Nicolaus de Lyra

Capitulum 8

Numérotation du verset Tb. 8,1 

Postquam vero cenaverunt introduxerunt iuvenem ad eam.
Numérotation du verset Tb. 8,2 

Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem iecoris, posuitque eam super carbones vivos.
Numérotation du verset Tb. 8,3 

Tunc Raphael angelus apprehendit demonium
et religavit eum in deserto superioris Egypti.
Numérotation du verset Tb. 8,4 

Tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei : Sara exsurge et deprecemur Deum hodie et cras et secundum cras quia his tribus noctibus Deo iungimur, tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio.
Numérotation du verset Tb. 8,5 

Filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut gentes que ignorant Deum.
Numérotation du verset Tb. 8,6 

Surgentes pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis.
Numérotation du verset Tb. 8,7 

Dixitque Tobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te CELI
terre, mareque et fontes et flumina et omnes creature tue que in eis sunt.
Numérotation du verset Tb. 8,8 

Tu fecisti Adam de limo terre, dedisti eique adiutorium Evam.
Numérotation du verset Tb. 8,9 

Et nunc Domine tu scis quia non luxurie causa accipio sororem meam coniugem sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in secula seculorum.
Numérotation du verset Tb. 8,10 

Dixit itaque Sara : Miserere nobis Domine, miserere nobis et consenescamus ambo pariter sani.
Numérotation du verset Tb. 8,11 

Et factum est circa pullorum cantum
accersiri iussit Raguel servos suos et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulcrum.
Numérotation du verset Tb. 8,12 

Dicebat enim : Ne simili modo evenerit ei quo et ceteris aliis septem viris qui sunt ingressi ad eam.
Numérotation du verset Tb. 8,13 

Cumque parasset fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei :
Numérotation du verset Tb. 8,14 

Mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut sepeliam antequam lucescat.
Numérotation du verset Tb. 8,15 

At illa misit unam ex ancillis suis. Que ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes.
Numérotation du verset Tb. 8,16 

Et reversa nuntiavit bonum nuntium. Et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor eius.
Numérotation du verset Tb. 8,17 

Et dixerunt : benedicimus te Domine Deus Israel quia non contigit nobis quemadmodum putabamus.
Numérotation du verset Tb. 8,18 

Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos.
Numérotation du verset Tb. 8,19 

Misertus es autem duobus unicis. Fac eos Domine plenius benedicere te et sacrificium laudis tue et sue sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra.
Numérotation du verset Tb. 8,20 

Statimque precepit servis suis Raguel ut replerent terra fossam quam fecerant priusquam elucesseret.
Numérotation du verset Tb. 8,21 

Uxori autem sue dixit ut instrueret convivium et prepararet omnia que in cibos erant iter agentibus necessaria.
Numérotation du verset Tb. 8,22 

DUASque pinguas vaccas
et quatuor arietes
occidi fecit et parari epulas omnibus vicinis suis cunctisque amicis.
Numérotation du verset Tb. 8,23 

et adiuravit Raguel Tobiam ut duas hebdomadas moraretur apud eum.
Numérotation du verset Tb. 8,24 

De omnibus autem que possidebat Raguel, dimidiam partem
dedit Tobie, et fecit hanc Scripturam ut pars dimidia que supererat post obitum eorum Tobie dominio deveniret.

Capitulum 8

Numérotation du verset Tb. 8,ad litteram 
marg.| marg.| {1529} .1. Postquam. Descripto matrimonii contractu, hic consequenter describitur accessus ad coniugem, ubi quatuor ponuntur per ordinem. primum est demonis expulsio, cum dicitur.
marg.| .2.  Protulit de cassidili suo id est pera ad modum retis facta, qua pastores, et aucupes solent uti. et dicitur a casse id est rete.
marg.| .3.  Partem iecoris. sup. vero 6 capitulo dixit angelus. Cordis eius particulam si super carbones ponas, etc. ex quo videtur, quod Tobias posuit super carbones partem cordis, et partem iecoris, una prius exprimebatur videlicet 6 capitulo Altera vero hic exprimitur, incensio enim illa figurativa suit orationis. ut dictum est sup. 6 capitulo cum oratione vero Tobie concurrit oratio Sare, et sic per duas particulas {1530}figurabantur.
marg.| .4.  Tunc Raphael angelus. ne Tobie posset inferre nocumentum.
marg.| .5.  Et religavit illud in. ubi non est habitatio hominum, per quod patet, quod demones devicti aliquando per sanctos angelos arcentur ab impugnatione hominum, et subditur oratio coniugum, que fuit dicte expulsionis meritoria cum dicitur.
marg.| .6.  Sara exurge et deprecemur Deum. ut devotius possimus Deum exorare.
marg.| .7.  Quia his tribus noctibus Deo iungimur id est iungi debemus per devotionem, et orationem, antequam procedamus ad actum coniugalem.
marg.| .8.  Tertia autem transacta nocte. ipsum consummando.
marg.| .9.  Filii quippe sanctorum sumus id est colentium verum Deum.
marg.| .10.  Et non possumus id est debemus.
marg.| .11. Ita coniungi, sicut gentes id est idololatre.
Numérotation du verset Tb. 8,ad litteram 
marg.| marg.| { 1531 } .1. Orabant ambo simul, ut sanitas, etc. per totalem expulsionem demonis.
marg.| .2. Dixitque Tobias. orando devote.
marg.| .3. Domine Deus patrum nostrorum. qui verus est Deus et non dii Gentilium.
marg.| .4. Benedicant te celi et terra. Et per hoc intelliguntur creature medie.
marg.| .5. Et omnes creature, etc. tam intellectuales, cuiusmodi sunt angeli et homines, quibus proprie competit Deum laudare, quam intellectu carentes, que dicuntur benedicere Deum, eo quod intellectualibus creaturis sunt materia laudandi Deum.
marg.| .6. Et fecisti Adam de limo terre. Gn. 1.
marg.| .7. Dedisti ei adiutorium Evam. ad prolis procreationem ad quam requiritur vis activa in masculo, et passiva in femina. Cetera patent.
marg.| .8. Et factum est circa pullorum. Hec est pars secunda, in qua ponitur tumuli preparatio ad ponendum Tobiam secrete, si ei sicut alii contigisset, et patet littera usque ibi :
marg.| .9. At illa misit unam ex ancillis suis. ad sciendum statum filie sue et Tobie.
marg.| .10. Reperit eos salvos, etc. per signa vite manifesta.
marg.| .11. Secum pariter dormientes. Post laborem orationis.
prol.| {1532}
marg.| .12. Et benedixerunt Deum. Hic consequenter describitur Raguelis et Anne gratiarum actio, cum dicitur.
marg.| .13. Benedicimus te domine Deus Israel. licet enim secundum veritatem Deus esset omnium, erat tamen Deus Israel specialiter per legem ab eo receptam et specialem cultum.
marg.| .14. Quia non contigit nobis quemadmodum puta id est timebamus.
marg.| .15. Et exclusisti. In viris filie nostre.
marg.| .16. Misertus es autem duobus unicis. erat enim Sara unica, et similiter Tobias unicus parentibus suis, ut patet ex predictis.
marg.| .17. Fac eos domine, etc. per augmentum virtutis et gratie.
marg.| .18. Et sacrificium laudis. Alia vero sacrificia non poterant extra Ierusalem offerri.
marg.| .19. Ut cognoscat universitas gentium. In ter quas erant filii Israel captivati.
marg.| .20. Quia tu es Deus solus scilicet verus Cetera patent.
marg.| .21. Uxori autem. Hec est quarta pars huius cap. In qua ponitur nuptiarum celebratio. cum dicitur. Uxori etc. Instrueret convivium per familiam suam, ipsa tamen disponente. et patet littera usque ibi :
marg.| .22. Et adiuravit Raguel id est ad iurandum induxit.
marg.| .23. Ut duas hebdomadas. ut sic in aspectu filie et viri sui gauderet, et de regimine suo eos doceret, Cetera patent.
Numérotation du verset Tb. 8,moraliter 
marg.| marg.| {1529} .1. Postquam vero. Sequitur :
marg.| .4.  Tunc Raphael. Per desertum, qui est locus infructuosus, significantur homines in bonis operibus steriles. Egyptus autem tenebra interpretatur. igitur per desertum Egypti significantur homines steriles in bonis, et obtenebrati in peccatis, in quibus manet diabolus, religatus tamen, quia non potest eis nocere, quantum vellet, et posset si dimitteretur{1530}proprie potestati, sed solum quantum permittit manus Dei.
marg.| Tunc hortatus est virginem Tobias, etc. Per hoc significatur quod sacerdos curatus debet ecclesiam suam tanquam sponsam ad divinum cultum inducere, et ipsa id est populus suus debet ei assentire, ut sic in hoc confirmentur populus, et sacerdos, secundum vero sensum litteralem docentur Christiani qualiter debeant coniugio suo uti.
Numérotation du verset Tb. 8,moraliter 
marg.| marg.| { 1531 } .8. Et factum est. Per hoc signatur, quod bonus prelatus, qui per Raguelem designatur, debet esse solicitus inquirere diligenter {1532}circa sacerdotes et eorum parochias, quomodo se habeant, et si inveniatur scandalum, remedium adhibere, si autem status salutiferus, in Domino congaudere.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Tb. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=22&chapitre=22_8)

Notes :