Nicolaus de Lyra

Capitulum 13

Numérotation du verset Ios. 13,1 

Iosue
senex provecteque etatis erat
et dixit Dominus ad eum: Senuisti
et longevus es,
terraque latissima derelicta est que necdum est sorte divisa est1.
1 est] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 13,2 

Omnis videlicet Galilea Philistiim et universa Gessuri
Numérotation du verset Ios. 13,3 

a fluvio turbido qui irrigat Egyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan que in quinque regulos Philistiim dividitur Gazeos et2 Azotios Ascalonitas Getheos et Accaronitas.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 13,4 

Ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara Sidoniorum usque Apheca et terminos Amorrei
Numérotation du verset Ios. 13,5 

eiusque confinia, Libani quoque regio contra orientem a Baalgad sub monte Hermon donec ingrediaris Emath.
Numérotation du verset Ios. 13,6 

Omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masserephot3 universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israel.
3 M.] Masrefoth Weber
Veniat ergo in partem4 hereditatis Israel sicut precepi tibi.
4 partem] parte Weber
Numérotation du verset Ios. 13,7 

Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidie tribui Manasse
Numérotation du verset Ios. 13,8 

cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam
Numérotation du verset Ios. 13,9 

ab Aroer que sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio universaque campestria Medaba usque Dibon
Numérotation du verset Ios. 13,10 

et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon usque ad terminos filiorum Ammon
Numérotation du verset Ios. 13,11 

et Galaad ac terminum Gessuri et Machati et omnem5 montem Hermon et universam Basan usque Salecha6
5 et omnem] omnemque Weber |
6 Salecha Rusch ] Saleca Weber |
Numérotation du verset Ios. 13,12 

omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edrai7 ipse fuit de reliquiis Raphaim percussitque eos Moyses atque delevit.
7 Edrai] Edraim Weber
Numérotation du verset Ios. 13,13 

Nolueruntque disperdere filii Israel Gessuri et Machati et habitaverunt in medio Israel usque in presentem diem.
Numérotation du verset Ios. 13,14 

Tribui autem Levi non dedit possessionem
sed sacrificia et victime Domini Dei Israel ipsa est eius hereditas, sicut locutus est illi.
Numérotation du verset Ios. 13,15 

Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas.
Numérotation du verset Ios. 13,16 

Fuitque terminus eorum ab Aroer que sita est in ripa torrentis Arnon et in valle eiusdem torrentis media universam planitiem que ducit Medaba
Numérotation du verset Ios. 13,17 

et Esebon cunctosque viculos earum qui sunt in campestribus Dibon quoque et Abamothaal8 et oppidum Baalmaon
8 Abamothaal] Bamothbaal ΩL Weber
Numérotation du verset Ios. 13,18 

et Gessa9 et Cedimoth10 et Mepheth11
9 et Rusch Ed1530 Clementina ] om. ΩL Weber | Ges(s)a ΩSM Rusch ] Iaessa Cava , Ies(s)a Ψ ΩJ ΩL Ed1530 Weber , Iassa Clementina |
10 Cedimoth Ω M ΩL ΩS Rusch Clementina ] Cedemoth ΩJ, Cedmoth Weber |
11 Mephet ΣM Rusch ] Maphe Ω M, Mephe ΩS, Mefeeth ΩJ, Mepheeth Amiatinus Φ ΘHAMG* ΨB ΩL Ed1530 Weber , Mephaath ΘG² ... Clementina |
Numérotation du verset Ios. 13,19 

et Chariathaim12 et Sabama13 et Sarathasar in monte convallis
12 et C(h)ariathaim Λ H L ΣM B ΨDFM Ω (Cariathim Ω M) Rusch Ed1530 Clementina ] Cariathaim ΩL Weber |
13 et Sabama Ω Rusch Ed1530 ( om. et) Clementina ] Sebama Weber |
Numérotation du verset Ios. 13,20 

Bethpheor14 et Aserothphasga15 et Bethaisimoth
14 Bethpheor Weber ] Bethfeor ΩJ (et praem. sec. m. ), Betheor ΨDM Ω M, Bethfogor , Bethphogor X Rusch Ed530 Clementina |
15 Aserothphasga] Asedothphasga Weber |
Numérotation du verset Ios. 13,21 

omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moyses cum principibus Madian Eveum16 et Recen17 et Sur et Hur18 et Rebec19 duces Seon habitatores terre
16 Eve(h)um Ω Rusch Weber ] Evi Edmaior. |
17 Recen] Recem Weber |
18 Hur Ψ Ω JM Clementina ] Ur Rusch Weber |
19 Rebec] Rabee Weber |
Numérotation du verset Ios. 13,22 

et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israel gladio cum ceteris interfectis
Numérotation du verset Ios. 13,23 

factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius. Hec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum.
Numérotation du verset Ios. 13,24 

Deditque Moyses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem cuius hec divisio est.
Numérotation du verset Ios. 13,25 

Terminus Iazer20 et omnes civitates Galaad et dimidiam21 partem terre filiorum Ammon usque ad Aroer que est contra Rabba
20 Iazer] Gazer Rusch |
21 et dimidiam] dimidiamque Weber |
Numérotation du verset Ios. 13,26 

et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Bethanim22 et a Manaim usque ad terminos Dabir.
22 Bethanim] Batanim Weber
Numérotation du verset Ios. 13,27 

In valle quoque Betharam23 et Bethnemra24 et Socoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon. Huius quoque finis Iordanis25 est usque ad extremam partem maris Cenereth26 trans Iordanem ad orientalem plagam.
23 Betharam] Betharaam Weber |
24 Bethnenra] Bethnemra Weber |
25 f. I.] inv. Weber |
26 Cenereth] Chenereth Weber |
Numérotation du verset Ios. 13,28 

Hec est possessio filiorum Gad per familias suas et27 civitates et ville earum.
27 et] om.Weber
Numérotation du verset Ios. 13,29 

dedit et dimidie tribui Manasse filiisque eius iuxta cognationes suas possessionem
Numérotation du verset Ios. 13,30 

cuius hoc principium est a Manaim universam Basan et cuncta regna Og regis Basan omnesque vicos Iahir28 qui sunt in Basan sexaginta oppida
28 Iahir] Air Weber
Numérotation du verset Ios. 13,31 

et dimidiam partem Galaad et29 Astharoth et Edrai urbes regni Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidie parti filiorum Machir iuxta cognationes suas.
29 et] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 13,32 

Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam.
Numérotation du verset Ios. 13,33 

Tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus
Israel ipse est possessio eius ut locutus est illi.

Capitulum 13

Numérotation du verset Ios. 13,ad litteram 
marg.| marg.| {91} .1. Iosue senex. Hic incipit tertia pars principalis huius lib, in qua agitur de terre divisione. et primo partes determinate singulis tribubus assignantur, secundo civitates pro fugitivis separantur. cap. 20. tertio civitates et suburbana Levitis dantur. cap. 21. Circa primum primo agitur de terre limitibus, secundo de personis dividentibus 14 capitulo tertio de determinatis tribuum partibus 25. cap. Prima in duas, quia primo describuntur termini terre dividende, secundo terre iam divise, ibi : Et nunc divide terram. Circa primum dicitur : Iosue senex provecteque etatis erat quasi d<icat> scriptura, quod tempus erat dividendi terram, quia dominus dixerat ei quod ipse divideret eam : ut habetur supra 1. cap.
marg.| .2. Terraque latissima. cuius maior pars erat acquisita, et aliqua pars acquirenda prout subditur :
marg.| .3. Omnis. In hebreo . habetur Cal geliloth. Omnes termini Philisthiim. Galilea enim est in opposita parte terre promissionis versus Aquilonem, etc. Plures enim terre et civitates in terra promissionis remanserunt adversariis filiorum Israel per magnum tempus pluribus de causis. Una fuit, quia filiis Israel non erant adhuc in tanto numero, quod possent totam terram sufficienter populare : et ideo, si subito fuissent {92} adversarii eorum deleti : possent contra eos multiplicari feroces bestie que magis nocerent eis quam homines. Et hec causa assignatur Ex. 23. In fine ubi dicitur sic : Non eiiciam eos a facie tua anno uno : ne terra in solitudine redigatur, et crescant quotidie contra te bestie, etc. Secunda causa fuit, ut filii Israel habentes adversarios prope se exercerentur in prelio, et non fierent ignavi sicut solent homines in longa pace fieri. Tertia causa fuit, ut essent homines solliciti servare mandata Dei, quia quando ea transgrediebantur, ab adversariis sibi propinquis affligebantur, et quando servabant, eis dominabantur, ut patet ex decursu libri Iudicum. Et iste due cause tanguntur Iudic. tertio capitulo in principio : ubi dicitur sic : He sunt gentes quas dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israelem. Sequitur, ut discerent filii Israel certare cum hostibus et habere consuetudinem preliandi. Et subditur ibidem : Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israelem, et utrum audirent mandata Domini que preceperat patribus eorum per manum Mosi, an non. Igitur enumerat hic plures civitates et loca que non erant adhuc acquisita filiis Israel ex causis predictis. et patet littera, hoc excepto quod sequitur :
marg.| .4. A fluvio turbido qui irrigat. Hic est Nilus, qui irrigat terram Egypti, et inde, ita contrahit admistionem terre ex quo sit turbidus, concludit tamen de habitatoribus istorum locorum et civitatum.
prol.| {93}
Numérotation du verset Ios. 13,ad litteram 
marg.| .1. Ego sum, etc. sicut de Levi habitatores civitatum et locorum iam acquisitorum, ut patet ex supradictis.
marg.| .2. Veniat ergo in partem hereditatis. ita quod dividatur tribubus, sicut illa que est acquisita.
marg.| .3. Et nunc divide terram in possessionem. Hic consequenter describuntur termini terre iam divise per Moysen antequam filii Israel transirent Iordanem. et primo describuntur in generali, secundo in speciali applicando ad tribus ibi : Dedit ergo Moyses. Circa primam partem primo continuat dicta dicendis, dicens : Et nunc, scilicet immediate supra descriptam.
marg.| .4. Novem tribubus, etc. qui adhuc non acceperant possessiones determinatas.
prol.| {94}
marg.| .5. Cum, scilicet tribu Manasse quantum ad alteram medietatem : Ruben etc. patent usque ibi :
marg.| .6. Ipse fuit id est gigantum secundum quod dicitur Deuter. 3.b. Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum, quod est intelligendum de illis, qui habitabant in Astaroth et in Esdrai, in aliis enim terris bene supererant gigantes, ut in Hebron et Gaza et Geth et Azoto, ut dictum est, supra 11. cap. Cetera patent in littera.
marg.| .7. Dedit. Hic consequenter describuntur termini terre iam divise per Moysen in speciali applicando ad duas tribus et dimidiam. et primo quantum ad tribum Ruben, secundo quantum ad tribum Gad ibi : Deditque Moyses tribui Gad. tertio quantum ad dimidiam tribum Manasse, ibi : Dedit et dimidie. Et patet littera usque ibi :
prol.| {95}
Numérotation du verset Ios. 13,ad litteram 
marg.| .1. Hec est , dicuntur autem hic urbes, que erant clause muris : viculi autem et ville dicuntur, que non erant sic clause.
marg.| .2. Deditque. Hic consequenter describitur terra in speciali quantum ad tribum Gad, et patet littera hoc excepto quod subditur :
marg.| .3. Et dimidiam etc. Contrarium autem huius videtur precipi Dt. 2.d. ubi dicitur sic : Non dabo tibi aliquid de terra filiorum Ammon : quia filiis Lot dedi eam in possessionem. Ad hoc respondent aliqui dicentes : quod filii Ammon habebant duplicem terram, unam quam Dominus eis concesserat, aliam quam iuxta se violenter acquisierant : et istam secundam occupaverunt filii Israel, non primam. Sed hoc videtur insufficienter dictum, tum quia etiam primam acquisierunt filii Ammon {96} pugnando contra gigantes, et expellendo eos inde violenter, licet ex adiutorio divino, ut habetur Dt. 2. tum quia preceptum erat filiis Israel absolute, ut non moverent prelium contra filios Ammon, et ideo non est verisimile, quod terram ab eis actu possessam occuparent. Ideo aliter dicit Rabbi Salomon quod ista pars terre filiorum Ammon possidebatur actu a Sehon rege Amorrheorum, qui eam abstulerat a filiis Ammon, sicut et a filiis Moab abstulerat partem terre sue quam possidebant, ut habetur Nm. 21. Filii autem Israel occiderunt Sehon, ut ibidem dicitur : et ideo omnem terram quam possidebant, acquisierunt sibi, licet quantum ad aliquas partes fuisset aliquando filiorum Moab et filiorum Ammon.
marg.| .4. Tribui. Quia sustentabantur de decimis, primitiis, et oblationibus : dedit tamen eis urbes ad habitandum et suburbana ad nutriendum animalia, ut locutus est illi Nm. 35.
Numérotation du verset Ios. 13,moraliter 
marg.| marg.| {91} .1. Iosue senex. Sicut dictum est frequenter Iosue in gestis et nomine typum gerit salvatoris, qui dicitur senex ratione deitatis eterne. Hbr. 13.b. Iesus Christus heri et hodie, ipse et in secula. Et secundum hoc dicit Io. 8.g. Antequam Abraham fieret ego sum. Igitur divisio terre pertinentis ad ipsum dupliciter intelligi potest scilicet de ecclesia militante, et triumphante. utriusque namque divisio pertinet ad Christum. Si autem accipiatur divisio ecclesie militantis, sic per novem partes que divise fuerunt novem tribubus significatur divisio gratiarum in ecclesia, quas enumerat Apostolus. 1Cor. 12.a. Divisiones gratiarum sunt, etc. Sequitur : Alii quidem per spiritum datur sermo sapientie, alii sermo scientie secundum eundem spiritum , alteri fides in eodem spiritu, alii gratia sanitatum in uno spiritu, alii operatio virtutum , alii prophetia, alii discretio spirituum , alii genera linguarum , alii interpretatio sermonum. Et sic sunt novem gratie secundum sortes novem tribuum. Per dimidiam vero tribum Manasse, que accepit sortem {92} cum istis novem tribubus, minorem tamen, significatur status simplicium Christianorum, quibus non datur aliqua de gratiis prenominatis, que dantur ad manifestationem spiritus in ecclesia pro eius utilitate, ut dicit Apostolus ibidem. Potest et aliter accipi divisio secundum diversos status personarum sub summo pontifice, scilicet Patriarcharum, Cardinalium, Archiepiscoporum, Episcoporum, Decanorum, Archidiaconorum, Decanorum ruralium, Religiosorum, et Sacerdotum Curatorum. Alii vero inferiores per dimidiam tribum Manasse designantur. Quantum autem ad statum ecclesie triumphantis per divisionem factam novem tribubus, significatur assumptio fidelium ad novem ordines angelorum. Per sortem vero dimidie tribus Manasse significatur gloria sanctorum, qui non meruerunt assumi ad aliquem ordinem angelorum, sed faciunt decimum ordinem significatum, secundum aliquos doctores per decimam drachmam. Lc. 15.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ios. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=08&chapitre=08_13)

Notes :