Hugo de Sancto Caro

Capitulum 13

Numérotation du verset Rm. 13,1 

Omnis anima potestatibus
sublimioribus
subdita sit.
Non est enim potestas nisi a Deo.
Que autem sunt a Deo ordinate sunt.
Numérotation du verset Rm. 13,2 

Itaque qui resistit
potestati
ordinationi Dei1 resistit.
1 Dei] post potestati Weber
Qui autem resistunt
ipsi sibi damnationem acquirunt.
Numérotation du verset Rm. 13,3 

Nam principes
non sunt timori boni operis sed mali.
Vis autem non timere
potestatem.
Bonum fac
et habebis laudem ex illa.
Numérotation du verset Rm. 13,4 

Dei enim minister est tibi in bonum.
Si autem male feceris time.
Non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei,
qui male2 agit.
2 male] malum Weber
Numérotation du verset Rm. 13,5 

Ideo necessitate subditi estote,
non solum propter iram,
sed et propter conscientiam.
Numérotation du verset Rm. 13,6 

Ideo enim et tributa prestatis.
Ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes :
Numérotation du verset Rm. 13,7 

reddite ergo3 omnibus debita.
3 ergo] om. Weber
Cui tributum
tributum,
cui vectigal
vectigal,
cui honorem
honorem,
cui timorem timorem4.
4 cui honorem...timorem] inv. Weber
Numérotation du verset Rm. 13,8 

Nemini quicquam debeatis,
nisi ut invicem diligatis.
Qui enim diligit proximum legem implevit.
Numérotation du verset Rm. 13,9 

Nam non adulterabis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices5, non concupisces et si quod est aliud mandatum,
5 non falsum...dices] om. Weber
in hoc verbo
instauratur.
Diliges proximum tuum sicut6 te ipsum.
6 sicut] tamquam Weber
Numérotation du verset Rm. 13,10 

Dilectio proximi7 malum non operatur.
7 proximi] proximo Weber
Plenitudo ergo legis est dilectio.
Numérotation du verset Rm. 13,11 

Et hoc scientes tempus
quia hora est iam nos de somno
surgere.
Nunc enim
propior est
nostra salus
quam cum
credidimus.
Numérotation du verset Rm. 13,12 

Nox precessit, dies autem appropinquavit8
8 appropinquavit] appropiavit Weber
Abiciamus ergo opera tenebrarum
et induamur
arma
lucis,
Numérotation du verset Rm. 13,13 

sicut in die honeste ambulemus.
non in comessationibus et ebrietatibus,
non in cubilibus
et impudicitiis,
non in contentione et emulatione,
Numérotation du verset Rm. 13,14 

sed induimini9
9 induimini] induite Weber
Dominum Iesum Christum
et carnis curam ne feceritis in desideriis.

Capitulum 13

Numérotation du verset Rm. 13,1 
marg.| Omnis anima potestatibus] In precedenti capitulo docuit eos habere pacem ad omnes : hic docet eos habere pacem ad suos superiores. Et primo debitam obedientiam, vel reverentiam eis exhibendo ; et hoc est.
marg.| {a} Omnis anima potestatibus] etc. Et quod obedientiam, et reverentiam debeant eis exhibere, ostendit triplici ratione. Prima est, quia Deus sic ordinavit, ibi   [Non est enim potestas] Secunda est quia valde est utile esse sub iugo Prelatorum, ibi   [Nam princeps] Tertia ratio est, quia sic mutua dilectio conservatur, ibi   [Non solum propter iram] Secundo quod habeant pacem cum superioribus suis reddendo eis debita servitia, ibi   [Reddite ergo omnibus] Tertio ut nullus iniurietur proximo suo ; et sic non habebunt superiores unde animadvertant in eos, ibi   [Nemini quicquam] Quarto ut honeste conversentur ; et sic iterum non habebunt causam animadvertendi in eos, ibi   [Et hoc scientes] Et ostendit duas rationes propter quas honeste conversari debemus magis quam ante tempus gratie. Prima est quia maiorem notitiam habemus quam ante, ibi   [Nox precessit] Secunda quia excellentissimum exemplum bene conversandi habemus, ibi   [Induimini Dominum Iesum] etc. Dicit ergo   [Omnis anima] propter quid dicit anima, non homo ? Dicit Glossa Quid enim est omnis anima, nisi omnis homo quem nomine anime ideo significat, ut non solum corpore, sed etiam voluntate serviatis potentibus secularibus, bonis et malis. Quia Prv. 24.c. Time Dominum fili mi, et Regem. 1Pt. 2.c. Subditi estote etc. sive Regi quasi precellenti. Sed Os. 7.d. Reversi sunt ut essent absque iugo. Et sequitur, Facti sunt quasi arcus dolosus, qui Dei gentem interficit : cadent in gladio peccati, Ideo. Ex. 25.d. precipit Dominus quod tabernaculum fiat ad similitudinem ostensam in monte, id est in celo, ubi Angeli non se emancipant a dominio aliorum. 2Rg. 20.a. Accidit quoque ut esset vir Belial, quod interpretatur absque iugo, Siba filius Bechri, per quem intelliguntur omnes schismatici : et ait, Non est nobis pars in domo David, etc. et persecutus est eum Ioab usque ad mortem : propter quid mulier quedam que erat in civitate, ait, Ecce caput mittetur ad te : quod fit quando talis sub iugum obedientie ducitur. Ad hoc significandum non habent Monachi caputium in flocco suo, quasi dicat per hoc, Non habemus caput proprium. Ad innuendum ergo quod ex voluntate debemus superioribus obedire, et exhibere reverentiam, dicit   [Anima] a qua etiam immunditia est in homine. Quod significatum est Lv. 4.a. Anima que peccat, { 64rb } etc.
marg.| {b} Subdita potestatibus] bonis vel malis. Cuius rationem ponit Glossa : Si enim bonus fuerit, qui tibi preest, nutritor tuus est : malus si fuerit, tentator tuus est : et nutrimenta tua libenter accipe, et in tentatione approbare.
marg.| {c} Non est enim potestas] Dupliciter dicitur potestas, vel homo habens potestatem morem Lombardico, vel, Potestas, dominium vel regnum ipsum. Glossa non est potestas homini bono, vel malo, nisi a Deo data sit, Dn. 4.f. Quod dominetur Excelsus in regno, et cuicumque voluerit, det illud Sap. 6.a. Audite Reges etc. data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo, quia interrogabit opera vestra. Glossa hic, Malitia hominum cupiditatem nocendi per se habet : potestatem autem si ille non dat, non habet.
marg.| {d} Que autem sunt a Deo] Gregorius Deum quippe imitari desiderat qui fastigium potentie alienis intentus utilitatibus et non suis laudibus administrat, qui prelatus ceteris prodesse appetit non preesse. Tumoris namque elatio non ordo potestatis in crimine est : potentiam Deus tribuit : elationem vero potentie, malitia { 64va } Δ nostre mentis invenit.
Numérotation du verset Rm. 13,1 
expositio magistri
marg.| {a} omnis anima potestatibus ] etc. Glossa Videbatur enim quibusdam etc. bonis et fidelibus quod deberent esse pares. Hoc trahebant ab illo loco. Io. 8. Si filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Et Sir. 32.a. Rectorem te posuerunt etc. Quam etiam superbiam removet hic Apostolus, id est quod pares debent esse boni : ergo hoc est superbia. Contra Gregorius Ubi non delinquimus, pares sumus ; ergo bene videbatur eis quod boni essent pares : non ergo erat hoc superbia. Item dicit Gregorius Ubi delinquimus, impares sumus : mali ergo impares sunt bonis : et potius debent boni malis dominari quam e converso. Bene ergo videbatur eis quod infideles, et mali domini non debent bonis fidelibus dominari. Item super Gn. 9. Gregorius Homo non rationalibus sed irrationalibus prelatus est natura. Et postea, Contra naturam superbire est ab equali velle timeri. Item ibid. Omnes homines natura equales genuit : sed pro variis meritis aliquos aliis dispensatio Dei iusta etsi occulta preposuit : ergo si sint merita paria inter aliquos, nullus alii debet dominari. Non ergo est superbia, quod boni et fideles bonis et fidelibus sint pares. Solutio : Boni bonis sunt pares quoad quiddam, non tamen quoad conversationis ordinem. Quod ergo dicit Gregorius Ubi non delinquimus, pares sumus, intellige quoad fidem et ea que pertinent ad salutem. Ad illud, Homo non rationalibus, sed irrationalibus prelatus est, id est causa quare homo homini prelatus est non est rationabilitas, sed perversio rationis : si enim homo perstitisset in gratia, numquam unus fieret Dominus alterius. Et ad illud, Superbire est velle timeri etc. id est non propter se debet velle timeri, sed ut Deus timeatur : aliter superbia in eo est. Ad illud, Omnes homines natura etc. dicendum quod ibi ostenduntur cause dominii, non persone, quia pro maioribus peccatis redacti sunt in servitutem, sicut Cain. Sed voluntate, id est affectu. Simile Hbr. 10.g. Si autem subtraxerit se, non placebit anime mee. Serviatis. Eph. 6.a. potestatibus bonis, vel malis. 1Pt. 2.c. Servi subditi estote in omni, etc. Regibus qui presunt regno. Principibus qui presunt partibus regni. Tribunis qui Tribui. Centurionibus qui centum. Tentator, examinator : In tentatione approbare. Sap. 3.b. Tamquam aurum in fornace probavit illos, etc. Mundum istum quasi fornacem. Sir. 27.a. Vasa figuli etc. Aurificis : sed aurifex est Deus : ergo mundus est fornax Dei. Contra : Super Dn. 3. dicitur quod mundus est fornax Nabuchodonosor id est Diaboli. Solutio : Quantum ad hoc quod tentationes mundi sunt purgationes bonorum, mundus est fornax aurificis id est Dei : quantum ad hoc, quod sunt ibi incitamenta malorum, est fornax Diaboli. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Sed peccatum est ordinatum a Deo ; qui peccato resistit, Dei ordinationi resistit, et ipsi Domino. Probatio prime, dicitur in Ench. In universitate illud quod malum dicitur, bene ordinatum et in suo loco positum eminentius commendat bona : ergo malum est ordinatum in universitate. Super principium Cantici dicit Origenes Omnis ordo, et omnis compago est a Deo : ergo malum est ordinatum a Deo : qui ergo ei resistit, Dei ordinationi resistit. Solutio : Quedam sunt ordinata proprio ordine, ut omnia bona : quedam autem ordine alieno, ut negationes et privationes, tale est malum quod si in se proprium ordinem haberet, iam non esset malum, sed bonum. Ad intelligendum autem quomodo sit ordinatum, facit illud Augustinus in libro de natura boni. Si vero nos in continendo vocem decenter interponimus in loquendo silentium : quanto magis iste quarundam rerum privationes decenter facit, sicut omnium rerum perfectus artifex est. Et est optimum exemplum. Cum enim silentium nihil sit, est enim tantum privatio soni, ordo autem aliquid sit, et ita est in nihilo, patet quod silentium ordinatur non ordine proprio, sed alieno. Similiter et malum ordinatur ordine boni : et ideo non sequitur, licet malum sit ordinatum quod malum sit bonum : potestas autem in se ordinata est, et ideo bona et Λ{ 64va } a Deo est omnis potestas, sicut dicit Glossa Sed hoc queritur, quia si omnis potestas a Deo est : ergo potestas nocendi a Deo est, et eadem ratione voluntas nocendi. Contra : Usus voluntatis nocendi non est a Deo : ergo nec usus potestatis nocendi est a Deo, et hoc constat : quomodo ergo illa potestas est a Deo ? ergo potestas peccandi non est a Deo. Item aliquis simoniace factus est Prelatus, et talis habet potestatem prelationis, et omnis potestas est a Deo : ergo habet illam a Deo, ergo iuste habet eam quomodo ergo simoniace ? Solutio Potestas nocendi est a Deo, licet eius usus non sit a Deo. Quia querit utrum similiter voluntas nocendi sit a Deo. Dicendum, si voluntas nocendi appellatur potestas nocendi, a Deo est : si appellatur voluntas qua aliquis vult nocere alii, a Deo est secundum illos qui dicunt, quod omnis actio a Deo est : secundum alios, non : quia voluntas nocendi deformitatem habent sibi annexam : Distinguendum est quantum in quantum est voluntas, a Deo est ; in quantum est ad nocendum non est a Deo. Potestas autem nocendi simpliciter est a Deo ; quia quod est ad nocendum non est a defectu eius, nec deformat eam, quantum commendabilis est homo in eo, quod habet potestatem nocendi, quando non nocet, sed nullus est commendabilis a voluntate nocendi. Ad illud, Potestas nocendi sive peccandi est a Deo : ergo usus eius : Dixerunt quidam quod potestas peccandi non est potestas, sed impotentia. Alii dicunt quod dupliciter potestas peccandi dicitur, id est potestas faciendi talem actionem, sic est aliqua potestas : vel id est potestas deformandi talem actionem, sic est pura privatio, et non est potestas : Sed videtur nobis melius dictum, quod potestas peccandi aliquid est et est idem in substantia cum potestate benefaciendi. Est autem a libero arbitrio, vel idem cum ipso ; Tamen cum dico, potestas peccandi, sic notatur infirmitas illius potentie. Quod obiicit, Est a Deo, ergo eius usus : Verum est, aliquis, ut benefacere : et non exigitur ut omnis usus ipsius sit a Deo. Ad illud de simoniace promoto, dicendum quod licet potestas quam {64vb} habet, sit a Deo : quia tamen male usurpavit, peccat in habendo ut Dominus ait Pilato Io. 19.b. Malitia hominum cupiditatem etc. Secundum illos qui dicunt quod omnis actio a Deo, voluntatem nocendi in quantum est voluntas, habent a Deo homines : tamen cupiditatem nocendi non habent a Deo, eo quod cupiditas deformitatem importet nomine suo. Mitte manum tuam, id est Iob. 2.b. Da potestatem.
marg.| Queritur de hoc, quod dicit Satan, Mitte manum tuam etc. ergo potestatem nocendi Iob. dedit ei Dominus. Sed aut sumitur potestas recte pro ipsa potestate, aut pro usu potestatis : Si pro ipsa potestate, illam ante habebat Diabolus : non ergo tunc dedit ei : Si pro usu, sed malus fuit : ergo Deus fecit eum peccare. Solutio : Non sumitur sic vel sic, sed pro facultate sive facilitate potentie. Etsi enim Diabolus habeat potentiam nocendi hominibus, tamen quodammodo ligata est ut secundum actum nocere non possit, nisi eam prius Dominus solverit, quod est quando Dominus aufert impedimenta, et permittit ut actu noceat : Sicut homo ligatus habet potestatem currendi, sed non facilitatem donec solvatur. Item queritur de hoc, Potestas non est nisi a Deo, sicut scriptum est loquente Sapientia, per me Reges regnant etc. Prv. 8.b. Sed ut patet ibi in textu, loquitur de bonis regibus, ergo quid est hoc ad propositum ? Solutio Secundum nostram litteram de bonis regibus secundum hanc etiam de malis potest exponi. Iob. 34.d. Qui facit regnare hypocritam : Verba sunt Heliu de Domino. Dedi eis regem in ira mea : Os. 13.c. Nocendi enim voluntas id est cupiditas, antecedens pro consequente secundum illos qui dicunt quod omnis actio est a Deo. Bonorum patientia probetur.
marg.| Nota quod Deus quandoque dat malis potestatem ad sui precipitium, quandoque ad humiliandum, quandoque ad puniendum malos quandoque ad purgandum bonos. Iob. probatus. 1. et 2. Petrus tentatus Mt. 26.g. Paulus colaphizatus 2Cor. 12.b. Iudas damnatus Mt. 27. et a. Act. 1.c. Iob. ait id est Heliu, Deus potentes non abiicit : Iob. 36.a. Non preesse. Ex hoc videtur quod appetere preesse sit malum, quod verum est propter annexam malitiam tumoris in prelatione. Tollamus ergo, cum affectu, quod facit qui abrenuntiat ei, quod simoniace acquisivit. Qui resistit homini habenti potestatem, Dei ordinationi resistit. Sed iste qui vult me occidere, habet potestatem a Deo : ergo qui resistit ei, Dei ordinationi resistit, et ita peccat. Solutio : Ipse loquitur de potestate prelationis, cui debemus obedire in his que pertinent ad potestatem. Mt. 23.a. Super cathedram Moysi etc. que dicunt facite etc. id est que pertinent ad cathedram : iste vero non habet ad hoc potestatem a Deo.
marg.| De mala etiam potestate videri potest scilicet quod Deus eam prefecit rationabiliter : sed quicquid rationabiliter facit, est bonum : ergo mala potestas est bona. Solutio : Omnis potestas est bona, quia ad bonum data, licet homo male ea possit uti. Unde super illud 1Rg. 16.c. Ecce Spiritus Domini malus exagitat te. Glossa Idem Spiritus id est Diabolus, et Domini appellatur et malus Domini propter licentiam iuste potestatis ; malus propter desiderium iniuste voluntatis. Unde potestas etiam Diaboli bona est : et ita omnis alia. Quod ergo hic dicitur de mala potestate, idest de malo homine habente potestatem : vel potestas dicitur mala secundum accidens, id est propter malum usum. Similiter sumitur obiectio super illud Ier. 20. Misit Phassur etc. In porta Beniamin etc. Glossa Porta Beniamin non veritatem indicat, sed iniustam Pontificis potestatem, iniustam scilicet propter usum. Ex hoc, Contemne potestatem, timendo potestatem maiorem, videtur quod in omni licito debeamus potestati obedire. Solutio : Hoc dicit quia in tali casu quando precipit quod non debemus facere, tunc precipue est ei resistendum. Non sunt ad timorem his qui bene operantur. Contra : Boni suis superioribus debent honorem, et reverentiam. Solutio : Non sunt ad timorem pene bonis. Sub uno ceteri sint sicut ipsi sunt sub Deo. Quecumque sit, id est qualiscumque, Sive bonus sive malus sit, quia exercet : et sic est potestas bonis in bonum spirituale. Vel, Tibi datus est a Deo etc. sic sumitur bonum pro bono temporali. Tibi est faciens bonum, sive bonus, sive malus sit, quia exercet : ergo aliquis male agendo est minister Dei. Solutio : Potest notari concomitantia temporis, et sic est vera, quia dum impius sevit, in eo tempore ministrat Deo quia inde Deus bonum eliciet : si autem notatur causa, falsa est, quia ipse non intendit ministrare Deo. Si male feceris, time. Ex hoc enim videtur quod nullus sustinendo penam debitam mereatur quia si sic, non debet timere. Ad idem. 1Pt. 4.d. Nemo vestrum patiatur quasi homicida aut fur. Contra : quicquid mali patimur ; mala nostra meruerunt : ergo Martyres sustinendo penas, meruerunt illas peccatis, et ita patiendo non meruerunt vitam eternam. Solutio : Aliquis sustinendo penam meretur si sit in caritate : et hic loquitur Apostolus de non habente caritatem. Ad illud Petri, Nemo vestrum patiatur etc. intellige, id est nemo vestrum patiatur recalcitrando. Vel quia sic promovet eos ad meliora, intellige, id est non patiatur tantum debitam penam, imo etiam indebitam, illud vero in canonica prima Petri 2.c.1 Que { 65ra } Λ enim est gratia si peccantes, et colaphizantes suffertis : intelligendum est de gratia supererogationis. Et est simile illud, 1Cor. 9.c. Nam et si Evangelizavero, non est mihi gloria. Sed et per conscientiam. Ex hoc videtur quod servitus sit de iure naturali. Sed contra, sup. 9. habetur quod imo est a peccato. Solutio : Servitus superiori est de iure naturali : servitus homini non est, sed a peccato. In quantum fideles sunt, unum sunt in Christo, 1Cor. 10.d. Unus panis, et unum corpus multisumus. In cuius fide, quantum ad unitatem articulorum. Non est distantia Iudei, etc. Gal. 3.d. Col. 3.b. nomen Domini, et doctrina blasphematur : Sumptum est, sup. a. et 1Tim. 6.a. Per hoc ipsum servitis, ergo homo meretur reddendo tributa, Eph. ult. a. non ad oculum, etc. Et 1Pt. 2.c. non tantum bonis, et domesticis, sed etiam dyscolis, hec est enim gratia. Cui timorem, Mal. 1.b.
1 1Pt. 2.
Numérotation du verset Rm. 13,2 
marg.| {a} Itaque qui resistit] Glossa vi vel dolo.
marg.| {b} Potestati] homini habenti potestatem in his, scilicet que ad potestatem pertinent, dicit Glossa
marg.| {c} Dei ordinationi] id est habenti potestatem a Dei ordinatione, et non impune.
marg.| {e} Autem] idest, quia.
marg.| {d} Qui resistunt ipsi] etc. eternam. Hic dicit Glossa Si tamen ille iubeat quod non debes facere, hic sane contemne potestatem, timendo potestatem maiorem : si autem Imperator aliud, quam Deus iubeat, contempto illo obtemperandum est Deo   [Dei ordinationi resistit] unde 1Rg. 8.b. Samuel clamabat ad Dominum, quia filii Israel nolebant ei obedire. Cui respondit Dominus, Non enim te abiecerunt, sed me ne regnem super eos.   [Sibi damnationem acquirunt] Propter quod dicitur Eccl. 4. Noli resistere contra faciem potentis. Nm. 16.e. Core, Dathan, et Abiron absorpti sunt a terra propter inobedientiam. Prv. 16.b. Indignatio Regis nuntii mortis : quia qui indignatur contra Prelatum mortem eternam acquirit.
Numérotation du verset Rm. 13,3 
marg.| {f} Nam principes] etc. supple homini.
marg.| {g} Boni operis] qui bene operatur.
marg.| {h} Sed mali] id est qui male operatur. Mt. 5.a. Beati mundo corde. Prv. 20.b. Rex qui sedet in solio iudicii, intuitu suo dissipat omne malum. In eod. d. Dissipat impios rex sapiens, incurvat super eos fornicem.   [Principes] Glossa Principes istos dicit, qui propter vitam corrigendam, et prohibenda adversa creantur. Ex hoc patet quod valde pauci sunt hodie principes.
marg.| {i} Vis autem] etc. id est non habere causam timoris pene infligende a potestate.
marg.| {k} Bonum fac] etc. causaliter si est bona, vel occasionaliter si est mala et benigne sustines. 1Pt. 2.c. Sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum.   [Vis non timere, bonum fac] Prv. 25.a. Aufer impietatem a vultu regis, et clementia firmabitur thronus eius, id est clemens erit.
Numérotation du verset Rm. 13,4 
marg.| {l} Tibi in bonum] temporale servandum.   [ Vel   in bonum] spirituale, quia si malus est, exercet te, ut melior fias patiendo.
marg.| {m} Time, non enim sine causa] etc. Inde est quod ante Imperatores defertur ensis nudus, et ante Reges, ad significandum quod ipsi sunt executores iudiciorum in presenti. Unde in libro consol. sapientia describitur habens sceptrum, gladium et librum.
marg.| { 65ra } Δ {a} Vindex in iram ei] id est vindicans iram Dei in peccatores ; vel in iram futuram, supple significandam ; quia per hoc quod vindicat in presenti, significatur quod magis erit in futuro vindicta, et pena peccatorum.
Numérotation du verset Rm. 13,5 
marg.| {c} Non solum propter iram] Hec est tertia pars, quare habenda est pax cum superioribus, ut amor mutuus conservetur.
marg.| {b} Necessitate] id est Dei ordinatione necesse.   [Non solum propter iram] Principis vel Dei evitandam.
marg.| {d} Sed etiam propter conscientiam] que naturaliter dictat unicuique quasi sibi diceret subditum nolentem obedire, vel emancipantem se habere eum odio.
Numérotation du verset Rm. 13,6 
marg.| {e} Ideo enim] quia sunt vobis in bonum, et tam utiles, tributa prestatis ideo in civitate que describitur in Timeo Platonis, milites nullam portionem habebant, sed dante eis populo necessaria, sunt in loco ut defendant civitatem ab hostibus.
marg.| {f} Prestatis] Glossa quasi reddituris : quia reddent serviendo in defensionem dum pugnant pro patria.
marg.| {g} In hoc ipsum] quia prestatis tributa eis.
marg.| {h} Servientes] Deo in hoc.
Numérotation du verset Rm. 13,7 
marg.| {i} Tributum] quod est census, qui dabatur a religione, vel a civitate in signum subiectionis.
marg.| {k} Vectigal] reditus qui dabatur pro conservandis mercibus que deferuntur per regiones.   [ Vel   Tributum] reditus quos faciunt Domini colligere.
marg.| {l} Vectigal] reditus, qui asportantur ad domos Dominorum.
marg.| {m} Cui timorem] id est reverentiam.
marg.| {n} Cui honorem] in assurgendo eis, Mt. 22.c.2 « Reddite ergo que sunt Cesaris, Cesari ». Sed ex quo precipit hoc Apostolus ? Videtur quod nos Clerici debeamus tributa reddere. Solutio : non debemus sed laici debent, propter duas causas. Una est quod de iure communi duo Principes sibi invicem affines eodem iure coutuntur, et in mutuis mercimoniis custodiendis. Unde si Gallici mercatores non darent tributa in Anglia nec Anglici in Gallia. Similiter inter clericos et laicos, clerici custodiunt laicos, et ideo laici debent servire clericis sua temporalia. Alia ratio est pro privilegio clericorum. Quidam enim imperatores qui omnibus regibus imperabant clericos absolverunt a tributis et vectigalibus.
2 Mt. 22, 21.
Numérotation du verset Rm. 13,8 
marg.| {o} Nemini quicquam] Hec est tertia pars capituli in qua precepit eis, ut se observent ab iniuria proximi, et sic habebunt pacem cum superioribus suis, quia tunc non habebunt causam animadvertendi in eos.
marg.| {p} Nisi ut invicem] etc. Sed secundum hoc videtur quod omnis qui debet alii pecuniam, peccet, et ille qui accommodat peccet, Ps. 111. Iucundus homo, qui miseretur, et commodat. Sed intelligendum est, sicut illud Mt. 6.b. Dimitte nobis debita nostra, sicut, etc. Debemus alii quoniam iniurati sumus ei, et tenemur ad satisfaciendum, quod ergo dico,   [Nemini quicquam debeatis] id est nulli faciatis iniuriam propter quam teneamini ad satisfactionem. Ex hoc patet quod false sunt Postille quedam dicentes quod ideo non peccamus si aliud quam caritatem debeamus homini.
marg.| Sed dicendum quod imo preceptum est, nec per hoc excluduntur que fiunt ex dilectione, ut debita obsequia, auxilia, {7. 65rb} consilia, et huiusmodi. Hic dicit Glossa Sola caritas est que etiam reddita semper detinet debitorem. Ad idem facit illud in 1. de doctr. Christ. Omnis res que dando non deficit, dum habetur, et non datur, nec dum habetur, quomodo danda vel habenda est ? Talis autem res est caritas, doctrina, et scientia.
marg.| Unde ibidem subiungit optimum exemplum de his : Illi quinque, et illi septem erant panes antequam inciperent dari esurientibus, quod ubi fieri cepit, duodecim cophinos, et sportas satiatis hominum tot millibus impleverunt. Eadem ratione caritas statim ut reddi incipit, incipit et augeri : hoc est maximum debitum quo debito, omnia alia debentur, sicut ipsa est donum in quo omnia alia donantur. Nota, Glossa Nullum tempus est in quo impendenda non sit ; nec cum redditur, amittitur sed potius reddendo multiplicatur. Imo cum redditur ab homine, crescit in homine, et tanto maior acquiritur, quanto pluribus redditur.
marg.| {q} Legem implevit] quod ostendit.
Numérotation du verset Rm. 13,8 
expositio magistri
marg.| { 65rb } {o} Nemini quicquam] etc. ut non debeatis aliquid, id est non faciatis alicui iniuriam. Nullum est tempus quo impendenda non sit. Sed aut intelligitur reddenda habitu, aut actu : si habitu, eadem ratione nullum tempus est in quo reddendus non sit honor : semper enim debet esse quisque paratus, ut reddat honorem Domino suo. Si actu, aut simpliciter, aut pro loco, et tempore : Si simpliciter, omnis homo esset transgressor huius precepti : Nullus enim dormiendo actu reddit caritatem : si pro loco, et tempore, sed eodem modo honor semper reddendus est, id est pro loco, et tempore. Solutio : Nullum est tempus in quo reddenda non sit caritas habitu, et actu pro loco, et tempore, et potius dicitur hoc de caritate, quam de honore vel de alio, quia nullum est tempus quod non sit congruum ad caritatem reddendum, sed aliquod est tempus quod non est congruum ad reddendum honorem, ut quando ille cui reddendus est, absens est : vel quando vehementer opinor quod corrigetur de facinore suo, si non reddo, vel exhibeo ei honorem. Quia vel que caritas, non pecunia, valet ad humilitatem secundum quam homo habet pacem, maxime ad superiores suos. Inter fratres, precipue, Lv. 19.d. habetur de dilectione, maxime ad fratres sup. 22.c. Tanto maior acquiritur, quanto pluribus redditur, ergo qui plures diligit, maiorem habet caritatem. Sed secundum hoc videtur, quod Christus habuit caritatem ad mensuram, quia si plures creasset, plures dilexisset ex caritate, et plures potuit creare ; ergo plures potuit diligere ex caritate, et ita maiorem caritatem habere. Solutio : Christus tantam caritatem habuit ab instanti conceptionis sue, quod non potuit maiorem habere.
marg.| Unde quod hic dicitur, ut frequenter intelligendum est, non ut necessario : In pluribus enim accidit, quod quanto plures diligunt, tanto magis crescit in eis caritas. In Lv. 19.d. Dilige amicum, ibi est, non proximum. Non in malo ? Respondet antipophore, que sibi fieri posset ab aliquo malo, dicente, Diligo proximum meum sicut meipsum, id est ad honores mundi, et delicias ? Respondet quasi per interemptionem ; quia te ipsum non diligis ; vel hoc, sed odio habes. In quibus tota, Mt. 21.d. Dilectio proximi in factis apparet : Sed hoc, aut intelligitur de factis interioribus, aut exterioribus : De interioribus patet, quod non est verum. Si de factis exterioribus. Contra : Possunt fieri ex carnali affectu, vel ex dilectione naturali, vel ex dolo ; ergo non apparet in hoc dilectio proximi. Si dicatur quod in factis apparet ut in signo eodem modo dilectio Dei.
marg.| Solutio Intelligitur de factis exterioribus de quibus apparet, quod fiunt proximo, sed non apparet, quod fiunt Deo : Sed revera non apparet quod fiant propter proximum, similiter nec propter Deum. Mandatum novum, Io. 13.g. Utrumque invenitur in singulis, sed ubi unum propter alterum, utrobique tantum ; ergo diligimus proximum propter Deum, debet concedi, diligo tantum Deum, diligo tantum proximum : sicut cum teneo equum per frenum, teneo tantum equum, teneo tantum frenum.
marg.| Solutio Bene potest concedi, diligo tantum Deum, sed non hoc, diligo tantum proximum : quia sicut dictio exclusiva adiuncta maiori numero non excludit minorem ; similiter adiuncta ulteriori loco, non excludit interiorem sed e converso : dilectio autem proximi est quasi citerior, dilectio Dei quasi ulterior. Qui sancte ac spiritualiter diligit proximum ; ergo qui movetur in proximum motu caritatis, movetur eodem numero in Deum.
marg.| Ad idem, quia non diligitur vinum, nisi propter dulce ;Λ idem appetitus est, et motus in vinum, et in dulce ; ergo similiter cum proximus non diligatur nisi propter Deum, eodem motu caritatis numero movetur quis in proximum, et in Deum.
marg.| Sed contra. Omnis motus dilectionis aut est concupiscentie, aut amicitie : Et patet quod ex caritate non movetur quis motu concupiscentie in proximum, nec motu amicitie. Item secundum hoc, idem motus numero magis, et minus esset contentus seipso. Solutio : Non est verum, quia qui movetur in proximum diligendo eum, movetur, et in Deum. Unde hic sumitur diligere in semiplena significatione : Plena enim eius significatio est velle alicui bonum, semiplena velle, sicut. Cedo isti, id est do locum isti ; Et cum dico, cedo locum, id est do locum. Cum ergo dicitur quod non diligo in proximo nisi Deum, sumitur pro velle, id est non volo proximo nisi Deum, tamen aliud diligo in proximo quam Deum, quia ipsum proximum. Unde quod obiicit de vino dulci non est simile, quia nihil diligitur in proximo quam Deus, quia ipse proximus eo quod est creatura Dei, et habet similitudinem Dei ut caritatem, et alias virtutes : sed in vino non appetitur nisi dulce. Tunc est quippe optimus homo, etc. sed quis est hic ? nullus homo.
marg.| Solutio Hic dicitur esse aliquis quando tota vita hominis est sine fictione, et sine mortali : Deus enim non computat venialia quando sunt sola, sicut nec inimicitie computantur in minis in sacra Scriptura. Iam cum defectu aliquo, quando enim coniungitur cum commutabili quodammodo commutabilis, quando cum commutabili fit incommutabilis. Sic ergo, etc. Unde Mt. 16.d. Abneget semetipsum. Hec est enim regula dilectionis, etc. Hec regula in nullo loco habetur in Biblia, sed regulam diligendi proximum ponit secundum dilectionem nostri cum dicit « Diliges proximum tuum sicut teipsum ». Sed non determinat alicubi quomodo debemus diligere, ergo non ponit regulam diligendi proximum.
marg.| Solutio : Diligere me motu amicitie est velle mihi bonum, et hoc est diligere illud summum bonum, id est Deum motu concupiscentie. Regula autem diligendi Deum data est in Dt. 6.b. « ex toto corde », etc. Unde in hoc data est regula diligendi nosmetipsos, et in hoc per consequens regula diligendi proximum.
marg.| Solutio Sed queritur quare nullus hanc regulam diligendi Deum adimpleat ? Solutio Super hoc diverse sunt opiniones sanctorum. Dicit enim Augustinus quia non precipitur sic diligi ut hic impleatur, sed ut sciatur quo curratur, quia ad vitam eternam, in qua hoc perfecte implebitur.
Alii dicunt quod imo in presenti potest impleri. Et oriuntur he sanctorum opiniones ex diversa suppositione huius nominis (totus) Alius enim sumit secundum quod distribuit non solum inter partes principales, sed etiam inter minutias, ut cogitationibus, desideriis, affectionibus.
Alii dicunt quod distribuit tantum inter partes principales, secundum quod dicitur. Iste comedit totum hunc panem, licet non comederit micas. Ex toto corde, etc. Dt. 7.b. Mt. 22.b. Pauci respectu aliorum. Deus omnia in omnibus, 1Cor. 11.d. Nullum mortale malum operatur.
Numérotation du verset Rm. 13,9 
marg.| {r} Nam non adulterabis] Ex. 20.c. Dt. 5.c. Nota ut patet in Glossa quod in dilectione proximi commendatur, et precipitur non tantum dilectio proximi, sed et dilectio Dei, et proximi. Unde Glossa Pro utroque unum sepe ponitur non immerito ; quia nec { 65va } Δ Deus sine proximo, nec proximus sine Deo diligi potest.
marg.| {a} In hoc] etc. Gal. 5.c. omnis enim lex in uno sermone impletur.
marg.| {b} Diliges] etc. Leo. 19.d. In hoc verbo instauratur. Sed aut hoc intelligitur per causam, aut per concomitantiam, id est quia diligit proximum, legem implet, vel, id est dum diligit proximum, legem implet. Si per concomitantiam, eadem ratione de qualibet alia virtute posset dici, quia dum sperat quis, legem implet. Si per causam, ex hoc videtur quod sola caritas sufficit ad salutem, et quod omnes alie virtutes superfluant.
marg.| Preterea primum mandatum, Deus tuus unus est, numquid implebit quis nisi per fidem causaliter ? Solutio. Hoc dicitur per causam motivam, non per immediatam. Hoc autem preceptum, Honora patrem ; et matrem, immediate impletur per pietatem, hoc autem, Deus tuus unus est, per fidem, hoc. Memento ut diem sabbati sanctifices, per omnem aliam virtutem, istud. Non concupisces uxorem proximi tui, per castitatem, et sic de aliis.
marg.| Sed tamen caritas has virtutes movet ad impletionem horum. Item habemus preceptum de diligendo proximo, et Dt. 6.a. de diligendo Deo.
marg.| Sed cum quatuor sint diligenda ex caritate, queritur quare non habemus unum preceptum de nobis diligendis, et unum de corpore nostro. Hanc questionem movet Augustinus et solvit in libro de doctrina christianadicens. Cum ergo quatuor sint diligenda. Unum quod supra nos est, alterum quod nos sumus, tertium quod iuxta nos est, quartum quod infra nos est : de quarto, et secundo danda nulla precepta essent, quantumcumque enim homo excidat a veritate remanet illi dilectio sui, et dilectio corporis sui. Sed tamen in tantum posset decidere a veritate, quod non diligeret Deum, ut damnati, et demones, et similiter posset non diligere proximum, ut patet. Item Augustinus De diligendis non continetur dilectio Angelorum, ergo non sunt diligendi ex caritate. Illa enim divisio est diligendorum ex caritate. Hanc similiter questionem movet, Augustinus dicens. Utrum autem ad illa duo precepta pertineat dilectio Angelorum non irrationabiliter queritur. Et solvit dicens. Iam vero si vel cui prebendum, vel a quo nobis prebendum est officium misericordie, recte proximus dicitur, manifestum est hoc precepto quo iubemur proximum diligere, et Angelos sanctos contineri, a quibus nobis tot impenduntur officia quanta multis divinarum Scripturarum locis astrui facile est.
marg.| Sed iterum quia dicit sanctos Angelos, manifestum est quod mali Angeli non sunt diligendi ex caritate, similiter nec aliquis prescitus scitus esse prescitus, quod verum est.
marg.| {b} Diliges] etc. id est ad id quod teipsum id est ad fruendum Deo. Alia expositio in libro de vera religione. Ea autem est regula vere dilectionis ut que sibi vult bona provenire, et illi velit. Alia expositio in eodem : Diligat ergo homo proximum tamquam seipsum, certe enim sibi ipsi nemo est pater aut filius aut affinis, aut aliquid huiusmodi, sed totum homo : qui ergo diligit aliquid tamquam seipsum, hoc in eo debet diligere quod ipse est : quisquis in proximo diligit aliud quam sibi ipse est, non eum diligit tamquam seipsum. Et valet hoc, quando disputatur de ordine caritatis. Videtur enim dicere. Non diligendus, quia pater, vel quia filius, sed quia proximus, et ita non magis unus, quam alius. Hic dicit Glossa Si se propter se diligit, non se refert ad Deum, sed ad seipsum conversus, non ad incommutabile aliquid convertitur, et ideo iam cum defectu aliquo se fruitur.
Numérotation du verset Rm. 13,10 
marg.| {c} Dilectio proximi] etc. sed bonum, plus dicat, et minus significet, Glossa Proximum, omnem hominem.
marg.| {d} Plenitudo legis] etc. triplex, quia movet, et incitat alias virtutes ad opera, Gal. 5.b. Fides que per caritatem operatur, quia opus fidei est credere, et ubi amor, ibi oculus, Mt. 6.c. Ubi est thesaurus tuus, ibi est cor tuum, id est oculus mentis credendo : Ad quod facit illud, Trahit sua quemque voluptas. Et maxima voluptas est in caritate, et ideo trahit ceteras virtutes ad operandum pro dilecto. Secunda ratio est, quia caritas consummat inchoata ab aliis virtutibus. Ideo dicitur 1Tim. 1.a. Finis precepti est caritas, Glossa id est consummatio. Dilectio enim facit perseverare in motu incepto ab aliis virtutibus. Tertia ratio est quia opera aliarum virtutum sine ea vana sunt, et vacua 1Cor. 3.b. Si distribuero, etc. Eccl. b. Non apparebis in conspectu Dei vacuus, id est non facies opera mea sine caritate. Nota Glossa hic. Ubi enim caritas est quid est quod possit deesse, ubi autem non est quid {7. 65vb} est quod possit prodesse cur ergo non dicimus, qui hanc virtutem habet habere omnes, etc.
Numérotation du verset Rm. 13,10 
expositio magistri
marg.| Per hoc patet quod cum dicitur dilectio proximi malum non operatur, ly   malum cum pondere intelligitur, id est mortale : Sicut illud 1Io. 3.b. Omnis qui natus est ex Deo, non facit peccatum. Et similiter in eodem 5.d. Omnis qui natus est ex Deo, non peccat. Vel quia iustus, etc. Ex hoc patet quod in proximo diligitur aliud quam Deus, sed tamen propter Deum. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam. Contra : Non vult sibi malum.
marg.| Sed dicendum. Vult sibi malum, id est illud quod malum sibi, licet credat esse bonum sibi, et ita odit effectu : Et quia dilectio non agit malum supple, et facit bonum ; ergo, etc. Plene legem implet, id est facit omne illud ad quod data est lex. Quid est quod possit deesse ad salutem ? supple quasi dicat nihil. Ex hoc sumitur expositio illius Iac. 2.b. Qui offendit in uno, id est in caritate, omnium reus est. Cur ergo non dicimus, etc. Sed eodem modo quicumque habet quamcumque aliquam virtutem, habet omnes, sed hoc potius dicitur de caritate quia non potest haberi informis, alia autem possunt. Quanto autem minus, etc.
marg.| Sed quid est hoc, non enim est idem virtus, et vitium, sed intelligendum est sicut illud supra. Quanto maior est caritas, tanto minor est timor, id est quidam usus annexus timori, qui est timere penam. Similiter quanto minor est caritas vel virtus, id est quanto homo minus utitur caritate, tanto magis inest vitium, id est promptitudo ad usum vitii, et pristine conversationis. Decem precepta habet, Ex. b. Bellum quod fecit, Gal. 5.c. Caro concupiscit. In occulto, mentis. In aperto, id est operibus exterioribus. In spectaculo Dei, in iudicio. {7. 66ra} Tangis, Adimplendo easdem decem chordas etc. et sic es citharista spiritualis. In hoc vero quod occidis vitium oppositum, venator, et sic simul citharista et venator. Non accipies nomen Dei tui in vanum, Ex. 20.b. Sicut faciebat Arrius dicens Christum puram esse creaturam : supra autem 8.d. dictum est, Vanitati creatura est subiecta. Crudelior ceteris bestiis, ergo maius peccatum quam superbia que est initium omnis peccati. Item Io. 16.b. Arguet mundum de peccato id est de infidelitate que antonomastice maior est, ergo maius, et ita crudelior solutio. Amor seculi dicitur crudelior bestia non propter intentionem, sed propter ampliationem, quia fere omnes involvit, et iterum quia difficilius tollitur quam aliud peccatum. Pro sempiterna. Col. 3.c. Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere etc. Et cecidit bestia impietatis : Hoc videtur falsum cum impietas sit idem quod infidelitas. Solutio : Sicut pietas dicitur dupliciter ita et impietas. Pietas uno modo idem est quod Theosebia cui opponitur impietas, idest heresis, sive infidelitas ; quandoque dicitur pietas honor parentibus exhibitus, cui opponitur impietas que est immisericordia, sic sumitur hic. Aliud enim est non facere aliquid tale, idest non mechari cum aliena. Aliud non appetere alienam uxorem, ideo duo precepta etc. Sed similiter aliud est occidere, aliud velle occidere, ergo debent esse duo precepta. Similiter aliud est falsum testimonium perhibere, et velle perhibere. Solutio quidam dicunt quod quia proni sumus ad res proximi concupiscendas, ideo multiplicata sunt precepta contra huiusmodi, in aliis non est ita pronus animus hominis ut patet in eo quod est occidere. Alii dicunt quod cum dicitur. Non concupisces uxorem proximi tui, Prohibetur voluntas delectandi in uxore proximi sine actu, ut in cogitando de illa cum delectatione et osculando et tangendo, et huiusmodi : Similiter est de voluntate furti. Unde non valet ad propositum obiectio, ut similiter debeat esse preceptum. Non concupisces occidere etc.
Numérotation du verset Rm. 13,11 
marg.| {a} Et hoc scientes] Ultima pars capituli in qua ostendit quod pacem habebimus ad superiores nostros, si simus honeste conversationis. Et ponit duas causas, quare debemus honeste conversari. Est autem duplex littera.   [Et hoc scientes] hoc videlicet,   [tempus] esse, idest opportunitatem. Et   [hoc] videlicet   [quia hora est] per hoc, quod dicit,   [tempus] notatur opportunitas. Per hoc, quod dicit   [hora] notatur brevitas temporis. Per primum invitat ad spem, per secundum revocat a pigritia.   [Tempus] Eccl. 3.a. Omnia tempus habent Gal. ult. Ergo dum tempus habemus operemur bonum etc. Quia Io. 9.a. Venit nox, quando nemo potest operari videlicet post mortem   [Hora est] id est opportunitatem habemus, tamen brevis est. Propter hoc Eccl. 9.c. Quicquid potest manus tua, instanter operare quia etc. Quod si consideret, quis, implebitur in eo illud Prv. 4.b. Currens offendiculum non habebis.
marg.| {b} De somno] Peccati et torporis, id est bene operando. De primo Eph. 5.c : « Surge qui dormis » etc. Vita peccatoris somno comparatur. Is. 29.c. ubi legitur de phantastica comestione, sic est delectatio peccati phantastica : Ps. 75. Dormierunt somnum suum etc. De somno torporis 2Rg. 4.a. ubi dicitur quod duo latrones, id est timor male humilians et amor male inflammans interfecerunt Isboseth dormientem, qui interpretatur vir confusionis per quem quilibet peccator intelligitur. Sed in bono exponitur de somno contemplationis de quo Ier. 31.e. Et somnus meus dulcis mihi. Ct. 5.a. Ego dormio, et cor meum vigilat. Secundum hoc potest esse cohortatio ad viros religiosos. Et dicitur contemplatio somnus, quia ibi videt spiritualiter interiora tantum. Sed quando vult Dominus quod ad activa evigilet, dicit (Scientes tempus quia etc.)
marg.| {c} Nunc enim] Phil. 4.b. Dominus prope est. Vel ideo a somno peccati surgendum est quia   Nunc tempore gratie,
marg.| {e} Quam cum credidimus] idest quam credant aliqui de nobis non considerantes quomodo aperta est ianua misericordie, que in sabbato claudetur, sicut habetur Ez. 44.a.
marg.| {d} Nostra salus] idest tempore nostre salutis, idest mors, postquam debemus habere salutem. Iacob. ult. b. Confortate corda vestra quoniam adventus Domini appropinquabit. Ibidem c. Ecce iudex ante ianuam assistit, Apc. ult. b. Ecce ego venio velociter.
Numérotation du verset Rm. 13,11 
expositio magistri
marg.| Et hoc scientes] etc. Propior, id est magis debita. Contra : Sic quod in isto post baptismum non creverit caritas, tamen operatus est sic aliqua opera, constat quod non est magis dignus vita eterna quam ante, quia quantitas dignitatis attenditur penes quantitatem caritatis, que eadem est, et si non est magis dignus ea, ergo non magis est ei debita. Solutio : magis debetur ei vita eterna quia, ex pluribus ei debetur, sed non debetur ei maius, quia non est in eo maior caritas, quam tunc tantummodo credidimus ergo tunc per solam fidem fuimus digni vita eterna, et ita videtur quod motus fidei sine contritione sufficiat ad salutem. Dicendum quod ly   tantum non excludit interiora que sunt motus liberi arbitrii, contritio et huiusmodi, sapere, diligere sed opera exteriora. Bona enim vita signum est, et causa salutis eterne. Argumentum, quod meretur vita eterna ex condigno. Item ex hoc videtur per rationem sacramenti quod bona vita sit sacramentum, quia est forma visibilis et signum rei invisibilis, id est future glorie. et existit causa illius. Dicendum quod ratio illa sacramenti est data tantum de sacramentis Novi Testamenti in quibus confertur gratia : in sacramentis autem Veteris non confertur. Dicimus ergo quod opera penitentie bene sunt sacramentum, sed bona vita in quantum huiusmodi non est sacramentum. Nec sequitur, licet sit signum et causa salutis future, quod sit sacramentum, quia non est signum invisibilis gratie, sed glorie future que est invisibilis gratia. Baptismus enim est etc. Ex hoc videtur quod baptismus non conferat gratiam cui debetur corona, sed tantum dimittat culpam : Et preterea nonne omnibus baptizatis debetur corona, id est vita eterna. Solutio : Baptismus confert veniam et vitam eternam non tamen in quantum coronam, quia corona proprie respondet victorie que est in certa ratione operum 2Tim. 2.a. Non coronabitur nisi qui legitime certaverit, Quia plus morti proximi sumus, et ideo velociter debemus operari. Iob. 3.d. Quasi effodientes thesaurum : Ibi Gregorius Qui thesaurum effodit, tanto effodiendo obnixius laborat, quanto magis thesauro appropinquare estimat. Hbr. 10.e. Consideremus invicem in provocationem caritatis Vetus homo. Eph. 4.c. Deponite vos veterem hominem. Col. 3.b. Expoliantes vos veterem hominem. Fomes peccati, quia a fomite error et ignorantia nobis inest. Sol iustitie. Ma. 4. Sap. 5.a. Propter intersertas causas quas Apostolus posuit, scilicet quia hora est, quia propior est, quia   nox precessit, dies autem appropinquavit. Opera mala, que ex tenebris ignorantie etc. Contra : Tenebre nihil sunt ; ergo non sunt causa operum Solutio. Sunt causa deficiens non efficiens, sicut cecitas eius quod est ruere in foveam cecum : cecitas enim facit quod ille non dirigit gressum suum : similiter ignorantia facit quod non dirigit gressus suos, et ideo quando operatur, ruit spiritualiter, vel que tenebras amant. Io. 3.c. Qui male agit, odit lucem. Item Eph. 5.c. Omnia que arguuntur, a lumine manifestantur. Iob. 24.c. Oculus adulteri observat caliginem. Ad tenebras ducunt exteriores, de quibus Mt. 28.b. Tamquam ornamentum. Ier. 31.a. Virgo Israel adhuc tympanis tuis in choro ornaberis, id est mortificatione carnis. Ct. 7.a. Quid videbitis in Sunamitide nisi choros castrorum, id est virtutes que sunt castra et arma viri spiritualis. Lux id est fides etc. In die fidei : ecce quod fides est dies virtutum. Id est luxuriosis conviviis : hoc prohibet Apostolus ; ergo comedere ad symbolum et invitare ad comedendum est peccatum mortale. Solutio. Non prohibetur convivium nisi luxuriosum ; unde prohibetur symbolum quod fit ad luxuriandum, et similiter invitatio. Naum. 2.c. Sicut spine se invicem complectuntur, sic etc. Id est in pigritia dormientium. { 66va } Λ Prv. 21.d. Desideria occidunt pigrum Prv. 6.b. Usquequo piger dormis, etc. Nota Romanos in his tangi id est contentione, et emulatione. Horum autem morborum superbia est mater, Eccl. 10.b. ergo gula, et luxuria sunt filie { 66vb } superbie, non ergo sunt capitalia vitia. Solutio : Capitalia dicuntur vitia que immediate egrediuntur ex libidine, et hec sunt tantum septem, tamen nullum est peccatum quod quandoque occasionaliter non generetur ex alio, et ideo non sequitur quod gula vel luxuria sit filia superbie. Ex hoc enim quod aliquid superbus, facit magna convivia, et invitat hospitem ad bibendum plus bibendo, et sic inebriatur. Et iterum quia cupidus humane laudis bene vestit se, ex hoc videns se placere mulieribus, quandoque occasionaliter cadit in luxuriam. Omnia adiiciendo promisit Mt. 6.d.
Numérotation du verset Rm. 13,12 
marg.| {f} Nox precessit] Utitur more speculatoris in fine noctis diem appropinquare videntis. (Nox,) culpe, infidelitatis et ignorantie. De prima 1Th. 5.b. Qui dormiunt, nocte dormiunt. De nocte infidelitatis. Eph. 5.b. Eratis aliquando { 66rb } tenebre, nunc autem lux in domino per fidem 1. Thess. 5.a. Omnes enim vos filii lucis estis et filii diei sumus non noctis, neque tenebrarum. De nocte ignorantie. Sap. 17.d. Una catena tenebrarum omnes erant colligati.
marg.| {g} Dies autem] id est claritas : hec est lux gratie, fidei scientie, exorto sole iustitie contra tres predictas noctes. Ps. 111. Exortum est in tenebris lumen rectis corde etc. Is. 9.a.
marg.| Populus gentium, qui ambulabat in tenebris etc. Ergo propter omnia predicta.
marg.| {h} Abiiciamus] etc. predictarum. Glossa Opera mala etc.   [Abiiciamus] longe a nobis tamquam vilia. (Tenebrarum.) Ps. 81. Nescierunt, neque intellexerunt etc. Prv. 30.d. Si enim intellexisset, {7. 66va} Δ ori suo imposuisset manum.
marg.| {a} Arma lucis] id est virtutes que nos muniunt contra iacula Diaboli, ut eis resistamus, et ad impugnandum ipsum. Virtutes dicuntur arma lucis, quia dantur a lumine quod est Deus, Iac. 1.c. Omne datum optimum, etc. Vel   [Arma lucis] bona opera, 2Cor. 6.b. Per arma iustitie a dextris, et a sinistris. Et 2Cor. 10.b. Arma militie nostre non sunt carnalia, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, 2. Mac. 1.b. Apparuit precedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans. Eques, quilibet sanctus qui prepositus est alicui, ut B. Martinus, et sic de aliis, precedens in Ecclesia sua per excellentiam exempli. Armis aureis id est operibus ad quorum comparationem nostra sunt ferrea.
Numérotation du verset Rm. 13,13 
marg.| {b} Sicut in die honeste] quia nocte latent insidie, etc. quasi dicat modo manifestum est per diem fidei quid est peccatum, et ostendit quomodo honeste sit ambulandum in bonis operibus removendo modum ambulandi inhoneste.
marg.| {c} Non in comessationibus] Glossa luxuriosis conviviis, etc.
marg.| {d} Et ebrietatibus] id est immoderatis potationibus, Prv. 23.c. Noli esse in conviviis potatorum, Sir. 19.a. Operarius ebriosus non locupletabitur, ad litteram nec spiritualiter.
marg.| {e} In cubilibus] in hoc pigritia.
marg.| {f} Et impudicitiis] in hoc luxuria. Hec duo peccata frequenter ex gula sequuntur. Alia duo, id est contentio, et emulatio frequenter concomitantur ipsum opus gule. Vel hec omnia sunt partes inhonestatis   [In cubilibus] Am. 6.a. Qui dormitis in lectis eburneis id est albis quasi ebur, lascivitis in stratis vestris, et comeditis agnum de grege. Ecce quomodo coniungit gule ista, Is. 56.d. Amantes somnia, et canes impudentissimi nescierunt saturitatem. Sed Gn. 28.b. Iacob supposuit lapidem capiti suo, et facta est revelatio a Deo, Dormientibus autem in lectis eburneis, fiunt illusiones a Diabolo, Ps. 131. Si ascendero in lectum strati mei, ipse tamen rex erat.
marg.| {g} Non in contentione] 2Tim. 2.g. Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est.
marg.| {h} Et emulatione] invidia Glossa Horum autem morborum, etc. Gal. 5.c. Quia si invicem mordetis, et comeditis, etc.
Numérotation du verset Rm. 13,14 
marg.| {i} Sed induimini] Hec est secunda ratio propter quam debemus bene conversari propter exemplum Christi. (Induimini,) per conformitatem, vel ut vestem Gal. d. Quicumque in Christo baptizati estis Christum induistis. Et ibi habetur quod quatuor modis debemus Christum induere, Apc. 12.a. Mulier amicta sole. Ita longus est iste pannus purpureus quod ex ipso potest quilibet sibi vestem talarem facere : nullus ad honestatem vite et conversationis Christi potest attingere ; quidam autem ut venatores, et milites Diaboli hanc vestem sibi valde curtam faciunt : quidam ut hypocrite ex ea sibi faciunt capam ad pluviam : quidam fimbrias vestimenti sui quibus adheret totum lutum. Nota autem quod in alba, et paratura eis significatur quod non possumus pertingere ad vitam Christi. De paratura valde parvum habet alba, sic nos de vita Christi. Per albam munditia quam debemus habere in vita nostra, per paraturam vita Christi. Per paraturam que est circa collum, significatur quod in principio vite nostre debemus in intentione habere vitam eternam ; per eam que est circa manus quod in operibus, per eam, que super humeros quod in sustinendo adversa, per eam que circa pedes quod usque ad finem vite nostre debemus vitam Christi imitari. Hec paratura est ante et retro, quia debemus perseverare in his que facimus ad imitationem Christi, et in proposito fiendorum.
marg.| {k} Et carnis curam ne feceritis] sed servetis formam Christi in omnibus.
marg.| {l} In desideriis] Glossa Non dico ad sustentationem necessariis, etc. Iob. 39.a. Onager non audit clamorem exactoris. Exactor est concupiscentia que exigit a nobis que ei non debemus, videlicet ad delectationem comedere, sed vox eius audienda est ut comedamus ad sustentationem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Rm. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=60&chapitre=60_13)

Notes :