Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset Rm. 3,1 

Quid ergo amplius Iudeo est1,
1 Iudeo est] inv. Weber
aut que utilitas circumcisionis ?
Numérotation du verset Rm. 3,2 

Multum per omnem modum.
Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
Numérotation du verset Rm. 3,3 

Quid enim
si quidam illorum non crediderunt ? Numquid illorum incredulitas2
2 illorum incredulitas] inv. Weber
fidem Dei
evacuavit3?
3 evacuavit] evacuabit Weber
Absit.
Numérotation du verset Rm. 3,4 

Est autem
Deus verax,
omnis autem homo mendax,
sicut scriptum est,
ut iustificeris in sermonibus tuis
et vincas cum iudicaris.
Numérotation du verset Rm. 3,5 

Si autem iniquitas nostra
iustitiam Dei
commendat quid dicemus ? Numquid iniquus Deus qui infert
iram ?
Secundum hominem dico.
Numérotation du verset Rm. 3,6 

Absit.
Alioquin
quomodo iudicabit Deus hunc4 mundum ?
4 hunc] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 3,7 

Si enim
veritas Dei
in meo mendacio
abundavit
in gloriam ipsius,
quid et adhuc5 ego tamquam peccator iudicor ?
5 et adhuc] inv. Weber
Numérotation du verset Rm. 3,8 

Et
non sicut blasphemamur,
et sicut aiunt nos quidam
dicere,
faciamus mala
ut veniant bona,
quorum damnatio iusta est.
Numérotation du verset Rm. 3,9 

Quid igitur precellimus
eos ?
Nequaquam.
Causati enim sumus
Iudeos et Grecos omnes sub peccato esse,
Numérotation du verset Rm. 3,10 

sicut scriptum est :
quia non est iustus quisquam,
Numérotation du verset Rm. 3,11 

non est intelligens, non est requirens Deum.
Numérotation du verset Rm. 3,12 

Omnes declinaverunt,
simul
inutiles facti sunt,
non est
qui faciat bonum,
non est usque ad unum.
Numérotation du verset Rm. 3,13 

Sepulcrum patens est guttur eorum,
linguis
suis
dolose agebant,
venenum
aspidum
sub labiis eorum.
Numérotation du verset Rm. 3,14 

Quorum
os maledictione
et amaritudine
plenum
est,
Numérotation du verset Rm. 3,15 

veloces pedes eorum
ad effundendum
sanguinem.
Numérotation du verset Rm. 3,16 

Contritio
et infelicitas
in viis eorum,
Numérotation du verset Rm. 3,17 

et viam pacis non cognoverunt,
Numérotation du verset Rm. 3,18 

non est timor Dei
ante oculos eorum.
Numérotation du verset Rm. 3,19 

Scimus autem
quoniam quecumque lex loquitur,
his qui
in lege sunt loquitur,
ut omne os
obstruatur
et subditus fiat
omnis mundus Deo,
Numérotation du verset Rm. 3,20 

quia ex operibus legis
non iustificabitur
omnis
caro
coram illo.
Per legem enim cognitio peccati.
Numérotation du verset Rm. 3,21 

Nunc autem
sine lege,
iustitia Dei
manifestata est,
testificata a lege et prophetis.
Numérotation du verset Rm. 3,22 

Iustitia autem
Dei
per fidem
Iesu Christi
in omnes et6
6 in...et] om. Weber
super omnes
qui credunt in eum7
7 in eum] om. Weber
Non enim est distinctio.
Numérotation du verset Rm. 3,23 

Omnes enim
peccaverunt
et egent
gloriam
Dei.
Numérotation du verset Rm. 3,24 

Iustificati gratis
per gratiam ipsius,
per redemptionem
que est in Christo Iesu,
Numérotation du verset Rm. 3,25 

quem
proposuit Deus
propitiatorem8
8 propitiatorem] propitiationem Weber
per fidem
in sanguine ipsius,
ad ostensionem iustitcie sue
propter remissionem
precedentium
delictorum,
Numérotation du verset Rm. 3,26 

in sustentatione Dei,
ad ostensionem iustitie eius
in hoc tempore,
ut sit ipse iustus
et iustificans eum
qui ex fide
est Iesu Christi9.
9 Christi] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 3,27 

Ubi est ergo gloriatio tua10 ?
10 tua] om. Weber
Exclusa est.
Per quam legem ? factorum ? Non. Sed per legem fidei.
Numérotation du verset Rm. 3,28 

Arbitramur enim
iustificari hominem
per fidem sine operibus legis.
Numérotation du verset Rm. 3,29 

An Iudeorum Deus tantum ?
Nonne et gentium ?
Immo et gentium.
Numérotation du verset Rm. 3,30 

Quoniam quidem unus est11 Deus,
11 est] om. Weber
qui iustificat12 circumcisionem
12 iustificat] iustificabit Weber
ex fide
et preputium per fidem.
Numérotation du verset Rm. 3,31 

Legem ergo destruimus per fidem ?
Absit.
Sed legem statuimus.

Capitulum 3

Numérotation du verset Rm. 3,1 
marg.| {e} Quid ergo amplius Iudeo est] Hoc caput dividitur in duas partes. In prima respondet Anthypophore, que sibi posset fieri ex predictis. In secunda redit ad principale propositum, quod est ostendere legem non esse necessariam ad salutem, et incipit, ibi :   [Causati] etc. Dixerat quod Gentili bene operanti reputatur preputium in circumcisionem, Iudeo vero operanti male reputatur circumcisio in preputium. Ex hoc autem arguet quis, ergo inutiliter data fuit circumcisio, et lex, unde opponunt sibi ipsis.   [Quid ergo amplius] Et respondet, quod immo dignior fuit status circumcisionis, quam status preputii. Unde dicit :   [Multum] Quod ostendit.
marg.| {f} Primum] id est precipue :   [Quia credita] Sed iterum posset quis obiicere, imo ex hoc minus digni fuerunt Iudei, quia non crediderunt in Christum, unde magis obest eis lex. Ad hoc respondet :
marg.| {g} Quid enim] obest   [si quidam illorum non crediderunt] quasi dicat incredulitas quorundam ipsorum non minuit fidem aliorum.
marg.| {h} Fidem Dei] habitam de Deo, imo iuvabantur per hoc, quod legem habuerunt. Vel   [Fidem Dei] id est fidelitatem Dei in promissis, quasi dicat non propter hoc evacuatur credulitas aliorum qua credebant Deum esse fidelem {7. 21va} Δ in promissis.
marg.| Vel, id est propter incredulitatem quorundam non est Deus minus fidelis in promissis quin ea solverit.
marg.| {a} Est autem Deus verax] Probat quod incredulitas quorundam non evacuaverit in aliis fidem Dei, id est fidem de Deo quam habebant, quia Deus est verax, etc. dederit eis, que dixit. Similiter fidelitas eius non est evacuata ; quia
marg.| {b} Verax est] in promissis.
marg.| {c} Omnis autem] etc. qui dicit fidem aliorum non esse veram.
marg.| {d} Sicut scriptum est] Ad idem adducit hanc auctoritatem, id est ad probandum, quod incredulitas quorundam, etc. quod et Deus sit verax. Et exponitur hoc quinque modis. Primo modo sumitur   [ut] consecutive, et continuatur ad istud quod primo dicitur in Ps.
marg.| Et nota quod David composuit hunc Ps. post interfectionem Urie, propter quod dicebatur de David, sicut habetur 2Rg. 12.c. David homicida est, et adulter et propter hoc non nascetur filius Dei de semine eius. Et respondet, imo Domine.
marg.| {e} Ut iustificeris] etc. id est verax sis in promissis.
marg.| {h} Cum iudicaris] ab hominibus non mittere filium tuum, id est ut non nascatur de tam spurcissimo peccatore, et sic patet, quod Deus verax est. Unde dicit. Si David mentiar, supple male accidit mihi, quia semen eius in eternum manebit. Secundo modo sumitur   [ut] effective, et continuatur ad illud Ps. A peccato meo munda me.   [Ut iustificeris] id est ut iustus appareas.
marg.| {f} In sermonibus tuis] quibus promisisti veniam peccatoribus. Ex hoc autem quod mundat hominem a peccato, apparet, quod verus est in promissis   [Ut iustificeris in sermonibus tuis] De quibus Za. 1.a. Convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Et Ez. 18.f. Quacumque hora ingemuerit peccator, etc. Tertio modo loquitur ad filium Dei in quantum est Deus, et continuatur ei, quod dixerat in Ps. Tibi soli peccavi, quia es Deus, et ideo solus potes me sanare a peccato, et propter hoc rogo.
marg.| {e} Ut iustificeris] id est iustus appareas in sermonibus tuis, in promissis venie.
marg.| {g} Et vincas] id est superes.
marg.| {h} Cum iudicaris] id est compararis hominibus, cum tamen dicatur Iob. 4.d. Numquid homo Dei comparatione iustificabitur ? Quarto etiam modo continuatur ei, quod dixit : Tibi soli peccavi, et ideo miserere mei.
marg.| {e} Ut iustificeris] etc. tamquam homo iustus appareas 1Pt. 2.d. Qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore eius. Dicit autem potius   [in sermonibus] quam in operibus, quia dicitur Iacob. 3.a. Qui non peccat in lingua hic perfectus est in vita sua.
marg.| {g} Vincas] id est superes iustitia.
marg.| {h} Cum] id est quamvis.
marg.| {b} Iudicaris] a Iudeis 1Pt. 2.d. Tradebat autem iudicanti se iniuste. Quinto sic nec mutatur hoc.
marg.| {e} Ut iustificeris] etc. id est victoriam habeas de diabolo, et peccato.
marg.| {b} Cum iudicaris] a Iudeis, et Pilato. Col. 2.c. Expolians principatus, et potestates traduxit in semetipso.
marg.| {f} Primum quidem, quia credita sunt] etc. Ex hoc patet, quod magnum est, quando Dominus credit eloquia sua. Ps. 147. loquens de Theologis : Non fecit taliter omni nationi, et iudicia, etc. Dt. 4.b. Que enim est alia gens sic inclita, ut habeat ceremonias, etc. Ideo inter omnes homines debent esse grati Theologi. Unde Dominus dicit eis, Lc. 10.d. Beati oculi qui vident, que vos videtis : Multi enim reges, et prophete, etc. Dt. 31.f. Tollite librum istum, et ponite in latere arce federis {7. 21rb} Domini, id est amoris. Aliqui non ponunt librum legis sue, nisi in corde farsito amore.
marg.| Et nota quod dicit credita non tradita. Sed sicut aliquis credit pannum suum, similiter Dominus nobis scripturam suam, ut reddamus ei transferendo eam in doctrinam, et bonam operationem : Sed dicit Ps. 36. mutuabitur peccator et non solvet. Gal. 2.b. Cum vidissent, quia creditum est mihi Evangelium. Et ibi dicta sunt plura de hoc. Bene sciebat Apostolus illud sibi esse creditum, tamen dicebat 1Cor. 9.c. Si Evangelizavero non est mihi gloria, necessitas enim mihi incumbit, quantum debeo reddere, quod mutuo accepi, si non Evangelizavero mors mihi est. Sed hodie multi sunt portantes loculos Domini pecunie, id est scientie sibi credite, fures, et latrones ponentes eam in proprios usus cum Iuda proditore, de quo Io. 12.a.
marg.| {g} Quid enim] etc. Hoc potest dici contra quosdam aspernantes verba sacre Scripture, et bonos Theologos, propter malos Theologos. Hic dicendum est.   [Numquid incredulitas] quam videntur ostendere malis operibus.
marg.| {h} Fidem Dei evacuavit] id est fidem de Deo habitam, quasi dicat non. Et tamen hodie pauci volunt accedere ad Dominum clamantem in rubo ardenti. Ex. 3.a. id est in Theologo ardenti carnali concupiscentia, et aculeato spinis avaritie. Multi magis stulti facti sunt quam Iudei, quia nolunt bibere aquam de petra : Ex. 18.b. et Nm. 20.b. Nolunt etiam sugere mel de petra oleumque de saxo durissimo : Dt. 32.b. Hodie etiam dedignantur pasci a corvis, ut Helias, scilicet nigris peccato 3Rg. 17.a. Et ad innuendum, quod sine indignatione non deberent audire verba sacre Scripture a peccatoribus, voluit Dominus ut interfererentur verba pessimi Balaam in ipsa lege : Num 23. et 24. Unde Augustinus in 4. libro de doctrina christianaAudiuntur utiliter etiam qui utiliter non agunt. Sua enim querere student, sed sua docere non audent. Dicitur Is. 1.c. Nisi Dominus reliquisset nobis semen, etc. Semen enim quod in terra debet seminari, non respuitur propter sacci vilitatem 3Rg. 19.d. Cum dixisset Helias : Derelictus sum ego solus, respondet ei Dominus : Reliqui mihi septem millia virorum quorum genua non sunt curvata ante Baal, quod interpretatur devorator, et superior. In quo notatur avaritia, qua avarus non implebitur pecunia, sicut devorator cibo, et potu.
marg.| Vel Baal interpretatur superior, per quod notatur superbia vel ambitio. Hec duo vitia avaritia, et superbia solent esse in malis litteratis. Sed tum multi sunt qui his vitiis prostrati non* sunt, imo multi sunt boni. Unde Iob. 24.a. Numquid est numerus militum, quasi dicat non. Unde 4Rg. 5. de Heliseo et puero puer vidit inimicos Helisei. Et sequitur ibi1 :"Aperuit Dominus oculos pueri, et ecce mons equorum plenus cum Heliseo". Puer iste significat quemlibet, cui videtur quod omnes Theologi sint per mala opera inimici Helisei, id est Christi. Sed si Dominus aperuisset oculos talium, viderent, quod multi sunt cum Deo.
1 Cf. 4Rg. 6, 17.
marg.| {a} Est autem Deus verax] inenarrabilis, immutabilis, et invariabilis, Mal. 3.b. Ego Deus, et non mutor. Sed omnis creatura mendax. infr. 8.d. Vanitati subiecta est omnis creatura. Item verax est Deus in predicando. Unde Mt. 5.c. Iota unum aut unus apex non preteribit a lege donec omnia fiant. Et Mt. 24.c. Celum et terra transibunt, etc. Verax etiam est in promissis. Ps. 88. Que procedunt de labiis meis non faciam irrita.
marg.| {c} Omnis autem homo mendax] Quia in eo est triplex vanitas, ex qua sequitur triplex mendacium in eodem. Et hoc patet per illud Ps. 38 : « Universa vanitas omnis homo vivens ». Et habet convenientiam plurimorum quia dicit Ecclesiast. in principio. Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Habet ergo vanitatem, essentie ex quo est, est variabilis, et hec vanitas est communis omnibus creaturis. Rm. 8.d. Omnis creatura ingemiscit, parturit usque adhuc. Item habet vanitatem miserie, et hec est communis omnibus animantibus. Habet etiam vanitatem culpe, que tantum est in rationali creatura. Hanc triplicem vanitatem triplex sequitur mendacium in homine. Ex vanitate essentie sequitur primum mendacium, {7. 21vb} quod est ex hoc quod sibi promittit homo sufficientem in creaturis, et non invenit eam propter earum vanitatem. Unde. Ps. 4. Ut quid diligitis vanitatem, et queritis mendacium. Ecclesiast. 34.a. Vana spes et mendacium. Secunda est fortitudinis propter quam promittit sibi longam vitam. Sed dicitur Prv. 31.d. Fallax gratia et vana est pulchritudo. Ex vanitate culpe, sequitur tertium mendacium, quo sibi promittit homo delectationem, et non habet nisi amaritudinem. Hier. 8.b. Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti.
marg.| Et nota quod secunde vanitatis causa est contrarietas, tertie superfluitas, et diminutio, prime hoc quod est ex nihilo.
marg.| Item nota quod primum mendacium facit avarum, secundum superbum, tertium luxuriosum. Primum mendacium est radix avaritie, secundum superbie, tertium luxurie.
marg.| Item nota quod primum mendacium promittit expediens sive utile, secundum honestum, tertium delectabile. Et est e converso, quia primum mendacium impedit, secundum deturpat, tertium amarificat.
marg.| Quid ergo amplius] Glossa Iudeus carnalis, id est carnaliter vivens. Sic gentilis, id est peccator. Sic vere Iudeus, id est iustus, quia vere confitens iustus est. Fit gentilis, id est peccator, quod solet esse gentilis populus peculiaris Dt. 7.a. Et dicitur per transsumptionem, quia sicut mulier zelat peculium suum, id est quod datur ei in dotem, sic Deus populum Iudeorum, qui dicitur canis. Mt. 15.c. Non est bonum sumere, etc. Mt. 7.a. Nolite sanctum dare canibus. Omnis modus est, intellige in presenti, vel in administratione temporalium, etc. quia omnia dona Dei in presenti sunt, aut temporalia, aut spiritualia. Unde tres petitiones sunt in oratione Dominica in presenti de bono temporali, et spirituali, in alia vita de eterno. De temporalibus Dt. 32.b. Quomodo persequatur unus mille, etc. Ut amicis Io. 15.e. Vos autem dixi amicos, etc. Digni iudicarentur, dignitate congrui, vel comparatione gentilium. Quorundam autem infidelitas, etc. Imo infidelitas fecit, ut illi qui erant infideles non accederent ad fidem. Sed intelligitur, ut negatio precedat signum, ut sit sensus, infidelitas non efficit, ut non quidam, id est nulli accederent ad fidem, id est non fecit quin aliqui accederent ad fidem, vel infidelitas quorundam non impedivit alios quin ad fidem venirent. Ut Deus non sit fidelis. Esset ne infidelis si non redderet : videtur ex hac littera, sed constat, quod poterat non reddere promissum, ergo poterat esse infidelis. Contra 1Cor. 10.c. Fidelis Deus, qui non permittit, etc. ergo Deus fidelis, sed sua fidelitas sua essentia, et non potest non esse, ergo non potest non esse fidelis. Solutio. Coniuncta falsa, divisa vere. Licet enim impossibile est non reddere Deum, quod promisit, ut coniunctum intelligatur ex promisso, quia maior est omni lege, et nulli legi Λ subiacere potest. Omnis homo mendax, ex se et mutabilis, et variabilis, habens voluntatem dandi et statim opponendi, ad litteram. Unde Io. 8.f. Cum mendacium loquitur ex propriis loquitur. Non propter aliam hominis dignitatem, quia ex quo erat mendax, non erat dignus habere eam. Sed ex hoc videtur, quod patres antiqui non meruerunt Incarnationem. Contra Gn. 22.c. Quia fecisti rem hanc et non pepercisti, etc. usque ibi, in semine tuo benedicentur, etc. ergo meruit Abraham, et successores eius benedici, sed non potuerunt benedici nisi per incarnationem. Item : Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exurgam. Ibi propter, notat, causam non nisi meritoriam, ergo videtur, quod meruerunt. Preterea, meruerunt vitam eternam, ex hoc habent caritatem, ergo redemptionem, quia non poterant habere illam nisi prius redimerentur, ergo meruerunt incarnationem. Solutio : Dic quod non meruerunt. Unde si vitam eternam, et benedictionem meruerunt, non simpliciter, sed sub conditione, scilicet soluto pretio, sicut filio relinquitur hereditas obligata. Pretium autem in incarnatione fuit, que sola gratia ineffabili misericordia Dei fuit facta, et ideo mereri non poterat. Quia dicit : Propter miseriam inopum, etc. Dic ibi, propter, notat non causam meritoriam, sed motivam, sicut ad sanctorum preces movetur. Item meruerunt merito congrui non merito condigni, ut gratia Dei detur indignis. Sed quando datur gratia, habetur, ergo gratia habetur ab indigno. Solutio : datur indigno, id est illi qui fuit indignus, et per hoc fit dignus, sicut prebenda datur non canonico, et per hoc fit canonicus. Non habens verum esse nature in qua conditus est, immo etiamsi esset mendax, et vanus, quod verum est, sed quia non est in illa, in plus mendax est. Deus autem apud quem, id est in cuius notitia nihil futurum est. Non sic sumitur future, cum dicitur spes expectatio future beatitudinis, non solum enim future in re sed in cognitione, aliter sancti in patria spem haberent. Nihil est futurum, ergo Antichristum fore nihil est apud Deum, et est apud Deum, ergo est apud Deum, ut preteritum, vel presens, et non est : sic ergo res sunt apud Deum non eo modo quo sunt. Solutio : nihil esse futurum dicitur apud Deum, vel preteritum, quia futurum, et preteritum eque cognoscit, ut presens, et hoc est, quia Deus per seipsum, et in seipso cognoscit res, non res proprie cognoscimus per ipsas res, et ideo quando non sunt ita vere cognoscimus eas. Deum mendacem pronuntiat : contra nullus est ita insanus qui dicat Deum mendacem, quod verum est, sed pro tanto dicat, id est illud quod dixit, Dominus dicit esse mendacium, ut verba Danielis, que essent mendacia, nisi Christus venisset, et dicunt Iudei, quod non venit. Quem vincit Deus id est de falsitate convincet. In quantum a seipso est, ergo homo a seipso est. Solutio : id est in quantum est in seipso, ut tunc Deus, ut, consecutive.
marg.| Ex sola iustitia non ex meritis. Sed si non ex meritis, ergo ex misericordia, non igitur ex iustitia. Dic quod hoc nomen iustitia quandoque sumitur pro fidelitate, quoniam solum dicitur virtus secundum quam redditur unicuique quod suum est.
marg.| Primo modo sumitur hic, et secundum istum modum non sequitur hoc est ex misericordia, non igitur est ex iustitia. Sed quod hec solutio nulla sit, patet quia dicit Tullius que veritas sive fidelitas est species iustitie. Et ideo dicendum quod iustitia quandoque large sumitur prout est virtus et sic misericordia, et veritas sunt species eius. Quandoque stricte secundum quod respicit meritum, prout dicitur, Deus punitΛ istum ex iustitia, quia meruit. Primo modo sumitur hic, et ideo non sequitur. Ex misericordia non est, ergo ex iustitia, sed secundum quod iustitia stricte sumitur, bene sequeretur uxorem Urie. 2Rg. 11.a. Et illum, Uriam, scilicet, Vel causativum istud, vel est expositivum Vel ita ut sit secunda expositio. Dixisti enim, Quacumque hora, etc. Ez. 18. et 33.d. Contra. David longo tempore fuit ante Ezechielem. Unde quando hoc dixit David nondum erat Ezechiel. Solutio. Dixisti, id est disposuisti, vel dixisti mihi per revelationem. Unde in Ps. 31. Dixit confitebor adversum me, etc. vel ita, tertia expositio. Iustificeris, id est iustus appareas : ergo videtur quod Deus de iustitia iustificet hominem non ergo ex misericordia. Solutio. In iustificatione impii est infusio gratie, iustificatio autem ex misericordia, quantum ad remissionem peccati est ex iustitia, quia per contritionem mereretur homo peccati remissionem. Sed hec solutio non videtur esse ad propositum, quia Glossa hic vult ostendere, quod iustificatio est per infusionem gratie. Unde dicendum quod est ex iustitia, id est ex promissione Dei, que est ex misericordia in iudicio. Compararis. Iob. 25.b. Stelle non sunt munde in conspectu eius. Et Is. 64.b. Omnes iustitie nostre quasi pannus menstruate, etc. Per Is. 5.a. Invenitur enim dedisse homini omnes, ergo homo ex naturalibus solis potest ad virtutes progredi. Et est argumentum pro Arrio, qui dicebat. Non invideo Christo facto Domino, quia possum fieri Deus si voluero. Sed nihil est, quia etsi intellectus, vel ratio vult bonum, vel virtutes assequi. tamen non potest nisi gratia precedente. Unde super illud Ps. 118. Concupivit anima mea, et Glossa Prevolat intellectus, sed sequitur tardus, aut nullus affectus, quasi dicat sive gratis data ad minus, vel gratum facientem, et hoc prevenire non potest. Dicendum ergo quod affectus, et motus naturales appellat Glossa voluntates efficaces, que sunt per gratiam aliquam. Cui ex Deo nihil defuit, ergo ex Deo non defuit ei gratia, ergo eam habuit ex Deo, quod falsum est, quia tunc progrederetur ad virtutes, quod hic negatur. Preterea secundum hoc videtur, quod teneamur habere gratiam. Solutio. Et nisi in potestate hominis sit habere gratiam, non tamen tenetur habere eam, sed tenetur facere aliquid quo facto habebit eam, id est tenetur se preparare. Vel ita, quarta expositio. A peccatoribus iudicatus est. 1Pt. 2.d. Tradebat autem iudicanti se iniuste. Vel aliis non mutatis, quinta expositio. Propter illam humilitatem dedit Phil. 2.b. Illi nomen. Sed contra omnibus motibus omnium virtutum equaliter meruit, quia habuit semper caritatem equaliter intensam, quare ergo dicitur propter humilitatem meruisse nominis exaltationem plusquam per aliam virtutem ? Solutio. Equaliter meruit omnibus operibus omnium virtutum vitam eternam, sed citissimam resurrectionem, et nominis exaltationem apud homines merito passionis. Verbi gratia, sit {7. 22rb} quod isto martyri non augeatur caritas, et martyrio modo meretur aureolam, ergo et ante, quia ante equalis erat caritas in eo sicut modo, patet quod non sequitur, quia aureola proprie respicit genus operis, et caritas est proprie meritum vite eterne, similiter Christus propter genus excellentissime humilitatis meruit citissimam resurrectionem, et nominis sui exaltationem. Lc. 18.c. Qui se humiliat exaltabitur. Divine iustificationis, id est iustitie Dei.
marg.| Causam manifestantia, quod non est verum, immo de ordine Dei est qui in suo universo etiam malum ordinat, et quod misericors sit, patefacere. Isti errabant, quia ista patefactio non est ex ipso peccato, sed ex sanatione eius, sicut medicina laudabilis est, non ex morbo, sed ex effectu sanandi morbum et ita peccata non valent ad ostendendam misericordiam Dei nisi per accidens, per ipsorum scilicet sanationem, et iniustitia nostra iustum illum ostendit. Hoc videtur esse verum per hoc quod dicitur in Ench. In universitate istud quod malum dicitur bene ordinatur, et in loco suo positum eminentius commendat bonum. Cuius ratio est, quia contraria iuxta se posita magis elucescunt. Ergo malum commendat ineffabile bonum. Solutio una est, quia malum commendat bona creata, et quod sic intelligi debeat, patet, quia Augustinus trahit hoc ab illo verbo. Et erant valde bona, quod cum sit, intelligitur de bonis creatis, et ita nihil est ad propositum, quod hic obiicitur de Deo.
marg.| Sed quia adhuc videtur, quod imo peccata nostra faciunt elucescere iustitiam Dei. Dicendum quod non est verum, imo quod istud facit Deus de peccato nostro, ut quando delet illud, vel quando infligit penam propter illud. Dicens Deum uti malis, etc.
marg.| Sed videtur quod Deus utatur malis, quia dicitur. Is. 10.b. Ve Assur virga furoris, etc. Et ibi : Glossa Utitur eo quasi ministro. Solutio. Deus utitur malis non ut faciat eos facere malum, sed quia de malis eorum elicit bonum, et isti accipiunt uti sicut aliquis utitur securi quando facit eam secare.
marg.| Si enim iniustitia nostra ei proficit, etc. Contra. Sic iudex aliquis si habeat inimicum, et interficiat illum inimicum aliquis sine iudicio iudicis, et sit uterque sub iurisdictione eius, constat quod potest, et debet illum interficere, et punire, et tamen profuit ei, et fuit utile sibi, quod moreretur hostis, et in hoc non est iudex ille iniquus, ergo neque Dominus esset iniquus si interficeret. Solutio. Non est simile, esset autem simile si iudex precepisset illi, quod interficeret inimicum suum. Illi enim qui hoc ut dicitur in Glossa ponebant, dicebant Deum velle nos peccare, et idem est aliquid fieri Deo volente, et Deo auctore, unde Dominus agebat et precipiebat quodammodo, quod peccaremus.
marg.| Illius rei Deus ultor est cuius auctor non est, sed Deus ultor est male actionis, ergo non est auctor male actionis, ergo ipsa non a Deo. Si dicat, illius rei, id est malitie : ergo malitia est res, ergo est aliquid, quod est iterum contra opinionem, que dicit, quod omnis actio est a Deo. Ipsa enim dicit quod malitia nihil est. Solutio. Mala actio in quantum actio, a Deo est, in quantum vero mala est a diabolo, vel ab homine.
marg.| Unde dicendum. Illius rei, id est talis rei ultor est, cuius, id est qualis auctor non est, vel illius rei, id est malitie. Quia obiicit, ergo malitia est res. Dicendum quod res, et aliquid, sumuntur hic large ad ea que sunt in rerum natura, et que sunt in opinione tantum. Alii bene concedunt, quod non omnis actio est a Deo, et hoc intelligitur de naturis et substantiis. Et hec opinio fundata est super illud Augustini in libro de natura boni, cum ait. Omnia ex ipso audimus, et per ipsum, et in ipso, omnes utique naturas intelligere debemus, que naturaliter sunt, neque enim ex ipso sunt peccata, que naturam non servant, sed vitiant, que peccata esse ex voluntate peccantium, multis modis sacra Scriptura testatur. Iniquus est Deus inferendo vindictam, etc. Sed vult ut faciamus malam actionem, quia est ab eo, et infert vindictam pro ea, ergo est iniquus. Sed dicendum quod vult actionem in quantum est actio, et non in quantum est mala. Si obiicitur, pro malitia punit, que est privatio, et ita nihil, ergo punit pro nihilo.
marg.| Non sequitur, quia res, vel aliquid sumptum cum verbo punitionis ampliatur ad supponendum pro privationibus, sicut patet hic. Propter quid punivisti eum ? Bene respondetur, quod non fecit ignem. Similiter dicendum quod malitia prout est sub punitione est aliquid, et ideo non sequitur, malitia nihil est, et Deus pro malitia punit, ergo punit pro nihilo, sicut non sequitur, chimera nihil est, et iste opinatur, ergo opinaturΛ nihil. Nec potest non amare que fecit. Sap. 11.d. Diligis omnia que sunt et nihil odisti eorum que fecisti. Sed mala actio est a Deo, ergo diligit malam actionem, ergo vult ei bonum, sed non est in bono nisi bonum, ergo mala actio est bona. Quod verum est bonitate nature, non autem malitia culpe.
marg.| Et similiter et in eodem subiecto est malitia et bonitas. Unde in Enchiridio Fallit regula Dialecticorum qui dicunt contrarium non in contrario esse, imo malitia culpe est in bono nature, cui est contraria. Omnis namque natura etiam si vitiosa est, in quantum natura, bona est, in quantum vitiosa mala est.
marg.| Locum iniustitie dederunt, id est quia iniustitiam reperiunt, ubi deberet esse summa iustitia. ideo dicitur Eph. 4.f. Nolite locum dare diabolo. Is. 28.e. Coangustatum est stratum, ita ut alter decidat. Non decet esse propitium. Ps. 24. Propitiaberis peccato meo. Sed nihil facit Deus quod non decet eum facere, ergo decet eum esse propitium peccatori.
marg.| Item propitius esto peccatis nostris. Solutio. Non decet eum propitium esse peccato tantum, id est non decet eum quod propitietur ita quod non puniat peccatum. Simile Iesue ult. e. Dominus sanctus et fortis emulator, nec ignoscet sceleribus vestris et peccatis, tantum supple, quasi etiam puniet.
marg.| Quomodo enim iudicabit si iniquus est ? Sed nonne iudex iniquus bene iudicat aliquando ? Et dicendum quod iudex iniquus in iudicio non potest bene iudicare. Quasi male, bonis dans mala, etc. Sed contra Mt. 5.g. Qui facit solem suum oriri super bonos et malos, ergo bona dat malis, et eadem, id est mala bonis. Solutio. Hoc intelligitur de bono eterno et pena eterna. Ad probationem carnalis, id est quam facit carnaliter intelligens. Veritas, id est iustitia.
marg.| Queritur quare veritas potius appellatur nomine iustitie hic et in multis locis quam nomine alterius virtutis. De hic alias. Adhuc, id est post conversionem, postquam iam dedit alicui gratiam, adhuc punit eum postea propter peccatum. Secundum hanc lectionem arguuntur illi qui dicebant quod Deus vult nos peccare, ut gloriosior appareat. Quia nunc certum est post dimissionem peccati. In peccato abundet, id est propter peccatum. Ubi abundat delictum, inf. 5.d. Vel ita potest continuari. Hec lectura non differt a prima nisi in continuatione, quia prius continuabatur ad hoc. Si autem iniquitas, etc. modo ei quod dixit : Alioquin, etc. Quod in parte ostendit, id est in particulari, id est in ipso Paulo. Tam Iudeos sup. 2.a. In quo alium iudicas, etc. Quam Grecos, id est gentiles. Sup. 1.c. Mutaverunt gloriam, etc. Personarum acceptionem, sup. 2.d. Quid amplius sup. eod. a. In quo maxime demonstravit, quando dixit. Credita sunt eis eloquia Dei. Non est ex aliquo, etc. ergo non meruerunt redemptionem, ergo neque vitam eternam. De hoc supra in precedenti lectione. Ante hanc gratiam, Evangelium vel adventum Salvatoris. In statu gratie, hoc dicit, quia ante statum gratie legis Iudei precellebant. Ideo non est iustus quia, etc. ergo demens non est iustus. Solutio. Intelligere hic sumitur pro credere, credere dico prout sonat in habitum. Unde sumitur consequens pro antecedente, quia dicit Is. 7.b. Nisi credideritis nonΛ Intelligetis. Et quod non intelligit ex culpa sua est, ergo ex eo quod non est, iustus non intelligit. Contra. Quia credidit iustus est, ergo a contrariis, quia non credit est iniustus, quia si affirmatio est causa affirmationis, et negatio erit causa negationis. Ad hoc dicendum, quia revera, quia credidit iustus est, ut tangamus primam causam, sed quod primum est in compositione, ultimum est in resolutione, iniustitia autem est destructio spiritualis hominis et ideo non oportet quod discredere sit primum in impio sive in iniusto. Quod obiicitur, si affirmatio est causa affirmationis, etc. Dicendum quod illa propositio intelligitur de causa precisa et convertibili, credere autem non est precisa causa respectu eius quod est iustum, immo etiam quia sperat, iustus est. Ex operibus enim Christi scilicet poterant querere, etc. Ex operibus, id est ex modo docendi. Sicut enim dicit Mc. 1.c. Erat docens sicut potestatem habens. Similiter ex modo operandi apparebat quod ipse erat Deus. Unde Mc. 2.b. Ut autem sciatis, quia filius hominis habet potestatem in terra dimittere peccata, tibi dico, etc. si sic dixisset peccatum numquam sanati fuissent infirmi. Contra illud Prv. 3.d. Noli prohibere benefacere eum qui potest, etc. Quia nullus nisi Christus facit bonum intellige membra cum capite. Simile Io. 3.b. Nemo ascendit, etc. In eodem membra diaboli intelliguntur cum suo capite. Iob. 41.c. Emittit contra eum flumina, id est abyssum penarum contra diabolum, nec ad alium locum ferentur quam ad diabolum et ad membra eius, que intelliguntur cum illo.
marg.| Ideo nullus facit bonum nisi Christus virtute propria sicut ibi : Nemo ascendit in celum. Nam malis, id est peccatis. Bonis si fieri posset, etc. Sed quid est quod dicit. Si fieri posset. Non enim est ita bonus qui peccare non posset et ita devorari a diabolo.
marg.| Solutio. Dicendum quod ly potest copulat potestatem tam respectu actionis, quam respectu passionis, quasi diceret, si diabolus posset facere quod peccarent boni, sed hoc non potest, nisi ipsi hoc faciant. Unde. Ps. 118. Me expectaverunt peccatores ut perderent me.
marg.| Unde locus : Talia tibi contulimus arma, qui nisi ea prior, etc. Is. 51.d. Incurva te ut transeamus. Linguis suis, id est malis. Tunc lingua nostra est, quando ea abutimur. Io. 8.f. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius.
marg.| Muscipula sunt, quia per verba sua capiunt homines. Venenum est infusum. Gn. 3.a. Dolus et captio, id est dolosa captio. Ut demonium habes. Io. 8.f. Bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, etc. Temporalis pena. Unde Prv. 14.b. Risus dolore miscebitur. Eterna damnatio. Unde ibi sequitur.
marg.| Extrema gaudii luctus occupat. Ecclesiast. 21.c. Viam impiorum complantata lapidibus, ecce pena temporalis. Et in fine illorum inferni tenebre et pena, ecce eterna damnatio. Per Titum et Vespasianum. Glossa hoc exponit spiritualiter de Iudeis. Super hoc dicit Beda, quia Iudei peccaverunt in patrem et filium, ideo per patrem et filium destructi sunt. Sed contra. Non cognoverunt patrem et filium quomodo ergo Peccaverunt contra eos ? Sed dicendum quod cognovissent.
marg.| Qui est initium sapientie. Eccl. 1.d. Prv. 1.a. Ps. 110. Sed videtur quod imo fides sit initium sapientie quia ipsa est prima omnium virtutum. Unde etiam si timor est virtus, timoris erit initium, ergo fides est prima in iustificandoΛ Fides autem est initium sapientie, quia etsi homo sit extra peccatum, tam in principio conversionis sue maxime habet reliquias peccati que inficiunt palatum eius, ne possit sapere dulcedinem Dei. et ideo timor purificans palatum cordis, potius dicitur principium sapientie quam alterius virtutis.
marg.| Alii dicunt quod fides est prima virtutum quantum ad illos qui numquam crediderunt, et veniunt ad religionem Christianam, timor autem prima est quantum ad malos Christianos.
marg.| Unde dicunt quod fides est prima virtutum in veniendo ad Deum, timor in redeundo. Ier. 37. alia littera. Sed alteram partem plebis.
marg.| Imo totam plebem, ut videtur Ier. 5.a. Si inveneritis querentem fidem propitius ero ei, quasi diceret, nullum invenietis.
marg.| Solutio. In verbis Ieremie non est generalis negatio, sed attenuativa, secundum modum quo dicitur nullus bonus homo est in hac villa, id est valde pauci.
marg.| Increpat Dominus Mt. 23.g. Generatio mala Mt. 12.c. Is. 1.a. Auctoritate scripture David. Sed quod hic non sit scriptura David, videtur quod super istud Is. 59.b. Vastitas et contritio in viis eorum, dicit Glossa Hieronymi. Hoc Apostolus posuit ad Romanos, sic et istud. Veloces pedes eorum etc. quod multi ignorantes de tertiodecimo Psalmo sumptum putant, qui versus in editione vulgata additi sunt et in Hebreo non habentur.
marg.| Verum est quod dicit Hieronymus quod autem dicitur hic, dicitur non quia illos versus composuerit David, sed quia interpositi sunt in Psalmo quem composuit David. Et alio detorquerent, id est ad alium sensum exponendo de gentibus, non de se.
marg.| Aperuit . Lc. ult. In lege in libris Moysi. Sicut Dominus ait Io. 10.g. Et alibi Io. 15.d. Quia informant. Sicut membra puerorum formantur per ligamenta. A sua gloria, de lege quam soli acceperant. Omnis mundus, id est omnis homo. Subditus Deo, id est gratie Dei. Sed videtur quod post illa exponat proprie dictum per improprie dictum, quia magis subiicitur homo Deo quam gratie Dei. Solutio : Gratie Dei, id est Deo gratis iustificanti, et ideo debet homo subiici Deo, quia eum gratis iustificat. Non meritis immo omnes adulti salvantur meritis suis. Solutio : est salus glorie, de prima loquitur hic. Unde ad Tit. 3.b. Non ex operibus iustitie que fecimus nos, etc. Nec gratia fidei id est fides que est gratia. Ceremonialia. Dicunt magistri quod ceremoniale est, cuius ratio reddi non potest. Sed que sit differentia ad morale plenissime determinatur ab Augustino in libro de doctrina Christiana. Et pro iis, figurativa que numquam valuerunt conscientiam mundare. Hbr. 9. Si vero queritur quare, etc. iustificant, id est sunt meritoria, id e. faciunt magis iustum, {7. 24ra} quia merito bonorum operum augetur gratia cuius est iustificare.
marg.| Sed videtur quod eodem modo opera legalia facta in caritate iustificarent, id est essent meritoria, quin etiam quedam opera que in se sunt mala ut interficere hominem, si tunc fierent ex caritate, essent meritoria, ergo multo magis illa opera legalia que erant in precepto. Item dicit Augustinus quod si Dominus precepisset Iephte quod interficeret filiam suam, meruisset interficiendo. Hoc dicit in libro de civitate Dei : ergo cum Dominus preceperit fieri illa legalia si fiebant ex caritate, erant meritoria.
marg.| Item Dominus pronior est ad miserendum quam ad puniendum, sed Dominus puniebat non observantes illa, ergo remunerabat observantes. Vel sic. Non observando demerebantur, ergo observando merebantur. Solutio. Est opus operans, et est opus operatum.
marg.| Opere operante, id est voluntate, si erat ex caritate, merebantur, sed opere operato quoquo modo fieret illud non merebantur, ut quando comedebant carnes illas, non propter hoc in eis augebatur gratia, sicut modo comedendo carnem Christi.
marg.| Potest tamen sustineri opinio Magistri quod ideo non merebantur illis operibus, quia non erant instituta in iustificationem, nec ad merendum, sicut nec nos modo possemus mereri vitam eternam operibus nostris etiam factis in caritate, qua quasi nihil sunt respectu vite eterne, quia Mt. 20.a. Facta est nobis conventio ex denario diurno si laboravimus in vinea Domini : unde per hoc possent fere omnia obiecta solvi.
marg.| Quia enim primo obiecit. Interficere hominem est meritorium, aliquando verum est, quia institutum est ad merendum.
marg.| Similiter opus obedientie non est meritorium nisi sit institutum ad merendum, et illa legalia non erant instituta ad hoc, sed ad significandum. Ad illud. Deus pronior est ad miserendum, etc. hoc sic est intelligendum, id est quando remunerat supra condignum, non autem punit citra meritum.
marg.| Addendum etiam est quod non fuerunt meritoria illa opera, quia fuerunt extorta a Deo quasi invita, ne scilicet illa exhiberent idolis.
marg.| Unde non est simile de Iephte, si precepisset ei Dominus quod occideret filiam suam, quia non esset extortum, sicut nec extortum fuit ab Abraham immolare filium suum. Quod autem fuerunt extorta, patet per illud Ezec. 20.d. Dedi eis precepta non bona. Et Is. 1. Holocausta arietum, et adipem, etc. nolui. Glossa Unquam. Quid tentatis. Act. 15.c. Decrevit, id est disposuit, et prescivit ab eterno.
marg.| Per sacramentum mysterii Dei, id est per fidem huius secreti, quod Deus et homo et Deus. Sed fides. Eodem modo nec lex Evangelii nos iustificat sed fides.
marg.| Verum est, sed ipsi putabant quod sine fide lex iustificaret. In Evangelio consummatur. Is. 10.e. Consummatio abbreviata inundabit iustitiam.
marg.| Mt. 5. Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Phariseorum, non intrabitis in regnum celorum. Consummatur autem in Evangelio per explanationem et consiliorum additionem.
Numérotation du verset Rm. 3,20 
marg.| Litteraliter. {a} Per legem enim cognitio peccati] Redit ad principale propositum, id est ostendendum quod lex non erat necessaria ad salutem, nec iustificabat. Et hoc probat per causam finalem legis, quia data fuit ut per causam agnosceretur tantum peccatum, sed ex hoc quod cognoscitur, non propter hoc dimittitur, ergo propter legem non dimittitur, et ita ipsa non iustificat. Dicit ergo   [Per legem non est iustificatio]
marg.| {b} Enim] id est quia per legem cognitio. Sed.
Numérotation du verset Rm. 3,21 
marg.| {c} Nunc] tantum gratie tempore.
marg.| {d} Sine lege] ut patet in gentibus.
marg.| {e} Manifestata est] per miracula, et quia spiritus in specie {7. 24va} Δ ignis descendit super gentes, quia non habuerunt legem.
Numérotation du verset Rm. 3,21 
HSC2
marg.| HSC2 Nunc autem etc. quasi dicat, ex operibus legis olim non fuit iustitia,   nunc autem, scilicet tempore gratie,   iustitia Dei non qua ipse iustus est, sed iustitia creata, scilicet qua induit impium, quando convertit eum ad se,   manifestata est per miracula, scilicet Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Mc. fine.   Sine lege, id est sine legis auxilio. Et per hoc patet quod lex nihil confert ad iustitiam habendam; ergo nec iustificat. Iustitia dico   testificata a lege, que eam multis sacramentis prefiguravit, et etiam per hoc quod peccatum ostendebat et non tollebat, ostendebat aliam esse iustitiam, que peccatum tolleret.   Et prophetis , qui eam prenuntiaverunt, in cuius signum apparuerunt Moyses et Elias cum Domino in monte (Mt. 17), scilicet Moyses in typo legis, Elias in typo prophetie. Hic dicit Glossa quod cum suscipit Deus ad se confugientes, iustitia dicitur quia non suscipere iniquitas est. Contra : Suscipere misericordie est, non ergo iustitie est. Item quod dicit Glossa : Non suscipere iniquitas est, aut intelligitur de habentibus gratiam aut de non habentibus; si de habentibus: contra, tales iam suscepti sunt; si de non habentibus: contra, tales nullo bono digni sunt. Respondeo ad primum quod iustitia Dei sumitur ibi pro iustitia congrui, que non opponitur misericordie. Ad secundum respondeo quod intelligitur de non habentibus gratiam, facientibus tamen quod suum est, quos congruum est suscipi, licet tamen non sit condignum. Iniquitas autem ibi sumitur pro incongruo. a
a Codd. : <Rm. 3, 21-22> ed. H. Denifle , Luther und Luthertum. Ergänzungsband, 1 : Quellenbelege: Die abenländischen Schriftausleger bis Luther über Justitia Dei (Rom. 1, 17) und Justificatio, Mainz, 1905, p. 121 ex codd. V145 Ro339 P15605 (2) Sor16 (68) T24
Numérotation du verset Rm. 3,22 
marg.| {a} Iustitia autem Dei] Alia ratio quod fides sit melior, quia lex, et ita non melior, et quod lex et ita iustificat et non lex. Ex hoc probat per utilitatem fidei, quia per eam non tantum iustificantur illi qui sub lege erant, sed etiam alii, lex autem si aliquos iustificaret, tantum illos qui sub lege : Sed cuius usus bonus est, ipsum quoque bonum, et cuius usus melior est, et ipsum est melius, ergo usus fidei melior est quam usus legis, sed non potest esse melior quam iustificatio, ergo ipsa est fidei et non legis, quia tunc lex esset eque bona ut fides.   [Iustitia Dei] quam dat Deus.
marg.| {b} Super omnes] non tantum Iudeos. Quod probat.
Numérotation du verset Rm. 3,22 
HSC2
marg.| HSC2 Per quid autem sit iustitia predicta et in quo differat a iustitia legis, ostendit, cum subdit : iustitia autem dei , id est hec iustificatio, qua iustificamur a Deo, est per fidem Iesu Christi, id est per fidem, qua creditur in Christum iustificatorem impiorum. Iustitia dico, veniens   in omnes, cum gentiles quam Iudeos, et in hoc potior est et utilior quam iustitia legis, que solis Iudeis data est, et etiam veniens   super omnes, quia desuper, id est celitus, data est, et per celestem magistrum scilicet Christum, in quo etiam prefertur iustitie legis, que data est per terrenum ministrum, scilicet Moysen.   Qui credunt in eum, id est, vere   in omnes. b
b Codd. : <Rm. 1, 17> ed. H. Denifle , Luther und Luthertum. Ergänzungsband, 1 : Quellenbelege: Die abenländischen Schriftausleger bis Luther über Justitia Dei (Rom. 1, 17) und Justificatio, Mainz, 1905, p. 118-119 ex codd. V145 Ro339 P15605 (2) Sor16 (68) T24
marg.| Non enim est distinctio Iudei et gentilis,   omnes enim, scilicet tam Iudei quam gentiles,   peccaverunt contra legem naturalem vel scriptam, et ideo   egent gloria Dei, id est, indulgentia peccatorum, per quam Deus apparet gloriosus. De qua Is. 42 : gloriam meam etc. Et nota quod in iustificatione impii gloriosus apparet Dominus, quia ibi maxime relucet eins potentia et eius sapientia et eius bonitas. Primo eius potentia, quia secundum Augustinum 2 maius est de impio facere pium, quam creare celum et terram ; unde ibi maxime apparet omnipotentia, ut in collecta dicitar: « Deus qui omnipotentiam tuam parcendo » etc. Sapientie 113 : « Misereris omnium quia omnia potes » etc. Item eius sapientia, quia imaginem suam in homine confractam redintegrat, sicut artifex vas solidum confractum vel vitreum resarciret. Unde de anima peccatrice per gratiam restaurata, dicit Dominus Is. 21 : « Babylonc dilecta nostra posita es michi, id est ad honorem meum, in miracalum », quia in ea mirabilis apparet sapientia mea. Item eius benignitas sive largitas, quia dat omnibus affluenter et non improperat, Iac. 1 : « Nec tantum dignis, sed etiam indignis, necd tantum petentibus sed etiam non petentibuse.f
c Babylon] Bibilon V145
d hec] nec V145
e petentibus ... petentibus Ro339 V145²] penitentibus ... penitentibus P15605, penitentibus... petentibus V145*
f Codd. : <Rm. 3, 21-22> ed. H. Denifle , Luther und Luthertum. Ergänzungsband, 1 : Quellenbelege: Die abenländischen Schriftausleger bis Luther über Justitia Dei (Rom. 1, 17) und Justificatio, Mainz, 1905, p. 121 ex codd. V145 Ro339 P15605 (2) Sor16 (68) T24
2 Fons : Augustinus Hipponensis, In Io., tractatus 72, § 3.
3 Sap. 11, 24.
Numérotation du verset Rm. 3,23 
marg.| {c} Omnes enim peccaverunt et egent] id est sicut omnes peccaverunt, ita egent omnes.
marg.| {e} Gloria Dei] id est remissione peccatorum, per quam Deus maxime apparet esse gloriosus.
Numérotation du verset Rm. 3,24 
marg.| {7. 25ra} Δ {a} Iustificati gratis] ex quo omnes peccaverunt.
marg.| {b} Per redemptionem] id est precipue iustificati sunt per passionem per quam facta est redemptio.
marg.| {c} In Christo] id est per Christum.
Numérotation du verset Rm. 3,25 
marg.| {d} Proposuit] longe ante disposuit.
marg.| {e} Propitiationem] ut redderet Deum patrem nobis propitium per fidem passionis. Proposuit inquam propitiationem.
marg.| {g} Ad ostensionem iustitie] id est fidelitatis. Ex hoc enim quod misit filium suum ad patiendum quem promiserat, ostensum est quod erat fidelis in promissis, quia si in aliquo promisso falleret, hoc esset maximum in promissione filii sui, quem tantum diligebat.
marg.| {h} Item proposuit propter remissionem precedentis delicti] id est propter peccata precedentium, construitur transitive cum delictorum.
marg.| Δ
prol.| {a} In sustentatione
marg.| {7. 23va} Δ invidie et iracundie latentis.
marg.| {a} Maledictione] in prophetis et in Christo. Unde Io. 8.f. Demonium habes.
marg.| {b} Amaritudine] qui accusabant Christum ad mortem.
marg.| {c} Viam pacis] id est Christum qui est via. Io. 14.a. Et pax. Io. 16.g. In me pacem habebitis.
marg.| {d} Contritio] pena temporalis in presenti.
marg.| {e} Et infelicitas] pena eterna. Sicut in custodiendis illis bonis scilicet, mandatis retributio multa, ita in faciendo mala est afflictio magna. Vel   [viam pacis non cognoverunt] id est non approbaverunt viam que ducit ad pacem, id est ad bonam conversationem sive preceptorum adimpletionem.
marg.| Non est timor Dei] Propter hoc non cognoverunt, quia Ecclesiast. 1.b. et Prv. 1.a. Initium sapientie timor Domini. Et quia posset aliquis dicere, hec auctoritas non intelligitur de illis, ostendit quod imo.
marg.| {h} Quia scimus] etc. lex prophete et Psalmista.
marg.| {k} Ut omne os obstruatur] Propter hoc dicit David illud, ut omne os Iudeorum, etsi Iudei sunt peccatores qui legem habebant, multo fortius omnes alii.
marg.| {l} Quia] id est ergo ex quo omnes etiam Iudei declinarent   [ex operibus] etc.
marg.| {m} Coram illo] id est iudicio Dei licet multi iudicio hominum per legem iustificarentur.
Numérotation du verset Rm. 3,5 
marg.| {7. 22ra} Litteraliter.
marg.| {a} Si autem iniquitas nostra] ut dictum est in prima parte huius capituli. Respondet Anthypophore, que sibi posset fieri ex eis, que dixerat in precedenti capitulo. Posset enim videri, quod lex non fuisset utilis. Et respondet, quod immo. Et iterum, quia posset dicere quis quod utilis fuisset si credidissent omnes, sed quidam illorum non crediderunt, ideo respondet, quod incredulitas quorundam non evacuabit fidem. Et hoc ostendit auctoritate David quam quidam pervertebant. Ostendit etiam quod hoc non potest intelligi, sicut dicebant. Erat autem duplex error de ipsa. Quidam dicebant, quod Deus volebat, quod peccaremus, ut iustior appareret, unde dicebant   [Ut iustificeris] id est ut iustior appareas. Hoc primo improbat per inconveniens, quod ex hoc sequitur, videlicet, quod iniuste puniret peccatores. Et hoc esse inconveniens probat per articulos fidei, quia Deus iuste iudicabit mundum. Alii dicebant quod ideo volebat Deus, ut peccaremus, ut augmentaretur eius iustitia. Unde exponebant.   [Ut iustificeris] amplius, scilicet quod improbat ibi :   [Si enim veritas] Dicit ergo :   [Si autem] quasi dicat recte intelligendum est hoc.   [Ut iustificeris] etc. Et non hoc modo, ut Deus iustus appareat.
marg.| {b} Autem] id est quia si.
marg.| {b} Commendat] commendabilem ostendit.
marg.| {d} Quidem dicemus] id est {7. 22va} Δ quid ex hoc sequitur.
marg.| {a} Numquid iniquus est Deus] id est iniustus ?
marg.| {b} Qui infert iram] id est vindictam peccatoribus, ex quo vult eos peccare.
marg.| {c} Secundum hominem] Ne quis posset credere quod Apostolus hoc diceret ex se, ideo dicit quod ipse non dicit ita, sed aliquis fatuus homo posset ita dicere et hoc est   [Secundum hominem dico] [Alioquin] id est si est iniquus.
marg.| {e} Quomodo iudicabit] etc. quasi, non potest esse iustus in iudicando mundum, quod est contra fidem.
marg.| {f} Si enim veritas] Hic improbat alium errorem quod iniquitates nostre non augmentant iustitiam Dei.
marg.| {g} Enim] id est quia.
marg.| {f} Si veritas Dei] id est iustitia.
marg.| {i} Abundavit] id est maior fuit.
marg.| {k} In gloriam ipsius] ut gloriosior esset.
marg.| {h} In meo mendacio] id est propter peccatum meum quod est mendacium.
marg.| {l} Quid adhuc iudicor] et est, quasi non deberem damnari a Deo propter peccatum meum.
marg.| {m} Tamquam peccator] quia non debet mihi imputari peccatum, quia cogor a Deo peccare ut eius iustitia crescat. Iterum si verum est quod iustitia Dei abundat propter peccata nostra, quid id est cur non.
marg.| {n} Faciamus mala ut veniant bona] Deo scilicet, ut scilicet crescat iustitia Dei.
marg.| {o} Sicut blasphemamur] id est blasphemando nobis imponitur a quibusdam, et sicut quidam aiunt nos dicere, id est predicare hoc scilicet.   [Faciamus mala ut veniant bona]
marg.| {p} Quorum] sicut mihi falsum imponunt.
marg.| {q} Damnatio iusta est] et damnatis non est credendum, unde nec eis.
marg.| {r} Quid igitur] Apostolus volebat ostendere quod lex non erat inutiliter data, quia plus fuit Iudeo ex hoc quod legem habuit quam gentili. Ad hoc respondet, quia videretur alicui quod conversi de Iudeis maiorem gratiam deberent habere quam conversi de gentibus quibus non fuit lex tradita. Et hoc est   [quid ergo] ex quo plus est Iudeo.
marg.| {s} Precellimus eos ?] in statu gratie. Et respondet.
marg.| {t} Nequaquam] imo pares sumus eis, quia eadem habemus sacramenta, et modo eadem eloquia.
marg.| *
marg.| {a} Si autem] etc. Iob. 35.b. Si peccaveris, quid ei nocebis, et si multiplicate fuerint, etc. Porro, etc. Et in eodem 22.a. Quid prodest Deo si iustus fueris, aut quid confers ei, etc. quasi dicat nihil, quia dicit Ps. Bonorum meorum non eges.
marg.| *
prol.| {d} Alioquin
marg.| {d} Alioquin quomodo iudicabit Deus hunc mundum] Iudicabit orbem terre in equitate, ut Ps. 95. innuit. Et Is. 11.a. Non secundum visionem oculorum iudicabit, neque secundum auditum aurium arguet, sed iudicabit in iustitia pauperes, et arguet in equitate pro mansuetis terre, quia erit iustitia cingulum lumborum eius Sap. 5.d. Induet pro thorace iustitiam, et assumet pro galea iudicium certum. Is. 59.d. Indutus est iustitia ut lorica.
marg.| {f} Si enim veritas Dei in meo mendacio] Iob. 13.a. Non indiget Deus vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos. Act. 17.f. Non humanis manibus colitur indigens aliquo. Et est contra illos qui in sermonibus admiscent mendacia ut credatur veritas.
marg.| {o} Faciamus mala ut veniant bona] Hoc dicunt multi ipso facto. Unde Ier. 44.d. Facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro, etc. et saturati sumus et bene nobis erat, ex eo autem tempore quo cessavimus sacrificare regine celi, et libare ei libamina indiguimus omnibus, et gladio et fame consumpti sumus. Et Ier. 12.a. Bene est omnibus qui prevaricantur et inique agunt. Iob. 12.b. Abundant tabernacula predonum, etc. Sed mentiuntur, non quia faciunt mala, veniunt eis bona, sed sicut dicit. Ps. 72. Verumtamen propter dolos posuisti eis, deiecisti eos dum allevarentur.
marg.| Litteraliter.
marg.| {u} Causati enim sumus] Hec est secunda pars huius capituli, in qua redit ad principale propositum videlicet quod lex non est necessaria, nec sufficit ad salutem quia non iustificat. Quod ostendit per auctoritatem David, qui loquens illis qui sub lege erant, dicit   [Omnes declinaverunt] Sed posset quis respondere, quod David non loquitur ibi Iudeis, et ideo ostendit quod immo dicens   [Scimus autem] etc. Ergo auctoritas David intelligitur de Iudeis. Est ergo argumentatio eius talis. Omnes qui sub lege erant declinaverunt a Deo, habentes autem legem erant sub lege, id est Iudei, ergo habentes legem declinarunt a Deo, ergo non sunt iustificati per legem, ergo lex non iustificat, Dicit ergo   [Causati enim sumus] id est causis et rationibus ostendimus, sup. 2.b.
marg.| {x} Grecos] id est gentiles.
marg.| {y} Quia non est iustus quisquam] Hic iustus sumitur a iustitia prout {7. 22vb} complectitur omnes virtutes, secundum quod dicitur impius iustificari.
marg.| {z} Non est] inquam iustus, quia non est   [intelligens] corde credendo.
marg.| {a} Non est requirens Deum] bene operando et ei serviendo.
marg.| {b} Omnes declinaverunt] a Deo deorsum ad creaturas, et ex hac declinatione.
marg.| {7. 23ra} Δ {a} Simul inutiles facti sunt] non tantum sibi, sed etiam aliis facti sunt inutiles.
marg.| {b} Non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum] Usque potest esse inclusivum, id est nullius qui faciat, etc. Vel potest esse exclusivum.
marg.| {c} Non est usque ad unum] id est Christum, id est nullus facit bonum nisi Christus.
marg.| {d} Sepulchrum] Dixerat   [non est qui faciat bonum] minus dicens plus significat, id est omnes faciunt mala.
marg.| Unde hic ostendit que mala.
marg.| {d} Sepulchrum patens] Ex hoc quod pateat potest poni aliquid in eo, et etiam fetor exit ab eo, quasi diceret, ex ore eorum non exit nisi fetor detractionis et spurcitie, et parati sunt recipere mortuos, et verbis suis mortificare vivos.
marg.| {e} Linguis suis dolose agebant] Is. 29.d. Populus hic labiis me honorat, etc. Ier. 12.a. Prope esto ori eorum. Mt. 22.b. Magister scimus, quia vera res, etc.
marg.| {g} Venenum]
marg.| Δ invidie et
marg.| {y} Quia non est iustus] quoad proximum.
marg.| {z} Non est intelligens] quoad seipsum.
marg.| {a} Non est requirens] quoad Deum. Unde ad Titum 2.b. Sobrie quoad nos, iuste quoad proximum, et pie, quod ad Deum vivamus in hoc seculo. Osee 4. Non est misericordia, non est veritas, non est scientia Dei in terra. Misericordia quoad se. Unde Sir. 30.d. Miserere anime tue placens Deo. Veritas, id est iustitia, quoad proximum. Non est scientia Dei, hoc est   [Non est requirens] Deum.
marg.| {b} Omnes declinaverunt] Pauci* sunt qui non declinaverunt. Ex hac declinatione est omne peccatum, quia omni creatura superior est anima, et quando non heret Deo per amorem inclinatur, quia facta est ut superius erigeretur.
marg.| Cum igitur peccare sit spreto incommutabili bono, rebus commutabilibus adherere, patet quod hic ponit primum fontem et originem peccati Is. 59.b. Semite eorum incurvate sunt, etc. id est cogitationes et desideria, Prv. 2.d. Inclinata est ad mortem domus eius, et ad inferos semite illius.
marg.| Semite, id est breviorem viam elegit ad eumdem ad inferos. Prv. 5.a. Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. Et Ps. 16. Oculos suos statuerunt declinare in terram. Unde Dn. 13.a. Averterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos ut non viderent celum. Hec fuit origo peccati illorum. Sed de quolibet iusto dicit Ps. 83. Ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrimarum in loco quem posuit.
marg.| {a} Inutiles facti sunt] Cum homo debet esse utilis aliis, ex quo se inclinat deorsum, nec potest alios sursum trahere nisi miraculose, sed potius deorsum per malam doctrinam vel exemplum. Unde Augustinus in libro de natura boni. Hec enim lex est divine providentie, ut homo a superioribus adiuvetur ad cogitandam aut percipiendam Dei gratiam, quantum ad Deum, ad eadem autem provocatur si inferiores adiuvant. Et propter hoc dicit Apostolus ad Gal. 6.a. Alter alterius onera portate. Ideoque sancti viri cervis comparantur. Ct. 3.b. Adiuro vos filie Hierusalem per capreas cervosque camporum. Quando enim cervi debent transuadare, debilior ponit caput suum super dorsum alterius.
marg.| Similiter sancti transeuntes per mare huius mundi, se invicem iuvant. Unde Eph. 4.a. Supportantes invicem in caritate.
marg.| {b} Non est qui faciat bonum] Ier. a. Circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate in plateis eius an inveniatis virum facientem fidem. Eccles. 7.c. Non est homo iustus in terram qui faciat bonum et non peccet.
marg.| {c} Non est usque ad unum] inclusive, vel exclusive, id est solus Christus. Unde 1Pt. 2.d. et est sumptum de Is. 53.c. Qui peccatum non fecit, nec, etc. Eccles. 7.d. Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni, quia nulla fuit sine peccato originali ad minus, et solus Christus inter homines crevit sine originali.
marg.| {d} Sepulchrum patens] a quibus fetentia verba exeunt ut scurrilia, presertim luxuriosa. Eccles. 11.d. Multe sunt insidie dolosi, sicut enim eructant precordia fetentium. Sic ordina litteram Ecclesiastici. Sicut enim quia eructant, sic precordia eructant fetentium. Et hoc est quod subdit.
marg.| Bona enim in mala vertens insidiatur et in electis ponit malum, detractor est iste Apc. 9.d. De ore equorum procedunt ignis, fumus et sulphur. Bene dicuntur equi diaboli detractores, sicut predicatores equi Domini, quia ferunt diabolum in ore.
marg.| Et ab aliis tribus plagis occisa est etiam tertia pars hominum, per ignem, verba blasphemie et iracundie : per fumum qui res obscurat, verba detractoris, per sulphur verba spurcitie. Tales sunt velut dracones, immo similes sunt inferno. Unde subdit. De puteo ascendebat fumus de fumo, obscurata est tertia pars solis, et tertia pars stellarum. Et etiam illi qui in Ecclesia : sunt maximi, in se obscurantur per verba detractionis, qui vix est ita bonus qui non moveatur {7. 23rb} ad verba detractorum, Ier. 5. de pharetra eius quasi sepulchrum patens. Os enim est pharetra diaboli, et plenum sagittis.
marg.| {f} Dolose] exterius simulans bonum et interius machinans malum, Ier. 5.f. Facti sunt aucupes insidiantes et ponentes laqueus et pedicas ad capiendos viros. Auceps voluntate blanditur, sic detractores et adulatores. Prv. 29.a. Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur, amico suo rete expandit pedibus eius.
marg.| {g} Venenum aspidum] quod dulce est, ut dicunt postille, et ex hoc periculosius et magis nocet, quia facilius sumitur, et sic verba istorum.
marg.| Unde. Molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt iacula. Et notat quod dicit. [Venenum sub labiis] quasi latens. Ecclesiast. 12.d. In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam. Prv. 11.b. Simulator ore decipit * amicum suum.
marg.| {a} Maledictione] Maledicis verbis.
marg.| {b} Amaritudine] amaris minis. Et nota quod hic attenduntur quinque de lingua, quod est vaniloqua, impudica magniloqua, dolosa, maledica.
marg.| Impudica, ibi [Sepulchrum patens] quia ex lingua impudica non exit nisi fetor verborum scurrilium et luxurie. Unde Seneca. Fetore narium mulieres corrumpunt et proprias communes faciunt. Apocalyps. 9.d. de ore eius exibit fumus, sulphur, et ignis. Ecclesiast. 9.b. Colloquium eius quasi ignis exardescet. Lingua dolosa tangitur ibi :   [Linguis suis dolose agebant] Sed de viro iusto dicitur. Qui non facit dolum in lingua sua. Iob. 1.g. Ecce vere Israelita in quo dolus non est.
marg.| Vaniloqua dicitur quoad otiosa, et tangitur [Venenum aspidum sub labiis eorum] quia est dulce. Et quia super illud Iob. 20.b. Panis illius in utero eius vertetur in fel aspidum, dicit Glossa quod venenum illud facit homines obdormire, quod est propter nimiam eius frigiditatem : sic talia verba faciunt obdormire homines in peccato scilicet, et refrigerant eum ab opere bono.
marg.| Maledica tangitur, ibi [Maledictione] Contra hoc est. In detractione parcite lingue. Sap. 1.c. Ioel. 1.b. Dentes eius ut dentes leonis et molares illius ut catuli leonum.
marg.| Isti peiores videntur esse Balaam. Nm. 23.b. Quomodo maledicam cui non maledixit Dominus, aut qua ratione detester quem non detestatur Dominus. Detractores vero etiam bonis maledicunt.
marg.| Lingua magniloqua tangitur, ibi [Amaritudine] unde Glossa dicit id est minus. Unde. Is. 5.g. Rugitus eius ut leonis, rugiet ut catulus leonum. Is. 10.g. Agitabit manum super montem filie Sion id est bonis comminabitur. Unde Is. 37.e. Super quem exaltasti vocem tuam, et levasti altitudinem oculorum tuorum ? An sanctum Israel. Prv. 28.c. Leo rugiens et ursus esuriens princeps iniquus super populum pauperem.
marg.| {c} Veloces pedes] In hoc notatur impetuositas peccati. Prv. 1.b. Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. Ier. 2.e. Cursor levis explicans vias tuas. Is. 59.b. Pedes eorum ad malum currunt, etc. Ier. 8.c. Omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus impetu vadens ad prelium, ad effundendum sanguinem. In hoc notatur propalatio peccati. Sicut sanguis extra vasa apparet, ita peccatum apertum. Is. 3.b. Peccatum suum sicut Sodoma predicaverunt, nec absconderunt, quasi dicat non dimiserunt intra vasa Ier. 2.g. Non in fossis inveni eos.
marg.| {d} Contritio in viis] In hoc notatur peccati pena in presenti in perpetrando ipsum. Unde damnati dicunt. Sap. 5.a. Ambulavimus vias difficiles. De utroque. Ier. 6.f. Tribulatio apprehendit nos in presenti, dicunt peccatores, in inferno dolores ut parturientis. Ps. 7. Concepit dolorem, peperit iniquitatem. Nota quantitatem pene, quia delectatio solet esse in concipiendo, {7. 23vb} dolor est in pariendo. Sed si dolor esset in concipiendo, valde maior deberet esse in pariendo. Ier. 9.b. Ut inique agerent laboraverunt.
marg.| {e} Infelicitas] In futuro Contritio super contritionem vocata est. Ier. e. Contritio pena inferni, super contritionem penam presentem. Prv. 16.d. Novissima eius ad mortem ducunt.
marg.| {f} Viam pacis] id est pacificam, que ducit ad pacem. Hec est bona conversatio, sed in peccato patitur rebellionem a seipso in propria conscientia. Prv. 12.d. in semita iustitie vita, Et 4.b. Viam sapientie monstrabo tibi, etc. currens offendiculum non habebis. Ier. 6.d. State super vias vestras et interrogate de semitis antiquis que sit vita bona, etc.
marg.| {g} Non est timor Dei ante oculos eorum] Ideo viam pacis non cognoverunt. Unde Ps. 9. Non est Deus in conspectu eius, et ideo iniqui sunt. In bonis autem est timor Dei. Unde Sir. 15.a. Qui timet Deum, facit bona.
marg.| {i} Quecumque lex loquitur his] etc. Non advertunt quod Deus in lege maxime loquitur contra eos. Ier. 2.b. Sacerdotes non dixerunt, ubi est Dominus et tenentes legem nescierunt me. Hodie adimpletur in eis illud 2Rg. 12.e. Urias defert litteras mortis sue.
marg.| {k} Ut omne os obstruatur] quia sapientes in scripturis non possunt habere excusationem, quomodo ergo insipientes, et ita nullus se poterit excusare. Ps. 106. Omnis iniquitas oppilabit os suum.
Numérotation du verset Rm. 3, moraliter 
marg.| Resume quod supra dictum. Ex operibus legis non iustificari.
marg.| Item Gal. 2.d. Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum, manifestum est, et hoc est, quia non in eo quod bene operatur quis bonus est.
marg.| Unde Prv. 16.a. Spirituum ponderator est Dominus, non dicit operum.
marg.| Unde per Ps. 49. Numquid manducabo carnes taurorum, {7. 24rb} etc. Simile contra quosdam, qui edificationibus Ecclesiarum credunt sibi placare Dominum, numquid habitabo in domo facta lapidibus. 1Rg. 12.e. Saul credidit placare Dominum sacrificiis, cui dixit Samuel. Numquid vult Dominus holocausta aut victimas, aut non potius ut obediatur voci eius ? Unde Augustinus in libro de operibus monachorum. Citius enim exaudiatur viri obedientis oratio quam Christi contemnentis.
marg.| {a} Per legem] cognitio peccati, quia ipsa est. Et dicit Gregorius Quia distorta non nisi ad regulam corriguntur. Za. 2.a. Ecce vir et in manu funiculus mensorum. Hic fuit filius Dei habens in opere legem Evangelii ad mensurandum affectus nostros.
marg.| Et dixi, quo vadis ? Et dixit ad me, ut metiar Hierusalem, id est fidelem animam, et videam quanta sit longitudo eius, id est caritas, etc.
marg.| {e} Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est] id est quia idiote et simplices precepta Dei manifestant opere magis quam litterati.
marg.| Unde Augustinus in libro confessionum. Heu indocti celum rapiunt, et nos cum doctrinis nostris ad infernum demergimur.
marg.| Io. 7.g. Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Phariseis, sed turba hec que novit legem. Is. 1.a. Cognovit bos possessorem suum, etc. 1Cor. 1.d. Non multi sapientes, etc.
marg.| * Sed que
marg.| {a} Per legem] tantum est   [cognitio peccati] Glossa Non consumptio.
marg.| Ergo lex secundum quod per eam erat cognitio peccati, non consumebat peccatum, ergo nec iustificabat, sed ipsa erat proprie cognitio peccati quantum ad moralia, ergo lex non iustificabat quantum ad moralia.
marg.| Contra, supra in Glossa Non secundum moralia que utique iustificabat.
marg.| Preterea, si in lege moralia non consumebant peccatum, et modo sunt eadem moralia que prius, ergo nec modo consumit peccatum.
marg.| Si dicatur quod istud, per legem cognitio peccati, non consumptio intelligitur de ceremonialibus : Tunc quero, quomodo per ipsam sit cognitio peccati. Preterea per circumcisionem erat peccati consumptio.
marg.| Solutio. Ad primum dicendum, per legem, id est per legalia erat cognitio peccati, quia secundum diversitatem peccatorum fiebant sacrificia diversa, et secundum maioritatem ut patet Lv. 4. Si peccaverit sacerdos, si princeps, si populus, si anima.
marg.| Per moralia autem non ostenditur peccati quantitas, sed tantum quando peccatum est, ut, non fornicaberis, etc.
marg.| Vel fiat vis in hoc quod dicit consumptio, quia legalia vel moralia numquam in aliquo consumebant peccatum omnino, eo quod semper remanebat debitor pene limbi. Unde etiam circumcisio hanc obligationem non amovebat, et ita nec omnino consumebat peccatum.
marg.| Unde Mt. 3.d. Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me.
marg.| Glossa id est a peccato originali mundari, id est a pena limbi.
marg.| Cavere autem non potest. Contra. Adam solis naturalibus potuit peccato resistere, quia dicit Augustin. quod habuit unde posset stare, sed non habuit unde posset proficere, sed nos habemus eadem naturalia, ergo solis naturalibus possumus cavere peccatum : Forte solvet, Adam non habuit corrupta naturalia, sicut et nos, unde potuit per illa, nos non possumus. Sed contra. Nonne quis naturali erubescentia cavet aliquod peccatum, sic et quodlibet, vel propter avaritiam retrahitur etiam quis a peccato quandoque. Preterea omne peccatum voluntarium, constat quod voluntas seu liberum arbitrium est, ergo sola voluntate potest caveri peccatum.
marg.| Solutio. Dic quod quodlibet vitiari potest, non tamen omne, sicut est exemplum de nauta qui potest quodlibet foramen navis obstruere, non tamen omnia.
marg.| Quod dicit de Adam, respondetur quod non ita de facili possumus resistere sicut Adam, vel possumus ad horam non diu. Ier. capitul. 9.f. Mors per fenestras, et cetera in sequenti, infra capitulo 4. Noscit peccatum,
marg.| Λ Lc. 12.f.
marg.| * Sed que stulta sunt mundi, id est qui nihil sciunt de mundo testantur a lege et prophetis. Quod significatum est Mt. 17.a. Ecce apparuerunt ei Moyses et Elias loquentes cum eo.
marg.| In quo significatum est quod lex que per Moysen, et prophete qui per Eliam, perhibent testimonium de his, que Christus predicavit.
marg.| {a} Iustitia autem Dei per fidem] quia Hab. 2.a. Iustus in fide sua vivet.
marg.| {c} Omnes peccaverunt] quantum ad originale in Adam et habent illud a nativitate : unde Ps. 50. In iniquitatibus conceptus sum. Glossa Peccatis originalibus. Et alibi Ps. 17. Preoccupaverunt me laquei mortis, id est peccata originalia, que illaqueant animam ut trahant ipsam ad mortem peccati, et mortem inferni. Iob. 14.a. Quis potest facere mundum immundo conceptum semine : Quantum ad hoc ergo non est distinctio, sive sit Rex, sive Episcopus, sive quilibet alius. Unde Sap. 7.a. Nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.
marg.| Similiter non est distinctio quin omnes peccaverint peccatis superadditis. Unde Eccles. 7.c. Non est enim homo iustus qui faciat bonum, et non peccet. Prv. 20.b. Quis potest dicere : mundum est cor meum, purus sum a peccato ? Et ideo subiungit Apostolus.
marg.| {d} Et egent gloria Dei] id est iustificatione, et qua Deus apparet gloriosus, ut dicit Glossa Et nota quod ex parte Dei tria precipue laudabilia sunt in homine, scilicet, potentia, sapientia, benignitas, que maxime relucent in iustificatione impii.
marg.| Ibi relucet eius benignitas et eius largitas. De qua Iacob. 1.a. Dat omnibus affluenter et non improperat, et hoc non tantum dignis, non tantum potentibus. De hac gloria dicit Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo.
marg.| Item in hoc apparet eius potentia, imo impotentia : Quia dicit Augustinus Maius est de impio facere pium, quam creare celum et terram. Sed apparet omnipotens in creatione celi et terre, ergo et multo magis in iustificatione impii. Unde Sap. 11.d. Misereris omnium, quia omnia potes, id est in hoc manifestas omnipotentiam tuam, quia misereris omnium. Unde in collecta : Deus qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas. Et propterea homo diceretur valde potens, qui habens inimicum suum in manibus, auderet dimittere eum alia vice puniendum, et Rex qui militi suo dedisset castrum, et ille insurgeret contra eum, sed adhuc daret aliud, diceretur, hoc facit, quia quoties voluerit poterit se vindicare de eo.
marg.| Ergo similiter cum Deus pepercit nobis contra eum facientibus, et cum hoc dederit gratiam suam patet quod ipse est maxime potens. Item in hoc apparet eius sapientia gloriosa, secundum quod dicit Is. 21.b. Babylon dilecta posita est mihi in miraculum, sicut architectus qui vas solidum omnino confractum vel ruptum resarciret, appareret valde sapiens. Si quis peccat mortaliter, imago Dei conteritur in corpore ipsius.
marg.| Unde Sir. 21.c. Cor fatui quasi vas confractum. Ergo recte dicitur : Babylon dilecta posita est mihi in miraculum id est ad honorem meum, quia per hoc apparet mirabilis* sapientia mea, qui reintegravi in ea imaginem.
marg.| {a} Iustificati gratis] sine meritis, pro nihilo, Is. 34.d. Hec est hereditas servorum Domini, et iustitia apud me dicit Dominus. Et sequitur : Omnes sitientes venite ad aquas, et qui non habetis argentum, id est opera precedentia que sunt quasi pretium iustificationis, quasi dicat ego iustifico gratis, Ez. 36.e. Non propter vos ego faciam domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, Is. 52.a. Gratis venundati estis, et sine argento redimemini. Propter hoc dicit Ps. 58. Misericordia eius preveniet me.
marg.| {b} Per redemptionem que est in Christo Iesu] Hec redemptio fuit sanguis Christi. Ps. 100. Redemptionem misit Dominus populo suo, ad solvendum debitum limbi. Unde Is. 49.g. in persona antiquorum patrum : Numquid a forti tolletur preda, aut quod captum fuerit a robusto salvum esse poterit ? Et respondet Dominus : Sciat omnis caro, quia ego Dominus Deus tuus salvans te, etc. Hec redemptio figura fuit, 4Rg. 4.a. ubi mulier Sunamitis clamabat ad Heliseum, quia creditor suus propter debitum patris auferebat ei filios suos, et dedit ei oleum quo redemit eos.
marg.| Mulier Ecclesia, creditor diabolus, Heliseus, Christus dedit ei oleum, quia ex misericordia compassus.
marg.| {e} Propitiatorem] quia nobis reddidit placatum Deum patrem cuius eramus inimici.
marg.| Quod significatum est, Ex. 25.b. per propitiatorium quod erat super arcam, et super illud duo Cherubin glorie. Arca, Ecclesia a Christo protecta, et dicitur propitiatorium, quia sicut Moyses irato Domino contra populum, deferebat oves super tabulam illam que appellatur propitiatorium, et in ea apparebat quod Dominus placatus esset populo, sic in Christo nobis a patre dato apparet quod placatus sit super istud, id est in Christo, quia Deus est et homo, ipse est Deus et proximus noster, qui alligavit vulnera nostra. Unde in hoc significatur quod debemus eum diligere sicut Deum, et sicut proximum nostrum.
marg.| {f} In sanguine ipsius] 1Io. 1.c. Sanguis filii eius emundat nos ab omni peccato, Apc. 1.b. Lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Proposuit propitiatorem.
marg.| {g} Ad ostensionem iustitie sue] id est veritatis in promissis, sicut dicit Glossa
marg.| Unde dicit per Ps. 88. Et que procedunt de labiis meis non faciam irrita, Nm. 23.c. Non est Deus quasi homo ut mentiatur, nec ut filius hominis ut mutetur, dixit, et non faciet, locutus est, et non implebit, quasi dicat non. Proposuit inquam.
marg.| {h} Propter remissionem precedentium delictorum] intransitive, ut remittat peccata ante adventum commissa.
marg.| * {a} In sustentatione Dei] id est patientia Dei, eo quod non statim puniebat.
marg.| {b} Ad ostensionem iustitie] que iustificat, quasi dicat venit ut poneret finem vitiis, et hoc est propter remissionem delictorum, et proventum daret virtutibus, et hoc est ad ostensionem iustitie.
marg.| Unde Dn. 9.f. Septuaginta hebdomades abbreviate sunt super populum tuum, etc. ut consummetur prevaricatio, et finem accipiat peccatum, etc. [Ad ostensionem iustitie eius] quia iustificat impium. Sed quia non venit tantum ad iustificandum presentes addidit   [propter remissionem delictorum precedentium] hominum, transitive precedentium adventum Salvatoris.   [Precedentium] patrum. In quorum persona dicit Is. 8.c. Expectabo Dominum qui faciem suam abscondit a domo Iacob. Et Is. 38.c. Ut pullus hirundinis sic clamabo, in vico expectantes in limbo, pastum eterne refectionis, meditabor ut columba, id est gemam. Et ideo dicit per Ps. 11. Propter gemitum pauperum nunc exurgam. Sed dicit, meditabor, quia ex meditatione de adventu Salvatoris gemebant. Attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelso, quasi ex tedio expectandi sunt attenuati, Iob. 19.a. Ecce clamabo vim patiens, et nemo exaudiet ; vociferabor, et non est qui iudicat inter me, et diabolum, semitam meam circumdedit, in hoc vim patior, et transire non valeo a limbo ad vitam eternam.   [Ad ostensionem iustitie eius in hoc tempore] Ad ostendendum in hoc tempore per mortem filii sui quam districte iudicabit, si sic iudex suspendit filium suum iustum. Ideo dicebat Luc 23.e. Si hec fiunt in viridi, in arido, quid fiet ? 1. Petr 4.d. Si iustus vix salvabitur, cum maxima pena, impius, et peccator ubi parebunt ? Lc. ult. d. Nonne si oportebat Christum pati, et sic intrare
prol.| * in gloriam
marg.| Λ Lc. 12.f. Servus sciens, etc. Et tamen facit Eccl. 1.d. Qui apponit scientiam, etc. Ioseph accusatus, Gn. 39.d. Et fratres eius dixerunt, Gn. 42. Quia quedam cognita, etc. Contra. Aut illa erant contra legem scriptam, {7. 24vb} aut contra naturalem. Si contra scriptam, ergo nondum essent peccata, quia nondum erat lex scripta. Si intelligitur de illis peccatis que contra legem naturalem erant, falsum est quod dicit : Que ante ignorabantur, etc. Huius solutio habetur infra 7.b. super illud : Concupiscentiam nesciebam, etc. Per legem cognita sunt, id est per maledictiones legis. Dt. 27.d. Maledictus omnis qui non fecerit omnia que scripta sunt in libro.
marg.| Iustitia Dei, id est que a Deo. Non hominis, id est non ab homine. Iacob. 1.c. Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, etc. Sed quia induit impium Lc. ult. g. Sedete in civitate donec induamini virtute ex alto. Gal. 3.d. Quotquot baptizati estis, Christum induistis, id est virtutes exemplares Christi Ps. 131. Sacerdotes tui induantur iustitiam, etc. per imitationem. Is. 59.d. Indutus ut lorica. Mittit ad iustificandum Deum, quia per hoc quod lex ostendebat eis morbum suum, et quod ipsi videbant munificentiam suam ad implendum eam, per hec duo mittebat eos lex ad Deum iustificantem. 1Cor. 1.d. Factus est nobis sapientia, id est facit nos sapientes, iustos, etc. Quia de promissione.
marg.| De hac scilicet Za. 1.a. Convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Ez. 18.f. Quacumque hora ingemuerit, etc. Lc. 1.e. Recordatus misericordie, etc. Sed si hec iustitia habet originem de promissione, ergo antequam facta esset huiusmodi promissio, non erat illa iustitia Dei.
marg.| Solutio. Ab initio creationis omnis fuit ista iustitia Dei, quia in corde hominis statim fuit scriptum quod Deus esset summe misericors, et ex hoc iustum est quod dimittat peccata quando revertitur ad eum.
marg.| Iustitia enim est, quia exsolutum est quod promissum est. Non ergo misericordia, quod falsum est.
marg.| Sed dicendum quod iustitia quandoque dicitur exigentia meritorum, et tunc sequitur ex iustitia, non ergo ex misericordia.
marg.| Non ex misericordia quandoque dicitur fidelitas premissa, et tunc non sequitur ex iustitia Dei, ex hoc non ergo ex misericordia, vel ex gratia.
marg.| Quia non suscipere iniquitas est. Sed Deus non potest inique agere, ergo non potest non suscipere fugientes ad se. Item de quibus confugientibus intelligitur hic, si de iam habentibus gratiam : ergo iam sunt suscepti, si non de habentibus, sed tales sunt in peccato, ergo digni sunt morte eterna, ergo sunt digni non suscipi a Deo, ergo non est iniquus si non suscipit eos.
marg.| Solutio, intelligitur de confugientibus ad Deum qui faciunt quod in se est. Quia querit utrum habeant gratiam. Dicendum quod incipiunt habere statim quando se preparant, sed nondum habent.
marg.| Et quod dicit : Iniquitas, id est inequalitas, id est videretur esse ex quo converteretur ad se, et facientem quod in se est promisit recepturum.
marg.| Que fides impetrat quod lex imperat, ergo ex virtute fidei est quod homo facit quod lex imperat. Dicendum, id est per fidem obtinemus, quod lex specialiter imperat. Utrumque enim iustitia, scilicet et fides, Dei quoad iustitiam. Et Christi quoad fidem. Per spiritum gratie, id est per Spiritum sanctum datorem gratie. Legem et misericordiam. Prv. infine. Lex clementie in lingua eius. Prv. 3.b. Post illam parabolam : Longitudo dierum in dextra eius, etc. Ibi dicit Beda. Iuxta antiquam translationem parabolarum divitie et gloria sequitur, quod nostri codices non habent. Ab ore eius proficiscitur iustitia, legem autem et misericordiam in lingua portat. Quia celitus. Iacob. 1.c. Omne donum perfectum desursum est, etc. Et vere in omnes, secundum Anselm. non est in omnes. Unde in epist. Epiphanie, que sumitur ab hoc loco non legitur hec clausula : In Adam peccaverunt.
marg.| In Adam, facit pro illis qui dicebant quod peccatum originale est in anima pueri macula quedam a peccato Ade, et feditate carnis, et sententia Dei, que est : Quacumque die comederitis, etc. Dicunt etiam, constat quod peccatum originale non est in anima a creatione, nec a feditate carnis, quia ipsa est pena, et omnis pena bona, et ideo a Deo.
marg.| Ideo dicunt quod ipsum est macula a peccato et aliis duobus, sicut in adulto ex peccato luxurie precedente relinquitur quedam macula in anima. Alii dicunt quod illud ipsum originale est peccatum a quo est macula in anima, et illud est fomes successus, sed post Baptismum est tantum pena, sicut si Deus per maculam auferret peccatum a fornicatione
marg.| Λ remaneret
marg.| Λ remaneret actio tantum, et posset dici, hec actio modo non est peccatum, sed ante hoc fuit peccatum. Unde peccatum originale in baptismo transit reatu, sed remanet actu. Hec opinio melior videtur. Unde quod sic dicitur. Omnes peccaverunt in Adam, id est omnes ab Adam contrahunt feditatem carnis, et corruptionem, a qua est peccatum in anima. Omne genus humanum, id est omni generi humano. Damnationem, quia propter peccatum originale est quilibet exclusus a paradiso.
marg.| Sed iterum solet hic queri, si omnes peccavimus in Adam peccante, et suscepimus ab eo culpam, quare in eo similiter penitere non possimus, sed suscipimus veniam, et gratiam, cum Deus sit pronior ad miserendum quam ad condemnandum ? Et huius ratio potest esse, quia penitente Adam nihil factum est in eo peccante ex quo contrahimus peccatum, scilicet {7. 25rb} feditas, et corruptio in carne eius quam omnes habent, et ex ea peccatum.
marg.| Sed adhuc posset queri, propter quid non est factum aliquid in ipso ex quo contraheremus penitentiam ? Et huius ratio est, quia peccatum immediate est ab homine, gratia autem, et penitentia immediate a Deo. Et culpam, id est causam culpe, id est feditatem carnis a qua est fomes in anima qui est peccatum. Per hoc est Deus gloriosus, quia per hoc apparet summe largus. Ex quo enim tantum bonum sicut est gratia dat impiis inimicis suis, quid ergo dabit bonis ? Sine qua nec infantes.
marg.| Argumentum quod pueri baptizati habent virtutes. Quidam tamen posuerunt quod non, dicentes quod habent gratiam purificantem, et facientem dignum vita eterna, sed non habent gratiam habilitantem eos ad opera, et hec est virtus.
marg.| Sed quando facti sunt adulti, datur ei virtus que habilitat eos ad operandum. Sed contra hoc est quod additur hic. Nec grandes salvi fieri possunt, etc. de quibus constat quod habent virtutes sive gratiam habilitantem ad opera. Cum ergo dicat indistincte, sine qua nec infantes, nec grandes, etc. patet quod intelligitur de gratia que est virtus. Universa enim massa, que scilicet est ab Adam, infr. 11. capitulo non iniuste redderetur.
marg.| Ex hoc videtur quod omnes potuisset damnasse Deus, et damnare. Ad quod facit quod postea sequitur. Recte nullus posset iustitiam Dei culpare universos si vellet damnantis. Sed si hoc est, ergo iustitia Dei non exigit ut omnes damnentur.
marg.| Sed super 2Tim. 2. Seipsum negare non potest, dicit Glossa Non post negare suam iustitiam, ergo cum ipsa exigat omnes damnari, Deus omnes damnabit.
marg.| Solutio. Non potest negare seipsum, nec suam iustitiam, sed sua iustitia non exigit omnes damnari, quia iustitia permixta est misericordie, sed iniustitie nostre hoc exigunt. Unde non iniustus redderetur quantum ad merita nostra. Similiter nullus posset culpare iustitiam eius si damnaret omnes, considerando scilicet, merita. Non iustificati per legem. Hoc contra Iudeos. Non per propriam voluntatem. Hoc dicit contra eos qui attribuebant iustificationem suam libero arbitrio. Non quod sine voluntate nostra fiat. Ergo voluntas nostra coadiuvat ad hoc ut gratiam habeamus. Contra Augustinus Gratia est bona qualitas mentis quam Deus in nobis, et sine nobis operatur. Dicendum quod voluntas preparat hominem, unde non sine voluntate preparante. Quod dicit Augustinus sine nobis intelligitur sine nobis operantibus, quia homo non cooperatur Deo in infusione gratie, sed non sine nobis operantibus homo non operatur preparando se ad gratiam. Ut sana voluntas impleat legem, etc.
marg.| Sed Adam habuit sana naturalia, ergo ex puris naturalibus potuit implere legem. Contra. Non habuit caritatem ; impletio autem legis caritas est, infr. 13. capitulo ergo non potuit implere.
marg.| Et si Adam habuit sana naturalia, id est non diminuta per peccatum, tamen erant debilia in se, unde legem non posset adimplere, id est perfecte implere : posset autem implere quoquo modo. Nihil boni antefaceremus unde hoc mereremur, id est gratiam.
marg.| Sed queritur cum aliquis in mortali existens multa faciens bona opera, quare non potest per illa mereri gratiam ? Eo quod illa bona non habent proportionem ad gratiam. Sed similiter bona facta in gratia non habent proportionem ad gloriam, ergo bonis operibus factis ex caritate non meremur vitam eternam.
marg.| Solutio. Nihil meretur quis bonis operibus in mortali, quia non servit Deo, sed sibi, et sue nature, sed operibus gratie servit homo Deo, et ideo meretur apud eum vitam eternam. Quia nihil precesserat, etc. Precesserunt bona opera, ergo ex illis damnari deberemus.
marg.| Solutio. Nihil, etc. nihil precessit in meritis nostris per quod possemus vitare damnationem.
marg.| Et iterum bona illa opera non erant computanda in meritis, quia illis nihil merueramus.
marg.| Nusquam alibi, ergo Abraham non fuit iustificatus, quia non erat datum pretium. Hoc alibi, ante passionem dicit, et revera nullus plene fuit iustificatus ante passionem, quia omnes descendebant in limbum.
marg.| De quo Petrus 1Pt. 1.c.
marg.| Nisi n. a nobis sumeret carnem, quia non sumeret aliunde.
marg.| Λ Non
marg.| {7. 25va} Δ
marg.| {a} In sustentatione Dei] quia expectabant adventum Salvatoris. Vel delictorum precedentium que facta fuerunt ante remissionem, et propitiationem, et sic construitur intransitive.   [In sustentatione Dei] quia patienter sustinebat, et non puniebat homines propter illam.
marg.| {b} Ad ostensionem iustitie] scilicet in promissis.
marg.| {c} In hoc tempore] quia non tantum apparuit fidelitas eius quantum ad patres preteritos, sed quantum ad eos qui sunt in hoc tempore gratie.
marg.| {d} Ut sit ipse iustus] id est appareat iustus in promissis.
marg.| {e} Iustificans eum qui ex fide est Iesu] id est qui credit in Christum Iesum.   [ Vel   proposuit propitiationem ad ostensionem iustitie sue] que apparuit esse districtissima in passione filii sui. Si enim permisit filium suum crucifigi eo quod habeat tantum vestem latronis non culpam, quid ergo faciet de pessimis peccatoribus ?
marg.| Δ
prol.| {a} Ubi est
marg.| Λ Nos redemisset. Contra Augustinus super Io. 1. Tanti emitur ut solus possideat. Et 1Cor. 6.d. Empti estis pretio magno, glorificate, et portate Deum in corpore vestro. Solutio. Proprie dicitur redemisse, ad significandum quod fueramus ipsius, aliquando tamen dicitur nos emisse ad innuendum quod alienati eramus ab eo, quoniam in nobis erat peccatum, sicut proprie emitur quod est non suum, sed alterius. Et reconciliatorem, 1Io. 2.a. Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris tantum, sed totius mundi. In sanguine, id est in fide passionis, vel effusione sanguinis, Apc. 1.d. Lavit nos in sanguine. Sine qua nihil placet Deo, Hbr. 11.b. Sine fide impossibile est placere Deo. Et intellige sine fide implicita vel explicita. Per fidem, et passionem, hec simul, etc. Ad idem super istud Hbr. 2.c. Dicebat eum propter quem omnia, etc. Ibi Glossa Mors Christi sanande nostre miserie convenientissima fuit ac valde necessaria, quia aliter nisi Christus moreretur, homo non redimeretur, et non redemptus periret.
marg.| Ergo fides sine passione nihil prodest, ergo Abraham non posset salvari nisi per fidem passionis. Sed si ita quod semper motus fuerit fide passionis, et Christus non fuerit passus ; ergo damnandus esset. Contra, decessisset in caritate. Solutio. Hic loquitur Glossa spiritualiter de fide passionis, que revera inutilis esset, nisi subsecuta fuisset passio, quin etiam non esset fides, quia fidei non subest falsum, quod obiicit de Abraham. Dicendum quod si accidisset Christum non fuisse passum, Abraham non fuisset motus fide passionis : sed alio motu ut salvaretur. Se esse veracem. Hic patet quod iustitia sumitur pro fidelitate. Deo scilicet patiente, Eccl. 8. Peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur, ego cognovi quod erit bonum timentibus {7. 25vb} Deum, qui verentur faciem eius. Per patientiam Dei, supr. 2.a. Pessimis tyrannis, id est demonibus serviendo, Io. 8.d. Qui facit peccatum servus est peccati. Finis hominis, id est humani generis. Per iudicium, 2Pt. 3.c. Vel ipse Christus qui iustificat peccatores, 1Cor. 1.b. Quod nullo alio tempore, etc. Ergo non potuit Deus alio tempore salvare mundum, vel mittere filium, vel alio ipse pati, nisi quo passus fuit. Contra dicitur quod propter vitium sodomiticum distulit. Unde Dt. 31.d. Propter iram inimicorum distuli, ergo potuisset plus distulisse. Preterea si non potuit, ergo non erat omnipotens.
marg.| Solutio. Fieri potuit, supple salva predestinatione qua promisit filium suum tali tempore, et mittere, et pati, alio tempore potuit, quia alio tempore potuit predestinare. Ubi nec penis materialibus, quod erat eis pena damni, resurrexerunt, ut dicitur Mt. 27.f. Quia penam actualem non sentiebant, ergo illi qui erant in limbo ante Christi adventum, nullum sentiebant dolorem. Contra Act. 2.d. Solutis doloribus inferni, Glossa Patet quod per descensum eius liberati sunt sancti a locis infernorum, qui licet in sinu Abrahe, id est in consolatione quietis essent, a dolore tamen mortis sive inferni non erant soluti, et ita dolebant.
marg.| Item differebatur eorum liberatio, Prv. 13.d. Spes que differtur affligit animam, ergo affligebantur, et sic dolebant, ergo penam sentiebant.
marg.| Item Za. 9.c. Convertimini ad munitionem, Glossa ad habitationem, ut pro brevi tribulatione eterna recipiatis munera. Ergo tribulationem sustinebant, et ita penam.
marg.| Item sicut in presenti vita gemunt pro dilatione patrie, ergo multo fortius in limbo. Sed si dolent, et penam sustinent, ergo status parvulorum qui modo decedunt sine baptismo melior est status eorum, quia non dolent. Solutio. Revera dolebant, sed nullam penam sustinebant ab extrinseco.
marg.| Unde ab inferno non inferebatur eis pena, tamen in inferno dolebant, quia sicut dicit Glossa super Act. non meruerant gaudia celi intrare donec fieret illud Prophete. In sanguine testamenti eduxisti vinctos de lacu, etc. Quod autem dicit statum parvulorum meliorem, non est, sicut ille qui Episcopatum expectat, et securus est, tamen dolet pro dilatione in meliori statu est, quam qui non expectat, nec inde dolet. Deum non videbant.
marg.| Sed queritur cum ex eadem caritate meruissent carere pena, et habere gloriam, quare potius habuerunt carentiam pene quam fruitionem glorie ? Solutio, per caritatem proprie meruerunt frui gloria, quia ad hoc est caritas proprie, et non meruerunt. Per eam carere pena.
marg.| Quod patet, quia aut hoc intelligeretur de pena eterna, aut de temporali.
marg.| Sed constat quod eterna dimittitur in sola contritione, si de presenti, non est iterum verum, imo per penitentiam quam plene egerant illi sancti Patres qui erant in limbo de genere Abrahe, Ioel. 8.d. Nos de genere Abrahe sumus, Lc. 4.b. Ne ceperitis dicere patrem habemus Abraham. Sine lege, id est non merito legis.
marg.| Numquid per legem Sanctorum ? non quia de illa gloriabantur, nec iustificabantur per illam. Non per laborem operum. Tangit istud Act. 15.c. Hoc est onus, quod neque nos, neque Patres nostri portare potuimus.
marg.| Sed per facultatem fidei, quod facit filios Dei, Io. 1.a. Dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius.
marg.| Exclusa est, Glossa id est manifestum est, in quo debes gloriari, que in Domino est, 2Cor. 10.d. Et est sumptum de Ier. 6.g. Non glorietur sapiens in sapientia, scilicet, nec fortis in fortitudine, scilicet nec dives in divitiis suis, sed in hoc glorietur qui gloriatur nosse me, et scire.
marg.| Unde et exclusores, quia noverunt ex confusione masse formam exprimere. Qui probati sunt, manifesti fiant. Lex que dicitur operum minando imperabat expresse opera ? quasi dicat lex virtute sua non iustificabat, sed tantum imperabat. Sed eadem ratione Evangelium debet dici lex operum, quia virtute sua nullum iustificat.
marg.| Item Evangelium dicitur lex fidei, quia occasionaliter iustificat.
marg.| Sed eadem ratione lex Moysi effectu aliter iustificat, ergo eadem ratione debet dici lex fidei.
marg.| Solutio. Considerandum est quibus loquebatur Apostolus,Λ quia illis qui confidebant in legalibus, dicentes sine eis non esse salutem, imo per ea dicebant etiam sine gratia iustificari facientes, unde legem operum appellant secundum intentionem eorum. Lex Evangelii dicitur lex fidei, quia aperte predicat fidem.
marg.| Unde alia etiam ratione dicitur lex operum, quia scilicet aperte precipiebantur in ipsa opera Lex fidei, quia expresse fidem determinat.
marg.| Unde Mc. 9.d. Omnia possibilia sunt credenti, Lc. 18.g. Fides tua te salvum fecit. Item dicitur lex operum, quia in {7. 26rb} iudicando plus attendit opus quam animum, sed Evangelium e converso, quod aperte manifestat Dominus dicens, Lc. 21.a. Quod vidua plus posuit in erario quam omnes alii. Et licet Evangelium mandet opera, denominatur tamen a nomine fidei ut a digniori, sicut etsi omnis martyr sit confessor, denominatur tamen martyr sicut confessor denominatur. Sed credendo impetrat, id est manifestat expresse quod homines per fidem impetrant gratiam operandi, id est voluntatem operandi ex gratia. Non enim ex ipsis est iustitia. E converso est in malo, quia enim male facit, malus est. Similiter in virtute politica ex eo quod bene operatur bonus est. Opera iustitie, id est que sunt ex iustitia. Gratiam perficiendi opera prestat, id est prestandam declarat, quia ostendit que sit illa gratia, et a quo petenda.
marg.| Et iustos facit per fidem, id est iustos fieri ostendit. Da quod iubes, Augustinus in libro Conf. Da quod iubes, et iube quod vis. Secundum hoc homo ex se non potest facere quod Deus iubet, ex quo opus est quod Deus det ei gratiam antequam posset facere.
marg.| Sed contra dicit Augustinus alibi. Anathema sit qui dicit Deum precepisse impossibile. Solutio. Sine gratia superaddita potest homo facere precepta legis, dicit tamen, da quod iubes, id est da gratiam mihi qua possim meritorie implere illud. Sine circumcisione aut veneratione sabbati. Argumentum quod preceptum de sabbato non est morale sed ceremoniale.
marg.| Preterea si esset morale, non videretur quod liceret cibaria preparari in die Dominica que successit sabbato. Sed si esset ceremoniale tunc queritur, quare potius enumeratur inter precepta legis moralia quam ad ceremoniale. Ad hoc solvunt quidam, dicentes, quod preceptum de sabbato ceremoniale est quantum ad hoc quod dicitur talis dies, sed tamen ad hoc quod una die celebris debet esse in septimana, morale est.
marg.| Sed melius videtur nobis quod simpliciter fuit ceremoniale. Si ulterius querat quis, quare ergo servatur ? Dicendum quod hoc non est quia preceptum in lege, sed quia sic institutum est ab Ecclesia.
marg.| Unde non successit dies Dominica sabbato. Quod patet, quia non observatur ita sicut sabbatum imo Ecclesia bene permittit litteras magnatorum in ea scribi. Quare autem enumeratur inter moralia ? Quia habet sibi annexum quod est morale, id est cultum Dei exteriorem. Cultus enim interior precipitur in precepto primo. Deus tuus unus est. In secundo est prohibitio idololatrie. In tertio de observatione sabbati, cultus exterior.
marg.| Unde non dicit. Memento quod diem sabbati observes, sed sanctifices. Et constat quod aliud est sanctificatio sabbati, et observatio eius, sanctificatio ergo non est in precepto, sicut super illud, Ioel. 2.d. Sanctificate ieiunium, dicit Gregorius Sanctificatio ieiunii sunt eleemosyne, et orationes, non ipsum ieiunium.
marg.| Quia autem sabbatum non sit proprie in precepto, patet per hoc quod repetitur de eo, Ex. 20.b. Lv. 23.a. Nm. 28.c. Nullum autem aliud repetitur donec, Dt. 5. omnia repetantur. Aut neomeniis, nova luna, a neos, quod est novum, et mene quod est defectus sive luna. Sed hoc intelligendum est de operibus precedentibus.
marg.| Sed contra Iacob. 2.d. Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est.
marg.| Solutio, id est manifestatus, quod esset iustus, vel id est amplius iustificatus. Sine quibus inanis est fides. Simile 15. de Trinitate capitulo 20. ubi queritur, utrum Deus pater genuerit voluntarie filium suum.
marg.| Et dicit, quod non genuit eum voluntarie, voluntate precedente generationem.
marg.| Hoc habetur in 1 sententiarum 6. distinctione. Ubi ait Iacob. 2.d. ipse Paulus 1Cor. 13.a. Non quin credens post per dilectionem, Gal. 5.b. Debeat operari.
marg.| Argumentum expressum, quod prior est fides, quam dilectio, et quod fides proprie operatur per dilectionem. Ly per, notat auctoritatem.
marg.| Sed dicendum quod imo sub auctoritate. Abraham voluit filium immolare. Gn. 22.b. Ut non magis sint iusti qui opera legis timore fecerant. Sed videtur, quod imo, quia si inequalia addas que remanebunt erunt equalia, sit ergo aliquis exercitatus in operibus largitatis, alius numquam, et dentur eis equaliter virtutes, ergo illi sunt inequales, quia adhuc remanet exercitatio ad opera largitatis in uno, et ita magis iustus, ergo similiter Iudei, quiΛ opera
marg.| Λ opera legis timore fecerant, postquam venerunt ad gratiam magis iusti sunt quam gentiles, ergo dicimus quod habitus politicus non sit formatus sive gratuitus quando infunditur gratia, sed remanet politicus in homine, et potest destrui caritate remanente in eo, ut patet in habitu prodigalitatis qui bene potest destrui sine caritate scilicet habitum alium subsequentem, vel per diutinam cessationem, ut si prodigus recedat per tempus longum in eremum. Quod obiicit, si inequalibus, etc. verum est, sed equalia non sunt addita inequalibus, quia illi habitui politico nihil additum est, quod si esset maior fieret. Etsi non sit in quo exterius operetur, in corde tamen serviens fervensque servatur, ex hoc et ex eis que sequuntur. In hac Glossa patet quod fides operatur auctoritate, caritas sub auctoritate. Nam prius est estimare finem quam moveri ad ipsum, estimatio autem sive cognitio finis fidei est, ergo prior est fides, deinde movet ad operandum sicut precipiens ipsi caritati. In quo scilicet merito operum. Inania sunt quantum ad meritum vite eterne. Cursus celerrimus preter viam, in quo non est nisi labor, ergo nisi fides precedat opera, dirigens ea ad finem, sunt inutilia. Bonum opus non erat, id est meritorium ad finem. Hoc unum pono, ad probandum. Iustificat equaliter omnes, ergo omnes recipiunt equalem gratiam. Solutio : equaliter dicit, sine personarum acceptione. Cum impleta secundum spiritum, id est secundum spiritualem intelligentiam statuimus, id est confirmamus. Simile in Ps. 45. Statuit supra petram, etc. Constituisti eum, etc. Statuit testamentum sempiternum, Dn. 9.g. post finem belli desolatio. Per quam {7. 26vb} impletur lex. Nota quod Dominus qui dicit Mt. 5.b. Non veni legem solvere, sed adimplere, adimplevit eam tripliciter. Veritatem figurarum exhibendo, et hoc est quod dicitur hic. Mystica et ceremonialia spiritualiter.
marg.| Item moralia supplendo, et hoc est quod sequitur. Quod minus in moralibus, etc. Item promissa implendo, et hoc est quod ait : Additur et quod promittebat, etc. Que sine fide, id est sine eis quam credunt gratia fidei. Et quod minus in moralibus. Contra, in decalogo tota similitudo Dei comprehenditur. Dicendum minus, non quantum ad essentiam : sed ad expositionem, vel quantum ad similia. Littera vero occidens, 2Cor. 3. id est litteralis observantia occidens spem ponentes in ea. Consummantur vel confirmantur per consiliorum additionem, et evidentem explanationem, Mt. 5. Dictum est antiquis. Non mechaberis, ego autem dico vobis, omnis qui viderit, etc.
marg.| {7. 26ra} Δ {a} Ubi est ergo gloriatio] Intendebat probare ad utilitatem fidei quod fides preponderat legi quoad effectum iustificationis. Unde quantum ad hoc non erat ei lex necessaria. Hoc ostenso infert.   [Ubi est ergo] Et est duplex gloriatio. Bona, de qua 2Cor. 10.d. et Ier. 9.g. Qui gloriatur in Domino glorietur. Et 2Cor. 1.c. Gloria nostra hec est testimonium conscientie nostre. Et est gloriatio mala, de qua Ps. 51. Quid gloriaris in malitia. De utraque potest legi. De mala sic.
marg.| {a} Ubi est gloriatio tua] Nulla est ex quo sola fides iustificat, et non lex.
marg.| {b} Exclusa est] ablata.
marg.| {c} Per quam legem] quomodo Apostoli.
marg.| {d} Factorum] id est legalium, et potest esse Iudeorum ratione omnium, vel iterum quomodo Apostoli. (Non) respondet Apostolus. De bona gloriatione sic. Lex non iustificat, sed fides, ergo.
marg.| {a} Ubi est gloriatio] id est in quo debes gloriari non in lege.
marg.| {b} Exclusa est] id est manifesta est gloriatio tua bona in fidei iustificatione. Et est sumpta ab argentariis qui dicuntur exclusores ab eo quod formam que inclusa erat in massa excludunt, id est exterius apparere faciunt.
marg.| {f} Arbitramur enim] etc. Hic probat propria auctoritate quod fides iustificat, et non lex. Et posset quis querere, et tu quid sentis de hoc arbitrio, nos bene dicimus quod exclusa est, etc.
marg.| {7. 26va} Δ {a} An Iudeorum Deus tantum] Idem probat per locum a causa efficienti. Quia Deus non est Deus Iudeorum tantum, sive eorum qui legem habuerunt, imo gentium, et omnium aliorum, sed constat quod Abraham, et quidam alii ante legem iustificati fuerant per fidem unius Dei, et ipse est remunerator bonorum, et punitor malorum, et constat quod unus est Deus omnium, ergo, et una fides, de illo ergo unus effectus fidei, ergo sicut in Abraham per fidem fuit iustificatio sine lege, ita et in gentibus, et etiam in Iudeis hec est ratio. Ita.
marg.| {c} Circumcisionem] Iudeos circumcisos.
marg.| {d} Ex fide per fidem] Idem notat ly ex, et ly per.
marg.| {e} Legem ergo destruimus] Sed posset quis querere, ex quo dicis, et probas quod lex non iustificat, destruis eam.   [Legem ergo] ex quo probamus quod ipsa non iustificat   [destruimus] quasi dicat non.
marg.| {g} Sed legem statuimus] quod factum est in hoc quod res figurate in lege implete sunt, sicut per eventum rei confirmatur prophetia.
marg.| {h} Quid ergo dicit] Ostendit quod ex quo Abrahe ex fide, et non ex lege est iustificatio.   [Quid ergo dicemus] ex quo nullus iustificatur nisi ex fide, ergo nec Abraham.   [Quid ergo dicit] patrem quem imitari debemus secundum carnem, id est per carnales observantias iustificari ipsum, quasi diceret, non.
marg.| * in gloriam suam.
marg.| {a} Ubi est gloriatio tua] Sic potest Dominus dicere cuilibet nostrum. Et utinam verum sit quod sequitur.
marg.| {b} Exclusa est] Et per quid ?
marg.| {e} Per legem fidei] id est per fidem per quam credimus omnia bona nostra esse a Deo, et ita non possumus ex eis gloriari, quia dicitur 1Cor. 4.b. Quid habes quod non accepisti ? Si autem accepisti, etc. Is. 26.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis Domine.
marg.| Item per fidem excluditur gloria nostra quia fides ostendit nobis, quod omnis gloria brevis, Eccl. 10.b. Omnis potentatus brevis vita. Et in eodem. Rex est hodie, et cras morietur, et hereditabunt vermes, et serpentes. Et ideo ut Dominus Papa recogitet desuper, in eius coronatione coram eo, succenditur parum de stupa, et dicitur ei, pater sic transit gloria mundi. Item quia fides dictat quod gloria mundi est inanis, Sap. 5.b. Quid nobis profuit, etc. transierunt omnia tamquam umbra. Item ostendit gloriam nostram, aut esse de nihilo, aut de prope nihilo, 1Mcc. 2.g. Gloria eius stercus, et vermis est. Hoc patet in gloria vestium. Imo de nihilo est gloria nostra. Quoniam sicut somniat aliquis quod est dives cum sit pauper, sic est de illo qui gloriatur eo quod dicitur esse bonus cum sit malus.
marg.| Unde Ps. 75. Dormierunt somnum, etc. Is. 29.c. Sicut somniat sitiens, etc. Item quia fides ostendit quod gloria decipit hominem, Is. 9.c. Et erunt qui beatificant populum istum seducentes, ergo ipsa beatitudo sive gloria est seductio. Item quia ostendit quod illa excecat hominem, Ps. 48. Homo cum in honore esset non intellexit. Item quia ostendit gloriam esse formidolosam.
marg.| Unde Alexander magnus dixit ad Didymum Phylosophum quem invenerat in India, ego non nisi inter tumultus, et formidines vivo, plurimosque ex eis qui me custodiunt timeo, et maior mihi semper ab amicis metus quam ab hostibus venit. Item fides dictat quod huiusmodi gloria nimis clara est, quia totam substantiam hominis ebibit, Agg. 1.b. Et qui congregat merces misit eas in saccum pertusum, id est in ipsa gloria cum vina, et expense sunt mercimonia glorie, si ponuntur in saccum pertusum, id est in ipsa gloria inani que numquam adepta possidetur quantumcumque caro ematur. Bene ergo dicit quod hec gloria excussa est per legem fidei.
marg.| Unde super istud 1Tim. 6.b. Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, etc. dicit Augustinus Qui veram habet fidem de Deo non cupit in his miseriis fieri dives, nec plus est ei mundus quam Deus.
marg.| *{a} An Iudeorum Deus tantum] Hoc dici potest contra quosdam similes Donatistis dicentibus Deum tantum esse in Africa. Sic multi tantum salutem esse in religione sua. Sed respondet Apostolus.
marg.| {b} Imo, et gentium, quoniam unus est Deus qui iustificat circumcisionem] religiosis, Mal. 2.b. Numquid non pater unus nostrum ? Numquid non unus Deus creavit nos ? Quare ergo despicit unusquisque fratrem suum, legem, id est religionem, que ligat claustrales ?
marg.| {f} Destruimus] dicentes quod unus Deus Iudeorum, etc. quasi dicat non.
marg.| {h} Quid ergo dicemus etc.  secundum carnem] id est quid dicemus de antiquis religiosis, sunt ne iustificati per opera, et ea que exterius sunt, quasi dicat non, sed secundum interiorem intentionem, Mich. 6.b. Numquid placari potest Dominus in millibus arietum, id est macerando hominem exteriorem ? Non, sed per istud quod sequitur. Indicabo tibi o homo quid sit bonum, et quid Deus requirat a te, utique facere iudicium de te, discernendo conscientiam, et misericordiam ad proximum, et sollicitum te ambulare cum Deo tuo.   [Merces secundum] debitum   [imputatur] Iob. 7.a. Sicut cervus desiderat umbram, et sicut mercenarius prestolatur finem operis sui, sic, etc. Iob. 14.b. Donec optata veniat, et sicut mercenarii dies eius, quia sic recipiet mercedem eternam. Expecta ergo patienter si es mercenarius bonus.   [Ei vero qui non operatur etc.  reputatur fides] id est illis qui tempus operandi non habuerunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Rm. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=60&chapitre=60_3)

Notes :