Hugo de Sancto Caro

Capitulum 16

Numérotation du verset Rm. 16,1 

Commendo autem vobis
Phebem sororem
nostram
que est in ministerio Ecclesie que est in1 Cenchris,
1 in] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 16,2 

ut eam suscipiatis in
Domino digne
sanctis,
et assistatis
ei in quocumque negotio vestri indiguerit, etenim ipsa quoque astitit multis et mihi ipsi.
Numérotation du verset Rm. 16,3 

Salutate Priscam et Aquilam,
adiutores meos in Christo Iesu,
Numérotation du verset Rm. 16,4 

qui pro anima mea
suas cervices
supposuerunt
quibus non solus ego gratias ago sed et cuncte Ecclesie gentium,
Numérotation du verset Rm. 16,5 

et
domesticam eorum Ecclesiam.
Salutate Ephenetum
dilectum mihi qui est primitivus Asie in Christo Iesu2
2 Iesu] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 16,6 

Salutate Mariam
que multum laboravit in vobis.
Numérotation du verset Rm. 16,7 

Salutate Andronicum et Iuliam3, cognatos
3 Iuliam] Iuniam Weber
et concaptivos meos
qui sunt nobiles in apostolis
qui et ante me fuerunt in Christo Iesu4
4 Iesu] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 16,8 

Salutate Ampliatum
dilectissimum mihi in Domino.
Numérotation du verset Rm. 16,9 

Salutate Urbanum adiutorem
nostrum
in Christo Iesu5 et Stachin dilectum meum.
5 Iesu] om. Weber
Salutate Appellem probum
in Christo.
Numérotation du verset Rm. 16,11 

Salutate eos qui sunt ex Aristobuli domo6
6 domo] om. Weber
Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcissi domo7 qui sunt in Domino.
7 domo] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 16,12 

Salutate Tryphenam et Tryphosam que laborant in Domino.
Salutate Persidam carissimam meam8, que multum
8 meam] om. Weber
laboravit in Domino.
Numérotation du verset Rm. 16,13 

Salutate Rufum in Domino electum9
9 in Domino - electum] inv. Weber
et matrem eius
et meam.
Numérotation du verset Rm. 16,14 

Salutate Asincretum, Flegontam10, Hermen, Patrobam, Hermam et qui cum eis sunt fratres.
10 Flegontam] Flegonta Weber
Numérotation du verset Rm. 16,15 

Salutate Philologum et Iuliam, et11 Nereum et sororem eius, et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos.
11 et] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 16,16 

Salutate invicem
in osculo sancto.
Salutant vos omnes Ecclesie Christi.
Numérotation du verset Rm. 16,17 

Rogo autem vos, fratres,
ut observetis
eos qui dissensiones et offendicula,
preter
doctrinam
quam vos didicistis
faciunt et declinate ab illis.
Numérotation du verset Rm. 16,18 

Huiuscemodi12 enim Christo Domino13
12 huiuscemodi] huiusmodi Weber |
13 nostro] + Weber |
non serviunt sed suo ventri,
et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
Numérotation du verset Rm. 16,19 

Vestra enim obedientia
in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo
vos sapientes esse
in bono
et simplices in malo.
Numérotation du verset Rm. 16,20 

Deus autem pacis
conterat14 et Satanan sub pedibus vestris
14 conterat] conteret Weber
velociter.
Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum.
Numérotation du verset Rm. 16,21 

Salutat
vos Timotheus
frater et15 adiutor meus,
15 frater et] om. Weber
et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei.
Numérotation du verset Rm. 16,22 

Saluto vos ego Tertius
qui scripsi epistolam in Domino.
Numérotation du verset Rm. 16,23 

Salutat vos Gaius hospes meus,
et universa Ecclesia in Domino16 ;
16 universa...Domino] universe Ecclesie Weber
Salutat vos Erastus arcarius
civitatis
et Quartus frater.
Numérotation du verset Rm. 16,24 

Gratia Domini nostri Iesu Christi
cum omnibus vobis.
Numérotation du verset Rm. 16, 25 

Ei autem qui potens est
vos confirmare
iuxta
evangelium meum
et predicationem Iesu Christi,
secundum revelationem mysterii temporibus eternis taciti,
Numérotation du verset Rm. 16,26 

quod nunc patefactum est
per Scripturas prophetarum
secundum eterni Dei preceptum17
17 eterni...preceptum] inv. Weber
et obedientiam18
18 et obedientiam] ad obeditionem Weber
fidei,
in cunctis gentibus cogniti19,
19 cogniti] cognito Weber
Numérotation du verset Rm. 16,27 

solo sapienti Deo,
per Iesum Christum
cui
honor
et gloria20
20 et gloria] om. Weber
in secula seculorum21.
21 seculorum] + Amen Weber
Epistola Pauli ad Romanos finit22.
22 Epistola...finit] explicit epistola ad Romanos Weber

Capitulum 16

Numérotation du verset Rm. 16,1 
marg.| Commendo autem] Hec est ultima pars quinti decimi capituli secundum quod diximus, vel sextum decimum cap. hic habent quidam libri. Primo ergo commendat quamdam matronam specialiter. Secundo specialiter salutat quasdam personas, ibi :   [Salutate Priscam] Tertio rogat eos ut caveant a dissensione, et offendiculis, et societate malorum, et ut fama eorum aliis divulgetur, ibi :   [Rogo autem vos] Quarto ostendit quod gaudet de eis si simplices sint in malo, sapientes in bono, et quod Deus multum iuvaret eos si tales essent, ibi :   [Gaudeo igitur] Quinto ostendit eis qui eos salutent, ibi :   [Salutant vos] Sexto in gratiarum actione determinat epistolam, ibi :   [Ei autem qui potens est] etc. Dicit ergo :
marg.| {i} Commendo] commendabilem vobis ostendo.
marg.| {7.71rb} {k} Sororem] in fide. Ista pauperes conversos sustentabat bonis suis, et pro aliquo negotio venerat Romam. Et ut dicit Glossa forte per eam misit eis epistolam.
marg.| {l} Cenchris] littera nostra habet ibi aspirationem, sed non debet ibi esse.
Numérotation du verset Rm. 16,2 
marg.| {m} Digne Sanctis] idest, sicut dignum est suscipere Sanctos.   [ Vel   digne satis] alia littera, id est multum digne, et honeste.
marg.| {n} Assistatis ei in quocumque negotio] In hoc instruimur quod negotia bonorum debemus procurare. Sed ut dicitur, Is. 1.f. Causa vidue non ingreditur ad eos hodie : Naboth non potest aliquem habere pro se, 3Rg. 21.d. Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt.
Numérotation du verset Rm. 16,3 
marg.| {o} Salutate Priscam] nomen est mulieris. Hi omnes quos hic enumerat conversi erant de multis regionibus, et pro diversis negotiis Romam iverant, et maxime ut confirmarent Romanos in fide, et concordia fidei.
marg.| {p} Adiutores meos in Christo] id est ad annuntiandum Evangelium Christi.
Numérotation du verset Rm. 16,4 
marg.| {q} Pro anima mea] pro vita mea custodienda.
marg.| {r} Cervices supposuerunt] ministrando mihi in periculo capitis sui.
Numérotation du verset Rm. 16,5 
marg.| {s} Et salutate domesticam Ecclesiam] id est familiam eorum.
marg.| {t} Primitivus Ecclesie] id est qui primus credidit in Christum de illis qui sunt in Asia.
Numérotation du verset Rm. 16,6 
marg.| {u} Mariam] Hec multum laborabat pro conversione Romanorum, unde pertulit discordiam eorum ad Apostolum.
Numérotation du verset Rm. 16,7 
marg.| {x} Cognatos meos] quia Iudei erant, vel spiritualiter.
marg.| {y} Concaptivos] forte propter defensionem fidei tenebantur Rome capti.
marg.| {z} Nobiles] famosi ante me fuerunt, prius crediderunt in Christum quam ego.
Numérotation du verset Rm. 16,10 
marg.| {a} Appellen probum] approbatum vel Probum proprium nomen est, et secundum hoc est ibi :
Numérotation du verset Rm. 16,11 
marg.| {b} Ex Aristoboli domo] iste forte non erat Rome.
marg.| {c} Qui sunt in Domino] id est illos qui credunt. Hoc dicit quia aliqui de familia eius non credebant. Dicitur quod iste fuit Presbyter qui peregrinando confirmabat fratres in Christi fide, sicut et Aristobolus, et tunc non erat presens Rome, et ideo suos salutat, non omnes, quia forte dubitabat de aliquibus utrum crederent. Considera quomodo salutat secundum quod per congregationes erant, sicut Dominus, Mc. 6.c.
marg.| { 71va } Δ Illos pavit per contubernia.
Numérotation du verset Rm. 16,13 
marg.| {a} Matrem eius] per naturam.
marg.| {b} Et meam] per beneficiorum impensam.
marg.| {c} In osculo] Consuetudo erat quando recipiebant epistolam Apostoli quod osculabantur se invicem.
marg.| {d} Sancto] Glossa ut religiosa sint oscula non carnalia. Simile 2Cor. ult. d. Nota quod in Missa osculum datum a sacerdote communicatur audientibus Missam ad innuendum quod ipse est in loco Dei a quo omnis pax et quod per solum Christum qui ibi est in altari, reconciliantur omnes, et quod nemo potest habere pacem cum proximo nisi eam habeat prius cum Deo. Ideo Ct. 1.a. Osculetur me. Sed 2Rg. 20.c. Ioab quasi osculatus est Amasam, et statim percussit eum gladio dependente usque ad ilia qui de facili extrahebatur : Hic est gladius luxurie. Ideo Prv. Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis.1
1 Liturgie : baiser de paix.
marg.| {e} Omnes Ecclesie Christi] Hic distinguitur, quod hoc intelligitur de Ecclesiis ad quas tunc erat Apostolus, supra autem   [Cuncte Ecclesie] etc. intelligitur universaliter.
Numérotation du verset Rm. 16,17 
marg.| {f} Rogo autem vos] Ita dico quod salutetis predictos, sed   [Rogo vos] de nobisipsis videlicet.
marg.| {g} Ut observetis] discernatis.
marg.| {i} Preter] id est contra doctrinam, 1Io. 4.a. Carissimi nolite credere omni spiritui, etc.
marg.| {h} Dissensiones] 2Tim. 3. Habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes, et hos devita.
marg.| {k} Et declinate ab illis] id est a consortio eorum, quia Sir. 13.c. Qui tetigerit picem, etc. Tit. ultimo capitulo : Hereticum autem hominem post primam, et secundam correptionem devita, 2Th. 3.b.a 2 Denuntiamus autem vobis fratres ut subtrahatis vos ab omni fratre inordinate ambulante, 2Io. c. Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite eum recipere in domum, nec ave ei dixeritis, Nm. 16.d. Recedite a tabernaculis virorum impiorum, et nolite tangere que ad eos pertinent, ne involvamini, etc. 1Rg. 15.b. Dixitque Saul Cineo, id est illi populo, Abite, et recedite atque discedite ab Amalech, ne forte involvam te cum illo, Gn. 19.c. Angeli compulerunt Loth exire ne involveretur cum Sodomitis.
a 2Th.] 3. Thess. perpera Ed1703
2 2Th. 3, 6.
Numérotation du verset Rm. 16,18 
marg.| {l} Suo ventri] Phil. 3.d. Quorum Deus venter est. Et 1Cor. 6.c. Esca ventri, et venter escis, Deus autem, etc.   [Seducunt] inclinando.
marg.| {o} Corda innocentium] ad peccatum.
marg.| {m} Per dulces] Hic est mos hereticorum ut in decore verborum involvant heresim suam, Ier. 51.a. Calix aureus, etc. Prv. 5. Favus distillans labia meretricis, etc.
marg.| {n} Benedictiones] id est orationes, et quasdam benedictiones quas faciebant super eos qui eis sua largiebantur, Mt. 23.b. Ve vobis Scribe, et Pharisei hypocrite qui comeditis domos viduarum in longa oratione.
Numérotation du verset Rm. 16,19 
marg.| {p} Vestra enim obedientia] id est fama obedientie vestre. Similiter sup. 1.a. Gratias ago Deo meo pro vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo, 2Cor. 2.d. Odorem notitie sue manifestat per nos in omni loco : hoc tunc potuit dici de Romanis, sed modo e converso.
marg.| {q} Sed volo vos sapientes esse in bono] Hoc dicit, quia nimis astuti erant, Ier. 4.f. Sapientes sunt ut faciant malum, bene autem facere nescierunt, 1Cor. 14.d. Fratres nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, Mt. 10.b. Estote prudentes in bono, et simplices sicut columbe in malo. Vel   [Sapientes in bono] ut bonum vobis sit sapidum.
Numérotation du verset Rm. 16,20 
marg.| {r} Deus autem pacis conterat] quod faciet si sic facitis. Satanas interpretatur adversarius.   [Conterat Satanam] id est quicquid adversatur vobis, Mt. 16.d. Vade post me Satana, quia non sapis ea que Dei sunt : Et Satan, id est Diabolus non conteritur in hac vita omnino, sed vulneratur : Tu humiliasti sicut vulneratum superbum, Lc. 10.c. Dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, Ios. 10.e. Ite ponite pedes super colla Regum istorum, etc. Sic enim faciet Dominus cunctis hostibus nostris, Mal. ult. a. Calcabitis impios cum erunt cinis sub planta pedum vestrorum.
marg.| { 71vb } {s} Gratia Domini] que hoc faciat.
Numérotation du verset Rm. 16,21 
marg.| {t} Cognati mei] in fide, vel quia erant Iudei.
Numérotation du verset Rm. 16,22 
marg.| {u} Tertius] Hic erat notarius sive scriptor Apostoli.
Numérotation du verset Rm. 16,23 
marg.| {x} Et universa Ecclesia] id est familia eius. Vel ad litteram, omnes illi qui erant de Ecclesia, unde Caius erat.
marg.| {y} arcarius] Dicit Rabanus, arcarius ab arce, qui arcem civitatis custodiebat, et ab arca quia omnem thesaurum civitatis custodiebat. Gilbertus autem dicebat, arcarius vel ab arce vel ab arca, quia custos et dispensator civitatis illius unde scripsit Romanis, puto erat, scilicet, ab Athenis.
marg.| {z} Et Quartus] proprium nomen.
Numérotation du verset Rm. 16,24 
marg.| {7. 72ra} Δ {a} Gratia Domini] Hi omnes salutant vos, et ego ex parte mea sic : vel ego subscribo istud quasi sub sigillo.
Numérotation du verset Rm. 16,25 
marg.| {b} Ei autem] Quidam libri habent   [cui] in fine, ibi :   [Cui honor] etc. Idem est sensus, sed lege potius secundum quod non ibi sit   [cui] et satis planum est.   [Ei qui potens est, sit honor] etc.
marg.| {c} Confirmare] in gratia, et bono opere, 1Pt. ultimo capitulo : Ipse perficiet confirmabit, solidabitque, quia ipsi gloria, et imperium, etc.
marg.| {d} Iuxta Evangelium meum] id est iuxta quod predicavi vobis.
marg.| {e} Et predicationem] id est secundum predicationem Christi, et in hoc ostendit concordiam predicationis sue, et Christi Evangelium dico, et predicationem habitam.
marg.| {f} Secundum revelationem mysterii taciti] id est secundum quod revelatum est mihi de mysterio incarnationis tacite.
marg.| {g} Temporibus eternis] id est a remotis temporibus, id est quod fuit occultum ab initio temporis. Non enim antiquis Patribus ad plenum fuit manifestum. Vel Taciti ab eternis temporibus, id est ab eterno.
Numérotation du verset Rm. 16,26 
marg.| {h} Quod nunc] mysterium.
marg.| {i} Patefactum est per Iesum Christum] id est a Christo.
marg.| {k} Per scripturas Prophetarum] quas reseravit nobis.
marg.| {l} Secundum preceptum] id est ordinationem.
marg.| {m} Ad obeditionem fidei] propter hunc finem patefactum est, ut Gentes fidem habeant operantem per dilectionem.
Numérotation du verset Rm. 16,27 
marg.| {n} Cogniti soli] licet tacitum sit hominibus.   [Ei] inquam soli Deo.   [Qui potens etc.  sit honor et gloria] Vel secundum quod est ibi :   [cui. Ei qui potens etc.  soli Deo sapienti sit honor, et gloria per Iesum Christum] id est per predicationem eius, et eorum que gessit in corpore.
marg.| {o} Cui honor] idem est sensus, sed est inusitatus in nostra lingua, sed usus est Grecorum sic loqui.
marg.| Et nota quod ut dicit hic Glossa Gloria est clara cum laude notitia. Ad hoc autem [Mysterii eternis temporibus taciti] concordantiam habes, Eph. 3.b. Mihi autem minimo Sanctorum data est gratia in Gentibus illuminare omnes, que sit dispensatio sacramenti absconditi a seculis.
Numérotation du verset Rm. 16, expositio glosse 
marg.| {i} Commendo autem vobis Pheben sororem nostram, que est in ministerio Ecclesie] etc. Iste amicus erat Apostoli in Domino, id est familiaris ei, scilicet Ampliatus. Qui amicus meus est proprius, valde specialis. Per tentationes enim, etc. Deus tentavit istos, et invenit dignos se, etc. Sap. 3.a. Iud. 8.c. Memores esse debetis quomodo pater vester Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, etc. Etsi non suus amicus, imo diligebat quia fidelis, sed dicendus non erat amicus, id est familiaris et specialis. Que laborant, etc. labor hic, et in exhortatione Sanctorum, et in ministerio Sanctorum, etc. Sed contra hoc quod dicit hic in exhortatione, est illud, Cor. 14.g. Mulieres in Ecclesia taceant. Sed quod dicit, in Ecclesia, solvit. In Ecclesia enim non debet locutio esse nisi sermo, quasi dicat mulieres non predicent in Ecclesia, possunt tamen aliquem exhortari ad bonum, sed non per modum predicationis. Iudaizare, Gal. 2.c. Aliis autem adulantur. Sed dicitur quod apud Scythas non sunt sileres, quia non sunt ibi vites. Conteratis caput eius, hoc est initium suggestionis. Eve dictum est, Gn. 3.c. et Ct. 2.d. Capite nobis vulpes parvulas id est primos motus, Ps. 136. Quia beatus qui tenebit, et allidet parvulos suos, etc. Io. in epist. can. 3.scilicet Et ego ipse subscribo propria manu (hec erat consuetudo Apostoli) Λ et illa subscriptio erat loco sigilli per quam ab omnibus dignoscebatur : Et hoc faciebat propter Pseudo, ne ipsi aliqua falsa scriberent sub nomine eius. Simile 1Cor. ult. d. Salutatio mea manu Pauli, 2Th. ult. d. Quod signum in omni epistola scribo. In quo notatur summa epistole, id est ultima intentio.
marg.| Sed queritur de hoc quod dicit Glossa Ei scilicet Deo Trinitati qui potens est, etc. quia isti duo termini, ei, et qui, aut supponunt pro divina essentia, aut pro persona : si pro essentia, ergo eadem ratione hec est concedenda. Ille qui est pater, est et filius, quia illa essentia que est pater est et filius : si pro persona, et in singulari, ergo aliqua persona est Deus Trinitas. Solutio ly (ei,) et ly (qui) improprie sumuntur pro essentia in masculino, et in singulari numero, improprietates autem non sunt extendende, et ideo non oportet consimiliter hanc concedere, ille qui est pater, est et filius : Similiter sumitur (ille) ibi : Sit salus illi decus atque virtus qui supra celi, etc.
marg.| Vel dicendum quod subintelligendum est, ei Deo. Eterna enim tempora dicit que precesserunt mundi exordium, ergo aliqua tempora precesserunt creationem mundi. Contra Augustinus super principium Genesis dicit, quod mundus, et tempus simul creata sunt. Solutio : Hic appellat eterna tempora ipsam eternitatem. Similiter Eph. 3.b. Mysterii absconditi a seculo. Similiter in Ps. 101. Anni tui non deficient, id est eternitas tua. Nec sequitur, eternitas precessit, ergo tempus secutum est eternitatem, non sequitur inquam proprie loquendo. Idem enim dicitur quod eternitas in Boethio. Qui tempus ab evo ire iubes. Ab eo reseratis, Apc. 5.a. Nemo dignus inventus est aperire librum nisi leo de Tribu Iuda. Non est fictum, imo ex magna deliberatione fecit hoc Deus.
marg.| Ignis eternus, de quo Mt. 25.d. et sumitur in eternum pro sempiternum. Quia immutari non potest, nec in simili nec in contrario, Mal. 3.b. Ego Deus, et non mutor. Non mutari enim potest, sicut possunt Angeli. Nemo bonus nisi solus Deus, Lc. 18.d. Mt. 19.b. Solus habet immortalitatem, 1Tim. 6.c. Contra. Imo Angeli, et anime. Sed dicendum quod vera immortalitas est quando a se habet quis quod non potest amittere esse, hic est solus Deus. Vel melius, Solus Deus habet immortalitatem a natura sua, Angelus, et anima ex gratia. Reprimit inquisitores, Prv. 25.d. Qui scrutator, etc.
marg.| Cur Deus tantum distulit venire ? Hoc determinat, Glossa super Gal. 4.a. Plenitudo temporis. Sed quare tot annis tardavit venire, de consilio Dei profundo est ? Et similiter quare tot Gentes perire permisit. Sed soli sapienti Deo, id est Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Ex hoc patet quod essentiale est ly Deo, et ly ei, et ly qui. Cui soli servite, Dt. 10.d. Deum tuum timebis, et illi soli servies.
marg.| Si dixisset soli sapienti Patri, nec sic tamen separaret Filium vel Spiritum sanctum, id est non excluderet filium vel Spiritum sanctum. Ex hoc patet quod dictio exclusiva adiuncta termino personali non facit exclusionem essentialem. Secundum hoc eadem ratione vera est hec, Λ Solus pater est Deus quod verum est si eodem modo fiat exclusio, sicut enim dicitur, solus Pater est sapiens, idest, Pater, et non aliud diversum in essentia. Habet nomen quod nemo scit nisi ipse, Apc. 19.c. Ly (nemo) non est abnegativum hominum tantum sed et Angelorum, id est nulla creatura { 72rb } rationalis. Et Apc. 2.e. Nomen habet quod nemo scit nisi qui accipit. Et Mt. 11.d. Nemo novit filium nisi Pater, etc. Gloria in se contra, dicit inferius, Glossa idest, clara est cum laude notitia. Sed hic sumitur gloria pro suprema beatitudine non pro frequenti fama cum laude. Et legit alio modo. In hoc tantum differt quod istud per Iesum Christum prius determinabat ly (patefactum :) secundum hanc lectionem ly (sic per eum innotuit,) ipso attestante, Io. 17.a. pater manifestavi nomen tuum hominibus. Non participando, sed gignendo, quia pater non est sapiens sapientia participata nec sapientia genita. Potius quod sit substantia filii per gignentem patrem, ergo essentia filii generatur a patre, ergo divina essentia generatur. Solutio : substantia filii per gignentem patrem, id est filius habet essentiam a patre. Quam substantia patris per genitum filium, id est sit patri per genitum filium, id est a filio. Sed iterum obiicitur, Filius habet essentiam a patre, ergo essentia filii est a patre, et essentia filii est simpliciter essentia, ergo essentia est a patre. Solutio : Si hoc concedatur essentia filii est a patre conceditur secundum quod hic (a patre) determinat hoc verbum (est) in comparatione quam habet ad ly (essentia.) Et ideo non sequitur ergo essentia est a patre, sed tantum quod filius sit a patre. Non secundum accidentiam vel participationem sapientie accidentem qualiter, etc. Sapientia accidente quod est, quia essentia anime non est idem quod sapientia sua. Item quia non est anima sapiens ab instanti sue creationis, sed est sapiens sapientia accidente ; sicut margarita est alba albedine accidente. Quia Deus est pater, et Filius, et Spiritus sanctus : Aperte est hoc contra illos qui hanc negant ; sed concedunt hanc, Pater et Filius, et Spiritus sanctus sunt Deus : Dicunt enim quod Deus ex parte suppositi sumitur pro aliqua persona : Sed dicendum ; quod imo bene tenetur pro essentia. Deus qui nec unquam potuit esse insipiens, nec unquam potuit per gratiam, intellige Deus in quantum Deus.
prol.| Explicit Postilla Domini Hugonis Cardinalis super Epistolam Pauli ad Romanos.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Rm. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=60&chapitre=60_16)

Notes :