Hugo de Sancto Caro

Capitulum 14

Numérotation du verset Rm. 14,1 

Infirmum autem
in fide assumite,
non in disceptationibus cogitationum.
Numérotation du verset Rm. 14,2 

Alius enim credit
manducare
se1 omnia.
1 se] om. Weber
Qui autem infirmus est, olus manducet2
2 manducet] manducat Weber
Numérotation du verset Rm. 14,3 

Is qui manducat,
non manducantem
non spernat.
Et qui non manducat,
manducantem non iudicet.
Deus enim
illum
assumpsit.
Numérotation du verset Rm. 14,4 

Tu quis es
qui iudices alienum servum ?
Domino suo3 stat aut cadit,
3 Domino suo] inv. Weber
stabit autem.
Potens enim est4 Deus
4 enim est] inv. Weber
statuere illum.
Numérotation du verset Rm. 14,5 

Nam alius
iudicat diem5 inter diem,
5 diem] + plus Weber
alius iudicat omnem diem.
Unusquisque
in suo sensu
abundet.
Numérotation du verset Rm. 14,6 

Qui sapit diem Domino sapit,
et qui manducat
Domino manducat.
Gratias enim agit Deo.
Et qui non manducat,
Domino non manducat
et gratias agit Deo.
Numérotation du verset Rm. 14,7 

Nemo
enim
nostrum
sibi vivit,
et nemo sibi
moritur.
Numérotation du verset Rm. 14,8 

Sive enim vivimus
Domino vivimus,
sive morimur
Domino morimur,
sive ergo vivimus, sive morimur
Domini sumus.
In hoc enim Christus6 mortuus est et resurrexit7, ut et vivorum et mortuorum8
6 Christus] + et Weber |
7 resurexit] revixit Weber |
8 vivorum et mortuorum] inv. Weber |
dominetur.
Numérotation du verset Rm. 14,10 

Tu autem quid iudicas
fratrem tuum ?
Aut tu
quid9 spernis fratrem tuum ?
9 quid] quare Weber
Omnes enim stabimus
ante tribunal Christi10
10 Christi] Dei Weber
Numérotation du verset Rm. 14,11 

Scriptum est enim :
Vivo ego dicit Dominus,
quoniam mihi flectetur11
11 flectetur] flectet Weber
omne genu,
et omnis lingua
confitebitur
Deo.
Numérotation du verset Rm. 14,12 

Itaque
unusquisque nostrum
pro se rationem reddat12 Deo.
12 reddat] reddet Weber
Numérotation du verset Rm. 14,13 

Non ergo
amplius
invicem iudicemus.
Sed hoc
iudicate magis
ne ponatis offendiculum fratri
vel scandalum.
Scio
et
confido in Domino Iesu,
quia nihil commune
per ipsum,
nisi ei qui existimat quid commune esse,
illi
commune est.
Numérotation du verset Rm. 14,15 

Si enim propter cibum frater tuus contristatur,
iam
non secundum caritatem ambulas.
Noli tuo cibo13 illum perdere
13 tuo cibo] inv. Weber
pro quo Christus
mortuus est.
Numérotation du verset Rm. 14,16 

Non ergo blasphemetur bonum nostrum.
Numérotation du verset Rm. 14,17 

Non est regnum Dei
esca et potus, sed iustitia
et pax
et gaudium in Spiritu sancto.
Numérotation du verset Rm. 14,18 

Qui enim in hoc servit Christo,
placet Deo,
et probatus est hominibus.
Numérotation du verset Rm. 14,19 

Itaque que pacis sunt sectemur,
et que edificationis sunt
in invicem custodiamus14.
14 custodiamus] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 14,20 

Noli propter escam destruere opus Dei.
Omnia quidem munda sunt,
sed malum est homini qui per offendiculum manducat.
Numérotation du verset Rm. 14,21 

Bonum est non manducare carnem,
et non bibere vinum, neque
in quo frater tuus offenditur15,
15 offenditur] offendit Weber
aut scandalizatur,
aut infirmatur.
Numérotation du verset Rm. 14,22 

Tu fidem
quam16 habes penes temetipsum
16 quam] om. Weber
habe
coram Deo.
Beatus qui non iudicat semetipsum
in eo17 quod probat,
17 quod] quo Weber
Numérotation du verset Rm. 14,23 

qui autem
discernit,
si manducaverit,
damnatus est, quia non ex fide.
Omne18
18 omne] + autem Weber
quod non ex fide, peccatum est.

Capitulum 14

Numérotation du verset Rm. 14,1 
marg.| Infirmum autem in fide assumite] In hoc capitulo ostendit quomodo pax habenda sit ad pares. Et primo si eos non iudicamus. Secundo si eos non scandalizamus, ibi (itaque que pacis sunt.) Tertio si infirmos supportamus, ibi (Debemus, etc.) Quarto, si beneplacitum eorum non nostrum queramus, ibi (Unusquisque vestrum.) Primo ergo a pravo iudicio eos multipliciter revocat, quod non debent pares suos iudicare, ideo quia infirmi sunt homines, nec possunt a comparibus suis iudicari, ibi (In fide autem infirmum.) Secundo, quia si iudicas parem tuum, ipse te e converso iudicabit, ibi (Alius enim credit.) Tertio quia non pertinet ad nos iudicare pares, ibi, (Tu qui es ?) Quarto, quia nullus potest scire conscientiam alterius, ibi   [Unusquisque in suo sensu] etc. Quinto quia opera aliorum non pertinent ad nos, ibi (Gratias enim agit.) Sexto, quia damnum vel lucrum alterius non pertinet ad nos, ibi (Sive enim vivimus.) Septimo, quia Deus sibi iudicium reservavit cuiuslibet, ibi (In hoc enim Christus mortuus est) Octavo probat quod iudicare Dei est, non nostri, ibi (Omnes enim stabimus, etc. Scriptum est enim) Nono, revocat a pravo iudicio per hoc quod unusquisque seipsum potius debet iudicare quam alium, ibi (Itaque unusquisque nostrum.) Decimo propria auctoritate causam horum iudiciorum que faciebant Romani tunc temporis, dirimit Apostolus. Primo, quia omnia cibaria munda sunt, ibi (Scio et confido, etc.) Ortum enim habuerunt huiusmodi iudicia inter eos quia quidam conversi de Iudeis propter zelum legis indiscretum dicebant cibaria esse discernenda, sicut in lege precipitur ; Alii autem qui de Gentibus erant conversi dicebant quod non, et ideo illi iudicabant istos omnia comedentes esse peccatores. Isti e converso. Secundo dirimit hanc causam, quia de cibo nihil pertinet ad vitam eternam consequemdam, ibi (Non est enim regnum Dei.) Dicit ergo :
marg.| {m} Infirmum in fide] qui legales cibos discernit.
marg.| {n} Assumite] ad salvandum infirmitatem fidei eius, et non interficit simpliciter ipsum iudicando Dt. 25.d. Memento que fecerit tibi Amalech in via quando egrediebaris, etc. extremos agminis tui qui lassi desidebant, occiderit. Per Amalech intelligitur, qui lassos, et tepidos in fide occidit iudicando vel scandalizando vel trahendo ad peccatum.
marg.| {o} Non in disceptationibus cogitationum] idest, non ita ut de occultis iudicetis eum reum. Tales filium Dei exheredant quantum in eis est, quia Io. 5.d. Omne iudicium dedit filio. Contra istos Io. 13.b. Numquid faciem eius accipitis, et pro Deo, etc. Soli enim oculi Domini cor inspiciunt, et ideo qui iudicat de conscientia alterius, faciem eius accepit, Glossa Non est enim damnandus cuius cogitatio non est aperta, etc.
marg.| {p} Alius enim credit se manducare] posse (omnia) sine peccato, Glossa perfecte fidei est nullum cibum discernere, et immundum putare.
marg.| {7. 67ra} Δ {a} Qui autem infirmus] in fide et in conscientia, putans quosdam cibos immundos et alios mundos.
marg.| {b} Olus] de quo nullus dubitat cui comedi possit, Glossa infirmus est qui timet casus vitiorum : hic manducet olus, etc.
marg.| {c} Is qui] omni indifferenter, ut quidam perfecti ex comestione magis apti ad serviendum Deo.
marg.| {d} Non manducantem] abstinentem.
marg.| {e} Non spernat] dicendo, Hypocrita est.
marg.| {f} Et qui] esse gulosum, Lc. 7.e. Mt. 11.b. Venit Ioannes non manducans neque bibens, et dicunt, demonium habet, venit filius hominis manducare et bibere, et dicunt potator vini est.
marg.| {g} Deus enim illum] id est venit ut assumeret illum tamquam infirmum medicus in cura sua, et tu vis illum interficere male iudicando.
marg.| {h} Tu quis es] quis fecit te officialem super proximum tuum, ut iudices eum, imo ut condemnes eum, etiam sine testibus ? Ex. 2.c. Quis constituit te principem, et iudicem super nos ? Et Act. 7.d.
marg.| {i} Domino suo] Ut dictum est, Apostolus incepit ponere causas per quas revocaret a pravo iudicio. Hic ponit aliam causam, quia alii non spectant ad iurisdictionem nostram.   [Tu quis es] Et subdit   [Domino suo stat] Hoc legitur multipliciter, Uno modo sic, stare dicitur hic quando habens gratiam perseverat in bonis operibus, cadere quando moraliter peccat : quasi dicat Dominus suus, scilicet Deus habet iudicare utrum stet aut cadat, Vel   [Stat] notitie Domini scilicet qui solus novit, et non homo, utrum homo habeat gratiam, per quam stet, vel mortale peccatum, per quod cadat.
marg.| Vel. [Domino suo stat] sicut si esset aliquis infirmus qui non posset, nisi ab isto medico sanari, diceretur, Iste infirmatur tibi, iuxta quod Domino Ps. 50. dicit. Tibi soli peccavi. Ad primam expositionem pertinet illud, 1Rg. 2.b. Dominus iudicabit fines terre. Et Ps. 71. Deus iudicium tuum regi da, etc. Similiter solus Deus scit utrum habeat gratiam. Unde Ier. 17.b. Profundum est cor hominis, et inscrutabile, ab homine. Et subdit. Ego Dominus scrutans corda et renes.
marg.| {k} Stabit] Stare poterit per gratiam licet ceciderit per culpam, et ideo non est tuum iudicare ipsum. Et probat quod stare poterit.
marg.| {m} Enim] quia.
marg.| {l} Potens est Deus] iterum post causam.
marg.| {n} Statuere illum] Ps. 59. Dominus erigit elisos : Dominus diligit iustos, Alibi. Statuit supra petram pedes meos.
marg.| {o} Nam alius] dixerat, Qui non manducat, etc. id est discernit inter comestionem, et cibaria. Et posset aliquis querere, est ne aliquis qui discernat ? Respondet, ita.   [Nam alius iudicat] id est eligit.
marg.| {p} Diem] ad abstinendum.
marg.| {q} Inter diem] id est inter aliquos dies. Et ratione propositionis sumitur ly (diem) vel quasi collective, vel quasi pluraliter.
marg.| {r} Alius autem] id est eligit,   [omnem diem] esse ad abstinendum.
marg.| {s} Unusquisque] Alia ratio quare talem non debemus iudicare ; quia nescimus eius conscientiam, qua intentione comedit vel abstinet.
marg.| {t} In suo sensu] in conscientia. Tunc abundat in ea quando ipsam dirigit, ut bona intentione faciat quod facit, 1Cor. 2.c. Quis enim scit hominum que sunt hominis. Sensus autem dicitur abundare per similitudinem aque que quando abundat, exit alveum suum. Similiter abundat sensus quando ratio egreditur ad dirigendum operationes, Sir. 15.a. Replevit eum Dominus spiritu sapientie et intellectus Prv. 3.c. Sapientia eius eruperunt abyssi id est corda.
marg.| {u} Domino sapit] id est ad honorem cui in hoc se placere credit.
marg.| {x} Gratias enim] Hec est quarta ratio quare nullus debet iudicare opera alterius.   [Gratias agit] de cibariis que manducat.
marg.| {y} Et qui] id est abstinet   [Et gratias agit Deo] de hoc quod abstinet : quod debet quia bonum, quod facit, a Domino habet, qui ei dedit gratiam bene operandi.
marg.| {z} Nemo enim nostrum sibi vivit] quod est quando sectatur voluptates sc.
marg.| {7. 67rb}
marg.| {a} Et nemo sibi moritur] sicut occidentes se ex desperatione. Hec enim est quinta ratio quia ad Dominum pertinet quod comedit vel abstinet quis ; Vel   [Nemo sibi vivit] spiritualiter : id est non habet a se, quod vivat spiritualiter, sed a gratia Dei. Aut   [moritur, vitiis, sed hoc habet a Deo]
marg.| Δ {a} {7. 67va} Δ Sive enim] id est a Domino habemus.
marg.| {b} Sive] scilicet   [morimur etc. Domini sumus] servi. Est sexta ratio. Vel   [Domini sumus] id est a domino iudicandi.
marg.| {c} In hoc enim] septima ratio.
marg.| {d} Ut et vivorum] etc. et si dominatur eis, habet eos iudicare. Et loquitur contra quosdam hereticos qui dicebant, quod tantum post hanc vitam habet Deus iudicare homines non in vita presenti.   [In hoc] id est ad hoc, vel ad hoc significandum.
marg.| {e} Tu autem] ex quo Christus retinuit sibi iudicium.
marg.| {f} Quare] etc. postquam iudicasti ipsum esse malum ? Is. 33.a. Ve qui spernis, nonne et ipse sperneris.
marg.| {g} Ante tribunal Christi] Io. 5.e. Potestatem dedit ei iudicium facere quia filius hominis est, propter ea que gessit in homine.
marg.| {h} Scriptum est] Is. 45. Probat auctoritate ista quod debet Dominus iudicare homines.
marg.| {i} Mihi flectetur] subiicietur.
marg.| {k} Omne genu] tam boni quam mali, Phil. 2.b. Ut in nomine eius omne genu flectatur, Ps. 9. Omnia subiecisti, etc.
marg.| {l} Omnis] lingua cordis, quod erit in iudicio quando libri conscientiarum aperientur. Dn. 7.c. Libri aperti sunt, et iudicati sunt ex eis, que erant scripta in libris Apc. 20.d. Vidi mortuos magnos et pusillos, etc.
marg.| {m} Itaque unusquisque] Alia ratio, quia unusquisque potius se debet iudicare, quam alium, Lc. 16.g. Redde rationem villicationis tue, 1Cor. 11.g. Si nosmet ipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur.
marg.| {n} Pro se] et etiam pro aliis qui prelati sunt Ier. 13.c. Ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclitum tuum ! quid dices cum visitaverit te Dominus ? tu enim docuisti eos adversum te, et erudisti eos in caput tuum. Sed ne videretur hic Dominus facere mentionem de gregibus ovium, vel aliarum bestiarum dicit per Ezec. 34.g. quis sit ille grex. Greges pascue mee homines estis, 3Rg. 20.g. Cum transiret Rex clamavit ad eum Propheta et ait, Servus egressus ad preliandum cominus cumque fugisset vir unus adduxit eum quidam ad me, et ait, Custodi virum istum si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima illius, etc.
marg.| {o} Sed hoc] discernite, elegite hoc.
marg.| {p} Ne ponatis] ut pereat.
marg.| {q} Vel scandalum] aliquid unum possit contristari, et sic occasionaliter peccare.
marg.| {a} Qui autem infirmus
marg.| {l} Infirmum autem] etc. ex Iudeis erant quidam qui prius eis predicaverant fidem, et legalia cum Evangelicis servanda dicebant, sicut lex mandabat, Lv. 11. et Dt. 14. Omnia munda sunt mundis ad Titum 1.d. Act. 10.c. Quod Deus purificavit, etc. Ut de occultis iudicetis, Mt. 7.c. Nota quod est iudicium suspicionis quod ex fragilitate venit, ut quis videns aliquem loquentem cum muliere, velit nolit quasi subito iudicat quod mala intentione loquatur cum ea : Et est iudicium temeritatis quando non tantum suspicatur, sed sine ratione consentit, et ille peccat. Et est quasi iudicium definitionis quando quasi omnino certus sit, dicit, iste meruit damnari, hunc suo iudicio relinquendum dicit Apostolus. Sed adhuc sunt quidam tales qui dicunt quod nihil est comedendum quod nascitur ex coitu ; ergo sunt relinquendi suo iudicio. Contra. Hoc est hereticum, unde talis condemnaretur ut hereticus. Item quando dies Natalis cadit in diem Veneris vel mercurii, aliquis est qui habet conscientiam quod tunc non comedat carnes, ergo relinquendus est suo iudicio : quid est ergo quod aliquid excommunicant tales. Solutio : In primitiva Ecclesia multa concessa sunt propter fidei modicitatem ; et quia pauci erant fideles perfecti, que modo in tempore manifestationis fidei non sunt admittenda, sed
marg.| Λ heresis
marg.| Λ heresis esset. Loquitur ergo Glossa pro tempore illo. Unde heresis est dicere quod non sunt comedenda, que nascuntur ex coitu : et quia in aliquibus partibus adhuc multi sunt tales, excommunicentur si non comedant carnes in die natali quando celebratur in die Veneris vel Mercurii.
marg.| Unde etiam tunc fingunt se abstinere causa voti, sed si discutiantur, inveniuntur aperte heretici. Crassitudo, etc. imo potius fabe que generant ventositatem ex qua procedit libido. Sed dicendum quod hec ventositas cito transit. Dominio humano, Gn. 9.a. ex fructibus eorum, Mt. 7.c. Nolite ante tempus iudicare, 1Cor. 4.a. Si devotione hoc agit, id est propter Deum et ne sibi stare arroget, etc. quod facit qui propria virtute, et scientia credit se stare, et non Dei gratia. In dubiis, in indifferentibus que possunt fieri bono et malo animo. Diem interpositum inter diem et diem. Ex hoc patet quod ly (diem) sumitur collective vel quasi pluraliter. Et propter hanc propositionem (inter) hic dicit Amb. Sunt qui quarta feria non edendam carnem asserunt, sunt qui sabbatis, sunt qui a Pascha usque ad Pentecosten. A caritate que est mater omnium virtutum recedat, ergo mater fidei ; ergo est prior fide. Contra : Super illud Mt. 2.a. Abraham genuit Isaac, Isaac autem Iacob, Glossa id est fides spem, spes caritatem : ergo caritas est filia spei, et quasi neptis fidei : non ergo mater.
marg.| Item sicut se habet fides ad motum suum, ita se habet motus fidei ad motum suum : ergo permutatim, sicut se habet motus fidei ad motum caritatis, ita se habet fides ad caritatem : sed motus fidei generat motum caritatis : quia dicit Augustinus Invisa possumus diligere, incognita nequaquam : ergo fides generat caritatem. Imo videtur quod nulla virtus generat, quia dicit Augustinus Virtus est bona qualitas, etc. quam Deus infundit in nobis : omnem ergo virtutem infundit Deus in nobis : ergo nulla generatur ab alia. Preterea omnes virtutes simul sunt natura, quia qui habet unam, habet omnes : ergo nulla generat aliam. Solutio : Etsi motus motum generet non tamen habitus habitum.
marg.| Unde non sequitur, caritas est mater omnium virtutum ergo generat omnes. Dicuntur enim virtutes sibi invicem matres propter quedam que sunt in matre respectu pueri, que est reperire in una virtute respectu alterius. Dicendum ergo quod sicut mater perficit puerum in nutriendo ipsum, similiter caritas que movet ad opera : et sic quasi nutrimentum virtutum perficit virtutes, sic est mater per educationem : humilitas vero per conversationem : fides autem est mater per directionem in operando. Ad illud fides generat spem, intelligitur de motibus. Ad illud, sicut se habet fides ad motum suum, etc. ergo permutatim, etc. non sequitur : Eadem enim ratione posset probari, quod vis rationabilis generat concupiscibilem, quia sicut se habet vis rationabilis ad actum suum, ita vis concupiscibilis ad suum, ergo permutatim, etc. sed actus vis rationabilis generat actus vis concupiscibilis, eo enim quod cognoscit quid delectabile, et bonum, appetit illud : ergo vis vim generat. Dicendum ergo quod non tenet in rebus diversorum generum : virtus autem, et motus sive actus diversorum sunt generum, etc. Et sicut se habet iste homo niger ad suam nigredinem : ergo permutatim, sicut se habet albedo ad nigredinem, ita iste homo ad illum hominem : sed hec albedo et illa nigredo sunt diversarum specierum, ergo et illi duo homines. Qui abstinet, Domino, id est ad honorem Domini facit.
marg.| Contra. Qui facit aliquid ad honorem Domini largitatem eius ostendit : sed hoc non facit qui abstinet, imo, potius iste qui largiter comedit, ut serviat Domino.
marg.| Solutio In hoc solo quod abstinet : non honorat Deum, sed in hoc quod amore Domini abstinendo refrenat concupiscentiam que Dei similitudinem destruit in homine. Abstinet ergo ut in eo servetur Dei similitudo, et sic honorat Dominum, nemo enim fidelium vivit spiritualiter scilicet in virtutibus suis, id est sue voluntati.
marg.| Contra, nonne voluntarie operatur secundum virtutes : ergo sue voluntati vivit.
marg.| Solutio Sue voluntati, proprie tamen intellige. Voluntas enim qua quis vivit spiritualiter in virtutibus, communis est voluntati Dei : que autem est ut deliciis vivat propria est eius. Sed Deo qui legem dedit, Phil. 1.c. Mihi vivere Christus est, Gal. 2.d. Vivo autem iam non ego, etc.
marg.| Coronatur, si vivit in virtutibus : damnatur, si sibi vivit. In cuius morte baptizati sumus, id est ad similitudinem mortis eius, quia quasi consepelimur in aqua, sup. 6.a. Λ Et nos semel id est perfecte mortui. Sic nostre laudis non erit finis, Is. 51.b. Gratiarum actio, et vox laudis, Ps. 38. Beati, qui habitant in domo tua Domine, etc. Et dicit Cassian. quod laus erit vocalis, cui consentit Ecclesia.
marg.| Et nota quod dicit Augustinus in libro 22. de civitate Dei. Ibi vacabimus et videbimus : videbimus et amabimus : amabimus et laudabimus. Et solet queri cum visio et amor sint due dotes anime, quare non erit laudatio tertia dos ? Et dicitur quod habitus sunt proprie dotes, non actus. Unde visio et amor prout sunt habitus, dotes sunt : Laudatio autem proprie est actus ipsius visionis, amoris vero ut incitantis, et ideo non facit laudatio aliam dotem a visione : sicut laudatio per carmina non facit aliam artem ab arte per quam fiunt illa carmina. Secundum hoc de malis ac bonis accipitur : ergo utrique iudicabuntur. Contra : Io. 3.c. Qui non credit, iam iudicatus est : ergo infideles non iudicabuntur. Item Ps. 2. Non resurgent impii in iudicio. Solutio : Est iudicium condemnationis, et est iudicium disceptationis. Utroque iudicabuntur fideles mali, sed infideles tantum iudicio condemnationis. Unde iam iudicatus est iudicio condemnationis in parte, quia qui non credit, iam habet tenebras interiores propter quas caret visione Dei, que erit maxima pena inferni. In die autem iudicii iudicabuntur quando proiicientur in tenebras exteriores. Ad illud, Impii non resurgent in iudicio, verum est in iudicio disceptationis. Quare autem cum illis qui fidem habuerunt, fiet disceptatio ? Ad maiorem penam, quia magis peccaverunt quam infideles in eodem genere peccati. Habitum tamen est, sup. ab Amb. quod proderit eis quia fidem habuerunt, quod verum {7. 67vb} est quantum ad hoc quod non peccaverunt contra articulos quos crediderunt, Pretio sanguinis, 1Cor. 6.d. Empti estis pretio magno : tanti emit, ut solus possideat dicit ibi, Glossa 1Pt. 1.c. Non corruptibilibus, etc. Nec tenebit mors illum pro quo mortuus est : sed pro omnibus mortuus est : ergo mors eterna nullum tenebit contra, Ps. 48. Mors depascet eos. Solutio : Mortuus est pro omnibus quoad sufficientiam, non pro omnibus quoad efficientiam et utilitatem.
marg.| Unde pro quo, effective. Liber in mortuis, a causa mortis id est e peccato. Hoc sumptum est de Ps. 87. Inter mortuos liber.
marg.| Sed aliter nunc regnat, per spei certitudinem, tunc per rei apprehensionem. Que sursum, Col. 3.a. Ita ut sint in regno eis, quando complebitur illa petitio Mt. 6.b. Adveniat regnum tuum.
marg.| Sed queritur de hoc, quod dicit hic Glossa Postremo regnabunt cum illo ut sint in regno eius : sed etiam modo sic regnant, et sunt in regno eius id est in regno militantis Ecclesie.
marg.| Solutio Regnum appellat hic triumphantem Ecclesiam in qua perfecte regnat Christus eo quod nullam ibi patitur contradictionem : in militante autem multas patitur contradictiones, et ideo non est ita proprie regnum. Piorum id est fidelium. Alioquin nisi essent de Ecclesia : nec ad altare Dei fieret memoria eorum. Ad litteram, orationes fiunt pro fidelibus vivis, et mortuis in ipsa Missa. Vel hoc intelligitur quantum ad divisionem hostie, cuius fiunt tres partes. Quarum una ponitur in sanguine pro viventibus quia sanguis sedes est anime a qua est vita ; Alia reservatur donec post pro illis qui sunt adhuc in Purgatorio, expectantes stolam anime, et post, stolam corporis. De hoc quod dicit post, modo non observatur. Tertia que sumitur, significat iam receptos in gloria, et regnantes. Et est argumentum quod non valet sacramentum altaris illis qui non sunt membra Christi, unde non valet illis, qui sunt in Inferno.
marg.| Et nota totam Glossa ab illo loco. Anime piorum mortuorum, usque, Membra sunt eius. Sed queritur : ex quo defuncti sunt non sunt : ergo non sunt membra eius. Preterea secundum hoc illi qui sunt in Purgatorio, sunt de Ecclesia. Contra : Non sunt de triumphante, constat, et de militante quomodo sunt ? Et dicendum quod adhuc sunt de militante, large, militia enim non solum consistit in impugnatione, sed etiam in sustinentia ; ipsi autem sustinent. Ad illud, Ex quo defuncti, etc. dicendum quod licet non sint, tamen sunt membra eius : Et est similis obiectio de isto verbo, Tu es sacerdos in eternum ; ergo in triduo fuit homo, sacerdotium enim hominis est.
marg.| Solutio Sacerdos fuit, et tunc ratione characteris sacerdotii, qui mansit in triduo in anima Christi : similiter, et homines dicuntur membra Christi, et Ecclesie. Facta captiva, necessitate moriendi, et necessitate peccandi. De celo misit, Ps. 143. in persona humani generis. Emitte manum tuam de alto. Ne opus eius periret, pro quibus mortuus est : ergo si Christus non fuisset mortuus, quilibet homo periret eternaliter. Contra Abraham, et alii sancti digni erant vita eterna : ergo eis redderetur. Et dicendum quod non propter exceptionem contra originale. Resurrexit ut iustificatos secum vivere faciat ; ergo resurrectio Christi est causa nostre iustificationis. Sed que causa ? Et dicendum quod ibi non dicit causam, sed signum, id est resurrectio Christi fuit signum nostre resurrectionis spiritualis. Vel resurrectio Christi est causa motiva nostre iustificationis hoc modo : Ex hoc enim quod credimus Christum resurrexisse a mortuis, accingimur ad bene operandum, ut et nos cum ipso resurgamus. Tu autem manducans omnia, non facis differentiam in cibis. Causas diiudicabit. Unde Ier. 29.f. Ego sum testis, et iudex. In Is. 45.d. In memetipso iuravi, dicit Dominus. Et infr. Mihi curvabitur omne genu, etc. Non reprehendamus : sic inhibetur iudicium presumptionis. Vel sic aperta sint, etc. ut de sanitate desperemus : sic inhibetur iudicium definitionis. Nota Glossa In his enim duobus, etc. Usque ibi, nolite iudicare, Mt. 7.a.
marg.| {r} Scio et confido] Dehortatus est eos a causis discordie que pacem mutuam impediunt, hic removet causam et originem iudiciorum, quidam enim conversi de Iudeis dicebant quedam cibaria esse immunda secundum quod preceperat Dominus, Lv. 11.b. Ubique : et ideo iudicabant Gentiles qui non discernebant in cibis : Gentiles e converso dicebant eos iudaizare cum Evangelio ; Continua sic : Dico ne ponatis offendiculum fratribus, et maxime in discretione
marg.| Δ ciborum :
marg.| {r} Scio et confido] etc. Absolvit a lege quoad ceremonialia. Nihil commune, id est immundum per ipsum id est post eius adventum, secundum hoc negatio includit ly (per ipsum) id est post eius adventum factum est quod nihil commune sit. Vel per eius creationem, secundum hoc negatio includit ly (nihil) id est nulla res habet ex creatione immunditiam. Sed videtur hec Glossa sibi ipsi contraria. Ex hac enim ultima parte manifeste patet quod ante adventum Λ Christi erant omnia cibaria in se munda. Quid est ergo quod alia pars dicit, quod per eius adventum est quod nihil commune sit, id est immundum ? Dicendum : etsi in se essent omnia munda, quedam tamen erant immunda a legis prohibitione : hanc removet, quia finem legalibus imposuit. Unde hic Glossa Absolvit nos a lege, id est a legalium observatione. Tractum a vasis. Nm. 7.b. de vasorum inunctione, et Ex. 30.b. Item de vasis habetur 3Rg. 7.g. Populus Dei. Deuter. 7.b. peculiaris 32.b. Pars autem Domini, populus eius. Ex. 19.c. Eritis mihi in peculium de cunctis populis. Alii communes, et immundi. Unde Dominus loquens more Iudeorum : ait Mt. 15.c. Non est bonum sumere panem {7. 68rb} filiorum etc. Cibos tamen dicebant esse mundos concessos ex lege Lv. 11.b. Dt. 14.a. Dominus in Evangelio Mt. 15.a. Est infirmus in fide, quia non credit quod cessent legalia etiam postquam filius Dei venit, et passus est. De quo sup. eod. Apud istum immundum est quod putat non esse edendum : sed non nisi quia hoc dictat ei conscientia, que constat erronea ; ergo conscientia erronea ligat. Ne ponas offendiculum, vel scandalum. Operatio vel dictum alicuius dicebatur offendiculum quando propter dictum, vel factum eius aliquis fidem habens resiliebat a fide, vel quando de hoc penitebat quod venerat ad fidem, licet adhuc neque recederet a fide. Scandalum vero dicebatur quando per factum vel dictum alicuius, fides et ea que fidei sunt, vertebantur in tedium. Et sic patet quod minus erat scandalizare aliquem quam offendere, ut sup. dixit Glossa In quo peccas, scilicet, quod non ambulat secundum caritatem ; sed qui dat eleemosynam, et non ex caritate, sed naturali pietate non ambulat secundum caritatem ; ergo peccat. Secundum hoc etiam videtur quod quilibet teneatur facere ex caritate omne quod facit, quia quilibet tenetur non peccare, et si faciat, non ex caritate facit : ergo tenetur facere ex caritate quicquid facit. Item quia non ambulat secundum caritatem, peccat, et mortaliter, quia de mortali loquitur Glossa Sed omnis qui peccat venialiter, ambulat non secundum caritatem ; ergo peccat mortaliter. Quod etiam aliter videtur, quia omne damnum spirituale in infinitum maius est damno temporali ; sed omne peccatum damnificat animam, quia non est malum nisi quia adimit bonum : sed qui furto damnificat proximum, id est in temporali re, peccat mortaliter ; ergo cum quilibet teneatur se magis diligere quam proximum, qui damnificat animam suam per veniale, mortaliter peccat. Solutio : Qui non ambulat secundum caritatem, id est contra caritatem, sicut illud in eod. Quicquid non est ex fide, peccatum est, id est quicquid est contra fidem ; et sic etiam intelligitur illud : Qui indevote orat, iudicium sibi postulat, id est qui orat contra devotionem.
marg.| Ad illud dicendum quod qui peccat venialiter, vel etiam facit alium peccare venialiter, licet non ambulet secundum caritatem, tamen non ambulat contra caritatem.
marg.| Ad illud, Quod omne peccatum damnificat animam, etc. dicendum quod iste qui facit alium nimis ridere ; vel bibere ut inebrietur, non intendit eum damnificare, non enim intendit naturalia eius diminuere ; sed ille qui furatur temporale, intendit proximum damnificare ; et propterea in eo qui inebriatur, non semper necesse est quod diminuantur naturalia, vel gratuita corrumpantur, licet ad tempus ligetur ratio. Sed melius est dicere sic. Peccatum non est peccatum, ratione damni in materia ; quandoque enim plus peccat qui sumit modicum quid, quam qui centum marcas : sed est peccatum, quia ex libidine ; et mortale quia ex mortali, et veniale, quia ex veniali.
marg.| Qui autem vult possessiones alicuius in usus proprios, et dominium ipso nesciente, vel contra voluntatem eius transferre, non potest hoc facere nisi ex libidine mortali ; qui autem inebriat alium, potest hoc facere ex libidine veniali.
marg.| Quantum valeat salus fratris, id est quantum debemus diligere salutem fratris. Frivola facere, quod est distinguere in comedendo hoc vel illud.
marg.| Per hoc nimirum cetera bona non obfuscantur ; sed aut appellat minimum veniale, aut intelligitur de mortali. Si minimum veniale, sic non congruit auctoritas. Ez. quam inducit ad confirmandum hoc. Si appellat minimum mortale ; quomodo ergo verum est quod sit minimum cum sit maius in infinitum omni veniali ? Solutio Loquitur Glossa de mortali quod dicit minimum quia de re minima, id est de cibo et potu. Unde in Ez. 18.c. sensus est, Quia nocet comestio, scilicet Abstine, quia non est causa regni Dei. Imo videtur : sanctus comedendo potest mereri regnum Dei, et ad melius sustinendum laborem pro Domino. Preterea hoc non intelligitur tantum de illis qui comedebat cum scandalo fratris, sed et de illis qui abstinebant ; abstinentia ergo non est causa regni Dei : quare ergo tantum comedatur in sacra Scriptura, ut Nm. 6. per totum de Nazareis. Et Ier. 35.b. de Rechabitis, qui non bibebant vinum. Et Lc. 1.b. de Io. Baptist. Vinum, et siceram non bibet. Solutio : Comestio, vel abstinentia dicitur non esse causa regni Dei, id est non est de necessariis ad regnum esse. Comedere .n. non est ex se vel in se meritorium, nec abstinere, et etiam non est in precepto. Quod si esset pro nullius scandalo omitteres. Ex hoc videtur quod illa que non exiguntur ad salutem de necessitate vel non sunt in precepto, omnia debeant dimitti propter scandalum fratris.
marg.| Ad quod facit Glossa super illud Mt. 18.a. Quicumque scandalizaverit unum, etc. sup. habita est. Sed ex hoc videtur, quod quilibet teneatur non repetere sua, si credat hoc esse in scandalum illius, quia habet. Item teneor plus diligere animam proximi, quam meam : ergo si vehementer opinor
marg.| Λ quod
marg.| {7. 68ra} Δ ciborum quia [Scio, et] pro, id est   [confido] Confidebat enim Christum esse finem legis ; unde et iam legalia cessare : et ita non erat facienda ciborum discretio.
marg.| {a} Quia nihil] Dupliciter legitur, quia negatio potest includere hanc determinationem   [per ipsum] Et loquitur more Iudeorum appellantium commune immundum. Sic loquitur etiam Dominus. Mt. 15.b. Manducare communibus manibus non coinquinat hominem. Iudei enim quia quibusdam cibariis non utebantur propter prohibitionem legis, propter quam pro immundis habebant. Gentiles vero eis communiter utebantur : propter hoc nomen communitatis ad immundum transtulerunt. Vel a vasis sumptum est que cum ante sanctificationem Tabernaculi in communes usus essent sanctificata Tabernaculo, ea non licebat in communes usus transferre : unde illa sancta dicebantur, et ea in quibus communes usus fiebant, immunda vocabantur : et ex hoc similiter in cibis dixerunt communes, esse immundos. Lege ergo sic,   [Nihil] id est nihil habet ex creatione, quod sit immundum. Vel ut negatio excludatur a determinatione : id est per ipsum factum est quando venit, quod nihil esset immundum, quia ipse finis est legis : unde redierunt cibaria ad munditiam quam ex creatione habuerunt.
marg.| {b} Nisi ei] 1Tim. 4.b. Omnis creatura Dei bona, etc. sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem. Sed contra, Act. 15.e. dicunt, Visum est Spiritui sancto et nobis, nihil ultra imponere vobis oneris, nisi ut abstineatis ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione : et scripserunt ibi Apostoli conversis de Gentibus : ergo nos debemus ab his abstinere, et hos cibos pro immundis habere. Ad idem super Ez. 44.g. Omne morticinum, et a bestia captum de avibus, et pecoribus non comedant sacerdotes. Ibi Glossa Hier. Iuxta litteram, omni generi electo regali, et sacerdotali, id est christiano, quod unctum est oleo spirituali, hec precepta conveniunt, ut morticinum non comedant tam de avibus quam pecoribus ; cuius sanguis effusus non est, quod in Actibus Apostolorum dicitur suffocatum : que necessario observanda Apostolorum de Ierusalem monet epistola : et captum a bestia, quia et ipsum similiter suffocatum est. Et condemnat sacerdotes qui in turdis, ficedulis, gliribus, et huiusmodi, hec aviditate gule non custodiunt : quid est ergo quod dicit Apostolus. Nihil commune ? Solutio : Quod dicit Apostolus verum est ut iacet ; licet enim omnia comestibilia comedere, nisi sciantur esse contra salutem corporis. Ad id quod dicitur in Act. Respondemus quod per illa verba voluerunt dicere Apostoli illud ad Tit. 2.c. Sobrie, et pie, et iuste vivamus ; in hoc enim quod eis prohibet fornicationem, intelligitur sobrietas. In hoc quod cultum idolorum pietas. In hoc quod abstinere a suffocato, et sanguine iustitia, id est ut non occidant proximum, nec ei malefaciant. Vel ad litteram, eis preceperunt ab his abstinere, ut sic pacem haberent cum conversis de Iudeis, quibus hec erant abominabilia. Sed postea retractatum est ab Apostolis, licet non inveniatur scriptum, sicut hic retractat Apostolus ad illud Hier. dicimus quod hoc dicit quia cum homo naturaliter abhorreat comedere reliquias lupi, et aliarum ferarum, vix potest esse quin hec comedantur ex libidine, et non propter necessitatem. Unde patet in fine Glosse quod hoc dicit contra sacerdotes qui aviditate gule comedebant talia.   [Nisi ei] Glossa Apud istum infirmum immundum est, quod putat non esse edendum.
marg.| {c} Contristatur] quod minus est quam scandalizari.
marg.| {d} Non] imo contra caritatem ambulas. Unde minus dicit, et plus significat.
marg.| {e} Perdere] id est occasio esse perditionis.
marg.| {f} Pro] etc. tamen fecit.   [quod mortuus est]
marg.| {g} Non ergo] comestio nostra, que in se bona est. Iudei enim videntes quod Gentiles non distinguunt inter cibos.
marg.| {7. 68va} Δ dicebant, peccatores sunt, nihil credunt, et est hec prima causa quare scandalizantur.
marg.| {a} Non est] Hec est secunda causa, id est regnum Dei non acquiritur per cibum vel potum, Glossa Non enim ciborum usus, etc.
marg.| {b} Gaudium] id est de donis Spiritus sancti hilariter, et cum gratiarum actione accipiendo. Vel id est a Spiritu sancto.
marg.| {c} Qui enim] Bene dico quod iustitia vestra, etc. est causa regni.
marg.| {d} Qui enim servit] in his tribus, Christo.
marg.| {e} Placet Deo] per gaudium in Spiritu sancto.
marg.| {f} Et probatus] id est approbatus.
marg.| {g} Hominibus] secundum iustitiam, et pacem.
marg.| {h} Itaque] Redit ad principale remotis causis Iudeorum pro quibus pax impediebatur, et invitat concludendo ex predictis ad pacem.
marg.| {i} Edificationis] id est confirmationis in bono.
marg.| {l} Opus Dei] Glossa per offendiculum scandalizando proximum. Nota Glossa Non propter porcum, etc.   [Si enim] Ostendit quod propter abstinentiam nostram non debemus fratres nostros scandalizare.   [Non secundum] 1Cor. 10.g. Si quis autem dixerit, hoc est immolatum idolis, nolite manducare propter illum qui indicavit, id est ne iste credat quod in honorem idoli manducetis.   [Noli cibo tuo] 1Cor. 8.c. Si enim quis viderit eum qui habet conscientiam.
marg.| {a} Non est] 1Cor. 8.c. Esca enim nos non commendat Deo, Augustinus in libro tertio de doctrina Christiana : Fieri enim potest, ut sine aliquo vitio cupiditatis, vel voracitatis pretiosissimo cibo sapiens utatur, insipiens autem fetidissima gule flamma inardescat, et sanus quisque maluerit more Domini pisce vesci, quam lenticula more Esau nepotis Abrahe, aut hordeo morte iumentorum non propterea continentiores nobis sunt plereque bestie, quia vilioribus aluntur escis ; nam in omnibus huiusmodi rebus non ex earum rerum natura quibus utimur, sed ex causa utendi, et modo appetendi vel probandus vel improbandus est, supple homo.
marg.| {b} Sed iustitia] etc. est regnum Dei, id est causa conregnandi cum Deo. His tribus ordinavit nos ad proximum contra tria quibus nos male habemus ad eum. Primum est non reddendo, quod suum est ; secundum in auferendo, quod suum est : tertium non impertiendo, quod nostrum est. Iustitia reddimus ei, quod suum est : pace non auferimus, gaudio nostrum communicamus. Hec habentur in tribus preceptis, Mt. 7.b. Quecumque vultis ut faciant vobis homines, etc. id est reddite eis, quod suum est, Tb. 4.c. Non facias alii, etc. id est non auferas ei, quod suum est. Item Lv. 19.d. Diliges proximum tuum, sicut teipsum, id est sicut vis tibi communicare tua, sic communica proximo.
marg.| {e} Placet Deo] sicut Moyses, de quo Sir. 45.a. Dilectus Deo, et hominibus Moyses.
marg.| {h} Itaque] quia Mt. 5.a. Beati pacifici, Ps. 33. Inquire pacem. Et alibi. In pace factus est locus eius id est in hominibus pacificis, Hbr. 12.d. Pacem sequamini cum omnibus.
marg.| {i} Et que edificationis] verbo, et exemplo boni operis, 3Rg. 5.d. Biblii preparaverunt ligna, et lapides ad edificandum domum Dei. Biblii interpretantur litterati, vel librarii a libra. Hi sunt precipue predicatores quorum verba, et opera debent esse librata, et tunc cedunt in edificationem aliorum. Sed per contrarium dicitur de eis in Ps. 120. Quasi in sylva lignorum securibus exciderunt ianuas, etc. Agg. 1.b. Ascendite in montem id est in conversationis eminentiam portate ligna, et edificate domum.
marg.| {k} Noli] id est gratiam in proximo. Quod significatum fuit, 2Mcc. 6.d. Eleazarus cogebatur comedere carnem porcinam sed noluit, et delate sunt ei carnes licite ab inimicis suis, ut ab aliis crederetur comedere illicitas, et sic evaderet. Qui respondit. Non enim etatem nostram, etc. Utinam a multis licitis sic abstinerent Theologi.
marg.| {m} Bonum est] etc. scandalum oriebatur inter Romanos quia quidam indifferenter omnia comedebant coram aliis, et quia
marg.| Δ alii
marg.| Λ quod scandalizabitur si repeto mea, teneor non repetere. Item 1Cor. 8.d. Si esca scandalizat fratrem meum ; non manducabo carnem in eternum. Item ieiunare quarta feria quandoque est dimittendum propter scandalum societatis, {7. 68vb} et hoc est bonum : ergo cum repetere sua sit indifferens multo magis dimittendum. Item infr. dicit Glossa Et etiam bona sunt dimittenda propter scandalum, si intelligitur hoc generaliter, ergo multo magis indifferentia ; si tantum de necessariis ad salutem, non videtur quia etiam veritas triplex non est dimittenda propter scandalum vite, doctrine, et iustitie. Solutio : de necessariis ad salutem sine quibus non est salus, non est dimittendum propter aliquod scandalum. Unde triplex veritas non est dimittenda : quod sic est intelligendum, id est contrarium illius triplicis veritatis non est incurrendum, etsi ex hoc scandalizatur aliquis. Unde non est fornicandum propter scandalum alterius ; vel comedendum ei qui habet ex voto, vel precepto ; nec contrarium iustitie iudicandum, vel predicandum : sed quandoque potest differri quod non fiat iustum iudicium, propter scandalum alterius, et similiter, quod non predicetur veritas doctrine. Ad illud dicendum quod illa dimitti debent propter scandalum quorum utilitas recipit compensationem, ut si utilitas dimittendi preponderet scandalo. Ad illud dicendum quod bene potest quis repetere sua, licet scandalizetur ille a quo repetit, quia utilitas in repetendo preponderat scandalo, quia sic conservatur unitas Ecclesie que scinderetur si invicem auferrent sibi homines, et nullus repeteret.
marg.| Ad illud Apostoli, Non manducabo carnem, etc. dicendum quod tunc erat certum, et manifestum, quod multi recedebant a fide propter cibos, sed modo non est sic. Si autem probabiliter dictaret mihi conscientia quod si non comedo de tali cibo, non scandalizabitur, et si comedo scandalizabitur, debeo abstinere. Similiter de ieiunio quarte ferie, nisi habeam de voto, vel preceptum fit mihi quod hac die abstineam, tunc enim est mihi quodammodo de veritate vite. Usu eorum non acquiritur regnum Dei, id est usus horum non est necessarius ad acquirendum. Non enim multum interest omnino, etc. imo multum quia crapula etiam morbum corporalem generat. Et dicendum quod Glossa seipsam solvit cum addit, Pro valetudinis sue necessitate. Scio abundare, Phil. 4.c. iustificatur, id est probatur, Mt. 11.c. Ut fratri facias, Mt. 7.b. Tb. 4.c. Que est effectus iustitie ; ergo pax non est virtus, sed effectus virtutis. Ad idem in libro de Civit. Dei. Pax est ordinatissima, et concordissima societas fruendi Deo invicem, non est ergo virtus contra. Discordia est vitium ; ergo concordia est virtus, et idem est concordia, et pax ; ergo pax est virtus.
marg.| Solutio Pax non est virtus, sed status, et effectus virtutis. Postquam enim quis diu exercitatus est in opere virtutum, habet pacem pectoris, et ad proximum. Sed concordia sumitur dupliciter. Uno modo idem est quod pax, et est effectus mansuetudinis, sicut habetur super Mt. 5. et non est virtus. Christus qui nulli scandalum fecit. Contra Is. 8.c. Erit nobis in sanctificationem ; duabus autem domibus Israel in lapidem offensionis, et petram scandali. Solutio : Mt. 15.b. Scis quia Pharisei audito hoc verbo scandalizati sunt ; ergo Dominus eos non scandalizavit, quia scandalizare est dicto vel facto minus recto alii occasionem ruine dare : Ipse autem nulli dedit ; licet multum eo offenderint se, sicut si aliquis percuteret ad parietem, paries non offenderet eum, sed ipse ipsum. In Gn. 1.d. Esau lentes, Gn. 25.d. Iudei carnes, Ex. 16.d. Quid, id est manna dabat, etc. in quo inhiabat, Nm. 11.c. Pluebat manna, Ex. 16.c. Et ut sciremus : (ut) consecutivum non causale, id est ex hoc scimus, quia creatura Dei non est in culpa, sed inobedientia primi hominis. Creatura Dei omnis bona est, Tim. 4.a. Inobedientiam contumacem, Dt. 12.d. Non propter porcum, id est non propter delicatum cibum. Obsonii timeo, quod est cibus sumptus contra somnum. Quod cibo esset usui, id est quod necessarium erat in usu ciborum. Manducare, Gn. 9.a. Eliam cibo carne, 3Rg. 17.a.
marg.| Unde ibi dicitur. Precepi corvis, ut pascant te, Io. etc. Mt. 3.a. David propter aque desiderium, 2Rg. 23.c. et 1. Par. 12.d. ubi habetur, quod cum David desideraret aquam de cisterna Bethleem, quidam exponentes se periculo mortis per medium hostium attulerunt de illa aqua, David autem noluit bibere dicens, quod pretium sanguinis erat. Regem nostrum non de carne ; sed de pane, Mt. 4.a. Scandalizatur, id est contristatur. Simile sup. eod. Scandalum, id est contristationem.
marg.| Et nota quod offendiculum est, quando quis propter mala opera credentium recedit a fide suscepta.
marg.| Scandalum sive contristatio est, quando quis propter mala opera Ecclesie penitet de fide suscepta, sed tamen non recedit a fide. Infirmari autem dicitur quis quando propter mala opera credentium vertitur in tedium, tamen non recedit nec penitet, sed dubitare incipit ex hac dubitatione vertitur ei fides in tedium. Quam, scilicet fidem. Nullus auferat id est cuius meritum nullus auferre poterit. Non coram
marg.| Λ abstinente
marg.| {7. 69ra} Δ alii discernebant. Continua sic : Dico quod omnia munda sunt, et tamen bonum est non manducare carnem. Neque supple, facere aliquid.
marg.| {a} In quo] etc. Gilbertus exponit sic hec tria verba.
marg.| {b} Offendit] ut tardius credat.
marg.| {c} Aut scandalizatur] ut pereat.
marg.| {d} Aut infirmatur] ut de his que ad fidem pertinent, dubitet. Bonum est non comedere. Unde in, 3. lib. de doctr. Christ. Quisquis autem rebus pretereuntibus restrictius utitur quam sese habeant mores eorum cum quibus vivit, aut temperatus aut superstitiosus est ; quisquis vero sic utitur eis ut metas consuetudinis bonorum inter quos versatur, excedat, aut aliquid significat aut flagitiosus est. Aliquid significat, hoc dicit propter Prophetas qui quandoque ad preceptum Domini comedebant aliqua inconsueta, ad significandum aliquid. Postea sequitur. In omnibus enim talibus non usus, sed libido utentis in culpa est.
marg.| {e} Tu fidem] etc. Posset quis secure dicere, possum omnia comedere, quia perfecte credo omnia esse munda.
marg.| {f} Penes temetipsum] etc. quasi dicat bene credis, tamen ex hac fide noli comedere sic ut scandalizes proximum tuum qui abstinet ab aliquibus. Unde Glossa dicit. Coram Deo, non coram abstinente ne ei noceas.
marg.| {g} Beatus qui] etc. Posset quis dicere, Romani gentiles erant, unde quia credebant omnia munda, poterant non indifferenter comedere, quod falsum est, quia, Petrus a Paulo redargutus est eo quod cibaria discerneret, licet crederet omnia esse munda, habitans inter Gentes, Gal. 2.b. Propter hoc addit.   [Beatus qui] etc. id est condemnat se facto, contrarium faciens verbis suis, quia Prv. 6.a. Illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus, Lc. 19.d. Ex ore tuo te iudico serve nequam, Prv. 13. Qui detrahit alicui rei, ipse se obligat in futurum. Hic nota Glossa Beatus qui non aliud facit, etc.
marg.| {h} Qui autem discernit] quedam munda, quedam immunda id est comedentem simpliciter facientia immundum.
marg.| {i} Si manducaverit] cum illa conscientia omnia indifferenter.
marg.| {k} Damnatus est quia non] manducat   [ex fide. Non ex fide] id est contra fidem id est contra discretionem ciborum quam faciebant que est contra fidem quia recta fides non discernit in cibis, Glossa contra fidem utique edit.
marg.| {l} Omne autem] etc. Glossa omnis infidelium vita peccatum est.
marg.| Λ abstinente id est ad ostentationem. Qui non facit se damnabilem in eo quod bonum esse iudicat. Ille est beatus. Si aliquis simplex credit simplicem fornicationem esse bonum, et cognoscit mulierem causa prolis, ergo talis beatus est. Contra : Peccat mortaliter. Solutio : in eo quod bonum esse probat vel iudicat secundum synderesim, aut per certam cognitionem, et veram ; sed talis per errorem phantasie iudicat simplicem fornicationem esse bonum. Sed illum proprio iudicio censet fore damnandum qui quod dicit se non debere facere, facit : ergo omnis peccans venialiter est damnandus, sed nullus est damnandus nisi pro mortali : ergo omnis peccans venialiter peccat mortaliter. Solutio : Hec negatio (non) potest determinare hoc verbum (debere) et sic falsa ; vel ly (facere) et sic vera id est qui quod dicit se debere non facere, facit, damnandus est. Quod non est ex fide id est quod est contra fidem id est contra conscientiam, et sic negatio sonat in contrarietatem. Similiter intelligendum est. Hec est fides Catholica quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, etc. id est si aliquid de his discrediderit. Multi enim simplices sunt qui non omnia illa que sunt in illo symbolo credunt, et de multis istorum numquam cogitaverunt. Quamvis enim fiat etiam quod bonum est, si non faciendum credatur, vel non faciendum ut fit peccatum est : ex hoc videtur aperte quod conscientia erronea liget : sed secundum hoc cum Deus pronior sit ad miserandum, si aliquis facit quod est secundum conscientiam suam etiamsi sit malum, debet remunerari. Preterea si faciat aliquid contra conscientiam, licet sit de genere bonorum peccat, ergo eadem ratione si secundum conscientiam facit aliquid quod sit de genere malorum, erit ergo ei meritorium : vel dicas, quare non.
marg.| Item conscientia erronea facit de indebito debitum, quare ergo non similiter facit de illicito licitum ? Et hoc videtur per illud, Mt. 10.d. Qui recipit prophetam in nomine prophete, { 69rb } mercedem prophete recipiet id est ac si recepisset prophetam, ergo eadem ratione si faciat malum quod credit bonum, mercedem recipiet, et sic conscientia de illicito facit licitum. Sed quod conscientia non liget, videtur, quia si quis tenetur sequi conscientiam suam erroneam, hoc est in precepto : sed ubi ; nusquam invenitur, quia nulla lex ligat ad impossibilia. Sed preceptum est, Non fornicaberis : sit ita quod conscientiam dicat alicui quod non : si ergo hec conscientia ligat tamquam preceptum Domini, iam lex Domini ligat iustum ad duo opposita, et ita facit eum perplexum. Preterea conscientia aut est liber, aut est ut doctor, sed si liber aut doctor doceat erroneum nullus tenetur eum sequi : ergo nullus tenetur sequi similiter conscientiam erroneam. Item Gn. 22.a. precipit Dominus Abrahe ut immolaret filium suum, sed postea quando extendit manum suam ad immolandum eum, precepit ei oppositum, et ita secundum preceptum revocavit primum, sed conscientia magis ligat quam preceptum Domini, ergo preceptum Domini evacuat conscientia que est contra illud, ergo in tali casu nullo modo tenetur quis sequi conscientiam erroneam. Solutio : Quidam dicunt quod homo habens conscientiam erroneam manente ea perplexus est, sed non simpliciter, sed in quantum est cum errore, et ita dicunt quod lex Domini ligat ad opposita non simpliciter, sed cum errore conscientie.
marg.| Alii distingunt quod quedam actiones sunt formate, quedam deformate, quedam indifferentes : quod si conscientia cadat supra actionem deformatam, ut est non debere Deo, non ligat, si autem cadat supra indifferentem, ligat. Si queras ex quo precepto dicunt ? ex illo, Io. 4.c. Voca virum tuum id est conscientiam. Et Is. 46.c. Redite prevaricatores ad cor.
marg.| Alii dicunt quod nullus tenetur sequi conscientiam erroneam, tamen si facit contra conscientiam, peccat, non quia contra conscientiam, sed quia facit illud ex libidine, et contemptu Dei, ex alio non potest facere ex quo dictat ei conscientia contrarium.
marg.| Ad illud. Deus pronior est ad miserendum, etc. patet per hoc quod dicitur hoc in Glossa Ignorantia que est ex culpa nocet. Ignorantia enim habet inducere malum non bonum, sed potius excludere. Per hoc etiam solvitur ad secundum.
marg.| Ad illud. Conscientia facit de indebito debitum, secundum ultimam responsionem dicendum est quod falsum est, secundum secundam distinguendum est de indebito : debitum id est de illo quod debet non fieri facit debitum, falsum est, vel id est de illo quod non est debitum fieri ut indifferens, facit debitum fieri, sic verum est, et solvo ut prius quod ignorantia bonum non inducit. Vel non sit faciendum ut fit, peccatum est, ergo si quis orat sine devotione, cum credat esse orandum cum devotione, mortaliter peccat. Solutio : (Faciendum) duo verba includit in se debere et facere, si ergo negatio determinat (debere) falsa est, si autem (facere) vera est. Postea numquam credit : quia infideliter agit quasi dicat non ex ipsa comestione peccat, sed quia credit cibaria esse immunda, quod est contra fidem, eo quod Christus finis est legis. Omnis infidelium vita est peccatum. Contra. Multa faciunt indifferentia et ex naturali pietate, quantum dant eleemosynas. Solutio : Est peccatum id est cum quodam defectu. Sed videtur quod non possit stare hec solutio quia sequitur. Omnis infideliter vivens vel agens vehementer peccat. Ideo potest dici quod intelligitur proprie omnis vita infidelium quantum infidelium, et sic vita infidelium est agere contra regulam fidei, si autem agat indifferens, vel det eleemosynam ex naturali pietate, non est actio infidelis in quantum infidelis, sed est eius in quantum hominis. Prima tamen expositio probabilis est et potest confirmari per hoc quod additur in Glossa Nil bonum est sine summo bono, ecce defectus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Rm. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=60&chapitre=60_14)

Notes :