Hugo de Sancto Caro

Capitulum 11

Numérotation du verset Rm. 11,1 

Dico ergo
numquid repulit Deus
plebem suam1?
1 plebem suam] populum suum Weber
Absit.
Nam
et ego Israelita sum,
ex semine Abrae2, de3 tribu Beniamin.
2 Abrae] Abraham Weber |
3 de] om. Weber |
Numérotation du verset Rm. 11,2 

Non repulit
Deus plebem suam quam prescivit.
An nescitis quid dicit Scriptura
in Elia4
4 in Elia] post an nescitis Weber
quemadmodum interpellat
Deum
pro5
5 pro] adversus Weber
Israel :
Numérotation du verset Rm. 11,3 

Domine, prophetas tuos occiderunt,
altaria tua suffoderunt,
et ego relictus sum solus, et querunt animam meam ?
Numérotation du verset Rm. 11,4 

Sed quid dicit Scriptura illi dixisse6 divinum responsum7 ? Reliqui mihi
6 Scriptura illi dixisse] om. Weber |
7 divinum responsum] inv. Weber |
septem millia virorum,
qui non curvaverunt genua sua ante8 Baal.
8 genua sua ante] genu Weber
Numérotation du verset Rm. 11,5 

Sic ergo et in hoc tempore
reliquie secundum electionem gratie Dei9
9 Dei] om. Weber
salve fient10
10 salve fient] facte sunt Weber
Numérotation du verset Rm. 11,6 

Si autem gratia
non ex operibus,
alioquin
gratia
iam non est gratia.
Numérotation du verset Rm. 11,7 

Quid ergo ?
Quod querebat Israel,
hoc non est consecutus, electio autem consecuta est,
ceteri
vero excecati
sunt.
Numérotation du verset Rm. 11,8 

Sicut scriptum est : dedit illis Deus
spiritum
compunctionis,
oculos
ut non videant,
et aures ut non audiant
usque in hodiernum diem,
Numérotation du verset Rm. 11,9 

et David
dicit : fiat mensa eorum coram ipsis11
11 coram ipsis] om. Weber
in laqueum,
et in captionem,
et in scandalum,
et in retributionem illis.
Obscurentur oculi eorum
ne videant,
et dorsum eorum12
12 eorum] illorum Weber
semper incurva.
Numérotation du verset Rm. 11,11 

Dico ergo
numquid sic offenderunt ut caderent ?
Absit.
Sed illorum delicto salus est13 gentibus,
13 est] om. Weber
ut
illos
emulentur.
Numérotation du verset Rm. 11,12 

Quod si delictum eorum14
14 eorum] illorum Weber
divitie sunt mundi, et diminutio
eorum divitie gentium
quanto magis plenitudo eorum ?
Numérotation du verset Rm. 11,13 

Vobis enim dico
gentibus,
quamdiu
quidem ego sum gentium
apostolus
ministerium meum honorificabo,
Numérotation du verset Rm. 11,14 

si quo modo
ad emulandum
provocem
carnem meam,
et
salvos faciam
aliquos ex illis.
Numérotation du verset Rm. 11,15 

Si enim
amissio eorum
reconciliatio est mundi que
assumptio
nisi vita ex mortuis ?
Numérotation du verset Rm. 11,16 

Quod si delibatio sancta est et massa,
et si radix sancta et rami.
Numérotation du verset Rm. 11,17 

Quod si aliqui
ex ramis
fracti sunt,
tu autem
cum oleaster esses,
insertus es
in illis
et socius
radicis
et pinguedinis
olive
factus es,
Numérotation du verset Rm. 11,18 

noli
gloriari
adversus ramos.
Quod si gloriaris,
non tu radicem portas, sed radix te.
Numérotation du verset Rm. 11,19 

Dicis15 ergo
15 dicis] dices Weber
fracti sunt rami ut ego inserar.
Numérotation du verset Rm. 11,20 

Bene
propter
incredulitatem fracti sunt,
tu autem fide stas
noli altum sapere
sed time.
Numérotation du verset Rm. 11,21 

Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit
ne forte
nec tibi parcat.
Numérotation du verset Rm. 11,22 

Vide ergo
bonitatem
et severitatem Dei.
In eos quidem qui ceciderunt severitatem. In te autem bonitatem Dei
si
permanseris in bonitate
alioquin
et tu
excideris.
Numérotation du verset Rm. 11,23 

Sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur.
Potens est enim Deus
iterum inserere illos.
Numérotation du verset Rm. 11,24 

Nam si tu
ex naturali
excisus es
oleastro
et contra naturam
insertus es in bonam olivam,
quanto magis
hii secundum naturam
inserentur sue olive ?
Numérotation du verset Rm. 11,25 

Nolo enim vos ignorare, fratres,
mysterium hoc
ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia cecitas ex parte
contigit in Israel,
donec plenitudo gentium intraret,
Numérotation du verset Rm. 11,26 

et sic
omnis Israel
salvus fieret,
sicut scriptum est :
veniet
ex Sion
qui eripiat
et avertat
impietatem16
16 et avertat impietatem] avertet impietates Weber
ab Iacob.
Numérotation du verset Rm. 11,27 

Et hoc
illis a me
testamentum,
cum abstulero
peccata eorum.
Numérotation du verset Rm. 11,28 

Secundum
evangelium
quidem inimici
propter vos,
secundum
electionem autem,
carissimi, propter patres.
Numérotation du verset Rm. 11,29 

Sine penitentia autem17
17 autem] enim Weber
sunt dona
et vocatio Dei.
Numérotation du verset Rm. 11,30 

Sicut enim
aliquando et vos
non credidistis Deo,
nunc autem
misericordiam consecuti estis
propter incredulitatem istorum18,
18 incredulitatem istorum] illorum incredulitatem Weber
Numérotation du verset Rm. 11,31 

ita et isti
nunc non crediderunt
in vestram misericordiam,
ut et ipsi
misericordiam
Numérotation du verset Rm. 11,32 

Conclusit enim Deus
omnia
in incredulitatem ut omnium misereatur.
Numérotation du verset Rm. 11,33 

O altitudo divitiarum
sapientie
et scientie Dei.
Quam incomprehensibilia sunt
iudicia eius
et investigabiles vie eius.
Numérotation du verset Rm. 11,34 

Quis enim cognovit
sensum Domini ?
Aut quis consiliarius eius fuit ?
Numérotation du verset Rm. 11,35 

Aut quis prior dedit illi
et retribuetur ei ?
Numérotation du verset Rm. 11,36 

Quoniam
ex ipso,
et per ipsum,
et in ipso omnia,
ipsi gloria in secula. Amen.

Capitulum 11

Numérotation du verset Rm. 11,1 
expositio glosse
marg.| 1 {h} Dico ergo] Quia tot dixit contra Iudeos ne aliquis crederet propter hoc omnino eos reprobatos, insultans contra eos, addit,   [Dico ergo] contra sic insultantes.
1 ¶Nota : In Postilla Rm. 11 incipit inferius : Rm. 11, 11
marg.| {i} Numquid repulit Deus populum suum ?] Absit.
marg.| {k} Nam et ego] Ostendit exemplo sui, quod licet multi de Iudeis excecati sint, tamen prescientia Dei de reliquiis non evacuabitur. Et hoc est   [Nam et ego] dico,   [Absit] quod Deus repulit populum suum   [Nam et ego] quem non repulit.
marg.| {l} Plebem quam prescivit] id est predestinavit.
marg.| {m} An nescitis] hoc exemplo. 3Rg. 19.c. Licet Elias crederet se relictum solum in zelo divini cultus, tamen preter ipsum erant septem millia. Similiter dicit quod licet pauci Iudei videntur salvandi, tamen multi salvabuntur in fine quos Dominus elegit.
marg.| {o} Reliquie salve fient] non secundum merita sua, sed.
marg.| {p} Secundum electionem gratie Dei] id est per gratiam qua electi sunt.
marg.| {k} Nam et ego Israelita] Phil. 3.a. Ego magis, circumcisus octava die ex genere Israel de Tribu Beniamin. Quod significatum fuit Gn. 49.d. Beniamin lupus rapax mane comedet predam, id est Paulus qui in mane iuventutis sue destruebat bonos, et vespere dividet spolia, post conversionem. Hoc etiam significatum est. Gn. 44.a. dicit Ioseph, Scyphum meum, et pretium pone in ore sacci minoris, id est Beniamin. Scyphus, predicatio que a Deo data est Paulo, qua inebriavit totam Ecclesiam. Pretium tritici, vita eterna. Item de ipso Gn. 35.c. Rachel periclitata est in partu Beniamin : quia Paulus statim postquam natus fuit per fidem, incipit persequi matrem suam Synagogam.   [Non repulit plebem suam] sed repulit tabernaculum Silo, quod interpretatur avulsio a vera fide et caritate.
marg.| {n} In Elia] id est de Elia. Sicut credebat se esse solum in cultu Dei, ita multi presumunt de se pre aliis, de quibus Ps. 28. Dilectus quemadmodum filius unicornium, sua reputatione. Is. 56.b. Tele eorum non erunt in vestimentum, etc. Opera enim eorum, opera inutilia. Os. 13.c. Perditio tua Israel, tantum ex me auxilium tuum. Is. 43.d. Ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me.
marg.| {q} Si Autem gratia] Ostendit quod non salvabuntur merito operum.   [Si autem gratia] per gratiam.
marg.| {r} Quid ergo] dicendum est ex quo non salvati ex operibus ? Hoc scilicet dicendum est,
marg.| {s} Quod querebat Israel, hoc est consecutus] id est iustificari ex operibus non tantum non sunt hoc consecuti ceteri.
marg.| { 58ra } Δ {a} Vero] pro sed.
marg.| {b} Excecati sunt sicut scriptum est] Is. 6.c.
marg.| {c} Spiritum compunctionis] id est amarum. Ps. 49. Potasti nos vino compunctionis, sicut homo quando habet palatum amarum, omnia etiam dulcia videntur ei esse amara : Similiter Deus permisit ut eis spiritualia essent insipida et amara.
marg.| {d} Oculos] interiores, rationem, spiritum compunctionis in malo, sicut contritio. Ps. 13. Contritio et infelicitas in viis eorum. Et est compunctio, boni abominatio. Eccl. 1.c. Execratio autem peccatoribus sapientia. Ps. 87. Posuerunt me abominationem sibi per falsam positionem, quia in veritate non est abominabilis. Is. 19.c. Miscuit Dominus spiritum vertiginis in memoria eius. 2Th. 2.c. Ideo mittet illis Deus operationem erroris.   [Oculos ut non videant] aliquid utile sibi. Sic multi habent intellectum et rationem, ex eis tamen nihil utile sibi vident. Is. 42.c. Quis cecus nisi servus meus ?
marg.| {e} Usque in hodiernum diem] id est quamdiu dici potest hodiernus dies, id est in tota presenti vita.
marg.| {f} Et David] Idem probat per auctoritatem David.
marg.| {g} Fiat mensa] Proposita eis Scriptura : quasi dicat seipsos deceperunt per Scripturam. Vel   [Mensa] id est eorum malitia quam sibi proposuerunt et paraverunt.
marg.| {n} Semper incurva] id est incurvari permitte pressos pondere peccatorum.   [Usque in hodiernum diem] 2Cor. 3.d. Usque in hodiernum diem cum legitur Moyses, velamen, etc.   [Fiat mensa] sacra Scriptura. Ps. 22. Parasti mensam in conspectu meo adversus eos. Ex. 25.c. Facies et mensam propositionis de lignis Sethim, id est imputribili veritate.
marg.| {h} In laqueum] per erroneam intelligentiam quantum ad ea que fidei in eis sunt : quod fit evanescendo per allegoriam.
marg.| {i} In captionem] intus adherendo littere.
marg.| {k} In scandalum] que morum sunt demonstrando.
marg.| {l} In retributionem] eos diversis contrarietatibus implicando. Iob. 20.b. Panis eius in utero eius vertetur in fel aspidum intrinsecus. Vel de mensa malitie sue culpe. 1Cor. 10.e. Non potestis esse participes mense Domini et mense Demoniorum. Iob. 15.b. Inutilis homo, etc. Fit autem in laqueum hominum, otio eos impediendo. Ps. 118. Funes peccatorum circumplexi sunt me.   [In captionem] quia non potest exire a peccato quando vult voluntate quadam non sufficiente. Threnorum 3.f.2 Lapsa est in lacum vita mea : posuerunt lapidem super me. Ps. 37. Sicut onus grave gravate. Et alibi Ps. 68. Infixus sum in limo, etc. quia vie impiorum tenebre et lubricum. (In scandalum) quia ruit de peccato in peccatum iuxta illud Ps. 34. Abyssus abyssum invocat. Threnorum 1.c.3 Peccatum peccavit Ierusalem propterea instabilis facta. (In retributionem,) per remorsum conscientie. Os. 5.c. Calumniam passus est Ephraim, quia cepit ire post sordes. Ier. 2. Scito et vide quia malum est et amarum, etc.
2 Lam. 3.
3 Lam. 1.
marg.| {m} Obscurentur oculi eorum] Obscurantur quando dantur in reprobum sensum sup. 1.c. Tradidit etc. Lam. 4.a. Quomodo obscuratum est aurum. Ps. 142. Collocavit me in obscuris. Et alibi Ps. 73. Obscurati sunt qui repleti sunt terre domibus iniquitatum. Incurvantur per desperationem et presumptionem. Is. 50.b. Incurvare ut transeamus. Ez. 16.b. Exposuisti fornicationem tuam omni transeunti ut eius fieres.
marg.| {a} Quomodo
marg.| {e} Dicit enim Scriptura] etc. Glossa Qui timet Deum, Act. 10.e. Sufficiens ditare omnes, illis divitiis de quibus dicitur in Ps. 111. Gloria et divitie in domo eius id est gloriose divitie. Et Is. 33.a. Et erit fides in temporibus suis divitie salutis, etc. Recipiant eternam remunerationem. Ioel. 2.g. Et erit, omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Deinde ab auctoritate Isaie. Hoc videtur esse falsum, quia numquam hoc reperitur in Is. Sed in Io. 2. Et potest dici quod forsitan est in Is. secundum aliam translationem. Sed dicendum est sicut solvit Glossa sup. princip. Mc. ubi dicitur : Sicut scriptum est in Is. Imo dictum est per Mal. 3.a. ibi, Glossa quod eodem Spiritu locuti sunt Prophete, et omnia singulorum, et singula sunt omnium. Bene se ei subiiciendo, quod fit credendo in eum : quia in fide subiicitur propria voluntas hominis Deo, plus ei credendo quam sibi. Toto corde vigilantibus, Lc. 12.e. Mt. 24.d. Ex hoc sumitur illud Invitatorium in Quadragesima ; Non sit vobis vanum surgere ante lucem. Quia credere dat remissionem peccatorum. Remissio ergo peccati est a motu fidei. Sed queritur. Quare non est similiter a motu alterius virtutis ? Et videtur quod sit a motu timoris : quia quando quis considerat penas eternas, resilit a peccato et preparat se, et sic infunditur ei gratia qua remittuntur peccata. Solutio : Deus non est ita misericors : quin sit iustus. Et dicit Ps. 88. Iustitia et iudicium preparatio sedis tue. Non est autem iustitia preparatio sedis Dei in nobis que fit per peccatorum remissionem, nisi homo doleat de peccato suo, et hoc quando dolet de peccato in quantum peccavit contra Deum, scilicet hoc autem fidei est, et sic valet talis motus ad iustificationem : si autem moveatur ex naturali indignatione vel per damnum temporale, non valet motus ad iustificationem. Dicendum etiam quod a motu timoris non infunditur gratia nisi sit ibi motus fidei predictus : fides enim qua quis credit penas eternas et iudicium futurum, generat timorem.
marg.| Sed iterum obiicitur, quod credere sequitur fidem : fides autem suo adventu purificat cor ab omni peccato, Act. 15.c. ergo credere non dat remissionem peccatorum.
Solutio : Duplex est remissio peccati, pene et culpe. Primam facit credere ; secundam facit fides. Inexcusabilis, sup. 2.a. Aversus, a Deo, scilicet Non invocabunt nisi credant : ergo invocatio est fidei, et orare ipsius est.
Contra : dicit Augustinus in Enchiridio. Fides credit : spes et caritas orant, sed sine fide esse non possunt, ac per hoc etiam fides orat.
Solutio : Ut innuit Augustinus spei et caritatis proprie est orare, et per eas fidei, sed improprie. Credit enim Diabolus, non tamen invocat vel orat, quia non sperat vel diligit. Sed vir iustus qui credit vitam eternam, et sperat et diligit Deum ut illam det ei. Quod ergo dicit hic, non invocabunt nisi credant, hoc dicit quia generat spem et caritatem, quibus habitis orat homo. Unde sup. in ead. Glossa Orans invocat ; sed vere hoc non potest nisi prius credat, Nec olim aliquis credidit, etc. vel interius per revelationem, sicut beatus Christophorus qui per solam revelationem interiorem conversus fuit, vel exterius per predicationem.
marg.| Apertum est, quia non creditur illi cui obedientia negatur. Unde 1Rg. 15.e. Melior est obedientia quam stultorum victime, etc. quoniam quasi peccatum hariolandi, etc. Ibi Glossa Sola obedientia que fidei meritum possidet, sine qua infidelis quisque convincitur. Auctorem eius non recipi, Lc. 10.c. Qui vos spernit, me spernit. Nec illud recipiet questionem id est dubitationem. Nulla enim signa virtutum his perhibent testimonium. Contra, Mt. 7.c. Nonne in nomine tuo prophetavimus, etc. illi tamen erant mali, et ita aliqui habent signa, licet non sint missi. Item Lc. 9.f. Domine vidimus quemdam in nomine tuo demonia eiicientem.
Solutio : Non est contrarium illud Mt. 7.c. Λ quia mali mittuntur quandoque ad predicandum a Domino ut Prelati, qui licet sint in mortali, tenentur tamen ad predicandum. Sed propter illud Lc. 9.f. dicendum : Nulla signa perhibent eis testimonium, qui non sunt missi. Nulla id est pauca. Vel dicendum quod et signa fecerunt que perhibent eis testimonium, quod essent veri Apostoli : imo tales ex modo faciendi miracula percipiebantur non esse veri Apostoli. Iudeis tantum predicandum, Act. 11.a. Totum bonum nostrum a gratia Dei, qui misit predicatores fidei, qui est principium omnis boni credere ex auditu est imo ex fide, et libero arbitrio.
Solutio : Ex utroque sed aliter et aliter. Etiam Pseudo bene nuntiantes { 56vb } misit Deus.
marg.| Sed contra : Ier. 23.d. Currebant, et non mittebam eos. Si dicatur, quod misit eos quantum ad hoc, quod bene usus est eis, sed ipse semper bene utitur malis, ergo mittit eos. Solutio Deus dicitur mittere dupliciter. Auctoritate, sic tantum bonos mittit, et permissione, sic mittit Pseudo, sicut sequitur in Glossa Predicare permittit malos malis ad eorundem penam, ut vicissim pereant. Unde 3Rg. 22.d. quesivit Dominus. Quis decipiet mihi Achab ? Et dixit Spiritus malus, mitte me, et ero spiritus mendax. Qui in bono malis novit uti. Unde Apostolus Phil. 1.c. Sive per occasionem, sive per veritatem annuntietur Christus, in hoc gaudeo. In Is. 52.b. In Naum 1.b. Adventus Apostolorum id est Apostoli venientes : Qui illuminant exemplis et doctrina et miraculis, Mt. 5.b. Vos estis lux mundi. Diruta legalis maceria. Sumptum est de Eph. 2. Solvit medium parietem macerie, qui erat in hoc quod hi adorabant idola : illi autem servabant legalia. Pacem, eternitatis. Super pacem pectoris, Is. 66. Erit mensis ex mense, sabbatum ex sabbato, inf. 14.c. Non est regnum Dei esca, et potus : sed iustitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Bene enim nuntiant qui quod ore predicant, opere implent : ergo ab oppositis, non bene predicant qui non implent opere, ergo male nuntiant, et ita peccant. Contra : Nonne potest aliquis predicare in claustro obedientiam, licet ipse sit secularis, et non peccat licet non observet, et sacerdos quod vir debitum reddat uxori, licet ipse non reddat, nec habeat uxorem. Solutio : Bene nuntiat, optime : et non bene id est non optime annuntiat, qui opere non implet : Ex hoc autem non sequitur quod male nuntiat, sed quod non ita bene : si tamen generaliter predicat, et non facit illud, seipsum condemnat : Quando autem specialiter predicat, ut in claustro obedientiam, et laicis, ut quod debent, reddant, non peccat si non faciat, peccat etiamsi predicat contra vitia, et sit in consimilibus notorie. Cum ex gratia sit auditus necessaria est etiam alia gratia, que cor moveat.
marg.| Sed obiicitur. Alia erit gratia operans, et alia cooperans ; et alia est gratia qua aliquis benigne suscipit pauperes, alia gratia qua receptis largitur eis bona, et ita infinite essent gratie in quolibet iusto. Solutio : Gratia operans dicitur alia a cooperante, ratione effectus, cum sit eadem in substantia, Is. 53.a. Domine quis credidit auditui nostro. Hec auctoritas maxime est contra Iudeos, quia quicquid sequitur in isto capitulo, totum est de incarnatione, nativitate, passione, et resurrectione Christi. Si enim Christus purus homo esset pro nihilo premisisset hoc, quis credidit, etc. Multi enim innocentes passi sunt, et iterum contra eos est, quod ibidem dicit : Generationem eius quis enarrabit ? Constat enim quod generatio puri hominis bene potest enarrari. Quidam mussitant ; mussitare proprie est quando aliquis vult loqui, et non audet, sed murmurat, Is. 19.a. De humo mussitabit eloquium tuum, 2Rg. 12.e. Et servos mussitantes. Ut sermo impleretur, Is. 6.c. Exceca cor populi huius, et aures eius aggrava, et oculos eius claude, etc. In Evangelio Io. 12.f. Non poterant credere. Ex hoc opponunt quidam pro Iudeis ; ergo non erat eis imputandum si non crediderunt : quia nullus tenetur ad impossibile. Item opponitur de hoc, non poterant credere, quia dixit Is. etc. sed non dixit nisi quod vidit Deum prescire ; ergo Deus prescivit ; quod non poterant credere ; ergo imputandum est Deo, quia hoc prescivit.
marg.| Sed exponitur sic ordinando ad litteram. Propterea non poterant credere, quia excecaverunt oculos eorum, et induratum cor eorum, supple ut dixit Isaias. Et secundum hoc istud, dixit Isaias, non includitur sub causa, sed extra sumitur, et hoc modo sumitur consequens pro antecedente.
marg.| Voluntas enim eorum impia fuit causa antecedens ad ipsorum excecationem. Sensus est ergo : Propterea non poterant credere, quia excecatum cor, id est quia noluerunt propter quod excecati sunt. Vel hoc (propterea, et quia) sumi possunt pro his duabus dictionibus (propter hoc) et tunc exponitur sicut illud, 1Rg. 2.e. Non audierunt vocem Patris sui, propter quod voluit Deus occidere illos, id est propter iniquitatem suam. Similiter et hic, propterea non poterant credere, quia Deus excecavit, id est propter eandem causam non poterant credere, propter quam Deus excecavit illos, id est propter iniquitatem suam. Secundum hoc sumitur proprie ly [propterea] et ly   [quia] His visis in parte patent, que dicuntur in hac Glossa Neque prescisset mala eorum nisi ea haberent : Eadem ratione neque prescisset bona eorum nisi ea habituri essent ; ergo prescientia Dei non est causa eorum, que Deus prescit. Ad idem super illud Ier. 26. Si forte audiant, etc. Ibi Origenes Non enim quia Deus scit aliquid futurum, id futurum est, sed quia futurum, Deus novit, quia prescius futurorum. Contra 15. libro de Trinitate capitulo 13. Universas autem creaturas et corruptibiles et spirituales, non quia sunt ideo novit ; sed ideo sunt quia novit. Ad idem in sexto libro de Trinitate Λ capitulo 10. Non enim hec que creata sunt ideo sciuntur a Deo, quia facta sunt, annum potius ideo facta sunt, vel mutabilia, quia a Deo immutabiliter sciuntur ? Ex hoc ergo quod Deus prescit res, ideo sunt : ergo quia Deus prescit peccata hominum, ideo peccant. Solutio : Prescientia Dei causa est bonorum quia ipsa exemplar eorum : non est autem exemplar malorum, et ideo non est eorum causa : unde quia prescit, ideo erunt. Augustinus autem in libro de Trinitate loquitur de creaturis in quantum sunt creature. Et constat quod omnis creatura in quantum creatura, est bona et a Deo. Origenes autem {7. 57rb} generaliter loquitur de bonis et malis, et ly (quia) notat causam quasi materialem prescientie Dei. Et patet quod non sequitur non prescisset mala, etc. ergo eadem ratione neque bona ; quia prescientia est causa bonorum et non malorum. Procedunt arguendo : Sic enim excecat Deus sicut obdurat. Secundum hoc excecatio proprie dicitur causa quare non poterant credere : sicut absentia gubernantis dicitur causa submersionis navis. Et non est simile quod quidam inducunt pro simili scilicet quod sic Deus subtrahit homini gratiam sicut si aliquis muro ruinoso subtraheret apodiationem, faceret illum ruere : ut si aliquis daret ei mutuo lignum ad apodiandum murum ruinosum, et postea iratus ei auferret lignum suum : sic dicunt quod Dominus subtrahit gratiam qua sustinebatur. Hoc vitium cecitatis et duritie, intransitive, quod est cecitas et duritia sed differunt sicut rancor et odium. Odium, quando aliquis de novo odit aliquem : rancor autem, inveteratum odium, similiter duritia est inveterata cecitas. Vel vitium cecitatis est diminutio naturalium ; cecitas est privatio gratie. Voluntatis audacia. Voluntas audax est qua ausus est homo contra Dominum facere. Quia nullum. Ecce antecedentes ad excecationem. Non quia homines in melius mutari non possunt : ergo peccatores possunt mutari in melius. Contra. Ier. 13.d. Si mutare potest Ethiops pellem suam, et vos, etc. Interlin. Quia ipsi non possunt propterea videtur ex quo non habebant fidem, quod non poterat credere : quia de illo cuius oculi sunt eruit, potest dici quod non potest videre : sed fides est oculus quo quis videt spiritualiter sive credit : ergo de non habente fidem potest dici quod non potest credere. Quod autem virtutes sint oculi spirituales, habetur super illud Prv. 30.c. Corvi de torrente suffodient eum : ergo simpliciter verum erat de Iudeis induratis quod non poterant credere.
marg.| Contra : dicit Augustinus Posse credere est natura fidelium : sed per nullum peccatum aufertur natura, sed tantum vulneratur : ergo quilibet quantumcumque sic peccator, potest credere.
Solutio : Non poterant credere. Nota quod negatio cum verbo potentie quandoque negat possibilitatem cum actu ; quandoque actum tantum sicut Mc. 6.a. dicitur : Non poterat ibi virtutem ullam facere : constat quod possibilitatem virtutes faciendi habebat : quandoque privat actum potentie et potentiam : Sic sumitur super illud Mt. 19.b. Non omnes capiunt verbum hoc. Glossa Non omnes possunt continere. Sic illud, impossibile est preces istorum non exaudiri. Ad illud super Ieremiam Ipsi non possunt, supple excecari sed Deus potest qui potest facere quod homo possit.
marg.| Sed obiiciet quis : Eadem ratione cecus non potest videre ex se ; sed Deus potest facere quod ipse possit videre, non est simile, quia cecus naturalis non potest facere aliquid quo facto possit videre ; cecus autem spiritualis potest facere quo facto videbit spiritualiter. Vel potest intelligi coniunctim : non poterant credere manentes tales quales erant, id est infideles. Et est simile Mt. 19.c. Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum celorum : Divitem manentem divitem. Et Mt. 20.c. Non est meum dare vobis. Glossa talibus. Non possunt credere. Io. 5.g. Quomodo vos potestis credere, etc. seipsum negare non potest. 2Tim. 2.c. Laus est voluntatis divine, id est in hoc quod dicit Apostolus. Deus non potest seipsum negare, exprimitur quod voluntas Dei prompta est ad miserandum, et hoc est laus eius.
marg.| Similiter in hoc quod non poterant credere, ostenditur quod eorum voluntas erat obstinata, id est quod nullo modo volebant credere. Fides aliquando est ex auditu. Contra, dicit Augustinus Virtus est qualitas qua nemo male utitur ; quam Deus infundit in nobis sine nobis : Sed dicendum quod ly (ex) est occasionale, non causale. Nisi enim dicatur aliquid, nec audiri potest nec credi : ergo intellectus precedit fidem, quia si posset credere antequam intelligere, pro nihilo diceretur ei.
marg.| Ad idem facit illud Augustini Quedam non creduntur nisi prius intelligantur. Contra : Is. 7.b. Nisi credideritis, non intelligetis.
marg.| Item Ambrosius Fides audax et improba penetrat quo non attingit intellectus. Sed iterum quod intellectus precedat fidem, videtur per illud. 1Tim. 1.a. Caritas de corde puro. Glossa intellectu. Et sequitur ibi, Fide non ficta. Solutio. Est intellectus conceptionis sive notitie quando intelligitur quid est quod dicitur, per terminos ; hic precedit fidem, maxime in quibusdam articulis, et est intellectus apprehensionis sive veritas ; hic sequitur fidem.
marg.| Cum videritis hec omnia Mt. 24.b. Qui primus, id est maximus fuit inter illos. Contra : In principio Psalmorum dicitur quod David fuit eximius Prophetarum : ergo et maximus. Item super Sir. 48.a. et 3Rg. 18. dicitur quod Elias fuit eximius Prophetarum. Solutio : Moyses fuit maximus Prophetarum, quoad portentorum et mirabilium operationem Λ et legis dationem et Dei familiaritatem : nulli alii fuerunt ostensa tanta signa familiaritatis. Unde Nm. 12.b. dicitur quod Dominus loquebatur ei quasi amicus ad amicum David autem fuit eximius quantum ad dictorum apertionem, {7.57vb} regiam dignitatem, penitentie humilitatem. Nullus enim ita aperte locutus est de passione. Foderunt manus meas, etc. Iterum, dederunt in escam meam fel. Elias eximius fuit quantum ad zeli ardorem, correctionis audaciam, penitentie austeritatem. Dei Patris loquentis. Dt. 28.d. Advena qui tecum versatur in terra, ascendet super te, et ipse erit in caput et tu eris in caudam. Attendant quod venerit sicut Moyses predixit : Etsi previderet penam, quia ex eo quod predicabat, hic fuit sectus serra lignea. Hoc non dicit de manibus extensis in cruce : intellige secundum quod proprie sumitur ly (tota die) quia iam exponet de manibus extensis in cruce prout ly (tota die) sumitur synecdochice. Sed de illius operibus, etc. Io. 15.d. Si non fecissem opera, etc. Ut totum sit positum pro parte. Simile. Ier. 15.c. Ut quid me genuisti mater mea, virum rixe, virum discordie in universa terra, id est in parte universe terre. Ne omnem Israel diffidentem, id est talem esse, de quo homines debeant dissidere, quia me et alios predestinatos non repulit : ergo Apostolus sciebat se esse predestinatum : ergo sciebat se esse dignum. Contra. Eccl. 9.a. Nemo scit utrum amore vel odio dignus sit. Solutio : Nemo scit scientia certitudinis, sed coniecture sive revelationis, sicut scivit Apostolus. Ideo dixit, quam prescivit, ne iterum superbiant Iudei. Imo ex hoc deberent esse humiliores. Solutio : Imo quia credebant ex operibus iustificari, audientes se esse predestinatos, crederent quia ex operibus suis esset hoc, et sic superbirent, et propterea dixerat eos esse plebem Dei, et plebs solet sumi pro perfectis. Lc. 2.c. Gloriam plebis tue Israel. Et in Ps. 13. Qui devorant plebem meam, etc. Crederent se solos predestinatos : ideo addit, quam prescivit. Achab dedit filiam suam Ioram 2. Paral. 21.b. se relictum solum 1Rg. 10.b. Qui in speluncis, etc. 3Rg. 18.a. Abscondi centum viros, etc. Ad idolatriam. 3Rg. 15.g. Ecce relictus sum ego solus in cultu divino. Videtur mentitus fuisse quia 3Rg. 28.c. dicit ei Abdias : Numquid indicatum est tibi domino meo quid fecerim, etc. quod absconderim de Prophetis Domini in spelunca, etc. Sciebat ergo Elias, quod ad minus adhuc illi colebant Deum : ergo mentitus est dicens se solum relictum in cultu Dei. Revera bene sciebat quod multi preter ipsum colebant Deum : tamen se credebat solum esse relictum in zelando cultum Dei, et revera nullus ita zelabat sicut ipse : unde non est mentitus. Per septenarium universitas : quia corpus ex quatuor elementis, anima ex tribus potentiis. Per millenarium perfectio : quia ultra mille non est numerus nominatus. Perfectum autem proprie est quando non est ad maius progredi. Tempore gratie ubi facilius est quam alio tempore scilicet ante adventum. Sed aut intelligit, facilius quantum ad Deum aut quantum ad hominem. Non quantum ad Deum quia omnia semper ei eque facilia. Item non videtur quantum ad hominem.
Solutio : Intellige quantum ad hominem ratione plurium adiumentorum que sunt doctrina Evangelica, exempla sanctorum, Sacramenta huiusmodi. Non vos me elegistis. Io. 15.c. Neque enim ante credidimus in eum, ut eligeret nos.
marg.| Contra. Io. 16.f. Pater vos diligit, quia vos me amastis : ergo eadem ratione nos eligit, quia in eum credidimus.
Solutio : Pater nos diligit : nos intellige, amplius quia nos, etc. Et sic patet quod non est ad propositum. Gratia iam non est gratia, sed debitum : ergo eadem ratione vita eterna si est ex meritis, non ex gratia.
marg.| Contra, sup. 6.d. Gratia autem Dei vita eterna. Et Io. 1.d. Gratiam pro gratia. Item per hoc vita eterna non meretur ex condigno.
Solutio loquitur contra Iudeos qui credebant se salvari ex solis operibus.
marg.| Unde sequitur : Si vita eterna esset ex solis meritis, iam non esset ex gratia. Quomodo autem ex condigno mereatur, habitum est supra. Sicut illi qui noluerunt credere : ergo videtur quod credere est ex voluntate : sed cuius virtutis erit illa voluntas, que precedit credere ? Preterea ex quo vult aliquis credere credit : ergo ex quo voluntas illa est motus alicuius virtutis, iam simul erunt motus duarum virtutum quod non videtur possibile.
Solutio : Intelligitur de voluntate precedente fidem, quia preparat se homo ad credendum : et non est alicuius virtutis : cessat autem statim quando infunditur gratia, et tunc si vult credere, illa voluntas est ipsum credere. Quicumque enim cum intellexisset credere noluit, id debet consequi : quod vult scilicet, ne de cetero possit credere : ergo sicut quando quis meruit mortem eternam, iniuste ageret Deus cum eo, si manente isto merito daret ei vitam eternam : eodem modo si dat Deus tali fidem ad credendum manente isto merito, iniuste agit Deus cum eo : sed nulli dat fidem nisi habenti illud meritum quia fides istud evacuat : ergo iniuste agit cum quolibet cui dat fidem. Solutio : Debet consequi quod vult, scilicet ne de cetero, etc. id est iustum est quantum in ipso est quod Deus de cetero non det ei fidem.
marg.| Deus enim non est ita iustus quin sit et misericors : nec eius iustitia pura est iustitia : nec quantum in se est, iniuste ageret si daret vitam eternam ei qui meruit damnationem. In voluntateΛ sua adiuti sunt, non nisi a Deo : ergo Deus est adiutor mali.
Solutio : Id est Deus permisit precipitari. Hoc meruit invidia male voluntatis : non ita est de illis, qui errore hoc agunt, id est ex ignorantia.
marg.| Imo omnis qui peccat mortaliter, meruit ut non intelligat quod verum est et bonum. Solutio : Non ita est, etc. quia qui peccat ex ignorantia, aliquam habet excusationem, propter quod citius consequitur misericordiam. Unde 1Tim. 1.c. Misericordiam consecutus sum, quia ex ignorantia feci Is. 6.c. Vades et dices populo huic. Audite audientes et nolite intelligere, etc. Item Is. 29.c. Miscuit vobis Dominus spiritum soporis : claudet oculos vestros, Prophetas. (Oculos), id est rationem que per se videre potest. Contra sup. 1.c. de Philosophis, Deus autem revelavit illis. Solutio : Quando ratio addiscit ab aliquo, dicitur auris : quando per se, oculus, et ita nihil ad propositum, quod Deus illis revelavit. Sic enim fuit auris, hic autem oculus. Aures, id est rationem. Secundum hoc patet quod idem sensus interior, visus et auditus. { 58rb } Seipsos mihi acetum obtulerunt, id est obtulerunt mihi acetum in quo significatur quod acetosi erant. Mt. 27.f. Eis autem alias oblata. Unde sup. 3.a. Primum quia eis tradita sunt eloquia Dei. Et pro ea, id est pro zelo erroneo ipsius. Predicatio Christi respuitur dum zelo eius Christum occiderunt. Hoc intelligendum est quantum ad mitiores Iudeos de quibus Io. 16.a. Credentes obsequium se prestare Deo. Item Io. 19.b. Nos legem habemus et secundum legem debet mori, sine causa exteriori. Liberum arbitrium quod debet erigi.
marg.| {n} Semper incurva] Is. 51. Incurvare ut transeamus. Lc. 13.b. de muliere incurvata decem octo annis. Nota quod hec verba non optantis voto, sed predicentis officio dicuntur. Contra : Sciebat Deum velle istos excecatos esse : ergo tenebatur idem velle, quia quilibet tenetur conformare voluntatem voluntati divine si eam sciat. Item super illud. Ps. 1. Fiat tamquam pulvis ante faciem venti. Ibi dicit Augustinus Prophetia hec est qua predicit mala iniquorum, non optatio : vel Propheta in spiritum Dei, eo modo dicit ea quo Deus facit illa, id est fieri sinit certo iudicio, iusto et sancto atque tranquillo, non perturbato ira, non animo inimicitiarum exercendarum, sed iustitia vitiorum puniendorum quam Propheta servari optat, eique congaudet, non delectatus malo creature. Solutio : Non dicit hoc optantis voto, id est libidine vindicte. Ad illud, quam Propheta servari optat, intellige amore iustitie. Similiter nolebat Apostolus quod essent ex cecati : nec est idem velle quod consentire, vult enim, id est consentit. Super illud Ct. ult. d. Fuge dilecte mi, dicit Glossa Non optando loquitur. Quis enim illum quem diligit, optat fugere ? sed quia memor conditionis sue, illius voluntati consentit.
Numérotation du verset Rm. 11,11 
marg.| 4 {7.58rb} Dico {o} ergo. Numquid sic offenderunt] In precedenti capitulo ostendit Apostolus, quod Iudei proprio vitio excecati fuerunt. In hoc autem primo ostendit eorum excecationem, occasionem fuisse magni boni videlicet illuminationis Gentium : alioquin non permisisset eos Deus excecari. Secundo ostendit quod si ex eorum excecatione secuta est tanta utilitas, multo maior sequitur ex illuminatione, ibi   [Quod si delictum] Tertio probat eos posse illuminari. Et hoc duabus rationibus et duobus exemplis. Prima ratio est, quia si non possent illuminari, ipse non laboraret ad illuminationem eorum, ibi   [Vobis enim dico Gentibus] Secunda ratio est, quia si propter predictam utilitatem, id est Gentium salutem permisit eos Deus excecari, multo magis illuminabit propter maiorem utilitatem quando fere omnes Gentes convertentur, in fine propter eos, ibi   [Si enim amissio etc.  ] Primum exemplum per quod idem probat est, ibi   [Quod si delibatio sancta] Secundum, ibi   [Et si radix etc.  ] Quarto monet Gentiles, ne auscultent ad Iudeos excecatos, ibi   [Quod si aliqui] Quinto ostendit quod non debent gloriari in comparando se Iudeis excecatis, ibi   [Quod si gloriaris etc.  ] Sexto ostendit hanc gloriationem reprimendam per timorem, ibi   [Tu autem fide stas etc.  ] Septimo ostendit idem per considerationem severitatis Dei et misericordie, ibi   [Vide ergo etc.  ] Octavo ostendit Iudeos posse converti per Dei potentiam, et quamdam naturalem similitudinem, ibi   [Sed et illi si non permanserint] Nono quod licet in parte contigerit cecitas in Iudeis, tamen ad ultimum plenitudo eorum intrabit ad fidem, ibi   [Nolo enim vos ignorare] Decimo probat hoc auctoritate Isaie, ibi   [Veniet ex Sion] Undecimo ostendit, quod licet modo sint Iudei contrarii doctrine Catholice et Evangelii, tamen electi sunt a Deo, ibi   [Secundum Evangelium] Duodecimo ostendit electionem eorum esse immutabilem, ibi   [Sine penitentia autem] Tertiodecimo quod sicut cecitas Iudeorum occasio fuit salutis Gentium, ita excecatio Gentium erit occasio salutis Iudeorum, ibi   [Sicut enim aliquando et vos etc.  ] Ad ultimum quia posset queri quare Deus excecavit Iudeos ut Gentes illuminaret, numquid potuit Gentes illuminare sine excecatione Iudeorum, et e converso.
4 ¶Nota : Hic incipit Rm. 11 in postilla
marg.| Propter hanc questionem exclamat dicens, O altitudo, etc. Innuens quod non sine ratione factum est hoc. Unde addit, [Quis novit] etc. Et sic finitur hoc capitulum et prima pars huius Epistole, que ideo habita est quod non sine causa permisit Deus Iudeos excecari. Dicit ergo :
marg.| {o} Dico ergo] id est dicere videor, adducens testimonium Scripturarum,
marg.| Δ quod sic offenderunt,
marg.| {o} Dico ergo] etc. Sine reparatione, quoad Iudeos : non sine utilitate, quoad Gentiles. Verbum repulerunt. Act. 13.g. Salus Gentibus fuit, idest, occasio salutis. In testimonium fuit. Unde Ps. 38. Ne occidas eos neque obliviscantur populi mei. Tunc enim manus Moysis revocabitur in signum. Tangit quod habetur. Ex. 4.b. Per manum eius extractam a sinu Iudei intelliguntur, qui peccantes extraxerunt se a cultu Dei, sed in fine quando reliquie salve fient, quasi revertentur ad sinum.
marg.| Λ Revertetur ad matrem. Patet quod non debet intelligi hoc ad litteram. Ibi enim in Ex. non legitur quod Moyses reversus sit ad matrem, sed ad fratres, sed probabile quod tunc non haberet matrem : sed intelligitur de Ecclesia, sicut illud Mt. 12.d. Mater tua et fratres tui foris stant modo, id est Iudei sed in fine convertentur. Qui in fine mundi convertentur, erunt divitie Gentium. Fides ergo permanebit usque ad finem mundi in Gentibus quod verum est et tamen tunc non excecabuntur in universitate, sed in magna multitudine. Qui proprii estis. Gal. 2.b. Qui operatus est Petro, etc. Totum genus Iudeorum damnatum, irrecuperabiliter. Nature similitudinem, id est naturalem similitudinem. Non potest esse delibatio sancta et massa immunda. Hoc videtur falsum et quod etiam dicitur in textu. Sed delibatio sancta, et massa : quia delibatio, id est Apostoli sancti fuerunt cum massa immunda. Solutio. Hoc simile non est ad ostendendum qualis potest, vel potuit esse per gratiam.
marg.| Vel dicendum quod non probat per hoc simile qualis sit vel fuerit massa, sed qualis futura sit. Ut sit sensus : Si delibatio, id est Apostoli, est sancta, id est sanctificant Gentes, multo magis massa, id est multitudo Iudeorum que convertetur in fine, utilis erit. Humorem fidei, id est fidem que facit crescere spiritualiter sicut humor. Contrahunt, non origine sed imitatione. Ut reprimat Gentes, id est gloriationem Gentium adversus Iudeos. Aliena operatione scilicet sanctorum Apostolorum qui pre omnibus habent Spiritum.
marg.| Unde supra 8.b. Nos ipsi primitias Spiritus habentes. Ier. 2.a. Sanctus Israel Domino primitie frugum eius. Si enim putata est oliva in quibusdam ramis quantum ad eos qui excecati sunt. Ct. 2.c. Tempus putationis advenit. Per fragmentum, id est per hoc quod fracti sunt per infidelitatem. Illi per superbiam frangi meruerunt ; iste per humilitatem inseri meruit, et hoc in fide. Nihil enim aliud est inseri quam in fide plantari. Ergo opere unius virtutis sicut humilitatis meretur alia virtus : non ergo verum est quod qui habet unam, habet omnes. Et iterum secundum hoc humilitas prior est quam fides : dicitur tamen quod fides est prima virtutum. Solutio hoc intelligitur non de merito condigni, sed congrui iusta quod dicitur quod Beata Virgo meruit portare Deum. Similiter quia populus Gentilis humiliavit se subiiciendo doctrine Christi, dignus fuit ad hoc ut insereretur in fide. Nec dicit humilitas virtutem, sed quamdam intellectus subiectionem que precedit fidem. Vel potest dici : Inseri meruit, id est plantari et radicari in fide : etsi enim fidem non possit mereri, potest tamen mereri eius confirmationem.
marg.| Amiserunt radicem, id est fidem. Ut dolor esset Iudeis. Sed iste dolor malus fuit quia ex invidia : ergo Deus mala intentione inseruit Gentes. Et dicendum quod ly (ut) consecutive sumitur non causaliter. Hoc autem dicitur contra morem, quod cum mali essent, inserti sunt in radicem bonam et pinguedinem ab ea meruerunt. Ait Salomon. Sententia habetur. Prv. 24.b. Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas etc. Et Eccles. 7.a. Ne irrideas hominem in amaritudine anime sue. Seipsos reprobos fecerunt, ergo eadem ratione aliquis potest facere se predestinatum. Respondeo, rationem effectus connotari. Quam extollentiam, de sua illuminatione comparata ad Iudeorum excecationem. Time scilicet offendere, ne scilicet incidas in supplicium. Sed nonne bonum est hoc timere ? Vel quia timor servilis bonus est, et eo proprie timetur pena : ergo timere supplicium est bonum.
marg.| Solutio. Quod hic dicitur intelligendum est cum precisione, Λ id est non quod timere incidere in supplicium non sit bonum, sed quia non est sufficiens causa ad salutem : quod patet, quia proprie est servilis timor qui non sufficit ad salutem. Castus autem timor est si timet supplicium inquantum est separatio a Deo : et initialis etiam convertit timorem pene ad separationem. Non ergo dicitur hoc ut prohibitio, sed ad melius promotio. Dico in te esse bonitatem Dei, tamen hac conditione si permanseris in bonitate. Secundum hoc videtur quod nullus sit in bonitate Dei nisi qui permansurus est in illa : sed qui habet caritatem, habet Dei bonitatem, ergo qui habet caritatem, permansurus est in illa caritate : ergo nullus potest cadere a caritate si habet eam. Solutio : Hoc non dicitur propter bonitatem, sed propter effectum eius qui est vita eterna. Unde (Dico in te, etc.) id est si permanseris in bonitate, habebis bonitatem Dei, id est effectum bonitatis eius : et si non, non. Probat a minori, si oleaster insertus est in olivam, quod minus videtur : ergo et oliva in olivam inseri potest, quod magis videtur. Contra naturam, id est contra solitum usum, et nobis notum. Deus autem creator et conditor omnium naturarum nihil contra naturam facit : quia id est naturale cuique rei quod facit, etc. Quod ergo facit Deus ex re ipsa est eius natura : ergo non fuit miraculum illuminare cecum : neque quod Virgo concepit et peperit. Ad idem facit illud Ioannes Damascenus: Spiritus Sanctus supervenit super Virginem secundum Domini sermonem quem dixit Angelus, purgans eam et virtutem susceptivam Dei tribuens, scilicet vim generativam : ergo Spiritus sanctus dedit ei potentiam videndi, ipsum videre fuit ei naturale, licet potentia fuerit miraculosa, similiter data beate Virgini potentia generandi et pariendi ipsum parere et ipsum generare fuit ei naturale : quod hereticum est. Solutio : Id est naturale cuique rei, ut Deus faciat de ea id quod facit. Unde Augustinus super illud Gn. 2.d. Formavit ex costa, etc. Non erat in costa, ut ex ea fieret mulier, sed ut ex ea fieri posset. Et hoc patet in simili. Naturale est eri ut ex eo possit fieri statua : tamen facta statua non est opus naturale.
marg.| Unde natura cecorum erat ut Deus posset illuminare : tamen quod illuminati fuerunt non fuit opus nature eorum. Sic ergo de natura rei est, ut Deus de ea faciat quod facit.
marg.| Et nota quod aliud est fieri secundum naturam, aliud contra naturam. Secundum naturam dicitur fieri quod fit ex principiis naturalibus : principiis, dico, materialibus, formalibus et accidentalibus, et hoc proprie et naturaliter. Contra naturam fieri dicitur proprie quod fit contra principia nature : Non secundum naturam quod fit in natura, non ex principiis nature, non tamen contra principia nature, v.g. Truncus non habet principia ex quibus possit fieri vitulus : non tamen contra hoc sunt principia eius : sic fit omne miraculum. Ad illud Damasceni Vim generativam tribuens : ergo habuit potentiam generandi : hoc concedunt quidam : non tamen exigitur quod actus potentie fuerit naturalis. Dicunt enim quod est quedam potentia, que est a natura, et eius actus naturalis, ut in eis que fiunt secundum naturam naturaliter.
marg.| Quedam non est a natura, cuius tamen actus est naturalis, ut in cecis illuminatis. Quedam est que cum suo actu est supra naturam, sicut in resurrectione corporum erit, et fuit in beata Virgine, et est hic dicta ; et in ceco illuminato, quia cecus ante illuminationem habet potentiam videndi, licet remotam, que quando illuminatus est, movetur a lucido ut exeat in actum. Sed in resurrectione et in beata Virgine potentia non potuit exire in actum, nisi Deus movisset illam. Alii dicunt quod beata Virgo habuit vim generativam per fidem. Modus, numerus, ordo. In libro Sap. 11.d. habetur. In pondere, numero, et mensura. Ex quo patet quod pondus respondet ordini, et mensura modo. Et in libro de natura boni dicit Augustinus Malum est corruptio speciei, modi, et ordinis : ergo loco numeri sumitur species : et hoc patet, quia a specie est numerus et distinctio rei.
marg.| Omnis modus quia omnis res est terminata. Numerus, quia res per formam distinguitur ab aliis, Ordo quia omnis ordo habet stabilitatem aliquam. Et hoc patet, quia tria sunt in unoquoque, materia, forma, privatio. Ex parte materie est res sive modus : ex parte forme, species : ex parte privationis, ordo et stabilitas. Hanc naturam appellamus, etc. summam nature legem, que est ipse Deus qui omnibus imperat, {7. 59va} omnia regit, omnibus legem imponit. A notitia remota sive impiorum, infidelium, sive infirmorum, eius capacium. Hoc dicit, quia fidelibus aliquantulum propinqua est illa lex summa. De hac inf. eod. in fi. sup. illud. Omnia in ipso et per ipsum. Glossa Ars quidem omnipotentis, atque sapientis Dei plena, etc. quam contra seipsum non facit. Unde contra seipsum cum aliquid non faciat Deus, et ipse sit illa lex summa, nihil facit contra eam ; sicut quando dominus Papa facit decretum contrarium alicui decreto quod prius fecit, non facit contra se, sed magis pro se, quia in hoc ostendit suam dignitatem, qua potest mutare cursum consuetudinis. Similiter quando Deus facit contra cursum solitum nature, non facit contra se.
Numérotation du verset Rm. 11,11 
marg.| {7. 58va} Δ [quod sic offenderunt, ut caderent] non sine utilitate. Sed.
marg.| {a} Numquid etc.  Absit] quasi dicat non sine utilitate promisit hoc Deus.
marg.| {b} Sed illorum delicto] occasionaliter.
marg.| {c} Salus est gentibus ut illos] id est Gentiles.
marg.| {d} Emulentur] imitentur Iudeos, credentes, sicut ipsi credebant ante.
marg.| {e} Quod si delictum] Secunda pars.   [Delictum] quo sunt excecati.
marg.| {f} Sunt divitie mundi] id est occasio quare mundi habeat scilicet in sapientia, scientia et Sacramentis.
marg.| {g} Et diminutio] id est abiectio, id est Apostoli qui quasi viles et Abiecti reputabantur.
marg.| {h} Plenitudo] quando omnes fere Iudei convertentur.
marg.| {i} Vobis] Tertia pars. Et est prima ratio ad ostendendum quod convertentur.
marg.| {k} Ministerium] quod erat predicator Gentium.
marg.| {l} Ad emulationem] unde et aliorum bonorum.
marg.| {m} Si enim] Secunda ratio.
marg.| {n} Amissio] idest, infidelitas qua amiserunt Deum.
marg.| {o} Reconciliatio est] occasionaliter.
marg.| {p} Assumptio] per illuminationem.
marg.| {q} Vita ex mortuis] id est reconciliatio a peccatis, quia fere totus mundus in fine convertetur per Iudeos conversos ad fidem.
marg.| {r} Quod si delibatio] Hoc est primum simile. Delibatio est parva pregustatio rei ad probandum qualis sit. Delibationem autem appellat Apostolos qui fuerunt pauci de Iudeis quos prelibavit Dominus, quasi ad probandum quales essent, id est poterant esse residui. Unde cum fuerunt boni, et alii similes poterunt esse.
marg.| {s} Et si radix] hoc est secundum simile, radix Apostolorum, Prophete et Patriarche.   [Et rami] a simili.
marg.| {a} Numquid sic offenderunt] etc. tantum ? Non imo propter utilitatem Gentium. Unde in Ench. Melius enim iudicavit malis bona facere quam mala nulla esse permittere. Utilitates autem que de malis procedunt, complectitur Augustinus in libro de vera religione. Ecclesia utitur Gentilibus ad numerum operationis sue, hereticis ad probationem doctrine sue, schismaticis ad documentum stabilitatis sue, Iudeis ad comparationem pulchritudinis sue : alios ergo invitat, alios excludit, alios relinquit, alios antecedit. Si enim Gentiles instructi essent in fide, non haberet quos predicando ad fidem invitaret. Pulchrior etiam apparet in comparatione Iudeorum, sicut iuvencula comparata vetule, ipsi enim fidem habent unius Dei, sed Ecclesia habet perfecte.
marg.| {d} Ut illos emulentur] Hoc legitur tripliciter. Ut Iudei   [emulentur illos] id est Gentiles, id est non invideant de conversione Gentium, et sic sumitur ly (ut) consecutive Dt. 32.c. Ipsi provocaverunt, etc. et ego provocabo eos in eo qui non est populus. Vel   [emulentur] id est imitentur Gentes in fide. Dt. 28.d. Ipse erit in caput et tu eris in caudam. Gentiles conversi facti sunt caput, Iudei cauda, postea imitantes fidem Gentium. Vel Gentes   [emulentur] id est imitentur   [illos] id est fidem quam habuerunt. Mt. 3.b. Potens est Dominus de lapidibus his suscitare filios Abrahe.   [Divitie sunt mundi] de quibus Is. 33.a. Divitie salutis, sapientia et scientia. Iob. 5.a. Cuius, id est populi Iudeorum, messem, sacram Scripturam famelicus, id est gentilis comedet. Amos. 5.c. Vineas amantissimas plantabitis et vinum non bibetis ex eis, o Iudei. Vinee, libri sacre Scripture quos composuerunt Iudei, vinum, doctrina. Unde in Iudeis completum est illud Ps. 108. Diripiant alieni labores eius. Et illud Ez. 3.e. Benedicta gloria Domini de loco suo supple mota est, id est scientia Scripture, charismata, Sacramenta, in quibus apparet Deus gloriosus. Et 11.d. Elevaverunt Cherubin alas suas, et ascendit gloria Domini de medio civitatis, id est plenitudo scientie de Iudeis   [Quanto magis plenitudo eorum] plena eorum illuminatio. Unde dicit Ecclesia per Ps. 91. Et senectus mea in misericordia uberi, in fine quando convertentur Iudei. Dn. 11.f. Docti in populo docebunt plurimos, illi ultimi Iudei, et ruent in gladio, etc. {7. 58vb} Quia omnibus passionibus se exponent pro fide Christi.
Numérotation du verset Rm. 11,13 
marg.| [Ministerium meum honorificabo] Sic debet quilibet honorare ministerium suum per supererogationem. 1Cor. 9.c. Nam si Evangelizavero, non est mihi gloria, etc. Auctoritas, Beneficia quanto magis indebita, tanto gratiora.   [Delibatio] id est pauci conversi de Iudeis, id est Apostoli. Os. 9.c. Quasi uvas in deserto inveni Israel, et quasi poma ficulnee et in cacumine eius vidi patres eorum, id est Apostolos.   [Si radix] Patriarche et Prophete Apostolorum Os. ultimo capitulo Erumpet radix eius ut libani, per odorem bone operationis. Et per delibationem pregustatio dulcedinis eterne intelligitur   [Que si sancta est, et massa] Prv. ultimo capitulo Gustavit et vidit quia bona est negotiatio eius id est quod bonum forum fecit. Quod significatum fuit Nm. 13.c. ubi Dominus dedit filiis Israel ad pregustandum de fructibus terre promissionis, botrum, ficum et malogranata. Iudei in deserto : Iesus in penitentia vel in claustro.
Numérotation du verset Rm. 11,17 
marg.| {t} Quod si aliqui] Hec est quarta pars in qua monet gentiles ne insultent contra Iudeos.
marg.| {u} Oleastri] est oliva sylvestris cuius fructus amarus, cui comparat Gentiles secundum priorem statum : Iudeos autem comparat olive.
marg.| {x} Insertus] et quasi surculus retinens saporem olive, id est fidem quam habuerunt Iudei.
marg.| {y} Pinguedinis] charismatum
marg.| {7. 59ra} Δ quam prius habuerunt Iudei
marg.| {a} Quod si gloriaris] Ostendit quod non debent gloriari contra Iudeos, quia nihil acceperunt Iudei ab ipsis : ipsi autem multa a Iudeis.   [Si gloriaris] iniuste facis, quia
marg.| {b} Non tu radicem] id est Iudeos.
marg.| {c} Dicis] id est dicere potes.
marg.| {d} Fracti] excecati.   [Ut ego inserar]
marg.| {e} Bene] id est verum est. Et est ly   [ut] consecutivum. Tamen.
marg.| {f} Propter incredulitatem] proprie, non propter te.
marg.| {g} Noli] Ostendit hanc gloriationem esse reprimendam propter timorem.
Numérotation du verset Rm. 11,21 
marg.| {h} Si enim Deus] Ostendit quod debent timere.
marg.| {i} Naturalibus ramis] id est Iudeis qui erant peculiaris et domesticus populus Domini.
Numérotation du verset Rm. 11,22 
marg.| {k} Vide] Ostendit gloriationem esse reprimendam per
marg.| {l} Severitatem Dei et bonitatem] id est misericordiam.
Numérotation du verset Rm. 11,23 
marg.| {m} Sed et illi] Ostendit quod Iudei potuerunt converti per Dei potentiam, et quamdam naturalem similitudinem sumptam in materia maioris et minoris. Dicit ergo :
marg.| {m} Sed et illi] Non excideris si permanseris in bono :   [sed et illi] Iudei, licet modo videantur excecati,   [inserentur] Et hoc probat primo per Dei potentiam.
marg.| {n} Potens est enim Deus] Non ergo impedimentum efficientis, quin possint inseri ; nec ex parte materiali naturali : quod probat quasi a minori et similitudine naturali.
Numérotation du verset Rm. 11,24 
marg.| {o} Nam si ex oleastro] ritu Gentilium sterili.
marg.| {p} Naturali] id est tibi inolito in naturam propter usum idololatrie quam servasti a nativitate tua.
marg.| {q} Contra naturam insertus es] Alludit similitudini, ut qui sint surculi boni in trunco malo : hic autem factum est e converso, quia Gentiles infructuosi insiti sunt in bona radice, scilicet in trunco Iudeorum, id est in fide.
marg.| {s} Quanto magis] etc. pinguedinis olive. Ier. 11.c. Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum ad vocem loquele grandis, etc. quando clamabant, Crucifige et iactabant opera sua.   [Radicis] Osee ultimo capitulo Erit quasi oliva gloria eius. Dt. 33.d. Tingat in oleo pedem suum : dicitur de Aser. Aser, beatus populus Gentilis a Domino conversus.   [Pinguedinis] Gn. 27.f. Frumento, vino et oleo stabilivi eum, id est scientia, doctrina et gratia : dicitur de minori filio, id est de populo Gentili. Hoc etiam potest dici ad illos, qui novas Religiones sunt aggressi, quia confracte erant Religiones : sed iste nove fundate sunt in radice illarum, id est in regulis : unde non debent adversus eas extolli, sed compati confractioni earum.
marg.| {b} Non tu radicem portas] nihil acceperunt ab istis novis, sed e converso.
marg.| {g} Noli altum sapere] quia subito casu que valuere, ruunt. Is. 5.e. Ve qui sapientes estis in oculis vestris.
Numérotation du verset Rm. 11,21 
marg.| {h} Si enim naturalibus ramis] etc. 2Pt. 2.a. Si enim Deus Angelis peccantibus non pepercit, etc. Lc. 23.d. Si in viridi hec fiunt, in arido quid fiet ? Ier. 49.c. Ecce quibus non erat iudicium ut biberent, etc. et tamen nocens relinqueris.   [Sed et illi inserentur] Ier. 17.b. Erit quasi lignum quod transplantatur super aquas quod ad humorem mittit radices suas. Dominus hominem transplantat quando ipsum de malo statu in bonum mutat. Ps. 95. Vineam de Egypto transtulit id est de peccato ad gratiam. Ez. 17.g. Sumam ego de medulla cedri sublimis ; et ponam de vertice ramorum eius, et plantabo super montem et erumpet in germen. Per cedrum, aliquis nobilis, magnus et potens : medulla cedri nobilior inter huiusmodi, super montem in Religione, vel sancta conversatione : et tunc erumpet in germen, quando magnum fructum faciet.
marg.| {n} Potens est] Mt. 3.b. Potens est Deus de lapidibus istis, etc.
Numérotation du verset Rm. 11,24 
marg.| {p} Si ex naturali oleastro] Contra Novitios qui aliquando habent fervorem et pluries falsum, per quem zelum quem habent non secundum scientiam, quandoque presumentes despiciunt antiquiores in quibus non apparet exterius talis fervor.   [Ex naturali oleastro] conversatione seculari per consuetudinem culta et quasi naturali.
marg.| {q} Contra {7. 59rb}   naturam] id est consuetudinem. Iud. 9.b. Ierunt ligna sylvarum ad olivam.
marg.| {r} Insertus in bonam olivam] id est habes devotionem.
marg.| {t} Inserentur] iterum. Unde contra istos Novitios dicitur Ez. 16.g. Soror tua Sodoma revertetur ad antiquitatem suam, id est illi qui videntur tibi omnino dissoluti, et Samaria, isti modo tepidi in Religione, quia Samaria quasi lana interpretatur. Tu ergo time tibi ne tu et filie tue revertaris ad antiquitatem tuam, id est ad peccata tua preterita. Ideo permittit Dominus quandoque tales cadere, qui comparantes se aliis superbiunt.
Numérotation du verset Rm. 11,25 
marg.| {a} Nolo enim vos ignorare] Dixerat quod Deus potens est illos inserere ; hic ostenditur quod potentia illa reducetur ad actum. Unde dicit   [Nolo enim] etc.
marg.| {b} Mysterium] secretum de conversione Iudeorum.
marg.| {c} Ut non sitis] quasi dicat Ego appello mysterium hoc, ut non sitis vobis sapientes, credendo quod per vos possetis hoc scire, quia vestra sapientia non sufficit ad hoc, nisi vobis dicatur.
marg.| {d} Quia cecitas] hoc est mysterium.
marg.| {e} Ex parte] quasi dicat Non omnes excecati sunt. Et illi sunt excecati.
marg.| {f} Donec] id est occasionaliter.
marg.| {g} Plenitudo] multitudo.
Numérotation du verset Rm. 11,26 
marg.| {h} Et sic] postquam intraverit.
marg.| {i} Omnis Israel] in magna multitudine in fine   [salvus erit] Et hoc probat auctoritate Is. 59.d.
marg.| {k} Veniet ex Sion] id est de Iudeis nascetur secundum carnem.
marg.| {l} Qui eripiat] quod est modo, quando aliquis quasi vi convertitur ad fidem. Quod notatur Mt. 12.d. Vasa eius diripiet, etc.
marg.| {m} Et avertat] hoc erit in fine, quando omnes cum desiderio current ad fidem.
marg.| {n} Impietatem] id est infidelitatem. Unde cultus legis pro idololatria et infidelitate modo reputatur Iudeis.
Numérotation du verset Rm. 11,27 
marg.| {o} Et hoc illis a me] Subita mutatio personarum in S. Scriptura appellatur metaplasmus, sed aliter sumitur in Grammatica.   [Et hoc illis a me testamentum erit] id est ego implebo in eis hanc promissionem firmiter. Et hoc faciam.
marg.| {p} Cum abstulero peccata] in fine quando remittam eis peccata.
Numérotation du verset Rm. 11,28 
marg.| {q} Secundum Evangelium] Ostendit quod licet modo sint contrarii doctrine Evangelii, tamen electi sunt a Deo, et conferetur eis gratia et dimittentur peccata.
marg.| {r} Inimici secundum Evangelium] propter Evangelium.
marg.| {s} Propter vos] id est ad utilitatem vestram occasionaliter.
marg.| Vel. [Inimici secundum Evangelium] id est secundum quod dictat Evangelium.
marg.| {t} Autem] sed tamen.
marg.| {u} Secundum electionem carissimi] qua ab eterno elegit eos Deus esse salvandos. Que electio facta est.
marg.| {y} Propter Patres] propter quos iam data est eis gratia quoad aliquos. Vel
marg.| {x} Carissimi secundum electionem et propter Patres] etc. inf. 12.d. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. Is. 5.e. Ve qui sapientes, etc.
marg.| {e} Ex parte contingit] Hoc significatum est Ione ult. d. in cucurbita et Ninivitis. Et 1Rg. 2.a. in Phenenna et Anna : quia prius fuit fecunda in filiis Phenenna, Synagoga : Anna populus Gentilis prius sterilis, sed post ut modo fecunda. Unde ibid. Donec sterilis pepererit plurimos. Is. 54. quasi per totum de hoc.
marg.| {h} Et sic omnis Israel] Quod significatum fuit Gn. 12.a. dicit Abraham, Ego et puer illuc properantes adorabimus, et postquam adoraverimus, revertemur ad vos. Abraham, Christus, Isaac, Apostoli qui immolati sunt a Gentibus quas fecerunt Deum adorare : servi, Iudei expectantes cum asino id est sine sensu spirituali : sed postquam adoraverint, in fine revertentur ad Iudeos et convertentur.
marg.| {k} Veniet ex Sion] Ps. 86. Numquid Sion dicet homo, et homo natus est in ea. Alibi. Ps. 109. Virgam virtutis tue emittet Dominus ex Sion. Sion interpretatur speculum vel specula. Speculum ergo S. Scriptura. Iac. d. Similis est homini consideranti vultum nativitatis sue in speculo Ex. 38.a. Fecit mare eneum de speculis mulierum. A S. Scriptura debet venire qui impietatem vult removere ab alio et a se, quia {7. 59vb} ibi sordes proprie et aliene videntur. Cecus maculas videre non potest. Mt. 15.b. Si cecus cecum, etc. Cecus qui ignorat Scripturam : sicut cecus diceretur qui non posset videre in speculo. Vel Sion interpretatur specula, id est sollicitudo, et cautela vivendi recte, quando munit se contra tentationes diaboli et occasiones peccandi. Hab. 2.a. Super custodiam tuam stabo. Is. 22.c. Super speculam Domini, etc. Ex Sion ergo venire debet ut sit primo cautus contra seipsum. Mt. 7.a. Eiice prius trabem de oculo tuo.
marg.| {l} Eripiat] Notat violentiam, quia quosdam cum violentia oportet extrahere a peccato. Ps. 17. Eripiunt de inimicis meis fortissimis.
marg.| {m} Avertat] occasiones peccatorum, sicut si amoveretur vel averteretur fluvius ne per solitum alveum flueret.
marg.| {q} Secundum Evangelium inimici, carissimi] sic multi secundum presentem statum sunt inimici Dei, sed   [secundum electionem carissimi]
Numérotation du verset Rm. 11,29 
marg.| {z} Sine penitentia] Posset quis dicere : Electio illa irrita vel mutata est propter iniquitatem illorum : ideo ostendit eam esse immutabilem. Deinde quod sunt carissimi secundum electionem.
marg.| {a} Enim] id est quia.
marg.| {b} Dona] gratia in presenti et peccatorum remissio.
marg.| {c} Et vocatio] interior.   [Sine penitentia] precedente. Vel quia posset aliquis dicere. Mirum est quod dicitis Iudeos convertendos, cum nullum signum boni sit in eis. Respondeo. Non debet esse mirum.
marg.| {a} Enim] id est quia.
marg.| {b} Dona] id est peccatorum remissio.
marg.| {c} Et vocatio] interior
marg.| {z} Sine penitentia] exteriori maxime remissio que fit in baptismo, ubi sufficit interior contritio tantum.
Numérotation du verset Rm. 11,30 
marg.| {a} Sicut enim aliquando] Ostendit quod sicut cecitas Iudeorum fuit occasio illuminationis Gentium, ita erit e converso in sine mundi. Continua sic ; Dico quod sine penitentia sunt dona et vocatio Dei, quasi dicat electio Dei immutabilis, et ipse predestinavit Iudeos illuminandos : in fine ergo illuminabuntur.
marg.| {e} Enim] id est quia.
marg.| {f} Non credidistis] id est fuistis in infidelitate.
marg.| {g} Misericordiam] peccatorum remissionem vel gratiam sive fidem.
marg.| {h} Propter incredulitatem] id est propter cecitatem que secuta est ex eorum incredulitate, {7. 60ra} Δ supple occasionaliter.
Numérotation du verset Rm. 11,31 
marg.| {a} In vestram] etc. id est in gratiam per quam habuistis misericordiam, id est remissionem peccatorum.
marg.| {b} Ut et ipsi] etc. Iudei : quod erit quando Gentiles pro maiori parte excecabuntur, et hoc tangitur occulte, in hoc parcens ei. Unde subdit.
Numérotation du verset Rm. 11,32 
marg.| {c} Conclusit] permittendo.
marg.| {d} Omnia] Iudeos et Gentiles, ut fiat distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum. In fine enim permittet Gentes concludi sub peccato infidelitatis, et illuminabit Iudeos, et ipsi Gentiles illuminabuntur, et sic tunc omnium miserebitur.
Numérotation du verset Rm. 11,33 
marg.| {e} O altitudo] Hec est ultima pars in qua respondet anthypophore, que sibi posset fieri, quare permisit illos excecari per illuminationem aliorum et e converso, et ita conclusit omnia in incredulitate. Propter hanc questionem cum admiratione exclamat, Innuens se ignorare hoc secretum Dei   [O altitudo] In hoc notatur profunditas sapientie et scientie Dei.
marg.| {f} Divitiarum] etc. quasi dicat secreta ratio, quare sic operatur in eternis et temporalibus latet.
marg.| {h} Iudicia] id est dispositio rationum Dei.
marg.| {g} Incomprehensibilia] Unde Ps. 35. Iudicia Domini abyssus multa.
marg.| {i} Vie] id est opera per que itur ad Deum.
Numérotation du verset Rm. 11,34 
marg.| {k} Quis enim] Probat iudicia Dei esse incomprehensibilia per auctoritatem Isaie :   [Quis enim] etc. In hoc ostenditur profunditas scientie Dei.
marg.| {l} Quis consiliarius] In hoc notatur scientie eius perfectio : quia si quis consilio non indigeret, perfecte sapiens esset.
Numérotation du verset Rm. 11,35 
marg.| {m} Aut quis prior] Aliqui sunt multum sapientes, et consilio non indigentes : tamen indigent auxilio alterius, et ideo ad ostendendum quod ipse est omnipotens, addit :   [Quis prior] In hoc etiam ostenditur altitudo consilii Dei, quare isti dat gratiam et non alii, licet pares habeant circumstantias, dicit.
marg.| {n} Dedit illi] id est aliquid fecit pro eo : quasi dicat nullus : quod ostendit consequenter, quoniam nihil boni habet homo a se, vel a suo merito, sed tantum a Deo. Et hoc est.
marg.| {o} Quoniam ex ipso] et innuit Trinitatem. Unde sensus est   [Ex ipso] ut auctore sunt omnia.
marg.| {p} Per ipsum]  ; ut per artem.
marg.| {q} In ipso] ut in bonitate qua conservatur unumquodque in esse. Auctoritas Patri attribuitur, sapientia et ars filio, bonitas Spiritus Sancti. Et hec tria necessaria sunt ad hoc quod operans voluntarie aliquid faciat, id est potentia, scientia et voluntas. Similiter sunt hec omnia in Deo operante. Potentia Patris, sapientia Filii, bonitas et voluntas Spiritus Sanctus.
marg.| {r} Ipsi honor, et gloria] Non dicit ipsis, ad innuendum, quod licet sint tres persone, est tantum una essentia.
Numérotation du verset Rm. 11,25 
Expositio Glossae
marg.| {a} Nolo enim] etc. Ut causa notetur. Contra inf. eod. super illud, Facti sunt ut ego inserar. Ibi Glossa Sed quod addis, ut ego inserar, non est causa efficiens : ergo cecitas Iudeorum non fuit causa quod plenitudo Gentium intraret. Solutio : Ibi sup. sumitur causa pro causa directa, et principali : hoc modo non fuit causa illuminationis Gentium cecitas Iudeorum. Veniet secundum carnem ex Sion. Is. 59.d. Cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit : et venerit sicut redemptor, et eis qui redeunt ab iniquitate in Iacob dicit Dominus, hoc fedus meum cum eis, etc. Septuag. quasi fluvius violentus ira Dei veniet cum furore, et veniet ex Sion qui liberet et avertat impietatem a Iacob, et hoc erit eis a me testamentum, dicit Dominus, etc.
marg.| Et nota quod de primo adventu videtur loqui nostra littera de secundo autem Lex. Eripiet, notat illud Mt. 12.c. Et vasa eius diripiet. Voluntarie, modo autem quotquot Iudei convertuntur, hoc est fere aut quia coacti tribulationibus, aut paupertate, aut disperatione : et ideo valde pauci boni sunt. Cultus Iudeorum est impietas ab adventu Christi. Contra. Ipse Christus fuit circumcisus. Lc. 2.c. Et Mt. 26.b. Ipse cum discipulis suis comedit agnum Paschalem. Item Apostolus post mortem Christi Actus Apostolorum 16.a.5 circumcidit Timotheum. Et 21.d. votum Nazareorum in se complevit : quid est ergo quod dicitur impietas ? Solutio Ab adventu Christi, id est consummato adventu Christi, id est consummatis illis propter que venit, que fuerunt passio, resurrectio, ascensio, Spiritus sancti missio et predicatio fidei, et veritatis manifestatio. Unde dicendum quod legalia potuerunt aliquando fieri ponendo spem in eis sine peccato, ut ante adventum Christi postquam venit sine peccato fieri potuerunt dummodo spes non poneretur in eis : manifesta autem veritate fieri non potuerunt sine peccato.
5 Act. 16.
marg.| Vel ab adventu, id est per adventum. Cum abstulero primo : hoc addit Apost. ut Propheta. Helie et Enoch, Apc. 15.b. Per Mal. ult. b. Propter Evangelium quod contra legem eorum est. Contra : supr. 3.b. Legem destruimus per fidem ? Absit : sed legem statuimus : ergo Evangelium quod predicabat Apost. non erat contra legem. Solutio : huius habetur in Glossa ibi : Non enim destruitur lex, cum impleta secundum spiritum, cessat secundum litteram : quia quis diceret, quod prophetia destrueretur quando res eius impleretur ? sic autem se habebant figure ad adventum Christi, sicut prophetia respectu rei cuius est. Hic ergo dicitur Evangelium esse contra legem quantum ad ipsius cessationem per impletionem rerum Evangelii. Aperuit viam ante tempus id est fuit occasio apertionis vie. Hoc dicit, quia etsi tunc non fuissent Iudei excecati : tamen predicaretur Gentibus, et sic converterentur ad fidem, licet non ita cito. Prius enim omnibus Iudeis. Act. 13.g. Vobis oportuit primum, etc. Mt. 10.a. In viam Gentium ne abieritis, etc. Λ Mt. 15.c. Non sum missus, etc. Ablatum est eis regnum, id est S. Scriptura que docet regnare, vel fides que facit regnare. Mt. 21.d. Auferetur a vobis regnum, et dabitur genti facienti fructum eius. Et ex suo vitio. Prv. 1.c. Est ergo in malorum potestate peccare, ut aut peccando, etc. Hoc videtur falsum : quia ex quo peccare est in eorum potestate hoc peccato vel illo, et ex malitia huius peccati fit hoc bonum, et ex malitia alterius aliud, et ita est in eorum potestate. Solutio : In eorum potestate est peccare : sed quod hoc bonum vel illud eliciatur a malitia, non est in eorum potestate, sed Deus hoc facit : unde eis peccantibus accidit ad ipsos quod hoc bonum eliciatur ab illa malitia. Sed Dei permittentis : imo operantis, quia facit quod bonum eliciatur ex eorum malitia : quia autem hoc est in Dei potestate tantum : et sic debet dici operantis, non permittentis Dei : aut in potestate Dei et hominis, et sic falsum est quod dicit, non est in eorum potestate. Solutio : Dei permittentis malum, et ex illo operantis bonum. Sapienter omnia disponit. Sap. 8.a. Alii tamen sunt inimici Dei, etc. Hec est secunda regula Ticonii. Simile Ier. 26.e. Omnes insurrexerunt contra prophetam, et omnes ad liberandum, Multi vocati. Mt. 20.b. omnes docibiles Dei Io. 6.e. Ier. 31.f. Is. 54.d. Sine penitentia, id est sine mutatione. Similiter sumitur nomen penitentie 1Rg. 15.f. Non parcet, neque penitentia flectetur. Ma. 3.b. Ego Deus et non mutor. Quia qui audit a Patre. Io. 6.b. Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Qui non perdit Io. 17.e. Et 6.d. Omne quod dedit mihi Pater, etc. Non inde fuit, per electionem predestinationis. A nobis exierunt 1Io. 2.c. Sine penitentia precedente scilicet meritorium. {7. 60rb} Vocatio Dei qua vocat ad finem, scilicet faciendo, se preparare ad motum fidei. Omnia gratis condonat, scilicet peccata non tamen debita si habet unde solvat. Ut impietas avertatur a Iacob. Tangit auctoritatem. Is. 59.d. Qui redeunt ab iniquitate in Iacob. Ubi Septuaginta habent : Veniet ex Sion qui liberet, et avertat impietates a Iacob. Ita opus erat, scilicet quantum ad Gentiles. Ut aliquid Iudeorum essent inimici : alioquin non esset Evangelium predicatum Gentibus, aut non ita cito. Ut per humiles credatis : quod manifestum fuit in beato Paulo 1Cor. 15.b. Ego sum minimus Apostolorum, etc. Probato, id est manifestato. Per liberum arbitrium iuvari non potestis sine gratia. Per hoc enim quod tandiu fuerunt in infidelitate quasi probavit illis Deus quod non poterant salvari per liberum arbitrium. Nostre misericordie, id est predicationis ex qua est nostra misericordia. Aliqua causa, non efficiens, ut supr. habitum est, nec finalis, quia Iudei non sunt excecati ad hoc quod Gentes consequerentur misericordiam : nec formalis, nec materialis. Sol Infidelitas Iudeorum fuit causa motiva in iudicio Apostolorum. Ex hoc enim quod viderunt Iudeos nolle recipere predicationem Evangelii, viderunt excecationem eorum, ex qua moti sunt ad predicandum Gentibus. Unde ly (aliqua) ponitur attenuative, sicut ibi : Genus est quoddam principium : Item et in Prisciano : Littera est aliqua pars vocis. Ne materiam gloriandi habeant, id est ne crederent se meruisse gratiam, et iustificationem per opera legis. Fidei gratiam, scilicet fidem que est gratia, vel iustificationem fidei, hoc est, que est ex fide. Hic videtur aliquo modo mysterium exponere, quare, scilicet omnia conclusit sub peccato. Misereatur omnium, non quod nullum, etc. Quod quidam falso opinati sunt, ut Origenes sicut dicunt. Et ita patet quod ly (omnium) distribuit per generibus singulorum, non per singulis generum. Sententia mire profunditatis, quia continet quasi duo contraria, rigorem divine iustitie in presenti Iudeorum excecatione, et blandimentum misericordie in Gentium presenti, et Iudeorum futura vocatione. Ad discutiendam iustitiam iudiciorum Dei, id est rationes per quas quosdam permittit excecari. Ad discutiendam gratiam, quare quibusdam dat gratiam sine meritis. Sicut impossibilitas. Lc. 1.d. Non erit impossibile apud Deum omne verbum, Gn. 18.d. Numquid Deo est quicquam difficile. Mt. 19.b. Deo nihil impossibile. Ita et iniquitas non est apud Deum. Dt. 42.a. Deus fidelis et absque ulla iniquitate iustus. Superbis resistit, 1Pt. 5.c. Quibusdam indignis, id est non habentibus merita. Et profundo iudiciorum. Eph. 3.d. Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis que sit longitudo, etc. Cum multi sint alii modi salvationum, hoc se nescire. Sed si Apostolus nescit, multo minus sciunt alii. Sed nonne ante in Glossa habite sunt tres cause. Dictum est enim quod omnia conclusit in incredulitate, ut ad dulcedinem misericordie Dei currerent, ut humiliores fierent, ut gratia muneris esset gratissima. Et sup. eod. super illud, donec plenitudo : Glossa ut causa notetur : ergo nos scimus causam quare excecati sunt. Ad hoc solvunt quidam dicentes quod aliud est querere ad quid sit factum aliquid, et aliud propter quid factum sit aliquid. Unde dicunt quod supra ostensum est ad quid sunt excecati, sed non propter quid. Et hoc innuit se nescire Apost. Sed tamen videtur quod imo sciamus causam efficientem propter quam sunt excecati, quia propter peccatum, scilicet. Et iterum, ad quid, quia ut illuminarentur Gentes, et ipsi humiliarentur. Solutio : Quedam medie cause et collaterales sue infidelitatis et excecationis nobis note sunt, sed immediate et principales nobis omnino sunt ignote. Quod obiicitur, peccatum eorum fuit causa efficiens, et hoc notum est nobis : verum est, sed in comparatione ad illuminationem Gentium omnino nobis est ignotum, ut quare illi sint excecati, et illi illuminati. In hac comparatione innuit se Apost. nescire, propter quid. Sic et iudicia pro quibus scilicet iudiciis. Hoc Isaias dicit, apud Is. 40.g. ubi nos habemus, non est investigatio sapientie eius. Ibi Glossa Ex hoc loco sumptum est illud Apost. Incomprehensibilia. Patris, etc. Patris consiliarius est unigenitus, non quia debeat consilium, sed quia scit que Pater scit. Angelus magni consilii Is. 9.b. sed ex hominibus et Angelis nullus, intellige, nullus purus homo, et sic cessat obiectio de Christo qui est homo et filius Dei, et filius Dei fuit consiliarius patris : ergo et ipse homo, quia dicit Augustinus quicquid dicitur de illo homine, et de filio Dei, et e converso. Sola gratia dat bona : non ergo ex merito dat vitam eternam. Solutio : Bona, id est gratiam in presenti sive illuminationem fidei, hoc sine merito precedente, non sine merito coherente : In ipso Spiritu Sancto Ly (in) notat causam conservativam, quasi connotativam que ad efficientem reducitur. Tres enim diverse prepositiones, etc. Hoc nihil videtur, quia sicut omnia sunt ex patre, ita omnia sunt ex filio et ex Spiritu Sancto et sicut omnia per filium, ita per patrem, et Sp. S. et sicut omnia in Spirit. S. ita omnia in patre et filio. Solutio : Quia per has tres prepositiones dicitur ostendi personarum Trinitas, non dicitur ratione proprietatis, sed ratione appropriationis. Proprie enim dicuntur esse ex patre et ex filio et ex {7. 60va} Spiritu Sancto et per patrem et filium et per Sp. S. et similiter in patre et in filio et in Spiritu Sancto Sed quia, ly [ex] innuit auctoritatem et potentiam que attribuitur patri, ly   [per] sapientiam et artem que filio : ly   [in] conservationem que Sp. S. Ideo dicitur in illis prepositionibus ostendi Trinitas personarum. Sicut Sabellius, qui dicebat quod quando vult, est pater, quando vult, est filius, quando vult, est Spiritus Sanctus non Trinitas nisi tantum in nominibus quando sic nominatur Deus, vel quando sic hec est heresis sua. Sed nota quod hoc nomen pater, quandoque est nomen essentiale, et sic dicitur pater causative, quandoque est nomen relationis, et sic sumitur personaliter pro tertia in Trinitate persona. Similiter hec appellatio   [Spiritus Sanctus] quandoque sumitur orationaliter, et tunc signat divinam essentiam, et dicitur de tribus personis : quandoque sumitur dictionaliter, et sic est nomen persone, et est de genere relationis. Cum audimus omnia esse ex Deo, omnes utique naturas intelligere debemus. Sed actiones male non sunt naturales, sed voluntarie : ergo non sunt ex Deo. Item peccata nascuntur ex voluntate peccantium hoc non est ratione deformitatis, quia ipsa nihil : ergo intelligitur ratione actionis : ergo actio illa in quantum actio non est a Deo, sed a voluntate peccantium. Hoc bene concedunt illi qui dicunt quod non omnis actio est a Deo. Sed hec eadem auctoritas videtur esse contra eos, quia similiter actiones bone non sunt naturales ; sed voluntarie : ergo non sunt a Deo, eadem ratione qua nec male. Solutio : Aliquid dicitur esse naturale dupliciter. Uno modo quia ipsum est a natura, sive quia eius principium est a natura. Alio modo dicitur naturale, quia conservat naturam : sic bona actio est naturalis, mala vero non, quia destruit naturam. Secundum istos qui dicunt quod omnis actio est a Deo, dicendum quod solutio innuitur in hoc quod dicitur, intelligere debemus. Naturale dicitur dupliciter : uno modo cuius principium est a natura, et per modum nature. Alio modo cum principium est a natura, sed non per modum nature, v.g. Generare est a natura et per modum nature. Item liberum arbitrium est principium naturale, sed non per modum nature quando ergo quis peccat, ibi est actio que est a libero arbitrio, secundum quod ipsum est natura, licet sit principium ipsius non per modum nature, sed voluntatis. Privatio autem sive deformitas est a libero arbitrio, non in quantum liberum arbitrium est a natura, sed in quantum ipsum est a nihilo. Cum ergo dicitur. Ex Deo non sunt peccata, sumitur non pro actione tantum, nec pro deformitate tantum, sed pro actione deformata, que in quantum huiusmodi non est a Deo, sed a nihilo, quod non est a Deo. Ex voluntate peccantium, in quantum voluntas scilicet habet admixtum malum. Et cum in Deo sint omnia, ut in causa efficiente, exemplari et conservante. Ex hoc relinquitur quod mali homines sint in Deo : aliter nihil esset dictu ; ergo eadem ratione peccata sunt in eo. Sed tunc queritur, utrum sint in Deo ut in causa efficiente, et tunc Deus peccaret aut ut in exemplari, et si hoc : ergo peccatum in quantum peccatum imitatur Deum sicut exemplatum exemplar : ergo peccando imitamur Deum, et sic assimilamur : sed Deo non assimilamur in peccatis : ergo peccatum non est in Deo ut in exemplari. Item peccatum non est in Deo ut in causa materiali, vel finali, constant ; nec videtur quod aliquo modo essendi in. Solutio : Malus homo est in Deo in quantum est homo, non in quantum est malus, et ideo non inquinat eum. Similiter mala actio non in quantum mala est, a Deo est. Secundum aliam opinionem que dicit quod non omnis actio est a Deo, mala actio non est in Deo. Sed contra super Is. 38. dicitur, quod Prophete videbant in speculo eternitatis populi peccata : sed quomodo viderent ea ibi, nisi ibi essent. Solutio : Sicut peccatum sive malum non est nisi in bono, similiter non resultat in speculo eternitatis nisi per bonum : sicut quando aliquis videt truncationem nasi in speculo, hoc non est, quia ibi sit aliqua idea ipsius truncationis, sed quia ibi videt portionem cui deficit aliquid nasi. Attingit omnia, id est licet mundus sit : Sap. 7.d. Propter suam munditiam que omnino pura est et impermixta non habet contrarium, nec potest corrumpi si autem posset corrumpi, refugeret illud, et ideo nihil refugit, sed omnia attingit. Ex ipso enim, quia ex ipso esse, frequenter sumitur esse ut a causa efficiente : de autem quasi causam materialem notat : licet connotet efficientem, non significat penitus, quia   [de] connotat amplius. Non autem de ipso. Augustinus in duodecimo libro Confessionum Domine de nihilo fecisti omnia, quia si de substantia tua fecisses, essent idem quod filius tuus. Quia non de substantia sua ; si Christus non est de substantia Spiritu Sancti ergo falso dicitur conceptus de Spiritu Sancto Solutio : Non diceretur bene demonstrato Iesu, iste homo est de Spiritu Sancto Non diceretur bene, conceptus est de Spiritu Sancto Cuius ratio est, quia hec propositio   [de] sumpta cum termino significante substantiam, notat causam materialem, et ille homo non est materialiter de Spiritu Sancto sumpta autem cum verbo significante operationem, notat causam efficientem, et ideo bene dicitur, conceptus est de Spiritu Sancto Ex ipso est domus : ly   [ex] notat causam efficientem. Sed filius de ipso : ly   [de] notat causam materialem et efficientem. Intellectu {7. 60vb} conspicientes, sup. 1.c. In illa enim Trinitate summa est origo omnium rerum. Hoc dicit quantum ad patrem qui est principium filii et Spiritus Sancti et omnium creaturarum. Et in hoc notatur proprietas patris que est innascibilitas. Perfectissima pulchritudo. Hoc dicit quantum ad filium. Beatissima delectatio hoc dicit quantum ad Spiritum Sanctum cui attribuitur. Bonum autem est cuius apprehensio est delectabilis : et ideo cum ibi sit summa bonitas, ibi est summa et beatissima delectatio. Licet autem hec tria ita dicantur per appropriationem : tamen proprie dicitur pater perfectissima pulchritudo et beatissima delectatio : et Filius delectatio beatissima, et Spiritus Sanctus perfectissima pulchritudo. Primum autem proprie non appropriate dicitur de patre. Itaque illa tria id est ille tres persone, et est ly   [tria] adiectivum substantivatum. Simile in primo libro de doctrina Christiana Pater et filius et Spiritus Sanctus sunt tres persone quibus fruendum est. Sed obiicitur. Tres res : ergo aliud. Non sequitur. Determinari, id est distingui. Singula, id est singuli. Sunt in singulis, id est pater est in filio et in Spiritu Sancto et filius in patre et Spiritu Sancto et Spiritus Sanctus in utroque. Omnia, id est potentia, sapientia et bonitas. In singulis, id est in patre et filio et Spiritu Sancto Singula in omnibus, id est nihil est in uno quod non sit in alio, quia pater est potentia, sapientia, et bonitas, et filius similiter, et eodem modo Spiritus Sanctus Et unum omnia, id est potentia, sapientia, bonitas sunt unum essentia. Non ergo confuse, id est non indistincte. Ex ipso propter patrem, quali ly   [ex] notat auctoritatem que attribuitur patri. Per ipsum, propter filium, cui attribuitur ars, et sapientia. In ipso, propter Sp. S. cui attribuitur bonitas, qua omnia conservantur in esse, et ly   [in] notat causam conservativam. Hic addita est quedam notula beati Hilarii, hec scilicet Hilarius sexto libro de Trinitate : Esse non est accidens nomen Deo, sed subsistens veritas et manens causa, et naturalis generis proprietas. Esse non est accidens nomen Deo. Dixerat Apost. Ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Sed si omnia habent esse ex ipso, etc. ergo ipse Deus multo magis habet esse : propter hoc ostendere adducta est hic hec auctoritas. Dicit ergo : Esse non est accidens Deo : nam accidens est quod adest, in quo ostenditur quod non semper fuit, et quod abest, in quo ostenditur non semper fore : sic non est esse Dei in Deo : sed omnis creatura sic habet esse quod non semper fuit, et sic esse accidit cuilibet creature, et non Deo. Sed subsistens veritas. In aliis Esse est deficiens vanitas. Unde inf. 8.d. Vanitati omnes creatura, etc. Inde est quod Esse potest adesse et abesse Angelis qui si proprie nature relinquerentur, venascerent : sic non est Esse in Deo, sed in aliis. Unde causa est in aliis non manens, sed transiens in causatum, et hoc per sui diminutionem. Naturalis generis proprietas : quasi dicat Sicut proprium non potest abesse et inest soli : ita Esse divinum est inseparabile a Deo et actu et potentia et intellectu, et illud proprium sibi retinet, nulli alii communicans. Omnis autem creatura habet Esse per modum communis accidentis quia abesse potest quantum in ipsa est, et ab alio habet, et alii se communicat. Proprietas. Unde Ex. 3.d. Qui est misit me ad vos, id est ille cuius esse est proprium. Patris, et filii, et Spiritus Sancti demonstratur equalitas. Per hoc quod hec omnia, ex ipso et per ipsum et in ipso, possunt de qualibet persona dici : quod est, quia una et eadem essentia est pater et filius et Spiritus Sanctus ex qua per quam et in qua sunt omnia. Equalitas, id est essentie unitas divina, id est. O altitudo sapientie et scientie Dei. Vel Domini ibi : Quis cognovit sensum Domini ? Ipsa Trinitas potest dici singula horum, id est de Trinitate potest dici quodlibet horum. Ex ipso per ipsum, in ipso. Sed obiicitur de hoc quod dicit. In patre omnia esse, sane dici potest et de filio similiter et de Spiritu Sancto ergo hec tria confuse dicuntur intelligi, cuius oppositum dictum est super in Glossa Item per hoc, ex ipso, per ipsum, in ipso demonstratur equalitas, id est unitas essentie patris et filii, et Spiritus Sancti ergo totum referendum est ad quamlibet personam : ergo iterum confuse est intelligendum. Item dixit quod ibi ostenditur Trinitas personarum, sed per quid ? Si per   [ipsum] ter positum. Contra. Ly   [ipsum] refertur ad Deum, quod est pure essentiale. Si per prepositiones. Contra : Non differunt nisi in effectu tantum, nec significant aliquam relationem : ergo non innuunt Trinitatem personarum. Solutio : Non significatur ibi, vel supponitur personarum Trinitas, sed divina essentia : tamen per pronomen ter positum innuitur Trinitas. Simile enim in Ps. 66. Benedicat nos Deus, Deus noster, etc. Per ly   [Deus] ter positum, licet sit essentiale, innuitur Trinitas per trinam ipsius positionem : quia vero dicit eum non eos, innuitur essentie unitas. Simile Is. 6.b. Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus : ter, Sanctus, semel, Dominus. Quod obiicitur totum referendum ad quamlibet personam ergo confuse intelligendum : dicendum quantum ad hoc quod eadem nominatur Trinitatis habitudo ad creaturas, confuse est intelligendum : non confuse quantum ad hoc quod innuitur personarum distinctio. Religet ergo nos : Istud   [ergo] non refertur ad antecedens, sed ad subsequens. Unde sic ordina Glossa Quia inter mentem nostram et Deum, etc. ergo religet nos religio, id est {7. 61ra} theosebia, sive cultus divinus, ut Deo super omnia credamus, super omnia in eum speremus et diligamus. Et veritatem id est lucem Io. 14.a. Ego sum veritas. Io. 8.a. Ego sum lux. Hbr. 1.a. Qui cum sit splendor. Nulla creatura interposita, sed ipse solus docet nos. Unde Mt. 23.a. Unus est magister vester. Sed si nulla creatura interposita est inter mentem nostram et Deum : ergo nec Angelus. Contra Za 1.c. Et dixit Angelus qui loquebatur in me ; ergo erat medius inter Deum et mentem Zacharie, manifestans ei que Deus fieri volebat. Item illi Angeli qui sunt superiorum ordinum, nonne nuntiant inferioribus et revelant ista que Deus vult, que illi de inferioribus ordinibus nesciunt, et ita sunt medii inter ipsos et Deum. Sed dicit Dominus in Evangelio Mt. 11.b. Qui minor est in regno celorum, maior est illo id est Io. Bapt. ergo et quolibet alio homine : ergo quilibet homo habet Angelum quasi mediantem inter Deum et mentem suam, qui ei manifestat Dei voluntatem. Preterea, si nihil est medium inter mentem nostram et Deum : ergo videmus facie ad faciem, quod falsum est : sicut etiam dicitur, 1Cor. 13.d. Videmus nunc per speculum : ergo ipsum speculum interpositum est, et ita aliqua creatura. Solutio : inter mentem nostram et synderesim id est superiorem partem rationis et Deum, nulla creatura interposita est quantum ad cognitionem ipsius Dei, sed ipsa prima veritas que est prima et summa lux quantum vult ipsa seipsam manifestat mentibus hominum. Unde non sunt Angeli intermedii ad cognitionem quam habemus de Deo, sed quantum ad cognitionem creaturarum. Unde quandoque. nos instruunt, et hoc patet in Angelo Zacharie qui revelavit ei liberationem populi, non cognitionem Dei. Similiter nec Angelus alii manifestat Deum. Unde Mt. 18. Angeli eorum semper vident faciem Patris. Sed bene revelant maiores minoribus aliqua secreta que sunt, vel debent fieri, vel facta sunt in creaturis. Si queratur quare Deus alias res non manifestat aliis minoribus Angelis, et hominibus sicut seipsum, quod in infinitum maius est. Ratio huius habetur in pr. de doctr. Christ. ut sit mutua caritas inter Deum et hominem et Angelos, ideo se eis manifestat per aliquos homines et per Angelos et minoribus Angelis per maiores, ut sit mutua caritas hominum ad Angelos et Angelorum ad homines. Quod obiicitur, speculum est medium inter mentem nostram et Deum, verum est : tamen mens nostra immediate se habet ad Deum : quia sicut dicit Augustinus in quinquagesimoa <capitulo> de Trinitate statim ut nominatur veritas, quedam coruscatio prime veritatis statim est in anima in qua cognoscitur res : sicut est in lumine, statim cum aperio oculos, primum quod offertur eis, ipsa lux est, ipsam tamen non video, sed rem obiectam in ea : sed quando postea cogito per quod video parietem, ad ultimum recurro et percipio lucem. Similiter quando homo recurrit ad mentem suam postquam cognovit in prima luce per speculum revertitur ad primam lucem que Deus est, et hoc modo videt Deum per speculum. Quia ergo nihil est intermedium, inter mentem nostram et Deum, dicitur 1Cor. 11.b. quod vir id est synderesis non debet velare caput suum. Ideo etiam dicit Ioannes Damascenus quod Deus mediante anima univit sibi corpus. Et veritatem, ipsum filium qui dicit. Io. 14.a. Ego sum via et veritas et vita id est lucem interiorem, docentem et illuminantem mentem nostram, secundum quod ipse dicit Io. 13.b. Vos vocatis me, magister, etc. Vel dicendum quod in oculo materiali lucem exteriorem luci interiori ipsius oculi oportet coniungi ad hoc quod visus egrediatur in actum : sic est in anima intellectus speculativus quasi lux interior ; lux exterius adveniens, quedam gratie illustratio, et hoc maxime quando egreditur in actum ad cognoscendum Deum. Ipsam veritatem id est filium. Nulla ex parte dissimilem in ipso, et cum ipso patre : ergo qui movetur in patrem, movetur in filium. Solutio : Veneremur veritatem id est filium in ipso et cum ipso patre id est filium existentem eiusdem substantie cum patre. Forma omnium, eadem ratione qua dicitur ego mundus archetypus. Ab uno id est patre. Ad unum id est patrem. Neque suis finibus id est in naturis suis terminatis. Nisi Deus summe bonus esset. Ex hoc enim quod conservat omnia in esse. Invidit : quia ut dicit Plato, ab ipso summe relegata est invidia. In ipso bono id est in Deo. Alia quantum vellent. Hoc dicit quantum ad rationalia : quantum possent id est per terminos sibi constitutos a Deo, hec est capacitas cuiusque rei, homo autem non quantum est capax Dei, tantum participat bonitatem Dei, quia in infinitum est capax eius : sed quantum vult, tantum participat. Et hoc patet : Sint enim duo eque capaces bonitatis Dei secundum naturam suam, sed tamen sint dispares in caritate, vel unus sit in caritate, alius non constat quod qui maiorem habet caritatem, magis participat bonitatem Dei. A quo, patre. Per quem, filium. In quo, Sp.S. A quo discessimus, a patre ? Et quia patri attribuitur principium, et in peccando recedimus a nostro principio. Cui id est filio. Dissimiles, quia ipse est imago et summa similitudo Patris. A quo Spiritu Sancto perire non permissi sumus, quia ipsi attribuitur bonitas per quam conservamur in esse. Principium ad quod recurrimus. Naturale est unicuique ut ad principium suum recurrat. Sap. ult. b. Omnis creatura ad suum genus refigurabatur. Formam id est filium, quam sequimur id est imitamur, quia ipse est imago. Et gratiam id est Spir.S. cui attribuitur benignitas, ex qua datur nobis {7. 61rb} gratia, per quam reconciliamur Deo. Unum id est patrem. Ad similitudinem eius id est filium. Ad unitatem, quia divisum erat cor a Deo per voluntatum diversitatem. Os. 11.a. divisum est cor eorum, nunc interibunt. Pacem : Hoc dicit quantum ad Spir.S. quia pax est quoddam vinculum unitatis. Eph. 4.a. In vinculo pacis : et Sp.S. connexio patris et filii. Unitati adheremus id est Deo per unitatem voluntatis, scilicet Deum : tangit quod dicitur in pr. Gn. ubi tangitur Trinitas personarum per tres sententias. Dixit Deus, fiat lux, per hoc intelligitur pater. Et facta est lux, per hoc filius, per quem non tantum lux, sed omnia facta sunt. Et vidit Deus lucem, quod esset bona, per hoc Sp.S. quia videre Dei, est placere ei, in quo intelligitur conservatio rei, quia si displicet alicui res si potest, destruit eam, si autem placet ei, conservat : et h.e. quod dixit, Fiat, pater. Factum, in hoc filius : hoc est quod ibi dicitur, Facta est lux. Qua complacuit, h.e. quod ibi dicitur, Vidit Deus, etc. Et he sunt res quibus fruendum est. Secundum hoc ergo hoc nomen (res) commune est ad patrem et filium et Sp.S. et ad essentiam. Sed contra ; Imo videtur quod sit tantum nomen substantie, quia nullam distinctionem personarum facit : et dicitur de singulis personis et de omnibus in summa, ergo est nomen essentiale. Male ergo dicitur pater et filius et Spir.S. sunt tres res : sicut male dicitur sunt tres dii. Item hoc nomen (quid) quia nullam formam determinat, essentiale est tantum : hoc autem nomen (quis) non : quia determinat rationalitatem, dicitur n. de creatura rationali, et ideo (quis) est nomen personale : ergo cum hoc nomen (res) sit magis commune et minus determinet formam quam hoc nomen (quid) potius debet esse nomen essentiale. Item nihil est commune secundum rem persone et essentie : in Trinitate n. non est commune, nisi ipsa essentia personarum : si ergo hoc nomen (res) est commune personarum et essentie, intellectus ipsius est cassus et vanus : et ipsum nomen. Si propter hoc concedatur quod est essentie tantum, tunc queritur cum hoc nomen (essentia) commune sit ad omnes essentias, et hoc nomen (res) similiter : quare ergo potest trahi hoc nomen (res) ad supponendum pro tribus personis singulariter, et hoc nomen essentia non. Solutio : Hoc nomen (res) commune est ad essentiam, et personas per modum analogi. Ad primum ergo quod obiicitur, dicitur de singulis et in summa ; ergo est nomen essentiale : non sequitur. Nonnisiintelligendum est de nominibus que dicuntur de singulis personis, et in summa singulariter tantum ; et hoc non est in hoc nomine (res) imo pluraliter dicuntur, tres res. Ad illud res nullam formam determinat etc. dicendum quod hoc nomen. (Quid) dicit radicatum et perfectum forma substantiali, et propter hoc significat et supponit essentiam et non personam ; quia persona etsi dicat radicatum et formatum, h.e. forma accidentali, non substantiali : hoc autem nomen (res) non dicit quid radicatum forma subanimali, vel accidentali, sed communiter ad hoc et illud : et ideo non est essentiale tantum, nec personale tantum, sed commune ad hoc, et illud. Ad illud ; nihil est commune in re essentie et personis ; ergo intellectus illius nominis est cassus et vanus : non sequeretur : quia nominis communitas non exigit rei communitatem sed sufficit ei communitas privationis cuiusdam. Dicendum ergo quod communitas intellectus huius nominis (res) habet huiusmodi privationes communes, non habere principium essendi in tempore non posse mutari, et consimilia que communia sunt essentie, et persone. Si tamen res dici debeat. Sed videtur quod magis proprie dicatur res quam contra : quia contra dicitur de Deo per translationem, qui est tamen ens proprie : res autem idem est quod ens : ergo proprie dicitur de Deo. Solutio : quamvis proprie dicatur res de Deo, tamen commune est ad Deum et ad creaturas, et nullam dicit excellentiam, causa dicit excellentiam, et ideo magis appropriate dicitur de Deo quam res. Sed iterum quia, nomen causa commune est ad causas creatas, audito eo non statim recurrit intellectus ad Deum, et ideo melius, illa summa Trinitas Deus. Melius id est expressius dicitur ita, quia audito hoc nomine (Deus) statim intelligo bonitatem primam : per hoc quod dico, Trinitas, mutua et summa dilectio et beatitudo intelligitur. Eadem tribus eternitas que imponitur a privatione principii et finis. Eadem incommutabilitas, quia mutari non potest. Maiestas, quia omnia excedit. In patre unitas. Queritur, quare potius patri quam filio et quam Sp.S. attribuitur unitas, cum similiter sit filius unus et Sp.S. Item cum omnes persone sibi invicem sint equales, quare potius filio attribuitur equalitas. Tria hec id est hi tres unum, omnia propter patrem imo propter eandem essentiam. Equalia omnia propter filium ; ergo pater equalis est Spir.S. propter filium ; ergo pater aliquid habet a filio, quod falsum est. Ad hoc solvunt quidam sic : Omnia sunt unum propter patrem id est tres personas dicimus esse, et unitas est in patre Similiter omnia equalia propter filium id est tres personas dicimus esse, et equalitas est in filio. Similiter quod sequitur, Tres personas dicimus esse, et connexio est in Sp.S. Eadem ratione potuit dicere Augustinus Omnia sunt equalia propter patrem id est tres personas dicimus esse et equalitas est in patre : et similiter omnia unum propter filium. Ideo dicitur quod patri attribuitur unitas propter duo : quia sicut unitas non est ab aliquo numero, sed omnis numerus est ab ipsa : ita pater a nullo est, et {7. 61va} omnia sunt ab eo. Alia ratio est, quia sicut unitas per se multiplicata non generat nisi seipsam : unde semel unum, unum est : omnis autem numerus alius per se multiplicatus alium numerum generat, ut bis duo sunt quatuor. Eodem modo etsi pater multiplicet se generando filium, et spirando Sp.S. non tamen aliud generat aut spirat quam est ipse, Equalitas appropriatur filio, quia per patrem intelligimus filium : et sic primo, duo, masculine : et ita primo equalitatem intelligimus in filio, non in patre, quia in uno non est equalitas : nec primo in Spiritu sancto, sed quasi tertio. Alia ratio est, quia pater non habet ab aliquo quod habet, et ideo proprie nulli adequatur : sed filius quod habet a Patre, totum dat alii persone id est Spiritui sancto totam suam essentiam, sicut et pater : et ita in hoc est ei equalis : sed Spiritus sanctus nulli persone dat essentiam suam, et ideo in hoc non est alicui equalis persone. Concordia attribuitur Spiritui sancto ; quia est amor patris et filii, et quedam vita copulans et connectens. Dicit ergo, Unum omnia propter patrem, quia quod filius sit unus et spiritus similiter, habent a patre a quo habent quicquid habent. Sed nota quod cum dicitur, pater est unum propter patrem, sensus est, non habet ab alio quod sit unum : unde ly (propter) notat innascibilitatem. Cum vero dicitur, filius est unum propter patrem, ly (propter) notat subauctoritatem in filio. Similiter cum dicitur, Spiritus sanctus est unum propter patrem. Equalia autem propter filium, ly (propter) notat originem, quia in filio intelligitur equalitas. Et primo notat causam cognoscendi, quia filius quasi argumentum. Equalitas in Trinitate, eo quod est quasi media persona equalis utrique. Connexa propter Spiritus sancti ly (propter) notat signum secundum quosdam, secundum alios, causam formalem. Latria, cultus Deo exhibitus. Filius est de patre, idest habet esse de patre. Imago enim si perfecte implet, idest si est eiusdem substantie : Ipsa coequatur ei, non illud imagini sue. Imo per locum a relativis si hoc adequantur huic et e converso. Solutio : Loquitur vulgari et consueto modo : sicut dicitur, miles vadit cum rege, non consuetum est dicere e converso, eo quod sic notatur subauctoritas in milite respectu regis. Similiter cum dicitur, hoc adequatur huic, secundum communem modum loquendi, notatur quod illud cui adequatur aliud, primo habeat suam quantitatem.
a quinquagesimo] coniec., l Ed1703
marg.| Unde cum dicitur, imago eius est, subauctoritas notatur in imagine respectu illius cuius est imago. Ubi, idest in qua imagine. Unum est imago. Tamquam verbum perfectum, perfecte loquens patrem, quia nihil est in patre quod non sit in imagine, idest in filio : sicut si verba nostra, omnia que in mente nostra sunt significarent, dicerent perfecte mentem nostram. Ars quedam. Unde filius dicitur etiam mundus archetypus, ab archos quod est princeps, et typos quod est figura ; quasi principalis figura. Unde dicit Augustinus Qui negat mundum archetypum esse, filium Dei negat. Hbr. 11.a. Fide intelligimus secula aptata verbo Dei. Ibi : Augustinus Invisibilis mundus erat in Dei sapientia, ad cuius similitudinem factus est visibilis mundus. Ars autem est finitum infinitorum compendium. unde de universalibus non de singularibus. Similiter etsi quantum ad nos sint res infinite, in Deo tamquam in arte finite sunt. Plena omnium rationum, idem est ars et ratio, sed ars dicitur in singulari ratione essentie. Rationum in plurali, ratione diversorum effectuum. Incommutabilium viventium, ad differentiam artis in anima nostra que non est ipsa anima, et ideo non est vita, nec vivit : sed ars mentis divine est ipsa mens, et ideo vivit, sicut ipsa. Et omnes, rationes. Unum in ea, idest cum ea. Ubi, in quo uno, idest in essentia. Novit omnia per ipsum, per suam essentiam : et ideo quia novit omnia per essentiam suam, non deest aliquid scientie Dei, quia idem est quod divina essentia : sed nostra scientia est quasi umbra rerum exteriorum a quibus generatur, et ideo mutabilis est, sicut et ipse res. Ineffabilis quidam complexus patris et imaginis, idest filii. Non est sine fruitione : ergo pater fruitur filio : sed frui est amore alicui inherere propter se : ergo dilectio patris habet causam finalem, ipsum filium. Solutio : Pater inheret filio propter filium, ly (propter) notat gratitudinem, non finem. Alii dicunt, quod pater filio fruitur, idest diligit eum cum maxima dilectione, et sumitur (frui) improprie. Non enim que creata sunt, etc. Contra : super illud Ie. 26.a. Si forte audiant, etc. dicit Origenes Non enim quia Dominus futurum novit aliquid ideo futurum est, sed quia futurum est ideo novit. Solutio : Ly (quia) notat causam sine qua non. Sed tamen videtur mentiri Origenem. Dicendum autem quod ly (quia) notat causam formalem a forma paradigmatis : Et sic patet quod verum est quod hic dicitur. Quod autem dicit Augustinus quia futurum est, Deus novit, ly (quia) notat causam materialem : sicut cum video parietem, paries est causa materialis visionis mee. vel dicendum quod Origenes ibi loquitur de peccatis, ut patet si consideres totamGlossa Et revera non quia quod Dominus scit aliquod peccatum, futurum est de necessitate, quia ipse non est causa malorum : sed quia futurum est. Ideo novit quasi materialiter. Hic autem loquitur Augustinus de creaturis et de bonis quorum Deus causa est. {7. 61vb} Atque ubertate. Hec ubertas non appellatur gratia inhabitans, sed bonitas Dei, per quam largitur unicuique rei bonitatem secundum propriam capacitatem Unde Mt. 25.b. Dedit unicuique secundum propriam virtutem. Unitatem et speciem et ordinem. Ex hoc patet quod unitas est numerus rei : ergo species est mensura vel pondus : sed ante dictum est quod species respondet numero. Solutio : Species numero respondet, ordo ponderi, unitas mensure : quia si res essent immense, non essent separate, sed esset quelibet in qualibet : sed per mensuram suam divise sunt, constat : et ideo cum unum sit indivisum, patet quod unitas respondet mensure : et ita a patre cui attribuitur unitas, habent res mensuram proprie : ordo autem respondet Spiritui sancto quia trahit quemque sua voluntas. Dilectio ergo, et delectatio ordinant unumquemque in suo loco : et ideo Spiritui sancto attribuitur ordo rerum. Sicut Sabelliani, dicentes quod Trinitati nihil suberat vere, sed Deus quando vult, est pater, quando vult, est filius, quando vult, est Spiritus Sanctus. Excepto quod relative, id est excepto quod dicitur habere aliquid per modum relationis. Sed iste modus habendi non est contrarius simplicitati, quia propter relationem nihil accrescit ei. Sicut Augustinus ponit exemplum in libro de Trin. quando nummus sit pretium panis, ex hoc nihil accrescit ei : similiter nec circulo quando fit signum vini. Sicut in ceteris rebus est, ut in anima que non est idem quod habet : habet enim scientiam et virtutem, et ipsa non est hec. Hic consequenter poni solent quedam notule Hilarii valentes ad hoc quod dixit Augustinus Imago si perfecte implet illud cuius est imago, etc. Sic autem incipit notula Hilarii : Hilarius in septimo libro de Trinitate Similitudinis equalitas, etc.
marg.| Postille notularum : Similitudinis equalitas, idest quia est reperire in Deo equalitatem : nec habet solitudinem persone : nec diversitatem essentie. Quia omnis equalitas, id est perfecta equalitas. Nec diversa, id est non potest esse in diversitate essentie. Nec sola fit, id est cum singularitate persone. Inde sequitur illa notula Hilarii. Et respondet ei quod dixit Augustinus Hoc est verbum perfectum, etc. in eod. lib. Filius est in patre, ly (in) notat identitatem essentie et distinctionem personarum. Non per transfusionem. Nota quod duo sunt modi generationis. Unus est sicut quando aliquid quod est in patre, transfunditur in filium. Alius per refusionem, sicut quando aqua conglobatur tota in glaciem, et e converso. Neutra istarum est vel fuit in generatione filii : quia in prima transfundens retinet aliquid quod non transfundit in esse filii : In secunda totum datur et nihil retinetur : sed in generatione eterna pater totam essentiam retinuit, et totam filio dedit.
marg.| Sequitur : . Alia notula in septimo libro de Trinitate Non ex compositis, idest non ex elementis, quia si hoc posset corrumpi. Deus qui vita est, idest quia vita est. Virtus, summe potens. Ex infirmis, idest ex accidentibus secundum quod individuum dicitur esse ex collectione accidentium. Ex obscuris, idest ex proportionibus.
marg.| Et nota quod removet a Deo quatuor genera compositionum. Est enim compositio metaphysica, physica, arithmetica, geometrica. Non ex compositis, sic abnegat a Deo compositionem metaphysicam que est ex materia et forma : que scilicet componuntur ad faciendum unum : et Angeli metaphysice loquendo componuntur ex materia et forma. Neque ex infirmis, idest elementis ex quorum infirmitate est, ut sint in continuo motu et conflictu et sic unumquodque solvit suum esse : et ita abnegatur physica. Neque ex obscuris, abnegat compositionem arithmeticam, quia Plato composuit animam ex proportionibus inventis in numeris, et illa compositio valde obscura est. Coaptatur : hoc dicit quia anima non est ex numeris, sed ei coaptantur proportiones numerorum. Formalis, idest formatus. Ex disparibus id est ex partibus integralibus : omne compositum, potest dividi in tres duplas et subduplas et ita in disparia : sic non est Deus compositus, et hec est geometrica compositio. Notula Hilarii. Non humano modo : quia omnes illas est reperire in homine et non in alia re absoluta, idest non ex infirmis elementis composita : terra scilicet siccitate colligatur cum igne ; frigiditate colligatur cum aqua. Infinita, idest non ex obscuris proportionibus : quia omne proportionale est infinitum. Non ex disparibus, sicut composita geometrice. Sed vivens ipsa per totum, quia est sua vita : sed non quicquid est in homine, est vita sua. Natura scilicet perfecta : Hoc dicitur contra compositum ex materia et forma, quia si utraque esset perfecta natura, neutra indigeret alia, et ita numquam componerentur invicem. Notule Hilarii si continuantur in littera : Hilar. in 7. libro de Trinitate Similitudinis equalitas nec similitudinem habet nec diversitatem : quia omnis equalitas nec diversa nec sola fit. In eod. Filius in patre est et in filio Pater non per transfusionem, refusionemque mutuam, sed per viventis nature perfectam nativitatem, etc. Hilar. in 7. libro de Trinitate Non ex compositis Deus qui vita est, subsistit : neque qui virtus est, ex infirmis continetur : neque qui lux est, obscuris coaptatur, neque qui spiritus est ex disparibus formulis : totum quod in eo est, unum est. Non humano modo ex compositis Deus est, ut in eo aliud sit quod ab eo habetur, et aliud sit quod ipse {7. 62ra} habeat : sed totum vita est, natura scilicet perfecta, absoluta et infinita, et non ex disparibus constituta, sed vivens ipsa per totum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Rm. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=60&chapitre=60_11)

Notes :