 1Cor. 15.g. Virtus peccati lex. Et hoc est, quia videt diabolus, quod habet bonum propositum, et adiuravit ipsam regulam claustri, tunc suscitat magnas insidias contra ipsum, quod significatum est Iud. 5.a. Nuntiatumque est Holopherni, quod filii Israel prepararent se ad resistendum, et montium itinera clausissent, id est quod posuissent se in eminenti via, et iter diaboli, id est os per silentium, et sic de aliis, furore nimio exarsit in iracundia.
prol.|
* magna
marg.|
Λ hic dicitur, omne peccatum est ex luxuria vel avaritia, non ergo superbia est initium omnis peccati, cuius contrarium dicitur Eccl. 10.b. Secundum hoc etiam Angelus ex aliquo istorum peccavit : Non ex concupiscentia luxurie constat, ergo peccato avaritie, et Adam similiter, quod falsum est, imo peccato ambitionis, vel superbie, quia voluit preesse, quod est superbie. Preterea secundum hoc quando est ex concupiscentia peccatum timoris mundani, et timoris humani. Item auctoritates contrarias habemus super illud Gal. 5.c. Manifesta sunt opera carnis, ergo non omnia vitia carni sunt attribuenda. Solutio. Concupiscentia hic dicitur libido, que est superba voluntas fruendi creatura : et omne peccatum, vel est ex libidine, vel est ipsa libido. Quod obiicit. In Ex. dictum est, non concupisces, et superfluunt alie prohibitiones, dicendum quod hec concupiscentia de qua hic loquitur Apostolus, et ipsa Glossa in alia prohibitione prohibita sunt, sed in omnibus per unam libido in tali re, per aliam libido in alia re. Secundum hoc {7.
42rb} etiam non omnis concupiscentia vis concupiscibilis, sed quedam est ipsius, quedam rationalis, quedam irascibilis. Unde notandum quod superbia est quedam libido qua quis fruitur propria excellentia, sive dominio. Ad hoc, quod queritur, utrum prohibeatur hec concupiscentia de qua loquitur hic Apostolus, cum dicitur. Non concupisces uxorem, etc. Iam patet, quod neque ibi, neque ibi, sed in omnibus. De timore mundano, patet quoniam procedit ex concupiscentia qua aliquis diligit nimis res mundanas, timor humanus ex concupiscentia, qua aliquis nimis diligit vitam temporalem.
marg.|
Acidia est similiter ex nimia sui dilectione, propter hoc enim acidiatur in operibus, que gravant corpus. Bona est lex, que dum concupiscentiam prohibet, ergo concupiscentia prohibita, ergo omnis concupiscentia est peccatum mortale, ergo primi motus sunt peccata mortalia, quia supra dicit Glossa Passiones, id est concupiscentie, que sunt causa peccatorum mortalium.
marg.|
Solutio. Quod hic dicitur intelligitur de concupiscentia qua fruitur quis creatura, sive qua delectatur in creatura plus, vel eque, sicut in Deo. Nesciebam, non pro se hoc dicit, imo videtur, quod hoc dicit in propria persona, quod dixit, nesciebam peccatum tantum vel tam grave esse, quod verum erat de eo.
marg.|
Solutio. Apostolus aliquando nescivit scilicet ante conversionem, postea bene scivit, quando scilicet, hoc dixit, et ideo dicit, quod in sua persona non dicit hoc.
marg.|
Item contra hoc, quod dicitur hic, concupiscentia, unde omnia mala, videtur esse quod dicitur in Ps. 79. Incensa igni, et suffossa. Ibi Augustinus Hec duo sunt genera peccatorum concupiscentia male inflammans, et timor male humilians, a quibus omnia peccata, non ergo omne peccatum est ex concupiscentia.
marg.|
Solutio. Prima radix omnium peccatorum est concupiscentia, sed non immediata, sed ab illis duobus immediate sunt omnia peccata, tamen quedam immediate a concupiscentia male inflammata, tum quedam immediate sunt a timore male humiliante, ut concupiscentia ire, et multa alia. Vitium concupiscentie, id est ex quo oritur concupiscentia, ut ex fonte rivulus. Diabolus qui est auctor peccati per suggestionem, Iob. 41.b. Halitus eius prunas ardere facit. Et auctor quando in propria peccat persona, Apc. 6.b. Ecce equus pallidus, etc. Consensus delectationis, et operis. Delectatio enim quedam mortalis est, ut quando eque, vel magis delectatur in creatura, quam in Deo. Opus autem sumitur large, et ad locutionem, et opera exteriora. Ex hoc videtur, quod delectatio sine consensu est peccatum. Respondeo. Duplex est consensus, in opus, et in delectationem. Vel omnem concupiscentiam. In hoc differt a prima lectione, quia ibi fit distributio eorum, que sunt peccata, hic autem cum dicitur, omnem concupiscentiam, id est omne peccatum, distributio fit in genera peccatorum, data enim lege unum genus peccati additum est, scilicet prevaricatio legis.
marg.|
Sed modo omne peccatum accessit, quia etiam prevaricatio. Hoc videtur esse falsum, quia data lege adhuc non accessit prevaricatio Evangelii, et ita non omne peccatum. Et dicendum quod imo accessit in simili suo, quia sicut lege data, fuit prevaricatio contra legem scriptam, ita dato Evangelio prevaricatio fuit contra Evangelium scriptum. Nostra carnalitas, id est fomes. Ut ardentius desideret prohibita, quia prohibita sunt sub comminatione pene, Prv. 9.d. Aque furtive dulciores sunt, etc. Magis exarsit iracundia, quia sicut dicitur super, Ex. 5.b. Pharao contemptus surgit in scandala. Ideo dicit Eccl. 2.a. Fili accedens, etc. Et Iob. 3.b. Qui parati sunt suscitare Leviathan.
marg.|
Vel peccatum, id est diabolus. In hoc est differentia, quia hoc, quod dico, per mandatum, prius determinabat, hoc quod dico accepta, modo determinat. Operatum est. Ut visa muliere. Ideo dicit Eccl. 9.a. Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore eius, Iob. 31.a. Pepigi fedus cum oculis meis, etc. Securus peccabat, quia etsi lex naturalis prohiberet peccatum ante legem scriptam, non tamen sub pene comminatione. Ibat post concupiscentiam.
marg.|
Contra illud Sir. 18.d. Post concupiscentias tuas non eas. Et quo trahebat fomes, vol diabolus, currebat homo, Prv. 7.d. Blanditiis labiorum protraxit illum, etc. Obiice, id est lege dicente, non concupisces. De se presumens, id est de viribus suis. Non valuit, per se sine gratia Christi. Concupiscentia, que prius ducebat eum obice nullo, obruit cum obice rupto, sicut etsi obex retineat aque fluxum ad tempus si rumpatur, quia eum retinuit cum maiore impetu fluit. Sicut etiam fit de musco, quando odorem suum amisit, ponitur in latrina cuius fetor intra ipsum odorem suum reprimit, et sic odorem suum recuperat
marg.|
Λ per
marg.|
{7.
42va} Δ eis, quod sub pena ab homine infligenda erat eis data, quod est contra naturam animi humani.
marg.|
{a}
Ego autem]
etc. Ante legem vivebam in comparatione ad statum legis, non ita peccabam.
marg.|
{b}
Peccatum revixit]
id est fomes irritata concupiscentia, vel diabolus timens amittere homines per legem, revixit, aperte incepit repugnare interiori homini.
marg.|
{c}
Ego autem mortuus]
id est per legem cognovi, quod mortuus eram spiritualiter, et ita inventum est mandatum, id est lex ad vitam spiritualem habendam data, quantum fuerat de intentione dantis, et etiam in se erat bonum.
marg.|
{d}
Hoc]
illud
[esse ad mortem]
non ex vitio legis, sed hominis per legem concupiscentiam suam irritans.
marg.|
{e}
Nam peccatum]
fomes, vel diabolus.
marg.|
{f}
Seduxit me]
fomes trahendo, diabolus acrius tentando. Et etiam fomes.
[Seduxit]
illam delectationem, que est in peccato apponendo.
marg.|
{g}
Et per illud occidit]
per perpetrationem peccati. Vel
[per illud]
id est per hoc quod seduxit me.
marg.|
{h}
Occidit]
id est perduxit vitam ad mortem.
marg.|
Δ
prol.|
{a} Itaque
marg.|
* magnam. 1Mcc. 2.d. Renuntiatum est viris regis, id est demonibus, quod discessissent viri quidam a vita peccati, vel a mundo ad claustrum, qui dissipaverunt mandatum regis Antiochi, et fugerunt in loca occulta in deserto, in occulta vita claustri, et statim perrexerunt adversus eos, et constituerunt prelium in die sabbatorum, etc. quando in claustro credunt, quod debent esse in magna pace, cum dicitur Eccl. 2.a. Fili accedens, etc. Dicunt etiam quod sequitur.
marg.|
{a}
Ego autem]
etc. id est ad comparationem huius mortis, sicut dicit Glossa Sicut dicitur aliquando aliquis novitius videns multiplicari tentationes, et desideria sua, quodammodo murmurans contra Deum, et eum per quem intravit Nm. 16.b. Eduxisti nos de terra, que lacte, et melle manabat, ut occideres in deserto. Revera induxisti nos in terram que fluit rivis lactis, et mellis, quod est, quia dicit quando eram in seculo habebam aliquas delectationes in Deum, et hic impugnor, vel quia morior pre multitudine tentationis, mihi tamen promittebas postquam intrassem habere delectationes magnas. Et dicit ironice. Vere induxisti, etc. quasi dicat non est sicut dicebas, sed illi mentiebantur, quia Dominus non promiserat hoc eis dum essent in via, sed post egressum deserti. Potest tali responderi similiter : Frater adhuc es in via deserti quasi in ingressu ad vitam religionis, postea habebis quod tibi promisi.
marg.|
{f}
Per mandatum]
etc. Sicut dicit Glossa peccatum seduxit falsa dulcedine, et decipit per eam in tribus, quia mentitur se esse dulcedinem cum non sit. Prv. 27.a. Anima saturata calcabit favum, anima esurientis amarum pro dulci sumet. Iob. 30.a. Radix iuniperorum erat cibus eorum. Iuniperus plena aculeis, et amara peccatorum radix delectatio est. Item seducit, quia operit laqueum, sive venenum ipsius peccati. Ps. 141. In via hac qua ambulabam, etc. Iob. 41.a. Quis revelabit faciem indumenti eius, portas vultus quis aperiet ? Iterum
[seducit]
quia incomparabiliter pro minori pretio, quam valeat homo facit venundare se. Prv. 6.c. Pretium scorti vix est unius panis.
marg.|
{g}
Et per illud occidit]
ideo indigemus armis. Hec sunt humilitas. Unde Glossa Esto humilis, non de te presumas, et poteris vincere. Sunt quinque rationes propter quas per humilitatem vincit homo.
marg.|
Prima est, quia non pro se, sed pro Deo pugnat, non enim querit victoriam, vel laudem de victoria, sed totum Deo attribuit, si ergo pugnet vera humilitas non vincitur homo, quia pro Deo pugnat, et in ipsum totum pondus prelii vertitur. Eccles. 3.c. Ab humilibus honoratur Deus. Qui ergo contra verum humilem pugnat, fatuus est quia contra Deum, nec humilis timere debet, quia non ipse, sed Deus in ipso impugnatur, cuius potestati nihil potest resistere. Secunda ratio est, quia in imo est, et non habet unde cadat. Unde dicitur humilis ab humo, et constat, quod perflant altissima venti. Tertia ratio est, quia se in nihilum extenuat, et ideo percuti non potest. 1Rg. 24.c. Quem persequeris rex Israel, quem persequeris, canem mortuum persequeris, et pulicem unum. Et respondet Saul. Numquid vox hec tua est fili mi David ? Et postea numquam impugnavit eum quasi non habens ubi posset eum percutere. Saul diabolus, David ergo humilis. Iob. 30.b. Irruerunt super me, et ad miserias meas devoluti sunt, supple multiplicandas. Et quid fecisti ? Redactus sum in nihilum, et sic evasi infestationes demonum. Iob. 16.b. In nihilum redacti {7.
42vb} sunt omnes artus mei, id est membra spiritualia per humilitatem.
marg.|
Unde humilitas solet comparari pallio magorum, quod facit invisibilem coopertum eo, Gn. 24.g. Rebecca operuit se pallio scilicet humilitatis. Quarta ratio, quia humilitatis vulnera sue sunt confortationes, ipsa enim propriis defectibus pascitur, 2Cor. 12.d. Cum enim infirmor, tunc potens sum : Ibidem ; Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis. Quinta ratio est, quia humilitas ita subtilis, extenuata, et parva est, quod ab arcto, et angusto foramine, evadit sicut parvi pisces, unde cum extense fuissent B. Antonio omnes machinationes diaboli, ita quod videret totum mundum plenum laqueis dixit, quis poterit istos laqueos evadere, et responsum est ei, tantum humilitas. Superbus autem contrariis de causis vincitur. Primo, quod totum sibi vendicat, et adscribit : Et ideo sicut dicitur Iac. 4.b. et 1Pt. 5.b. Superbis resistit Deus ; humilibus autem dat gratiam. Sibi enim vendicant gloriam, laudem, et victoriam, que Dei propria sunt, Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo. Et Ez. 9.a. alia littera : Mihi vindictam, etc. Secunda causa est, quia habet unde cadat, quia est in alto.
marg.|
Unde Ps. 72. Deiecisti eos dum allevarentur. Et Lucanus. Tolluntur in altum, ut casu graviore ruant, Iob. 30.e. Elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide. Tertia causa est, quia propriis armis se interficit, 1Mcc. 6.f. De Eleazaro qui occidit elephantem, et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est. Quod exponit Gregorius dicens : Sub bestia quam stravit, moritur qui de culpa quam superat elevatur. Iterum significatum est 2Rg. 2.f. Asahel qui nimia velocitate seipsum interfecit. Quod faciunt multi, qui de sua scientia, vel ingenio, vel strenuitate bene operandi superbiunt, sibi non Deo hoc attribuentes. Tales etiam significantur per Samsonem, Iud. 16.g. qui interficiendo inimicos suos, id est peccata, et demones, seipsum cum ipsis interfecit. Quarta causa est, quia percutitur ad nudum, ipse enim detegit se coram omnibus inimicis suis per iactantiam, et inanem gloriam, Lam. 3.b. Posuit me quasi signum ad sagittam.
marg.|
Sic superbus ponit se in alto, et aperto loco, ut percutiatur a diabolo. Quinta ratio est, quia est inflatus unde non potest se eruere de angusto. Quod significatum est in fine Ier. et in fin. 4Rg. ubi Nabuchodonosor quasi trahens rete captivitatis per terram promissionis, omnes nobiles, et magnos cepit duxitque in captivitatem Babylonicam, pauperes vero dimisit, de quibus Dominus : Beati pauperes spiritu Mt. 5.a.
marg.|
Λ Per oppositum similiter, et ibi ponitur gariophilus ad odorem recuperandum. Similiter etiam in hoc, quod lex concupiscentiam repressit, vires quodammodo ei contulit.
marg.|
Unde Hier. Quidquid non licet magis desideratur, et quod raritate dulce est, assiduitate in amaritudinem vertitur, Iob. 30.a. Non fuit qui ferret auxilium, etc. Qui fuit ante nescius peccatorum, nescius in comparatione ad notitiam peccati quam habuit per legem. Transcendit, id est transgreditur. Patet quod non ex sua persona. Per hoc, quod dicit ; Ego vivebam sine lege aliquando. Hic primus actus, id est primus status. Secundum status enim diversificantur leges, et consuetudines. Nota quod secundum diversos status quatuor designat actus. Primus actus fuit ante legem, de quo hic. Secundus sub lege de quo ibi : Sed cum venisset, etc. Tertius tempore gratie, de quo ibi : Infelix ego homo, etc. Quartus erit glorie, de quo ibi ; Quod si spiritus eius, etc. Et fomitem qui est in carne. Argumentum pro illis, qui dicunt, quod fomes non est originale peccatum, sed annexum ei. Et est contra illos, qui dicunt, quod fomes est peccatum, quia si omnis virtus est in anima, et omne peccatum, sed fomes est in carne, ergo non est peccatum. Solutio : Hoc bene concedit quedam opinio. Secundum aliam dicendum quod fomes in carne, id est est a carne, vel id est in carnalitate, id est in sensualitate, sive in anima secundum sensualitatem. Eius testimonio interioris hominis, id est rationis. Exteriorem, id est fomitem. Maiorem potestatem, qua irritatur. Secundus actus, id est status. Cepit rebellare. Sed hec rebellio non videtur quia fomes movet ad malum, quod est contra quosdam dicentes, quia fomes non movet ad malum, sed impedit a bono, quod est vulnus anime, id est naturalium ipsius, sicut vulnus pedis proprie est impedimentum gradiendi non habilitando ad motum, quod verum est, tamen sicut vulnus pedis habilitat ad male gradiendum, ita fomes ad male movendum, sed proprie impedit. Unde Augustinus Quia homo noluit abstinere a malo cum potuit, inflictum est ei, ut non posset cum velit inflictum quasi vulnus rebellat, ergo fomes etiam habilitat.
marg.|
Vel ita ab illo loco. Exponit secundum quod peccatum
marg.|
Λ sumitur
marg.|
{7.
43ra} Δ
marg.|
{a}
Itaque lex sancta]
id est sane docens.
marg.|
{b}
Et mandatum]
id est illud quod per eam percipitur.
marg.|
{c}
Sanctum]
in se est.
marg.|
{d}
Et iustum]
id est iustificans peccatorem.
marg.|
{e}
Et bonum]
etc. sicut in Glossa dicitur.
marg.|
Vel.
marg.|
{b} Vel :
Mandatum sanctum]
quantum ad hoc ; ordinat nos ad Deum per pietatem, seu theosebiam.
marg.|
{d}
Et iustum]
quoad proximum.
marg.|
{e}
Et bonum]
quoad nosipsos. Hoc est quod dicitur ad Tit. 2.c. Sobrie, et pie, et iuste vivamus in hoc seculo. Quod mandatum sit iustum, docetur in Ex. Quod sanctum in Lv. Quod bonum, in Nm. Vel quod sanctum describitur in lege. Iustum in prophetis. Bonum in psalmis, et libris moralibus, ut sunt, Iob, Iudith, Esther, et quinque libris Salomonis.
marg.|
{f}
Sed peccatum] etc.
marg.|
Λ sumitur pro superadditis, sive pro actualibus, de peccato concupiscentie, id est quod est ex concupiscentia. Morte ex peccato proveniente. Admissum commissum. Apparebat Ade : Et sic revixit in cognitione eius. Sine mandato scripto, Sequebatur concupiscentias, Sir. 18.g. Sine cohibitione exteriori. Hominis nati in peccatis. Dulcius fit quod prohibetur, Prv. 9.b. Aque furtive, etc. Amaritudines sequuntur, Prv. 14.b. Risus dolore, etc. Gladio armatus, Eph. 6.c. Sumentes scutum, etc. et gladium spiritus, etc. David contra Goliam, 2Rg. 17.f. In nomine Dei presumentem, id est confidentem, sup. eod. Legem primo esse negavit. Lex peccatum est, absit. Uno verbo defensa est veritas, id est sufficienter, sive perfecte, sicut illud Ps. 61. Semel locutus est Deus, duo hec audivi. Vel, id est una ratiocinatione. Defendentis Apostoli. Remaneret in lege. Fecit malum, id est peccatum. Mandatum iustum, id est peccatorem iustificans. Et bonum, id est utile vitam acquirens, ergo secundum se lex ducit ad perfectum. Contra, id quod dicitur Hbr. 7.c. Preterea 4.d. Solutio. Iustificans peccatorem, hoc intelligitur quantum ad moralium impletionem non perfecte, ira autem odium dicitur operari occasionaliter. Efficiendo damnosa : Sunt enim quedam in se bona in effectu, tamen altera sunt mala. Minus intelligentibus videri potest bonum effecisse mortem. Sed nonne Deus qui bonus est facit mortem, ut dicitur Is. 45.b. Creans malum, id est mortem. Solutio intelligitur de morte peccati quam Deus non fecit, et inde aliam mortem non fecit immediate, sed mediante merito hominis : Et licet homo faciat mortem quod est peccatum per liberum arbitrium, hoc est, in quantum ipsum est deficiens, et non efficiens. Non enim est ex ipsa lege mors, causaliter, sed ex vitio hominis, Sap. 1.d. Iustitia mortis, etc. Sed fomes est efficiens causa mortis ex vitio hominis, ergo fomes non est a Deo, cuius contrarium est super illud, sup. 6.a. Vetus homo noster crucifixus est. Item secundum hoc videtur quod B. Virgo fomitem non habuit, ergo nec mortua fuit contra in collecta. Mortem subiit temporalem. Illa etiam collecta videretur habere in se contraria, quia ibi sequitur : Nec tamen mortis nexibus, ergo quomodo mori potuit ? quia si fuit mortua, mortis nexibus fuit depressa. Et iterum si fomes est causa mortis, ergo quomodo mori potuit Christus ? Solutio : B. Virgo ante sanctificationem habuit fomitem, et ideo necessitati moriendi addicta fuit. Christus autem non habuit, sed mortem sibi assumpsit, et sicut consensus fit causa matrimonii, potest tamen esse matrimonium licet non sit consensus : similiter mors potest esse sine fomite, licet fomes sit causa mortis.
marg.|
Ad illud, mortis nexibus, dicendum est, quod triplex est nexus mortis. Unus est dissolutio corporis, et anime, hunc sensit B. Virgo, sed non fuit illo depressa, quia statim resurrexit. Secundus nexus est incineratio corporis, hunc non habuit, nec depressa fuit. Unde Augustinus sup. 15. Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Quomodo hoc esset impletum si corpus virginis quod unum fuit cum corpore filii fuisset incineratum ? Tertius nexus est descensus ad inferos quem non sensit. Item fomes causa mortis remota nisi fuisset fomes non esset mors. Vitium hominis est causa peccati, id est fomes, et ita ad minus peccatum originale est causa peccati quod conceditur, non tamen peccatum in quantum peccatum est causa peccati, sed id quod est peccatum. Quando rationem trahit. Argumentum, quod ratio peccat, sup. eod. Inanibus gratia, id est vacuis a gratia, id est malis. Plenis gratia, id est bonis.
marg.|
Solutio : Sanos oculos mulcet, Eccl. 11.c. Dulce est lumen, et delectabile oculis videre solem. Similiter ergo lex prodest habentibus gratiam, sed homo non est sanus sanitate corporali {7.
43rb} nisi prius eiecto morbo : ergo similiter de similitudine spirituali prius eiicitur mortuus spiritualiter, quam sit sanitas, id est gratia : ergo prior est remissio peccatorum, quam infusio gratie, quod concedunt quidam. Sed verius est, quod infusio gratie prior est tamquam causa, simul tamen sunt tempore, similiter non est prior eiectio morbi corporalis, sed simul est sanitas in illa, et operatio sanitatis est causa eiectionis morbi. Prevaricatio accessit, quoad quedam, que autem non erant prohibita, et etiam quoad ea, que secundum naturam erant prohibita. Concupiscentia radix est, 1Tim. 6.b. Nota Glossa Ubi non est gratia liberatoris, auget peccandi desiderium prohibitio peccatorum. Solitis cupiditatibus. Vel solutis sicut Gn. 3. Aperti sunt oculi eorum, id est rivuli concupiscentiarum. Ut pro vita ex lege ei mors proveniret, id est loco vite.
[Litteraliter]
marg.|
{g}
Scimus enim]
etc. Hec est tertia pars capituli in qua ostendit, quod ea, que precipiebantur in lege Moysi, non possunt impleri sine lege spiritus, id est sine gratia, vel ostendit, quod non valent ad salutem nisi intelligantur spiritualiter : Et sic potest continuari. Dico quod lex, etc.
marg.|
{h}
Enim quia lex spiritualis]
id est intelligenda spiritualiter. Vel scimus, quia alia lex est, que est spiritualis sine qua non potest lex Moysi impleri, quod ostendit dicens.
marg.|
{i}
Ego autem carnalis]
id est fragilis, et infirmus ad resistendum diabolo, et concupiscentie carnis. Cuius causa est, quia.
marg.|
{k}
Venundatus sum]
etc. primi hominis, ita quod non possum facere quod volo secundum rationem.
marg.|
{7.
43va} Δ Et hoc quod sequitur.
marg.|
{a}
Quod enim]
etc. id est intelligo non esse operandum secundum interiorem hominem.
marg.|
{b}
Non enim quod]
scilicet, bonum.
marg.|
{c}
Volo]
secundum rationem, id est approbo.
marg.|
{d}
Sed quod odio]
est, id est malum. Ex hoc autem infertur, quod indiget lege spirituali per quam facit illud quod vult secundum rationem.
marg.|
{e}
Si autem quod nolo]
Ita dixi, reprobat ratio malum, et approbat bonum.
marg.|
{f}
Autem]
pro sed.
[Si facio illud]
malum.
marg.|
{g}
Quod]
nolo secundum rationem meam contra quam est.
marg.|
Δ
prol.|
{a} Consentio
marg.|
*
Numérotation du verset
Rm. 7, moraliter
marg.|
{g}
Scimus quia lex spiritualis]
id est spiritui, id est rationi consona, vel a Spiritu sancto data, Gal. 3.c. Ordinata per Angelos in manu mediatoris. Et constat, quod indivisa sunt opera Trinitatis, ergo et in manu Spiritus sancti : Quod spiritualiter intelligenda est lex, habetur 1Cor. 2.c. Nos autem non spiritum huius mundi, etc. et usque ibi Spiritualibus spiritualia comparantes.
marg.|
{i}
Ego autem]
etc. Ade quod factum est, sicut vendita arbore venduntur rami, et fructus per consequens.
prol.|
*
marg.|
{a} Quod
marg.|
{g}
Scimus enim]
etc. Glossa Prohibet visibilia coli, Ex. 20.a. Lex Moysi spiritualis dicitur, quia in ea sunt, que Dei sunt. Similiter sunt in Evangelio, ergo Evangelium debet dici lex spiritualis. Lex autem spiritus dicitur lex Evangelii, quia ibi Deus ipse est. Sed eo modo est in lege Moysi, ergo debet dici lex spiritus, quid ergo iste differentie ? Solutio : Deus dicitur esse in Evangelio ratione sacramentorum, que vi sua iustificant, quod non sacramenta veteris legis. Et iterum, quia ad litteram ipse Deus est in sacramento Altaris.
marg.|
Item quia sacramenta nove legis ianuam aperiunt quod non sacramenta veteris testamenti. Hic dicit, quod nec culpa refundi debet in principalem naturam, id est in rationem : ergo ratio non peccat indiscrete, et irrationabiliter agit, ergo omnis, qui peccat, contra rationem peccat, ergo ratio numquam peccat. Item dicit Dion. Malum corporis est contra naturam hominis, contra rationem Angeli, contra definitionem intellectus. Si dicatur : quod ratio habet duas partes, inferiorem, et secundum eam peccat : superiorem secundum quam non peccat, quod videtur per Glossa hanc que dicit in rationem secundum illud quod habet a Deo. Contra super Ez. 1.b. Ubi loquitur de quatuor animalibus, Hier. Preter hec, et extra hec quatuor est vis quam Greci synderesim vocant. Et post pauca dicit.
marg.|
Hanc quoque precipitari videmus, et suum dimittere locum, quando homo sine pudore peccat, sed synderesis quid est nisi superior pars rationis, non autem precipitatur vel amittit locum suum nisi per peccatum, ergo ipsa peccat. Ad idem super illud Ier. 2.d. Filii quoque Mempheos constupraverunt te usque ad verticem. Ibi Gregorius Usque ad verticem tropologice constuprare est post mali operis usum etiam in ipsa fidei subtilitate corrumpi.
marg.|
Et constat quod subtilitas fidei est in superiori parte rationis, ergo corrumpitur, ergo peccat, quia non corrumpitur nisi per peccatum.
marg.|
Item fides est in ratione : ergo infidelitas est in eadem. Item Sabellius qui peccavit contra trinitatem personarum videtur quod de necessitate secundum rationis partem superiorem peccaverit, quia considerare, pars est tantum superioris. Solutio Lincolnensis dicebat quod synderesis non est pars rationis, sed est quidam naturalis, appetitus boni, et inde quis numquam Λ peccat. Ad illud, synderesis precipitatur, et amittit locum suum, dicebat quod hoc non erat, quia peccaret, sed dictum est sicut vulgariter diceretur, si aliquis bonus sacerdos malos parochianos corriperet, et nollent se corrigere, diceretur, et vos amittitis ibi locum vestrum. Similiter vis illa amittere dicitur locum suum, quia corripit animam, et tamen ipsa non dimittit quin peccet. Utrum autem superior pars rationis peccet. Dicendum quod ita, sed non secundum, imo in quantum admiscet se phantasiis, ut quando vult considerare, que Dei sunt per consimilia nature, sicut fecit Sabellius. Unde Augustinus in libro de vera relig. Conditor legum temporalium si ubi bonus est, et sapiens illam legem consulit eternam, de qua nulli anime mendicare datum est, ut secundum eius incommutabiles rationes, quid sit ex tempore iubendum vetandumque discernat. Similiter superior pars rationis non peccat si illam legem, et rationes illas consulit, sed quandoque admiscet se phantasiis. Ad illud, omnis qui peccat contra rationem peccat, verum est contra rationem consulentem leges eternas, sed peccat secundum rationem admiscentem se phantasie, et hoc est quod dicit Glossa hic : In rationem secundum illud quod a Deo habet, id est secundum illuminationem quam habet a lege eterna. Et per hoc patet solutio ad omnia obiecta, et ex illa illuminatione eterna lege procedit remorsio conscientie quando peccat homo. Impotens, id est infirmus ad resistendum, posset tamen resistere si vellet. Pro delectatione cibi vetiti se, et omnes alios vendidit, ergo peccavit peccato gule. Solutio : Delectatus est in illo cibo in quantum credidit esse antecedens ad sciendum bonum, et malum sicut Deus, quemadmodum quisquis, qui delectatur in litteris in quantum sunt antecedentes ad habendam prebendam. Ut potestate sui uti non possit, ergo non est in voluntate sua, ut obediat legi Dei, ergo non peccat si non obedit. Solutio : Hoc dicit, quia velimus nolimus peccamus primis motibus, licet in singulari sint voluntarii. Serpentis persuasione seductus. Contra 1Tim. 2.d. Adam non est seductus, sed mulier. Solutio : Adam non est seductus a serpente immediate, sed a muliere, vel seductus non est, ut mulier, quia mulier credidit se habituram per hoc scientiam boni, et mali, sed non credidit Adam, fuit tamen seductus in hoc, quod credidit quod erat mortale esse veniale.
marg.|
Unde ibi ad Tim. dicit Augustinus In eo falli potuit, ut veniale crederet esse commissum. Inter Adam, et serpentem. Nota quidquid dicitur hic de Adam attribuitur ei quod fuit mulieris, quia eam non cohibuit. Libertatis noxie, fecit enim ac si esset liber a potestate Dei. Effectus est servus, servitute peccati, Eccl. 10.b. Vidi servos ambulantes in equis, Io. 8.d. Qui facit peccatum, 2Pt. 2.d. A quo quis, etc. Vendere nos potuit, Is. 52.b. Gratis venundati estis. Redimere non valuit. {7.
43vb} Contra. Vendidit nos per suam superbiam, ergo redimere nos potuit per humilitatem penitentie, quia quelibet virtus melior est, et potentior, quam vitium ei oppositum. Preterea si per comestionem pomi vendidit nos, per abstinentiam ab eadem potuit nos redimere.
marg.|
Solutio Superbia illa per quam sumus venditi tanta fuit, quod voluit ascendere usque ad altissima Dei, ergo humilitas ei non opponitur respondens ad curandum eam, quia contraria contrariis curantur, tanta debuit esse, ut ille, qui sua humilitate eam curaret ab altissimis Dei descenderet ad infirma hominis, quod non potuit facere purus homo, unde oportuit, quod esset Deus. Ad aliud dicendum quod gratia non traducitur per penitentiam ; peccatum autem per naturam traducitur, et ideo peccatum Ade transit ad nos sed non penitentia eius. Sanguis innocens, 1Pt. 1.d. Redimeremur iustitia fidei. Sed antiqui patres habuerunt iustitiam fidei, ergo non oportuit Christum pati ad hoc, ut redimeremur. Sed intelligendum iustitiam fidei cum passione Christi. Cadensque a manu, id est a potestate figuli, Hier. 18.a. Sine Deo nihil potest, Io. 15.a. Quia enim cum continere posset, etc. Sed aut noluit continere in instanti in quo peccavit, aut in instanti ante, si in illo in quo peccavit, falsum est, quod dicit cum posset, quia quando peccavit tunc non peccare non potuit, si in instanti antequam peccavit, constat, quod in illo voluit. Solutio : Voluit continere in instanti in quo peccavit, cum posset continere ante. Ratio procedebat, ac si ly, posset, et ly, noluit, copularent pro eodem instanti. Inflictum est ei non posse cum velit, constat, quod hoc non intelligitur de peccatis mortalibus, ergo de venialibus, sed si ab eis non possumus abstinere cum volumus, non sunt in voluntate nostra : Sed dicit Augustinus Omne peccatum adeo est voluntarium, quod si non sit voluntarium non est peccatum, ergo non sunt venialia peccata. Solutio : Non sunt voluntaria in universali, sunt autem in particulari, et ita sunt peccata. Alii dicunt, quod hoc intelligitur de primis motibus, qui mali dicuntur non in se, sed quia a radice infecta, et de his quidam surgunt in nobis quandoque velimus nolimus. Quod autem dicit Augustinus Omne peccatum adeo, etc. intelligendum est de voluntate commota, vel coniuncta, et tales motus mali sunt voluntate Ade. Facio malum quod nolo, secundum rationem. Contra Hier. Ratio rex est, Prv. 20.b. Rex ergo si vult uti potestate regia, si non vult facere malum non facit. Solutio : Ratio in malis hominibus amittit potestatem regiam, in bonis etiam, si quantum ad primos motus. Dimittere enim bonum, et operari malum sunt partes male operandi, et partes subiective, ergo dimittere bonum tantum sine alio est peccatum, sed non nisi peccatum omissionis, ergo omissio non est in actu, sed in sola privatione. Sed contra omne peccatum fit concupiscendo, ergo omissio si est peccatum fit concupiscendo, ergo est in actu. Sed contra. Omissio est respectu actus debiti, ergo tantum videtur esse privatio actus debiti, ergo omissio non est actus. Hoc etiam videtur per hoc quod sequitur in Glossa dicitur, larga acceptatione ille operari malum, qui dimittit bonum : non enim larga acceptio, si dicatur operari malum, qui agit malum, et ita videtur, quod aliquod peccatum sit in privatione actus tantum, et illud est omissio.
marg.|
Solutio Quidam dicunt, quod peccatum omissionis consistit tantum in privatione actus debiti. Sed magister noster dicit, quod omne peccatum consistit in actu. Peccatum commissionis est quando operatur quod vetitum est. Peccatum omissionis est quando operatur incompassibile illi quod sibi preceptum est, tunc proprie dicitur dimittere bonum. Quod autem dicit, larga acceptione dicitur operari malum, dicit, quia quod operatur ille, qui omittit malum, non est malum in se forte, sed tantum prout comparatur ad illud quod tunc facere tenebatur. Naturaliter quidem vult bonum, quod approbat esse bonum. Voluntas hec semper caret effectu nisi gratia Dei : Secundum hoc videtur, quod ille, qui est in mortali peccato naturali pietate non possit dare eleemosynam, nec aliquid de genere bonorum facere sine gratia superaddita. Quod concedunt quidam quod non sine gratia gratis data, sed potest quis facere sine gratia gratum faciente.
marg.|
Unde dicunt, quod si quis in mortali facit aliquod bonum, ex gratia aliqua est. Alii dicunt, quod imo potest sine gratia : Et quod hic dicitur, semper caret effectu, intelligendum est effectu meritorio vite eterne, imo et propter hoc moretur spirituale per hoc.
marg.|
{e}
Si autem]
etc. Glossa Supra ostendit carnalem, ibi : Ego venundatus sum sub peccato, supr. eod. Ex quo est malum, quod suum est fomitis. Que consentit legi, ergo ratio non peccat.
marg.|
Preterea si peccat, ergo homo ex ratione peccat, ergo rationaliter peccat. Sed si hoc, ergo peccatum non est puniendum. Solutio, ut sup. dictum est ratio peccat, sed non sequitur, ergo homo peccat ex ratione, vel rationaliter,
marg.|
Λ quia
marg.|
{a}
Quod enim]
etc. Intellige de malis operibus, non intelligo ego exterior homo esse mala, id est non interius lego. Carnalis enim homo interiora peccati, ut laborem in faciendo, et huiusmodi, et penam eternam non legit, sed tantum que exterius ei apparet delectatio. Item Ios. 1.b. Confortare ergo, et esto robustus valde, ut custodias, etc. Ps. 18. Nescierunt nec intellexerunt, et ideo in tenebris ambulant, Prv. 20.d. Quis autem hominum potest intelligere viam suam ? Item Prv. 30.d. Si enim intellexisset, ori imposuisset manum. Sed diabolus facit se mercatorem fallacem, in obscuro vendens merces scilicet peccata. Vel
non intelligo]
id est non interiori lectione lego. Interior lectio est per experientiam pene, et laboris. Sed multi legunt tantum exterius per auditum, etc. Hec expositio est eadem cum precedente.
marg.|
{b}
Non enim quod volo]
naturaliter.
marg.|
{d}
Sed quod odio]
malum naturaliter. Sic est contrarietas in corde peccatoris, Prv. 13.a. Vult et non vult piger. Et 15.a. Cor stultorum dissimile erit, id est sibi ipsi contrarium. Et ideo numquam manet in eodem statu, Sir. 27.b. Stultus ut luna mutatur, Iob. 7.d. Factus sum mihimetipsi gravis.
marg.|
*
prol.|
{e} Scio, quia
marg.|
{7.
44ra} Δ
marg.|
{a}
Consentio legi]
in hoc enim quod volo illud quod ipsa lex prohibet, ratio mea dictat de lege, quod est bona.
marg.|
{b}
Nunc autem]
Determinat per quod motivum facit malum, quia per fomitem.
marg.|
{c}
Non ego operor]
secundum rationem, illud est peccatum actuale.
marg.|
{d}
Sed quod]
etc. id est fomes trahens ad faciendum contra rationem.
marg.|
{e}
Non habitat]
bonum, id est aliquid quod trahat me ad bonum
[in me]
etc.
marg.|
{f}
Nam velle adiacet]
Ostendit, quod in carne sua non est bonum.
[Nam velle adiacet]
id est iuxta me iacet, quasi infirmus qui vult surgere ad bonum faciendum, sed non potest. Et hoc est.
marg.|
{g}
Perficere
etc.
invenio]
id est nihil possunt in me non invenire per quod ducam in opus quod volo secundum rationem. Et hoc ostendit per ipsum oppositum.
[Non enim]
etc.
marg.|
{h}
Si autem]
Concludit illud quod supra dixit invenio. Igitur dixit legem esse bonam, et naturam suam, sive rationem, hic autem hec duo coniungit quasi se invicem iuvantia, et tamen fomes hec duo superat. Continua sic : Ex quo non operor bonum quod volo, sed malum quod nolo, et fomes incitat me.
marg.|
{i}
Igitur invenio]
etc. supple esse bonam, et utilem, et adiutricem.
marg.|
{k}
Volenti mihi]
etc. et non possum, supple cuius causa est.
marg.|
{b}
Malum]
id est fomes.
marg.|
{c}
Adiacet]
mihi tamquam familiaris inimicus. Sine suppletione invenio legem mihi utilem. Et vere utilis est mihi, et necessaria.
[Quoniam malum]
etc. quasi dicat quod lex est mihi utilis ad bonum, et impedit a malo.
marg.|
{e}
Enim]
id est quia
[Condelector]
Sed posset quis dicere, ex quo lex bona est, et utilis tibi, et in ea delectaris, quare ergo non facis illam ? respondet.
marg.|
{d}
Condelector in ea]
id est libenter facerem eam.
marg.|
{g}
Autem]
pro sed.
marg.|
{f}
Video legem]
fomitem, et dicitur lex, quia ligat hominem ne moveatur ad bonum opus, et trahit ad faciendum malum, sicut lex e converso precipit bonum, et prohibet malum.
marg.|
{h}
Repugnantem]
etc. id est que dictat eadem, que mens hominis bene disposita, quia eadem mandata habet, que et lex naturalis, que est in mente cuiuslibet scripta. Et video istam legem.
marg.|
{i}
Captivantem me]
etc. tamquam captivum ducentem me ad peccatum actuale, quod dicitur lex, quia contractum in consuetudinem impedit a bono, et provocat ad malum.
marg.|
{k}
In membris meis]
id est in carne mea, et ideo magis periculosa quanto mihi vicinior.
marg.|
{l}
Infelix]
quia captivus ducor, quia per me liberari non possum.
marg.|
{m}
Ego homo]
sum supple, quia sic habens mecum hostem meum trahor ad malum, nec possum facere bonum : Igitur.
marg.|
{n}
Quis me]
etc. id est de dominio carnis. Et dicit
[de corpore mortis huius]
id est corpore quod subditum huic morti, id est fomiti qui est causa dissolutionis corporis et anime. Vel
[mortis]
id est actualis peccati, et mortis eterne.
[Quis]
non lex Moysi non vires proprie.
[Quis]
quasi dicat, magnum oportet illum esse. Et respondet statim, dicens, hec est.
marg.|
{o}
Gratia Dei]
a Deo gratis mihi collata,
marg.|
{p}
Igitur ego ipse]
ego potens facere bonum, quia liberatus sum a servitute per collationem gratie, et legis spiritus.
marg.|
{q}
Mente]
id est rationis voluntate.
marg.|
{r}
Carne autem]
etc. id est fomiti, vel peccato, vel diabolo.
marg.|
*
marg.|
{e}
Scio, quia non]
etc. bonum, quia fomes habitat in me. Unde Hier. Quocumque pergo hostem meum porto : Pravi enim motus, et desideria in me habitant, Nm. 33.g. Sin autem nolueritis interficere habitatores terre, qui remanserint, vobis erunt quasi clavi in oculis, et lancee in lateribus. Clavi quia excecant ne bonum voluntate faciamus. Lancee, quia pungunt nos, et stimulant nos ad malum faciendum, Ios. 23.c. Quod si volueritis harum gentium, que inter vos habitant erroribus adherere, et cum eis miscere connubia, atque amicitias copulare. Connubia cum eis copulare est primis motibus rationem coniungere. Amicitias cum eis facere, est non ipsas eliminare, cum dicatur. Beatus qui tenebit, etc.
marg.|
{f}
Nam velle mihi]
hoc illud. Concupivit anima mea, etc.
marg.|
Λ quia secundum usum communem loquendi hoc est dicere, quod homo peccat ex rationabili causa, et sic ratio idem est, quod rationabilis causa, primo autem sumebatur pro vi anime, et sic est ibi equivocatio, quandoque etiam ratio idem est quod argumentum, quandoque idem quod computatio. Quia nature sue consentaneum. Dum invitus facit quod vetat lex. Sed si hoc, ergo ei non est imputandum. Solutio : Invitus dicitur quis quandoque, quia nullo modo vult, secundum hoc nullus invitus peccat. Item invitus dicitur alio modo facere aliquid, quando id non bene sedet ei facere, et tamen vult licet contrarium vellet, et secundum hoc dicitur solus invitus eligendus est, et sic sumitur hic. Non ago quod volo, Gal. 2.d. Vivo ego iam non ego. Declarat aliud esse cuius impulsu hoc agit, id est peccatum. Sed illud non est nisi fomes, ergo fomes impellit ad peccandum, non ergo tantum impedit a bono. Solutio : Ex hoc, quod impedit a bono cum anima non posset esse otiosa, ex hoc eodem dicitur compellere ad malum, non tamen proprie. Lex carnis ad quam diabolus, ut ad suam legem accedit.
marg.|
Sed lex carnis nihil aliud est, quam fomes, ergo fomes est lex Diaboli, sed non est eius, ita ut sit in eo, ergo est eius, ita quod est ab eo. Sed contra, inf. eod. Fomes peccati lex, quia legitime factum est, ut qui non obedivit suo superiori ei non serviat suum inferius, id est caro, quod est propter fomitem, ergo fomes legitime inflictus est, sed nihil quod fit a diabolo fit legitime, ergo fomes non est a diabolo. Item, sup. eod. Qui continere cum potuit, etc. non nisi a Deo, ergo fomes est a Deo : quia hoc non posse est a fomite. Solutio : Fomes in quantum est, a Deo est, in quantum est pronitas ad malefaciendum, vel in quantum impedit a bono, a diabolo est, et sic est lex peccati, vel diaboli. Semper est in me, id est in carne mea, ergo fomes non est peccatum, quia omne peccatum est in anima, cum omnis virtus sit in ea, et contraria nata sunt fieri circa idem. Solutio : est in me, id est in carne mea, id est in {7.
44rb} me carnali, vel in me, id est contra salutem meam, sicut sequitur in Glossa Vel est in carne mea, quia exercet dominium suum in carne mea, sicut dicitur rex esse in suo regno. Ecce primi hominis. Solvit. Ambr. ad idem quod opponit. Sed obiicitur de oppositione sua, quomodo habitat in carne peccatum cum non sit substantia, sed privatio boni : Hoc enim non potest intelligi de actione peccati, quia actio secundum omnem opinionem aliquid est, non tantum privatio, ergo intelligitur de deformitate, ergo deformitas non est aliquid, sed tantum est privatio : Quod est contra illos, qui dicunt, quod non omnis actio est a Deo, sed quedam est ab homine, vel a diabolo. Corpus corruptum est per peccatum, duplici corruptione. Ipsaque corruptio activa, que est feditas. Manet in corpore, ut corpus corruptum corrumpat animam vicem ei scilicet rependens, quia corrumpit corpus. Sap. 9.d. Corpus per conditionem offensionis, id est per conditionem, et offensionem primi hominis qua offendit Deum. Robur tenens divine sententie date 1. Adam, id est roborata est per sententiam datam a Deo. Ex hoc verbo habuit initium illa opinio, que dicit, quod fomes non est peccatum originale, sed est passio quedam annexa originali, quod est quedam macula eius in anima ex tribus. Ex corruptione carnis, peccato Ade, et sententia a Deo data in Adam. Dicunt enim corruptio, que est in carne constat, quod est non culpe, quia culpa in sola anima est. Unde si est malum, est malum pene tantum et ita bonum est. Si ergo esset causa culpe, iam bonum esset causa mali, sed bonum est tantum. Quod facti causa manet, id est corruptio activa, que est causa peccati. Lex carnis, id est fomes. Impotens per se surgere ad bonum, imo sine Dei gratia potest quis facere bonum, quod est de genere bonorum, ut dare eleemosynam ex naturali pietate. Hoc dicit una opinio, Unde solvit hoc. Impotens ad bene operandum, id est ad bonum quod sit meritorium. Alii dicunt, quod sine aliqua gratia, ad minus gratis data, nihil boni quis potest facere. Velle Dei, quod habet a Deo. Alter est Dominus, id est peccatum, vel diabolus. In parte de qua minus videretur ostendo, scilicet, per hoc quod homo non possit per se velle bonum, hoc minus videtur, quam quod non possit facere bonum, quod hoc difficilius aliud facile. Concludit quod non operatur malum, secundum interiorem hominem. Carnalis concupiscentia unde oriuntur omnia mala. Contra Eccl. 10.b. Initium omnis peccati est superbia, non ergo concupiscentia. Item 1Tim. 6.b. Radix omnium malorum cupiditas, sive avaritia. Item Ps. 79. incensa igni, et suffossa. Augustinus Omne peccatum ex concupiscentia male inflammante, aut ex timore male humiliante, non ergo omne peccatum ex concupiscentia. Item peccatum ignorantie, et peccatum omissionis, et peccatum infidelitatis quomodo sunt ex concupiscentia ? Solutio : Omne peccatum oritur ex concupiscentia. Unde Augustinus in libro de litt. et spir. Hoc elegit Apostolus generale in quo cuncta complexus tamquam hec esset vox legis ab omni peccato prohibentis, quod ait. Non concupisces. Ex hoc autem patet, quod cum dicit Apostolus Concupiscentiam nesciebam, etc. quia hoc non est unum de decem mandatis, sed complectitur omnem prohibitionem legis.
marg.|
Sequitur : in auctoritate. Neque ullum peccatum nisi concupiscendo committitur. Dicimus ergo, quod primaria radix omnis peccati est concupiscentia, et hec est voluntas qua homo vult frui creatura, et hec concupiscentia est in omni vitio. Nam concupiscentia qua concupiscit quis vindictam est in irascibili, illa qua frui vult suavi est in concupiscibili, illa qua frui vult veritate creature, est in rationabili. Ad illud Eccl. 10.b. Initium omnis peccati superbia. Hoc dicitur non quia radix est, sed quia superbia fuit primum peccatum. Ad illud, radix omnium malorum est cupiditas, secundum unam expositionem cupiditas idem est quod concupiscentia secundum enim quod ibi dicitur, idem est quod philargyria, id est cupiditas argenti, dicendum quoniam est radix, sed non immediata. Ibi autem loquitur Augustinus de radicibus mediatis cum ipse timor exit a concupiscentia, quia enim se, vel sua nimis diligit timet humano timore, vel mundano. De infidelitate dicendum quod ibi est concupiscentia, fruitur enim intellectu suo, sive ratione sua plus rationi sue credens, quam Deo. De ignorantia, licet quedam dicatur affectiva, dicendum quod secundum se non est peccatum. Omissio ut dictum est supra, peccatum actuale est ex concupiscentia, non sua voluntate, id est non voluntate rationis. Hoc ideo dicit Apostolus quia homo est sub dominio peccati iure illius dominatur diabolus. Sed hoc dominium non est nisi fomes, ergo fomes est a diabolo. Solve ut prius. Illa duo iuncta, id est naturam, et legem per neutrum, id est nec per naturam, nec per legem. Ex eo probo legem esse bonam, quia volo facere quod ipsa iubet. Ex hoc videtur, quod non contingit peccare Λ secundum rationem, quod si contingit peccare, secundum eam, ipsa vult peccare, et hoc iubet lex carnalis. Ergo ratio vult, quod lex carnalis iubet, ergo ratio probat legem carnalem esse bonam, quod falsum est, ergo et primum, scilicet, quia ratio peccet. Solutio : Volo facere quod lex iubet, volo secundum rationem incedentem secundum leges superiores, secundum quam numquam peccat ratio, et ideo non sequitur quod lex carnis sit bona, quia non vult ratio secundum illas leges illud quod iubet lex carnis. Prope est insidians. Mich. 7.b. Ab ea, que dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui. In animo non habitat peccatum, id est in superiori parte rationis, vel in animo ex se, sed ex carne, id est causa peccati non est ex anima, sed ex carne. Aliqui non habent pro textu, plures tamen habet in textu, id est causam peccati, que est corruptio carnis activa. Aliqui tamen non habent hoc in textu. Si anima, ergo peccatum, id est causam peccati, que est corruptio activa. In se haberet homo unde se cognosceret, hoc videtur falsum, quia Adam cognoscebat se, et Deum, et anima si esset ex traduce non videtur, quod esset magis corrupta, quam anima Ade fuerit. Et dicendum quod si anima esset tota corrupta, sicut caro, non cognosceret se, nec peccatum suum, nec Deum suum, sed modo cognoscit se, eo quod secundum superiorem partem rationis non est corrupta, nec corrumpi potest quin remaneat illa scintilla rationis inextinguibilis. Anima autem Ade non fuit simpliciter corrupta tota. Ad concupiscendum regnat in oculo. Sed quomodo regnat in oculo concupiscentia ? Solutio : dicitur regnare in oculo, et in manu, non quia sit in eis, ut in substantia, sed quia per ea operatur. Fomes peccati, etc. Sed nihil fit legitime quod non fiat a Deo, ergo fomes est a Deo. Solutio : Substantia fomitis est a Deo, sed in quantum ipse est deformis, vel lex membrorum vel fomes, non est a Deo. Secundum illam opinionem dicendum quod non sequitur, quod sit a Deo, sicut licet habere peccatum, et non habere gratiam sit convertibilia, et quodammodo idem, tamen non habere gratiam est a Deo, habere autem peccatum non est ab eo. Gradus autem primus est corruptio anime Ade ; secundus concupiscentia carnis : tertius fomes ; quartus, primus motus ; quintus delectatio ; sextus consensus ; septimus operatio. Resipiscere {7.
44vb} presso peccato potest homo expoliatus, vel exoneratus, id est resistere fomiti debilitato, vel diabolo. Recepta potestate, reparata natura per gratiam, que per peccatum fuerat corrupta. Quatuor enim leges in hac serie, etc.
marg.|
Contra. Lex dicitur a ligando, sed non potest homo ligari secundum animam nisi per voluntatem suam, et non sunt nisi tria genera voluntatum, sicut dicit eod. non enim quod volo bonum ago. Est enim triplex velle nature, velle gratie, velle vitii, ergo non est nisi triplex lex. Solutio : Imo quatuor sunt, et non plures possunt esse quia tantum quadruplicem statum est invenire in homine. Est enim hominis status in naturalibus in peccato, in gratia. Quadruplex est in gratia gratis data, et in gratia gratum faciente. Lex nature respondet statui nature, secundum quod exponitur naturalibus facit homo quedam de genere bonorum. Lex membrorum quantum ad statum peccati. Lex Moysi quantum ad statum gratie gratis date. Vel talis habet timorem servilem, ex quo implebatur lex Moysi. Lex autem Evangelii, sive fidei, que aperte docetur in Evangelio est secundum statum gratie gratum facientis. Dixit gratia se liberatum, sup. immediate. Gratia Dei, etc. Quomodo facta sit, id est quam fructuose. Alioquin peccatum iterum occupat. Argumentum, quod peccata redeant.
marg.|
Vel si intelligitur de peccato non eodem numero, sed specie, ut quando aliquis conversus a peccato gratiam habens. postea peccat, et de tali conversione ridet diabolus, Hab. 1.c. Super omnem munitionem ridebit. Et Lam. 1.c. Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata eius. Cavendum est ne regnet per consensum, sup. 6.b. Loquitur enim Apost. ostendit in quo differat hec lectio a precedente. Ante dictum est, id est expositum est. Sed ut ait, non est nisi homo gratie, ergo nulla est expositio predicta, quia expositum est de homine, qui non habet gratiam. Solutio : Non est nisi homo gratie, id est non exigitur, quod exponatur tantum de homine qui non habet gratiam, sed etiam de illo qui habet gratiam, vel non est nisi homo, etc. secundum hanc expositionem. Qui condelectatur, quando dixit. Condelector enim legi Dei. Et consentit, ibi : Consentio legi quoniam bona est. Non operatur malum, id est ego non operor illud, sed quia habitat in me peccatum. Et qui ignorat, ibi : Quod enim operor non intelligo. Unde alia littera habet, ignoro, et cui homini existenti in gratia, nihil damnationis, id est nullum mortale per quod sit damnabilis. Sicut in sequenti, inf. 8.a. Se esse carnalem dicit.
marg.|
Nota quod hoc nomen carnalis dupliciter sumitur. Carnalis, id est carnaliter vivens, et carnaliter sentiens, 1Cor. 3.a. Cum sit zelus, et contentio inter vos, nonne carnales estis, et secundum hoc totus homo carnalis est.
marg.|
Item carnalis quandoque dicitur concupiscens, modo isto est homo carnalis etiam quantumcumque perfectus sit, sic sumitur hic, et secundum hoc non totus homo carnalis est, sed tantum secundum quid, id est secundum sensualitatem, vel inferiorem partem rationis, que aliquando carnaliter concupiscit. Non consentit, secundum rationem concupiscentiis, secundum illud, Sir. 18.d. Post concupiscentias tuas non eas, id est eis non consentias. Et quia hoc, id est hec carnalitas. Ex peccato primi hominis, id est Ade, non ex nostris parentibus proprie, sed tantum carnem ex eis habemus, que corrupta est propter peccatum Ade ; Tantum corruptione dico activa, que est causa fornicationis.
marg.|
Unde oriuntur cuncta peccata, id est ex carnali concupiscentia. Sed contra. Super illud Gal. 5.c. Manifesta sunt opera carnis ibi Glossa Non omnia vite inique vitia attribuenda sunt carni ne ab eis omnibus mundem diabolum, qui carnem non habet. Item queritur ex mendacio obstetricum, de quo, Ex. 1.d. constat, quod peccaverunt ad minus secundum opinionem, que dicit, quod omne mendacium peccatum est, que verior videtur, sed quomodo fuit ex concupiscentia carnali, imo fuit ex benignitate, et pietate naturali, quia movebantur erga parvulos. Preterea, si omne peccatum est ex carnali concupiscentia, sive ex fomite, et fomes in vi concupiscibili, omne peccatum est in concupiscibili, vel tot sunt fomites quot sunt vires, id est tres. Solutio. Carnalis concupiscentia aliquando appellatur fomes, et sic omne peccatum tam spirituale, quam carnale oritur ex carnali concupiscentia. Aliquando concupiscentia dicitur actualis concupiscentia, que oritur ex fomite : Et sic duobus modis sumitur. Large, id est pro libidine, et sic omne peccatum est ex carnali concupiscentia. Vel stricte pro delectatione carnali, que per carnalem exercetur, et sic tantum peccata carnalia sunt ex carnali concupiscentia, id est luxuria, et gula. Primo vel secundo modo accipitur hic carnalis concupiscentia, tertio modo accipitur ad Gal. et sic nulla est contrarietas. De mendacio obstetricum, dicendum quod peccatum fuit.
marg.|
Et nota quod fuerunt ibi duo, compasse sunt pueris ex naturali pietate, et ex ea ipsos {7.
45ra} conservaverunt ; sed quia nimis diligebant propriam vitam non audebant eos aperte conservare, et ex hac concupiscentia, et libidine vite proprie sunt mentite : conservatio ergo fuit ex naturali pietate mendacium autem ex concupiscentia, et libidine. Ad aliud dicendum quod concupiscentia hec de qua hic igitur est in vi, et sunt plures fomites in materia ; unum autem in forma sicut peccatum voluntatis, et actus. Traxerit : trahit et allicit per delectationem concipit per consensum : parit per opus,
marg.|
{D} . Iacob. 1.b. A peccato ergo est : si concupiscentia carnalis nominatur vulnus, tunc est a peccato Ade mediate, immediate vero a peccato fomitis : si dicat concupiscentiam illius vulneris, tunc est a fomite immediate. Aliter enim videtur, etc. nisi ignorare sumeretur pro non approbare. Quia non approbantur peccata secundum rationem : que approbantur secundum carnem. Peccata non inveniuntur in regulis preceptis que exprimunt voluntatem Dei que nobis debet esse regula vivendi. Dominus dicit peccatoribus, Mt. 7.d. Non novi, id est non approbo vos : alias enim noscit ipse bona, et mala. Bonum quod volo, scilicet non concupiscere : sed hoc est impossibile, et hoc sciebat Apostolus : ergo volebat indiscrete. Sed dicendum quod volebat non concupiscere, secundum quod fit hec negatio respectu singularium, et non universaliter respectu omnis concupiscentie. Vel etiam volebat particulariter respectu alicuius temporis. In alio enim tempore bene potest homo ut nullo motu moveatur, ut quando celebrat Missam, et huiusmodi. Magnum certamen Iob. 7.a. Militia est vita hominis super terra. Concupisco ex carne, et nolo ex ratione. Legem dicentem : Ex. 20.c. Vitium agnovit, id est novit per legem dicentem sic concupiscentiam esse peccatum. Non quod post concupiscentiam, Eccles. 8.d. Apostolus iret ; id est non quia Apostolus concupiscentie consentiret, ire enim post concupiscentias est ipsis consentire desperes, etc. hac eadem ratione scripsit, 2Cor. 12.b. Ne magnitudo revelationum extollat me, etc. Noli facere te desperantem, id est noli desperare licet sentias concupiscentias carnis. Quia non lex carnis, que dicit, non concupisces. Secundum hoc videtur quod lex prohibeat primos motus, et ita sint mortales. Sed dicendum quod lex prohibet quia non consentias concupiscentie secundum rationem, que dicit, Non concupisces. Hoc dicit per omnes prohibitiones. Non quia illud ago, id est non in quantum illud ago, consentio legi, sed in quantum resisto concupiscentie : dum consentire prohibet : Ecce ergo, quia lex non prohibet concupiscentiam, sed consensum. Et tamen fit in me, id est contra me, vel in me simpliciter. Quod nolo, supr. eod. c. Et hi sunt primi motus ; ergo sunt non voluntarii : ergo non sunt peccata. Solutio : Quod nolo secundum superiorem partem rationis ; volo tamen secundum sensualitatem. Si ego vellem concupiscere, legi non consentirem, id est si consentirem concupiscentie, id est ei ad quem movet concupiscentia. Notandum enim quod non ideo peccat homo mortaliter, quia consentit primis motibus sed quia consentit ei ad quem trahunt : non concupiscentie ; namque omnino perfecti est, sicut illius qui vivit in patria.
marg.|
Hoc etiam fuit in B. Virgine, et in omnibus in quibus fomes extinctus fuit, si qui tales fuerunt. Attende, verba sunt magistri : Prohibet veniale peccatum, et iubet aliquid quod omnino fieri non potest. Sed contra. Nonne potest non ire ad choreas ; et sic non habebat carnis motus qui surgunt ex inspectione mulierum, et potest carnem suam affligere, et cogitare de passione Christi, et gaudiis Paradisi, et sic nullum veniale committet. Solutio : Potest facere de unoquoque quod non surgat ; sed non potest facere quin aliquis surgat. Potest etiam facere ad horam quod nullo motu moveatur, sed non diu, et hoc est, quod dicit omnino quod non potest, id est non semper, sed ad horam ; nec de omnibus, sed de singulis. Aliter concupiscentiam delectationis, et consensus, id est concupiscentiam consensus, et delectationis morose. Secundum hoc videtur quod delectatio sine consensu est peccatum mortale quod manifeste falsum est. Sed dicendum quod duplex consensus est, scilicet consensus in opus, et consensus in delectationem. Primum vocat consensum, secundum delectationem, qui bene potest esse mortalis : Illam quippe non vult, scilicet delectationem ; que est in primo motu. Carnis concupiscentiam omnino scito esse peccatum. Sed aut hoc intelligitur de concupiscentia quando est venialis, aut quando est mortalis ; si quando est venialis, et illam non caveo, ut teneor cavere ; secundum quod hic dicitur, ergo semper peccando venialiter, pecco mortaliter : sed quando est mortalis ; iam non possum cavere.
marg.|
Et eadem est questio quando tenetur quis vitare mortale peccatum ; utrum quando iam peccat mortaliter, vel in instanti ante ? Solutio : Tenemur vitare mortale antequam sit mortale ; sicut debet quis vitare ruinam antequam ruat si tenetur {7.
45rb} vitare, et non vitat ; ergo tunc peccat mortaliter ex omissione non sequitur sunt enim desideria mala. Sed a quo ? si sunt a radice infecta ; ergo non in irascibili vel rationabili, quia non sunt infecte.
marg.|
Solutio Secundum illos qui dicunt quod omne malum ideo est malum quia prohibitum, dicendum quod primi motus mali sunt quia dissuasi sunt. Secundum alios autem ideo sunt dissuasi quia mali, quod est quando ratio incipit delectari in illis. Ipse non facit, quia non consentit : Etiam si oderit, secundum synderesim quia consentit secundum voluntatem liberi arbitrii. Odit per synderesim. Facere statuit per rationem liberi arbitrii. Si vero illud addat, ille qui sic blanditur sibi, displicet sibi secundum synderesim cui displicet omne malum. Ex toto ipse sit in peccato. Et corpore implente ; peccat enim statuendo in corde interius, et operando in corpore exterius. Si tantummodo concupiscit, id est si tantum concupiscentia ex fomite surgit sine consensu. Aut etiam ministerio corporis perficit : quasi dicat si consentit corde, vel facit opere, non dicit verum : Motum porro : hoc preponitur tantum ut locum habeat sequens relatio. Non est nature vigor aliene : quasi dicat, ideo dicitur operari motum illiciti desiderii, quia ex nostro fomite, non alieno surgit. Non sumus sine peccato, id est sine fomite. Quia vitium carnis ; sed vitium hoc de quo hic loquitur est fomes ; ergo fomes est vitium ; ergo non est a Deo. Solvendum est ut iam pluries dictum est, quia scilicet vitium. Vitiata vel vitiosa non erit, sic enim erit in bonis. Sed de damnatis queritur, utrum habebunt fomitem sive concupiscentiam carnis : et videtur quod ita quia super Gal. 5.a. Non efficiamur inanis glorie cupidi invicem provocantes, invicem invidentes ; super hoc, invicem invidentes dicit Glossa Zelus iste modum non habet permanens iugiter sine fine ; cum alia scelera finiantur morte ; ergo fomes et concupiscentia carnis remanebit in damnatis, ad minus prout movet ad invidiam. Solutio : damnati magis erunt proni ad malum quam unquam fuerunt : et fomes erit in eis quo ad pronitatem, non ad libidinem ; non enim peccare poterunt : absorpta est ratio quam vellent non esse ; et ita seipsos non diligent, unde multo magis nec aliquid aliud : non ergo libido erit in eis, et ita nec peccatum, quia omne peccatum ex libidine invidie ; ergo erit tantum pena non peccatum, et sumitur secundum hoc invidia in semiplena significatione : prout autem proprie sumitur, et est peccatum, est ex libidine que est in peccato superbie.
marg.|
Concupiscentie non consentit, id est reprimit ne procedat in isto bello, Iob. 7.a. Militia est, etc. Non omnino perspicuum est, sed idem, sive sic, sive sic accipiatur. Partim restat infirmitas, quia omnino consumptus est fomes. Lex que in membris est, vitium carnis est, id est a carne ut efficiente causa ; fomes enim in anima ut in subiecto ; sed est a corruptione carnis activa. Ex pena peccati, id est ex corruptione carnis, que est pena peccati, et est hoc expositio precedentis. Manet in carne, per imperium, et effectum ; non ut in subiecto ; vel ratione carnis intelligitur sensualitas ; et tunc vitium carnis est vitium sensualitatis. Reatus solutus in sacramento baptismi ; fomes enim transit reatu in baptismo, sed remanet actu.
marg.|
Legi et rationi coniunctis ; hoc dicit, quia lex convenit rationi, et ex hoc patet quod non est idem lex naturalis, et lex mentis, et lex naturalis, quia ratio. Ipsa concupiscentia est lex peccati, id est motus procedens ex fomite. Fomes autem est lex membrorum.
marg.|
Tenet hoc carnale captivum, id est tenet nos captivos secundum carnem, id est non ex mente, id est non ex parte mentis : Alias habet delectationes : gustato spiritu desipit omnis caro.
marg.|
Nulla ex parte conferendas quia in infinitum maior est delectatio in virtutibus quam in peccatis. Mors ergo fomes vel peccatum. Quiddam mortuum, scilicet synderesis. Ut in oculo, quasi in instrumento. Et in aliis membris est ex carne, id est ex parte carnis. Spiritualis homo, id est consentiens legi spiritus. Quia carnalis, id est in quantum carnalis. Vel id est quia habeo concupiscentiam in carne. De congregatione ingruentium malorum : sicut sumitur, Mt. 6.c. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum erit lucidum, id est congeries operum tuorum. Habitat peccatum, id est fomes. Non iam mortis huius, id est non addictum necessitati moriendi. Ipsum erit quia ipsa creatio erit, id est quod creatum in corpore. Non enim creavit Deus corpus mortale sicut modo est.
marg.|
Sed secundum hoc videtur quod corpus in glorificatione habebit quicquid habuit a creatione. Preterea ab ipsa habuit quod poterat mori : ergo adhuc post resurrectionem mori poterit. Ad hoc dixerunt quidam quod sicut liberum arbitrium idem est in essentia cum voluntate : in qua tamen flecti {7.
45va} non potest ad malum, quod confirmatum est in bonum. Similiter eadem erit qua poterit non mori que modo est, sed tunc erit confirmata omnino, modo autem non est, et ideo ex illa potentia potest mori, sed tunc non poterit. Alii dicunt quod non erat una potentia in Adam potentia non moriendi, et potentia moriendi ; quia potentia non moriendi erat ei naturalis potentia, sed potentia moriendi erat ei innaturalis impotentia. Similiter est modo in quolibet, et hoc est ex eo quod homo ex nihilo est, unde non est quid creatum. Hanc autem impotentiam removebit Deus in resurrectione. Per unum erit resurrectio, 1Cor. 15.c. Non enim de diversis principiis. Hoc dicit contra Manicheum, qui dixit duo esse rerum principia sibi contraria, Deum lucis, et Principem tenebrarum, et dixit corpus, et omne visibile a Deo tenebrarum, animam autem a Deo lucis. Et ideo sicut lux tenebre sunt contraria ; ita effectus invicem sibi contrariantur, id est corpus, et anima. Languor, id est fomes, obluctatur saluti, id est spiritui volenti ea que sunt salutis. Magis sum in mente, quia omnino consentio menti. Quotidie minui potest ; imo videtur quod quotidie crescat, quia quanto quis perfectior est, tanto magis tentatur. Unde Eccl. 2.a. Fili accedens, etc. Solutio : Tentationes ab extrinseco quotidie multiplicantur in perfectis, sed interiores, ut motus carnis minuuntur licet magis sentiantur quam ante ; quod est, quia intenti erant aliis magis pulsantibus, nec ita purificata erat anima eorum : sed quotidie quia non est in perfectis anima intenta in gravioribus, magis purificantur, et magis clare vident, et sentiunt motus quam ante, licet magis essent intensi ; sicut quando aliquis comedit cum cariophyllo aliud quod non est ita acuti saporis, videtur ei nihil sapere, si autem per se comederet, bene saperet ei.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Rm. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=60&chapitre=60_7)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Rm. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=60&chapitre=60_7)
Notes :