Hugo de Sancto Caro

Capitulum 9

Numérotation du verset Rm. 9,1 

Veritatem dico in Christo Iesu1
1 Iesu] om. Weber
non mentior,
testimonium perhibente mihi2 conscientia mea
2 perhibente mihi] inv. Weber
in Spiritu sancto,
Numérotation du verset Rm. 9,2 

quoniam tristitia est mihi magna
et continuus
dolor
cordi meo.
Numérotation du verset Rm. 9,3 

Optabam enim ego ipse3
3 ego ipse] inv. Weber
anathema esse a Christo
pro fratribus meis,
qui sunt cognati mei
secundum carnem
Numérotation du verset Rm. 9,4 

qui sunt Israelite,
quorum
adoptio est filiorum,
et gloria,
et testamentum4,
4 testamentum] testamenta Weber
et
legislatio,
et obsequium,
et
promissa,
Numérotation du verset Rm. 9,5 

quorum
patres
ex5 quibus est6 Christus
5 ex] et praem. Weber |
6 est] om. Weber |
secundum carnem,
qui est
super omnia Deus benedictus in secula.
Amen.
Numérotation du verset Rm. 9,6 

Non autem
excidit7
7 excidit] quod exciderit Weber
verbum Dei. Non enim omnes qui ex circumcisione sunt8
8 circumcisione sunt] om. Weber
Israel hi sunt Israelite9,
9 Israelite] Israhel Weber
Numérotation du verset Rm. 9,7 

neque quia semen sunt Abrae
omnes filii Abrae.
Sed in Isaac
vocabitur tibi semen,
Numérotation du verset Rm. 9,8 

id est non qui filii carnis
hii filii Dei,
sed qui filii sunt promissionis estimantur
in semine.
Numérotation du verset Rm. 9,9 

Promissionis
enim
verbum hoc est.
Secundum hoc tempus
veniam ad te10
10 ad te] om. Weber
et erit
Sare filius.
Numérotation du verset Rm. 9,10 

Non solum autem illa11,
11 illa] om. Weber
sed et Rebecca ex uno concubitu12 habens Isaac patris nostri13
12 concubitu] concubitum Weber |
13 patris nostri] patre nostro Weber |
Numérotation du verset Rm. 9,11 

Cum enim nondum nati fuissent,
aut aliquid egissent boni aut mali14,
14 boni aut mali] bonum aut malum Weber
ut secundum electionem propositum Dei maneret,
Numérotation du verset Rm. 9,12 

non ex operibus, sed ex vocante
dictum est ei,
quia maior serviet minori,
Numérotation du verset Rm. 9,13 

sicut scriptum est :
Iacob dilexi Esau autem odio habui.
Numérotation du verset Rm. 9,14 

Quid ergo dicemus ?
Numquid iniquitas apud Deum ? Absit.
Numérotation du verset Rm. 9,15 

Moysi enim dixit15 :
15 dixit] dicit Weber
miserebor
cuiu misertus sum16
16 cui misertus sum] cuius misereor Weber
et misericordiam
prestabo
cuius miserebor.
Numérotation du verset Rm. 9,16 

Igitur non volentis
neque currentis,
sed miserentis Dei.
Numérotation du verset Rm. 9,17 

Dicit enim Scriptura pharaoni
quia in hoc ipsum
excitavi
te, ut ostendam in
te
virtutem meam,
et ut
annuntietur nomen meum in universa terra.
Numérotation du verset Rm. 9,18 

Ergo
cuius vult miseretur
et quem vult
indurat.
Numérotation du verset Rm. 9,19 

Dicis itaque mihi :
quid adhuc queritur ?
Voluntati enim eius quis resistit ?
Numérotation du verset Rm. 9,20 

O homo,
tu quis es
qui respondeas Deo ?
Numquid
figmentum
dicit17 ei
17 figmentum dicit] inv. Weber
qui se finxit,
quid me fecisti sic ?
Numérotation du verset Rm. 9,21 

An
non habet potestatem
figulus luti
ex eadem massa
facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?
Numérotation du verset Rm. 9,22 

Quid18 si volens Deus
18 quid] quod Weber
ostendere iram,
et notam facere
potentiam suam,
sustinuit
in multa patientia vasa ire aptata in interitum,
Numérotation du verset Rm. 9,23 

ut
ostenderet divitias
glorie sue
in vasa misericordie, que preparavit
in gloriam ?
Numérotation du verset Rm. 9,24 

Quos et vocavit,
nos non solum ex Iudeis
sed etiam ex gentibus,
Numérotation du verset Rm. 9,25 

sicut in Osee dicita :
0 Os. 2, 23-24.
Vocabo non plebem meam
plebem meam,
et non dilectam meam
dilectam mea19,
19 et...mea] om. Weber
et non misericordiam consecutam
misericordiam consecutam.
Numérotation du verset Rm. 9,26 

Et
erit in
loco
ubi dictum est eis : Non plebs mea vos ibi
vocabuntur filii Dei vivi.
Numérotation du verset Rm. 9,27 

Isaias autem
pro Israel
clamat20 :
20 pro Israel clamat] inv. Weber
si fuerit numerus filiorum Israel
tamquam arena maris
reliquie salve fient.
Numérotation du verset Rm. 9,28 

Verbum enim
consummans et abbrevians21 in equitate,
21 abbrevians] brevians Weber
quia
verbum breviatum
faciet Dominus super terram.
Numérotation du verset Rm. 9,29 

Et sicut predixit Isaias : Nisi Dominus Sabaoth
reliquisset nobis semen,
sicut Sodoma facti essemus
et sicut Gomorrha
similes fuissemus.
Numérotation du verset Rm. 9,30 

Quid ergo dicemus ?
Quod gentes que non sectabantur iustitiam
apprehenderunt
iustitiam ?
Iustitiam autem que ex fide est,
Numérotation du verset Rm. 9,31 

Israel autem sectando
iustitiam22
22 autem...iustitiam] vero sectans legem iustitie Weber
in legem iustitie non pervenit.
Numérotation du verset Rm. 9,32 

Quare ?
Quia non ex fide sed quasi ex operibus.
Offenderunt enim23 in lapidem offensionis,
23 enim] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 9,33 

sicut scriptum est : ecce pono
in Sion
lapidem offensionis
et petram scandali,
et omnis qui credit in eum
non confundetur.

Capitulum 9

Numérotation du verset Rm. 9,1 
marg.| Veritatem dico] Primo ostendit predestinationem numquam frustrari, ibi :   [Veritatem dico] Secundo ostendit predestinationem esse gratuitam electionem, ibi :   [Non solum autem illud, sed et reliquie] Tertio quod etsi bonum insit homini ex Dei predestinatione ; numquam malum inest alicui ex predestinatione vel prescientia, ibi :   [Quid ergo dicetur] etc. Quarto, quia etsi Deus bene utatur malitia, tamen non impertit ipsam, ibi :   [Quia in hoc excitavi te] Quinto nullum posse conqueri de Domino ; si quosdam eligit, quosdam reprobat, ibi :   [O homo tu quis es] Sexto, non esse personarum acceptionem in Dei electione vel predestinatione, ibi :   [Quos et vocavit non solum ex Iudeis] Septimo electionem Israel non esse frustratam, ibi :   [Isaias autem] pro Israel. Ultimo, quod etsi non sit frustrata, tamen gratis est adimpleta, ibi :   [Quid ergo dicemus] Dicit ergo :
marg.| {h} Veritatem dico] Hic ostendit quod Iudei separati a Christo numquam fuerunt predestinati, et sic respondet antipophore que posset ei fieri. Dixisti, quia nihil potest predestinatos separare a caritate Christi. Hoc videtur falsum, quia Iudei sunt separati. Respondet quod separati numquam fuerunt predestinati. Sed prius ostendit quod multum dolet de eorum separatione ne aliquis dicat quod hoc dicat ex invidia.   [Veritatem dicitur] quasi iurans hoc dicit.
marg.| {i} Testimonium perhibente conscientia] fundata.
marg.| {k} In Spiritu sancto] qui est testis quod verum dico.
marg.| {l} Quoniam tristitia mihi magna est] de desperatione Iudeorum.
marg.| {n} Enim] quia.
marg.| {m} Optabam] id est optative, si esset optabile, id est si possem sine mortali. Vel (optabam anathema) id est divisus, id est diutius carere visione Dei pro
marg.| Δ ipsis
marg.| {h} Veritatem enim dico] Positus in Christo, Eccl. 10.a. Si spiritus potestatem habentis ascendit super te, locum tuum ne dimiseris id est Christum.
marg.| {m} Optabam anathema fieri] Videtur quod male optaret, quia plus se diligeret quam ipsos. Solutio : Optabam id est optarem, ut ponatur preteritum imperfectum indicativi pro futuro subiunctivi, qui ex natura sua impetrat conditionem. Unde dicendum. Optarem id est si esset optabile. Sic Gal. 4.c. Si fieri potuisset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.
marg.| Vel. Optabam fieri anathema id est divisus, id est tribulationibus expositus : Hoc est enim quodammodo dividi. Unde super illud, Deus meus ut quid dereliquisti me, dicit Glossa Clamat caro in separatione a divinitate, id est ab auxilio divinitatis : ideo Paulus pro salute superna anathema esse optavit, imitari volens Dominum suum ; quia et ipse
marg.| Λ cum
marg.| {7. 51va} Δ ipsis. Vel divisus, id est tribulationibus expositus.
marg.| {a} Quorum] id est de numero quorum.
marg.| {b} Adoptio est filiorum] ut in Patriarchis.
marg.| {c} Et gloria] quia dicebantur populus peculiaris. Deuter. 7.b. Et enumerat hic omnia, ad ostendendum quod multum est dolendum de perversione Iudeorum.
marg.| {d} Non autem quod exciderit] Ostendit predestinationem Dei, et maxime de Iudeis numquam frustrari : Et ostenso quod doleat de separatione Iudeorum, quia posset quis dicere contra hoc quod dixerat ; neque alia creatura poterit nos predestinatos separare a caritate Dei : imo quia Iudei sunt separati. Ad hoc respondet. Verum est, multi Iudei sunt separati, sed non dico hoc quia excidit, id est frustratum sit propter hoc
marg.| {e} Verbum Dei] de predestinatione Iudeorum. Et vere non propter hoc excidit.
marg.| {g} Enim] id est quia.
marg.| {f} Non omnes qui ex circumcisione Israel sunt] secundum carnem.
marg.| {h} Israelite] id est de illis Israelitis qui sunt predestinati, etc. Que sequuntur similiter expone.
marg.| {i} Sed in Isaac] id est in Christo, et in predestinatis signatis per Isaac. Isaac enim preter solitum cursum nature de sterili natus est. Similiter Christus preter solitum cursum nature de Beata. Virg. Similiter predestinati nascuntur per gratiam contra naturam, Ismael vero natus est secundum cursum nature.
marg.| {k} Vocabitur tibi semen] Gn. 21.b.
marg.| {l} Non solum autem illa] Hic ostendit quod gratuita est electio predestinationis, id est sine meritis precedentibus vel coherentibus. Et hoc probat per Iacob, et Esau simul conceptos, hoc modo. Si enim predestinatio esset ex meritis ; ergo predestinatio Iacob : Sed non est ex propriis meritis, quia antequam posset aliquid mereri, fuit predestinatus. Si dicas quod ex meritis patris : eadem ratione Esau esset predestinatus ; cum ab eisdem et in eodem tempore fuerit genitus, et in eodem utero conceptus : quia si in diversis temporibus, posset aliquis dicere quando Iacob fuit genitus, parentes eius fuerunt in caritate ; et ideo ex meritis eorum fuit predestinatus ; et quando Esau fuit genitus, erat in mortali, et ideo fuit reprobatus. Propter hoc addit.   [Ex uno concubitu] etc.
marg.| {m} Cum enim nondum] Hic intendit ostendere quod Dominus ex sola liberalitate sua elegit Iacob, quia antequam concepti essent dixit Dominus, Maior serviet minori,
marg.| Δ Gn. 25.c.
marg.| Λ cum non esset maledictum, factus est pro nobis maledictum, ut dicitur Gal. 3.b. ut omnibus dolorem incutiat : ergo plus debet Ecclesia dolere pro Iudeis, quam pro Gentilibus ; ergo in Parasceve potius debent flectere genua quando orant pro Iudeis quam quando orant pro Gentilibus. Solutio : Plus est dolendum pro Iudeis, quia fidem non receperunt ; sed tamen quia tali die in flexis genibus illuserunt, ideo orans pro eis non inflectit genua. In hoc vero plus est dolendum pro Iudeis, quia deteriores effecti sunt. Propensius enim malum est, etc. 2Pt. 2.d. Melius erat illis viam veritatis non cognoscere, etc. Contra : Ambr. super illud. 1Cor. 3.c. Salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Cum perfidi in eternum pereant, prodest tamen eis in parte credidisse in Christum ; ergo melius est viam veritatis agnoscere quam non cognoscere, licet homo in parte retroeat. Solutio : Verum est quod hic dicitur, et quod 2Pt. 2.d. Ad illud. In parte, id est in aliquo articulo credidisse, id est non peccavit in discredendo illi articulo, et quantum ad hoc profuit, quia non habuit inde penam. Qui sunt cognati mei secundum carnem, et ideo amplius iuvandi. Hoc videtur facere pro Episcopis, et prelatis Ecclesie qui libentius dant parentibus suis beneficia et prebendas, quam alienis, licet {7. 51vb} sint meliores. Ad idem inducunt illud 1Tim. 5.a. Si quis curam suorum non habet, et maxime, etc. Sed contra Mich. 3.d. Ve qui edificatis Sion in sanguinibus, et Ierusalem in iniquitate. Habacuch. 2.c. Ve qui edificat, etc. Ps. 15. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, etc. Ambros. Melior est coniunctio mentium quam corporum. Quod autem hic dicitur quod amplius sunt iuvandi, intellige omnibus aliis paribus. Semper autem utiliores Ecclesie Dei sunt in Ecclesia statuendi. Populus peculiaris. Ex. 4.f. Filius meus primogenitus, etc. Et 19.a. Dt. 7.b. Te elegit Deus, etc. Per miracula que faciunt aliqui Iudei conversi tempore Apostoli. Similes Isaac. Gn. 21.b. Ut illis solis condoleat. Sed nonne omnibus existentibus in mortali est condolendum ? Solutio : Verum est quod sic, dum sunt in via. Osee 13.d. Consolatio abscondita est ab oculis meis, quia ipse, id est infernus inter fratres dividet ; de quibus non est valde dolendum, imo multum, quia in deteriori statu sunt quam alii peccatores qui informem fidem habent. Sed iterum e converso videtur quod non sit dolendum pro ipsis, quia scimus quod voluntas Dei est quod non salventur, et nos voluntatem nostram voluntati divine debemus conformare ; ergo tenemur hoc velle ; ergo cum hoc obstat nostre voluntati, imo secundum nostram est, non dolendum super hoc. Solutio : Non est valde dolendum quantum ad effectum, nec etiam quantum ad affectum. Unde Glossa super Mt. Iudas miser est, sed non est miserabilis. Debemus tamen nos habere erga eos sicut erga dilectos, ne magis peccent ; quod etiam faciunt Angeli custodientes ipsos quantum in ipsis est, et dolor nobis est quod volumus eos retrahere a malis nec possimus quantum vellemus. Quis enim plangat eum qui olim mortuus habetur ? Contra Mt. 22.d. Diliges proximum tuum, etc. Glossa Nomine proximi omnis homo intelligitur. Augustinus de vera relig. Ea est regula dilectionis, ut que sibi vult provenire bona, alii velit : que sibi accidere mala non vult, alii nolit ; ergo tenemur velle proximo ea, que nobis volumus, et eadem nolle que nolumus nobis ; sed quilibet vult sibi vitam eternam ergo tenemur eam velle omni homini, quia proximo, ergo et reprobis. Similiter quilibet vellet carere gehenna ; ergo, etc. Solutio : Cum dicitur, nomine proximi intelligitur quilibet homo ; hoc intelligitur de quolibet homine quem nescio esse reprobum, ut Iudam non tenerer diligere ex caritate : sicut Christus non dilexit reprobos ex caritate, sed quadam dilectione, Nullum coronat antequam vincat. 2Tim. 5.a. Non coronabitur nisi qui legitime certaverit. Sed parvuli non certant, nec vincunt ; ergo non coronabuntur. Sed hoc intelligitur de adultis. Ex qua : ex cuius merito damnetur. Sed qui fidem habent : per quam natus est Isaac. Imo per naturam natus est sicut alius homo. Solutio : Quod sterilis concepit, hoc fuit per fidei meritum qua natura fuit reparata ut posset concipere, et naturaliter parere : reparatio ergo nature fuit a fide ; sed nativitas fuit secundum naturam. Aliter ab illo [Veritatem dico] etc. Predicta expositio fuit secundum Ambros. ista secundum Augustinum supr. ostendit 8. Dum Christi Ecclesiam persequebatur. Actor. 9.a. Saulus adhuc spirans minarum et cedis, etc. 1Tim. 1.c. Blasphemus fui, persecutor, et contumeliosus. Mala in bonum iam ei vertuntur, quod signatum est. 1Rg. 17.f. ubi dicitur quod David amputavit caput Golie proprio gladio. Et Ps. 50. Lava me ab iniquitate, id est per iniquitatem meam recognitam, et reprobatam. Anathema, id est separatio, active. Pro fratribus meis, id est Iudeis ; quasi dicat ego optabam separare a Christo suos, et sic placerem Iudeis : Et ita gravius peccabam ; ergo gravius peccat qui trahit proximum ad malum aut retrahit a bono, aut impugnat ipsum quam alienum. Tamen dicitur Ex. 22.c. Advenam non contristabis. Solutio : Plus peccat nocens proximo quam alieno, sed tamen quia pronior est homo ad nocendum alieno quam proximo, datum est preceptum de advena, non de proximo. Qui sunt inde filii Abrahe Mt. 3.c. in Gn. 21.a. Non qui seipsos iustos infr. 10.a. Ignorantes enim Dei iustitiam, etc. Per prophetam Is. 43.d. Ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me. Is. 44.d. Ego Dominus faciens omnia hec. Qui fuit ex filiis Esau. Gn. 36.a. Qui sola Dei promissione. Gn. 22.c. Glossa Promissionis verbis. In Gn. 18.b. Sed et Rebecca Gn. 25.c. Maior serviat minori. Ex uno concubitu. Ibidem 25.c. Differentia in generatis, ac si diversis temporibus geniti essent. Ismael natus, reprobatus sit. Gn. 16.c. Isaac natus Gn. 21.a. propter nullum meritum suum, vel parentum eligatur : sed sola gratia. Contra. Aliquis potest mereri alicui primam gratiam ; ergo eadem ratione parentes possunt mereri primam gratiam filiis ; sic ergo propter Patris meritum eligitur aliquis. Solutio : Electionem predestinationis nullus potest mereri alii ; sed electione
marg.| Λ gratie
marg.| {7. 52ra} Δ Gn. 25.a. [Sicut scriptum est] Mal. 1.a. Ostendit, quod predestinatio non est ex meritis precedentibus, vel coherentibus quod iam probavit per exemplum Iacob, et Esau. Ad idem probandum inducit auctoritatem, Mal. 1.a.
marg.| {b} Iacob dilexi] dilectione predestinationis.
marg.| {c} Esau] etc. odio reprobationis.   [Iacob dilexi] Iacob luctator, vel supplantator. Tales diligit Dominus qui supplantant vitia refutando, et luctantur resistendo, Ps. 43. Qui mandas salutes Iacob, sicut amicus amico. De Iacob dicitur Os. 12.a. In utero supplantavit fratrem suum, et in fortitudine sua directus est cum Angelo, et invaluit ad Angelum, et confortatus flevit, et rogavit eum, in Bethel invenit eum. Hec tria commendantur in eo, quia supplantavit fratrem in utero, quando enim ortus est tenuit ipsum per pedem manu retardando, quod fit quando ratio non permittit motus sensualitatis prodire in opus Sir. 18.d. Post concupiscentias tuas non eas. Item supplantavit ; quando vendicavit sibi ius primogeniture, dando ei lenticule edulium, quod fit quando datur corpori cibus tantum ad necessitatem, Sir. 33.c. Cibaria, et virga, etc. Item Iacob erat lenis, et domi morabatur, lenis per mansuetudinem, et morabatur domi per solicitam sui ipsius discussionem, et ad cor suum reversionem, Ps. 84. Et in eos qui convertuntur ad cor, Sap. 8.a. Intrans in domum meam conquiescam cum illa.
marg.| Item Iacob fugit in regionem Syrie, que interpretatur sublimis, quod est desiderare, vel contemplari eterna.
marg.| Unde in via obdormivit somno contemplationis, Ct. 5.a. Ego dormio, etc. Et excitatus a somno dixit, Gn. 28.c. Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. Admiratur enim multum homo de gratuita Dei dulcedine.
marg.| Item contraxit cum duabus uxoribus, sororibus, Os. 12.d. Fugit Iacob in regionem Syrie, et servivit Israel in uxorem, et in uxorem servivit. Hec sunt contemplativa, et activa, et suscepta ex his multa prole repatriavit, tunc luctatus est cum Angelo per perseverantiam, et hoc duobus vitiis, de quibus Os. 12.b. Flevit et rogavit. Fletus est brachium dextrum, oratio sinistrum. De Iacob dicitur ad litteram, Sap. 10.b. iustum deduxit Dominus per vias rectas, predictas, scilicet et post in morte ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum, id est ut videret eum facie ad faciem. Esau interpretatur quercus, quia quercus fert fructum qui est cibus porcorum. Hic fuit hispidus, et venator. Primum competit peccatori per luxuriam ; secundum per consuetudinem, tertium per novorum peccatorum adinventionem. Hic vendidit ius primogeniture pro edulio lenticule, delicias temporales eternis preponendo : nimis tardando in venatione amisit benedictionem, quod fit quando quis tardat converti ad Deum, et ideo non invenit locum penitentie, ut dicitur, Hbr. 12. Propter predicta odivit eum Dominus, et quia fratrem odivit, et quia alienigenis se miscebat, odiebat eum mater sua. Sic Christus vacantes deliciis temporalibus, que sunt aliene ab anima.
marg.| {d} Quid ergo dicemus ?] Hic incipit tertia pars capituli in qua ostendit, quod etsi insit alicui bonum ex predestinatione, numquam tamen inest alicui malum ex divina reprobatione. Et obiicit, quod sibi obiici posset   [Numquid]
marg.| Δ
prol.| {a} Absit]
marg.| Λ gratie bene eligitur aliquis meritis parentum. Vel hoc etiam dicitur de electione gratie quam nullus meretur alii ex condigno, sed ex congruo. In utero luctando, Gn. 25.c. Eligendos id est dignos electione gratie. Ipse facit, non ex operibus suis bonis. Si (ex) notat causam efficientem, verum est, si finalem, non. Gratia subtracta fit malum ; ergo subtractio gratie est causa peccati ; sed Deus subtrahit gratiam ; ergo est causa peccati. Solutio : Deus non subtrahit gratiam, sed dicitur subtrahere, quia non conservat eam in homine cum posset : subtractio vero gratie causa est peccati per accidens, non per se. Proficiet fratri suo, Prv. 11.d. Qui stultus est, serviet sapienti. In Gn. 25.d. Mal. 1.a. Esau vero subtracta gratia, etc. ergo prius fuit subtractio gratie, sed gratia non subtrahitur nisi enti ; ergo Esau tunc fuit quando fuit subtracta gratia, ergo iam erat quando fuit reprobatus : ergo non fuit reprobatus ab eterno. Solutio : Subtracta fuit in Dei prescientia, ut reprobatio vocetur hic subtractio gratie : vel sic, subtracta gratia fuit reprobatus id est subtractionem gratie secutus est effectus reprobationis id est damnatio eterna. Iam de iudicio ; Ideo ergo illud Mal. 1.a. Ideo etiam illud Gn. 25.a. {7. 52rb} Antequam illi nascerentur. Nam in Iacob antequam natus fuit, aliquid boni quidem diligebat sed non nisi gratuitum misericordie sue donum. Licet valet ad questionem illam, utrum predestinatus habeat in se aliquid boni, ex eo quod est predestinatus. Ad idem est quod dicit Glossa sequens : in quo ostenditur, quod in reprobo est aliquid mali quare est reprobatus : ergo a contrariis vel a simili, et in predestinato est aliquid boni quare est predestinatus. Ad idem super Io. 1.g. Videbitis celum apertum, etc. Glossa Maius est celum aperiri, et utramque naturam in eo id est in Christo per Angelos cognosci, quam visos id est prescitos esse dum essent sub umbra mortis, si enim ibi remanerent, quid profuisset ibi videri : ergo si recta est comparatio, esse predestinatum est aliquid bonum. Solutio : Cantuariensis dicebat quod aliquid bonum inest alicui ex eo, quod est predestinatus : Sed modo dicunt omnes quod nihil. Et quod dicit quod aliquid mali inest reprobato ex eo quod est reprobatus ; falsum est : quod patet per Iudam, qui aliquando fuit in caritate, et tamen tunc erat reprobatus. Et constat quod dum erat in caritate, nullum malum erat ei. Ad Glossa Maius est celum aperiri, etc. quam esse predestinatum, quod dicit, nihil dicit in homine, sed ratione finis predestinationis, quod est bonum recipit comparationem, sicut quedam sunt calida per se, et secundum se, quedam per effectum, que quantum ad caliditatem possunt recipere comparationem. Similiter hec ratione boni, quod habent in se predestinatio et cognitio utriusque nature in Christo, recipiunt comparationem. Ista duo que dicunt, magis est cognoscere naturam in Christo quam esse predestinatum. Hoc dicit, quod cum dicitur, iste est predestinatus. Predestinatio non dicit aliquod bonum in isto, quod sit in eo modo ; sed cognitio utriusque nature in Christo dicit bonum fidei in homine presentialiter. Diligebat. Nota quod diligere quandoque ponitur pro dilectione predestinationis, quandoque pro dilectione gratie, similiter odisse quandoque pro eterna reprobatione, quandoque pro presenti abiectione. Esau per iustitiam reprobavit ; ergo propter merita. Solutio : Hec determinatio (per iustitiam) potest determinare hoc verbum reprobavit in comparatione quam habet ad nominativum, et sic vera. Et est sensus : Deus est iustus, qui reprobavit Esau. Vel in comparatione quam habet ad accusativum, et sic falsas quia iste est sensus : Iste reprobatur iuste id est ex meritis. Et ponit Cantuariensis, exemplum de iudice, qui innocentem qui falsis testibus devictus est, condemnat dicens. Iste iudicat istum iuste, si ad rem nominatam, vera est, quia iudex iustus est procedens secundum allegata, et constituta, si ad rem accusativi falsa quia damnatur innocens. Sed ea ratione videtur quod Deus predestinat istum per iustitiam. Solutio : Predestinat et reprobat, includunt in se participia. Quia sensus est Deus predestinavit id est previdit ipsum habiturum gratiam in presenti, et gloriam in futuro. Similiter reprobavit istum id est previdit, quod male acturus est in presenti, damnandus in futuro, et ideo per iustitiam reprobat iustum Deus ; sed non est ita in predestinato, imo ex sola misericordia eum predestinat. Nemo dicat Deum quod futura opera previdebat, alterum elegisse, alterum reprobasse. Verba sunt Augustini cui videtur contrarius esse Amb. paulo post dicens ; Cui prescius eram quod misericordiam daturus essem, sciens illum convertendum, et apud me permansurum. Ad idem, Gal. 1.c. Emulator existens paternarum traditionum. Ibi Glossa previdit Deus eius bonam emulationem, sed deesse scientiam : et previdit eum idoneum quippe qui tam fidelis erat in re minima. Ad idem, Lv. 3.b. Ego tuli Levitas. Ibi Origenes Ex proposito cordis quod Deo patuit, priusquam in hoc mundo nascerentur, aut aliquid boni vel mali egissent, dictum est : Iacob dilexi, etc. Ad idem super illud, Mal. 1.a. Iacob, etc. Ibi Augustinus Dilectio Dei, et odium ex prescientia nascitur futurorum. Et ideo dicit Mt. 25.d. Dedit unicuique secundum propriam virtutem : Ergo secundum quod previdit quemcumque acturum, ita unicuique dedit. Item Origenes super Nm. 3. Tunc videbuntur occultissima merita predestinationis, et reprobationis. Item si presens est causa presentis : ergo et futurum futuri ; sed si quis prius parat se ad gratiam in presenti, datur ei ; ergo si in futuro bene usurus sit gratia, datur ei per predestinationem. Item Ecclesia edificatur ex membris ; sed lex membrorum est quia illud quod unius est, non datur omnibus : ut visus oculorum non datur aliis membris, nec gressus pedum manibus, et sic de aliis. Eodem modo gratia non datur omnibus membris, sed tantum congruis, illis scilicet qui bene usuri sunt ea. Solutio : Non sunt contrarii, Augustinus et Amb. Quod dicit Augustinus Nemo dicat Deum, etc. Ly (quia) notat causam efficientem ; sed si aliquid esset causa efficiens divine electionis, et reprobationis, illud esset maius Deo. Ambrosius vero et Origenes loquuntur de causa finali et motiva vel quasi motiva.
marg.| Quod dicitur ex prescientia nascitur : ly (ex) notat causam finalem. Ad illud : Videbuntur merita, etc. ibi sumitur causa pro effectu : antecedens pro consequente.
marg.| Λ Ad illud :
marg.| {7. 52va} Δ
marg.| {a} Absit] Ecce responsio quod dicit : reprobatio nullam necessitatem infert alicui : similiter nec predestinatio : quia ipse reprobatus potest salvari, et iste predestinatus potest damnari. Et quod verum sit, probat : Vere non est iniquitas apud Deum.
marg.| {a} Enim] id est quia.
marg.| {b} Moysi dicit] Ex. 33.d.   [Miserebor] in futuro, dando gloriam, vel gratiam in presenti.
marg.| {c} Cui misereor] id est miserendum prevideo per predestinationem, ita non ex meritis. Vel   [Miserebor] in futuro, dando gloriam   [Cui misereor] hic dando gratiam et conservando.
marg.| {e} Et misericordiam] Vel   [misertus ero] idem repetit ut magis confirmet   [Numquid iniquitas] quasi dicat non Ps. 24. Omnes vie eius iuditia, Dn. 3.e. Vie tue recte, etc. Dt. 32.a. Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, etc.   [Miserebor] Hoc est quod dicitur Hbr. 11.a. Fide intelligimus esse aptata secula Verbo Dei, sicut liber adaptatur exemplari a quo extrahitur littera.
marg.| {f} Non volentis] ex quo gratia, et gloria est ex predestinatione solius Dei, non est, supple velle bonum. Volentis. Et hoc probat per auctoritatem Ex. 9.d. quia dictum est Pharaoni. Et quia in hoc ipsum, etc.   [Non est volentis] supple velle gratie.
marg.| Unde Augustinus in dialogo ad Orosium, Viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum. Nisi dilatatum cor habuisset, viam Domini minime cucurrisset.
marg.| Item rationibus patet hoc quod dicitur, 15. de Trin. 16. capitulo Semper enim natura minor est faciente a quo facta est : ergo nulla vis nature potest in maius esse per modum effectivi : sed illud quod est gratie, est maius eo quod est nature, quia est propinquius illi quod maximum, id est glorie. Preterea : Nulla creatura potest contra se, quod potest gratia que potest diligere pauperiem, quod est contra naturam destitutam : et vilitatem, quod est contra institutam naturam : ergo, etc. Preterea dicit, Ps. 36. Apud Dominum gressus hominis dirigentur. Et Ier. 10.d. Scio Domine quia non est hominis via eius 2Cor. 3.b. Non quod sufficientes simus aliquid cogitare, etc. ergo multo fortius nec facere. Et hoc accidit nobis, quia vis volendi est in homine vulnerata et claudicat, nec recte potest ire nisi a Domino dirigatur. Quod significatum est Io. 11.f. in hoc quod Dominus suscitavit Lazarum, et vinctum iussit dissolvi, Ps. 4.b. Salva animam meam, quia peccavi tibi. Terra non profert ex se et per se, nisi spinas et tribulos, Gn. 3.d. nisi seminetur : sic est de homine ; nisi Deus seminet in eo gratiam, non habet ex se nisi peccatum. Nisi Dominus reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus, etc.
marg.| Λ Ad illud : Unicuique dedit, etc. Verum est, quia omnibus dat dona etiam reprobis, sine quibus est salus, ut gratiam predicationis et huiusmodi Vel propriam virtutem appellat humilitatem qua quis habilitat se ad gratiam predicationis, et huiusmodi.
marg.| Vel propriam virtutem secundum quam Dominus dat gratiam. Ps. 80. Aperi os tuum et implebo illud. Ad illud. Si presens est causa presentis, etc. Hoc verum est in causis immediatis que sunt cause per se et secundum se sed non est verum in causa sine qua : ut apertio fenestre est causa sine qua radius solis non intrat domum : non est tamen causa secundum se vel per quod intret quia millies posset aperiri et non intraret : sic et hic. Ad illud : Visus non datur omnibus membris. Dicimus quod non est simile ; quia ideo non datur omnibus, quia omnia non sunt congrua ad hoc, et omnibus congruis datur ; sed omnes si vellent apti essent ad gratiam, si vellent se preparare. Illi misericordiam dabo quem prescio post errorem apud me permansurum, etc. ergo cum Iudas non esset permansurus, videtur quod dederit Dominus cui dandum non fuit.
marg.| Solutio Etsi non permansurus erat, tamen gratiam non respuit, imo multa bona fecit ex illa, ut predicavit, et huiusmodi, sed intelligendo per impossibile ; si daretur gratia rebelli in rebellione permansuro, hoc esset dare cui non esset dandum. Sed in arbitrio dantis debet esse quod datur. Contra, Mt. 12.c. Non est meum, etc. Ibi Glossa Regnum celorum non est dantis, sed accipientis. Solutio : Non est dantis, supple tantum, quia adulto numquam datur nisi cooperetur. Quod autem hic dicitur, in arbitrio dantis est, verum est principaliter. Qui accepta misericordia 2Rg. 12.d. Ad idola que prius damnaverat conversus, id est ad Pythonissam, {7. 52vb} 1Rg. 28.a. Querite mihi mulierem habentem Pythonem, etc. inf. 30.b. Mortuus est Saul propter iniquitates suas, etc. Argumentum, quod qui consulit Pythonem, idololatra est. Ex hoc enim iustum esse iudicium prescientie Dei, etiam nolentibus manifestatur, id est declaratur. Ex hoc, id est ex malis operibus : ergo mala opera sua manifestant iudicium prescientie Dei esse iustum ; sed quomodo nisi quia sunt causa ? ergo merita alicuius sunt causa reprobationis eius. Solutio : Merita sunt causa declarationis ; sed numquam sunt causa reprobationis. Et ponit Cantuariensis tale exemplum. Aliquis servit alicui Domino, et Dominus non accipit servitium eius in animo suo ; sed proponit eum repellere, non tamen tunc repellit. Secundo servit ei et displicet ei ; et tunc expellit eum : secundum servitium non est causa reprobationis sue sive expulsionis, sed tantum declaratio. A simili, opera mala reproborum sunt causa declarationis sue reprobationis, non tamen causa reprobationis. Nos autem dicimus ut sup. Facit nos velle et currere, Prv. 4.b. Currens offendiculum non habebis. Et 1Cor. 9.d. Omnes quidem currunt, etc.
marg.| Et nota quod velle gratie dicitur volentis possessorie ; Dei effective. Quod dicitur : Non est volentis : Verum est de velle meritorio, quia aliter posset obiici, quod ex sola naturali compassione posset dare quis eleemosynam, et naturali dilectione diligere proximum, etiam Deum. O Iuliane : Verba sunt Augustini Ille Iulianus erat de secta Pelagii dicentis, Det vitam, det opes ; equum mihi animum ipse parabo. Sumptum est de Horatio. A domino gressus hominis diriguntur, Prv. 16.b. Unde alibi Apostolus ait 1Cor. 15.b. Deus enim est qui operatur, Phil. 1.b. Cui dicitur e contra, id est dici potest. Ut totum Deo detur, id est principalitas ei attribuatur.
marg.| {g} Dicit enim Scriptura Pharaoni] Hec est quarta pars capituli in qua ostendit quod etsi Deus bene utatur malitia hominis, non tamen eam impertit. Continua : Supra dixit quod non est volentis, etc. Et vere non est volentis.
marg.| Δ Dicit
marg.| {g} Dicit enim Scriptura Pharaoni] Iacob per misericordiam elegit, id est eligendum previdit : Esau per iustitiam reprobavit, id est condemnandum previdit Misericordie est velle bonum. Vel currere, id est bene operari. Et iudicio, id est ex iustitia, ex voluntate merita compensante. Non ex iniquitate Dei contra, id est reprobare. Quia et ea subtracta, id est quando subtrahitur. Verum etiam, non tamen ex ea subtracta est hoc : sicut sole oriente, id est quando sol oritur in Oriente, ego comedo, non tamen quia sol oritur. Quod quidem est per iustitiam. Ex omnibus his videtur quod Deus subtrahat gratiam. Videtur etiam quod ex subtractione gratie fiant mala.
marg.| Solutio Dicitur subtrahere [quia non dat] vel quia non conservat : quia ut dicit Gregorius cito bonum perditur, quia non a largitore custoditur. Et, Deus, subtrahit gratiam vel destruit in isto, impropria est, et non est concedenda quia ut dicit Augustinus in libro de natura boni : Non est malum nisi quod nocet ; ergo ideo est malum, quia nocet ; sed ex eo quod in isto gratia destruitur, omnia nocumenta sibi contingunt : ergo si Deus in ipso gratiam destrueret, ipse esset illator nocumentorum. Cui masse corrupte propter peccatum originale debita est perditio et derelictio in hac eadem malitia, ut deterior fiat. (Ut) consecutivum est, non causale, id est bona ostendit tibi, et inde in malitiam maiorem exarsisti ; et sic peior factus es. Qui in sordibus est, etc. Apc. ultimo capitulo ergo iustum est peccare, sed quod iustum est bonum est : ergo bonum est peccare. Solutio : Sumitur consequens pro antecedente, quod est dare gratiam non est conservare, hoc enim iustum est quod in quibus hec antecedunt, non conservetur gratia ; imo non detur eis. Id est per te induratum, id est occasione tue indurationis. In signis Egypti, in quibus manifesta fuit virtus Dei. Iudicio equissimo licet occulto reprobatus est. Sed illa causa aut est eterna aut temporalis. Si eterna, non nisi divina voluntas est causa reprobationis. Si temporalis, ergo temporale est, causa eterni.
marg.| Solutio Voluntas Dei est causa omnium que sunt, sed quare fiunt quantum in ipso, hoc occultissimum.
marg.| Vel occulte dicit quantum ad causam finalem quam nemo ante iudicium intelliget, Apc. 15.d. Nemo poterat intrare. Ibi Glossa id est intelligere iudicium quare alios reprobat, alios eligit, donec in fine mundi intelligant sancti. De causa vero efficiente non est occultum sed planum : quia nulla causa efficiens est quod reprobat aliquem, ut dictum est sup. Multa signa et plage. Hoc dicit quia multa signa fuerunt que non fuerunt plage, ut mutatio virge in colubrum. Cum apud Deum, id est in prescientia Dei. Mortuus esset, id est dignus morte eterna, non tantum temporali. Qui Iudeorum erat Deus per cultus exhibitionem.
marg.| Quia miseretur Deus Iacob gratis. Loquitur de miseratione presenti ; similiter et de obduratione. Obdurationis
marg.| Λ meritum
marg.| {7. 53ra} Δ Dicit enim :
marg.| {a} Quia in hoc ipsum excitavi te] Nota quod istud (quia) non continuatur hic ; sed continuatur ad id quod precedit in libro scilicet, Ex. 9.d. Idcirco posui te ut ostendam in te fortitudinem meam ; vel servavi vel suscitavi ; a quo sumitur auctoritas. Lege ergo ac si non esset ibi :   [Quia excitavi] Pharao dicitur quasi dormire quantum ad Iudeos quos persequebatur.
marg.| {c} Ut ostendam virtutem] posteris mirabilia que feci in diebus Egyptiorum. Ideo autem vocantur quidam dies Egyptiis in Kalendariis, ut recolamus que facta sunt a Domino illis diebus. Alia littera   [Servavi] habet : quasi dicat Dominus, cum multi Egyptii ex plagis illatis a me morerentur, et maxime in ultima, ego servavi te inter omnes plagas, ut ostendam virtutem in submersione tua, Ex. 13.g. Vel   [suscitavi] quod est mortuorum, et ipse erat dignus morte, quia completa erat malitia eius, et tales digni sunt morte. Quod patet per eius contrarium, Gn. 15.d. Nondum complete sunt iniquitates Amorrheorum. Ergo ex quo sic accidit de Iacob, Esau, et Pharaone.
marg.| {d} Cuius vult miseretur] predestinando hic ad gratiam, et in futuro ad gloriam.
marg.| {e} Et quem vult indurat] previdendo ipsum non habiturum hic gratiam, nec in futuro gloriam, sed penam eternam.   [Excitavi] per signa, et portenta, et Diabolus per sanctos predicatores excitatur sepe dormiens, in cordibus peccatorum, Iob. 3.b. Qui parati sunt suscitare Leviathan, Iob. 40.c. Sub umbra dormit in secreto thalami in locis humentibus, id est hypocritis. Sed quidam ipsius somnum provocant, claudentes fenestras, ne lumen intret, nolentes audire verbum Dei ; de quo Ps. 118. Lux pedibus meis verbum tuum, etc. Prv. 28.b. Qui declinat aures suas ne audiat ; oratio eius erit execrabilis. Quidam provocant citharizando, et vellando per adulationes, 1Rg. 26.c. Clamavit David ad populum, et Abner, et respondit Abner, quid clamas, et inquietas regem ? Abner patris lucerna, id est hypocrita sive adulator qui videtur lucerna. Sed sicut de nocte facit caligare visum, et pronior est ad casum ; sic isti laude sua precipitant homines, Prv. 15.c. Alii non permittunt Diabolo fieri strepitum per obiurgationes, Amos 7.c. Qui vides, gradere, fuge in terram Iuda, et comede ibi panem, et prophetabis ibi : in Bethel non adiicies, etc. quasi dicat nolite facere malam conscientiam Domino Episcopo ; sed ite predicare vetulis, et rusticis qui indigent : bene scimus quid faciendum sit ; satis sumus predicati. Alii tintinnabulant, qui ducunt choreas, et huiusmodi : Quod significatum est, Nm. 23.c. in hoc quod Balach ducebat Balaam de loco ad locum ut sacrificaret Demonibus, et fecit septem aras, id est septem peccata mortalia.
marg.| {b} Excitavi te] etc. Ad hoc enim excitat Dominus persecutores ut bene utatur eorum sevitia, Augustinus Bene usus est Dominus sevitia Neronis, quia per eum tot gloriosos Martyres fecit. Alia littera habet   [servavi] Dominus enim quasi spinas conservat tyrannos ad faciendam sepem vinee sue, Is. 5.b. Osee 2.b. Sepiam viam tuam spinis. Unde et ipsi Prelati quandoque sunt tyranni, et ideo spine dicuntur Mich. 7.a. Qui optimus est inter eos, id est Prelatus, erit quasi paliurus, et qui rectus quasi spina de sepe. Conservat eos, quia eis utitur ut follibus, imo sunt eius fabri, Is. 54.d. Ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, Ps. 9. Dum superbit impius, incenditur pauper. Item utitur eis ut novacula, Ps. 51. Sicut novacula acuta fecisti dolum. Propter huiusmodi, et similes commoditates dicit, Ps. 58. Ne occidas eos, ne quando obliviscantur populi mei. Tribulatio enim facit hominem esse Dei memorem ; sicut naute B. Nicolaum habent in memoria propter pericula.
marg.| {d} Cuius vult miseretur, et quem vult indurat] Quedam indurantur a frigore, ut res humida nimis remota a sole, id est Christo, Sir. 43.c. Frigidus ventus Aquilo, id est Diabolus flavit suggerendo, et gelavit crystallus peccatorum. Item induratur ex arefactione. Per contrarium dicitur de sanctis, iuxta decursum aquarum, id est Scripturarum, et lacrimarum, Is. 44.a. Germinabunt inter herbas, etc. Quidam indurantur ut coralli in aqua, et silex ; sic et theologi in sacra scriptura, Iob. 41.c. Indurabitur cor eius quasi lapis. Quidam excussione, ut incus. Ibid. c. Stringetur quasi malleatoris incus. De huiusmodi obdurationibus, Prv. 28.c. Qui mentis est dure, corruet in malum, Eccl. 3.d. Cor durum male habebit in novissimo, Ez. 11.d. Auferam a vobis {7. 53rb} cor lapideum, Za. 7.d. Posuerunt cor suum ut adamantem, etc.   [Cuius vult miseretur] id est emollit eum, Iob. 23.d. Deus autem mollivit cor meum, etc. Quidam emolliuntur per ignem tribulationis, ut metalla, Ps. 21. Circumdederunt me vituli multi, etc. factum est cor meum tamquam cera liquescens. Quidam per verbum Dei, Ct. 5.c. Anima mea liquefacta est ut dilectus locutus est. Quidam per caritatem. Unde Ps. 38. Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescit ignis.
marg.| {f} Dicis itaque] Ex quo sic, erit a Deo quod aliquis sit predestinatus vel reprobus.
marg.| Δ Nec est
marg.| Λ meritum invenimus ; misericordie vero meritum non invenimus. Contra. Nonne meretur quis alii primam gratiam oratione sua ? Videtur quod sic, quia super illud Mc. 2.a. Videns Iesus fidem illorum, etc. dicit Glossa Multum valet apud Deum fides propria, non tantum valuit aliena, ut homo interius exteriusque sanatus repente resurgeret : ergo meritum misericordie invenimus. Preterea, sicut in misericordia sunt duo, gratia in presenti, et gloria in futuro ; ita et in reprobatione, culpa in presenti, et pena in futuro. Et sicut culpa est causa, et meritum illius pene ; ita gratia est causa, et meritum glorie : ergo meritum invenitur misericordie sicut, et meritum reprobationis. Solutio : Non invenitur meritum misericordie quod sit habentis misericordiam ; quia ille cui fit misericordia, non meretur primam gratiam sibi, sed alteri, quia aliquis potest mereri eam alicui. Obdurationem vocat hic subtractionem gratie vel non dationem vel non conservationem, et hoc habet meritum. Si non gratis donatur infr. 11.a. Meritum autem obdurationis est peccatum totius masse : originale peccatum est causa generalis ; actuale vero est causa specialis. Obdurat Deus non impertiendo gratiam ; ergo non impartiri gratiam, idem est quod obdurare ; ergo Deus obdurat parvulos, lapides, et ligna. Solutio : Cum dicit, Deus indurat, licet exponatur per negationem, non tamen est negativa. Ponit enim quod iste quem indurat, sit habilis ad gratiam, et quia diu perseveret sine gratia : primum removet lapides, et ligna ; secundum parvulos. Hoc merentur, id est ut non impertiatur ; merentur, ut tunc habeant gratiam, sed nullus meretur ut numquam habeat gratiam.
marg.| Unde etiam meretur quis ut plus non habeat quia meretur ut statim interficiatur. Quisquis adiutus est, per gratie appositionem. Nec damnatus nisi de suis meritis conqueratur ; ergo parvuli sunt damnati suis meritis. Solutio : Loquitur de adultis : aut meritum large sumatur ad actuale, et originale. In una perditionis massa, id est carne corruptibili. Ab origine, id est feditate, et corruptione carnis. Causa communi, id est communi lege nascendi ; In apostatica radice, id est in Adam apostatante, Eccl. 10.b. Initium superbie, etc. Ex hoc videtur quod primum peccatum hominis fuit apostasia. Universa conspersio, id est massa corrupta, de qua 1Cor. 5.b. Et quo scilicet in damnationem. Etiam iustos, id est liberatos. Indebita misericordia, id est non debita, id est non meritis data. Misericordiam non largitur, meritis eorum exigentibus ; ab humanis sensibus remotissima. Quare enim hunc eligat, hunc reprobet, solus Deus videt modo. O altitudo infr. 11.d. Merito, id est peccato originali. Contumeliam debitam, id est penam debitam, Non meritorum prerogativa, contra Pelagium qui dicebat quod sola naturalia sufficiebant. Non fatali necessitate, contra Mathematicum. Non temeritate fortune, contra Epicurum. In fabulas vanitatis, Ps. 63. Defecerunt scrutantes scrutinio, Gregorius Dum per diem causa ire discutitur, amplius discussa provocatur. Dicentes quia anime sursum in celo peccantes, et ad hoc quod puniantur hic, incorporantur etiam in bruta. Hoc etiam fuit prelationis, ut videtur in hyparmeo. Et Macrobius multa dixit de hoc dicens, quod anime postquam in celo peccaverunt, descenderunt ad incorporandum per domicilia planetarum vel iuxta, et inde contingit, quia sicut malivole, et benivole ut anima que descendebat iuxta, vel per domicilium Saturni esset malivola, et sic de aliis secundum proprietates eorum. Quia ait sup. eod. Fidelis ignorantia, idest, fideles ignorantes. Veritate rectissima, id est equitate ; quia veritas est una species iustitie. Cum voluntati eius nihil resistat infr. eod. Caverat precipitium, Prv. 25.d. Sicut qui comedit mel, etc. perscrutator maiestatis opprimetur a gloria, Eccl. 3.c. Altiora te ne quesieris, Prv. 23.a. Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere. Obduratio temporalis est id est presens. Alia temporaliter, id est reprobatio, aliquando sumitur pro prescientia eterna, aliquando pro obduratione que est temporalis. Et idest, duo importat. Unum eternum, et aliud temporale. Similiter distinguendum est de predestinatione que est predestinatio temporalis, et eterna ; sic electio, dilectio, et odium. Et valet hec distinctio ad solvendum quasdamGlossa in principio Mal. Dicit carnalis, qui credit quod Dei
marg.| Λ predestinatio,
marg.| {7. 53va} Δ Nec est in homine.
marg.| {a} Quid adhuc queritur] quasi dicat non est reputandum homini, quia ipse non potest vitare quod Deus vult.
marg.| {c} Enim] id est quia.
marg.| {b} Voluntati eius quis resistit] Nullus. Hec est quinta pars capituli in qua ostendit quod nemo potest conqueri de Domino, ex eo quod quosdam eligit, quosdam reprobat.   [Quid adhuc queritur] id est inquiritur causa obdurationis vel predestinationis.
marg.| Vel. [Queritur] supple ab alio homine. Sic dicunt multi fatui, ponentes omnia sub fato. Sed quod fatum nihil sit probat, Tull. in libro de fato, sic procedens : Infirmus aut convalescet aut non. Si sic, inutilis est ei medicina, quia sine ea liberabitur. Si non, similiter inutilis, quia per eam non liberabitur : ergo quocumque modo contingat, ars medicinalis inutilis est, quod falsum est : ergo falsa erat positio : quia in fato non est ut convalescat, nec ut infirmetur. Vel   [Queritur] id est conqueritur supple Deus de homine non faciente precepta eius, Ez. 18.g. Quare moriemini domus Israel, Mich. 7.a. Ve mihi quia factus sum sicut, etc. Ier. 2.b. Induxi vos in terram Carmeli, et ingressi contaminastis terram meam. In eod. 2.c. Mutavit Gens Deos suos, et certe ipsi non sunt dii : populus autem meus, etc.
marg.| {d} O homo tui qui es] Respondet predicte questioni per exemplum, ostendens quod nullus potest conqueri de Domino, id est de reprobatione : sicut vas si posset loqui non conquereretur de figulo, quia fecit unum in vile officium, et aliud ex eadem massa in nobile finxit. Hoc proprie dicitur figulorum propter duo, quia sicut figmentum subito apparet, et deperit : ita est de operibus figuli quando omnia fecit.   [Homo] ab humo fragilis, et miser, in malum sonat, 1Cor. 3.a. Cum sit inter vos zelus, et contentio, nonne, etc.
marg.| {e} Respondeas] id est intelligas Dei iudicia, et ponit consequens pro antecedente. Ad hoc enim quod quis bene respondeat alicui, oportet quod ipsum intelligat prius : quasi dicat non posses intelligere Dei iudicia, Ps. 35. Iudicia Dei abyssus multa, Eccl. 1.a. Arenam maris, etc. sapientiam Dei precedentem omnia quis investigabit. Vel   [Respondeas] id est contradicas, Is. 45.b. Ve qui contradicit factori suo. Vel   [Respondeas] id est assignes rationem de his que facit Dominus ; vel que tu fecisti, Iob. 9.b. Si repente interroget, quis respondebit ei ? in eod. Quantus ego sum ut respondeam ei.
marg.| {f} Sic] id est in contumeliosum, et vile officium.
marg.| {g} An non habet potestatem figulus luti] Sexta pars in qua ostendit quod nullus potest conqueri de Domino licet reprobetur, per simile sicut dictum est, supr. Continua : Numquid dicit lutum figulo quid me fecisti : quasi dicat non : quia ridiculum esset, et vere ridiculum, quia   [An] etc.
marg.| {h} In honorem] id est in servitium alicuius magnatis.
marg.| {k} Aliud vero in contumeliam] id est in vile officium ad congregandas sordes.
marg.| {i} Aliud quidem vas in honorem] singuli homines singula sunt vasa, 1. Thess. 4.a. Ut sciat unusquisque vas suum possidere, etc. Sir. 50.b. Quasi vas auri solidum, et ornatum omni lapide pretioso. Vasorum quedam in honorem, quedam in contumeliam. Similiter et bonorum diversa sunt genera, Eccl. 2.b. Fecit scyphos, et urceolos ad vina fundenda, id est diversa genera Predicatorum. De diversitate vasorum, 3Rg. 7.g. Fecit Salomon omnia vasa in domo Domini : altare aureum, propriam voluntatem macerando. Sed altare holocaustorum significat mortificationem membrorum cum vitiis, et concupiscentiis. De his duobus altaribus dicit Ps. 83. Passer invenit sibi domum, et turtur nidum id est viles, et qui nullius valoris sunt, habent refugium : sed altaria tua Domine iam vilipenduntur : Et est aposiopesis. Qualiter autem hoc altare debeat fieri, et quid ibi cremari, habetur Ex. 30.d. Sequitur 3Rg. 7.g. Mensam auream : isti sunt qui largiuntur eleemosynas, Sir. 29.b. Orna mensam, etc. Iob. 31.b. Si comedi buccellam solus, etc. Ostium meum viatoribus patuit.
marg.| Unde sequitur: Candelabra aurea. Hi sunt providi in consiliis, Ex. 25. primo fuit preceptum quod fieret arca in qua urna cum manna. Item de candelabro quod erat positum in Australi plaga, et illuminabat Aquilonem : modo Prelati e contra positi sunt in Aquilone peccati, et illuminant Australem plagam, id est bonos per doctrinam. Hec duo debent esse in Ecclesia, quod scilicet Prelati repleti sint divina sapientia, et providi in consiliis.
marg.| Unde sequitur: Forcipes aureos ; id est confortatores, Is. 6.b. Volavit ad me unus de Seraphin, et in {7. 53vb} manu eius calculus quem forcipe tulerat de altari.
marg.| Unde sequitur: Et hydrias id est pro se, et pro aliis flentes, Io. 2.a. Implete hydrias aqua. Mutatur aqua in vinum, quando illi pro quibus rogaverunt, ad Dominum convertuntur.
marg.| Unde sequitur: Fuscinulas id est quoscumque extrahentes alios de caldario Diaboli, Prv. 24.a. Erue eos qui ducuntur ad mortem.
marg.| Unde sequitur: Mortariola, id est Expositores nostri, Nm. 8. Quilibet princeps obtulit mortariolum aureum.
marg.| Unde sequitur: Phialas que inferius erant stricte, superius late ; modo fiunt e converso, et erant vasa probatoria ad probanda libanda. Hi sunt Spirituales contemnentes mundum, a quibus petendum est consilium, quod dicit, Sir. 37.c. Anima viri sancti enuntiat aliquando vera, quam septem circunspectores sedentes in excelso ad contemplandum. Et sequitur, Thuribula aurea, id est oratores, Nm. 16.c. Tolle Thuribulum, id est cor, et hausto igne caritatis pone thus devote orationis. Item vasorum contumeliosorum diversa sunt genera, 2Tim. 2.c. In magna domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, imo quedam sunt sicut cophini, ut avari, Ps. 80. Manus eius in cophino servierunt. Quidam sunt rutabulum ad congregandum lutum ut detractores, Habac. 5.b. Usquequo aggravat contra te densum lutum ? Quidam opercula latrinarum, ut adulatores, Is. 10.c. Propheta docens mendacium, ipse est cauda : cauda enim tegit turpia animalis. Quidam sunt ipsa latrina, ut gulosi, 4Rg. 10.f. Destruxerunt edem Baal, id est corpus voratoris, et edificaverunt pro ea latrinas, quia fetidi sunt. [Ex eadem massa] Is. 64.c. Et nunc Domine pater noster es tu ; nos vero lutum, et cetera.
marg.| Δ
prol.| {a} Quia
marg.| Λ et prescientia inferat necessitatem rebus. Utitur verbis, Is. 45.b. Tu quis es qui respondeas Deo. In malo accipitur hic, respondeas. Sed Iob. 13.c. sumitur in bono : Vocabis me, et respondebo tibi. Non sine iustitia, id est iusta voluntate. In figulo sola voluntas ; in Deo autem voluntas cum iustitia : imo, et in figulo est voluntas cum iustitia, quia paulo ante dicit Glossa quod habet iustam possibilitatem : ergo iustam voluntatem. Solutio : quod dicit. Iustam possibilitatem, iustitia non sonat in positionem, sed in solam privationem quasi dicat hoc potest facere sine alicuius iniuria. Suo vitio iuste corrupta : ergo ista corruptio est iusta : sed omne iustum est a Deo : non ergo a vitio. Solutio : Iusta fuit in pena, et est a Deo : tamen proprie loquendo corruptio non fuit a Deo, sed a vitio. Sicut iudex dicit latroni, Frater, ego non suspendo te, sed tuum peccatum, et tamen ad litteram suspendit eum. Si in contumeliam : Dominus dicitur facere aliquod vas contumelie : quia previdit ipsum futurum tale, et quia non dat ei gratiam ut fiat in honorem. In altero equitas, in altero misericordia perspicua est : intellige, perspicua in genere, quia in specie occultissima est, quare potius istum quam illum. Massa enim ista si media esset, id est indifferens, ut sicut nihil boni, ita nihil mali haberet, etc. Quid est hoc quod dicit, ut nihil boni haberet, quia sine bono esse non posset : quia dicit Augustinus lib. de nat. bon. Omnis natura in quantum est, bona est. Et dicendum quod loquitur ibi : Augustinus de bono nature, hic de bono gratie. Sed iterum obiicitur de hoc quod dicit, Non frustra videretur iniquitas, etc. quia Angeli a primo statu, nec habebant aliquid boni, nec aliquid mali corruptionis, et tamen facta sunt inde quedam vasa in contumeliam, quedam in honorem : videtur ergo hec fuisse iniquitas.
marg.| Solutio Non est simile de Angelis, quia non fuerunt vasa contumelie a principio sue nativitatis, sed ipsi se fecerunt tales : sed illa massa a principio sue nativitatis fuit vas contumelie, et etiamsi adhuc esset indifferens, non tamen oporteret quod esset iniquitas, si inde fierent vasa in contumeliam ; licet alicui videatur esse iniquitas. Non est ipsius iustitie, id est meriti vel bonorum operum. Sed iudicio deputandum est, id est merito hominis. Bene autem dispensavit Dominus, ut nec, etc. ergo dispensatio non fuit non omnes damnare ; sed dispensatio est iuris relaxatio, etc.
marg.| Solutio Dicendum quod quantum ad totum coniunctum fuit dispensatio ; vel dispensavit id est previdit. Quantum ad originale pertinet peccatum, omnes pares erant : ergo tantum unum originale quantum aliud : ergo originalia sunt paria. Contra : Pronitas que est, fomes est originale, ut dictum est supra, sed constat quod quidam sunt proniores ad peccandum quam alii : ergo, etc. Solutio : pares, quia omnes pariter involvebat pena, eo modo quo dicitur super illud, 1Cor. 15.f. Stella differt a stella in claritate, Glossa Erit par commune gaudium impari claritate. Sed iterum obiicitur : Dicit Augustinus in Enchiridio Non est malum nisi quod nocet ; nec nocet nisi quia adimit bonum ; ergo si equaliter adimit, equale est peccatum : sed tantum adimit unum originale, quantum aliud : ergo originalia sunt equalia. Solutio : Omnia originalia sunt equalia in quantum sunt peccata, sed non in hoc quod sunt.
marg.| Λ
prol.| {a} Quia si
marg.| {7. 54ra} Δ
marg.| {a} Quia si Deus] etc. Ostendit quod non potest Deus redargui de reprobatione ; quia etiam reprobis multa bona dat.   [Quia si Deus] etc. supple, quid dices ?   [Ostenderet iram] aut ipsos hic verberando, aut aliquos per ipsos, Ier. 50.d. Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa ire.
marg.| {b} Et notam] etc. convertendo in bonum electorum. Vel de futuro sic   [iram] iudicii esse iustam   [potentiam] qua remunerabit bonos, sicut potens dicitur qui potest dare civitatem, vel regnum, vel imperium : ita Christus ostendet se potentem in iudicio quando dabit eis tantum regnum.
marg.| {e} Non solum ex Iudeis] Sexta pars in qua ostendit non esse acceptationem personarum in Dei predestinatione, quia quosdam de Iudeis, quosdam de Gentibus elegit, quosdam de utrisque reprobavit.
Numérotation du verset Rm. 9, moraliter 
marg.| Ostendere iram flagellando eos. Primo dedisti eis signum, ut fugerent a facie arcus. Vel aliquos coram ipsis ? sicut verberatur catulus coram Leone, Prv. 19.d. Flagellato pestilente, etc. Felix quem faciunt aliena pericula cautum, Gn. 19.c. Uxor Loth conversa in statuam, ut fatui fierent sapientes visa pena aliorum, 2Pt. 2.d. « Civitates Sodomorum et Gomorrheorum damnavit ».
marg.| {b} Notam] etc. bonos purgando per malos. Unde Gregorius Ignem tribulationis admovet, ut rubiginem vitiorum purget.
marg.| {c} Sustinuit] etc. expectando ad penitentiam, Sap. 12.c. Tu autem dominator virtutum cum tranquillitate iudicas, Ibid. 11.d. Dissimulas peccata hominum, etc.
marg.| {d} Ut ostenderet] etc. per hoc, quod Solem suum facit oriri super bonos, et malos, Mt. 5.g. In hoc quod bona malis largitur, ostenditur superabundans Dei largitas : In hoc quod expectat ad penitentiam, abyssus sue penitentie : In hoc, quod quosdam elegit, infinita misericordia. Vel de futuro dici potest sicut dicit Glossa
marg.| {f} Vocabo] etc. Nititur ostendere predestinationem Dei esse sine acceptione personarum : Et incepit hoc ostendere supr. ibi :   [Non solum] etc. cui continuatur hoc. Et   [vere non solum ex Iudeis, sed etiam de Gentibus] etc. Et sunt verba collecta de principio Osee.
marg.| {7. 54va} Δ {a} Non dilectam] id est Gentilitatem quam non diligo dilectione gratie. Loco huius dicitur, Os. 1.b. Voca nomen eius absque misericordia.   [Vocabo] id est eligam. Vocare duo notat, quid sit, et quid vocetur.
marg.| {b} Et erit] Os. 1.d. id est continget.
marg.| {c} In loco] id est in Iudea.
marg.| {d} Isaias autem clamat] In vocatione Gentium adimpletum fuit, Is. 35.c. In cubilibus in quibus habitabant prius dracones id est venenosi homines per peccatum idololatrie, orietur viror iunci, et calami id est fidei, et aliarum virtutum, Ibid. a. Letabitur deserta id est Gentilitas, etc. Et 51.a. Ponet desertum eius quasi delicias. Et quia tres Magi fuerunt de Gentibus ideo in vigilia Epiphanie legitur epistola sumpta de predicta prophetia Gentium, Is. 35.a. Letabitur deserta, etc.
marg.| {e} Si fuerit] etc. Sicut ostendit per auctoritatem Osee quosdam electos de Gentibus : ita modo ostendit per auctoritatem Isaie quosdam electos de Iudeis. Sententia est, Is. 10.e. Si fuerit populus tuus Israel quasi arena maris ; reliquie convertentur ex eo. Et exponitur hoc dupliciter. In malo sic.   [Si] id est quamvis.
marg.| {f} Arena maris] si incompacti, et incompositi, infructuosi id est steriles.
marg.| {g} Reliquie] id est pauci, et viles, Apc. 12.a. Draco id est Diabolus stetit, super arenam maris. Vel in bono ; quasi dicat multi salvabuntur, Is. 48.d. Utinam attendisses mandata mea : facta fuisset sicut flumen pax tua, etc. et quasi arena semen tuum, etc. Os. 1.d. Erit numerus filiorum quasi arena maris, etc.   [Reliquie] Hoc nomen sonat in vilitatem, abiectionem, et paupertatem. Tales fuerunt Apostoli per reliquias significati, 1Cor. 1.d. Ignobilia mundi, et contemptibilia eligit Deus. Quod significatum fuit, 1Rg. 30.d. ubi David per ducatum servi. Amalechite apprehendit Amalechitas. David Christus, servus Apostoli, Amalechite, lambentes sanguinem, Gentes, 3Rg. 20.b. Vidisti omnem multitudinem hanc, etc. usque ibi per pedissequos Principum provinciarum patet vilitas Apostolorum.
marg.| Item fuerunt pauci, Is. 17.b. Et erit sicut querens spicas in valle Raphaim, que ad litteram erat iuxta Ierusalem valde fertilis. Et enumerat ibi duodecim Apostolos, dicens Is. 17.b. Et relinquetur in eo quasi racemus, et sicut excussio olee, duarum, aut trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque, etc. Due vel tres, ecce quinque : quatuor vel tres, septem : et ita duodecim. Vel ita quod sonet in residuitatem de convertendis in fine mundi. Unde Mal. ult. b. Ecce ego mittam vobis Eliam Prophetam, etc. Et vere fient salve reliquie Israel.
marg.| {i} Enim] quia.
marg.| {h} Verbum] etc. Is. 10.f. Consummatio abbreviata inundabit iustitiam.   [Verbum consummans] id est Evangelium quod consummat legem, et implet, que erat quasi umbra vacua. Vel   [consummans] dicitur quantum ad consimilia.
marg.| {k} In equitate] id est in equalitate, quia tot ibi quasi sub compendio continentur ; quot in lege diffusa sunt. Vel   [Verbum consummans] dicitur caritas, que est plenitudo legis, Rm. 13.c. Vel   [Verbum abbreviatum] Verbum caro factum, Phil. 2.a. Exinanivit semetipsum, etc. Quod significatum fuit, 4Rg. 4.f. in curvatione membrorum Elisei super puerum, qui significat humanum genus. Et idem 3Rg. 17.d. per Eliam.
marg.| {l} Predixit Isaias] Hic commendat predictum verbum.
marg.| {n} Semen] Evangelium, Lc. 8.b. Semen est verbum Dei. De isto semine habetur in Is. 27.b. Qui egrediuntur impetu a Iacob, impetu spiritus S. vel expulsi a Iacob id est Iudeis id est Apostoli implebunt {7. 54vb} faciem orbis semine. Vel   [Semen] id est Apostolos, Is. 6.d. Semen sanctum erit, id quod steterit in ea id est in Synagoga. Et ante dicit : Erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus, etc. Terebinthus cuius resina est optima, significat conversos de Iudeis. Quercus, cuius fructus pascit porcos, conversos de Gentibus qui immunde vixerant, ut porci.
marg.| {o} Sicut Sodoma] id est involuti omnibus flagitiis. De hoc Gn. 19.b. Vel secundum interpretationem, muti a confessione peccati, et laude Dei, et asperi per peccata, Ez. 2.b. Dominus exasperans est.
marg.| {m} Nisi Dominus Sabaoth] id est exercituum. Hoc frequenter reperitur in Veteri Testamento, et maxime in Zacharia, ad designandum, quod in timore data erat lex ; unde et in timore serviebant ; sed in novo ex amore.
marg.| {p} Apprehenderunt iustitiam] bene operando, vel, id est iustificationem.
marg.| {q} Sectando legem] id est legalia.
marg.| {r} Iustitie] quia credebant inde iustificari. Vel lex Moysis dicitur lex iustitie, que bene servata ducebat ad iustitiam : vel quia faciebat de prevaricatoribus iustos, puniendo transgressores.
marg.| {s} In lapidem offensionis] id est Christum, quem vilem, et minimum reputabant, Ps. 21. Factus sum opprobrium hominum, et abiectio plebis, Is. 53.a. Vidimus eum, et non erat aspectus, desideravimus, etc.
marg.| {t} Sicut scriptum est] in Is. 28.d. ubi nos habemus : Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem angularem, probatum, etc. Item, Is. 8.c. Et erit vobis in sanctificationem : in lapidem autem offensionis, et in petram scandali duabus domibus Israel, Glossa id est Scribis
marg.| Δ et Phariseis.
marg.| Λ fidei, Salvet. Mc. 9.d. Si potens credere, omnia possibilia sunt credenti, id est facilia, Equum est priori ; qui eadem moralia continet rota in rota, Ez. 1.d. Ut scilicet nihil desit, id est ut nihil exigant de figurativis ad habendum iustitiam. Que ius est tolli, ut figuras rescindi. Sed obiicitur de thurificatione, et purificatione, et leprosorum eiectione. Solutio : Figure futurorum transierunt, sed figure faciendorum, id est que significant facienda, bene remanserunt. De hoc alibi dictum est.
marg.| Vel dicendum quod non fiunt in quantum figure, sed ad honorem, et cultum Dei tantum exaltandum, ut lumina, que accenduntur in Ecclesia ad honorem Dei. Purificatio autem fuit moralis, ad reddendum gratiarum actiones de liberatione a tanto periculo. In terra homo factus, Bar. 3.d. In terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
marg.| Contra antiquum verbum id est ad peccatum antiqui verbi delendum, vel abbreviandum, veterem legem. Lex et prophete, Mt. 22.d. Caritas universa abbreviat, Rm. 13.c. Plenitudo legis est dilectio, Gal. 5.c. Omnis lex uno sermone impletur. Verbum Evangelii, Lc. 8.b. Semen est verbum Dei, Mt. 13.b. Idem. Qui fructum vite immortalis protulit. Ipse est lignum de quo David predixerat, quod fructum suum dabit in tempore suo, Ier. 23.a. Ecce dies veniunt dicit Dominus ; et suscitabo David germen iustum. Spinis vitiorum. Unde quia herinaceus est spinosus, ei comparantur peccatores. Unde Ps. 103. Petra refugium herinaceis. Inquirit intellectus Prophetarum, id est qualiter Iudei intelligant auctoritates Prophetarum predictas : Quasi subito, et firmiter. Similis Glossa super illud, Is. 4.a. Apprehendent septem mulieres virum unum, etc. ut firmiter teneant, et non dimittant, etc. Et Io. 1.e. Super quem videritis spiritum descendentem, etc. Ex fide que per gratiam est ; ergo gratia precedit fidem ; ergo fides non est prima virtutum. Contra : Prima petit campum, etc. Solutio : Prima gratia est fides.
marg.| Unde dicendum. Que per gratiam est, id est per Deum gratis dantem. Et impetrare ibi ponitur pro postulare cum effectu. Vel que iustitia, id est iustificatio per gratiam est. Si intellecta sit bene, id est spiritualiter. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat, 2Cor. 3. Iustitiam legis, id est opera legis. Non credens Deum operari, solum supple.
marg.| Sed obiicitur. Qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te. Solutio : Non iustificat te sine te cooperante, id est preparante ; sed sine te cooperante infusionem gratie per quam iustificaris. Iustificatio autem ex fide. Sed in iustificatione sunt quatuor ; ergo impetrantur ex fide ; ergo infusio gratie est ex fide. Solutio : Hic sumitur iustificatio pro quarto istorum id est pro remissione peccatorum. Quia lapis parvus, Mt. 21.d. Qui ceciderunt super hunc lapidem confringentur, Dn. 2.e. Mons magnus, Hier. Valde cecus est qui ad montem qui implet totam terram, offendit, Attestatur Is. 8.c. et 28.d. Patenter, quia tunc factus est visibilis. Ex toto contemnentem, Mt. 21.d. Qui ceciderit, etc. Scandalum enim, etc. Verba sunt Origenis. Versus : « Scandalon, equivocant, obex, impactio, casus ». Post velut per religionem indignantes, quod filium Dei se faceret, Io. 19.a. Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia, etc. Item Io. 10.f. De bono opere non lapidamus te ; sed de blasphemia, etc.
marg.| {7. 55ra} Δ et Phariseis, 1Pt. 26.b.
marg.| {a} Ecce pono] etc. id est filium Dei misit deorsum in carnem : quasi dicat solus pater, Dn. 2.e. de lapide qui excrevit in magnum montem, Is. 51.a. Attendite ad petram de qua excisi estis. Sumus enim membrum de membro, sicut dicitur, 1Cor. 12.d. Is. 2.c. Ingredere in petram, Ct. 2.d. Columba mea in foraminibus petre, Za. 3.d. Super lapidem unum septem oculi sunt id est septem dona Spiritus sancti super Christum ; ecce ego celabo sculpturam eius ; quod factum est in passione.
marg.| {b} In Sion] id est in Ecclesia, Apc. 21.f. fundamentum primum iaspis, qui est viridis coloris. Hic est Christus qui de se dicit, Lc. 23.d. Si in viridi hec fiunt, etc. Et Ps. 1. Et folium eius non defluet ; quod est arborum semper viridium.
marg.| {c} Offensionis] non credentibus, Lc. 2.e. erit in ruinam, et in resurrectionem multorum, Is. 8.c. postquam locutus est de hoc lapide dicit : Offendent ex eis plurimi, et cadent, 1Pt. 2.a. Ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus reprobatum. Et iter. ibid. Lapis offensionis, et petra scandali his qui offendunt verbo, nec credunt, Eccl. 6.c. Quia aspera est nimium sapientia indoctis hominibus ; et non permanebit in ea excors, id est in fide illius, quasi lapidis virtus, probatio erit in illis, id est sicut stultus pro nihilo habet lapidem pretiosum   [Non confundetur] Ps. 24. In te confido non erubescam, 1Pt. 2.b. Vobis igitur honor credentibus, etc.
marg.| Λ
marg.| {a} Quia si Deus volens] etc. ut si velint, corrigantur. Contra. Homo est spiritus vadens, et non rediens. Solutio : Non dicit corrigant, sed corrigantur, gratia Spiritus sancti, que iuvat si non deficiat liberum arbitrium, Apc. 3.d. Ego sto ad ostium, et pulso. Propter quod dicitur Hbr. 22.d. Videte ne quis vestrum desit gratie Dei. Ordinate disperdat, id est iusto ordine, scilicet post longam expectationem non emendatis moribus. Ut utatur illis quasi instrumento. Sed homo proprie utens instrumento ; proprie non agit in instrumentum : ergo mala ipsa, que faciunt, non ipsi sed Deus facit : ergo mala actio est a Deo. Ad idem super illud Is. 10.d. Numquid gloriabitur, etc. Ibi Hier. Sicut hec instrumenta tantum sunt instrumenta, et nihil per se faciunt, sed per eum qui moveat ea : sic Nabuchodonosor : ergo omnis actio est a Deo. Sed alia opinio respondet, quod non omnis similitudo currit quatuor pedibus. Ille enim qui operatur instrumento, duo facit ; movet instrumentum, et quasi dat ei potentiam ad minus exeundi in actum. Deus enim etsi det tyrannis potentiam, et virtutem persequendi sanctos ; non tamen movet eos ad talem finem. Novit enim Deus bene uti malis.
marg.| Unde Augustinus Pius Dominus numquam mala fieri sineret, nisi aliquod bonum inde eliceret. Sed hac predicta gratia, id est patientia Dei, Iob. 14.d. Dedit ei Deus locum penitentie, et ipse abusus est eo in superbia. Malis non communem, Prv. 14.b. Cor quod novit amaritudinem anime sue, in gaudio eius non miscebitur extraneus. Vel ostendit hic in electis misericordiam per fornacem tribulationis quam tolerant : ergo quod boni patiuntur, est ex misericordia. Contra. Dicit Hier. super Ier. Quicquid mali patimur ; peccata nostra induxerunt super nos : ergo merito.
marg.| Solutio Et Deus punit ex iustitia, et Deus punit ex misericordia : sed in flagello duo sunt ; quod punitur, et quod patienter tolerat : Primum est ex iustitia, secundum ex misericordia. Sed propter que punitur, qui nullum peccatum habet ? Respondet Augustinus Non propter peccata que facit, sed que facturus esset, nisi sic domaretur : sicut equus precipitaret se in lacum nisi freno circumdaretur os eius : Et talis pena bene infligitur ex iustitia ; sed magis ex misericordia. Vel {7. 54rb} potest responderi secundum versus, etc. Quia homo, etc. Tanto puriores, etc. Sir. 27.a. Vasa figuli, etc. Inexcusabiles, sup. 2.a. Vindictam sanguinis : Apc. 6.a. Dissimulavit, Sap. 11.d. Iudicando potens. Ps. 9. Cognoscetur Dominus iudicia faciens. Que pariter omnibus. Eadem obiectio, que supra, et eadem solutio. Debeatur, quoad carentiam visionis que omnibus debebatur merito originalis. Quibus nec gratiam apponit Deus, ut Esau et Pharaoni. Sed nonne Esau fuit circumcisus, ergo habuit gratiam, quia in circumcisione dimittebatur originale, et non dimittitur nisi per gratiam. Solutio : Loquitur de Esau secundum statum adulti, cui post amissionem gratie non est apposita gratia. Quasi coactis, ut Apostolus. Contra, Augustinus Qui creavit te sine te, non iustificat te sine te. Solutio : Non dicit coactis, sed quasi coactis, quod fuit in Apostolo, Act. 9.a. In his causis prescientia Dei est flagitanda id est exoranda : ergo quilibet debet orare, ut sit predestinatus, et hoc potest petere pie, et per se, et perseveranter : ergo potest hoc mereri. Contra. Si est predestinatus, ab eterno fuit predestinatus : ergo cum non sit ab eterno predestinatus, non est predestinatus, nec esse potest. Solutio : Nullus potest petere Dei previdentiam in hoc, quod ista fuit ab eterno ; sed bene potest petere, et debet, quod det ei nunc hic gratiam, et in futuro gloriam si ei placet. Vel flagitanda est id est in talibus dicendum est : igne comburatur, non intelligo, require a Domino hoc. O altitudo. Non habuit eos in numero bonorum. Contra : Habuit Iudam in numero Apostolorum. Solutio : Non habuit finaliter, vel in gloria. In usum temporalem : Ut Saulem, 1Rg. 10.a. Ecce nomina vestra scripta, etc. Lc. 10.c. Postea abierunt retro, Io. 6.g. Secundum hoc habemus, quod qui habet caritatem, potest amittere eam. Contra, 1Cor. 13.c. Caritas numquam excidit, Et Ambr. Vera caritas non fuit, que deseri potuit. Solutio : numquam excidit, supple per gloriam, sicut fides, et spes adveniente gloria evacuabuntur : sed bene excidit id est occidit per peccatum. Amb. autem vocat veram caritatem finalem, que habet effectum suum id est vitam eternam. Sed est iustum, ut unicuique respondeat pro merito. Sed reprobi habentes gratiam sunt digni vita eterna : ergo iustum est, ut Deus respondeat merito eorum : ergo vult eis dare vitam eternam. Contra. Sunt presciti.
marg.| Solutio Prescitus dignus est aliquo, quod Deus non vult ei dare, quia ipsemet perdit meritum suum peccando, et ita facit se indignum : sed si perseveret in dignitate gratie, Dominus vellet ei dare gloriam, sed quia scit, quod non perseverabit, ideo non vult ei dare, licet modo dignus sit. Hinc est, quod aliqui dixerunt, quod nullus meretur vitam eternam, nisi sub conditione si perseveret, id est si finaliter bene operetur, sicut operarius non meretur mercedem ante operis consummationem, Mt. 20.d. Tamen dicitur quod quicumque habet gratiam, simpliciter meretur vitam eternam. Nec est simile de laborante in vinea : quia ei imponitur tempus certum, sed hic non. Nomina eorum scripta sunt in celo, propter iustitiam cui desunt. Super Is. 38. dicit, Gregorius quod in libro vite due sunt pagine : In una scribitur homo secundum iustitiam presentem, in alia secundum Dei prescientiam, de qua nullus potest deleri, sed potest esse, vel fieri, quod numquam fuerit inscriptus, quia potest fieri, quod iste qui modo est predestinatus, numquam fuerit predestinatus.
marg.| Sed quare non potest deleri ? Quia verbum delendi dicit, quod aliquando fuerit inscriptum, et modo non : de alia bene potest deleri ; Si quis peccaverit, Ex. 32.g. Ioannes ait, 1Io. 2.c. Bonis prodest, et malos expectat, Eccl. 8.c. Peccator ex eo, quod centies facit malum : ego cognovi, quod erit bonum timentibus Deum. De stirpe inobedientie, id est de Adam inobediente. Ducitur propago peccati, id est propagatur caro corrupta.
marg.| Unde contrahitur originale, cui debetur supplicium large, id est carentia visionis. Non de conditione divina, id est non de voluntate divina, Lam. 3.d. Non enim ex corde suo humiliavit. Vel non de conditione humane nature divinitus institute. Non possunt se excusare, quia in ipsis est negligentia : quia gratia semper est parata quam nolunt accipere ; vel quia se precipitant post gratiam susceptam.
marg.| Hoc sibi imputent, id est corrupte, et vitiate nature, vel voluntati sue male, si originali actualia addiderunt. Gentes que prius non noverunt me, id est quibus non feci, ut cognoscerent me, Ps. 17. Populus quem non cognovi, etc. id est cognoscere me non feci. Ab eisdem Iudeis, id est aliquibus conversis de eis. Maior pars sit excecata, inf. 11.d. A gratia fidei, a gratia que est fides. Non radix Patriarcharum periit, id est fides in qua fuerunt radicati, scilicet illi qui Patriarchas sunt imitati.
marg.| Quos mihi reliqui, 3Rg. 19. Per verbum Evangelii, ut gloria legalium operum excludatur ; ne possent gloriari de operibus legis quasi per ea salvi facti sint. Compendio fidei. Audi
marg.| Λ compendium



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Rm. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=60&chapitre=60_9)

Notes :