Nicolaus de Lyra

Capitulum 14

Numérotation du verset Ios. 14,1 

Hoc est quod possederunt filii Israel in terra Chanaan quam dederunt eis Eleazar sacerdos
et Iosue
filius Nun et principes familiarum per tribus Israel
Numérotation du verset Ios. 14,2 

sorte omnia dividentes sicut preceperat Dominus in manu Moysi novem tribubus et dimidie tribui Manasse.1
1 Manasse] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 14,3 

Duabus enim tribubus et dimidie dederat Moyses trans Iordanem possessionem
absque Levitis qui nihil terre acceperunt inter fratres suos
Numérotation du verset Ios. 14,4 

sed in eorum successerant locum filii Ioseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levite aliam in terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua.
Numérotation du verset Ios. 14,5 

Sicut preceperat2 Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israel et diviserunt terram.
2 preceperat] precepit Weber
Numérotation du verset Ios. 14,6 

Accesserunt itaque filii Iuda ad Iosue in Galgala locutusque est ad eum Caleb
filius Iephone
Cenezeus. Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei
de me et te in Cadesbarne
Numérotation du verset Ios. 14,7 

Quadraginta annorum eram quando misit me3 Moyses famulus Domini de Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod mihi verum videbatur.
3 m. me] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 14,8 

Fratres autem mei qui ascenderant mecum dissolverunt cor populi et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum.
Numérotation du verset Ios. 14,9 

Iuravitque Moyses in die illo dicens: Terram quam calcavit pes tuus erit possessio tua et filiorum tuorum in eternum quia secutus es Dominum Deum tuum4.
4 tuum] meum Weber
Numérotation du verset Ios. 14,10 

Concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est usque in presentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen quando ambulabat Israel per solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum
Numérotation du verset Ios. 14,11 

sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat tam ad bellandum quam ad gradiendum.
Numérotation du verset Ios. 14,12 

Da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus
te quoque audiente in quo Enachim sunt et urbes magne atque munite si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi.
Numérotation du verset Ios. 14,13 

Benedixitque ei Iosue
et tradidit ei5 Hebron
5 ei] om. Weber
in possessionem
Numérotation du verset Ios. 14,14 

atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Iephone Cenezeo usque in presentem diem quia secutus est Dominum Deum Israel.
Numérotation du verset Ios. 14,15 

Nomen Hebron antea6 vocabatur Chariatharbe.
6 antea Rusch Weber] ante Clementina
Adam maximus ibi inter Enachim situs est et terra cessavit a preliis.a
0 Cf. Glossa ordinaria (Mt. 27, 33).

Capitulum 14

Numérotation du verset Ios. 14,ad litteram 
marg.| marg.| {97} .1. Hoc est quod possederunt etc. Descriptis terre limitibus hic consequenter agitur de personis dividentibus. Et dividitur in duas partes. In partem principalem et incidentalem. secunda. ibi : Accesserunt itaque. Circa primum dicitur : Hoc est, quod supple dividetur prout continetur. Infra 15 capitulo. Et licet hic dicatur, possederunt, non tamen totum erat adhuc acquisitum rationibus predictis. cap. preced.
marg.| .2. Quam dederunt. sequitur, Sicut pre. ut habetur Nu. 34.
marg.| .3. Absque. Ius enim primogeniture ablatum fuit a tribu Ruben propter peccatum suum, eo quod ascendit cubile patris tui, ut habetur. ca. xlix. et translatum fuit ad tribum Iuda quantum ad dignitatem regiam, et ad tribum Ioseph, quantum ad duplicem portionem que primogenitis debebatur. Quod ergo dicitur hic, quod filii Ioseph successerunt Levitis scilicet ad complendum Nm. 12 tribuum, quibus erat terra dividenda, sublata enim tribu Levi que hereditatem habere non debebat ratione predicta in fine. 13 ca. non remanerent nisi tribus fuisset in duas divisa, propter quod Iacob patriarcha Manasse, et Ephraim filios Ioseph constituit capita duarum tribuum, ut habetur. Ge. xlviii.
marg.| .4. Accesserunt. Hec est pars incidentalis, in qua interponitur petitio Caleb, cui Moyses in speciali promiserat Hebron, et ideo videns quod agebatur de terre divisione, fecit mentionem de promissione sibi facta, ne terra sibi promissa alteri concederetur. Circa quod primo ponitur Caleb petitio, secundo petitionis impletio, ibi : Benedixitque ei Iosue. {98} Circa primum dicitur, Accesserunt. Caleb enim erat homo magnus et famosus in illa tribu : et ideo maiores de tribu Iuda associaverunt eum quando fecit petitionem suam prout subditur :
marg.| .5. Locutusque. Dicunt Hebrei, quod mortuo Iephone patre Caleb naturali, Cenez accepit matrem eius uxorem, et quia nutrivit eum, vocatus est inde Cenezeus. Alii vero dicunt, quod fuit frater ipsius Cenez iunior ipso, et quia mortuo patre Cenez habuit curam Caleb, inde dictus est Cenezeus. 1. Paral. 2 capitulo dicitur quod Esron fuit pater istius Caleb, quod est tenendum, et ideo consequenter dicitur communiter quod fuit binomius. tamen in glossa Hebraica id est Parali. 4 ca. dicitur quod Caleb fuit frater Iephone id est divertens, quia divertit se a consilio malorum exploratorum.
marg.| .6. Nosti quid. quia Dominus dedit sententiam mortis super filios Israel, qui exierant de Egypto, excipiens Caleb et Iosue, ut habetur Nu. xiiii.
marg.| .7. Nuntiavitque scilicet quod terra promissionis explorata posset cum Dei adiutorio facile obtineri.
marg.| .8. Fratres autem id est alii exploratores preter Iosue.
marg.| .9. Dissolverunt. terrorem eis immittendo, ut habetur Nu. 13d.
marg.| .10. Iuravitque. Non invenitur hoc scriptum in precedentibus, credendum tamen est, quod sic fuit, ex quo scribitur hic.
marg.| .11. Terra quam calcavit pes tuus erit possessio tua, et filiorum tuorum. Et dicitur pes tuus in singulari, quia sicut dictum fuit. supra Nume. 12 capitulo Caleb videns alios exploratores preter Iosue inclinatos ad inducendum populum ne intrarent terram promissionis, per aliquod tempus {99} recessit ab eis, et venit solus in Hebron, ubi erat sepultura patriarcharum principalium, orans ibi : ut non discederet a veritate sicut alii exploratores. Et ideo Moyses sub iuramento promisit ei Hebron in possessionem.
Numérotation du verset Ios. 14,ad litteram 
marg.| .1. Quadraginta, Hoc autem fuit secundo anno egressionis de Egypto, quia illo anno mense secundo decima die mensis recesserunt filii Israel de monte Sinai. 29. die mensis tertii venerunt in Cadesbarne ut dicit Rabbi Salomon et inde missi sunt exploratores, ut hic dicitur, et habetur Nu. 13. Filii autem Israel fuerunt in deserto. quadraginta ann. antequam transirent Iordanem, et pugnarent contra Iericho, si igitur ab istis. xlv. ann. sub trahatur primus annus antequam mitterentur exploratores, remanent sex anni a transitu Iordanis usque ad divisionem terre, per Iosue, de qua fit hic sermo, quia tunc dixit Caleb verbum istud. Et ex hoc patet quod supra dictum est. 11 capitulo videlicet quod Iosue sex annis pugnavit pro acquisitione terre antequam divideret eam.
marg.| .2. Hodie etc. quod non fuit factum virtute naturali, sed gratia Dei speciali.
marg.| .3. Da ergo scilicet Hebron, ut patet ex his que sequuntur, et sic patet quod supra dictum est. 11 capitulo quod licet Iosue acquisivisset ante Hebron, quantum ad illam partem montanam in qua erat fortalitium.
marg.| .4. Quem pollicitus scilicet per Moysen, ut supra dictum est.
marg.| .5. In quo scilicet gigantes. Ex quo patet quod. supra dictum est. 11 capitulo quod Iosue non interfecerat omnes gigantes de Hebron.
prol.| {100}
marg.| .6. Si forte. Dicit, forte, non propter dubitationem divine veritatis in sua promissione, sed propter variabilitatem liberi arbitrii in homine, quia tales divine promissiones intelligende sunt sub conditione scilicet si homo cui fit promissio, perseveret in bono.
marg.| .7. Benedixitque. Hic consequenter ponitur dicte petitionis concessio, cum dicitur. Benedixitque. imprecando sibi bona.
marg.| .8. Et tradidit. quantum ad partem acquisitam, et ius acquirendi quantum ad aliam.
marg.| .9. Quia, referendo veritatem de terra promissionis explorata.
marg.| .10. Nomen id est civitates quatuor eo quod patriarche principales ibi sunt sepulti cum suis coniugibus scilicet Adam et Eva, Abraham et Sara, Isaac et Rebecca, Iacob et Lia. vel propter quatuor gigantes ibi sepultos, ut plenius fuit dictum Gn. 23. Alii autem dicunt quod vocata est Cariatharbe id est civitas Arbe, qui dominatus fuit ibi : et a quo descenderunt gigantes alii. Et huic dicto consonat quod dicitur, infra 15 capitulo Caleb vero filio Iephone dedit partem in medio filiorum Iuda, sicut preceperat ei dominus. Cariatharbe id est civitas Arbe patris Enac, ipsa est Hebron. Potest autem dici pro predictorum concordia, quod ab infidelibus vocata est Cariatharbe propter quatuor gigantes ibi sepultos, et propter nomen proprium illius qui ibi dominatus fuit, A fidelibus vero vocata est Cariatharbe propter quatuor patriarchas principales ibi sepultos.
marg.| .11. Adam. Adam est nomen commune , et significat hominem, ut dictum est Gn. 1.cap. tamen appropriatum fuit primo homini. Dicunt igitur {101} aliqui quod hic tenetur Adam prout est nomen appropriatum pro primo homini ibidem sepulto ut dictum est. Alii dicunt quod accipitur pro illo gigante nomine Arbe. Aliqui autem Hebrei dicunt, quod accipitur pro Abraham ibi sepulto, ut habetur Gn. 25. qui fuit maxime reputationis in illo loco, ut habetur Genes. 22. ubi de ipso dicitur, Princeps Dei es apud nos.
Numérotation du verset Ios. 14,ad litteram 
marg.| .1. Et terra cessavit a preliis scilicet communibus non tamen a particularibus, ut dictum est.
Numérotation du verset Ios. 14,moraliter 
marg.| marg.| {97} .1. Hoc est quod. Recapitulatio est usque ibi :
marg.| .2. Locum s. Iosue Caleb. Per Caleb qui interpretatur totum cor, et bene : quia cum esset lxxxv. ann. postulavit terram a gigantibus {98}possessam, et per forte bellum acquirendam significatur senex cordatus ad pugnandum contra demones et vitia. Talis fuit, sanctus Hylarion abbas de quo scribitur, quod a lxxiiii. anno usque ad lxxx. annum incredibili fervore mentis pane abstinuit. {99}quasi novus accedens ad servitutem Dei, cum tamen eo temporesoleant homines remissus agere.
prol.| { 100 }
Numérotation du verset Ios. 14,moraliter 
marg.| .7. Benedixitque. Sicut frequenter dictum est, per Iosue significatur Christus, qui benedicit talibus cordatis hominibus conferendo eis gratiam in presenti, et gloriam in futuro.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ios. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=08&chapitre=08_14)

Notes :