Capitulum 15
Numérotation du verset
Ios. 15,1
Igitur sors filiorum Iude per cognationes suas ista fuit a termino Edom
usque ad1 desertum Sin
1 usque ad]
om. Weber
contra meridiem et usque ad extremam partem australis plage.
Numérotation du verset
Ios. 15,2
Initium eius a summitate maris Salsissimi
et a lingua eius que respicit meridiem
Numérotation du verset
Ios. 15,3
egredieturque2 contra ascensum Scorpionis
2 egredieturque] egrediturque
Weber
et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom, ascendens ad Daram3 et circumiens Cariathaa4.
3 ad Daram] Addara
Weber
|
4 Cariathaa] Caricaa
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 15,4
atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Egypti eruntque termini5 eius mare Magnum. Hic erit finis meridiane plage.
5 termini] termi
Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,5
Ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea que respiciunt ad6 aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanis7 fluvium.
6 ad] om. Weber
|
7 Iordanis] Iordanem
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 15,6
Ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem8 filii Rubena
0 <Parall
.
> Ios. 18, 18
8 Boem
Rusch
] Boen
Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,7
et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala que est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas que vocantur
fons
Solis
et erunt exitus eius ad fontem Rogel
Numérotation du verset
Ios. 15,8
Ascenditque per convallem filii Ennon9 ex latere Iebusei ad meridiem. Hec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennon10 ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem
9 Ennon Rusch hic et ubique cum Ω etc.] Ennom hic et ubique Weber
|
10 Gehennon Ω
Rusch
] Gehennom
Weber cum hebr.
גֵֽי־הִנֹּם֙
|
Numérotation du verset
Ios. 15,9
pertransitque a vertice montis usque ad fontem aque Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala11 que est Chariathiarim id est urbs Silvarum
11 Bala] Baala ΩF
Numérotation du verset
Ios. 15,10
et circuit de Bala12 contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna
12 Bala] Baala ΩF
Numérotation du verset
Ios. 15,11
et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Secrona et transit montem Baala13 pervenitque in Gebneel et Magni maris14 contra occidentem fine concluditur.
13 Baala Ω
F
Rusch Weber
] Balaa Ω
M
|
14 M. m. Ω
F
Rusch
]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 15,12
Hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis.
Numérotation du verset
Ios. 15,13
Caleb vero filio Iephone
dedit partem in medio
filiorum Iuda sicut
preceperat ei Dominus Chariatharbe patris Enach
ipsa est Hebron
Numérotation du verset
Ios. 15,14
delevitque ex ea Caleb tres filios Enach Sisai15 et Achiman16
15 Sisai Ω
M ΩJ ΩS]
scrips.
, Sesai
Rusch Weber
|
16 Achiman Ω
M
Ω
F ΩJ ΩS
Ed1530
] Hayman
Rusch
, Ahiman
Cor3
(al.)
Clementina Weber
|
et Tholmai
de stirpe Enach
Numérotation du verset
Ios. 15,15
atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir
que prius vocabatur Chariathsepher id est civitas Litterarum.
Numérotation du verset
Ios. 15,16
Dixitque Caleb
qui percusserit Chariathsepher
et ceperit eam; dabo ei17 Axam filiam meam uxorem.
17 ei Ω
F
Rusch
] illi
Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,17
Cepitque eam Othoniel
filius Cenez18 frater Caleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem.
18 Cenez] Zenech Ω
F
Numérotation du verset
Ios. 15,18
Qui19, cum pergerent simul, suasa est a viro suo20 ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino.
19 Qui
Cor3
(vel:)
Rusch
] Que Ω
F ΩJ
Weber
|
20 suasa... suo Ω
M (
om.
suo) Ω
F
Rusch Ed1530 Clementina
] suasit ei vir eius
B L M
Λ H Σ ΦV Ψ Ω
JS (suus) , suasit viro
Weber
|
Cui Caleb: Quid habes inquit?
Numérotation du verset
Ios. 15,19
At illa respondit: Da mihi benedictionem. Terram australem et arentem dedisti mihi, iunge et irriguam. Dedit itaque21 ei22 Caleb irriguum superius et inferius.
21 Dedit itaque ΩL
Rusch
] Deditque X Ω cum Gregorio Magno Dial. 3, 34 Pater. in Ios. 1
|
22 ei ΩL
Rusch
]
om.
Ω
M
|
Numérotation du verset
Ios. 15,20
Hec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas.
Numérotation du verset
Ios. 15,21
Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabseel et Eder23 et Iagur
23 Cabseel et Eder
Rusch
] Capsehel et Eder ΩP, Cabsahel et Edel ΩL
Numérotation du verset
Ios. 15,22
et Cina et Dimona et Adada24
24 et Adada ΩJ
Rusch Clementina
] et Ededa ΨB, Edada
T M
ΦRAZG ΩSL, Adeba ΩP, Adeda Ω
M,
Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,23
et Cedes25 et Asor et Iethan
25 Cedes Ω
LP
Rusch Weber
] Cades Ω
MS
Clementina
Numérotation du verset
Ios. 15,24
Ziph et Thelem et26
Baloth
26 et Iethan Ziph et Thelem et Ω (et²
om.
Ω
M)
Rusch Ed1530 Clementina
] et Iethanziphethelem et
Rusch,
Ietnã Cif et Thelem ΩP, Iethnan Ziph et Thelem ΩL
Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,25
Asor Noba27 Carioth Iesrom28 hec est Assor29
27 Asor Noba
Rusch
] et
praem.
Ω
LP
Weber
, Asor ioba Ω
M, a. nobva ΩS, a. nova ΩJ ΩL
Cor3
(Hier. Asor in sorte Iude que ad distinctionem veteris dicitur nova), a. nobe ΩP, + et Ω
LP
Weber
|
28 Iesrom
Rusch
] Effron Ω
M, Ephron ΩS, Esron
Cava
ΩJ ΩL, Esrom ΩP
Weber
, Hesron
Clementina
|
29 Assor ΩS
Rusch
] Asor
cett.
|
Numérotation du verset
Ios. 15,26
Omam Same30 et Meloda31
30 Omam Same
Rusch
] Oman Same Ω
MS, Aman Same Ω
LP
Weber
,
Cor3
(aliqui antiq. habent amansame hebr. aman et sama), Asor Amam Sama
Clementina ,
|
31 Meloda
Rusch
] Moloda Ω
M, Molida ΩS, Modola ΩP, Molada ΩL
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 15,27
et Asergadda et Assemoth et32 Bethfeleth33
b
0 Cf. 2Esr. 11, 26: Bethfaleth
32 Assemoth et] Asemon ΩL
Weber
|
33 B.] Bethfaleth ΩL
|
Numérotation du verset
Ios. 15,28
et Asersual et Bersabee et Baziothia34
34 Baziothia ΩL
Rusch Weber
] Bazothia ΩL
Numérotation du verset
Ios. 15,29
et Abala35 et Humesen36
35 et Abala
Rusch
] et Balaa Ω
M, et Baala ΩSJ
Ed1530 Clementina
, Baala ΩL, Bala
plerique codd. Weber
|
36 Humesen] Hiim Essem ΩL, Iim et Esem
Clementina ,
Hiim Esem
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 15,30
et Heltholadc et Exiil et Harma37
0 Cf. 1Par. 4, 29.
37 et Exiil et Sarma] et Exul et Sarma
Rusch
, Exiil et Harma
Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,31
Siceleg38 et Medemena et Sensenna
38 Siceleg
Weber
] Sicelech
Rusch
Numérotation du verset
Ios. 15,32
Lebaoth et Selim et Ahemremmon39 omnes civitates viginti novem et ville earum.
39 Ahemremmon] Aen Remmon ΩL, Emremmon ΩP, Aenremmon
Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,33
In campestribus vero Estaol40 et Saraa41 et Asena
40 Estaol ΩL
Rusch
] est Haol ΩP, Esthaul
Weber
|
41 Saraa Ω
LP
Weber
] Sarca
Rusch
|
Numérotation du verset
Ios. 15,34
et Azone42 et Engannim et Thaphua43 et Enaim
42 Azone] Zanoe ΩL, Azanoe ΩP
Weber
|
43 et Thaphua] Thaffua
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 15,35
et Ierimoth et44 Adulam Socho et Azecha45
44 et] om. Weber
|
45 Azecha] Azeca
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 15,36
et Sarim et46 Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quatuordecim et ville earum.
46 Sarim et Ω
LP
Rusch
] Saraim
Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,37
Sanan et Adesa47 et Magdalgad
47 Adasa] Adesa Ω
LP
Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,38
Delean48 et Masepha49 et Iectel
48 Delean ΩP
Rusch
] Delen ΩSJ ΩL
|
49 Masepha] Mesfa ΩP
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 15,39
Lachis et Baschat50 et Eglon51
50 Baschat ΩL
Rusch
] Baschath ΩJ, Bascath ΩP
Weber
|
51 Eglon ΩJ ΩL
Rusch
] Aglom ΩP, Aglon
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 15,40
Tebbon52 et Leemas53 et Chethlis54
52 Tebbon
Rusch
] Thebbon ΩJ ΩP
Weber
, Chebon ΩL, Chebbon
Ed1530 Clementina
, Lesbon Ω
M, Esbon ΩS
|
53 Leemas Ω
Rusch
] Lechemas ΩP, Lehemas ΩL
Weber
|
54 Chethlis
Weber
] Cethlis ΩJ ΩL
P, Cethis
Rusch
|
Numérotation du verset
Ios. 15,41
et Gideroth et55 Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et ville earum.
55 et
Rusch
]
om.
ΩJ ΩL
P
Numérotation du verset
Ios. 15,42
Lebana56
d et Ether et Asan
0 Cf. 1Par. 6, 57 (hebr. v. 40, 42)
56 Lebana
Rusch Ed1530
] Labana ΩJ ΩL ΩP
Weber
, Labane
Cava L X
Ω
M, Lambane
L
Λ L ΩS
,
Libana ΨDM
Cor3
(hebr.)
Numérotation du verset
Ios. 15,43
Iepta57 et Esna et Nesib
57 Iepta ΩJ
Rusch
] Iephta ΩL ΩP (
praem.
et)
Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,44
et58 Ceila et Achzib59 et Maresa civitates novem et ville earum
58 et Ω Ω
LP
Rusch Ed1530 Clementina
]
om. Weber
|
59 Achzib ΩL
Rusch
] Aczib Ω
MS, machizib ΩP
(hapax)
|
Numérotation du verset
Ios. 15,45
Accaron60 cum vicis et villulis suis.
60 Accaron ΩJ
Weber
] Acharon
Rusch
Numérotation du verset
Ios. 15,46
Ab Accaron61 usque ad mare omnia que vergunt ad Azotum et viculos eius.
61 Accaron
Weber
] Acharon
Rusch
Numérotation du verset
Ios. 15,47
Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Egypti et62 mare Magnum terminus eius
62 et] om. Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,48
et in monte Samir et Ietther63 et Socchoth64
63 Ietther Ω
LP
Rusch
] Iether
Weber
|
64 Socchoth] Soccho Socho
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 15,49
et Edenna Chariathsenna, hec est Dabir,
Numérotation du verset
Ios. 15,50
Anab et Histemo65 et Anim
65 Histemo
Rusch
] Isteio Ω
M, ysbemo ΩS, Istemo ΩL, stemo ΩP, Histhemo , Isthemo
Weber
, Estemo
Cor3
(hebr.)
Numérotation du verset
Ios. 15,51
Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et ville earum.
Numérotation du verset
Ios. 15,52
Arab et Roma et Esaan
Numérotation du verset
Ios. 15,53
et66 Ianum et Bethafua et Apheca67
66 et]
om.
ΩL
Weber
|
67 Apheca]
scrips.
, Afeca ΩL
Rusch Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 15,54
Athmatha68 et Chariatharbe hec est Hebron et Sior civitates novem et ville earum.
68 Athmatha
Cava
Rusch Clementina
] et Azmata ΩJ, Amatha ΩL, Ammatha
Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,55
Maon et Chermel et Ziph et Loche69
69 Loche
Rusch
] Iote
Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,56
Iezrael70 et Iucadam et Zanoe
70 Iezrael]
scrips.,
Iezrachel
Rusch (hapax)
, Iezreahel Λ H, Zerahel ΩSM, Ierahel ΩJ, Iesrahel
,
Iezrael
Clementina ,
Iezrehel
Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,57
Accaim71 Gabaa72 et Thamna civitates decem et ville earum.
71 Accaim
Weber
] Accaym
Rusch,
Accain ΩL, Acchaym ΩP
|
72 Gabaa ΩL
Rusch
] Gebaa
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 15,58
Alul et Bethsur73 et Hiedor74
73 Bethsur] Betsor
Rusch
|
74 Hiedor
Rusch
] Gedor
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 15,59
Mareth et Bethanothe et Helthecen75 civitates sex et ville earum.
0 Cf. 2Esr. 5, 28: Bethamoth
75 Helthecen
Rusch
] Elthecen
Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,60
Chariathbaal hec est Chariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates due et ville earum.
Numérotation du verset
Ios. 15,61
In deserto Betharaba Meddin et Sacha76
76 Sacha
Rusch
] Sabacha ΩJ
Cor3
(hebr.), Schacha Ω
LP
Cor3
(antiq.)
Weber
, Siriarcha Ω
M, Syriacha ΩS
Cor3
(al.), Sachacha
Clementina
Numérotation du verset
Ios. 15,62
Et Nebsan civitates77 Salis et Engaddi civitates sex et ville earum. Fiunt simul centum quindecim78.
77 Et Nebsan civitates Ω
M
Rusch
] Nebsan et civitas Ω
JS, Anepsan et civitas ΩP ΩL (Anebsan)
Weber
|
78 Fiunt... quindecim
T O
ΘHAG* ΨDM
Ω ΩL* ΩP (Fuerunt... )
Rusch
]
del
. ΩL² (va-cat)
Clementina Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 15,63
Iebuseum
autem habitatorem Hierusalem
non potuerunt
filii Iuda
delere, habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in presentem diem.
Capitulum 15
Numérotation du verset
Ios. 15,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR8.15T}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 30ra
Numérotation du verset
Ios. 15,1
ad litteram
ad litteram
marg.|
{101}
Igitur
etc. Postquam actum est de personis terram dividentibus hic consequenter agitur de partibus assignatis singulis tribubus. Et primum de assignatione terre tribui Iuda, quia erat tribus regia. Secundo de assignatione terre filiis Ioseph, qui successit filiis Ruben in iure primogeniture quantum ad duplicem portionem. 16.ca. Tertio de assignatione terre septem aliis tribubus. 18.ca. Circa primum primo assignatur terra tribui Iuda in generali. Secundo in speciali ipsi Caleb, ibi :
Caleb vero.
Tertio describitur numerus civitatum ibi :
Erantque civitates.
Quarto conditio habitatorum, ibi :
Iebuseum autem.
Prima pars dividitur in quatuor secundum quod terra describitur secundum quatuor eius latera scilicet australe, orientale, aquilonare, et occidentale Et patebunt partes prosequendo. Circa primum dicitur.
marg.|
.1.
Cognationes
id est familias.
marg.|
.2.
Ista fuit.
Hoc dicitur ad designandum in quo situ sors Iuda fuerit respectu aliarum sortium, quia fuit in parte meridionali terre promissionis, ad quam partem erant Egyptii eorum adversarii, ut sic tribus Iuda, que erat bellicosior ceteris, parata esset resistere eis.
marg.|
.3.
In
itium eius.
Istud est mare mortuum, ut dictum est supra et erat in angulo contingente latus australe et orientale, et ideo ab illo incipit describere latus australe, quod descendebat versus occidentem, et ideo loca intermedia describit, cum subditur :
prol.|
{102}
marg.|
.4.
Egredieturque.
Latera enim sortium non potuerunt semper describi secundum lineam rectam, propter montes occurrentes, vel paludes vel aliud huiusmodi. Et ideo dicitur, hic,
Egredieturque
scilicet linea describens sortem Iude a parte australi.
marg.|
.5.
Contra ascensum.
Mons quidam est ubi sunt scorpiones in abundantia, et ad illum montem includendum intra sortem Iude flectebatur linea describens versus austrum. Et ubicumque in descriptione sortium utitur scriptura hoc verbo, egreditur, vergit, vel reflectitur, vel aliquo huiusmodi, intelligendum est quod linea describens sortem aliquam flectitur a sua rectitudine ad unam partem, vel ad aliam.
marg.|
.6.
Et pertransit.
Iste non est mons Sinai, qui in pluribus locis in Scriptura vocatur Sina, quia sors Iude non ibat usque ad illum locum, sed significat desertum Sin de quo facta est mentio in principio huius sortis. Et hoc magis patet in hebreo quia Sina quando accipitur pro monte Sinai in quo data est lex, scribitur per samech litteram in principio ita Sinai, prout autem accipitur pro deserto Sin, scribitur per sade, ad hunc modum Zinah.
marg.|
.7.
Perveniens.
Hic est Nilus secundum aliquos, et secundum alios est quidam torrens qui vocatur Rinocorula, qui est in termino Australi terre promissionis.
marg.|
.8.
Eruntque
id est mare mediterraneum, quod claudit terram promissionis a parte occidentis. Et sic patet descriptio lateris sortis Iude australis ab oriente in occidentem.
marg.|
.9.
Ab Oriente.
Hic describitur latus orientale cum dicitur.
marg.|
.
10.
Erit initium.
quia sicut dictum est, facit angulum terre promissionis in coniunctione lateris australis et orientalis.
marg.|
.
11.
Usque ad extrema Iordanis
id est usque ad locum illum ubi Iordanis fluvius intrat mare mortuum, tantum enim protenditur latus sortis Iude orientale, procedendo ab austro versus aquilonem. Consequenter describit latus aquilonare, dicens.
marg.|
.
12.
Ascendetque terminos.
quia transit versus Ierusalem, que est in altiori loco terre promissionis. Ideo subditur :
Numérotation du verset
Ios. 15,ad litteram
marg.|
{103} .1.
Et erunt
etc.
ad fontem Rogel.
qui est prope Ierusalem, ut habetur 4Rg. 1. Hebrei dicunt. Ad fontem Fullonis. ita quod Rogel secundum eos non est nomen proprium, sed commune. Ibi enim fullones lavant vestes. et secundum hoc dicitur. 4Rg. 17a : “Venerunt Ierusalem et steterunt iuxta aqueductum piscine superioris, que est in via agri Fullonis”.
a 4Rg. 18, 17.
marg.|
.2.
Ex latere.
Dixit ex latere ad meridiem, quia linea dividens sortem Iude a sorte Beniamin procedens de Oriente in Occidentem, in latere aquilonari declinabat ad partem Meridionalem iuxta Ierusalem, et sic Ierusalem erat extra lineam illam in parte Aquilonari, ubi erat sors Beniamin, non tamen totam, sed quantum ad illam partem in qua postea fuit fundatum templum et altare holocausti, quod secundum omnes expositores fuit in sorte Beniamin.
marg.|
{104}
.3.
Cariathiarim
id est
urbs silvarum.
Istud
urbs silvarum
non est in hebreo sed additum est a translatore ad ostendendum interpretationem huius nominis Cariathiarim. Cariath enim idem est quod civitas, Iarim silve.
marg.|
.4.
Et pervenit.
hoc non dicitur hic, eo quod linea determinans latus istud procedat recte versus aquilonem, quia linea describens latus aquilonare transit ab oriente in occidentem. Sed quia in hoc loco linea predicta a sua rectitudine flectitur versus aquilonem. ideo subditur :
marg.|
.5.
Et magni.
Mare magnum hic vocatur mare Mediterraneum, ut supra dictum est, ubi terminatur latus aquilonare sortis Iude, et incipit latus occidentale, latus enim occidentale sortis Iude est totum super illud mare, quod etiam claudit totam terram promissionis a parte occidentis. Et sic patet descriptio quarti lateris sortis Iude.
Numérotation du verset
Ios. 15,ad litteram
marg.|
{105}
.1.
Caleb.
Hic consequenter describitur sors Iude in speciali quantum ad ipsum Caleb, quia cepit partem specialem, ut dictum est ca. 13. et hic repetitur. Et patet littera ex predictis usque ibi :
marg.|
.2.
In
de conscendens venit
id est civitas litterarum. hoc est additum a translatore, ad ostendendum interpretationem huius nominis Cariathsepher, quia Cariath interpretatur civitas. sepher scriptura vel liber. Dicunt autem Hebrei, quod ideo sic vocata est ista civitas, eo quod Othoniel qui istam civitatem cepit, ut statim subditur, aliqua legis capitula, que obfuscata et deleta fuerant tempore luctus Mosi, ibidem reparavit. Sed hoc patet fictitium, quia hoc est manifestem contrarium textui, ubi dicitur,
Venit ad habitatores Dabir que prius vocabatur Cariathsepher.
Si autem dictum Hebreorum esset verum, diceret econverso,
Venit ad habitatores Cariathsepher, que prius Dabir vocabatur.
Et ideo oportet dicere, quod alia ratione vocabatur Cariathsepher id est civitas litterarum, antequam Othoniel et Caleb venirent illuc, ut pote quia ibi innuente fuerant littere, quibus utebantur Chananei habitatores terre, vel vigebat studium alicuius scientie, vel aliquid huiusmodi.
marg.|
.3.
Deditque ei Axam filiam.
Hoc videtur esse contra legem. Levit. 18. ubi prohibetur matrimonium inter filium alicuius et sororem{106} eiusdem, secundum quod ibi dicitur,
Turpitudinem sororis patris tui non revelabis
et in eodem gradu sunt frater alicuius et filia eiusdem Othoniel autem hic dicitur frater Caleb, et ideo contra legem videtur quod acceperit eius filiam. Ad hoc dicunt aliqui quod Caleb ignorans eventum belli venturum scilicet quod Othoniel frater eius deberet percutere Cariathsepher, dixit publice et in generali illud quod premittitur hic.
Qui
etc. post factum vero ex quadam magnificentia noluit retractare dictum suum sicut et Iepthe voluit implere votum suum de immolatione filie sue sicut habetur Iud. 11. sed istud non videtur verum, tum quia Caleb erat vir sanctus et bonus, ut dictum est c. 14. Et ideo non est verisimile quod fecisset contra legem, tum quia Othoniel fuit vir sanctus et bonus, secundum quod dicitur Iud. 3.b. Suscitavit eis salvatorem Othoniel Et sequitur Fuitque in eo spiritus
Domini
, et iudicavit Israel, etideo non est verisimile quod vellet contra legem uxorem accipere, propter hoc dicunt alii, quod Cenez pater Othoniel fuit frater ipsius Caleb, ut dictum est sup. 14. ca. et sic Othoniel fuit nepos eius, et per consequens non fuit contra legem quod acciperet eius filiam, quia iste gradus in lege non fuit prohibitus. Quod autem Othoniel hic dicitur frater Caleb, hoc est eo modo loquendi quo Lot dicitur frater Abraham Gn. 13. qui tamen erat eius nepos, ut patet ibidem. Potest{107}etiam dici probabiliter ut videtur, quod licet Othoniel esset frater Caleb, non tamen peccavit accipiendo neptem suam. non enim hoc est contra legem nature quia Abraham accepit Sarai filiam fratris sui Aram, nec est contra legem Moysi expresse, sed tantum hoc dicitur ex quadam argumentatione, ut dictum est. Sed argumentum non videtur valere, quia in prohibendis gradibus attenditur irreverentia nature, uxor autem est subiecta viro et non econverso, et ideo magis est contra reverentiam nature, quod amita sit uxor nepotis sui, quam quod neptis sit uxor avunculi. Item in lege Moysi vir et mulier non erant ad paria in contrahendo matrimonium, quia licitum fuit viro habere plures uxores simul, non autem mulieri quod haberet plures viros, et ideo non sequitur, quod si fuerit prohibitum matrimonium inter amitam et nepotem, quod ex hoc fuerit prohibitum matrimonium inter avunculum et neptem, nisi aliunde inveniatur expressum.
Numérotation du verset
Ios. 15,ad litteram
marg.|
.1.
Qui
etc. In hebreo habetur :
Que cum pergeret, incitavit
cum
id est virum suum ad petendum agrum a Caleb, et utrumque fuit verum, quia ipsa primo incitavit virum suum ad petendum agrum a Caleb, et ille persuasit ei quod ipsamet faceret, quia convenientius erat quod ipsa peteret hoc a patre proprio quam vir suus.
marg.|
.2.
Suspiravitque
etc. Hebrei dicunt:
Lapsa est de super asinum,
quia subito, voluntarie tamen descendit de asino ut poneret se ad pedes {108} patris sui, ut sic facilius impetraret.
marg.|
.3.
Terram arentem
etc id est infructiferam propter siccitatem.
marg.|
.4.
Dedit itaque ei Caleb irriguum superius
etc. quia dedit ei terram sic dispositam, quod in parte superiori erat irriguum fontis, et similiter in parte inferiori.
marg.|
.5.
Erantque
etc. Hic consequenter describitur numerus civitatum, que erant in sorte Iude Et patet littera usque ibi :
marg.|
.6.
Omnes civitates
etc. In hebreo habetur:
Omnes civitates vigintinovem,
quia secundum veritatem tot remanserunt, et non plures filiis Iuda Alie autem que sunt ultra istum numerum assignate fuerunt tribui Simeon postea, propter quod alique hic enumerate enumerantur postea in sorte Simeon scilicet Bethsabee, Meloda, Sicelec, et alique alie, ut videbitur infra 19. capitulo. Sequitur :
marg.|
.7.
Urbes quatuordecim. In
littera ponuntur quindecim, sed una est binomia, et ideo computatur quasi due, scilicet Taphua et Ethan.
marg.|
.8.
Lachis.
Ista est alia civitas ab illa quam ceperunt filii Dan, que prius vocabatur Lachis, et postea nominata est Dan ab eis, ut habetur Iudicum 18.b quia illa Lachis sita est in termino aquilonari terre promissionis. Ista autem Lachis, de qua hic fit mentio est in parte australi eiusdem, quia erat ibi sors Iude, ut dictum est. Unde in hebreo illa que capta fuit a filiis Dan vocatur Lais, ut dicetur Iudicum. 18
b Idc. 18.
marg.|
.9.
Accaron cum vicis.
Iste civitates adhuc non erant capte, tamen ceciderunt sub divisione, ut dictum est supra 13 capite.
Numérotation du verset
Ios. 15,ad litteram
marg.|
{109} .1.
Cariathbaal, hec
est Cariathiarim urbs
silvarum
. Vocata est etiam Cariathbaal, quia ibi fuit idolum Baal. Gentiles enim colebant communiter in silvis vel prope silvas, et propter hoc fuit prohibitum filiis Israel ne plantarent arbores iuxta altare Domini, ut habetur Deuteron. 13 capitulo ne essent similes idololatris.
marg.|
.2.
Iebuseum.
Hic describitur conditio cohabitatorum, cum dicitur,
Iebuseum autem habitatorem Ierusalem
etc. Dicunt expositores nostri communiter, quod isti fuerunt de genere Iebuseorum, et tenuerunt unum fortalitium in Ierusalem, quod non potuerunt filii Iude expugnare, et ideo habitaverunt cum eis in eadem civitate. Hebrei autem dicunt, quod isti dicti sunt Iebusei, non quia essent de genere Iebuseorum, sed quia habitabant in Ierusalem, que altero nomine vocabatur Iebus, ut habetur Iudicum 19. sed descenderunt de Abimelech qui fuit Rex Gerare, cum quo Abraham iniit fedus firmatum iuramento, ut habetur Gn. 21. et propter {110} istud iuramentum servandum non potuerunt filii Iuda eos expellere, quia iuramentum illud fuerat usque ad certum tempus, quod ad huc non transierat, tamen David postea eos expugnavit, ut habetur 2Rg. 5. cap. quia tempus dicti federis tunc transierat, de quo federe dicetur plenius quando veniemus ad locum illum.
Numérotation du verset
Ios. 15,moraliter
marg.|
.1.
Igitur sors filiorum.
Per Iudam qui interpretatur confitens sive laudans, {102}potest intelligi bonus prelatus secularis vel religiosus, qui de confessione laudis in obsequio divino debet esse sollicitus.
prol.|
{103} † In sorte vero Iude inter cetera loca que describuntur esse in ea, tria specialiter sunt notanda scilicet fons solis, per quem veritas vite que est gratia significatur. Nam gratia « fons aque salientis {104} in vitam eternam » nominatur Io. 4. Et Cariathsepher id est civitas litterarum, per quam veritas doctrine significatur. Et civitas solis, per quam veritas iustitie, que morum corruptionem reprimit designatur. Iste tres veritates debent esse in sorte Iude id est boni prelati seculares vel religiosi.
Numérotation du verset
Ios. 15,moraliter
marg.|
{105} †
marg.|
.1.
Caleb sic.
supra per Caleb signatus est senex vigorosus ad debellandum vitia, qui est Christi membrum, sic in isto loco per Caleb potest significari Christus, qui est fidelium caput. Nam frequenter in expositione sacre scripture, et maxime mystica fit transitus de capite ad membra, et econverso, propter eorum connexionem. Per hoc igitur quod Caleb in Cariatharbe confudit tres gigantes filios Enac figuratum fuit, quod Christus in Ierusalem ternarium filiorum diaboli confusurus erat. sacerdotum, scribarum, et Phariseorum, quos in evangelio legitur frequenter confudisse.
marg.|
.2.
In
de conscendens venit ad habitatores Dabir
id est civitas litterarum vocabatur, per quam intelligi potest universitas hereticorum, {106} qui ex litteratura superbientes novas fingunt hereses, et eas nituntur verbositate philosophica vel rhetorica defendere, ideo bene dicitur quod Cariathsepher vocata fuit Dabir, que locutio interpretatur. Hanc autem civitatem debellavit per Othoniel, qui secundum Hebreos fuit valde litteratus, et frater Caleb dicitur in textu et signum Dei interpretatur. propter quod per hec tria Othoniel signat, hominem, litterarum et etiam bonum. De quo dicit salvator Mt. 12d. “Quicumque fecerit voluntatem patris mei qui in celis est, hic frater meus” etc. Et per interpretationem, que est signum Dei, signat hominem baptizatum, Christi signum habentem. Iste vero tres conditiones fuerunt in beatis, Ambrosio, Hieronymo, Augustino et Gregorio et pluribus aliis per quos Christus hereticos confutavit.
Numérotation du verset
Ios. 15,moraliter
marg.|
{107} .1.
Deditque ei Axam filiam uxorem
etc. Per quam intelligi potest sapientia divina, que eius filia dicitur, Eccl. 24.a. “Ego ex ore altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam”. Hec autem sapientia {108} data fuit sponsa predictis doctoribus et aliis similibus. Hec tamen sapientia que a Deo datur in via, arens est id est desiderans claram visionem patrie. Ideo subditur :
marg.|
.4.
Deditque ei Caleb irriguum
etc. Per irriguum superius intelligitur gaudium de divina visione, per irriguum inferius gaudium de pene damnatorum quam vident, evasione.
Numérotation du verset
Ios. 15,additio
prol.|
{110} In capitulo 15. ubi dicitur in postilla, Sed argumentum non videtur valere, quia in prohibendis gradibus attenditur reverentia. Hec solutio postillatoris efficax non est et valida. Nam Hebraica consuetudo que ad observantiam preceptorum Mosaice legis adipem littere firmissime tenet, frequenter utitur tali matrimonio, scilicet avunculi et neptis. Non enim in gradibus prohibitis attenditur similitudo solum secundum distantiam numeralem, sed etiam secundum respectum preferentie viri ad uxorem. Caput mulieris est vir id est ad Co. 11c.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ios. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 25/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=08&chapitre=08_15)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ios. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 25/05/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=08&chapitre=08_15)
Notes :