Hugo de Sancto Caro

Capitulum 5

Numérotation du verset Rm. 5,1 

Iustificati igitur
ex fide
pacem habeamus ad Deum
per Dominum nostrum Iesum Christum,
Numérotation du verset Rm. 5,2 

per quem
et1 accessum habemus per fidem2
1 et] om. Weber |
2 per fidem] fide Weber |
in gratiam istam
in qua stamus
et gloriamur in spe
glorie filiorum Dei.
Numérotation du verset Rm. 5,3 

Non solum autem,
sed et gloriamur
in tribulationibus,
scientes
quod tribulatio patientiam operatur.
Numérotation du verset Rm. 5,4 

Patientia autem probationem,
probatio autem3 spem.
3 autem] vero Weber
Numérotation du verset Rm. 5,5 

Spes autem non confundit,
quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris
per Spiritum sanctum
qui datus est nobis.
Numérotation du verset Rm. 5,6 

Ut quid enim Christus
cum adhuc infirmi essemus secundum tempus,
pro impiis
mortuus est ?
Numérotation du verset Rm. 5,7 

Vix enim pro iusto quis moritur.
Nam
pro bono
forsitan quis4 audeat mori.
4 quis] + et Weber
Numérotation du verset Rm. 5,8 

Commendat autem caritatem suam5 Deus
5 caritatem suam] inv. Weber
in nobis6,
6 nobis] nos Weber
quoniam
si7
7 si] om. Weber
cum adhuc
peccatores essemus secundum tempus8
8 secundum tempus] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 5,9 

Christus pro nobis
mortuus est, multo magis igitur9
9 magis igitur] inv. Weber
iustificati nunc in sanguine ipsius,
salvi erimus ab ira
per ipsum.
Numérotation du verset Rm. 5,10 

Si enim cum inimici
essemus reconciliati sumus Deo
per mortem Filii eius,
multo magis reconciliati salvi erimus
in vita ipsius.
Numérotation du verset Rm. 5,11 

Non solum autem,
sed et gloriamur
in Deo
per Dominum nostrum Iesum Christum
per quem nunc
reconciliationem accepimus.
Numérotation du verset Rm. 5,12 

Propterea
sicut per unum
hominem
in hunc mundum
peccatum
intravit, et per peccatum mors,
et ita in omnes homines mors pertransiit,
in quo omnes peccaverunt.
Numérotation du verset Rm. 5,13 

Usque
ad legem enim
peccatum erat
in mundo.
Peccatum autem non imputabatur10
10 imputabatur] imputatur Weber
cum lex non esset11,
11 esset] est Weber
Numérotation du verset Rm. 5,14 

sed regnavit mors
ab Adam usque ad Moysen,
etiam in eos qui non peccaverunt
in similitudinem prevaricationis Ade
qui est forma
futuri.
Sed non sicut delictum ita et donum.
Si enim unius
delicto
multi
mortui sunt,
multo magis gratia Dei
et donum
in
gratia12
12 gratia] gratiam Weber
unius hominis Iesu Christi in plures homines13
13 homines] om. Weber
abundavit.
Numérotation du verset Rm. 5,16 

Et non sicut per unum
delictum14,
14 delictum] peccantem Weber
ita et donum.
Nam iudicium
ex uno
in condemnationem,
gratia
autem ex multis delictis
in iustificationem.
Numérotation du verset Rm. 5,17 

Si enim
in unius delicto
mors
regnavit
per unum
multo magis
abundantiam
gratie
et donationis
et iustitie
accipientes
in vita
regnabunt per unum Iesum Christum.
Numérotation du verset Rm. 5,18 

Igitur
sicut
per unius delictum in omnes homines
in condemnationem,
sic et per unius iustitiam
in omnes homines
in iustificationem
vite.
Numérotation du verset Rm. 5,19 

Sicut enim per inobedientiam unius hominis
peccatores constituti sunt multi,
ita
et per unius hominis15
15 hominis] om. Weber
obedientiam16 iusti constituentur multi.
16 obedientiam] obeditionem Weber
Numérotation du verset Rm. 5,20 

Lex autem
subintravit
ut abundaret delictum.
Ubi autem abundavit delictum
superabundavit et17 gratia.
17 et] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 5,21 

Ut sicut
regnavit
peccatum
in mortem18
18 mortem] morte Weber
ita et gratia
regnet
per iustitiam
in vitam eternam,
per Iesum Christum Dominum nostrum.

Capitulum 5

Numérotation du verset Rm. 5,1 
marg.| { 31ra } Iustificati igitur ex fide] Principium huius capituli est conclusio precedentis, in quo probaverat quod per legem non est iustificatus Abraham, nec aliquis aliud, sed per solam fidem. Et est totum quod sequitur, explanatio conclusionis usque ibi :   [Ut quid enim] ubi probat a maiori quod   ex fide iustificamur. Inde a simili.   [Non solum] etc. Tertio per subsequentem eventum ibi :   [Lex autem] etc. Concludit autem ex predictis : Abraham iustificatus est   ex fide prout dictum est, et propter nos.
marg.| {b} Igitur pacem] etc. quasi dicat hec dissensio que est inter nos, et contra Deum, o vos Iudei et gentiles   [Iustificati ex fide] non ex lege, contra iactantiam Iudeorum. Non ex meritis precedentibus contra gentiles.
marg.| {c} Pacem habeamus] etc. ut mediatorem, ut advocatum, ut viam, ut ostium, id est per auxilium eius. Et bene poterimus per auxilium eius : quia nobis multa contulit beneficia. Unde enumerat ea dicens.
Numérotation du verset Rm. 5, moraliter 
marg.| {a} Iustificati igitur] etc. ne imprudentes per peccata amittamus quod dedit nobis, quia. Non minor est virtus quam querere parta tueri, Is. 27.a. Quis dabit me veprem et spinam, etc. An potius tenebo fortitudinem meam ? Faciet pacem mihi, etc. Ideo Ps. 4. In pace in idipsum, dormiam et requiescam, id est perseverabo.
Numérotation du verset Rm. 5,1 
expositio Glosse
marg.| {a} Iustificati ex fide] Glossa Iustitiam, id est iustificationem. Sine lege, id est sine merito operum legalium. Gentiles de nova Christi vocatione. Sed nonne et Iudei vocati fuerunt ? Ita : sed ipsi de facile conversi fuerant ad Dominum. Unde Ps. 70. Quoniam non cognovi, etc. Id est propter aliquod meritum nostrum. Unde sup. 3.d. Arbitramur hominem per fidem iustificari sine operibus Glossa Fidem precedentibus, quia non iustificabitur quis per fidem sine operibus concomitantibus. Habere pacem ad Deum est habere pacem peccatoris in presenti, habere pacem cum Deo est habere pacem eternitatis 1. Thess. 4.d. Et sic semper cum Domino erimus. Et hec pax sequitur ex prima : unde Za. 4.c. Exequabit gratiam gratie, Is. 66.g. Et erit sabbatum ex sabbato. Nec fides superba est, id est homo superbus sit ex fide, id est de hoc quod credit. Non dicat ista fidelis, multo minus debet dicere homo infidelis quod mereatur ex condigno. Et hoc dicit Glossa ad innuendum quod principalitas merendi est penes gratiam. Unde versus. Quecumque heres meriti preventrix gratia donat. Nil Deus in nobis preter sua dona coronat.
marg.| Quid habes, de hoc 1Cor. 4.b. Cum ergo fides impetrat. Aut sumitur fides pro virtute hic, aut pro motu fidei, aut pro articulo. Si pro virtute hoc nihil est, quia solo motu meremur, si pro motu, ergo motus impetrat quod sit iustus ; ergo prius habet motum virtutum et ipsam virtutem quam sit iustus quod falsum est. Solutio : Hic appellat iustificationem peccatorum remissionem, vel recessum a peccatis et detestationem peccandi quam ut constat, precedit, motus fidei quo meremur peccatorum remissionem. Mensuram fidei inf. 12.b. ergo secundum quod maior est fides, erit maior iustificatio, et appellatur iustificatio peccatorum, quod falsum est, quia quantulacumque meretur quantumcumque peccatorum remissionem. Preterea minorem fidem habens potest habere maiorem contritionem, et contritione meremur peccatorum remissionem, ergo maiori maiorem. Solutio : super istud Ps. 5. Expelle eos quoniam irritaverunt te Domine, Glossa Expelle eos longe minusve prout peccator est. Qui vero magis elongatur, hic remissio peccatorum quantum ad elongationem a peccato. Unde que maiorem habet fidem sive gratiam magis elongatur a peccato, et sic intelligitur secundum mensuram fidei. Ut aucta mereatur et perfici. Si hoc intelligitur de recta ratione merendi impossibile est quod aliquis decedat in imperfecta caritate, quia equalis est ratio ex quo habet semel caritatem que mereatur perfici in quolibet instanti quod mereatur augeri in quolibet. Ex hoc videtur quod gratia continue augeatur quia caritas numquam est otiosa. Et dicit Augustinus Caritas aut perficit aut deficit. Item peccator continue fit deterior, et Deus est propitior, etc. ergo qui est in caritate continue fit melior, et etiam in infinitum in die, quia partes diei sunt infinite. Preterea, secundum hoc impossibile est quod aliquis cadat a caritate, qua continue augetur et quamdiu augetur habetur : ergo continue. Solutio : Ad primum dicit Ct. quod quolibet opere bono non meretur quis augmentum virtutis, sed quando est in oratione, quod Dominus augeat in eo fidem, et virtutes, vel quando bene agendo intendit motum virtutum, aliter non meretur merito condigno, sed merito congrui. Alii dicunt quod quolibet opere bono augetur Λ virtus quoad intentionem, vel quoad radicationem, vel quoad motus fervorem. Ad aliud, caritas numquam est otiosa : dicendum debitis et opportunis temporibus, sicut illud, 1. Thess. 5.d. Sine intermissione orate, 1Cor. 1.a. Gratias ago semper. Et Lc. 2.e. Anna non discedebat de templo die ac nocte. Pax enim vera est concordare motibus probis, et litigare cum vitiis. Qui ergo non litigat, id est pugnat cum vitiis a Deo dissidet, quoniam Christus venit gladium mittere, Mt. 10.d. Iac. 4.a. Adulterini nescitis, quia amicus huius mundi inimicus Dei constituitur ore, vel opere. Qui autem cecidimus in Adam. Argumentum, quod Adam habuit ante casum gratiam. Quinque sunt status innocentie, gratie, culpe, penitentie, glorie, filiorum Dei, id est Angelorum vel sanctorum. Pluries reperitur in Sacra scriptura quod Angeli sint filii Dei. Huiusque ratio dicta est alibi. Per tribulationes enim nos oportet intrare, Actor. 14.d. Lc. ult. d. Oportebat Christum pati, et sic intrare, et Ps. 117. Hec porta Domini, iusti intrabunt in eam. In his gloriandum dicit Act. 5.g. Ibant Apostoli gaudentes, etc. Augmentum facit premii. Contra primum attenditur penes caritatem.
marg.| Unde etiam quantitas premii penes quantitatem caritatis. Solutio, hoc dicitur, quia frequenter tribulatio addita spei augmentat ipsam, et caritatem.
marg.| Unde 1Cor. 10.c. Dabit cum tentatione proventum. Et Gr. Tanto spes in Deum solidior surgit, quanto quis pro eo graviora sustinuit. Fixe spei Hbr. d. Fortissimum solatium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem quam sicut anchoram habemus. Recto corde. Hi sunt qui volunt quod Deus vult, Ct. 1.a. Recti diligunt te : Sumptum de Ps. 31. Et gloriamini omnes recti corde.
marg.| Rectum cor habet, qui rectam intentionem habet ad Deum, fides ostendit, spes apprehendit, caritas tenet. De, id est pro tribulatione finienda. Contra, Ier. 15.d. Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari ? ergo perpetuus secundum opinionem carnalium.
marg.| Sed postea subiungit quod est veritatis. Et factus est mihi quasi mendacium aquarum infidelium, id est torrentium, quod in hyeme quando non indigemus fluunt copiose, quasi {7. 31vb} promittentes nobis idem in estate, sed tunc desiccantur. Similiter, et dolor cito pertransit secundum veritatem. Infinitum primum acquiritur, videlicet duratione et proportione, sed non infinitum quantitate, quod dico quia aliter esset contrarium illud Sap. 11.d. Omnia disposuisti in numero et pondere et mensura.
marg.| Per exercitium tribulationum, id est ostenditur esse strenuum, vel docetur quod per experimentum, sicut pugnando docetur quis pugnare.
marg.| Quod autem tribulatio non tollit patientiam sed auget, facit caritas, quod libenter immo gaudenter pro eo est quod diligimus, 2Cor. 12.c. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut, etc.
marg.| Que proprium donum Spiritus sancti. Argumentum quod caritas est habitus infusus non acquisitus, et sic nulla caritas est informis, per quam vicerant sancti, sed non solum, imo per fidem. Quanto magis enim quis patitur, etc. ergo Beatus Laurentius purior factus est quam Beatus Ioannes, quia plus passus pro Domino. Solutio. Hoc intelligitur aliis circunstantiis paribus, et tunc qui plus patitur purior efficitur quantum ad pene diminutionem, et quantum ad reliquiarum peccati examinationem. Ordinationi Dei, infr. 12.a. Eius diaboli. Voluntatem cuius malitie, id est cui malo, sed eius voluntatem dilexit, scilicet. A quo hec potestas datur, id est ad bonorum probationem, et purificationem, et promotionem.
marg.| Unde Sir. 27.a. Vasa figuli probat fornax et homines iustos tentatio tribulationis 1Pt. 1.b. In quo exultabitis modicum nunc si oportet contristari in variis temporibus ut probatio, etc. Augustinum Quod flagellum grano, quod lima ferro, quod fornax auro, hoc tribulatio iusto. Potestas, etc. nisi a Deo, inf. 13.b. Quod per ignem, Sap. 3.b. Et 1Pt. 1.b. Id est certitudinem, 1Io. 3.d. Carissimi si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Dominum, ut quidquid petierimus accipiamus ab eo. Humane rationi, id est homini utenti humana ratione, id est terrena, prout dicitur Iob. 12.a. Deridetur iusti simplicitas lampas contempta apud cogitationes divitum, Eccl. 10.a. In via stultus ambulans cum ipse insipiens sit, omnes stultos estimat. Credentes ea que, etc. quia super Hbr. 11. Augustinus Fides non habet meritum cui ratio humana prebet experimentum.
marg.| Sed intellige mundana ratione scilicet necessaria, quia probabilem rationem potest quis habere ad fidem. Maledictus enim, Ier. 17.a. Quod intelligendum est de spe salutis, et venie, non de spe adiutorii, quia speramus in Beata Virgine et sanctis, id impletur, hoc verbum impletur exponit hoc totum, non confundit. Spiritum sanctum, in arram habemus. Spiritus sanctus quandoque datur in arram, quandoque in pignus. In pignus proprie datur, in quantum dat securitatem eterne vite. In arram proprie quando dat spiritualem iucunditatem in presenti : quandoque in arra e converso notat securitatem, sicut hic, et pignus iucunditatem, sicut patet super istud Ps. 121. Sacerdotes tui induantur iustitiam, etc. Glossa Accepto pignore Spiritus sancti letantur, 2Cor. 1.d. Dedit nobis pignus spiritus, Eph. 1.c. Signati estis spiritu promissionis sancto, qui est pignus, etc. Et sic pignus notat iucunditatem, arra vero securitatem, ut his. Et Ioel. 2.g. Ex eo constat eam implendam, promissionem primam. Quia iam Spiritum sanctum habentes in arram.
marg.| Contra multi habent caritatem qui damnabuntur, ergo ex eo quod habent caritatem non constat quod in eis impleatur spes.
marg.| Solutio. Verbum effusionis notat largitatem, et caritas perfectam generat veritatis iucunditatem, et certificat per modum experientie, quia si permanserint in caritate, faciet constare per experientiam quod habemus, quod speramus. In Io. 2.g. Qui est pignus, Eph. 1.d. Que maior est aliis, 1Cor. 13.d. Maior autem horum est caritas.
marg.| Sed contra Apc. 21.e. Longitudo eius tanta est quanta et latitudo, etc. Ibi Glossa quatuor latera, fides, spes, caritas et opera que sunt equalia. Preterea si aliqua illarum trium est maior, videtur quod illa sit fides, quia dicit, Augustinus quod fides est beatitudo in presenti. Solutio. Sicut super illum dicit Augustinus Caritas dicitur maior, quia non excidit, vel maior dicitur, quia alias perficit etiam fidem quantum ad dilectionem, etsi etiam in fide sit dilectio, tamen maior est, quia plura diliguntur. Item maior dicitur, quia dirigit ad operationem, et est finis operum. Caritati enim appropriatur bonum quod est finis omnium.
marg.| Unde Augustinus in libro de vera religione. Quid est enim caritas nisi amor boni ? Fides tamen dicitur maior in quantum est cognitio et generans omnes alias virtutes. Vel maior dicitur caritas, quia est vinculum perfectionis, Col. 3.c. Diffusa est per Λ Spiritum sanctum, ergo caritas non est habitus acquisitus, sed infusus, nec est dilectio informis, vel si est informis non est nisi habitus naturalis, qui non est caritas. Qui ascendit in altum, Eph. 4. ergo non erat cum patre. Contra Io. 8.d. Qui me misit mecum est et non reliquit me solum. Sed huius solutio habetur super illud Io. 3.b. Nemo ascendit in celum, etc. Glossa Ascendit in quantum homo ad patrem, id est ad potiora bona patris.
marg.| Vel in quantum Deus ascendit per manifestationem, quia tunc manifestum est, quod erat equalis patri. Et sic intelligitur illud Io. 20.d. Nondum ascendi ad patrem, Glossa in corde tuo, id est nondum manifestum est tibi per fidem scilicet me esse equalem patri. Insinuatur nobis in patre, etc. id est tres persone insinuantur in illo verbo in quibus ista quatuor, auctoritas, nativitas, communitas, equalitas reperiuntur. In hoc enim quod dicit, qui datus est, insinuatur datus Spiritus sanctus et dans pater, et filius. In hoc eodem communitas insinuatur, quia non dicitur quod a patre, vel a filio, sed simpliciter datus est. In hoc, quod dicit, diffusa est per Spiritum sanctum, equalitas trium. Sicut enim veritate discimus, etc.
marg.| Sed diligimus caritate tamquam causa formali, ergo discimus veritate formaliter. Contra. Aut sumitur veritas pro creata, aut pro increata. Non pro increata, quia illa discimus, ut efficienti. Si pro creata, illa est materialis, quia illam discimus. Solutio. Veritas appropriatur filio, caritas autem proprie est Spiritus sancti, discimus ergo veritate, id est filio. Et ideo dicitur Io. 13.b. Vos vocatis me magister et domine et bene dicitis. Discimur ergo a veritate, id est filio ut efficiente, et similiter caritate diligimus, ut efficiente, ut pro spiritu sancto sumatur. Si pro creata, sed tunc videretur, quod veritas sumenda esset pro creata. Et beati cognitione perfruamur. Argumentum quod in cognitione proprie est fruitio non in caritate, verorum bonorum spiritualium que habemus in presenti per presentiam sui. Vel eternorum, que in spe possidemus.
marg.| Caritas, que operit multitudinem peccatorum, 1Pt. 4.b. Vel Prv. 10.b. Universa delicta operit caritas.
marg.| Sed contra Act. 15.b. Fide purificans corda eorum, ergo fides purificat a peccatis. Et quid est aliud operire peccata ? Preterea nonne caritas omnino delet peccatum quomodo ergo dicitur tegere. Solutio. Fides purificat, caritas dicitur operire peccata, ad innuendum quod sicut illud quod opertum est cito detegitur, ita habens caritatem nisi sibi caveat cito cadit ab ea, et sic peccata preterita apparent quia redeunt, secundum magistrum.
marg.| {7. 32rb} Sed quia modo nullus hoc dicit, dicendum quod caritas dicitur operire peccata, quia facit ne Deus videat ea ad puniendum, sicut quando pater multum diligens filium suum, avertit oculos suos ne videat eum ad puniendum pro eo quod peccavit contra eum. Vel propter radicem que remanet in caritate. Per Spiritum sanctum bis datum in terra, Io. 20.e. Insufflavit eis Spiritum sanctum. Semel de celo, Act. 2.a. Factus est repente, etc.
marg.| Sed videtur, imo ter datus est quia Lc. 10.a. dicitur : Misit eos binos ante faciem suam, etc. Et primo dedit eis potestatem calcandi serpentes, etc.
marg.| Unde est probabile, quod non misit eos quin prius dederit eis Spiritum sanctum : Quod verum est, sed quia illud sermone non exprimitur in scriptura, non dicit, ter : sed tantum bis. Bis autem datus est in terra quoad dilectionem proximi quam nobis confert, ad innuendum quod proximum debemus diligere quoad duo, corpus et animam. Semel de celo, ad innuendum quod illum, qui est in celo vivum in Ecclesia debemus diligere.
marg.| Prima autem datio non exprimitur, ad innuendum quod multi habent potestatem calcandi serpentes et faciendi miracula, qui non habent caritatem. Secunda vero exprimitur, ad innuendum quod nulli dimittantur peccata, qui non habet caritatem. Diliges Deum : Dt. 6.a. Et proximum sicut teipsum. Lv. 19.d. Mt. 22.d. Una est caritas, et duo precepta, imo videtur, quod due sint caritates, quia duo habemus dona quibus cognoscimus inferiora, et superiora, id est donum scientie, et sapientie, ergo et duas caritates, unam qua diligimus Deum, et aliam qua diligimus proximum.
marg.| Sed dicendum quod non est simile, quia ut dicitur super Io. In proximo non diligitur nisi Deus quod patet, quia caritas est quedam voluntas, et eadem est voluntas in dilectione Dei, et dilectione proximi, quia diligere Deum est velle Deum Deo, diligere proximum est velle Deum proximo, ergo una est, et illud voluntas est.
marg.| Sed in dono sapientie aliud est cognitum quam in dono scientie, et ideo sunt duo dona. Et duo data, ergo due caritates. Solutio : Appellat data non caritatem, sed motus caritatis. Ex hoc autem videtur sequi, quod alio motu moventur in Deum, et alio in proximum. Tale donum qualis ipse. Tamen pluraliter dicit dona, 1Io. 4. Quia semper quando dat se, dat plura dona, 1Io. 4. Qui non dilectus nos dilexit, priusquam diligeremus eum. Contra Prv. 8.b. Ego diligentes me diligo.
marg.| Sed ad quid hoc diceret si non diligeret se diligentes ? Solutio. Est dilectio predestinationis, hac dilexit nos antequam essemus, et est dilectio gratie in presenti, hac non diligit nisi diligentes se. Fons aque vive, etc. Ista auctoritas sumitur de Prv. 5.c. ubi dicitur : Deriventur fontes tui foras, etc. Non possunt accipere mali, manentes mali. Caritas est proprium donum, etc. Sed nonne similiter omnes alie virtutes sunt donum spiritus sancti precipue secundum illos, qui dicunt, quod naturalia fiunt gratuita. Preterea, qui habet unum habet omnes, qui dat unam dat aliam, ergo non est proprium donum. Solutio. Caritas dicitur proprium donum Spiritus sancti, quia non potest esse informis, licet alie virtutes possint. Unde semper est donum Spiritus sancti et non alie, vel quia nomine suo benignitatem et amorem insinuat. Vel dicitur proprium donum, non respectu aliarum virtutum, sed respectu eorum, qui hic ponuntur. Vel ita posuit de caritate creata, modo exponit illud de increata. Late nos diligit, quoad diversa dona virtutum. Diversis linguis, Actor. 2.a. Cum interpretationibus, id est expositionibus quod dicit propter phanaticos, qui ut plures non intelligunt : quod dicunt. Qui facit nos intelligere caritatem Dei, ergo habens caritatem scit quod habet eam. Ad idem, inf. 8.c. Ipse spiritus perhibet testimonium spiritui nostro quod sumus filii Dei. Ad idem Glossa 2Cor. 12.a. ubi loquitur de raptu Pauli. Quedam videntur per seipsa, ut Deus, caritas. Et ibidem. Si fidem habes in corde tuo vides eam in corde tuo, ergo similiter et caritatem ibi vides si habes. Sed contra Eccl. 9.a. Nescit homo utrum amore an odio dignus sit, sed si sciret se habere caritatem sciret quod esset dignus amore. Item Iob. 9.b. Si venerit ad me videbo eum, etc. Item 1Cor. 4.a. Nihil mihi conscius sum nec tamen in hoc iustificatus sum. Solutio : Nullus scit scientia certitudinis se habere caritatem, et nisi sit ei revelatum, et de hac scientia intelliguntur ultime auctoritates, sed potest scire scientia experientie, et de tali scientia intelliguntur omnes auctoritates que dicunt quod aliquis scit se habere caritatem quando habet dilectionem, que solet concordare caritatem, quod expertus coniectatur quod habeat caritatem. Ad istud quod quedam videntur per sui presentiam, dicendum quod caritas inquantum amorΛ est, per potentiam sui in anima est, sed hoc super omnia propter se, quod est perfecta caritas, non est ibi per penitentiam sui sicut amor, et ideo licet videat amorem in anima, tamen nescit utrum sit caritas, quia non videt eam ibi in quantum est caritas. Divine dilectionis effectus, quia ex amore mortuus est pro nobis peccatoribus, 1Io. 3.c. In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit. Et causa motiva et meritoria. Frustra est passus Christus, quia non propter se, sed propter nos passus est, Is. 53.b. Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras, etc. Impiorum, id est hominum qui erant impii, alioquin iniquos odio habuit. Qui deberent mori in eternum, merito impietatis. Sed mortuus est pro Abraham, ergo ipse meruit mori in eternum. Et dicendum quod mortuus est pro Abraham et pro impiis, sed precipue pro ipsis impiis, 1Io. 2.a. Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, etc. Mt. 9.b. Non veni vocare iustos, sed peccatores. Medico, Mt. 9.b. Non est opus, etc. Per triduum, imo tantum duobus diebus. Solutio : huius in 4. de Trin. 6. capitulo Ipsum autem triduum non totum et plenum fuisse scriptura testis est, sed primus a parte extrema totus annumeratus est, dies autem tertius a parte prima et ipse totus, medius autem, id est secundus dies absolute totus. Donavit impiis mortem suam, id est pro impiis morti se exposuit. Vel donavit, id est condonavit. Unde Lc. 23.e. Pater ignosce illis. Iustis vitam suam, id est vitam eternam. Qui vivit in eternum, Sir. 18.a. Induit se humanitatem que fuit quasi indumentum divinitatis. Quo, ad quid, Phil. 2.a. Et habitu inventus ut homo. Ps. 59. In Idumeam extendam calceamentum meum. Ut pro te moreretur.
marg.| Unde 2Rg. 18.g. Quis det mihi, etc. Induet te immortalitate, 1Cor. 15.g. Cum mortale hoc, etc. In virginitate matris, id est in matre virgine. In equalitate patris, id est ipse existens equalis patri, vel, id est per potestatem secundum quam ipse est equalis patri. Non amandus, id est non dignus amari. Amatus est turpis, amore predestinationis. Dilectus es prius, 1Io. 4.b. Quasi diceret, ita est. Christus pro impietatibus tollendis, vel pro iniquo populo. Adhuc non sui, id est non adhuc iusti.
marg.| Sed est bonus qui non est iustus, ut parvulus, id est non exercitatus in operibus iustitie, qui parvuli habent virtutes omnes secundum habitum non secundum usum. Et licet iustus secundum modum quo hic accipitur, etc. Et cum iustus hic sumatur pro exercitato, argumentum est quod quilibet adultus bonus melior est parvulo baptizato, ergo beato Nicolao dum erat in cunis. Sed dicendum quod privilegia paucorum { 32vb } non faciunt commune. Sicut fuit de Ieremia, et de Ioanne Baptista. Innocentie tamen causa miserabilior, id est favorabilior est quam iustitie, ergo potius pro quolibet parvulo debet homo se exponere morti quam pro Paulo vel alio sancto. Solutio : Loquitur in tali casu ubi aliquis simpliciter est innocens sine alia exercitatione iustitie, et de illo qui aliquando iam est exercitatus, quod exercitium non preponderaret in nomine, sicut in Paulo et aliis.
marg.| Sed alterum scilicet mori pro iusto rarius. Sed aut intelligitur hoc quantum ad ipsum hominem, cui constat quod utrumque impossibile, et ita non est ibi magis, aut quantum ad Deum, cui utrumque eque facile. Solutio : Difficilius est in se, quia minor est causa movens ad ipsum sicut dicitur, quod magis est impium iustificare quam creare celum et terram, quia aliquid repugnans, ibi nihil. In hoc enim quod mortuus est pro peccatoribus, Io. 15.b. Maiorem caritatem, etc. Nunc mortuo Christo. Remissione facta, etc. Per mortem eius, id est fide passionis, vel merito sustinentie mortis qua meruit nobis gratiam iustificationis. Gravius est in se, propter repugnationem liberi arbitrii, sed quoad Deum eque facile, cui subest omnia posse cum voluerit, Sap. 12. cap. A pena eterna cuius causa non est nisi peccatum. Contra. Super illud Ps. 20. pones eos dorsum, Glossa Postquam dixit de pena eorum futura, dicit de presenti causa. Est enim pene future, et loquitur de subtractione gratie, ergo subtractio gratie causa pene eterne. Item omnis pena est bona, et ita a Deo, ergo Deus est causa pene eterne. Solutio : Non est causa meritoria ubi peccatum, subtractio gratie est causa, accedit Deus causa efficiens, non in quantum pena, sed in quantum vindicta. Iterat de morte Christi. Et quid mirum ? Quia hoc fuit potissimum signum sue dilectionis, quod tradidit filium suum in mortem propter nos. Reperit infirmitatem, Mich. 6.d. Humiliatio tua in medio tui. Amabat secundum quod opus eius eramus, Sap. 11.d. Diligis omnia que sunt. Que et fecit, id est nos dilexit, sed sumitur equivoce prius pro dilectione nature, modo pro dilectione predestinationis. « Ante mundi constitutionem » (Eph. 1.a.1) Immutabilis. Contra. Quandoque ostendit quod diligebat prius et e converso, ergo mutatur ad hoc de illo. Solutio : Non est mutabilis. Sed nos cepit diligere predestinatos. Ut cum eius unigenito etiam nos filii essemus ; filii per gratiam, sicut unigenitus eius filius per naturam. Inciperet amare, amore predestinationis. Sed iam nos Deo diligenti, dilectione predestinationis, vel dilectione nature per quam conservat in esse homines peccatores ad hoc ut peniteant.
1 Eph. 1, 4 ; 1Ptr. 1, 20.
marg.| Unde sup. 2.a. An ignoras quod benignitas, etc. Habebat ille caritatem erga nos, etc. Si non odio habet Deus iniquos quia dicit Ps. 118. Iniquos odio habui, et constat quod conformabat se Deo hoc dicens, preterea nonne subtrahit gratiam iniquis, ergo iratus est eis. Solutio : Loquitur de dilectione predestinationis, sed alia dilectio que est gratia potest incipere, et desinere et converti in odium sine mutatione ipsius. Diligat Deus pater membra unigeniti sui, id est omnes iustos. Nos tales, adhuc peccatores. Pro nobis illum, inf. 8.f. Cum illo omnia, ad salutem necessaria, Sap. 7.b. Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa. Quantum quia multum, ne desperemus. Quales scilicet peccatores. In nostra fortitudine. Is. 40.g. Qui confidunt in Domino mutabunt fortitudinem. Fuit et alius modus possibilis Deo. Hoc sumptum est de quarto libro de Trinitate capitulo 10. Istum modum quo nos per mediatorem Dei, et hominum Christum Iesum, Deus liberare dignatur asserimus bonum, et divine congruum dignitati. Verum etiam ostendimus non alium modum impossibilem, et difficilem cum eius potentie cuncta subiaceant, sed sanande nostre miserie convenientem alium modum non fuisse, et nec etiam oportuisse. Non ergo fuit necessarium Christum pati ad hoc ut salvaremur. Ad idem Hbr. 11.g. Super illud. Melius Deo pro nobis aliquod providente, Glossa Ut nostram naturam assumeret et gloriosius nobiscum exultaret.
marg.| Sed si gloriosius assumendo naturam nostram, ergo gloriose potuit hoc facere alio modo. Facit contra super illud 1Tim. 2.c. mediator Dei, etc. Ibi Ambrosius. Tantum itaque fuit peccatum. Ade, ut salvari non possemus nisi unigenitus Dei moreretur pro nobis. Ad idem super illud Hbr. 2. Decebat enim, etc. Mors Christi sanande nostre miserie convenientissima fuit, aut valde necessaria, quia aliter nisi Christus moreretur, homo non redimeretur, et non redemptus periret. Solutio : Corboliensis dixit : Alio modo non potuit salvari, et dicebat istud, alius modus fuit Deo possibilis, id est nullus alius modus fuit impossibilis ei.
marg.| Sed alii dicunt quod alio modo potuit salvari, sed non redimi, quia alia creatura non ponderaret peccato. Unde ad aliud, Ambrosius Salvari non possumus, supple ita congruenter, vel per mortem alterius qui non esset Deus. Ad illud. Non redimereturΛ verum est, quia pretium preponderare non posset. Ad illud non redemptus periret. Verum est, nisi alio modo statueret hominem redimere, sed nisi sic redemisset. Per mortem Christi iustitia superatur diabolus, non potentia. Contra Lc. 11.c. Cum fortis armatus, etc. Si autem fortior, etc. Iste fortis est diabolus, fortior Christus, qui dirupit {7. 33rb} vasa diaboli, ergo ibi fuit fortitudo, sive potentia. Item ad annuntiandum adventum domini missus est Gabriel qui interpretatur fortitudo, quia filius Dei debebat venire in fortitudine.
marg.| Solutio : Per mortem Christi superatus est diabolus iustitia manifesta, potentia non manifesta, sed occulta et res dicitur fieri vel esse quando innotescit, et ita quia non innotuit potentia, ibi dicitur, quod non superaret potentia. Iustitia Dei in potestate diaboli traditum est genus humanum, ergo diabolus iuste accipiebat hominem, ergo iuste vendicare poterat dominium hominum.
marg.| Sed contra. Super illud. Lc. 19.e. Invenietis pullum alligatum. Eius dominium vendicare non poterat quem dominum non fecerat natura sed culpa. Solutio : Iustitia quantum ad primum hominem non quantum ad diabolum. Utriusque sexus, hoc dicit ad differentiam Christi. Ab origine sua supple. Filii ire Eph. 2.a. Sed quod tantum permiserit. Sed contra traditus fuit a Deo diabolo puniendus quid est ergo, quod dicit tantum permiserit ? Solutio : Traditio qua traditus est homo diabolo duo importat culpam, et penam, ratione pene traditus est a Deo, ratione culpe non, sed permisit eum teneri a diabolo.
marg.| Iuste tamen illo deserente peccantem peccati auctor illicite invasit, ergo Deus prius deserit hominem, quam invadat eum diabolus, sed statim, ut peccat invadit eum diabolus, ergo Deus deserit hominem antequam peccet. Solutio : Invadere dicitur hominem, ut amplius, et firmius teneat, vel ut puniat.
marg.| Sed queritur quomodo diabolus est auctor peccati. Constat, quod non in principio actionis, quia a Deo est, secundum illos, qui dicunt quod omnis actio a Deo. Item non ratione deformitatis, sive malitie, quia ipsa nihil est. Solutio : Actor dicitur per consensum, vel suggestionem. Iob. 41.b. Halitus eius prunas ardere facit. Nihil in eo morte dignum. Ab hoc loco etiam sumitur ius, quia manum posuit in Christo in quo nihil iuris habebat, iustum fuit, ut amitteret, quod habebat in homine Io. 14.d. Venit princeps huius mundi, etc. Sed obiicitur, quod secundum hos, si Deus formasset unum corpus de parte digiti Ade, et purificasset omnino illud, et infudisset animam puram, si diabolus mitteret in eum manum cum nihil dignum morte in eo esset, iustum videretur, ut nos quos iuste detinebat liberi essemus, et ita per purum hominem potuit liberari genus humanum. Sed dicendum quod hec non est causa, sed accidentalis coniectura. Iustitia, ergo alii odio habent iustitiam que bona est ; ergo odiunt bonum. Solutio : Iustitia numquam oditur in quantum est bonum, sed in quantum est puniens.
marg.| Secuta est potentia, id est manifesta. Revixit mortuus infra sexto a. Sed nonne iure equissimo diabolus vinceretur si potentia tantum, etc. Videtur, quod non, quia si tantum potentia, non ergo iustitia, et ita non iure. Solutio : Quia diabolus servus erat Domini poterat totum auferre, et quia potentia sibi usurpaverat, tantum potentia vinceretur.
marg.| Iustitia humilitatis, id est humilitate, que est perfecta iustitia, sicut habetur super Mt. 3. Et fraudulenter suadendo, sicut dicitur Gn. 3.a. Abduxit a gratia. Et violenter tenuit in pena. Sed homo iuste tenebatur, non valet : ergo diabolus iuste tenebat eum. Non quod ante non dilexit nos dilectione predestinationis. Tradidit semetipsum pro me. Gal. 2.d. Qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. Et 1Pt. 2.d. Tradebat iudicanti se iniuste, etc. Is. 53.c. Oblatus est, quia ipse voluit. Cum tranquillitate iudicat. Sap. 12.c. Tu autem dominator virtutis.
marg.| Peccata nostra diabolus tenebat per, id est pro illa, etc. ab eterna morte, et omnibus debebatur mors eterna, vel sanctis. Sed appellatur mors eterna pena, que quibusdam data erit eterna. Inimicos per presentem nequitiam. Dilexit, secundum predestinationem. Reconciliati Deo. Sed aut loquitur de illis, qui fuerunt tempore passionis, de quibus constat, quod multi erant reprobi, qui non fuerunt reconciliati per mortem, aut de illis, qui fuerunt postea, sed tunc non erant, ergo non videtur, quod fuerunt reconciliati tunc per mortem. Preterea, sancti quomodo fuerunt per mortem eius liberati, ut Abraham. Solutio, mali reconciliati sunt per causam sufficientem, quia eius mors sufficit ad reconciliandum omnes, boni autem reconciliati sunt, quia adhuc non erant plene reconciliati per obligationem pene limbi, etiam salvi salute eterna. Idem cum eo in futuro. Io. 17.d. Pater volo, ut sint unum, etc.
marg.| Sicut enim per Adam hominem purum, etc. Videtur quod non valet processus. Ambrosius Sicut enim non valet, peccavimus in Adam, quia gratia non transfunditur in posteros, sic nec pena, et hoc quia gratia non est ab homine, sed a Deo { 33va } sic non valet per unum hominem peccatum, ergo per unum hominem vita. Sed dic, quod sicut, non notat omnimodam similitudinem, sed causam cum quadam similitudine. Et est sensus, quod sicut Adam fecit tale quo facto mors seu peccatum intravit ad posteros, sic Christus tale quo facto vita seu destructio peccati venit ad nos, quia morte sua mortem nostram destruxit. Sic similitudo intelligitur quoad hoc quod primus homo potuit peccatum facere, et non purus homo, sed Deus potuit facere secundam salutem, ut si miles potest castrum expugnare, ergo, et rex. Iustitia, et vita. Contra videtur quod debuit dicere, fides, et vita, quia fides semper purificat cor. Act. b. Fide purificans, etc. Responsio. Iustitia large sumitur pro quacumque virtute et dicitur hec remissio peccati. Quod non debebat. Ps. 68. Que non rapui tunc exolvebam. Et paternis, id est originalibus, que contraximus a primis parentibus et propriis superadditis. Concupiscentialiter generatos, hoc dicit quantum ad differentiam generationis Christi. Spiritualiter regeneratos. Io. 3.a. Oportet nasci denuo. Argumentum quod nullus potuit salvari, nisi generatus a Christo, ergo cum Abraham salvatus sit, fuit regeneratus a Christo, ergo Christus fuit tempore Abraham. Quod verum est. Christus enim fuit tempore Abraham. Unde Io. 8. Antequam Abraham fieret, ego sum, sed tunc non fuit Christus. Est autem imperfecta generatio, que fiebat tempore Abrahe, et omnes descendebant ad limbum, perfecta in morte Christi, sic Abraham modo perfecte regeneratus, tunc imperfecte. Litteraliter.
Numérotation du verset Rm. 5,2 
marg.| {d} Per quem] per cuius opera.
marg.| {e} Accessum] introitum et ex hoc dicitur mediator.
marg.| {f} Per fidem] nondum per comprehensionem, 2Cor. 5.b. Per fidem ambulamus non per speciem.
marg.| {g} In gratiam istam] id est in istam conversationem {7.31rb} bone vite, id est in Christianam religionem.
marg.| {h} In qua stamus] id est firmiter perseveramus.
marg.| {i} Gloriamur in spe filiorum Dei] in hoc quod speramus nos habituros gloriam quam iam habent filii Dei, id est Angeli, vel sancti 1Io. 4.a. Nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus : scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus.
Numérotation du verset Rm. 5, moraliter 
marg.| {d} Per quem habemus accessum] quia Io. 10.b. Ego sum ostium.
marg.| {h} Stamus] Standum enim est in bona conversatione. Unde Ps. 121. Stantes erant pedes nostri in atriis tuis Ierusalem, id est in bona conversatione Ierusalem celestis gloriamur in tribulationibus, sicut mulier gloriari solet quando verberatur a viro suo, eo quod hoc est signum dilectionis. Consimiliter faciebant Apostoli Act. 5.g. Ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii, etc.
Numérotation du verset Rm. 5,3 
marg.| { 31va } Δ {a} Non solum autem] Dixerat   [Gloriamur in spe] etc. Hoc non est magnum, sed ex fide talis spei gloriamur : ideo addit :   [Non solum autem] gloriamur de hoc quod habebimus vitam eternam.
marg.| {b} Sed et] etc. hoc quia secundum pondus tribulationum habebimus pondus glorie, 2Cor. 4.d. Quod in presenti est momentaneum, et leve tribulationis nostre, eternum glorie pondus operatur in nobis.
marg.| {c} Tribulatio patientiam operatur] id est manifestat : tunc enim dicitur res fieri quando innotescit.
Numérotation du verset Rm. 5, moraliter 
marg.| *{c} Tribulatio patientiam operatur] id est exercet, quasi dicat colit eam ut fructificet, Ex. 1.c. Quantoque magis comprimebat eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant, Ps. 9. Dum superbit impius incenditur pauper.
Numérotation du verset Rm. 5,4 
marg.| {d} Patientia autem probationem] id est purgationem operatur proprie loquendo, id est ex hoc quod patiens est purgatur. Sed dicitur de quibusdam in Ps. 88. Destruxisti eos ab emundatione.
marg.| {e} Probatio] id est purificatio.
marg.| {f} Spem] quando videt se in nullo peccato sperat.
Numérotation du verset Rm. 5, moraliter 
marg.| {d} Patientia autem probationem] id est purificationem, Sap. 3.b. Tamquam aurum in fornace probavit illos, Glossa Ignem tribulationis admovet, ut in nobis vitiorum rubiginem purget. Vel   [Patientia operatur probationem] id est experimentum quis sit bonus. Si enim patiens est in tribulatione, argumentum est quod bonus est.
marg.| Unde Augustinus in 1. lib. de Civitate Dei, 8. capitulo Sub uno igne aurum rutilat, palea fumat, et sub eadem tribula stipule comminuuntur, frumenta purgantur, nec ideo oleum cum amurca confunditur, quia eodem preli pondere exprimitur, ita una eademque vis irruens bonos probat, purificat, eliquat, malos autem damnificat, vastat et exterminat. In eodem. Pari motu exagitatum horribiliter exhalat cenum, suaviter redolet unguentum, scilicet probatio spei. Ex hoc enim confirmatur nobis in Deo spes firmior, et robustior efficitur, unde a nobis pugna adversarii gravior toleratur.
Numérotation du verset Rm. 5,5 
marg.| { 32ra } Δ {a} Spes autem] etc. quia non est irrita. Unde Eccl. 2.b. Quis speravit in Domino, et confusus est ? Et hoc.
marg.| {b} Quia caritas Dei] etc. quasi dicat vere non confundit spes, quia de hoc, quod speramus iam habemus bonam arram, videlicet Spiritum sanctum, quem habere dicimur in arram, quoniam dat nobis spiritualem iucunditatem : in pignus autem quoniam facit nobis securitatem quod habemus paradisi.
marg.| Sed contrarium eius quod hic dicitur : Patientia operatur probationem videtur Iac. 1.a. Probatio fidei vestre patientiam operatur, patientia autem opus perfectum habet.
marg.| Sed omne operans est prius operato, et ita secundum hoc quod hic dicitur idem est prius, et posterius seipso, et idem operatur suum operatorem, quod est impossibile. Solutio. In Iacobo sumitur probatio pro experimento quod fit in tribulatione, in ipsa enim et sumitur experimentum, utrum probus sit : hic autem sumitur pro purgatione, et ideo non est contrarietas. Vel sic : Tribulatio patientiam operatur, ut operatio non sumatur proprie in verbo operandi, sed est sensus, operatur patientiam, id est exercet, Prv. 12.b. Qui operatur terram suam satiabitur panibus. Et ex hoc non sequitur tribulatio sit prior patientia, sed e converso : In Iacobo sumitur pro verbo operandi, quia ibi dicitur probatio fidei fides approbata, que constat, quod facit patientem.
Numérotation du verset Rm. 5, moraliter 
marg.| *{a} Spes non confundit] Eccl. 2.b. Scitote quoniam nullus speravit in Domino, et confusus est Ps. 111. Paratum cor eius sperare in Domino confirmatum est cor eius, etc.
marg.| {b} Quia caritas Dei] Hec est arra Ps. 18. In custodiendis illis retributio multa. Et inf. 8.d. Nosipsi primitias spiritus habentes.
Numérotation du verset Rm. 5,6 
marg.| { 32va } Litteraliter {a} Ut quid enim] Concluserat in principio huius capituli quod ex fide iustificemur, et non per legem hic ostendit per locum a maiori quod iustificamur ex fide mediatoris, et non per legalia, quasi per ea.   [Ut quid enim Christus] quasi supervacua esset mors eius.
marg.| {b} Infirmi] egritudine peccatorum.
marg.| {c} Pro impiis] infidelibus. Vel, id est vice impiorum.
marg.| {d} Mortuus secundum tempus] id est secundum quod determinatum erat ab eterno a patre. Vel   [infirmi secundum tempus] id est imbecilles ad resistendum peccatis ante adventum ipsius. Dico mortuus est pro impiis, et hoc est malum. Quia.
Numérotation du verset Rm. 5,7 
marg.| {e} Vix enim] etc. Iustus sumitur hic ab operis exercitio.
marg.| {f} Nam pro bono] id est innocente, quia innocentia favorabilis est hominibus, iustitia autem aliquid severitatis habet, que communiter et quasi naturaliter odio habetur, Eccl. 7.c. Noli esse iustus multum.
Numérotation du verset Rm. 5,8 
marg.| {g} Commendat] commendabilem reddit et ostendit.
Numérotation du verset Rm. 5,9 
marg.| {h} Multo magis] Ecce conclusio a maiori, id est. Ab ira, id est a peccato, vel pena.   [Ut quid enim mortuus] Unde inf. 8.f. Si proprio filio non pepercit, etc. quomodo non omnia donavit nobis cum illo.   [Commendat] quia Io. 15.b. Maiorem hac dilectionem nemo habet, etc. 1Io. 3.c. In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam {7. 33ra} Δ ille animam suam pro nobis posuit et nos, etc.
marg.| {a} Si enim] ut dictum est, intendit probare, quod per fidem mediatoris, id est per fidem passionis eius est salus, quia aliter frustra mortuus fuisset. Ad probandum hoc insistit consequenter.
Numérotation du verset Rm. 5,10 
marg.| {b} Enim] id est quia.
marg.| {d} Deo] Patri.
marg.| {e} Salvi] salute eterna.
marg.| {f} In vita] id est pro vita gloriose resurrectionis eius, que est signum nostre resurrectionis, id est per ipsum, qui gloriose resurrexit. Et est in summa, ratiocinatio sua. Si mortalis existens potuit nos reconciliare Deo, multo magis, factus immortalis poterit nos salvare.
marg.| {e} Vel Salvi] per ipsum.
marg.| {g} Non solum] habemus, hanc reconciliationem, et istam vitam habuimus, sed iam habemus in spe.
Numérotation du verset Rm. 5, moraliter. 
marg.| {c} Reconciliati] etc. Voluit autem mori ad reconciliandum nos Deo patri propter novem causas. Ad evacuandum cultum demonum, ut Dei gratia commendaretur, ut superbia hominis sanaretur, ut quantitas morbi homini ostenderetur, ut pena daret nobis exemplum obedientie, ut opprobrium ab homine tolleretur, ut sicut per unum hominem intravit mors, ita per unum ingrederetur vita, ut contumelias, iniurias, mortis ignominiam non solum non aspernaremur, sed amplecteremur, ut iustitia commendabilis nobis manifestaretur. Hec ultima tria tanguntur in Glossa Septem prime in Quarto de Trinitate 13.c. Mori in eadem carne dignatus est, ne illi hominibus tamquam deos se coli persuaderent, quia videntur esse immortales, id est demones. Inde sequitur secunda causa, ut gratia Dei nobis facta sine ullis meritis in homine Christo commendaretur, qui deitatem nobis, univit et homo coniunctus una cum illa persona filius Dei fieret, nullis precedentibus meritis assecutus est quasi diceret, ille homo non poterit mereri, quod esset una persona cum filio Dei, sed ex misericordia datum est, ita nec homo mereri poterit ut filius Dei moreretur ad reconciliandum nos Deo patri. Tertia causa subditur, ut superbia hominis, que maximum impedimentum est, ne Deo obediatur ; per tantam humilitatem Dei redargui posset atque salvari. Quarta ut discat quoque homo, quam longe recesserat a Deo, quod illi valeat ad medicinam doloris quando per talem mediatorem redditur vita hominibus et quod Deus divinitate subvenit, et hac infirmitate convenit. Quinta, quod autem nobis maius prebetur obedientie exemplum, qui per inobedientiam peccavimus, quam Deo patri Deus filius obediens usque ad mortem ? Sexta pertinebat etiam ad iustitiam bonitatemque creatoris, ut per eandem rationalem creaturam superaretur diabolus, quam se superasse gaudebat.
marg.| Si enim alia creatura, quam homo diabolum vicisset, semper improperaret homini, ego vici te, sed victus ab homine prius victo non audet.
marg.| Unde sequitur ibidem. Et de ipso genere venientem origine vitiata mundum tenebat universum. Septimam causam assignat in libro de vera religione. Contumelias superbissime horrebant homines, supple omne genus contumeliarum sustinuit, iniurias esse intolerabiles arbitramur, que maior iniuria iustum innocentemque damnari, dolores corporis execrabantur, morte mulctatus est, ignominiosissimum genus mortis crucem putabant, crucifixus est, ideo hec sustinuit, ut ea amplectamur.
marg.| {e} Multo magis] Sap. 12.c. Si inimicos servorum tuorum, et debitos morti cum tanta cruciasti attentione et liberasti dans tempus, et locum, per que possent mutari a malitia, cum quanta diligentia iudicasti filios tuos, quorum parentibus iuramenta, et conventiones dedisti bonarum promissionum.
Numérotation du verset Rm. 5,11 
marg.| {h} Gloriamur] Arras habentes in Deum de donis quia habemus.
marg.| {i} In Deo] id est quia speramus, quod erimus unum cum Deo in voluntate, et dilectione erimus in quantum,   [per Dominum]
marg.| Vel sic. [Non solum] in donis, que habemus ab eo non a nobis. Iuxta illud 2Cor. 10.d. Qui gloriatur in Domino glorietur, quia de nullo dono gloriandum est, nisi in quantum est a datore.
Numérotation du verset Rm. 5,12 
marg.| {a} Propterea] etc. ut dictum est. Pars prima huius capituli fuit conclusio precedentis et totum fuit expositio illius conclusionis in hanc secundam partem, in qua ostendit, quod in fine mediatoris iustificamur, ibi :   [Ut quid enim] etc. In tertia probat idem a simili, et a minori, ibi :   [Non solum] scilicet gloriamur, etc. A simili probat quoad hoc quod sicut per unum hominem peccatum, et per peccatum mors, ita per unum Iesum Christum gratia, et per gratiam vitalis gloria. A minori quoad hoc quod Iesus Christus, qui est filius, magis bonus est quam aliquis possit esse malus : ergo per malum hominem potuit intrare peccatum et mors, multo magis per bonum scilicet Christum gratia et vita. Continua ergo sic. Dico quod non solum reconciliamur, id est non solum gratiam accipiemus, sed etiam gratiam, id est gloriam iam accepimus in spe.   [Propterea] id est quia
marg.| {b} Sicut] Adam in quo omnes peccaverunt peccato originali, quod est causa mortis, ita supple per Iesum Christum gratia, et gloria mediante gratia. Sed facit interpositionem, quia posset aliquis querere ex quo per Iesum Christum hoc habemus, ad quid ergo data est lex ? Ad hoc respondet.
marg.| {d} Enim] id est quia.
marg.| {c} Usque ad legem] inclusive, id est sub lege, quia ipsa non potuit auferre peccatum.
Numérotation du verset Rm. 5,12 
expositio Glosse
marg.| {a} Propterea] Glossa videtur notare causam motivam, quia enim miser est homo, ideo misertus est Deus, et mortuus, ut per filium suum hominem redimeret, ergo locus est hic a causa non a simili. Et dicendum quod ly   [propterea] notat causalitatem, sed illa non sufficit ad illationem nisi cum minoritate, vel similitudine. Cum ab eius reatu per Christi baptismum absolvantur : ergo nisi baptisma Christi esset, non salvarentur ; hoc fuit contingens, ergo contingens fuit eorum salvatio. Solutio : Non nisi per Christi baptismum, id est nisi per passionem Christi, ex qua baptismus initium habuit. Unde Abraham absolutus fuit ab obligatione verbi per passionem Christi.
marg.| Vel expone sicut illud. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, etc. id est non simili regeneratione aque, et Spiritus sancti, sic hoc nisi per Christi baptismum, id est nisi per similem baptismum Christi. Et est hic argumentum, quod aliud est reatus, aliud est culpa cum in limbo esset reatus, nec tamen ibi esset culpa. Sed quomodo cum nihil de diaboli similitudine haberent, sed tamen Dei similitudinem, ibi tenebantur, quia Ecclesiastici 27.b2. Volatilia ad sibi similia congregantur ergo statim deberent esse cum Deo. Preterea si nihil erat in eis culpe, ergo nihil, quod erat, fuit gehenne, ergo non possent detineri ab igne, ergo eadem ratione, nec in limbo, et revera si omnino nihil haberent, de culpa non detinerentur, ibi initium peccati Sir. 25.d. Sive a diabolo. Sap. 2.d. Invidia diaboli, etc. Mortalis posteritas, quia ab eis descenderunt omnes posteri mortales morte peccati, et corporali. Viro potius 1Cor. 11.a. Vir est { 33vb } caput mulieris, et ideo imputatur ei peccatum mulieris, quia potuit eam corrigere, et non correxit. Vel quia mulier.
2 Sir. 27.
marg.| Secunda solutio, utraque ratio probabilis, et non necessaria. Sed videtur forte hec necessaria, quia Adam consummavit peccatum per quod tabificavit genus humanum nisi enim consensisset, non esset originale translatum. Una caro est, lege maritali. Pelagiani, qui dicebant peccatum originale non esse. Et ubi invenitur esse contractum ab Adam dicebant hoc intelligendum de illis, qui imitabantur Adam in peccando. Eius principem, id est auctorem in libro Sap. 2.d. Iustificationem, que ei remissionem peccatorum : omnes peccaverunt, ut in materia, sed Christus fuit in Adam ut in materia : ergo Christus unus homo fuit cum illis, et ita fuit in massa, sed omnes in illo peccaverunt : ergo Christus in illo peccavit. Solutio : duplex est esse in illo, secundum materiam, scilicet et secundum propagationem corruptionis vitiose. Christus primo modo in illo solum est, omnes alii a Christo. Secundo modo, vel aliter, et melius. Omnes enim illi unus homo fuit materialiter per litteram. Legis auferri sup. 3.c. Per legem peccati cognitio Glossa Non consumptio Spiritu gratie, id est gratia que est a Spiritu sancto.
marg.| Secundum homines non imputabant. Contra. Nonne Iudas voluit occidere Thamar Gn. 38.f. Non nisi per peccata fornicationis, ergo cognoscebat fornicationem esse peccatum, cum propter illud eam voluit occidere, ergo ante legem imputabatur peccatum. Responsio. Loquitur ut in pluribus, vel non imputabatur tantum quantum erat. Pauci enim aut nulli erant qui pro peccato crederent puniri aliqua pena eterna. Sine lege sup. 2.b. quia sine lege, sicut illud Iacob 2.c. Iudicium sine misericordia, etc. id est pro eo, quod sine misericordia sunt, vel sine legali disceptatione, de qua Mt. 25.d. Per Moysen. Io. 1.b. Lex per Moysen. Quando ita dicuntur. Sap. 18.c. Et nox in suo cursu, etc. Sed ad secundam. Apc. 20.d. Mortuos dabit, id est ad gehennam, ergo ad penam sensibilem, quod falsum est. Solutio : Ad gehennam, id est ad locum, qui est gehenna. Et ponitur locus pro parte loci. Simile Za. 9.c. Tu autem in sanguine testamenti tui emisisti vinctos de lacu, id est de parte laci, id est inferni, in quo, inferno scilicet non erat aqua, id est refrigerium. Os. 13.d. Ero mors tua o mors, morsus tuus ero inferne, Glossa Infernus est locus ubi includuntur anime, vel ad refrigerium, vel ad penam. Vel potest dici quod excluduntur sancti ab hac generalitate per illud, quod dicit in Glossa Preter illos qui gratia adiuti sunt. Sola gratia salvatoris, id est gratissima redemptio facta a redemptore. Destruitur, secundum hoc videtur, quod in iustificatione impii in quo destruitur mortis imperium non exigatur nisi sola gratia. Sed dicendum quod ly sola, non excludit ea, que concurrunt in iustificatione impii sed tantum excludit ea, scilicet opera contritionis precipue opera legis. Dicit ergo sola, ad innuendum, quod principalitas iustificationis attenditur penes gratiam, et ideo non sequitur exclusio eorum trium, scilicet motus liberi arbitrii, contritionis, et remissionis peccatorum, que per gratiam intenduntur, sicut cum dicitur, non facio nisi comedere, non excluditur potus, quia cum sequela cibi melius distingues. Ad eius adiuti gratiam. Ex hoc sumitur, quod quidam fuerunt in veteri Testamento, qui pertinuerunt ad novum testamentum illi, scilicet qui serviebant Deo ex amore.
marg.| Et in novo similiter sunt aliqui pertinentes ad vetus, qui serviunt Deo tantum timore pene, vel pro temporalibus. Ad condemnationem, id est ad limbum ubi carent visione Dei. Vel ad condemnationem, id est ad peccatum actuale, per quod damnarentur. Ut ei similes crearentur, ergo anima creatur peccatrix, quia non creantur peccatores, nisi anima peccatrix, quia simul creatur, et creando infunditur, sed non tantum a creatione habet hoc sed in creatione in corpore. Unde interpretatio facta est. Argumentum, quod hec Epistola facta, vel scripta est in Greco. Contrarium dicitur ad Rm. 1. in principio. Et similiter ad Hbr. Ideo dicunt quidam, quod Latine scripte erant, ut quia scribebat Romanis qui erant Latini, Latine scribebat eis. Et iam scribens Hebreis scripsit Hebraice. Sed forte verius, sicut hic dicitur, quod tunc Greci multi erant inter Romanos, et magni erant inter eos, et potentes. Unde dicitur, quod quia Romani timuerunt esse sub dominio Grecorum, ideo combusserunt portum qui erat ad eumdem in Greciam, et sic lingua Greca inter Romanos fuit.
marg.| Vel aliis non mutatis hec est tertia expositio, sed effectus, id est mors corporalis dissolvendo animam a corpore usque ad Moysen, inclusive, id est in tempore legis. Cum minus videretur, etc. supple regnare mors sub lege, qui videbatur prohibere peccatum, et retardare ab eo, et ideo videbatur, Λ quo etiam effectum retardaret, id est mortem, et quia in lege erat remedium contra originale peccatum quod causa mortis illud erat circumcisio. Prevaricando contra aliquam legem. Ex hoc sumunt quidam, quod non est peccatum, nisi quia contra legem, sive quia prohibitum. Et dicendum quod revera, ut dicit Amb. Peccatum est dictum, vel factum contra legem Dei. Unde omne peccatum est contra legem scriptam, vel naturalem, tamen sunt quedam peccata in se, non quia prohibita, imo si numquam fuissent prohibita, tamen essent peccatum. Vel ita. Quarta expositio, et sumitur exclusive. Cum id est quamvis. Ita non videtur, id est cognosceretur. Lege non docent quoniam nondum erat data. Peccatum apud homines, quia puniebant propter aliquod peccatum. Sed non apud Deum, id est non credebatur { 34rb } ab hominibus quod imputaretur apud Deum, quia non credebant, quod puniret Deus aliquem eternaliter pro aliquo peccato. Asserebant enim homines Deum esse incuriosum. Iob. 22.b. Dicis. Quid novit Deus, et quasi per caliginem iudicat, etc. Et ideo apud eum impune peccata. Sed constat, quod hoc erat heresis, ergo hereses fuerunt ante principium mundi. Contrarium habetur in principio. Apc. super illud. A septem spiritibus, etc. Glossa Personam patris pretermisit, quod de Deo creatore nemo male intellexit. Solutio : quod hic dicitur revera heresis erat, et contra spiritum sanctum, quia scriptum est in corde cuiuslibet, quod Deus est summe bonus, et summe iustus, et ideo manifestum est cuilibet quod ipse est, et quod remunerator est, et per hoc intelligitur quod ipse est punitor malorum, sicut dicitur in symbolo. Carnis resurrectionem, et vitam eternam. Per hoc intelligitur mors eterna. Ad illud : Nemo male intellexit de Deo. Dicendum quod pauci male senserunt, sed post incarnationem maxime pauci.
marg.| Nota tamen, quod due sunt notiones patris, innascibilitas, et paternitas. Deum innascibilem creatorem omnium omnes crediderunt, sed sub notione paternitatis eum non comprehenderunt, nisi pauci fideles vel a fidelibus docti.
marg.| Non enim lex naturalis penitus obtorpuerat, et Ambrosius in originali super hunc locum, tres distinguit partes naturalis legis. Prima, ut agnitus creator honoretur, et eius maiestas nulli alii, nisi filio attribuatur. Secundum moralis ut bene vivatur, et congruit notitiam Dei habenti. Tertia docilis, ut notitia creatoris ad exemplum morum ceteris tradatur. Et constat, quod non possunt esse plures partes, quia nihil naturale ordinat nos tantum ad Deum, et ad nos, et ad proximum. Quod pati nolebant, de Tb. 4.c. Mt. 7.b. Quod Ioseph. Gn. 39.c. Per calumniam, id est falsi criminis impositionem. Et Pistor. Gn. 40.c. Peccatum ergo non imputabatur. Sap. 14.d. Dum enim confidunt in idolis, que sunt sine anima male iurantes, etc. Circa hec peccata proniores : ergo prohibitio reddebat eos proniores. Contra. Lex subintravit, ut abundaret delictum. Solutio : Licentia peccandi quantum ad hoc, quod excludit penam, quod naturaliter habuerat, reddit eos magis promptos ad peccandum, quod prohibitio legis, quantum ad hanc, quod hominem ponebat sub iugo alterius hominis, et servitute pene, quod est contra naturam hominis, ut supra habitum est, hominem irritat ad peccandum, et promptiorem facit, et quantum ad hoc nituntur in vetitum.
marg.| Ut causa Ade, id est propter peccatum eius. De uno Deo colendo. Ex. 20.a. Dt. 6.a. Deus unus est. Tunc datum est remedium, ergo lex iustificat. Contra Hbr. 7.c. Lex neminem ducit ad perfectum. Et sup. 14.e. Lex iram operatur. Et inf. eod. d. Lex subintravit, ut abundaret delictum.
marg.| Responsio. Remedium peccati faciendi non perpetrati. Quod dicit, lex iram operatur, dic per occasionem. Similiter dicit Lex subintravit , etc. intelligitur de peccato perpetrato ab illo enim non liberat per cautelam, quia docet peccatum cavere et comminatur peccati directe, ergo est contra peccatum, sed occasionaliter per ipsum abundavit peccatum. Initio egressionis, id est statim post initium. Servierunt sup. 1.c. Diaboli suasioni consentiens, ergo Adam credidit verbis diaboli dicentis. Eritis sicut dii. Ad idem super hunc locum ab Ambrosio in originali. Peccavit cum purus homo esset, et futurum Deum esse se existimavit, putabat enim magis profuturum quod diabolus suggessit.
marg.| Ad idem super illud. Quod non rapui tunc exolvebam. Glossa Adam credidit, quod serpens suggerebat. Et iterum ibidem.
marg.| Dolo illo serpentino, quod mulier seducta est, nullo modo arbitror si iam spirituali mente proditus erat ullo modo credidisse, quod diabolus suggerebat. Item super illud. Per unum hominem, etc. Glossa Non quia Adam prior peccavit, sed Eva, quia vir est caput mulieris attribuitur ei, et quia eam non cohibuit, cum possent fieri sicut dii, sed volens gerere vicem uxoris sue, ne contacta interiret, ut habetur 1Tim. 2.d. consensit diabolo quantum ad comestionem pomi, non consentiret fidem adhibens sue promissioni. Ad illud quod dicitur, quod voluit rapere divinitatem, et ad similia, et quod hoc dicitur, quia non cohibuit uxorem hoc volentem, et sicut Deus esset ille in uxore sua que voluit hoc omnia patent. Fueruntque qui peccaverunt, ostendit, quod quidam peccaverunt in similitudine prevaricationis Ade, sicut idololatre. Alii vero, qui peccaverunt venialiter non preterito Deo, id est non contempto. Ex traduce, id est extra doctrina traducta ab alio. Iudicio naturali, id est naturali ingenio. Nulli creature honorificentiam nominis Dei.
marg.| Impossibile est non peccare. 3Rg. 8.e. Sed peccatum adeo est voluntarium, quod si non est voluntarium non est peccatum, dicit Λ Augustinus in libro de vera relig. et nihil ita voluntarium sicut voluntas, ergo cum impossibile sit non peccare si quis peccat, et non voluntarie non peccat, ergo non est peccatum. Respondet idem Augustinus dicens quia noluit stare Adam cum potuit, inflictum est ei non posse quando voluit et intelligitur de primis motibus, quia etsi de quolibet possit esse verum, quod prohibeatur, de omnibus simul non est possibile, sicut Nauta recludere potest quodlibet foramen, sed non omnia simul. Non in Deum, id est contra Deum. Ad secundam : Apc. 20.b. Sub spe, habebant enim spem felicem de redemptione qui erant in limbo, sicut de Abraham legitur Lc. 16.f. Ita ut Chaos, id est maxima distantia, cum Chaos solet appellari dissimilitudo bonorum, et malorum. Lc. 16.b. habetur de hoc. Quod, id est quam litteram. Quidam ita intelligunt, etc. Usque ad Moysen, sed cur non usque ad finem seculi. Hic reprehendere videtur illos. Amb. qui proximam litteram exponunt de morte corporali. Sed nonne magister supra exposuit illam litteram de morte corporali secundum Augustinum Et ita ipse ponit duas expositiones contrarias diversorum sanctorum qui in hoc videntur dissentire. Solutio : Dicimus quod Ambrosius non reprehendit hic eos, qui exponunt predictam litteram de morte corporali, sed arguit eos, qui hanc dictionem, [usque] ponunt exclusive, sicut Augustinus super in expositione sua tertia ponit eam inclusive, et ideo reprehendendo eos, qui ponunt { 34vb } exclusive, dicit. Sed cur non usque ad finem. Vel potest dici quod Ambr. arguit istam expositionem etiam secundum quod usque ponitur inclusive, quia non ponitur sufficiens res inclusionis, cum dicitur. Usque ad Moysem regnasse mors temporalis. Non enim solum tempore legis, sed etiam postea regnavit mors corporis. Et ita videtur Amb. quod insufficienter exposuit Augustinus et ideo dicit. Sed cur non usque in finem seculi. Vel potest dici, quia non omnes ducebat in limbum, vel in infernum. Adam dicitur forma futuri. Futuri dico respectu precedentium sicut dicitur in prologo Luce ut primum Grecis fidelibus omni prophetatione venturi in carnem Christi manifesta esset humanitas, non quod Christus tunc esset venturus, scilicet tempore Hieronymi vel Luce sed tempore prophetarum. In occulto suo disposuit per unum etc. Unde dicitur Apc. 13.c. Agnus occisus est ab origine mundi, id est previsus occidi. Ex hoc habemus, quod duobus modis exponitur hoc verbum occisus ab origine mundi, id est prefiguratur occidi in morte Abel, et hec expositio alibi habetur. Vel previsus occidi, sicut hic dicitur. Sed queritur utrum ipsa dispositio sit intelligenda sine necessitate, pro nihilo ergo decrevit ut videtur, si cum necessitate, ergo alio modo, quam per Christum non potuit emundari peccatum Ade. Sed dicendum quod non sequitur, si sine necessitate disposuit hoc Deus, ergo pro nihilo, sicut et predestinatio non ponit necessitatem in predestinando, non tamen pro nihilo predestinavit Deus. Dicendum tamen, quod prima duplex est. Dicitur a contrario, id est a simili per contrarium ita et in Christo 1Cor. 15.c. Non ex omni parte, quia in contrario, et iterum, quia non omnes habituri sunt gratiam nec habent, sed omnes nascuntur filii ire preter Christum.
marg.| A Deo factus est, de virgine terra. Sicut ille est pater omnium secundum carnem, etc. Sed sic est pater omnium secundum carnem, quod omnes trahunt originale ab eo, ergo omnes habent fidem a Christo. Solutio : Omnes habuerunt carnem ab Adam per materie in eis dominationem que est in omnibus, et ideo omnes habuerunt originale ab eo, omnes autem, qui habent fidem a Christo, habent eam per gratie infusionem.
marg.| Et quia hec infusio non est sine voluntate hominis, non omnibus infunditur fides, sine gratia et ideo non habent omnes fidem a Christo. Assumpta est costa Gn. 2.d. Assumptio coste signat formationem Ecclesie per Christum. Unde ibi in Gn. dicitur Edificavit eam in mulier. Per verbum enim edificandi intelligitur spiritualis fabrica Ecclesie. Non enim proprie dicitur de homine quod edificetur.
marg.| Profluxerunt sacramenta, scilicet aqua ablutionis, ergo illa aqua que fluxit de latere Christi sacramentum est. Contra. Non fuit sacramentum veteris vel nove legis ergo non fuit sacramentum. Item nonne et sanguine abluti sumus ? Apc. 1.b. Qui lavit nos a peccatis in sanguine suo. Item obiicitur de hoc, quod dicit. Per que salvetur Ecclesia. Hoc falsum videtur quantum ad aquam illam, quia per eam non fuit salvata Ecclesia. Solutio, large sumitur hic sacramentum ut sacramentale dicatur etiam sacramentum. Illa enim aqua sacrabilis fuit, que significavit aquam baptismi, que est sacramentum. Ad illud dicendum, quia aqua illa non abluit, sed est figura ablutionis. Sanguis autem causa ad illud, per que salvatur dicendum quod ly que quantum ad hoc, quod refertur ad aquam, simplicem dicit relationem, que, id est aqua baptismi signata per illam, quantum ad hoc que refertur ad sanguinem, personalem habet relationem, quia illum eumdem sanguinem quotidie in salutem sumimus, que fluxit de latere Christi.
Numérotation du verset Rm. 5,13 
marg.| { 34ra } Δ {a} Peccatum] etc. id est non putabatur esse peccatum, id est non putabatur esse tantum quantum erat.
Numérotation du verset Rm. 5,14 
marg.| {c} Usque ad Moysen] inclusive, quia sub Moyse adhuc regnavit peccatum. Regnum peccati fuit, quia nullum significabat hominem ire ad vitam eternam, que est regnum Dei, sed omnes transferebat in regionem suam, que est pena gehenne, vel limbi.
marg.| {d} In eos] etc. id est etiam eos, qui non peccaverunt simili peccato, ut Adam, id est actuali   [que est forma] per contrarium. Sicut enim per ipsum peccatum est mors, ita per Iesum gratia, sive iustitia, et vita. Alia littera habet.   [Qui peccaverunt] sine negatione, et non differt uno modo ab expositione ista.   [Peccaverunt] id est peccaverunt quantum ex prevaricatione Ade. Sed dicit ex similitudine, quia ex simili generatur simile. Vel, id est in eos, qui originali addiderunt actualia, id est qui actualiter peccaverunt, ut Adam.
marg.| Unde sequitur: quare de hoc, quod dicitur. Per unum hominem peccatum, etc. immo per mulierem, quia dicitur. Sir. 25.d. A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur. Ad idem 1. Ti. 2.d. Adam non est seductus, sed mulier. Item Augustinus in primo de doctrina Christi. Corrupto animo femine ingressus est morbus, integro corpore femine, processit salus. Hec autem Glossa duobus modis solvit. Primo sic. Cum sit vir caput mulieris 1Cor. 11.a. Peccatum ipsius imputatur viro, eo quod potuit eam corrigere, et non correxit. Secundum sic, quia in hoc servat Apostolus consuetudinem aliarum scripturarum, que genealogias a viris computant, ut in principio Mt. Ubi genealogiam a viro incipit, et denominat. Sed aliter posset solvi, et forte melius adherendo littere, non dicit, quod peccatum initium habuit ab homine, sed quod per hominem intravit in mundum, quia si sola mulier sine viro peccasset non esset traductum originale usque ad nos, quia non fuit data sententia a Domino super peccatum mulieris sed dixit. Quacumque hora comederis, etc. Per peccatum mors Sap. 1.d. Deus non fecit mortem, nec letatur, etc. Postea subdit in eod. d. Iustitia enim immortalis, iniustitia autem acquisitio. Et iterum mortis Sap. 2.d. Deus creavit hominem inexterminabilem, etc.
marg.| Invidia autem diaboli, etc. In omnes homines mors pertransit 1Cor. 15.c. Sicut in Adam omnes moriuntur, etc. In Adam peccante omnes moriuntur, id est ex peccato eius contrahunt mortem.
marg.| Et nota quod dicit, quod per peccatum intravit mors, id est necessitas moriendi, ergo a contrariis per virtutem ingreditur immortalitas. Propter hoc, ut ait Augustinus Glorificatio corporis nihil aliud est, quam exuberatio beatitudinis anime. Unde dicit in libro de vera relig. Consequens est, ut post mortem corporalem, quam debemus primo peccato, tempore suo atque ordine hoc corpus restituatur pristine felicitati, quam non pre se habebit, sed per anime stabilitatem in Deo, quo rursus non per se stabilitur, sed per Deum quo fruitur. Ad idem in libro de doctrina Christiana. Immortalitas enim et incorruptio corporis de sanitate exivit anime. Sanitatis autem causa est firmissime inherendo, hoc est immutabili Deo. [Usque ad legem] inclusive. Usque ad adventum exclusive regnavit peccatum, et mors. Unde Hab. 3.a. Ante faciem eius ibi mors, egredietur diabolus ante pedes eius, id est peccatum quo dicitur ingredi ad animam Sap. 18.c. Prosilivit gladius acutus, insimulatum imperium tuum portans, et stans replevit omnia occasionaliter. Hec fuit lex que sine simulatione puniebat homines.   [Non imputabatur] tantum esse quantum erat, sed sicut dicitur super 3.c. Per legem cognitio peccati.
marg.| {b} Sed regnavit] omnem terram habens ad imperium suum Hbr. 2.d. Ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium.   [Futuri] respectu temporis Ade, vel legis 1Cor. 15.f. Factus est primus homo.
marg.| {7. 34va} Δ Adam animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.
marg.| {a} Qui non peccaverunt] id est qui non addiderunt actuale originali, vel sine,   [non] et est idem sensus uno modo, id est qui peccaverunt in Adam peccantem in similitudinem, quia ex peccatore nascuntur peccatores ex mortali mortales, etc. Tertia expositio est secundum quod exponitur de morte corporali sic   [Peccatum] id est ignorabatur ante legem, sed effectus, id est mors hoc indicat, quia mors corporalis regnavit per passiones corporales. Unde Augustin. Quid aliud est vivere, quam de vita transire, quasi dicat nihil, sed de vita transire nihil aliud est, quam mori Ez. 9.a. Ecce sex viri veniebant de via porte superioris, que respicit ad aquilonem, et vasa interitus in manibus eorum. Septuag. habent secures. Hi sex viri sunt sex generales passiones, frigus, calor, fames, sitis, lassitudo, egritudo. Porta superior Adam, quia in excellentiori natura formatus est, via propago nostra, et respicit ad aquilonem, id est peccatum propter quod inflicta sunt Septuag. secures, quia Mt. 3.c. Securis ad radicem arboris posita est. Quarta expositio est secundum quod   [Usque] sumitur exclusive. Usque ad legem regnavit peccatum, id est non post legem, sed ante legem, quia tunc non puniebantur peccatores, et ideo audacter, et secure peccabant. Iuxta illud Eccles. 8.b. Quia non profertur cito contra malos sententia, etc. Sed Lam. 1.e. Expandit rete pedibus meis, id est legem, ne volare illicite possem ad peccatum, et convertit me retrorsum a peccato ad Deum.   [Non imputabatur] ab hominibus,   [sed regnavit] id est peccatum, quod est mors anime, et effectus peccati, propter hoc dicitur mors peccatum ab Adam, usque ad hoc expositio precedentis.   [Usque ad Moysen] per quem data est lex, per quam cognitum est peccatum, et sic imputatur et legitur.   [Usque] exclusive. Qui non peccaverunt, id est qui non fuerunt idololatre. Sicut enim Adam magis credidit diabolo, quam Deo similiter, et idololatre. Dicit ergo :   [In eos etiam] etc. quasi dicat non solum in idololatras, sed etiam in alios, qui non fuerunt idololatre. Vel ut non sit ibi,   [non. In eos] etc.
marg.| {b} Sed non sicut] ita mors peccati, et mors corporalis per unum hominem intravit in omnes, et eodem modo gratia, id est Vita per unum Christum in omnes, qui volunt accipere.   [Sed non sicut] quia ex Christo plura dona. Vel   [non sicut, delictum] etc. quia donum Christi, id est gratia maioris est efficacie, quam delictum.
marg.| {c} In gratia] id est per gratiam.
marg.| {d} Unius] quia plenitudinem gratiarum habuerunt. De plenitudine eius nos omnes accepimus. Io. 1.b. Ex plenitudine enim gratie, quam habuit passus est pro nobis, et sic nos redemit. Sed quid est, quod dicit plures ? Non ratione pluralitatis hominum, sed pluralitate gratiarum, et donorum, quia unum tantum originale ab Adam, a Christo plura dona. Unde Sir. 24.c. Ego quasi fluvius Dorix, qui interpretatur sanitas. Et in eodem. Ego quasi terebinthus expandi ramos. Resina terebinthi fere valet ad omnes egritudines sanandas super omnem aliam resinam, sic et Christus {7. 35ra} Δ ad sanandos omnes morbos.
Numérotation du verset Rm. 5,15 
marg.| {b} Sed non sicut] etc. Nota quod hec clausula primo legitur de peccato originali, et transitu per propagationem et de pluralitate absoluta. Secundum de peccato actuali, et transitu per imitationem et de pluralitate comparativa.
Numérotation du verset Rm. 5,16 
marg.| {a} Et non sicut per unum] Ut dictum est, intentio Apostoli est, probare per simile, quod per Christum est salus, et non per legem. Superius comparavit causam cause et effectum effectui in genere, hic spiritualiter comparat effectus ad invicem et comparat cause. Continua sic. Bene dico multo magis abundavit gratia et donum, id est gratuitum donum, etc. non, sicut per unum peccatum, etc. Ita sic per unum donum imo multo plus. Et appellat donum passionem Christi et omnia, que pro nobis fecit.
marg.| {b} Nam iudicium] supple Dei procedit.
marg.| {c} Ex uno] peccato originali.
marg.| {d} In condemnationem] mortis temporalis, et eterne Gn. 2.c. Num iudicavit per se verum dicens. In quacumque die ex eo comederis morte morieris.
marg.| {f} Autem] pro sed.
marg.| {e} Gratia] procedit.
marg.| {g} Ex multis delictis] et peccatis superadditis, quam remittit actualia cum originali.
marg.| {h} In Iustificationem] quam fecit. Et hoc probat.
Numérotation du verset Rm. 5,17 
marg.| {k} Enim] id est quia, id est.   [Si in unius delicto] id est si per unum delictum intransitive.
marg.| {l} Mors] id est separatio anime a corpore.
marg.| { 35va } Δ {a} Regnavit] in omnibus hominibus, et exercens Tyrannidem suam per passiones.
marg.| {b} Per unum] peccatum Adam mediante eo in omnes posteros. Vel per unum, Adam.
marg.| {c} Multo magis] quia maior res et in infinitum melior, quam malum, quod transit ab Adam sit malum. Vel,   [multo magis] quia magis duratura res, et eterna data, idest, Vita, sed peccatum mors temporalis.
marg.| {d} Abundantiam] idest remissionem peccatorum etiam superadditorum, et preter hoc abundantiam.
marg.| {e} Et donationis] charismatum.
marg.| {f} Et iustitie] quantum ad bona opera. Hec enim tria sunt necessaria ad meritum vite eterne. Igitur ex quo Christus magis potens est, quam Adam, et gratia eius magis, quam peccatum Ade.
Numérotation du verset Rm. 5,18 
marg.| {g} Igitur, sicut] etc. id est peccatum Ade transiens.
marg.| {h} In omnes homines] iterum est,   [in condemnationem id est Sic et per unius] id est Christi.
marg.| {k} Iustitiam] iterum est.
marg.| {l} In omnes homines] id est omnes homines iustificat quantum fuit in se quantum ad abundantiam et dedit vitam eternam, sed ex defectu eorum est, quod non omnes. Unde intelligendum est, sicut illud 1Tim. 2.b. Deus vult omnes homines salvos fieri, et Io. 1.a. Illuminat omnem hominem, id est nullus illuminatur, qui non illuminetur per Christum.
Numérotation du verset Rm. 5,19 
marg.| {m} Sicut enim per unius] Hec est explanatio precedentis conclusionis. Dixerat : Sicut per unius delictum, et per unius iustitiam, etc. Sed quia delictum complectitur omne peccatum, et iustitia virtutem determinat, per quod peccatum, et quam iustitiam, dicens   [Sicut per inobedientiam] Stricte ponitur nomen obedientie.
marg.| {n} Peccatores] id est astricti peccato originali.
marg.| {o} Constituti sunt] id est iustificantur.
Numérotation du verset Rm. 5,19 
moraliter
marg.| Moraliter {m} Sicut enim] etc. id est per obedientiam. Unde Prv. 29.a. Rex iustus erigit terram, et Christus homines qui corruerant peccato, vir avarus destruxit eam, Adam, scilicet qui appetiit sapientiam. Gregorius enim dicit quod non tantum est a natura preeunte, sed etiam scientie Prv. 14.d. Iustitia Christus, scilicet elevat gentem, id est genus humanum, miseros facit populos peccatum Ade. Propter hoc dicitur ad Christum Is. 58.d. et est littera Hieronymi talis. Vocaberis edificator sepium convertens semitas in quietem. Alia littera. Avertens semitas iniquitatum.
marg.| {p} Per unius] etc. de qua Phil. 2.a. Factus est obediens patri etc. Illa autem obedientia fuit nobis necessaria, quia indigebamus, immundi eramus lotione, quia odio habiti reconciliatione, quia vulnerati medicina, quia duri corde emollitione, quia increduli confirmatione, quia usurpatores iuris alieni emendatione, quia peccatores expiatione. De prima, quia immundi eramus Is. 64.b. Facti sumus, ut immundi omnes nos, et ideo { 36ra } Δ aqua fluxit de latere Christi. Io. 19.f. De qua Ez. 36.e. Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini. Et quia non lavaret nisi esset calida, exivit de fornace amoris Christi. Item obligatis datus est nobis sanguis in redemptionem. Ps. 110. Redemptionem misit Dominus populo suo. Item odio habitis data est mors eius in reconciliationem Is. 42.a. Dedi te in fedus populi. Vulneratis data est passio in medicinam Sir. 43.c. Medicina omnium in festinatione nebule, id est in festina passione Christi in carne, que cogebat solutionem, id est divisionem anime a corpore sicut nebula solutione. Is. 53.b. Vere languores nostros ipse portavit. Et in eodem. Ipse vulneratus est pro iniquitatibus nostris. Factum est in eo, sicut cum quis habet guttam in membris, cauterium fit in membro sano, nos autem eramus membra infirma, ipse autem caput sanum. Item habuimus necesse, ut in eo fierent cauteria, non unum, sed multa quia quot vulnera tot cauteria. Duris corde effusus est sanguis ad emolliendum Iob. 23.d. Deus mollivit cor meum. Incredulitatem nostram de testamento Dei mors eius confirmavit. Hbr. 9.e. Ubi testamentum est mors necesse est intercedat testatoris : Iniuriam feceramus ligni eius fructum vetitum rapiendo, sed quia omnis creatura ex creatione sua se totam debet Deo, ipse creator Dei filius pro nobis fecit emendam Is. 38.c. Domine vim patior, responde pro me. Item mortuus est ad expiandum peccatores Hbr. 9.b. Si enim sanguis hircorum, et taurorum, et cinis vitule aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, etc.
Numérotation du verset Rm. 5,20 
moraliter
marg.| {a} Lex autem subintravit] Hec est ultima pars huius capituli in qua probat per Christum esse iustificationem non per legem, etiam qui est abundantia omnium peccatorum, sed contrarius eventus secutus est Christo nato, quia statim eruperunt fontes aquarum, id est virtutum. Et sic continuari potest. Dico per obedientiam, etc. Et quare non per legem.   [Quia lex subintravit] Tripliciter legitur.
marg.| {7.36va} Δ {a} Ut abundaret] Ly   ‘ut’ ponitur causaliter, et tunc ponitur antecedens pro consequente.   Lex subintravit enim latenter, quia tantum data est populo uni, id est Iudeis, et hoc dum essent in sequestro loco deserti.
marg.| {b} Ubi autem abundavit] etc. id est ut queratur medicus quod est consequens ad abundantiam delicti, sicut quando magnum est vulnus modo sequitur, ut queratur medicus. Secundo occasionem dedit non causam, id est ex hoc quod   [subintravit lex] occasionaliter,   [Abundavit delictum] quia transgressio. Tertio modo causaliter.   [Ut abundaret delictum] id est cognitio peccati.
marg.| Sequitur : [Ubi autem] et tamen dixerat   lex subintravit ut abundaret delictum. Ne ergo iudei apud quos lex subintraverat desperarent addit   [Ubi autem abundavit] Vel ita : Delictum abundavit per legem, sed Christus illud delevit per gratiam hoc est. Sicut regnavit peccatum, in mortem ducens,   [ita gratia reget per iustitiam] id est per bona opera, que sunt signa, quod regnet in nobis in vitam ducendo per eam, et hoc   [per Dominum] quia nulla merita nostra sufficiunt ad vitam eternam sine merito, et gratia Christi.   [Abundavit delictum] id est peccatum abundat, sive inundat dupliciter, in universali, et particulari. In universali inundat excedens ripas erubescentie, que omnino absorpta est a peccato. Ez. 3.d. Omnis quippe domus Israel attrita est fronte, et duro corde Ier. 6.d. Confusi sunt, quia abominationem fecerunt. Et statim quasi male dixerit corrigit. Quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Similiter ripa timoris. Ps. 13. Non est timor Dei ante oculos eorum. Mal. 1.b. Si Dominus ego sum ubi est timor meus ? In hoc autem apparet inundatio fluminis peccatorum, quia plana occupat, montium cacumina transcendit. Unde Is. 8.b. Adducet Dominus aquas fluminis fortes, et multas, regem Assyriorum, id est diabolum, et omnem gloriam eius, id est peccatum, et ascendet super omnes rivos eius, id est genera peccatorum, et ibit per Iudam inundans, et transcendens usque ad collum veniet, id est prelatos. Is. 37.e. In multitudine quadrigarum mearum, etc. Quadrige, id est crassa peccata solent ire per vias planas, id est per seculares, sed super alta montium, id est super prelatos, vel contemplationis, et super eos, quod eminens in relictione abundat peccatum, ut avaritia exeundo ripas legitime negotiationis. Ier. 8.d. A minore usque ad maiorem omnes avaritie student, defluendo in furtum, et rapinam, et sic cursum avaritie transcendere. Similiter luxuria metas matrimonii excedendo, et nature. Gn. 6.d. Omnis quippe caro corruperat viam suam sup. 1.d. Nam et femine eorum immutaverunt naturalem usum, et gula alveum ventris per { 37ra } Δ vomitum et alias immunditias exeundo. Is. 28.b. Nescierunt videntem, ignoraverunt iudicium, absorpti sunt a vino, erraverunt pre ebrietate, omnes mense eorum replete sunt vomitu, etc. Ita alveum legis vindicte excedendo, cum tamen dicatur Ez. 9.a. Sept. Mihi vindictam et ego retribuam, dicit Dominus. Sed multi etiam pro verbis non tantum verba reddunt, sed verbera.
marg.| {a} Superabundavit] etc. quod facit Dominus, ut in donis suis gloriosus appareat. Mi. 4.d. Venies usque in Babylonem, ibique liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimici tui Is. 45.c. In cubilibus ubi prius habitabant dracones, viror calami, et iunci orietur, id est virtutes, et sanctitates apparebunt per impletionem mandatorum exterius, et aggressionem consiliorum Ct. 4. Veni coronaberis, de capite Amana, de vertice Sanir, et Hermon, de cubilibus leonum, et montibus Pardorum. Hoc dicitur Sir. 24. Ps. 32. Congregans, sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos, id est gratiam, et scientiam in eis, qui fuerunt in abysso peccatorum. Et alibi Ps. 77. Convertam ex Basan. Posset esse thema in festo Magdalene, vel Pauli.
Numérotation du verset Rm. 5,21 
moraliter
marg.| {b} Regnavit peccatum] quod est quando peccatum facit in homine precipiendo mala, prohibendo bona quod rex solet facere in regno suo.
Numérotation du verset Rm. 5,15-21 
expositio glosse
marg.| Verbum enim transeundi ponitur in Glossa etsi non in textu. Non sunt pares cause eorum, id est peccatum Ade, meritum Christi. Effectus cause, id est damnatio, et salvatio. Nam sicut per unum infra eodem d. Delictum Ade unum est immo multa contracta sunt quilibet unum contrahit. Solutio : Hoc dicit, quia tantum unum originale in unoquoque contractum est ab Adam, sed a Christo sunt multe gratie, ut fides, spes, caritas, Iustificati per multas virtutes. Causa enim Christi, etc. id est causa nostra que Christi est, quia illam suscepit defendendam ut pugil, quia advocatus, et gratia abundat respectu peccati nostri.
marg.| Vel causa Christi qua nos salvat est gratia eius. Causa Ade qua nos damnat est peccatum originale, cuius rei ab eo contrahimus. Sine qua nihil boni. Io. 15.a. Cetera peccata habent ex se. Contra si ex se, non igitur ex fomite, Λ ergo non omne peccatum ex fomite. Contra Gal. 5.d. Manifesta sunt opera carnis. Glossa Omne peccatum ex carne, id est ex fomite. Respondeo ideo dicit ex se habent peccata, quia illa non habent tracta ab Adam nihilominus tamen etsi ex se habet peccata illa a fomite sunt, ut generaliter dicatur fomes, quasi corruptio, quia omne peccatum ex corruptione. Ex illo originali ad peccandum magis prompti. Argumentum, quod pronitas est peccatum originale. Propterea, etc. Sic construe. Forma mortis, id est mors corporalis, que est forma mortis spiritualis, que eadem mors est ab Adam, prevalet temporaliter in his, id est contra hos qui per Christum redimuntur, sed forma in te, etc. quasi dicat mors, que est ab Adam prius in nos temporaliter, id est temporalis, sed vita est a Christo, est eterna, et ita non sicut delictum, et donum. Futuri, id est Christi. Hec causa est Christi, omnibus suis prodest.
marg.| Sed queritur cum contraximus peccatum ab Ade peccato, quare non trahimus gratiam a gratia Christi ? Cuius ratio est, quia peccatum contrahitur per naturam que est in omnibus et ideo peccatum contrahitur ab omnibus et gratia per voluntatem, non omnes autem habent bonam voluntatem, et ideo omnes mortificantur a peccato Ade, sed non omnes vivificantur a gratia Christi. Uno quidem in origine, vel in spe. Non nisi unum originale, ergo unum solum origine est, non plura, quod est contra magistrum Hugonem de Sancto Victore. Sed contra in unoquoque sunt plures pronitates, ergo plura originalia. Item super Dt. 7.a. Ubi loquitur de septem gentibus. Origenes dicit quod septem gentes sunt septem originalia. Sed quod unum tantum sit, dicit Augustinus in Enchiridio quando dicimus, in remissionem peccatorum baptizari, nec dicimus, in remissione peccati, illa est Ecclesie locutio qua per pluralem numerum significatur numerus singularis, sicut in Evangelio mortuo Herode dictum est. Mortui sunt qui querebant animam pueri Mt. 2.d. Non dictum est mortuus est. Et Ex. 32.a. Fecerunt Deos aureos cum unum vitulum fecerunt, de quo dixerunt. Hi sunt dii tui Israel. Cum ergo dicitur, parvulos baptizari in remissionem peccatorum, sumitur singulare pro plurali, ergo quilibet parvulus habet unum tantum originale ; ergo sicut peccatum operis, et voluntatis sunt unum peccatum in forma, sed diversa in materia, ita est de originali peccato. Vel gratia id est virtutes. Et donum, scilicet donum sanitatum, prophetie et huiusmodi sine quibus est salus. De sua plenitudine. Io. 1.b. Nobis tribuit, scilicet si in quantum homo habuit plenitudinem gratiarum, ergo Christus in quantum homo tribuit gratiam, et dimittit peccata, et ita in quantum homo vivificat animas. Contra supra. Io. 5.e. Sicut enim pater habet vitam, et gloriam, per verbum filium Dei, sic animarum resurrectio per verbum factum in carnem fit corporum resurrectio. Respondeo in quantum Deus remittit peccata auctoritate, in quantum homo non auctoritate, sed merito, et ministerio, meruit enim nobis in quantum homo gratiam, et remissionem peccatorum effectus, qui sunt condemnatio, et pena causarum, qua super peccatum Ade, et iniustitia Christi. Nam iudicium Dei, quod procedit ex iustitia que antecedit merita. Traducto per propagationem. Non solum ignoscit, sed etiam iustificat, sed ignoscere peccatum est dimittere, iustificare, gratiam infundere, ergo peccati remissio { 35rb } prior est quam gratie infusio. Ad idem est, quod postea dicit multa actualia dimittit, et super iustificat. Item ad Idem supr. eo super istud. Gratia Dei, et donum, id est remissio peccatorum, et alia dona Spiritus sancti, sed gratie infusio est donum Spiritus sancti et ita iterum remissio peccati precedit infusionem gratie. Item ad idem super Is. 30.e. Dabitur pluvia semini tuo ubicumque seminaveritis.
marg.| Glossa Nisi enim vitia abiecerint, virtutes non subeunt. Prius ergo est vitiorum abiectio, quam est peccatorum remissio, deinde virtutes subeunt, id est gratia infunditur. Sed contra. Infusio gratie est causa remissionis peccatorum, quia perpetratio peccati destruit gratiam, per sui penitentiam : ergo cum gratia opponitur peccato, e contrario gratia per sui penitentiam destruit peccatum, sed penitentia gratie est infusio eius, gratie infusio est destructio peccati et remissio, ergo infusio eius gratie est causa remissionis peccati, ergo prior naturaliter.
marg.| Solutio : Magister Gilbertus dicebat quod Deus seipso destruit peccatum, secundum quod dicit Is. 43.d. Ego sum, qui deleo iniquitates tuas propter me, et nisi daret gratiam, hic non diceret, quod gratie infusio esset causa remissionis peccati, neque quod peccatum destruat gratiam, sed Deus in hoc cessando cum possit. Nos autem dicimus, quod infusio gratie est causa destructionis, et remissionis peccatorum, et non est curandum de ordine verborum huius Glosse ut patet per istud sup. 2.b. Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores iusti fiunt a Deo ut sint factores. Non enim ita est intelligendum, ut dicat eos, qui erant ante factores legis postea iustificari. Tamen ordo littere e converso innuit. Sed secundum hanc dispositionem nihil faceret ad intentionem Apostoli. Dicendum ergo, quod Deus ignoscit quantum ad actualia, iustificat proprie quantum ad originale, pro quo solo est homo non iustus, et propter hoc non sicut per peccatum fit, et per donum, sed plus per donum. Quod sic debeat distingui, patet per Glossam que sequitur. Dimittit actualia et insuper iustificat. Ad istud, nisi vitia abiecerint, etc. dicimus quod abiecimus vitium quando cavemus occasiones peccati, et deserimus actum, et preparamus nos, et postea subeunt virtutes, id est infunditur gratia, et remittitur peccatum. Damnationem facit, id est divine certitudinis privationem. Non omnis damnatio, id est non omnis pena, sed tantum pena damni non pena sensus. Sed quod pro illo uno debetur, hec est carentia visionis Dei. Sicut enim ex nostris additis alie damnationes. Secundum hoc videtur, quod unicuique peccato respondeat sua damnatio et pena. Ad idem super illud Ez. 30.f. Faciam iudicia in Egypto. Glossa faciam iudicia multa non unum. Sicut enim in domo Dei mansiones multe, sic Egypti, id est inferni supplicia diversitatem Iob. 24.c. Transiet ab aquis nivium ad calorem nimium. Item Mt. 25. Ibi erit fletus, et stridor dentium Glossa Fletus pre calore, stridor dentium pre frigore. Sed e contra super illud. Is. 50.d. Ambulate in flammis quas succendistis vobis. Glossa Hinc dicimus pro qualitate peccati unumquemque sibi ignem accendere quomodo in eodem loco alii sunt sani, alii febricitantes ex diversitate humorum diversa supplicia sentientes, sic peccatoribus diversa peccati materia plus minusve succendetur. Si ergo bonum est hoc exemplum in inferno tantum est una pena, sicut in lectulo diversi infirmi. Unde Hieronymus qui exponit Isaiam ponit exemplum de duobus, qui ad eumdem solis radium sunt, tamen unus plus sentit calorem, alius minus. Item ut dicitur Mt. 20.b. Omnes salvati recipiunt unum denarium et quidam melius, quidam minus : ergo eodem modo omnes damnati erunt in una pena. Quod verum est de pena puniente.
marg.| Sed quia diversimode punit, ideo diversis nominibus appellatur in scriptura ut patet Sap. 3.d. Pene vero illate diverse erunt, sicut hic dicit Glossa. Ad Glossam Ezechielis dicendum quod ipsa facit ad hoc ita enim in domo Dei sunt diverse mansiones quod unum est premium, sed diversimode habetur secundum diversitatem meritorum. Similiter et una erit pena aliter, et aliter affligens secundum diversa peccata.
marg.| Ad istud transiet, etc. dicendum quod intelligitur transitus ille de inclinatione animi ad sensum doloris, et pene inflicte diversimode pro diversis peccatis et propter unum peccatum sentient penam que solet infligit ab igne, propter aliud illam que solet infligi a frigore. Unde Gregorius super istud. Iob. 10.d. Ubi nullus ordo, non quod Deus non ordinet tormenta, vel singulorum meritorum : quia etsi sub una gehenna non omnes uno modo sentient sicut homines modo calorem solis. Et ibidem. In suppliciis propterea rerum qualitas non servatur, flamma que hic urit, et illuminat ibi urit, et obscurat. Ecce, quam gravis cruciatus tormento a suis qualitatibus discrepans. Suis enim, id est qui descenderunt ab eo.
marg.| Glossa : Λ Regnavit etiam ante mortem, passiones inferens. Prv. 16.b. Indignatio regis nuntii mortis, id est Passionis corporis, que inflicte sunt a rege irato, id est a Deo sunt nuntii mortis. He sunt sagitte Domini, de quibus Iob. 6.a. Sagitte Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum. Que in omnes transfusa est, per causam etiam propria superaddita. Donationis, id est charismatum. Argumentum, quod remissio peccati precedit infusionem gratie. Supra enim dixit abundantiam gratie quantum ad remissionem peccati, hic autem donationem charismatum gratie ponit consequenter. Sed dico, quod non est vis facienda in ordine verborum, sicut dictum est supra. Quia multo maior infr. 8.d. Non sunt condigne, etc. Est hic. Sed similiter gratia Ade in infinitum maior, quam peccatum eius, ergo sicut sanata est posteritas Adam per gratiam Christi, ita et per gratiam Ade. Sed non sequitur, quia etsi gratia infinita fuerit respectu peccati, tamen satisfacere non potuit, quia peccatum transfunditur per naturam, gratia per voluntatem. Processit sententia Dei in iustificationem, que est causa vite. Sed sententia Dei de iustitia procedit in condemnationem, ergo de iustitia, et in iustificationem. Item per unius iustitiam, id est Dei. Item est in iustificationem, ut dicit textus, ergo Deus ex iustitia iustificat nos. Solutio. Sententia Dei, dicitur hic institutio eius, sicut enim instituit, quod omnes, qui descenderent ab Adam damnarentur, ita instituit quod per iustitiam filii, et meritum iustificarentur. Sententia ergo Dei non dicitur hic iustitia eius, id est non dicitur de iustitia facere quod de sententia facit. Vel potest dici quod Deus de iustitia iustificat respectu Christi, qui hoc meruit. Vel iustitia Dei dicitur gratia iustificans. Nec sola imitatione quantum { 35vb } ad adultos, sed regeneratione quantum ad parvulos, ergo parvuli iustificantur secundum quod istud intelligitur de parvulis, ergo habent iustitiam. Ergo omnes virtutes, qui enim habet unam, habet omnes, quod concedimus. Nullus est homo preter illam generationem Ade, scilicet. Nemo nascitur purus homo, nisi carnali concupiscentia etc. A secundo 1Cor. 15.f. Eosdem post quos, scilicet, prius dixit omnes, postea dicit multos, cum subdit. Peccatores constituti sunt multi, etc. Et ita patet quod accommoda est universitas. Aliter ab illo loco. Uno modo ut supra diximus, exponitur hoc de originali peccato, et transitu per propagationem, et pluralitate absoluta. Secundo de peccato actuali et transitu per imitationem, et pluralitati comparatam, id est similiter imitando ipsum in plures transit, non quoad numerum, sed in genere, quia delictum actuale, scilicet Ade tantum transiit per imitationem, scilicet insimiliter prevaricantes, gratia autem Christi, et in hos transit, qui non similiter prevaricantes, id est in parvulos quos iustificat. In quo, id est in cuius imitatione. Dicit mortuos spiritualiter. Plures enim gratiam consequuntur, id est in genere, quia parvuli adulti, id est tantum adulti. Qui neglecto Deo, isti sunt, qui peccaverunt in similitudinem prevaricationis Ade. Unde supr. in prac. fol. dicit Glossa in similitudinem Ade peccaverunt, qui sub specie idolorum diabolo. Servierant creature sup. 1. Paterno peccato, id est originali. Apud inferos tenebantur, ergo nulli plene dimissum erat peccatum originale ante passionem Christi. Quod verum est, ut aperte manifestum est per Glossa super Za. 9.c. Eduxisti vinctos de lacu, in quo non erat aqua. In uno peccato Ade similes. Sed, et si non legimus nisi de uno peccato in comestione pomi, tamen forte multa alia commisit. Quare ergo non dicit, quod imitantur eum quantum ad illa ? Dicendum quod potius dicit imitari eum in illo, quia fons et origo omnium aliorum. Superiori sensui supra eodem ubi dixi. Mortem regnasse usque ad Moysen. Secundum hoc usque ponitur exclusive, et concordat cum illa exceptione, que sup. posita est, secundum quam usque ponitur exclusive. Quod autem secundum hoc ponatur exclusive ostendit. Quia qui per legem, etc. Mors et idololatria prevaluit accipientes abundantiam, etc. Hoc non mutatur a prima lectione. Quod autem post dicit in textu, scilicet. Omnes similiter peccantes accipit, quasi dicat accommoda est distributio. Item omnes, etc. quasi dicat hoc iterum restringendum est ad credentes. Non enim est generalis, etc. quasi dicat bene dico quod utraque universitas est restringenda, quia neutra est vaga, sed utraque accommoda, sicut ille Adam perdidit genus humanum, ita iste Christus merito iustitie, id est bonorum operum, vel passionis, vel gratie iustificantis. Omnes sui, id est omnes carnaliter ab eo geniti, secundum Augustin. Secundum Amb. Omnes sui, id est omnes imitatores eius, id est omnes prevaricantes, maxime idololatre. Qui non sunt Christi per regenerationem, secundum Amb. vide inf. 8.b. Si quis spiritum Dei non habet hic non est eius. Iusti constituti multi, id est omnes sui, id est regenerati. Sine qua, nec antiqui, etc. incarnatio, ergo sine incarnatione non potest quis liberari, sive salvari. Contra sup. eod. super istud. Multo magis iustificati. Glossa Alius modus fuit possibilis. Et hec est Glossa precipue contra opinionem, que dicit quod alio modo poterat liberari genus humanum, sed non redimi. Solutio : Sine qua duplex est, quia ly qua potest referri ad incarnationem, et sic falsa, vel ad fidem, et sic vera, sine fide incarnationis non potest liberari supple manente Dei predestinatione de incarnando filio scilicet. Sed contrarium dicendo vera est etiam primo modo. Ideo potest aliter dici, ut fiat vis in hac propositione, sine cuius virtute ponit incarnationem futuram esse. Nihil enim esset dictum ego faciam hoc sine Chimera, quia non est, vel erit Chimera. Sed adhuc obiicitur, quod super istud ad Hbr. 11.b. Sine fide impossibile placere Deo, dicit Glossa Credere oportet, quod Deus unus est, et quod remunerator sit omnibus inquirentibus se, sine hac fide nemo unquam potuit salvari. Videtur ergo quod hoc pro nihilo dicitur, ut antiquis sufficeret illa fides. Solutio. Dicimus, quod illa fides modo exigitur explicite, sed antiquis implicite ad minus. A contagione mortis, id est macula, vel originali peccato. Et obligatione peccati, id est actu, id est actuali peccato Mediatorem. 1Tim. 2.b. Gal. 3.a. Saluberrima fide. Argumentum, quod debemus credere, quod nullus salvatus est, nisi per fidem incarnationis. Eadem fides Λ namque est. Sed constat, quod non est eadem numero sed specie, et non nisi quia est de eodem, ergo eosdem articulos credimus quos et illi, sed secundum hoc enuntiabilia non sunt articuli, quia non est idem enuntiabile Christum venturum in carnem, et Christum venisse in carnem : ergo res sunt articuli, et ut passio, incarnatio.
marg.| Solutio : Secundum nominales enuntiabilia sunt articuli, et est idem enuntiabile. Christum fore incarnandum pro tempore incarnationis, et modo Christum fuisse incarnatum pro eodem tempore, quia si differant, hoc non est nisi in tempore, sed tempus idem est, dicendum ante incarnationem Christum incarnandum, et modo cum dico Christum incarnatum, et ideo eadem fides, sed modo Christum incarnandum, et Christum fuisse incarnatum non sunt eadem enuntiabilia, quia Christum incarnandum fore iam non potest esse verum. Sustinendo, quod ipsa sunt diversa enuntiabilia ratione modi significandi, tunc dicendum est, quod res ipse sunt articuli, incarnatio, passio, quia idem sunt nunc, et tunc. Nec vixerunt spiritualiter, nec vivunt nisi ex fide. Hab. 3.a. Non esse aliud nomen sub celo : Act. 4.b. Ex quo in Adam vitiatum est, imo a tempore ante, ut videtur, secundum quod dicunt sancti, quod Adam ante peccatum raptus fuit ad celestem curiam, et ibi vidit filium Dei incarnandum, et ita ex illo tempore valuit ei fides nominis Christi. Ad hoc volunt quidam dicere, quod hoc non vidit fide, sed comprehensione, et ideo non meruit per hoc. Sed potest dici, quod per fidem credidit hoc, nec tamen dicitur ei valuisse ante peccatum ad salutem, quia non indigebat, sed post peccatum quia tunc primo indiguit. Unde dicendum, ex illo tempore, valet, id est ex tunc habuit confessio illius nominis potestatem liberandi a gehenna. Unum peccatum originale misit. Que addita invenit, id est actualia. Et iustitiam, id est gratiam vitam eternam. Vel iustitiam bonorum operum, et vitam gratie. Atque infidelis, loquitur de adulto. Sicut ergo per fidei virtutem, id est per fidem operantem per dilectionem, sicut dicitur Gal. 5.b. Ita per fidei sacramentum parvulus. Argumentum, quod parvuli non habent fidem, et eadem ratione, nec alias virtutes. Augustinus ita distinguit ad innuendum, quod adulti non salvantur, nisi per fidem operantem per dilectionem, tamen parvuli salvantur per fidem susceptam in baptismo. Iulianus qui posuit, quod, parvuli non habebant originale peccatum, et omnes Pelagiani. Et respondet, etc. per unius obedientiam. Non videtur sufficiens hec responsio.
marg.| Adhuc enim posset querere Iulianus contraAugustinum et Christianos, quando per inobedientiam Ade transfusum est peccatum in parvulos : preterea constat quod originali non detur materialis pena, sed solum carentia visionis Dei, sed hoc originale non videtur esse, nisi carentia gratie, quia intelligimus, quod parvulus non baptizatus non habeat originale, sed tantum careat gratia ; non habebit penam nisi carentia visionis { 36rb } Dei. Item Adam in statu innocentie, si in illo perstitisset sine gratia, numquam mereretur transferri ad visionem Dei, unde careat visione Dei, et tamen nullum peccatum. Similiter ergo videtur, quod non oporteat ponere quod parvuli habeant originale, sed tantum carentiam gratie.
marg.| Solutio : Verum est, quod Augustinus hic non determinat quomodo peccatum originale intret in parvulos, et similiter non determinat quomodo, sed per quid, sed alibi determinat bene per exemplum cum dicit quod granum seminatur sine palea, et tamen surgit cum palea sicut circumcisus corporaliter gignit incircumcisum corporaliter. Similiter circumcisus spiritualiter gignit incircumcisum spiritualiter. Ad aliud dicendum quod revera si parvulus nullum originale haberet, careret visione Dei, et Adam si in statu innocentie decessisset sine gratia, non tamen originale est carentia gratie, quia talis parvulus, et Adam multo lucidius cognoscunt Deum, quam parvuli, qui modo decedunt sine baptismo cum originali, sunt enim fere quasi bruta, et in penam originalis est hoc, et preter hoc est pronitas. Ex voluntate primi hominis seminatum est, quondam non ex voluntate coniuncta ipsi originali, ergo ex remota eius voluntate. Dicitur enim voluntarium, quia surgit ex voluntate primi parentis, ergo eadem ratione originale debet dici actuale, quia ex actuali peccato Ade. Item originale peccatum dicitur voluntarium, non quia sit in voluntate, sed quia est a voluntate Ade ergo eadem ratione iste puer, qui verberatur, patitur voluntarie, quia patitur a voluntate verberantis. Solutio : Hec est impropria, peccatum originale est voluntarium, et improprie non sunt extendende, et ideo non est inferendum ex hoc in similibus, et ideo non oportet dicere esse actuale, quia est a peccato actuali. Vel dicendum quod non est simile de actus et voluntate, quia voluntas fuit fons et origo malitie, actus non habet malitiam, nisi auctoritate. Ad illud, quod verberatio pueri cum sit a voluntate verberantis, secundum hoc dici debet voluntaria, dicendum quod in quantum est istud, quod est originale non est voluntarium, sed in quantum est peccatum similiter verberatio non est voluntaria, in quantum est id quod est, sed in quantum est puniens. Ex voluntate primi hominis seminatum est, ergo ipse voluit seminare originale in posteros, quod falsum est. Solutio. Prima voluntas eius fuit causa quare seminatum est, quia voluit id facere ex quo seminatum est, sicut iste vult intromittere solem qui vult facere aliquid quo facto intromittitur sol. Ex voluntate mala tamquam ex arbore mala fieri omnia opera mala : Mt. 7.c. Secundum ergo hoc malum opus non exit nisi a voluntate mala. Sed obiicitur de illo qui habet voluntatem interficiendi feram ad sustentationem patris, interficit ipsum patrem suum, ut forte Lamech, qui interfecit Cain, illa voluntas erat bona, et opus fuit malum. Et solvitur, quia hoc quod dicitur intelligitur de voluntate directa. Sed dicendum quod imo intelligitur de qualibet voluntate. Unde si non est mala voluntas non est actus malus. Dicendum ergo quod in illo qui vult interficere feram, et interficit parentem, sunt due voluntates : Una qua vult interficere feram, que bona, alia qua non vult nocere patri in qua si adhibuit cautelam, quam potuit, et debuit non processit malus actus ab ea, nec fuit mala. Hoc nec fecit Lamech, et ideo peccavit, et mala fuit illa voluntas : Ergo ex bono oritur malum, ex libero arbitrio. Sed quomodo ex contrario contrarium ? Et solvit Augustinus in libro de nat. bon. Ea ex libero arbitrio, et nihilo factum est unumquodque corruptibile corruptione peccati. Unde et dicit in Enchiridio quod hec fallit regula dialecticorum, qui dicunt contrarium non esse in contrario. Per opus Dei, liberum arbitrium. Opus diaboli mala voluntas, que dicitur opus diaboli, quia fit ministerio eius, id est ipso suggerente. In opere Dei, id est Angelo, vel in libero arbitrio eius. Numquam erat, antequam peccaret. Quod alicubi, in Angelo, vel in Adam. In ramo, id est in opere. Sed in radice, id est in originali. Gregorius Ramus humani generis, quia in sua radice putruit, in sua viriditate non consistit. Opus operis Dei, id est opus diaboli qui est opus Dei. Vel opus operis Dei, id est peccatum Ade quod est factum diabolo suggerente. Communis est inventio, quantum est de ipso inventore Christo. Reatu originalis peccati ut Iudei Christo magis sint obnoxii : Ex quo non potuit eos liberare. Latenter intravit, quia tantum uni populo, id est Iudeis, vel quia in sequestri loco, id est in deserto. Vel latenter intravit quantum ad Iudeos, quia non eam intelligebant. Vel latenter quantum ad hoc, quod sequitur : Ut abundaret, etc. quia licet esset lex manifestata, et manifeste data, tamen latenter intravit. Ut abundaret, etc.
marg.| Accepit precepta in quibus deficiens factus est prevaricator, ergo prevaricatio est novum peccatum, quod per legem intravit, sed contra fornicationis est novum peccatum per legem, ergo nec prevaricatio. Solutio. Quantum ad moralia, nullum novum peccatum est introductum per legem, sed augmentatum. Unum fornicatio fuit magis peccatumΛ post legem quam annum. Alia ingressa sunt multa nova peccata per legem, ratione quorum dicitur hic prevaricatio Pedagogus. Gal. 3.d. Assignantibus, id est Attribuentibus multum accusativi casus. Quia dicebant Ex. 19.d. Cuncta que locutus est Dominus faciemus, et 24.a. Omnia verba Domini que locutus est faciemus. Et dixit magis. Et quod quia ab initio et quasi coacto Deo acceperunt legem non merebantur perficiendo eam, tamen puniebantur pro transgressione. Sed modo dicitur quod imo si ex caritate faciebant merebantur. In peccato originali natus implere non valet, ergo non est ei imputandum, imo quia ei offertur gratia, quod habere potest et per ipsam implere. Confiterentur defectus : Queritur medicus. Eedem rationes ponuntur super Gal. 4. Ut per legem abundaret delictum. Contrarium s. Ambrosius: Lex data est in remedium, sed ibi habita est. Solutio : Proprie data est in remedium, occasionaliter in peccati augmentum. Ut in austeritates legis, id est per penas irrogatas in legem ostensum fuit peccatum esse magis, quam crederent. Auctum est ex prohibitione occasionaliter : quia simpliciter peccatum factum est prevaricatio, et irritata est concupiscentia, quia nitimur in vetitum. Ex propria virtute, id est ex propria concupiscentia, ex prohibitione ardentior facta, sed magis expresse in Evangelio prohibitum est. Mt. 5.e. Qui viderit mulierem, etc. Ergo Evangelium subintravit , ut abundaret delictum, sicut et lex. Sed dicendum quod non ex prohibitione, sed ex modo prohibendi facta est ardentior concupiscentia, quia in lege prohibitum est peccatum sub pena inferenda ab homine. Et super Gn. 9. dicitur, quod omnes homines in quantum homines, sunt pares, quando autem par pari suo precipit aliquid sub pena, ferventior fit ad faciendum optatum, et hoc alibi melius determinatum est. In Evangelio autem prohibitio sub pena inferenda a Deo, et propterea Evangelium gratiam confert, quia peccatum mundat, et ideo non irritat concupiscentia. Iustitie semina, id est cognitio boni, et dilectio { 36vb } boni. Et dicit quodammodo inserta nature iustitie semina, ne videatur consentire Pelagiane heresi. Dicuntur enim nature inserta quodammodo, id est nature consentanea, sicut super Mt. Paulo ante sermonem Domini, dicit Glossa quod Iesus docebat naturales virtutes id est nature consentaneas, vel quas naturalis ratio dictabat. Ad fructum iustitie id est ad opus bonum. Sicut enim nativitas id est homo natus, vel quicquid nascitur interit id est annihilatur. Nisi habeat quod respiciat. Ad hoc data est ei lex naturalis. Veneretur, ad hoc est lex ceremonialium. Quod respiciat dicit propter intellectum, quod veneretur propter affectum. Diabolo invertente per suggestionem. Contra quod id est in remedium cuius, Deus omnia peccata scilicet dimisit peccatum lateret de inf. 7.b. Concupiscentiam nesciebam esse peccatum, nisi lex diceret, non concupisces. Genera peccatorum, et prevaricationis. Peccatum proprie est, quod est malum in se, contra legem nature, prevaricatio vero, quod non est malum, nisi quia prohibitum. Ex hoc potest argui sic. Si est aliquod peccatum tantum, quia prohibitum, ergo et aliqua virtus est virtus, eo quod impletur aliquod tantum, et quia preceptum est hec est obedientia. Unde manifestum est, quod ipsa proprie est in differentibus. Pedagogum Gal. 3.d. Timorem signum faciendorum, vel futurorum. Lex aliquando dicitur tota scriptura Io. 15.d. In lege eorum scriptum est, quia odio habuerunt me gratis. Aliquando scriptura quinque librorum, secundum hoc dicitur, quod lex data fuit Moysi aliquando decalogus scriptus Ex. 31.d. Dt. 5.a. Secundum hoc dicitur, quod lex data fuit Moysi in monte Sinai. Aliquando ceremonialia tantum, sic sumitur Gal. 4.d. Dicite mihi, qui sub lege vultis esse, legem non legistis. Aliquando littera cum spirituali intelligentia inf. 7.c. Lex sancta est, et mandatum sanctum, et iustum et bonum, etc. Lex phase. Ex. 13.a. Lex lepre Lv. 13. Holocaustorum : Lv. 7.a. Nisi abundaverit : Mt. 5.c. non solum autem temporalia Glossa est Bede super illud Mt. 19.c. Si vis ingredi ad vitam, etc. Non veni solvere : Mt. 5.b. non quo de homine Ez. 20.d. Dedi eis precepta non bona : Ibi Hier. Post idolatriam. Dedit eis multiplices legis ceremonias ut comparatione idolatrie levius fieret, quod non erat bonum.
marg.| Ex hoc videtur, quod essent mala, cur ergo eis precepit illa ? Item de hoc queritur, iustitia legis suo tempore custodita non solum bona temporalia, sed vitam conferebat eternam. Hoc est plane contra Lombardum qui dicebat quod nec opera operantia erant meritoria. Hoc enim non intelligitur de moralibus, ut videtur per hoc, quod dicit suo tempore custodita moralia autem non tantum in uno tempore, sed in omni custodita conferunt vitam eternam. Solutio : Legalia pro operibus operantibus erant meritoria, quando fiebant ex caritate, tamen Beda loquitur de moralibus quod patet, quia istud dicit super hoc : Si vis ingredi ad vitam, serva mandata. Sed item queritur, quare dicit suo tempore custodita. Dicendum quod si ly suo refertur ad legis, et tunc non est contra Lombardum. Ad illud, non bona dicendum quod sicut sunt quedam mala per se, et secundum se, quam licet non essent prohibita, tamen sunt mala, et hoc suo nomine turpitudinem dicunt, ut fornicatio, et sunt contra legem naturalem. Quedam sunt mala secundum se tamen, que nisi addatur bona circunstantia, semper sunt mala, ut est occidere hominem. Similiter quedam sunt per se, et secundum se, que prolata virtutem dicunt, ut diligere Deum, orare, et huiusmodi. Quedam autem sunt, que non sunt bona, nisi addita circumstantia, ut percutere puerum propter doctrinam, talia erant ceremonialia, sed non erant bona per se, et secundum se, et sic intelligendum est verbum observantes secundum litteram. Hoc idem verum est de moralibus, quando implebantur timore non amore. Et de littera moralium sine gratia. Ideo sic diversificatur, quod secundum magistrum litteralis observantia, nec sine gratia, nec cum gratia erat meritoria. Dignus erat, id est minus indignus, ceteris, vel dignus, id est idoneus dignitate congrui, non dignitate meriti. Sed non pro omnibus, id est non ad utilitatem omnium. Alibi ait Apostolus. 1Tim. 1. Per eam nihil iustitie accrevit, id est quia etsi numquam data fuisset non minus operatur iustitiam. Orationem Dominicam docuit Mt. 6.b. Certamen indixit per exemplum : Mt. 4. Ubi tentatus est a diabolo. Vel per verbum Mt. 16.d. Si quis vult venire, etc. Laboranti subvenit Mt. ult. d. Vobiscum sum usque ad consummationem seculi. Victorem Apc. 2.b. Vincenti dabo edere, etc. Et in eodem capituloa : Qui vicerit non ledetur a morte secunda. Et in eodem capitulob : Vincenti dabo manna absconditum, etc. Non solum preteritis, verum etiam futuris. Unde in Confiteor dicitur. Ne presentia, preterita, et futura durent, et preterita ne redeant, futura ne fiant. Sicut aliqua peccata preter Adam sunt. Argumentum, quod non omne peccatum ex fomite. Ideo cum dixisset, etc. quasi dicat bene apparet per textum, quod aliquod peccatum est quod non est ab Adam, sed nulla gratia, vel iustitia est que non sit a Christo.
a capitulo] confondu avec une lettre repère par Ed1703
b capitulo] confondu avec une lettre repère par Ed1703



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Rm. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=60&chapitre=60_5)

Notes :