<60.6> Glossa dominicana accessus ad epistolam ad Romanos>
prol.|
Nunc descendamus ad epistolam ad Romanos de qua ubi scripta sit questio est et dicit Origenes quod missa est de Corintho quod videtur quod
1
hoc quod in fine huius epistole dicitur : « Salutat vos Gaius hospes meus de quo 1Cor. 1. Neminem nostrum baptizavi nisi Crispum et Gaium ex quo videtur quod Corinthi scripta fuerit. Sed hoc est circa Haimonem qui dicit quod Athenis scripta fuerit
2
. Responsio
3
: Inchoata fuit Athenis et Corinthi consummata et inde missa. Causa autem scribendi ad Romanos specialis hec fuit ut tangitur in prologo. Erant Romani ex Iudeis et Gentibus ad Christum conversi quos a Deo superbie pestis
4
occupaverat ut inter se altercantes et se sibi invicem preferentes dissensiones
5
et schismata facerent. Iudei enim pretendebat sanctitatem patrum et legem quam soli pre ceteris gentibus a Deo acceperant et beneficia sibi a Deo collocata dicentes etiam se propter observantiam legis qui servierant gratiam Christi meruisse et fidem evangelii gentiles autem econtra dicebant eos semper Dei beneficiis ignaros
6
extitisse
7
et contra Deum murmurasse et idola coluisse et ad ultimum Christum eis in lege et prophetis promissum occidisse et ideo se eis preferendos esse quia statim ut de Christo audierunt in eum crediderunt.
A
1 quod] per
Som4
2 Athenis scripta fuerit] Athenis cripta fuit
P15605
3 Responsio] ro
P15605
4 pestis] bestis
P15605
5 dissensiones] descensiones
P15605
6 ignaros] ingratis
P15605
7 extitisse] extiti
P15605
prol.|
His ita altercantibus apostolis se medium interposuit eorum contentiones hinc inde dirimens et tamquam bonus contionaror illos ad concordiam et pacem revocat ostendens nullos eorum meritis suis esse salvatos quia scilicet omnes tam Iduei quam gentiles sub peccato tenebantur sed per gratiam Dei liberatos. Hinc est quod modo confutat gentiles, modo Iudeos volens eos humiliari ut omnia attribuant gratie Dei.
prol.|
Hec autem epistola dividitur in tres partes. Primo more suo premittit salvationem. Secundo captat benevolentiam scilicet ibi
primum quidem
etc. Tertio prosequitur
8
narrationem scilicet ab illo loco.
Revelatur enim
etc.
8 prosequitur] persequitur
P15605
prol.|
Prima pars dividitur in tres secundum tenorem salvationis. Primo enim describitur persona salutantis scilicet Pauli deinde persona ad quam dirigitur salutatio. Huic persone ad quas scilicet ibi
omnibus qui sunt Ro<me>.
Tertio exprimitur affectus salutantis ad eos quos salutat
9
scilicet ibi :
Gratia vobis
etc. Item prima pars dividitur in tres. Primo enim describitur persona salutantis per se quia vero in descriptione salutantis cadit evangelium. Ideo secundo commendat evangelium dicens
quod ante promiserat
10
etc. Item quia in commendatione evangelii cadit filius de quo est ipsum evangelium. Ideo commendat filium tertio ibi
qui facturus
11
est
etc. Et hoc totum facit ad commendationem persone salutantis scilicet Pauli qui minister erat filii et predicator evangelii. Commendat autem se Apostolus non ad ostentationem sed ad insinuandam auctoritatem quia increpaturus erat Romanos ad increpationem autem neccessaria est auctoritas. B
9 salutat] salutis
P15605
10 promiserat] permiserat
P15604
11 facturus] factus
P15604
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Rm. Glossa dominicana accessus ad epistolam ad Romanos>), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=60&chapitre=60_Prol.6)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Rm. Glossa dominicana accessus ad epistolam ad Romanos>), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=60&chapitre=60_Prol.6)
Notes :