Glossa ordinaria

Capitulum 6

Numérotation du verset 1Cor. 6,1 

Audet aliquis vestrum
habens negotium adversus alterum,
iudicari apud iniquos,
et non
apud sanctos ?
Numérotation du verset 1Cor. 6,2 

An nescitis
quoniam sancti de hoc1 mundo
1 hoc] om. Weber
iudicabunt ?
Et si in vobis
iudicabitur mundus,
indigni estis
qui iudicetis de minimis2?
2 iudicetis-de minimis] inv. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 6,3 

Nescitis
quia3 angelos
3 quia] quoniam Weber
iudicabimus ?
Quanto magis
secularia.
Numérotation du verset 1Cor. 6,4 

Secularia igitur iudicia si habueritis,
contemptibiles
qui sunt in Ecclesia illos constituite ad iudicandum.
Numérotation du verset 1Cor. 6,5 

Ad verecundiam vestram dico.
Sic
non est
inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum ?
Numérotation du verset 1Cor. 6,6 

Sed frater cum fratre iudicio contendit,
et hoc apud infideles ?
Numérotation du verset 1Cor. 6,7 

Iam quidem omnino
delictum est in vobis,
quod iudicia
habetis inter vos.
Quare
non magis iniuriam
accipitis ? Quare non magis fraudem
patimini ?
Numérotation du verset 1Cor. 6,8 

Sed vos
iniuriam facitis et fraudatis,
et hoc fratribus.
Numérotation du verset 1Cor. 6,9 

An nescitis quia
iniqui regnum Dei non possidebunt ?
Nolite errare,
neque fornicarii, neque idolis servientes,
Numérotation du verset 1Cor. 6,10 

neque adulteri, neque molles,
neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari,
neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.
Numérotation du verset 1Cor. 6,11 

Et hec
aliquando4 quidam fuistis, sed abluti estis,
4 aliquando] om. Weber
sed sanctificati estis,
sed iustificati estis
in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri.
Numérotation du verset 1Cor. 6,12 

Omnia mihi
licent,
sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent,
sed ego sub nullius redigar potestate.
Numérotation du verset 1Cor. 6,13 

Esca
ventri,
et venter escis,
Deus autem et hunc
et hanc5 destruet,
5 hanc] hec Weber
corpus autem non fornicationi,
sed Domino,
et Dominus corpori.
Numérotation du verset 1Cor. 6,14 

Deus vero et
Dominum
suscitavit, et nos suscitabit per virtutem suam.
Numérotation du verset 1Cor. 6,15 

Nescitis quoniam
corpora vestra
membra sunt Christi6?
6 sunt Christi] inv. Weber
Tollens ergo
membra Christi,
faciam membra meretricis ?
Absit.
Numérotation du verset 1Cor. 6,15 

An nescitis quoniam qui adheret meretrici
unum corpus efficitur ?
Erunt enim
inquit duo in carne una.
Numérotation du verset 1Cor. 6,17 

Qui
autem adheret
Deo7,
7 Deo] Domino Weber
unus
spiritus est.
Numérotation du verset 1Cor. 6,18 

Fugite
fornicationem.
Omne enim8 peccatum,
8 enim] om. Weber
quodcumque fecerit homo,
extra corpus est,
qui autem fornicatur
in corpus suum peccat.
Numérotation du verset 1Cor. 6,19 

An nescitis quoniam
membra vestra,
templum sunt9 Spiritus sancti
9 sunt] est Weber
qui in vobis est
quem habetis a Deo et non estis vestri ?
Numérotation du verset 1Cor. 6,20 

Empti enim estis pretio magno.
Glorificate ergo10
10 ergo] om. Weber
et portate
Deum
in corpore vestro.

Capitulum 6

Numérotation du verset 1Cor. 6,1 
Audet aliquis vestrum
interl.| et cum debetis iudicare de his qui intus sunt
marg.| AUDET  ALIQUIS. Occasione huiusmodi iudicii incipit agere de iudiciis in quibus multis modis peccabant. Quod contemptis fidelibus infideles iudices adibant, vel stultos iudices constituebant et litigabant et fraudabant et alia huiusmodi.
habens negotium adversus alterum,
interl.| fidelem
iudicari apud iniquos,
interl.| infideles
marg.| INIQUOS. Infideles, iniqui sunt fidelibus quocumque modo possunt, et leges divinas aut omnino spernunt, aut propter opprimendos bonos falsa expositione interpretantur.
et non
interl.| potius
apud sanctos ?
interl.| qui Deum timentes iustitiam servarent et legum veritati salva caritate et caritati salva veritate iudicando deseruirent
Numérotation du verset 1Cor. 6,2 
An nescitis
interl.| debent ne sancti de huiusmodi iudicare
quoniam sancti de hoc1 mundo
1 hoc] om. Weber
interl.| qui in errore est, quia est et alius superior
marg.| QUONIAM  SANCTI. Quia exemplo fidei illorum perfidia huismodi damnabitur.
iudicabunt ?
interl.| auctoritate et potestate
Et si in vobis
interl.| id est per vos
iudicabitur mundus,
interl.| quia aliquos sanctos habetis qui iudicabunt
indigni estis
interl.| quasi : non
qui iudicetis de minimis2?
2 iudicetis-de minimis] inv. Weber
interl.| istis
Numérotation du verset 1Cor. 6,3 
Nescitis
interl.| vere de his potestis
quia3 angelos
3 quia] quoniam Weber
interl.| apostatas qui digni creati lapsi sunt, cum isti fragiles stent, et quia impugnantes victi sunt
iudicabimus ?
interl.| damnabiles ostendemus
Quanto magis
interl.| poterimus iudicare
secularia.
interl.| de rebus secularibus
interl.| et cum debetis iudicare
Numérotation du verset 1Cor. 6,4 
Secularia igitur iudicia {t. 4 : Erfurt, f. 1078ra ; facsim., p. 315a} si habueritis,
interl.| quia nec habenda sed potius contemnenda
marg.| Vel SECULARIA  IGITUR. Quia dixerat Apostolus eos posse debis minimis iudicare, determinat qui ad huiusmodi negotia diffinienda sint constituendi, scilicet contemptibiles qui sunt in Ecclesia. Maiores enim spiritualibus intendere debent. Quasi : et quia iudicare debetis, igitur si secularia habueritis iudicia, constituite ad iudicandum qui sunt contemptibiles, id est aliquos sapientes qui tamen sunt minoris meriti. Apostoli enim predicando circumeuntes talibus non vacabant.
marg.| AUGUSTINUS. Sapientes igitur qui in locis consistebant fideles et sancti ; non qui hac atque illac propter evangelium discurrebant, talium negotiorum examinatores esse voluit. A quibus excusare nos non possumus etsi velimus. Christum enim testem invoco, quoniam mallem per singulos dies certis horis aliquid manibus operari, et ceteras horas habere liberas ad legendum et orandum, vel ad agendum aliquid {t. 4 : Erfurt, f. 1078ra ; facsim., p. 315a} de divinis litteris, quam tumultuosissimas perplexitates causarum pati de negotiis secularibus, vel iudicando dirimendis, vel interveniendo precidendis.
contemptibiles
interl.| ironia
interl.| indiscretos viles
qui sunt in Ecclesia illos constituite ad iudicandum.
interl.| quasi : hoc est quod fecistis vos unde coacti fratres recurrunt ad illos scilicet infideles
Numérotation du verset 1Cor. 6,5 
Ad verecundiam vestram dico.
interl.| quasi : non impero sed memoror ut verecundemini
marg.| HOC  AUTEM  AD  VERECUNDIAM 4. Terrenas causas examinent qui exteriorum rerum sapientiam perceperunt. Qui autem spiritualibus donis dotati sunt, terrenis non debent negotiis implicari, ut dum non coguntur inferiora bona disponere, valeant bonis superioribus deservire. Cavendum est tamen ut hi qui donis spiritualibus emicant, nequaquam proximorum infirmantium negotia funditus deserant, sed vel hec aliis quibus dignum est tractanda committant vel per se gerant.
4 sic Rusch
Sic
interl.| quia
non est
interl.| id est adeo
inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum ?
interl.| ut ita necesse sit ut stultos statuatis et hi potius statuendi, quam ad infideles iudices eatur si desunt sapientes
Numérotation du verset 1Cor. 6,6 
Sed frater cum fratre iudicio contendit,
interl.| quod malum
et hoc apud infideles ?
interl.| quod peius
Numérotation du verset 1Cor. 6,7 
Iam quidem omnino
interl.| id est ex hoc solo quod iudicia habetis
marg.| IAM  QUIDEM  OMNINO. Delictum est iudicium habere contra alterum. Sed ne excuses quod iuste hoc agas, quia iniuriam pateris quam iudicii sententia a te vis removeri occurrit, quare non magis iniuriam accipitis ? Unde Dominus : «Qui abstulerit tua noli repetere»a. Et iterum : «Si quis voluerit tunicam tuam tollere et in iudicio tecum contendere dimitte ei et pallium»b. Sed tamen hoc secundum veniam infirmis concedit Apostolus.
a Lc. 6, 30.
b Mt. 5, 40.
marg.| AUGUSTINUS. Perfectis igitur licet sua repetere simpliciter, id est sine causa sine lite, sine iudicio sed non convenit eis, inde movere causam ante iudicem. Infirmis vero licet repetere sua movendo causam ante iudicem, et iudicium habendo contra fratrem, sed non contentiose vel fraudulenter, nec apud infideles iudices.
delictum est in vobis,
interl.| peccatum est litigare cum pax debeat esse
quod iudicia
interl.| de huiusmodi
habetis inter vos.
interl.| quod non decet
Quare
interl.| mirum est quod non potestis hoc
non magis iniuriam
interl.| apertam violentiam
accipitis ? Quare non magis fraudem
interl.| occultam
patimini ?
Numérotation du verset 1Cor. 6,8 
Sed vos
interl.| dum contenditis
iniuriam facitis et fraudatis,
interl.| dum iudices corrumpitis donis
et hoc fratribus.
marg.| FRATRIBUS. Quos iuvare deberetis et sic regnum perditis, et peius quia scientes.
Numérotation du verset 1Cor. 6,9 
An nescitis quia
interl.| quilibet
marg.| AN  NESCITIS. Nota quod totiens repetit :  NESCITIS. Quasi : me sequendo hoc scire deberetis. Sed sequentes pseudo stulti facti estis.
iniqui regnum Dei non possidebunt ?
interl.| ergo nec salutem quia non est salus preter regnum
Nolite errare,
interl.| quasi de misericordia confisi quia
neque fornicarii, neque idolis servientes,
interl.| singula sufficiunt ad regnum Dei tollendum
Numérotation du verset 1Cor. 6,10 
neque adulteri, neque molles,
interl.| patici
neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari,
interl.| in his omnibus nota illos argui
neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.
interl.| tales
Numérotation du verset 1Cor. 6,11 
Et hec
interl.| tales
aliquando5 quidam fuistis, {t. 4 : Erfurt, f. 1078rb ; facsim., p. 315b} sed abluti estis,
5 aliquando] om. Weber
interl.| in baptismo et ideo turpius si reditis
sed sanctificati estis,
interl.| Spiritu sancto sibi dato confirmati ad bene operandum
sed iustificati estis
interl.| bene operando
marg.| SED  SANCTIFICATI.  SED  IUSTIFICATI. AUGUSTINUS. Nota sed repetitam coniunctionem non parvum pondus dare sententie.
in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri.
interl.| operatione Spiritus sancti
Numérotation du verset 1Cor. 6,12 
Omnia mihi
interl.| mea
interl.| non legali doctrina sed libera potestate
licent,
interl.| licita sunt
interl.| iure nature
marg.| OMNIA  MIHI  LICENT. Quia dixit potius ferendum esse, quam causas male agere, ne quis putet sua nullo modo esse repetenda supponit. Tamen omnia mea mihi licet repetere, sed tamen non repetam, quia non omnia expediunt ad cursum meum sed impediunt. Item propter aliam causam. Licita sunt sed non repetam, quia cum sim liber, nolo redigi sub potestate iudicis, vel nolo esse sub dominio alicuius rei, ut causa eius fratrem offendam.
marg.| OMNIA  MIHI  LICENT. Id est ponat aliquis licere, non quia illi liceant, sed quia iam non impendent tormenta legalia.
marg.| Nota quod aliquid potest licere et non expedire. Expedire autem quod non licet non potest. Ac per hoc non omnia que licita sunt, id est que nullo precepto Domini prohibentur expediunt. Omnia vero illicita non expediunt. Ut igitur inter id quod licet et id quod non licet atque ideo non expediat, aliquo certo fine nitamur distinguere. Fateor quod ea videntur mihi licere, et non expedire que per iustitiam que coram Deo est permittuntur, sed propter offensionem hominum, ne ob hoc impediantur ad salutem vitanda sunt. {t. 4 : Erfurt, f. 1078rb ; facsim., p. 315b} Ea vero non licere, et id eo non expedire que sic ipsa iustitia vetantur, ut facienda non sint, etiam si ab eis laudentur quibus in notitiam fuerint perlata. Quod si ita est non nisi illicita prohibentur a Domino, ut ea que licita sunt et non expediunt non legis vinculo, sed libera dilectionis beneficentia et consilio caritatis caveantur. Hec autem sunt que amplius irrogantur saucio, qui curandus ad stabulum Samaritani illius miseratione perductus estc. Hec non precipiuntur a Domino, quamvis a Domino moneantur offerri. Numquam dicitur licere quod prohibetur ut probat AMBROSIUS. Unde dicitur : «Non licet tibi habere uxorem fratris tui»d. Et Dominus : 'Non licet panem filiorum mittere canibus’e. Et ideo : OMNIA  MIHI  LICENT, numquam dicitur de malis.
c Cf. Lc. 10, 34.
d Mc. 6, 18.
e Cf. Mt. 15, 26 : « Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus ».
marg.| OMNIA  MIHI  LICET. Que et coapostolis que lex naturalis habet, non Moysi qui multa pro duritia populi prohibuit. Hec dicit quia licebat ei sumptus accipere ut et post acturus. Sed noluit quia non potest instanter argui a quo accipitur. Unde dicit :  SED  EGO  SUB  NULLIUS  REDIGAR  POTESTATE. Pseudo autem qui causa questus predicant, nolunt esse amari peccantibus.
marg.| OMNIA  MIHI  LICET. De his dicit que ad escam pertinent. Omnia licita sunt sed ego sub nullius redigar potestate, quod facerem, si cum offendiculo manducarem. Ita enim amore esce fratrem offenderem quia  ESCA  VENTRI. Unde postf : «Omne quod in macello venit manducate», sed non cum scandalo, quia tunc non expedit. Et alibig : «Non manducabo carnem in eternum ne fratrem meum scandalizem». Item alibih : «Omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat». Hec tanto sunt gratiora quanto indebita. Illicita prohibentur licita que non expediunt libere caveantur.
f 1Cor. 10, 25.
g 1Cor. 8, 13.
h Rm. 14, 20.
sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent,
interl.| quod sibi dicit licere innuit de aliis
sed ego sub nullius redigar potestate.
marg.| SUB  NULLIUS  REDIGAR. Quia cum mens concepta desideria sequitur, servire rebus convincitur quarum amore superatur.
Numérotation du verset 1Cor. 6,13 
Esca
interl.| tantum
ventri,
interl.| pro quo creata
interl.| debetur
marg.| ESCA  VENTRI. Propter hec non sunt repetenda, tantum esca debetur ventri. Per hec nota necessaria nature, et ideo licet repeti. Sed non multum pro his laborandum, quia destruentur et ideo licet de his fieri iudicium vel pretermitti.
et venter escis,
interl.| quia aliter non potest sustentari
Deus autem et hunc
interl.| secundum hunc statum
et hanc6 destruet,
6 hanc] hec Weber
interl.| cum corruptibile hoc induerit in corruptionem
corpus autem non fornicationi,
interl.| debetur, et ideo de hoc iudicium non potest pretermitti ut vos soletis
sed Domino,
interl.| servitio Domini
et Dominus corpori.
interl.| debetur ut glorificet et suscitet ut Christum fecit
Numérotation du verset 1Cor. 6,14 
Deus vero et
interl.| si
Dominum
interl.| Christum
suscitavit, et nos suscitabit per virtutem suam.
interl.| cui nihil impossibilei
i Cf. Lc. 1, 37.
Numérotation du verset 1Cor. 6,15 
Nescitis quoniam
interl.| non fornicationi debetur corpus sed Domino
corpora vestra
interl.| non solum anime
marg.| CORPORA. Non potest non esse sanctum corpus quo sanctificatus utitur spiritus.
membra sunt Christi7?
7 sunt Christi] inv. Weber
interl.| ut eum imitentur
interl.| et cum membra Christi
marg.| MEMBRA  SUNT. AUGUSTINUS. Sicut membra omnia que una eademque anima reguntur unum corpus sunt. Ita omnes qui eodem Spiritu sancto vivificantur unum in Christo corpus efficiuntur.
marg.| CHRISTI. Quia corpus accepit et corporum caput est.
marg.| AUGUSTINUS. Non sunt membra Christi qui non manent in Christo, nec tales dicendi sunt manducare corpus Christi.
Tollens ergo
interl.| a servitio Christi
marg.| TOLLENS. Ita ne viluit dignitas ista que tam benigne prestita est.
membra Christi,
interl.| cui iure parcendum est
faciam membra meretricis ?
interl.| ut eius serviam voluntati
Absit.
Numérotation du verset 1Cor. 6,15 
An nescitis quoniam qui adheret meretrici
interl.| ideo non decet ut tollam membra Christi et faciam membra meretricis
unum corpus efficitur ?
interl.| sicut in natura ita et in malo ambo unum sunt
interl.| an unum
marg.| UNUM  CORPUS. Tradunt physici quod adeo uniuntur, quod si sanguis eorum commisceretur, omnino coniungeretur.
Erunt enim
interl.| liber Genesis etiam de legitime coniunctis
inquit duo in carne una.
interl.| hoc natura quia mulier de viro facta
Numérotation du verset 1Cor. 6,17 
Qui
interl.| qui meretrici unum cum ea sed
autem adheret
interl.| semper eius faciens voluntatem
Deo8,
8 Deo] Domino Weber
interl.| cum Spiritum Domini
unus
interl.| ut sit particeps beatitudinis illius non substantie identitate
spiritus est.
interl.| non caro
marg.| QUI  ADHERET  DEO  UNUS  SPIRITUS etc. Non substantie identitate sed participatione cum ei sic adheret hic per fidem accedens, ut sit particeps beatitudinis eius, quod tunc plene erit cum satiabitur desiderium eius in bonis immutabilibus, {t. 4 : Erfurt, f. 1078va ; facsim., p. 316a} scilicet in ipsa Trinitate Domino suo cuius est imago. Non ergo spiritus hominis ita est unum, vel unus cum Spiritus Dei, sicut Filius cum Patre unus est et unus Deus. Sic enim dicimus de Patre et Filio 'unum sunt', quia unius substantie duo sunt. Et dicimus 'unus est' sed addimus qui unus, scilicet Deus unus. Diligenter attende quod cum de rebus duabus vel pluribus dicitur 'unus est' vel 'una est' et de his que diverse et de his que sunt unius substantie dici potest. Diverse enim substantie sunt spiritus hominis et Spiritus Dei et tamen dicitur.  QUI  ADHERET  DOMINO  UNUS  SPIRITUS etc. Ubi autem dicitur de duobus aut pluribus unum sunt, nec additur quid unum non diverse intelliguntur, sed unius esse substantie sic dictum est : «Qui plantat et qui rigat unum sunt»j. Item : «Ego et Pater unum sumus»k. Si ergo de his qui diverse substantie sunt recte dicitur quod sint 'unus spiritus', quanto magis qui unius substantie sunt recte dicuntur 'unus Deus esse'.
j 1Cor. 3, 8.
k Io. 10, 30.
Numérotation du verset 1Cor. 6,18 
interl.| ideo
fornicationem.
marg.| FUGITE  FORNICATIONEM. Cum aliis vitiis potest exspectari conflictus. Sed hanc fugite ne approximetis, quia non aliter potest melius vinci.
Omne enim9 peccatum,
9 enim] om. Weber
interl.| cetera peccata animam tantum maculant
marg.| OMNE  PECCATUM. Nullum peccatum intantum dehonestat et coinquinat corpus ut illud. Vel aliter.  OMNE  PECCATUM  EXTRA  CORPUS, id est extra uxorem que unum corpus cum viro dicitur preter istud. Nam pro nullo alio debent separari, nisi pro isto. Ideo autem separantur quia et contra corporis unitatem, et contra thori fidem et contra sobolis intentionem peccant. Aliter. Qui criminaliter peccat, fera dicitur non homo, et extra corpus suum peccat, id est extra Ecclesiam, quia pro venialibus ab Ecclesia non separatur. Sed qui fornicatur extra corpus suum peccat, id est extra Ecclesiam ut ab ea eiciatur.
marg.| HIERONYMUS. In coniugio positus quecumque fecerit peccata non infuscat uxorem propriam. Si autem fornicatus fuerit cum aliis, maculat eam ut non sit licita, sed quasi adultera, ut vir penitentia accipere debet, si patitur virum in adulterio manere. Inde habemus quod nisi resipuerit vir, debet eum dimittere uxor.
marg.| OMNE  PECCATUM etc. Quia cetera peccata etsi per corpus gerantur, non tamen animam ita carnali concupiscentie faciunt obstrictam, et obnoxiam quemadmodum in solo opere fornicationis corporalis fit. Commisceri enim facit animam cum ipso corpore libidinis vis agens in corpore carnalis fornicationis quia intantum agglutinat animam corpori, ut in ipso momento, nihil aliud cogitare homini liceat, aut intendere, quia ipsam mentem captivam subdit ipsa submersio, et absorbitio libidinis et concupiscentie carnalis. Unde dicitur : «Qui fornicatur in corpus suum peccat»l.
l 1Cor. 6, 18.
marg.| AUGUSTINUS. In aliis licet animo aliud operari et alio intendere, sed non in fornicatione, ubi totus homo caro. Generalis autem fornicatio est, cum aliquis non adherens Deo adheret mundo. Unde dicitur : 'Amicus mundi inimicus Dei est'm. Qui ergo herens mundo longe est a Deo in corpus peccat, quia corporali concupiscentia in queque temporalia animus distrahitur, serviens creature potius quam creatori. Sed qui heret Deo non mundo, si peccat fragilitate humana ignorando, vel negligendo extra corpus est, quia non corporali vel temporali concupiscentia peccat, sed humana temptatione que facile ignoscitur.
m Cf. Iac. 4, 4 : « Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei ? quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur ».
quodcumque fecerit homo,
interl.| ut
extra corpus est,
interl.| comparatione huius, etsi gerantur per corpus
qui autem fornicatur
interl.| fornicatio in corpus est, quia hic anima sub corpore
marg.| QUI  AUTEM  FORNICATUR. Non dicitur propter quantitatem fornicationis quod ipsa sola sit in corpore, et alia extra corpus. Plura enim adeo magna, ut fornicatio vel maiora. Sed propter qualitatem, quia turpius coinquinat corpus quam alia peccata.
in corpus suum peccat.
interl.| contra honorem sui corporis est. Corpus enim maxime propagationis causa creatum fuit, contra huius honorem facit qui fornicatur
interl.| tendens in corpus scilicet
interl.| hic proprie servit anima corpori
Numérotation du verset 1Cor. 6,19 
An nescitis quoniam
interl.| item ideo fugienda
membra vestra,
interl.| corpora
templum sunt10 Spiritus sancti
10 sunt] est Weber
interl.| dedicatum operatione Spiritus sancti qui etiam in vobis habitat, et ita eum hospitem et Deum datorem offenderetis
marg.| TEMPLUM  EST  SPIRITUS 11. Ex hoc patet quod Spiritus sanctus Deus est. Si enim non esset Deus templum utique nos ipsos non haberet. Non solum autem Spiritus sanctus sed {t. 4 : Erfurt, f. 1078vb ; facsim., p. 316b} etiam Pater et Filius templum nos habet. Templum ergo Dei, hoc est totius Trinitatis sancta Ecclesia est.
11 sic Rusch
qui in vobis est
interl.| quia Deus templi
quem habetis a Deo et non estis vestri ?
interl.| item propter hoc, quia non estis vestri, id est vestre potestatis sed Dei qui vos emit a diabolo
Numérotation du verset 1Cor. 6,20 
Empti enim estis pretio magno.
interl.| sanguinis
Glorificate ergo12
12 ergo] om. Weber
interl.| per bona opera aliis
et portate
interl.| etsi adversa urgeant
Deum
interl.| Christum vel Spiritum
marg.| ET  PORTATE  DEUM. Portare Deum est imaginem Dei in rebus bene gestis ostendere.
in corpore vestro.
marg.| DEUM  IN  CORPORE. Si non parcis tibi propter te parce, vel propter Deum qui te sibi fecit domum. Quam si evertis peccas in Deum quod grave est genus peccati. Aliud vero est genus peccare in homine.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Cor. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=61&chapitre=61_6)

Notes :