Hugo de Sancto Caro

Capitulum 2

Numérotation du verset Rm. 2,1 

Propter quod inexcusabilis es,
o homo, omnis qui iudicas.
In quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas. Eadem enim agis qui iudicas.
Numérotation du verset Rm. 2,2 

Scimus
enim
quoniam iudicium Dei est secundum veritatem
in
eos qui talia agunt.
Numérotation du verset Rm. 2,3 

Existimas autem1,
1 autem] + hoc Weber
o homo,
omnis2 qui iudicas eos
2 omnis] om. Weber
qui talia
agunt et facis ea
quia tu effugies
iudicium Dei ?
Numérotation du verset Rm. 2,4 

An divitias bonitatis eius
et patientie
et longanimitatis contemnis ?
Ignoras3 quoniam benignitas Dei
3 ignoras] ignorans Weber
te adducit
ad patientiam4.
4 te adducit ad patientiam] ad penitentiam te adducit Weber
Numérotation du verset Rm. 2,5 

Secundum duritiam autem tuam et cor impenitens5
5 cor impenites] inv. Weber
thesaurizas tibi iram
in die ire et revelationis iusti iudicii Dei,
Numérotation du verset Rm. 2,6 

qui
reddet unicuique secundum opera eius,
Numérotation du verset Rm. 2,7 

his quidem qui secundum patientiam
boni operis
gloriam
et honorem,
et incorruptionem,
querentibus vitam eternam.
Numérotation du verset Rm. 2,8 

His autem
qui ex contentione
et qui non
acquiescunt veritati,
credunt autem
iniquitati,
ira
et indignatio,
Numérotation du verset Rm. 2,9 

tribulatio
et angustia
in omnem animam hominis operantis malum
Iudei primum
et Greci.
Numérotation du verset Rm. 2,10 

Gloria autem et honor et pax omni operanti bonum,
Iudeo primum
et Greco.
Numérotation du verset Rm. 2,11 

Non est enim personarum acceptio apud Deum.
Numérotation du verset Rm. 2,12 

Quicumque enim
sine lege
peccaverunt sine lege6 peribunt.
6 lege] +et Weber
Et quicumque in lege peccaverunt
per legem iudicabuntur.
Numérotation du verset Rm. 2,13 

Non enim auditores legis
iusti sunt apud Deum
sed factores7
7factores] + legis Weber
iustificabuntur.
Numérotation du verset Rm. 2,14 

Cum enim gentes que legem
non habent, naturaliter
ea8 que legis sunt faciunt
8 ea] om. Weber
eiusmodi
legem
non habentes, ipsi sibi sunt lex
Numérotation du verset Rm. 2,15 

qui ostendunt opus legis
scriptum in cordibus suis,
testimonium
reddente illis conscientia ipsorum,
et inter se cogitationum
invicem9 accusantium,
9 invicem] ante cogitationum Weber
aut etiam defendentium
Numérotation du verset Rm. 2,16 

in die,
cum
iudicabit Deus
occulta hominum
secundum evangelium
meum
per Iesum Christum.
Numérotation du verset Rm. 2,17 

Si autem tu
Iudeus cognominaris
et requiescis in lege
et gloriaris in Deo
Numérotation du verset Rm. 2,18 

et nosti voluntatem eius10
10 eius] om. Weber
et probas utiliora instructus per legem,
Numérotation du verset Rm. 2,19 

confidis te ipsum ducem esse cecorum,
lumen eorum qui in tenebris sunt,
Numérotation du verset Rm. 2,20 

eruditorem insipientium,
magistrum infantium
habentem formam scientie et veritatis in lege.
Numérotation du verset Rm. 2,21 

Qui ergo alium doces,
te ipsum non doces. Qui predicas non furandum
furaris,
Numérotation du verset Rm. 2,22 

qui dicis non mechandum mecharis,
qui abominaris idola sacrilegium facis,
Numérotation du verset Rm. 2,23 

qui in lege gloriaris per prevaricationem legis
Deum inhonoras.
Numérotation du verset Rm. 2,24 

Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes,
sicut scriptum est.
Numérotation du verset Rm. 2,25 

Circumcisio quidem
prodest
si legem observes,
si autem prevaricator legis sis,
circumcisio tua
preputium facta est.
Numérotation du verset Rm. 2,26 

Si igitur
preputium
iustitiam11 legis custodiat,
11 iustitiam] iustitias Weber
nonne preputium illius in circumcisionem reputabitur ?
Numérotation du verset Rm. 2,27 

Et iudicabit quod ex natura
est preputium,
legem consummans te
qui
per litteram
et circumcisionem
prevaricator legis es.
Numérotation du verset Rm. 2,28 

Non enim qui in manifesto
Iudeus est,
neque que in manifesto
in carne
circumcisio,
Numérotation du verset Rm. 2,29 

sed qui in abscondito
Iudeus est12 et circumcisio
12 est] om. Weber
cordis
in spiritu,
non littera
cuius laus non
ex hominibus,
sed ex Deo est.

Capitulum 2

Numérotation du verset Rm. 2,1 
marg.| { 17ra } {a} Propter quod inexcusabilis es] In primo capitulo ostendit omnes Iudeos et paganos peccasse. Primo recedendo a Deo, etc. modo accedit ad principale propositum arguens eorum superbiam, quia Iudei de lege confidentes gentiles reputabant canes, illi e converso Iudeos spurcissimos peccatores. Et hoc est.
marg.| {a} Propter quod] id est quia tantum peccasti.
marg.| {b} Inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas. In quo enim alium iudicas, teipsum condemnas] Prv. 6.a. Illaqueatus es verbis oris tui. Sed ex hoc videtur sequi, quod si predicator non observat se ab illis que in aliis redarguit quod peccet mortaliter.
marg.| Unde videtur quod teneatur facere quod predicat et eadem ratione Doctor tenetur ad ea que docet. Secundum hoc etiam si sacerdos est in consimili flagitio, non debet peccatorem iudicare secundum forum penitentie ad idem super illud. 2Rg. 7.a. Numquid edificabis mihi domum. Gregorius : Munda debet esse manus que sordes tergit. Item Io. 8.a. Qui sine peccato est, mittat primus lapidem in eam. Ubi etiam Glossa dicit : Prius sitis iusti, ut reum puniatis. Ad idem Iob. 24.d. Si non est ita, quis me potest arguere ? Glossa Vera sunt cuncta, que tamen si non ita essent, a vobis redargui non possent. In quibus enim succumbitis, redarguere non potestis. Sed contra. Iste sacerdos est fornicator occulte, et parochianos suos monet ne sint fornicatores, constat quod in hoc non peccat : quia nec peccat dando eleemosynam corporalem : ergo multo magis non peccat dando spiritualem, et hec est correctio. Solutio. Qui est in mortali, non est dignus iniungere peccatori penitentiam, nec predicare, et si in notorio est peccato, peccat mortaliter, si autem est in occulto, licet sit indignus, non tamen peccat. Unde sic est intelligendum quod hic dicitur.
marg.| {c} Teipsum condemnas] id est damnabilem ostendis. Unde omnes auctoritates non debet reprehendere, id est non est dignus ut reprehendat. De Doctoribus dicunt quidam quod non est simile, quia intentio Doctoris ; est ad hoc tantum ut faciat scire quod docet, intentio predicatoris, ut faciat facere. Sed quicquid dicant isti, nobis videtur quod eodem modo tenetur uterque.
marg.| {d} Eadem enim agis que iudicas] id est que reprehendis in aliis, sed iudicio condemnationis.
marg.| {f} Existimans autem hoc] Nota divisionem, ordinationem et continuationem huius epistole. Que primo dividitur in duas partes.
marg.| In prima continetur eruditio speculativi intellectus quantum ad determinationem quarumdam questionum. In secunda parte continetur moralis instructio in qua instruimur de fide et unitate et concordia que sequitur fidem. Prima pars dividitur in quatuor. In prima ostendit legem naturalem non sufficere ad salutem, usque ibi : [Propter quod inexcusabilis] In secunda parte ostendit legem Mosaicam superadditam non sufficere sine gratia fidei, usque ibi :   [Quid ergo dicemus] in principio sexti capituli. In tertia quod lex Mosaica non sufficit ad salutem cum fide informi, sed necessaria est fides formata, et protenditur usque ad illud :   [Scimus] etc. iuxta finem octavi capituli. In quarta legem Spiritus sancti gratie non sufficere ad salutem sine gratia predestinationis, et protenditur usque ad principium duodecimi capituli.
marg.| Prima autem pars in qua ostenditur insufficientia legis naturalis subditur, quia in principio premittit salutationem, usque ibi : [Gratias ago] Secundo captat benevolentiam, usque ibi :   [Iustus ex fide vivit] etc. Tertio ostendit quomodo deficiebant a lege naturali quoad utramque partem iustitie. Et primo quoad primam que est divertere a malo, ibi :   [Ira Dei] etc. Secundo quoad secundam que est facere bonum, ibi :   [Invisibilia enim] In quarta parte ostendit quomodo ex hoc defectu ceciderunt in triplicem errorem, ibi :   [Quia cum cognovissent] etc. In quinta quomodo ex hoc errore triplici lapsi sunt in triplex peccatum, ibi :   [Et mutaverunt] etc. usque ad secundum capitulum :   [Propter quod] etc. Et ibi ostendere incipit legem Mosaicam non sufficere ad salutem multis rationibus. Primo per hoc quod Iudei eque ut gentiles subditi erant { 17rb } prenumeratis peccatis. Ex quo patet quod non sufficiebat lex Mosaica Iudeis, et durat usque ibi :   [An divitias] etc. Secundo ostendit idem, quia eque abusi sunt bonitate, et potentia Dei ut gentiles. Si autem Mosaica lex sufficeret, manifestum est quod non ita essent abusi. Dicit ergo :   [Existimas] Ostendit ut dictum est irretitos predictis peccatis, ut gentiles cum non haberent legem.
marg.| Δ {a} { 17va } Δ {a} Qui talia agunt] de quibus iam dictum est.
marg.| {b} Iudicium] condemnationis similiter potest intelligi. Hoc dicitur contra clericos, qui timere debent, ne dicatur illud Lc. 19.d. Ex ore tuo te iudico serve nequam. Prv. 6.a. Illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. Mt. 7.a. In quo iudicio iudicaveritis, iudicabimini. Sap. 6.a. Iudicium durissimum his, qui presunt, fiet. Iacob. 3.a. Nolite fieri plures magistri, quoniam maius iudicium sumitis. Propter hoc dicitur Mt. 23.a. Vos autem nolite vocari Rabbi. Prv. 11.a. Statera dolosa abominatio est apud Deum. Lv. 19.g. Statera iusta, et equa sint pondera.
marg.| {c} An divitias] Hec est secunda pars huius partis in qua ostendit Iudeos abusos bonitate, et patientia Dei. Et continuat sic. Dixerat, putas tu effugies, etc. Et possent respondere, ita, quia multum benignus est Dominus. Respondet. Non propter hoc effugies, quia iustus est, et fecistis, ut non esset vobis bonus, quia abusi estis bonitate, et patientia, et hoc est.   [An divitias]
marg.| Et nota : Bonitas, patientia, longanimitas, quia tribus modis abutuntur misericordia Dei, que in tribus consistit erga peccatores. Primo in largiendo eis beneficia, quod notatur ibi : [Bonitatis] Secundo in patiendo, ibi :   [Patientie] Tertio in expectando eos, ibi :   [Longanimitatis] Dicit ergo :   [Divitias bonitatis] id est thesaurum divine misericordie.
marg.| Et notatur copiositas, et abundantia.
marg.| Divitie enim nomen sunt abundantie, infr. 11.d. O altitudo divitiarum sapientie, et scientie Dei. Prv. 8.b. Qui mane vigilaverint ad me, invenient me, mecum sunt divitie, et gloria : Ibi inveniunt peccatores misericordiam, iusti divitias glorie.
marg.| Prv. 3.b. Longitudo dierum in dextera eius in futuro, et in sinistra illius divitie, et gloria in presenti. Sap. 7.b. Infinitus est thesaurus hominibus. Et recte, quia infinite sunt nostre miserie, et infinita debet esse bonitas misericordie.
marg.| {d} Bonitatis] in largitione beneficiorum peccatoribus, licet indignis. Et hec bonitas attenditur in octo.
marg.| Primo in hoc, quod dat eis, licet sint inimici eius capitales. Mt. 5.g. Qui facit solem suum oriri, id est beneficia, super bonos, et malos, et pluit super iustos, et iniustos, et hoc ut sic eos ad se alliciat. Ier. 48.b. Date florem Moab, quia florens egredietur accinctus per beneficia a peccato.
marg.| Secundo attenditur eius bonitas in hoc, quod interius incitat ad bonum. Apocal. 3.d. Ego sto ad ostium, et pulso.
marg.| Tertio in hoc, quod a malis refrenat peccatores per flagella, ut egritudines. Iob. 5.c. Beatus homo, qui corripitur a Domino : Increpationem ergo Domini ne reprobes, quia ipse vulnerat, et medetur.
marg.| Quarto in hoc, quod a casu conservat. Unde Ps. 93. Nisi Dominus adiuvit me paulominus, etc.
marg.| Quinto in quantum peccatoribus offert gratiam. 1Pt. 1.c. Sperate in eam, que offertur vobis gratiam.
marg.| Sexto in hoc, quod exterius vocat per predicationem, infra 10.c. Sed dico, numquid non audierunt ? et quidem in omnem terram, etc.
marg.| Septimo in hoc, quod exempla benefaciendi, et convertendi ad ipsum, ostendit in sanctis viris, quia in omni religione sunt aliqui boni. Unde Ps. 103. Extendit celos sicut pellem, etc. id est viros celestes. Unde super Ier. 9. Origen. dicit : Sicut dictum est Adam : Terra es, et in terram ibis, ita dici potest viro iusto : Celum es, et in celum ibis. Celum ergo extendit Dominus sicut pellem per bonum exemplum. Unde Za. 3.c. Audi Iesu sacerdos magne tu, et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt.
marg.| Octavo apparet bonitas Dei in hoc, quod delectationes temporales amaritudinibus respergit, sicut mater quando vult ablactare filium, uberibus imponit aliquam amaritudinem. Ier. 9.e. Cibabo populum istum absinthio, et dabo eis potum aquam fellis.
marg.| {e} Et patientie] que consistit precipue in hoc, quod non punit eos, qui sunt in magnis flagitiis. Unde patientia habet respectum ad gravitatem peccati. Ps. 144. Patiens, et multum misericors. Ier. 15.c. in persona iustorum : Noli in patientia tua suscipere me, id est non parcas mihi in vita presenti. Ier. 10.d. Corripe me Domine, verumtamen in iudicio, et non in furore, Ioel. 2.c. Benignus, et misericors est, patiens et multe misericordie.
marg.| In hoc etiam apparet misericordia Dei, quia videt malos persequi amicos suos, et tamen non punit eos, Abacuch 1.a. { 17vb } Quare respicis contemptores, et taces impio conculcante iustiorema se.
a iustiorem] iustorem Ed1703
marg.| { 18ra } Δ {a} Longanimitatis] que est in expectando peccatores ad penitentiam, et respicit peccati diuturnitatem. Is. 1.d. Laboravi sustinens, Is. 6.a. Expectavi, ut faceret uvas, et fecit labruscas. Ps. 102. Longanimis, et multum misericors. Is. 43.b. Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo, ego feci, et ego feram, ego portabo ; et salvabo.
marg.| {b} Contemnis] donis et beneficiis eius abutendo, quod est contemnere Dei bonitatem, sive divitias patientie, impunitatem sibi promittendo, divitias longanimitatis, non te corrigendo, sed potius indurando.
marg.| {c} Ignoras quoniam benignitas Dei] que consistit in tribus predictis.
marg.| Et posset quis respondere : Non contemno, imo dicit, quia tu [ignoras] etc. Gn. 6.a. Dedit Dominus spatium centum annorum, ut peniterent. Sap. 12.c. Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti cum tanta cruciasti attentione, etc. usque bonarum promissionum. Sir. 13.c. Peccator ex eo, quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur, ego cognovi, quod erit bonum timentibus Deum. Sed cum ita Dominus benignus sit, ut nos.
marg.| {d} Ad penitentiam adducat] tamen.
marg.| {e} Secundum autem duritiam] contra bonitatem, quod est, quia non habet affectionem erga Deum.   [Et impenitens cor] contra patientiam, quia non proponimus penitere.
marg.| {g} In die ire, et revelationis] que occulta cordium tunc manifesta erunt.
marg.| {f} Thesaurizas] longanimitatem, quia ex hoc maiorem penam meretur, quod dat Dominus beneficia alicui, et eum expectat ad penitentiam, et ipse non penitet. Unde Eccl. 6.b. Quia non cito profertur contra malos sententia absque ullo timore, etc.   [Thesaurizas tibi iram] contra benignitatem, id est accumulas penam.   [In die iudicii Dei, qui] etc. Ier. 50.d. Aperuit Dominus thesaurum { 7.18va} Δ suum, protulit vasa ire sue. Iob. 38.c. Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti, que preparavi in tempus hostis, in diem pugne, et belli, id est in diem iudicii, sicut quando quis debet pugnare contra aliquem, vadit ad thesauros suos.
marg.| {a} Qui secundum patientiam boni operis] sunt supple.
marg.| {b} Ira] Pena inferni.
marg.| {c} Et indignatio] iudicis, vel sui.
marg.| {d} Tribulatio] in anima. Soph. 1.d. Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis.
marg.| {e} Et angustia] boni inopia.
marg.| {f} Iudei primum] quia utramque legem transgressus est. Lc. 12.f. Servus sciens voluntatem Domini sui, et non preparavit etc. 2Pt. 12.d. Melius erat illis, etc.
marg.| Propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas. In quo alterum iudicas] id est damnas. Glossa In quo ostendit esse quod non est, id est iustum, quasi dicat, quia ostendis te esse iustum cum non sis. Sed sic videtur quod si iustus esset, posset alium damnare, ita quod non peccaret. Et dic quod sic damnare sine peccato impossibile est, nisi ei fuerit divinitus inspiratum, quia de nemine desperandum est dum est in via. Unde presumendum est de quolibet quod sit bonus. Qui sine lege peccaverunt, ergo sine lege est peccatum. Non igitur malum, quia prohibitum, sed quia malum ideo prohibitum. Solutio. Dic quod quedam prohibita, quia mala, quedam e contra, secundum opinionem eorum qui sustinent omnia mala, quia prohibita. Dic : Sine lege, supple scripta peccaverunt, contra scilicet legem naturalem que prohibet malum.
marg.| {b} Inexcusabilis es] id est non habens unde possis ostendere colorem excusationis. Ignorantia enim in eis qui intelligere noluerunt, peccatum est, et in eis qui non potuerunt, pena peccati, ergo ignorantia est peccatum. Ad idem. Ambros. Gravissime peccas, quia ignoras. Item si quis tenetur facere aliquid, et non facit illud, peccat, ergo similiter peccat qui tenetur scire aliquid, et non scit illud, sed huiusmodi omissio est ignorantia, ergo ignorantia est peccatum. Solutio. Nulla ignorantia est peccatum, proprie loquendo, sed ignorantia, id est negligentia addiscendi est peccatum. Ad verbum Ambrosii. Gravissime peccas, id est periculosissime, quia qui ignorat plagam non querit medicum. Ad illud, si quis tenetur facere, etc. sustinendo quod peccatum omissionis est tantum in privatione, ut dicatur omissio actus debiti privatio. Dicendum quod est hec falsa, iste tenetur scire, quia tentio est solum respectu actus qui subest libero arbitrio : scire autem non subest libero arbitrio, sed addiscere, unde teneor addiscere sed non addiscere, non est ignorare, sed revera peccatum omissionis non semper consistit in privatione. Est enim omissio quando facit aliquid quod est impossibile ei ad quod tenetur, vel quando contemnit facere illud ad quod tenetur. Sicut si precipiatur alicui quod eat modo ad aliquem locum, et tunc vadit ad oppositum locum. Quidam tamen dixerunt quod ignorantia est peccatum. Et de ignorantia illius qui laborat in extremis et conteritur, dicunt quod ipsa transit reatu, et remanet actu sicut originale peccatum. Et isti dicunt, quod aliqua scientia est virtus sicut donum scientie.
marg.| {e} Iudicium Dei est secundum veritatem] Sed omnis Christi actio nostra est instructio : ergo debemus solum iudicare secundum veritatem, non igitur secundum allegata tantum. Ad idem Ex. 25.a. Fac tibi tabernaculum iuxta similitudinem que in monte ostensa est. Solutio. Dic Christi actio est eius in quantum Deus, et est ipsius dico in quantum homo, quod autem novit veritatem occultam, hoc non ut homo, sed in quantum homo Deus.
marg.| Vel dic quod Deus iudicat secundum veritatem quam novit in quantum Deus. Similiter iudex debet iudicare secundum veritatem quam novit in quantum iudex, et hoc est iudicare secundum allegata. Unde Genesis 18.c.1 « Clamor Sodomorum et Gomorrheorum multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis : Descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint, annon est ita, ut sciam ». Glossa ut iudex, quia aut omnia sciebat ut Dominus. Secundum mensuram boni, vel mali. Facit ad idem Dt. 25.d. Is. 27.b. Mt. 7.a. Apc. 18.b. Opere quidem malo, animo autem non malo. Contra Mt. 7.c. Arbor bona non potest fructus malos facere. Dic, opus malum in genere. Ut si quis hominem, etc. Inde habes quod occidere est opus malum in genere. Ut si quis opus misericordie. Argumentum quod opus misericordie est opus de genere bonorum. Contra superstitiosum, de vana religione gloriantem. Qui Λ per hypocrisim examen, etc. ergo si aliquis occultet peccatum suum, et fallat examen intuentium hypocrita est. Contra, propter erubescentiam potest occultare, et hoc bonum est. Unde Philosophus. Erubuit, salva res est. Item occultare potest peccatum, ne scandalizet alios. Respondeo. Nec sic est hypocrita, sed qui fallit iudicium intuentium, ut dignus sit in apparentia habere honorem, cum non sit honore dignus.
1 Gn. 18, 20.
marg.| Unde Glossa subdit : ut cum puniendus sit, etc. Qui te iudicet, etc. ergo punietur Prelatus, si existens in peccato alium arguat de peccato. Verum est, si de consimili, et propter hoc, quod indignus tale officium suscepit. Unde Sir. 21.d. Dum maledicit impius diabolum, maledicit animam suam, quia ipse, scilicet facit quod in diabolo maledicit. Videtur autem longanimitas, que alibi sustentatio dicitur a patientia differre. Sic invenitur, quod alterius virtutis sit tolerare superbos, alterius tolerare peccantes ex infirmitate, ergo eadem ratione diligere activos, et contemplativos alterius, et alterius virtutis. Respondeo. Idem dicit, quod labor est expectando. Unde Dominus. Is. 1.d. Laboravi sustinens. Et hoc innuit cum dicit : Ferri. De aliis dic, quod innuit eos sustentare, non permittens respectu virtutum laboris vel vitiorum.
marg.| Unde quod longanimitas est respectu levium peccatorum, patientia respectu gravium, non facit diversitatem, secundum species virtutum, sed potius secundum accidentia. Unde differre attenditur supple. Ut Deus intendit, ergo intentio Dei cassari potest, ergo voluntas, quoniam voluntas, et intentio idem sunt. Contra. Omnia quecumque voluit fecit, etc. Dic : Ut Deus intendit, quantum in se est. Simile 1Tim. 2.b. Vult omnes homines salvos fieri, quantum in se est supple.
marg.| Et istud velle non est velle simpliciter, et ideo licet non fiat, non cassatur intentio Dei, quia intentio Dei non est simpliciter circa hoc, sed eius voluntas, et intentio simpliciter est, ut aliquod bonum ex expectatione sua eveniat. Ecce Deum nescis misericordem. Cum ergo ex hac ignorantia possit talis cadere in desperationem, videtur quod desperatio possit esse peccatum in filium, quia ex ignorantia. Solutio. Impossibile est, quod aliquis ignoret Deum esse misericordem, quia quilibet scit, quod ipse est summe bonus, et summe iustus. Hoc enim scriptum est in corde uniuscuiusque.
marg.| Unde qui desperat, vel presumit ex certa malitia, peccat. Quod ergo dicit : Deum nescis, id est non advertis. Item gravius peccas. Additiva est comparatio. Primum per se grave : secundum cum primo gravius, tertium cum duobus gravissimum. Gravissime peccas, quia ignoras : Inde argue. Ergo ignorantia est peccatum.
marg.| Preterea secundum hoc ignorantia gravius, est peccatum, quam impunitatem sibi promittere, sed impunitatem promittere est peccatum in Spiritum sanctum, sed per ignorantiam peccare est peccare in filium, ergo peccare in filium maius peccatum est, quam in Spiritum sanctum.
marg.| Preterea videtur etiam secundum hoc, quod contemnere maius peccatum sit, quam impunitatem sibi promittere. Item videtur sibi contrarius, quia qui contemnit, aut scit se contemnere, ante se ignorat. Si ignorat, ergo idem est contemnere, et se ignorare se contemnere, ergo neutrum gravius altero. Sed si scit se contemnere, maius peccatum est scienter contemnere, quam ignoranter contemnere, ergo gravius peccat, qui contemnit, quam qui ignorat contemnere.
marg.| Solutio. Comparativus duobus modis sumitur. Intensive, sicut margarita est albior equo : Aggregative, ut quinque plura tribus, hoc modo sumitur hic, peccat gravius, qui contemnit, quam qui impunitatem sibi promittit, id est plura peccata facit, qui cum illo, quam qui alterum illorum. Primus enim graviter peccat. Secundus gravius simplex peccat. Tertius similiter gravissime, qui cum his duobus ignorat. Item dic gravissime, quia ignorans non querit me dicit, et sic cito non penitet, et ideo gravissimeΛ id est periculosissime, Quod autem dicit peccare ex ignorantia, est peccare in filium, impunitatem sibi promittere est peccatum in Spiritum sanctum, dic quod utrumque periculosum est.
marg.| Peccare enim in Spiritum sanctum periculosum quoad genus peccati, et quoad ipsum peccatum, quia committit periculosum peccatum. Peccare in filium, id est per ignorantiam periculosum est quoad peccatum, quia scilicet non querit medicinam.
marg.| Sed tu non advertis, imo, etc. Simile Ier. c. 51. Que agunt, displicent postea, vel tunc secundum ipsum, inf. 6. Sunt enim quidam, isti peccant sub Deo. Quatenus, id est qualiter vel quantum. Datur, vel id est detur. Ps. 77. Spiritus vadens, et non rediens, etc. Sunt alii, isti peccant contra Deum.
marg.| Quibus placent mala. Sed dicit Augustinus : Nihil adeo veniale quod non fiat mortale dum placet : ergo etiam veniale, ut iocosum mendacium si placet mortale. Similiter obiici potest de mendacio pro vita hominis salvanda. Item si damnifico aliquem iniuste in quinque solidis, pecco mortaliter, sed venialiter peccans damnum anime facit, sed maius est damnum anime quodcumque illud sit, quam damnum quinque solidorum, et illud damnum infert penam eternam : ergo et damnum venialis culpe, et sic omne peccatum est mortale.
marg.| Solutio. Placere potest esse circa Deum, et sic manet veniale, si vero plus in illo placet, quam in Deo, mortale est. Unde quod obiicit de damnificatione quinque solidorum, non valet, quia respectu damnificationis non est peccatum, sed respectu libidinis, vel delectationis.
marg.| Sed quoniam ea, que fecerunt supple. Maior est iniquitas. Gn. 4.b. Deum non iustum. Aut ergo peccant contra iustitiam, ergo contra filium, quia pater omne iudicium dedit filio. Preterea presumens addit misericordie Dei, desperans diminuit a misericordia Dei, ergo tales addunt, vel diminuunt a bonis Dei, non ergo peccant contra iustitiam. Contra. Illud Sir. 18.a. Non adiicere, neque minuere, nec est invenire magnalia Dei. Solutio. Cum omne vitium est ex superfluitate, vel egestate, et hec duo sunt similiter ex superfluitate, et egestate respectu misericordie, et bonitatis Dei, unde alterum extendit { 18rb } misericordiam, alterum minuit, ideo sunt contra misericordiam, et ita in Spiritum sanctum. Quod dicitur hic. Autumant Deum iniustum, per consequens dictum est, vel dic, quod in huiusmodi peccatis, que sunt contra Spiritum sanctum non finis, sed radix peccati consideratur, scilicet, quia ex certa malitia quod dicitur non est adiicere, vel minuere magnalia Dei. Verum est secundum veritatem, sed tamen secundum falsam reputatione. Contrariis rebus, quia unus nimis constringit, alius nimis laxat. His duobus fit blasphemia. Secundum hoc videtur, quod tantum sint duo peccata in Spiritum sanctum, presumptio, et desperatio. Contra. Maxime impugnatio fraterne dilectionis peccatum est in Spiritum sanctum, quod quidem verum est. Unde divisionem peccati in Spiritum sanctum sic accipe. Bonitas Dei impugnatur, aut in ipso Deo, aut in alio. In primo dupliciter, aut nimis extendendo, aut plus, quam debeat minuendo.
marg.| Primo est peccatum presumptionis, secundo peccatum desperationis.
marg.| Item in homine impugnatur dupliciter, in se, vel in proximo.
marg.| In proximo, vel quoad dona intellectus, et tunc est impugnatio veritatis agnite, vel quoad dona effectus, et tunc est impugnatio fraterne dilectionis. In se, dupliciter, vel respuendo iam gratiam habitam, vel oblatam, et tunc est propositum non penitendi, seu impenitentia penitentis. Quod ergo hic dicitur, duobus modis fit blasphemia intellige, quia ista duo peccata inter quinque, que sunt in Spiritum sanctum sunt maxima.
marg.| Unde in Evangelio dicitur : Qui peccaverit. Mt. 10.c. Mar. 3.d. Vel verbum blasphemie. Lc. 12.b. Io. in Epistola Canonica. 1Io. 5.c. Pertinaciter malo inherent, id est nimis presumentes.
marg.| Undique vocat Lc. 14.e. Nemo virorum illorum, qui vocati sunt. Glossa Nemo, id est aliquis vix, aut nullus homo.
marg.| Tempus mundi. Iob. 24.d. Dedit eis Deus tempus penitentie, et ipse abutitur eo in superbia. Vocat per misericordiam. Prv. 1.c. Vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret, despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Ut misereri non velit.
marg.| Ct. 4.b. Ibo ad montem myrrhe, et ad colles : Penitere non possunt. Hec opinio falsa, Induratum est cor eius tamquam lapis. Iob. 40. Quid si cras. Ioel. 2.c. Quis scit si convertatur, et ignoscat Deus, etc. Antequam tempus veniat.
marg.| De prima 1Cor. 1.a. Prebendo enim patientiam. Iob. 24.d. Dedit locum, etc. 1Tim. 3.4. et 2Pt. 3.c. Nolens aliquem perire, ergo nolente Deo perit aliquis, ergo contra voluntatem. Solutio. Nolens, id est non volens, una pars. Nolens in quantum in se est, Hec de prima opinione.
marg.| Sequitur de secunda. Supra Mt. 12.c. super Mc. 3.d. Vel quia non peniteant. Quidam libri habent. Non quia numquam penitent, sed male. Unde 1Io. 5.d. Sed non dico ut quis oret, sed nonne proximus diligendus est ex caritate, ergo semper orandum est pro eo. Quod dicit Ioannes ad innuendum, quod de facili non remittitur per orationem, vel de facili pro tali non est orandus Deus. Unde Ier. 15.a. Si steterint Moyses, et Samuel coram me, etc. Quasi invitus in reos vindicat. Lam. 13.d. Non enim ex corde suo humiliavit, et abiecit Dominus filios hominum. Medentis Deum. Sap. 1.d. Deus mortem non fecit neque letatur in perditione virorum : Creavit enim Deus, ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum. Ergo dum tempus est Gal. 6.c. Ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes. Iratum postmodum. Ps. 6. Cognoscetur Dominus iudicia faciens. Diem vocat non pro tempore ; ergo non de die, dies enim iudicii. Contra. Hab. 3.c. Sol et luna steterunt in habitaculo suo, sed eorum habitaculum est hemispherium superius, quia ibi facti fuerunt, ergo dies erit quod nihil est aliud dies, quam Sol lucens super terram. Item Is. 40. Non erit sol amplius, etc. Glossa Isidorus dicit, quod manebit sol superius, et non descendet inferius. Item Is. 24.d. In die illa erubescet, id est rubeus erit ad terrendum homines, ergo videbis. Sol ergo erit super terram, et ita dies. Si hoc. Contra. Mt. 25.a.Λ « Media nocte clamor factus est » etc. Igitur de nocte veniet et ita de nocte fiet iudicium. Solutio. Notabiliter dicit diem, non pro tempore, quia non est aperte exaratum in sacra Scriptura, utrum de die fieri debeat, an de nocte. Dicitur autem, quod de die : quia tanta erit claritas, quod legentur conscientie. Unde Dn. 7.d. Sedit iudicium, et libri aperti sunt. Glossa id est conscientie. Quod dicitur in Mattheo : Media nocte, etc. Dic, id est subito. Sed quia omnia tunc erunt aperta. Mt. 10.d. Nihil opertum, etc. Hbr. 4.c. Omnia nuda, et aperta, etc. Iuxta, id est secundum opera sua reddet mala pro malis. Contra. Super illud : Deus laudem meam ne tacueris, in versu illo : Posuerunt, etc. dicitur : Tribus modis committitur peccatum vel reddendo mala pro bonis, vel non reddendo bona pro bonis, vel reddendo pro malis, sed Deus peccare non potest, ergo non potest reddere mala pro malis. Forte solvet, quod imo malum pene pro malo culpe reddit Deus. Non videtur, quia homo pro malo sibi illato penam reddere non debet, quia faceret contra illud : Si percusserit te in maxillam unam prebe ei et alteram. Respondeo. De malo pene revera intelligitur.
marg.| Sed dupliciter reddi potest, vel libidine vindicte, sic non cadit in Deum, vel amore iustitie, et sic cadit in Deum. Tantum mala pro bonis non reddet, imo mala pro bonis. Tb. 12.c. Et quoniam acceptus eras Deo, necesse fuit, ut tentatio probaret te. Eccl. 2.a. Fili accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia, et timore, et prepara animam tuam ad tentationem. Solutio. In futuro non reddet mala pro bonis, sed hic ad maiorem coronam, vel ad augmentum gratie, quia hic tempus est merendi quod non est in futuro. Bona pro malis, scilicet gratiam.
marg.| Aut appellat gratiam, fidem, vel virtutem, vel vitam eternam. Si fidem, vel virtutem, dat parvulis sicut adultis, ergo male distinguitur inter eos. Si vitam eternam similiter, et hanc dat parvulis sicut adultis. Solutio. Gratia pro vita eterna, sed dat sine parvulis quod malis, quia eam mereri non possunt, sed adultis cum gratia, qua mereri possunt.
marg.| Unde gratiam pro gratia, id est premium pro merito, delictum pro iniustitia. Iustitia est declinare a malo, et facere bonum. He enim sunt partes iustitie, ergo iniustitia per contrarium in omissione boni, et pro creatione mali, sed neutrum istorum est in parvulis, ergo iniustitia non est in parvulis.
marg.| Dicitur, quod iniustus hic large sumitur, secundum quod privat iustitiam, prout iustitia circuit omnes virtutes, sicut Euphrates Gn. 2.c. Et secundum hoc privat omnem virtutem sicut in parvulis iniustitia. Sic large sumitur iustitia cum dicitur : Iusti autem in perpetuum vivent. Iniustitia ergo in parvulis sumitur sic pro originali peccato. Sed adhuc nihil est in hoc dictum. Cum pro temporali opere peccati perpetuo puniat. Videtur Dominus ultra condignum punire, cum pro momentanea delectatione, ac temporali eternaliter puniat.
marg.| Ad idem super illud Ps. 73. Ex usuris, et iniquitate redimet animas eorum, etc. Glossa Plus accipiunt in penis, quam commissum sit in culpis. Item Apc. 18.b. In poculo quo miscuit nobis, miscete ei duplum. Solvit hic Gregorius, quia mens in hac vita numquam voluit carere peccato iustum est, ut numquam careat supplicio. Sed ecce aliquis peccator non penitet de peccato in quo est modo, tamen vellet, quod numquam fuisset peccatum, talis bene vellet carere peccato, aliter enim voluit, quod non esset peccatum, ergo debet carere supplicio. { 18vb } Preterea super illud 2Cor. 3.c. Quidam super fundamentum edificant ligna, fenum, stipulam.
marg.| Dicit Glossa quod quidam uxores, et filios diligunt plus debito, et moriuntur. Isti numquam voluerunt carere peccato : ergo non carebunt supplicio. Contra. Apostolus de talibus dicit : Salvi erunt, sic tamen quasi per ignem. Solutio. Tres sunt rationes propter quas sic Dominus pro temporali peccato eternaliter punit. Prima ratio respectu ipsius anime, secunda ratione materie, tertia ratione finis. Primam tangit Origen. super Nm. 14.f. Annus pro die imputabitur. Glossa Neget quis fortasse bonitati Dei convenire, ut pro unius diei peccato annum suppliciorum rependat. Et innuit Glossa quod corpus quanto partes habet solidiores, et magis compressas si vulneretur, tanto difficilius sanatur, sed anima solidior, et firmior est quam corpus, ergo si vulneretur in infinitum, difficilius sanari debet, propter quod accidit, quod si cum vulnere mortali exeat a corpore : eternaliter crucietur. Ratione materie. Si enim pro tanto furto tanta pena, pro maiori maior, et pro maximo maxima, et pro infinito maiori in infinitum maior pena, sed pro furto, vel pro homicidio, quod quam cito committitur, mors temporalis infligitur, que in perpetuum durat, sed in infinitum plus est mors anime, quam corporis, ergo pro occasione in infinitum maior, et non in infinitum nisi pena eterna, ergo pro peccato mortali, quod est mors anime infligi debet pena eterna, quod peccatum est mors anime. Sir. 23.d. Peccans interfecit animam. Mt. 16.d. Quid prodest homini si universum mundum lucretur, anime vero sue detrimentum patiatur ? Ratione finis sic. Qui facit contra bonum aliquod, puniri debet, ergo qui contra magis bonum magis puniri, ergo qui contra bonum infinitum in infinitum puniri, sed qui mortaliter peccat, contra infinitum bonum facit ergo in infinitum puniri debet, et ita eternaliter.
marg.| Hoc autem innuit Samuel 1Rg. 2.e. Si peccaverit vir in virum, placari potest ei Deus, si autem in Deum, quis orabit pro eo ? quasi dicat, nullus. Quod ergo obiicit de eo, qui non vult esse peccatum, tamen non penitet : Dic quod noluit carere peccato, ex quo non penitet. Ad illud dic, quod Apostolus loquitur solum de veniali peccato, et talis ex quo decidit cum caritate finem imposuit peccato, quia ardor caritatis aliquando totum consumit, aliquando vero difficultates relinquit, que post igne purgatorio cremantur.
marg.| Preter autem has rationes notat, quod sicut consentientibus animis cum verbis de presenti, cito contrahitur matrimonium, quod per totam vitam durat, et per verba cito dicta fiunt contractus, et perpetuo obligantur persone, sic non est mirum si peccato temporali eterna pena infligatur, item sicut dicit inferius Glossa note peccatorum, seu macule relinquuntur in anima, et macula alia mala est ignis.
marg.| Unde cui post hanc vitam non possit deleri continuo, et in eternum ardebit sicut cremabile appositum igni. Unde Sap. 14.b. Factum cum eo, qui fecit tormentum patietur. Item Augustinus Qui privavit se homo bono eterno merito incidit in malum eternum.
marg.| Et sic intellige, quia privavit se homo bono eterno, id est gratia, qua potuit mereri vitam eternam, merito incidit in mortem eternam. Unde 21. de civitat. Dei. Malo dignus est eterno, qui in se peremit bonum quod in se posset esse eternum.
marg.| Utrum mala voluntas, etc. Hic est questio, utrum illi, qui sunt in inferno possint peccare. Quere alibi. Cum auctoritas dicat : Nullum malum impunitum. Eccles. ult. d. Cuncta que fiunt adducet Deus in iudicium. Mt. 10.c. Nihil occultum quod non reveletur.
marg.| Bene usi patientia. Si Dominus patientiam habet ad eos, ergo ipsi non boni : Dic patientiam antequam bene agerent. Item sumitur patientia pro expectatione et alio modo sumitur quam prius.
marg.| Tales enim de misericordia Dei dicuntur expectari. Unde Lam. 3.c. Misericordia Domini, quod non sumus consumpti : Fulgebunt ut sol. Mt. 13.f. Quia ad dextram Dei. Mt. 25.c. Sancti erunt. Aliter sancti, aliter Christus, sancti in potioribus bonis, Christus in quantum homo in potioribus {7. 19ra} bonis, et potissimo modo in quantum Deus equaliter, et regnando. Et qui dat : Sed nonne Deus dat in presenti qui etiam est incorruptibilis. Prv. 3.b. Longitudo dierum in dextera eius. Dic, quod hic Deus dat auctoritate, homo ministerio, ideo corruptibile, sed in futuro solus Deus, et auctoritate, nec alius ministerio. Ut non videatur, id est ut non videatur, sicut hypocrite. Mt. 6. Iudeum semper anteponit. Sic acceptor personarum Deus, vel videtur, quod non iudicet secundum opera. Dicimus, quod oratio patris boni prodest filio si oret pro eo.
marg.| {a} Non est enim acceptio personarum] Idem Act. 10.e. Iacob. 2.b.
marg.| {b} Quicumque enim sine lege peccaverunt] Hec est tertia pars huius secundi capituli, et continuatur sic. Dixerat, quod non est acceptio personarum apud Deum. Unde exponit dicens.
marg.| {c} Enim] id est quia.   [Quicumque sine lege] id est gentilis scripta.
marg.| {d} Peccaverunt, sine lege peribunt] non pro legis transgressione. Tamen aliter exponitur super illud ; Non resurgent impii in iudicio. Glossa Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt, id est sine legis disceptatione. Et in hoc minorem penam habebunt, quia illa exprobratio Mt. 25.d. Esurivi, et non dedistis mihi manducare, sitivi, etc. erit maxima pena damnationis Christianis.
marg.| {e} Et quicumque in lege peccaverunt] id est contra legem scriptam habentes.   [Per legem] id est per legis transgressionem, vel disceptationem legis   [iudicabuntur] 1Pt. 4.d. Tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Evangelio ; quia Io. 3.c. Qui non credit, iam iudicatus est.
marg.| Ideo non resurgent impii in iudicio, neque peccatores in consilio iustorum. Impii qui sine lege, et fide. Peccatores qui legem habuerunt, et non egerunt.
marg.| {f} Non enim auditores legis] Quarta pars huius capituli, etc. Et est argumentum : Tales plus habent legis, qui numquam audierunt, et faciunt que legis sunt, quam qui legem habuerunt, et tamen eam non faciunt : Ergo cum gentilibus non sufficiat facere, quod bene concedunt Iudei, multo minus sufficit Iudeis, qui non eam faciunt, ergo lex Moysi non sufficit ad salutem.
marg.| Et continuatur hoc usque ad principium tertii capituli. Possent ergo ad precedens respondere Iudei, non damnamus, quia suscepimus legem. Imo dicit : [Non enim auditores legis] Iacob. 1.d. Estote autem factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos. Et qui in lege perfecte libertatis, id est in Evangelio usque ibi : Hic beatus in facto suo erit.
marg.| Unde Lc. 11.d. Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Et Mt. 7.d. Omnis ergo, qui audit verba mea hec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui edificavit domum suam supra petram. Ps. 118. Beati qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum, per bona opera, et bona desideria. Et alibi : Memores sunt mandatorum eius ad faciendum ea. Sed videtur, quod imo auditores verbi iusti sunt apud Deum, quia Io. 15.a. Vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.
marg.| {7. 19va} Δ Propter hoc dixerunt quidam heretici facientes omnes spurcitias, quod postquam audierant predicationem aliquam, statim mundi erant ab omnibus. Sed ille idem qui dixit hoc alibi dicit Io. 13.b. Et vos mundi estis, sed non omnes, quod dixit propter Iudam, ipse tamen pluries audierat verbum Domini. Unde quod dicitur Io. 13.b. intelligitur de sermone habito interius per fidem, id est de eterno verbo, id est de seipso quam manifestaverat in cordibus eorum per cognitionem fidei, et dilectionem caritatis.
marg.| {a} Cum enim gentes] etc. Ut dictum est, intentio Apostoli est, quod illi, qui faciunt legem, et non habent eam, plus habent, quam ipsi, qui non faciunt eam, et habent, et tales sunt Gentiles, et tamen non iusti, ergo multo magis, nec Iudei. Et hoc est.   [Cum enim gentes, que legem non habent] Moysi.
marg.| {c} Ea que legis sunt faciunt] quia adimplent mandata, et non transgrediuntur prohibita.
marg.| {b} Naturaliter] id est per legem naturalem ad vitam a gratia, sicut cecus illuminatus videt per visionem reparatam per miraculum.
marg.| {d} Ipsi sibi sunt lex] Habet enim quilibet scriptum in corde quid debeat facere, et a quo abstinere. Propter hoc dicit Dominus Is. 46.c. Redite prevaricatores ad cor. Prv. 22.c. Descripsi eam tibi tripliciter in cogitationibus, et scientia, etc. In ratione per detestationem mali, et approbationem boni. In concupiscibili per amorem boni, et odium mali. In irascibili, quia naturaliter insurgit contra malum, et accingit se ad bonum. Unde vis irascibilis est quidam vigor animi.
marg.| {e} Opus legis scriptum] Sir. 17.a. Sensu implevit cor illorum, et mala, et bona ostendit eis, et posuit oculum ipsorum super corda eorum, oculum scilicet rationis, que dictat hoc esse sectandum, illud detestandum.
marg.| {f} Testimonium reddente] Quod enim sit scriptum legis, in cordibus eorum ostenditur, ex hoc, quod quando ei facit malum, conscientia remordet eum ; quando bonum, placet ei.
marg.| {g} Accusantium] quando dicit apud se, tu fecisti istud, et illud est peccatum.
marg.| {h} Defendentium] quando contra remorsionem conscientie de peccatis, dicit : Non nimis timeas, quia fecisti multa bona.
marg.| {i} In die cum iudicabit] maxime tunc.
marg.| {k} Per Iesum Christum] Io. 5.d. Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio.   [Accusantium] Sap. 4.b. Ex iniquis enim omnes, qui nascuntur filii, testes sunt nequitie adversus parentes in interrogationibus suis, que fient in die iudicii. Unde in eodem d. Et traducent illos ex adverso iniquitates eorum, id est accusabunt se. Mt. 1.c. Ioseph cum esset vir iustus nolebat traducere eam, id est accusare Ps. 49. Arguam te, et statuam contra faciem tuam, id est conscientia qua dignoscitur, utrum bonum, aut malum egerit. {7. 20ra} Δ Is. 3.b. Agnitio vultus eorum respondebit eis, id est facies scientie vestre. Ibi secundum Septuag. Confusio vultus restitit eis.
marg.| {a} Si autem tu Iudeus] Adhuc est illud de quarta parte huius capituli : Ipsi gloriabantur, quia erant Iudei, et legem receperant, quam tamen non faciebant, gentes autem eam adimplebant : unde laudandi erant. Continua ergo sic : Salvabitur gentilis.
marg.| {b} Autem] pro sed.
marg.| {c} Tu Iudeus cognominaris] ex solo nomine gloriaris.
marg.| {d} Et requiescis in lege] non raptus per diversos errores, quod magnus est labor. Unde Eccl. 10.c. Labor stultorum affliget eos, etc.
marg.| {e} Gloriaris in Deo] in notitia quam habes de Deo.
marg.| {f} Et nosti voluntatem] id est scire velles. Vel quia es.
marg.| {h} Instructus per legem] etc. Mt. 15.b. Cecus si ceco ducatum prebeat, etc.
marg.| {i} Confidis etiam te esse]
marg.| {k} Habentem formam] etc. teipsum non doces. Mt. 23.
marg.| {o} Furaris] Δ spiritualem {7. 20va} Δ spiritualem intelligentiam legis.
marg.| {b} Sacrilegium facis] adorando idola, et negando Christum esse verum Deum.
marg.| {a} Mecharis] Contrarium. Sap. 8.a. Sapientiam amavi, et exquisivi eam, etc.
marg.| {c} Per prevaricationem] id est transgressionem, quod ostendit, cum subdit.
marg.| {e} Enim] id est quia.
marg.| {d} Nomen Dei] etc. In spurcitia enim ducebant vitam, ita ut gentes dicerent Deum eorum, aut esse iniquum si non vindicaret, aut stultum si placeret ei quod ipsi faciebant, cum facerent oppositum doctrine eius.   [Facta est] propter verum, id est preputiatus.   [Circumcisio] id est circumcisus.   [Preputium] id est preputiatus.   [Consummans] id est adimplens legem.   [Ex natura] id est adiutorio legis naturalis, vel natura illustrata a gratia, quod dicitur ad differentiam Iudeorum, qui non faciebant tantum opera legis adiutorio legis naturalis, sed etiam adiutorio legis Mosaice. Vel sic ut planius.   [Preputium iudicabit] te o tu Iudee comparatione melioris facti, quia preputium, id est natura adiuta per gratiam est consummans legem scriptam, quam non precepit, tu instructus es per legem, et tamen es prevaricator legis, quia ponis spem in circumcisione, et legalium observatione. Non enim Dominus reputat circumcisionem exteriorem nisi adsit interior in corde. Unde cum gentiles habeant interiorem, meliores sunt, quam vos.   [In manifesto] circumcisio ad litteram.
marg.| {7. 21ra} Δ {a} In abscondito] corde confitens :
marg.| {b} Circumcisio cordis in spiritu] id est facta per spiritum.
marg.| {d} Non littera] id est litterali observantia.
marg.| {b} Quicumque enim] Glossa Cui Iudei obnoxii sunt. Sed eadem est lex naturalis, que scripta, quia totus decalogus dicitur lex naturalis, excepta observatione ceremonialis, ergo et gentiles pro lege scripta damnabuntur sicut et Iudei. Que ergo est differentia ? Dicit, imo quod differentia est : quamvis enim eadem sit lex scripta in corde, que in tabulis lapideis, tamen Iudeus dupliciter transgreditur, facit enim contra naturalem legem in quantum scripta in corde, et in quantum data est per Moysem a Domino, gentilis autem in quantum in corde est solum, offendit.
marg.| Unde lex naturalis in gentili obligat quantum ad remorsum conscientie tantum, in Iudeo quoad hoc, et quoad timorem servilem secundum quod legis iugo subiiciebatur, quam dedit Deus. Ex. 20.d. per Moysen. Io. 1.b. Lex per Moysen data est. Aggravat eos, id est ostendit aggravatos. Excusatio quam solent habere homines de ignorantia. Io. 15. Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent : Hominem scientem. Lc. 12.f. 2Pt. 2.d. Quare nescientem ignorantia facti hec aliquando excusat {7. 19rb} a tanto, et a toto, simplex a tanto, et non a toto, affectata, nec a tanto, nec a toto.
marg.| Secundum Preposit<in>um tamen, excusat a tanto, quia secundum ipsum nulla ignorantia est peccatum, nisi ignorantia affectata dicatur affectatio nesciendi, tunc enim sine dubio peccatum est, sed proprie affectatio nesciendi non est ignorantia affectata, sed nescientia, frequens, et vel concomitans affectionem que est pena peccati. Est autem ignorantia secundum causam materialem, alia iuris, alia facti ; secundum efficientem similiter crassa, affectata ; secundum formalem vincibilis, invincibilis. Aliud scire noluisse, quasi dicat, aliud est ignorantia affectata. Neminem sic excusat, quasi dicat, simplex excusat a tanto, sed non a toto. Quia non audivit quid crederet, infra capitulo 10.c. Fides ex auditu.
marg.| Item quomodo credent ei quem non audierunt, aut quomodo audient sine predicante. Reatu originis, id est originali peccato.
marg.| Sive qui novit, sive qui non novit. Hoc nihil est, ut videtur, quia in corde cuiuslibet scripta est lex naturalis per quam novit quid agendum.
marg.| Solutio. Per illam nesciunt plene, et explicite quid agendum, et quid non, nec quid credendum, vel sperandum, vel diligendum. Qui iudicat, ut Iudeus. Qui non iudicat, ut gentilis. Ignorantia, etc. peccatum est, id est omissio addiscendi, vel affectatio nesciendi. Quasi per ignem. 1Cor. 3.c. Parumper intendendo, id est non omnino bene inquirendo, et hi male dicunt. Sed hoc quod scilicet salvabitur.
marg.| Hoc merito fundati, id est fidei cooperantis per dilectionem.
marg.| Qui sine fundamento, Christo, id est sine fide Christi per dilectionem operantis, qui est fundamentum Christiani. Erit Sodome. Mt. 10.b. Lc. 10.b. Excusationem non habebunt. Io. 15.d. Quibus nec per se, nec per suos locutus est.
marg.| Nonne dicitur fides Catholica universalis, ergo omnes tenentur credere.
marg.| Item Io. 3.c. Qui non credit iam iudicatus est. Preterea hoc non videtur : Sit aliquis nutritus in nemore ab aliqua bestia, et post fuerit ibi diu, talis nihil scit de Christo, ergo videtur, quod habeat excusationem. Item, sit quod puer, sit hic, ubi non est aqua unde possit baptizari, talis similiter videtur habere excusationem. Respondeo. In talibus iudicie Domini abyssus multa. Verumtamen, quod nec talis, nec : talis excusatur.
marg.| Primus, quia habuit rationem naturalem, qui si secundum eam fecisset quod in se esset, Dominus contulisset gratiam : Secundus, quia non habuit sacramentum, et ita, nec gratiam.
marg.| Quod autem dicitur hic : Excusationem habent. Verum est a tanto, non a toto, Vapulabit Lc. 12.f. Apud homines, id est opiniones hominum. Iacob 1.d. Estote autem factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos, Numeri 24.a. Dixit homo, cuius obturatus est oculus. Mt. 20.b. Voca operarios, et redde illis mercedem. Qui crediderunt in Christum, ergo implere legem est credere in Christum. Contra. Multi impleverunt legem, qui nihil sciverunt de Christo in veteri testamento. Solutio. Omnes crediderunt in Christo implicite. Crediderunt enim quod Moyses credebat.
marg.| Moyses autem noverat promissum. Dt. 18.d. Prophetam de gente tua, et de fratribus tuis suscitabit tibi Dominus, ipsum tamquam me audietis, etc. Glossa Augustini Hoc respicit ad tempus Apostoli, ubi explicare oportebat credere in Christum, id est iustum.
marg.| Id est iusti fient, a Deo, ut sint fortes, etc. Et tunc legenda est littera prepostere, ut iustificatio precedat factores legis.
marg.| Sed contra. Supra proximo dicit Glossa quod implere legem, est credere in Christum, sed in iustificatione impii sunt quatuor, infusio gratie, motus liberi arbitrii, contritio, remissio peccatorum.
marg.| Sed motus liberi arbitrii nihil aliud est, quam credere in Christum, vel consimile, et hoc est, facere legem, ergo precedit iustificationem, sive peccatorum remissionem. Quid est ergo quod dicit ? Solutio. Appellatur hic iustificatio gratie infusio, que naturaliter precedit etiam ipsumΛ credere quia credere motus est liberi arbitrii, quem precedit gratie infusio. Sed iterum obiicitur de hoc quod dicit Glossa Qui crediderunt in Christum, etc. quod quidem est per gratiam, ergo aliqua gratia precedit credere, sive fidem, ergo fides non est prima virtutum. Quod concedunt quidam, dicentes, quod imo caritas est incipere prima. Alii dicunt, quod appellatur hic gratia quidam ros, qui precedit ipsam virtutem.
marg.| Et sumunt hoc ab illo verbo Is. 26.d. Ros lucis, ros tuus. Ibi Glossa Misericordia Dei irrigans fidem, et perducens ad operationem.
marg.| Sed dicendum quod credere sumitur hic non pro fide, sed pro motu fidei, qui est per gratiam, que est fides, sicut supra dictum est scilicet, quod prius iustificantur, et postea sunt factores legis.
marg.| Et salvari si bene operaretur. Ex hoc videtur, quod aliquis possit salvari, et iustificari per legem naturalem. Contra. Hbr. 11.b. Sine fide impossibile est placere Deo. Solutio : Hbr. 11. Glossa sine hac fide, quod Deus est remunerator, et creator omnium, numquam potuit aliquis salvari. Unde si ante legem habuisset aliquis hanc fidem naturalem, sive implicitam, salvaretur. Unde non salvaretur per legem naturalem tantum, sed per eam reparatam a gratia.
marg.| {7. 19vb} Videtur sibi neutrum, omissio scilicet boni, et perpetratio mali. Habet tamen naturalem, etc. Ergo per legem naturalem potest quis bonum agere, ergo et Adam ante casum, qui habebat legem naturalem. Sed contra dicit auctoritas : Habebat unde posset stare, sed non habebat unde posset proficere. Solutio. Lex naturalis sufficit ad dictandum quid faciendum, et quid non, sed non sufficit ad imperandum, quod hoc faciendum, vel illud. Nihil enim alienum percipere, Argumentum, quod nec in necessitate potest quis rapere, vel furari, quia nulla est dispensatio iuris naturalis. Solutio. In summa necessitate non est peccatum, quia tunc non sumitur alienum, cum tamen intendit restituere si facultas se obtulerit : Omnia enim tunc sunt communia. Dicunt enim quidam, quod peccat si accipiat alienum, nisi sub spe restituendi, iniquitas fecit autem hoc meum, et illud tuum : Revera a prima natura fuerunt omnia communia ante peccatum, sed post peccatum statim reductum est proprium.
marg.| Unde Gn. 3.d. In sudore vultus tui vesceris pane tuo : Ecce tuum. Quod autem dicit : Iniquitas fecit, etc. id est si non esset peccatum, seu iniquitas, non esset meum, vel tuum. Huius ratio est, quia si sic esset, omnis creatura obediret homini.
marg.| Unde si esset res in arca, et vellem habere obediret mihi : Quod Evangelice concordat doctrine. Mt. 7.b. Quecumque vultis, ut faciant vobis homines, eadem facite illis, Tb. 4.c. negativum : Quod ab altero oderis tibi fieri, vide ne tu aliquando alteri facias. Contra. Iste iudex vult suspendere hunc latronem, ergo vult quod homines idem faciant sibi eodem modo.
marg.| Contra negativum obiicitur. Sed iste iudex non vult sibi fieri suspendium, ergo non debet facere alii. Solutio expone primum activum in passivum, id est quecumque vultis vobis fieri ab hominibus, eadem velitis fieri aliis.
marg.| Alterum per oppositum, quod ab alio oderis tibi fieri, id est quod non amas tibi ab alio fieri, hoc alii ne facias. Vel sic, unum preceptum affirmativum, alterum negativum. Hoc enim agit spiritus gratie. Unde sine gratia non possumus implere legem.
marg.| Et ex hoc videtur, quod teneamur ad modum, quod verum est. Quod vitium scilicet, sanat gratia, ergo prius advenit gratia, quam recedat peccatum, et ita infusio gratie prior est, quam remissio peccati. Nulla lineamenta. Notat quod lineamenta similitudinis delentur per mortale peccatum, sed lineamenta imaginis diminuuntur. Interiori homine innovato, lex iustitie scribitur. Lex ergo nature est in subiecto in anima, sed in anima non sunt nisi habitus, et potentie, et passiones, et constat, quod lex nature non est passio, quia omnis passio anime est, aut timor, aut amor, aut gaudium, aut tristitia, sed constat, quod nullum istorum.
marg.| Item omnis habitus est, vel scientia, vel virtus, lex nature neutrum est. Est ergo potentia, quid ergo quod sequitur : Quam culpa deleverat, quia ratio non deletur, ut dicit Ps. 38. Verumtamen in imagine pertransit homo.
marg.| Item Ier. 31.f. Scribam legem meam in cordibus vestris. Sed constat, quod ratio, sive intellectus, quod idem est, non scribitur. Solutio. Quid sit lex nature dicitur in libro de vera religione. Satis apparet supra mentem nostram esse legem, que veritas dicitur, nec iam illud ambigendum est incommutabilem naturam, que supra rationalem animam, sic Deum esse : Nam hec est illa incommutabilis veritas, que lex omnium artium dicitur, et ars omnipotentis artificis. Unde veritas, que est Dei relucens in corde hominis est lex naturalis, qua omnia cognoscuntur. Unde ponit exemplum de circulo quo mensuratur rotunditas denarii, et rotunditas radii.
marg.| Huius autem legis littere sunt naturalis ratio. Videtur tamen Apostolus dicere contrarium, dicens. [Ipsi sibi sunt lex] Sicut enim Evangelium dicitur lex, et ipsa scriptura sive liber in quo scribitur Evangelium, et ipse littere, similiter ratio dicitur lex naturalis, quia est littera legis naturalis, et anima, quia scribitur in ea ipsa lex, et veritas prima est lex ipsa. Per vetustatem, id est per peccatum. Sine qua renovatione, etc. ergo necesse est hominem sine gratia existentem peccare. Contra. Dicit. Augustinus Anathema Λ sit, qui dicit Deum precepisse impossibile : Ideo dic : Male, quasi non meritorie. Tamen alii dicunt, quod hominem sine gratia necesse est peccare, nec tamen impossibile est non peccare, quia in eo est quod potest habere gratiam. Quod faceret lex, id est discerneret faciendum. Credere in Christum, ergo naturali ratione potest quis intelligere humanitatem Christi. Solutio. Potest ratione illuminata per gratiam sicut ante dixit Glossa Firmiter infixum, Prv. 7.a. Serva mandata, et vives, et legem meam quasi pupillam oculi tui, scribe illam in tabulis cordis tui. Ier. 31.f. Dabo legem meam, etc. Opus legis est fides, id est modus fidei. Quam ultro, id est sine coactione, quia cum omnia alia possit homo facere invitus, tamen non potest credere invitus. Argumentum quod fides est in affectu, non in intellectu. Quia quod mandat lex, etc. Ergo credere in Christum est mandatum legis, et ad preceptum tenetur quilibet, et hoc non potest aliquis nisi per gratiam, ergo tenemur ad modum. Secundum Evangelium meum, id est quod predicavi. Cogitationes accusabunt animas, etc. quare note, etc. Ergo cum ille note sint macule relicte in anima, aliquid est macula, contra illos, qui dicunt, quod mala sint a Deo : Illi enim dicunt quod macula nihil est. Preterea male cogitationes eiusdem speciei diverseque numero sunt in anima, ergo diverse note eiusdem speciei sunt in anima, et ita in eodem subiecto diverse qualitates eiusdem speciei. Preterea dicit Gregorius quod mentem uniuscuiusque ab alterius oculis corpulentia non abscondet, ergo si macule ille sint in animabus glorificatorum videbuntur ab aliis, sed cum sint relicte ex peccatis deformes, sic ergo mentes glorificatorum hec habentes erunt deformes. Respondeo, quod macule ille erunt in anima.
marg.| Unde Ier. 17.a. Peccatum Iuda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino. Qui dicunt autem maculam nihil esse, non dicunt ipsam esse notam anime, sed dicunt, quod est malitia, que revera nihil est. Nota autem, quod huiusmodi deformitates erunt in malis ad confusionem, in bonis vero erunt ad honorem, sicut vult Augustinus lib. de civit. Dei.
marg.| Et nota, quod alio modo sunt note in anima, quam aliqua proprietas in subiecto singulari, quia subiectum determinate est nature, nec oppositam proprietatem recipit, nec numero aliam eiusdem speciei, quia vero anima non est nature determinate, sed quodammodo omnia, ideo oppositas recipit, et eiusdem speciei diversas numero. Plura auxilia scilicet doctrinam legis.
marg.| A Iuda Patriarcha, etc. imo non omnes erant ex cognatione Iudei. Solutio : Alicubi invenitur, quod dicti sunt Iudei a Iuda Machabeo, quia usque ad librum Machabeorum non invenitur hoc nomen.
marg.| Nota, quod hoc est falsum, quod ab illo Iuda, sed probabilius est, quod dicantur a Iuda Patriarcha digniore filio Iacob, eo maxime, quod hec tantum tribus remansit, et alie sunt incluse inter montes Caspios. Hieronymus Hoc solum video in nobilitate appetendum, quod quadam necessitate constringitur, ne a probitate degeneret. Sicut vagantur illi, etc.
marg.| Unde signantur per Ismael, de quo Gn. 16.d. Unde Ct. 1.b. Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. Ratione privat. Sed nonne sunt homines, id est habilitate, que est ad eligendum bonum, et detestandum malum. Tamen in tenebris sunt, quia non habent lumen fidei, id est perfectionem scientie, quia est ; sed etiam veritatis, quia etiam sciant propter quid. Quia nesciunt quomodo, id est sciunt, quia est, sed non propter quid. Sed videtur, quod ista non sit scientia, quia nesciunt causam ? Solutio. Dicendum quod sumit scientiam, quia sicut dicit lex Ex. 19.c. Cur furaris sensum, scilicet de Christo in se. Contra hoc videtur, quia super proximo super illud : Et nosti voluntatem eius, dicit Glossa de redemptione generis humani. Solutio. Noverant redemptionem futuram per Messiam, sed eam negabant completam Λ esse in Christo, non significabant tempus adventus sui, cum tamen possent illud a Prophetis habere. Unde Ier. 8.c. Milvus, et hirundo cognoverunt in celo tempus adventus sui, Israel autem non cognovit iudicium, id est tempus in quo iudicavit se redempturum genus humanum. Et mendacium ponis. Christus est veritas, maritus eius intellectus : Unde mendacio se coniungens mechatur.
marg.| Et nota, quod ponit exemplum de fure, et adultero. Qui enim subtrahit, non subtrahendum a lege furatur, qui addit non addendum mechatur, sicut mulier, que superinducit adulterum.
marg.| Quod pater dedit filio suo. Io. 5.d. In Christo pater blasphematur. Ergo eadem ratione, qui movetur in patrem, movetur in filium. Contra. Alia est significatio huius nominis pater, et alia huius nominis filius, ergo et alius intellectus ; sed moveri in patrem, vel filium est intelligere {7. 20vb} eum, ergo qui movetur in unum proprie, non movetur in alium. Respondeo. Quia in Christo pater blasphematur, id est reputat suam blasphemiam blasphemationem filii : Sicut Ez. 36.e. scriptum est. Non propter vos faciam domus Israel, sed propter nomen meum quod polluistis inter gentes. Is. 52.b. Iugiter tota die nomen meum per vos blasphematur. Vel dic. Sicut honor non respicit patrem in quantum patrem, vel filium in quantum filium, sed magnificum, sic blasphemia : Quia autem eadem potentia, et magnitudo patris, et filii, idem honor, et eadem blasphemia patris, et filii. Idcirco blasphematur pater in ipso filio.
marg.| Et nota, quod in presenti non movetur homo in patrem, et filium eodem motu numero, sed in futuro eodem motu movebitur in omnes personas. In Ez. 20.d. dicitur. Feci propter nomen meum ut non violaretur in gentibus.
marg.| Et 36.d. Polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis populus Domini iste est, etc. Hieronym. super Is. 52.b. ubi legitur. Iugiter tota die nomen meum blasphemaverunt, etc. dicit, quod Septuaginta, sic habent : Propter vos semper nomen meum blasphematur in gentibus, etc. Et inde sumpsit Apostolus. Qui es de genere Abraham, ergo prodest eis, qui sunt de genere Abraham Circumcisio ; ergo secundum hoc legalia iustificabant : Lumbardus dicebat quod sola fide merebantur antiqui patres in operibus legis. Nos autem communiter dicimus, quod fide, et opere merebantur.
marg.| Quod autem dicit hic Apostolus de circumcisione, hoc dicit habito respectu ad tempus quo valuit eis. Spiritualiter, sed parvulus non intelligebat spiritualiter, ergo non proderat parvulo.
marg.| Verum est ex virtute sua, sed virtute et fide parentum. Dicitur tamen quod hic loquitur de adultis, qui ad minus implicite tenebantur legem spiritualiter intelligere, et custodire.
marg.| Signum veritatis, quia circumcisio exterior signum est interioris. In Christum credat, quasi dicat, in hoc, quod Iudeus circumcidit se exterius, facit signum Deo, quod vere sit circumcisus corde ex amore, et cum gaudio ei serviens, non ex timore servili. Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Gal. 5.a. Ad quod respondemus. Distingue tempora, et solvetur Scriptura. Quod enim hic dicitur, intelligendum est de tempore in quo nondum erat Evangelium manifestum. Illud autem quod dicitur ad Gal. intelligitur post manifestationem Evangelii. Exhibita, id est manifestata.
marg.| Sed etiam obest, ergo nocuit Timotheo, et sibi. Act. 16.a. Solutio. Obest, supple spem ponentibus in ea, quia tunc secundum Augustinum simul currebant legalia cum Evangelicis. Secundum Hier vero legalia erant mortificata. Unde excusatur secundum Hier. quia hoc fecit, ut lucraretur Iudeos. Et quia credebatur destructor legis, et ideo non fuerunt ei mortifera, sed tantum spem ponentibus. Quod ei ex natura per gratiam reparata, id est per gratiam reparantem naturam. Qui per litteram, et circumcisionem carnis, id est per confidentiam litteralis observationis, et circumcisionis carnis. Qui labiis confitetur tantum, et corde est remotus. Is. 29.d. Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Ier. 12.a. Prope es tu domine ori eorum, longe autem a renibus eorum. Qui enim vere creditur, inf. 10.b. Corde creditur, etc. Que est circumcisio. Ier. 4.a. Circumcidimini viri Iuda, et auferte preputia cordium vestrorum. Dt. 10.d. Circumcidite ergo preputium cordium vestrorum, et cervicem vestram non induretis amplius. Ut littera legis in figura docebat. Quomodo docebat cum hoc non preciperetur in lege ? Respondeo, quia dabat lex exemplum quod valebat preceptum. Unde signanter dicit, ut littera legis in figura docebat. Simile habes super hunc locum. Phil. 3.a. Si quis alius videtur confidere, etc. Glossa Lex precepit homini octavo die circumcidi cultro petrino. Non erat autem preceptum nisi exemplo solo, sicut habetur de Sephora. Ex. 4.f. que tulit petram acutissimam. Idem Ios. 5.a. qui fecit circumcisionem cultris lapideis. Sed dicunt Iudei, quod quia cessit ferrum lapidi in occisione Golie. 1Rg. 17.f. Ideo similiter Λ cessit ferrum lapidi in circumcidendo, ut non amplius fieret circumcisio ferro, sed lapide. Ex tunc enim dicunt, quod habuit ortum circumcisio, ut fieret lapideis cultris. Quia non fit littera docente, et minante. Secundum hoc videtur, quod lex non haberet sacramenta, que conferrent gratiam. Preterea, littera non sic, sed spiritu adiuvante, ergo sine gratia non potuerunt Iudei nec nos legem modo implere. Ad idem 2Cor. 3.b. Non quod sufficientes simus, etc. De primo dic, quod in lege sacramentis non conferebatur gratia virtute sacramentorum. Ad secundum duplex opinio. Quidam dicunt, quod sine gratia addita non possunt implere mandata legis. Alii dicunt, quod sine gratia non tamen sine Deo operante, dicunt tamen quod naturaliter solum non formaliter. Qui terrena sapiunt : Phil. 3.d. Non carne circumcisum, id est quamvis non sit carne circumcisus. In corde pagani, id est interius mali. Qui vero in spiritu gloriatur, id est in spirituali circumcisione, vel in testimonio conscientie 2Cor. 1.c. Gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre. Per quod placet Deo. Eccl. 1.d. Et quod beneplacitum est Deo fides, et mansuetudo.
marg.| {a} Si autem tu] Quod hic dicit contra Iudeos, potest dici contra litteratos.
marg.| {c} Iudeus cognominaris] pauci sunt, qui non glorientur si boni dicantur. Unde Is. 4.a. dicunt spiritui suo : Panem nostrum comedemus, id est delectationes carnales : Iuxta illud Prv. 6.d. Pretium scorti vix est unius panis. Sicut panis unus ad horam satiat, et post redit esuries, ita est de delectatione carnali, et vestimentis nostris operiemur, id est conversatione prava, tantum invocetur nomen tuum super nos, ut dicamur boni, et sic aufer opprobrium nostrum quod haberemus de mala vita nostra si appareret. De talibus dicitur Apc. 3.a. Nomen habes, quod vivas, et mortuus es. Isti sunt nominales non reales, quia gloriantur de fama solius nominis.
marg.| {d} Requiescis in lege] non in spiritu, cum tamen dicatur Sir. 14.c. Beatus vir qui in sapientia morabitur. Et in eodem d. Qui requiescet iuxta domum illius, et in parietibus eius, id est libris figit palum, id est rationem, et intellectum.
marg.| {e} Gloriaris in Deo] propter subtilitatem intellectus ad cognoscendum Deum. Bar. 3.c. Iuvenes viderunt lumen. Unde iactanter dicunt : Quoniam super senes intellexi.
marg.| {f} Et nosti voluntatem] hoc dicitur quoad precepta. Unde Bar. 4.c. Beati sumus Israel, quoniam que placent Deo, nobis manifesta sunt.
marg.| {g} Et probas] hoc dicitur quo ad consilia.
marg.| {i} Confidis teipsum] etc. Hic notantur quatuor, que dicuntur 2Tim. 3. Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum.   [Confidis te ducem cecorum] Ecce primum.   [Qui in tenebris] Ecce secundum.   [Magistrum infantium] Ecce tertium.   [Eruditorem insipientium] Ecce quartum. Quod ergo dicitur, ibi : Ad docendum, dicit hic.   [Ducem cecorum] Unde ibi Glossa Ad docendum necessitates. Mt. 15.b. Ceci sunt, et duces cecorum. Quod dicitur ad arguendum, hoc dicitur   [lumen eorum] etc. Unde ibi Glossa ad convincendum de malo negligentes Io. 3.c. Omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ne arguantur opera eius. Sed istis dicit Dominus Lc. 11.e. Vide ne lumen quod in te est, id est esse creditur, tenebre sint. Mt. 5.b. Vos estis lux mundi. Ad corripiendum. Glossa id est ad increpandum duritiam eorum. Hoc est quod hic dicitur.   [Magistrum infantium] Ad erudiendum, hoc est quod hic dicitur.   [Eruditorem insipientium] Hec quatuor sunt necessaria ad docendum. Sed iterum oportet, quod doctor sit perfectus in scientia, et virtute, sive vita : Et hoc est quod sequitur.
marg.| {k} Habentem formam scientie] id est perfectionem scientie.
marg.| {l} Et veritatis] id est veritatem, sive perfectionem vite. Ad hoc significandum dicitur Ex. 28.e. Pones autem in rationali iudicii doctrinam, et veritatem, que erunt in pectore Aaron. Rationale iudicii designat auctoritatem, sive officium docendi. Qui enim habet auctoritatem docendi sive officium, proprie debet habere doctrinam, et veritatem vite, et hoc in pectore non tantum in labiis doctrinam, nec tantum in superficie vitam, sicut hypocrite. Unde Prv. 7.a. Alliga eam in digitis tuis id est fac, que docet lex, etc. Quoad scientie perfectionem dicitur, hoc autem quoad veritatem vite.
marg.| {m} Qui ergo alium] Turpe est doctori cum culpa redarguit ipsum. Is. 42.d. Qui vides multa, nonne custodies : Et sequitur damnum. Laqueus iuvenum {7. 20rb} omnes. Daniel 13.a. Egressa est iniquitas a senibus populi, qui videbantur regere populum.
marg.| {n} Qui predicas non furandum] Is. 48.b. Infrenabo te laude, id est predicatione, ne intereas, id est ne facias oppositum eius quod predicas. Iob. 29. Circumdabis collo eius Θ hinnitum, id est predicationem. Sed multi predicatores, qui sequuntur frenum suum.
marg.| {d} Nomen enim Dei] etc. id est per vitam vestram. Malac. 2.a. Abominatio facta est in Israel, et in Hierusalem contaminavit Iudas sanctificationem domini quam dilexit. In Israel, id est in clericis, qui vident Deum per scientiam in Hierusalem, id est in religiosis, qui debent esse visio pacis. Is. 52.c. Iugiter tota die nomen meum blasphematur.
marg.| {f} Circumcisio quidem prodest] Ad religiosos, qui circumcisi sunt exterius, ut Iudei a passionibus, et curis, et sollicitudinibus, sed si legem non servant, vita eorum reputatur preputiata, id est seculari similis. Hoc autem significat eorum habitus maxime in monachis, quorum habitus totus est mutatus : Calige non habent antipedia, per quod abscissio proprie voluntatis significatur. Per pedes enim affectus, ut dicitur Prv. 1.b. Pedes eorum ad malum currunt. Item cuculla non habet brachia, ad significandum quod non debent habere manus ad male operandum. Similiter floccus non habet caputium, ad innuendum, quod debent esse sine superbia, que est caput omnium vitiorum.   [Preputium in circumcisionem reputabitur] quia si aliquis se interius circumcidit, licet non exterius, secularis vita eius reputabitur religiosa.   [Et iudicabit] te secularis. Unde Mt. 12.c. Ipsi autem iudices vestri erunt.
marg.| {g} Non enim] etc. id est confitens religionem exterius, non propter hoc est religiosus. Is. 58.b. Numquid contorquere quasi circulum caput suum. Contra monachos qui caput volvunt ad altare, et in circuitu ad totum chorum postquam legerunt, vel cantaverunt aliquid in signum, quod subiecti sunt Deo, et omnibus eis, qui sunt in choro : Sed quid sequitur est ieiunium, melius et religiosius : Solve fasciculos deprimentes.
marg.| Θ Unde Augustinus in libro de operibus monachorum. Isti enim venalem circumferentes hypocrisim, timent ne vilior habeatur tonsa sanctitas quam comata, ut videlicet qui eos videt antiquos, illos quos legimus cogitet, Samuelem, et Heliam. Similiter timent quidam ne vilior habeatur sanctitas sub pannis pravis. Sed nota quod hodie impletum est illud Io. 20.a. Quod in sepulchro, per quod claustrum intelligitur non inveniuntur nisi panni. Tantum enim est ibi de monacho quantum est super humeros suos, et ideo non intravit Ioannes sepulchrum, id est claustrum hodie Helie, id est beati Benedicti tantum pallium habens, sed non spiritum duplicem, sicut dicitur 4Rg. 2.b. Quod etiam significatum est 1Rg. 19.c. ubi dicitur. Cumque venissent nuntii, in ventum est simulacrum super lectum, et pelles caprarum ad caput eius. Illi querebant David, id est virum religiosum qui debet esse in lecto contemplationis, sed non inveniunt nisi pelles caprarum, id est exteriora signa penitentie, et religionis, de pellibus enim caprarum solent fieri indumenta penitentium.
marg.| {c} In spiritu non littera] quasi dicat exterior circumcisio non facit vere Iudeum, sed interior quam habet gentilis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Rm. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=60&chapitre=60_2)

Notes :