Capitulum 1
Numérotation du verset
Rm. 1,1
Paulus
servus
Iesu
Christi1
1 Iesu Christi]
inv. Weber
vocatus
apostolus,
segregatus
in evangelium Dei,
Numérotation du verset
Rm. 1,2
quod ante
promiserat,
per prophetas suos
in Scripturis sanctis
Numérotation du verset
Rm. 1,3
de
Filio
suo
qui factus est ei2
2 ei]
om.
Weber
ex semine David
secundum
carnem,
Numérotation du verset
Rm. 1,4
qui predestinatus est Filius Dei
in virtute
secundum
Spiritum sanctificationis
ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri,
Numérotation du verset
Rm. 1,5
per quem
accepimus gratiam
et apostolatum
ad obediendum fidei
in omnibus gentibus
pro nomine eius,
Numérotation du verset
Rm. 1,6
in quibus estis
et vos
vocati Iesu Christi,
Numérotation du verset
Rm. 1,7
omnibus
qui sunt Rome dilectis Dei
vocatis sanctis,
gratia vobis
et pax
a Deo
Patre nostro et Domino nostro3
3 nostro]
om. Weber
Iesu Christo.
Numérotation du verset
Rm. 1,8
Primum quidem
gratias ago
Deo meo
per Iesum
Christum
pro omnibus vobis
quia fides vestra annuntiatur
in universo mundo.
Numérotation du verset
Rm. 1,9
Testis enim mihi est Deus
cui servio in spiritu meo
in evangelio
Filii eius
quod sine intermissione
memoriam vestri facio
Numérotation du verset
Rm. 1,10
semper
in orationibus meis,
obsecrans
si quo modo
tandem
aliquando
prosperum iter habeam
in voluntate Dei veniendi ad vos.
Numérotation du verset
Rm. 1,11
Desidero enim
vos videre4
4 vos videre]
inv. Weber
ut aliquid impartiar5
5 impartiar] impertiar
Weber
vobis gratie6 spiritualis
6 vobis gratie]
inv. Weber
|spiritalis]
scrips.
, spiritalis
Rusch Weber
ad confirmandos vos,
Numérotation du verset
Rm. 1,12
id est
simul
consolari in vobis
per eam que invicem est fidem vestram atque meam.
Numérotation du verset
Rm. 1,13
Nolo autem vos ignorare fratres
quia sepe proposui venire ad vos
et
prohibitus sum
usque adhuc
ut aliquem fructum habeam7 in vobis,
7 habeam] + et
Weber
sicut et in ceteris gentibus
Numérotation du verset
Rm. 1,14
Grecis ac barbaris,
sapientibus
et insipientibus
debitor sum,
Numérotation du verset
Rm. 1,15
ita quod in me
promptum est et vobis qui Rome estis evangelizare.
Numérotation du verset
Rm. 1,16
Non enim erubesco evangelium.
Virtus enim Dei est
in salutem
omni credenti :
Iudeo primum
et Greco.
Numérotation du verset
Rm. 1,17
Iustitia enim Dei8
8 Dei] + in eo
Weber
revelatur
ex fide in fidem
sicut scriptum est : iustus9 ex fide vivit.
9 iustus] + autem
Weber
Numérotation du verset
Rm. 1,18
Revelatur enim ira Dei de celo
super omnem impietatem et iniustitiam
hominum
eorum qui veritatem Dei10
10 Dei] om. Weber
in iniustitia11 detinent,
11 iustitia] iustitiam
Weber
Numérotation du verset
Rm. 1,19
quia quod notum est Dei
manifestum est in illis.
Deus enim illis manifestavit.
Numérotation du verset
Rm. 1,20
Invisibilia enim ipsius
a creatura mundi
per ea que facta sunt
intellecta conspiciuntur,
sempiterna quoque
eius virtus
et divinitas
ita12 ut sint inexcusabiles.
12 ita] om. Weber
Numérotation du verset
Rm. 1,21
Quia cum cognovissent
Deum,
non sicut Deum glorificaverunt,
aut gratias egerunt,
sed evanuerunt
in cogitationibus suis
et
obscuratum est insipiens
cor eorum.
Numérotation du verset
Rm. 1,22
Dicentes enim
se esse
sapientes,
stulti facti sunt.
Numérotation du verset
Rm. 1,23
Et mutaverunt
gloriam incorruptibilis Dei
in similitudinem imaginis corruptibilis
hominis
et volucrum
et quadrupedum et
serpentium.
¶Codd. : <v. 23>
)
Rusch
Weber
Numérotation du verset
Rm. 1,24
Propter quod
tradidit illos Deus
in desideria
cordis eorum
in immunditiam,
ut contumeliis
afficiant corpora sua
in semetipsis,
qui13*
13 qui
OxC95
ΩV
Weber
] quia
Rusch
commutaverunt veritatem Dei in mendacium14,
14 mendacium
OxC95 Rusch
] mendacio
Weber
et coluerunt
et servierunt creature
potius quam creatori
qui est
benedictus
in secula.
Amen.
¶Codd. : <v. 24>
a
)
Rusch
Weber
Numérotation du verset
Rm. 1,26
Propterea
tradidit
illos Deus in passiones ignominie.
Nam
femine eorum immutaverunt
naturalem usum
in eum usum
qui est contra naturam.
Numérotation du verset
Rm. 1,27
Similiter autem et masculi, relicto naturali usu femine, exarserunt in desideriis
suis in invicem,
masculi in masculos
turpitudinem operantes,
et
mercedem quam oportuit
erroris sui
in semetipsis recipientes.
Numérotation du verset
Rm. 1,28
Et sicut
non probaverunt Deum habere in notitia,
tradidit eos Deus in reprobum sensum
ut faciant ea15
15 ea]
om.
Weber
que non conveniunt,
Numérotation du verset
Rm. 1,29
repletos
omni iniquitate,
malitia,
fornicatione,
avaritia,
nequitia, plenos invidia,
homicidiis16,
16 homicidiis OxC95 Rusch Wordsworth (C L F T U) Glossa media (Zw58)] homicidio Wordsworth (A B D G H Θ K M O R V W Z) Weber Clementina
contentione, dolo,
malignitate, susurrones17,
17 susurrones
OxC95
] susurratores
VETUS LATINA
(Cyprianus Origenes Lucifer. Ambrosiaster)
cf.
Wordsworth
; murmuratores susurrones
P341
Numérotation du verset
Rm. 1,30
detractores,
Deo odibiles,
contumeliosos,
superbos, elatos,
inventores malorum,
parentibus
non obedientes,
Numérotation du verset
Rm. 1,31
insipientes,
incompositos,
sine affectione,
absque federe,
sine misericordia.
Numérotation du verset
Rm. 1,32
Qui
cum iustitiam Dei
cognovissent
non intellexerunt,
quoniam qui talia agunt digni sunt morte,
non solum ea faciunt sed etiam qui18 consentiunt facientibus.
18 etiam qui
OxC95 Rusch
] et
Weber
Capitulum 1
Numérotation du verset
Rm. 1,1
marg.|
Postilla super Epistolam beati Pauli ad Romanos incipit. - {h}
Paulus servus Iesu]
etc. Littera dependet usque ibi
[Omnibus]
etc. Premittit autem more suo salutationem, in qua commendat se a nomine, cum dicit
[Paulus]
a conditione, ibi
[Servus Iesu Christi]
a dignitate ; ibi
[vocatus Apostolus]
ab officio, ibi
[Segregatus]
Non autem comendat se ad ostentationem ; sed ad reprimendum superbiam et arrogantiam Romanorum quibus scribit. Dicit ergo :
marg.|
{i}
Vocatus Apostolus]
id est ad hoc ut esset Apostolus vel ad Apostolatum ; vel per excellentiam Apostolus vocatus, sicut David, Propheta, et Roma, Urbs : vel ut hoc dicat ex humilitate, quasi dicat Ego habeo nomen Apostoli, non rem.
marg.|
{a}
Segregatus]
a Spiritu Sancti
marg.|
{b}
In Evangelio]
id est ad hoc ut Evangelium Dei predicaret.
marg.|
Segregatus autem fuit dupliciter. Primo a numero infidelium ; unde Gal. 1.c. Qui me segregavit ab utero. Item segregatus fuit a grege fidelium, unde Act. 13.a. Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus, ad quod assumpsi eos, etc. dico,
[Omnibus]
etc. mandat salutem, supple.
[Vobis pax]
supple, sit.
Numérotation du verset
Rm. 1,1
mystice
mystice
marg.|
[Paulus]
diminutivum est de
[parvus]
et est idem quod modicus, et interpretatur secundum Glossa quietus, admirabilis : secundum Remigium, os tube, vel os eorum, seu electum mirabile.
marg.|
Per humilitatem fuit modicus ; per mansuetudinem quietus ; per Dei electionem admirandus ; os tube, etc. per predicationem et doctrinam excellentem.
marg.|
Quomodo autem fuit modicus predixit Is. 11.b. Puer parvulus minabit eos, et inf. 56.d. minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. <Glossa> interlinearis Minimus, ut Paulus.
marg.|
Et quia talis fuit, impletum est in eo illud Is. ult. a. Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum, etc. Voluit autem sic vocari ille strenuus Predicator ad innuendum quod hoc debet habere quilibet Predicator.
marg.|
Debet ergo esse Paulus per humilitatem. Sir. 32.a. Rectorem te posuerunt, noli extolli, etc. et in eod. 3.c. Quantum magnus es humilia te in omnibus.
marg.|
Item debet esse mansuetus per patientiam : unde. Psa. 91. Bene patientes erunt. Item per Dei electionem fuit admirandus : Unde Sir. 43.a. de eo dicitur vas admirabile opus Excelsi, de quo Act. 9.c. Vas electionis est mihi iste, etc. Et sic Predicator debet esse admirabilis per sanctitatis excellentiam. Quod significatum est, 1Rg. 14.b. Factum est miraculum in castris, etc. de Ionata scilicet qui solus cum armigere irruit in exercitum inimicorum scilicet, et cedebat eos cum arcu et sagitta.
marg.|
Sic predicator debet occidere in bono, ita quod miraculum sit in facie Ecclesie. Item Paulus fuit os tube per predicationem, quod significatum est Idc. 6.g. Spiritus Domini replevit Gedeon, qui clangens buccina convocavit vel congregavit domum Abiezer. Gedeon interpretatur tentatio humilitatis, quia ad hoc tentatus fuit Paulus ; ut humiliaretur.
marg.|
Unde 2Cor. 12.b. Et ne magnitudo revelationum extollat me, etc. Abiezer interpretatur patris mei sanctificatio ; et significat omnes sanctificatos et vocatos per gratiam, pro quibus orat Dominus Io. 17.c. Pater sanctifica eos in veritate.
marg.|
Sic predicator debet esse os tube ut convocet ad bellum {7.
5vb} contra Diabolum et peccatum : unde ei dicitur Is. 58.a. Quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum ; et in eod. 40.b. Exalta in fortitudine vocem tuam, qui Evangelizas Hierusalem.
marg.|
At quidam habent quasi fistula, qui predicant ut moveant ad risum, et placeant hominibus.
[Servus Iesu Christi]
Ecce felix conditio, infra eod.
[Testis est mihi Deus cui servio in spiritu meo]
contra hypocritas, qui tantum corpore. Similiter debet esse Predicator servus Iesu Christi quod magnum est. Nam cum dicatur, servus Regis, pars Comiti : servus summi Regis est super omnes Imperatores ; et maxime qui servit ei ad convertendas animas. Unde Is. 49.b. Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob.
marg.|
{i}
Vocatus]
id est electus a Domino : unde Gal. 1.c. Vocavit me per misericordiam suam ; sic debet esse Predicator vocatus contra intrudentes se : quia inf. 10.c. Quomodo predicabunt, nisi mittantur ?
marg.|
{k}
Apostolus]
id est missus sive legatus : unde 2Cor. 5.g. Pro Christo ergo legatione fungimur, et Abdie a. Auditum audivimus a Domino, legatum misit ad Gentes, et est thema in eius festo. Sic debet esse Predicator legatus : cuius officium determinatur Ier. 1.b. Ut evellas et destruas, et disperdas, et dissipes, et edifices, et plantes. {7.
6ra
}
marg.|
Δ{a}
Segregatus]
sicut habetur Gal. 1.c. et Act. 13.a. Similiter et Predicator duobus modis debet esse segregatus. Primo ab utero matris sue : contra quod Ez. 16.a. In die ortus tui non est precisus umbilicus tuus. Predicator velut sol oritur, quando radios predicationis emittit, sed si tunc adhuc tenet eum concupiscentia, potest ei dici. In die ortus tui, etc. Item debet esse segregatus a grege, ut respectu eius dicatur populus grex : unde super illud. 1Tim. 3.a. Oportet Episcopum irreprehensibilem esse : dicit Hieronymus. Ut talis eligatur cuius comparatione ceteri grex dicantur. 1Rg. 10.d. Stetit Saul electus in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum.
marg.|
{a}
In Evangelium]
Unde Act. 13. Segregate mihi Saulum et Barnabam in officium, ad quod, etc. Et similiter Predicator ad hoc debet separari. Ier. 33.b.
Numérotation du verset
Rm. 1,1
expositio glosse
expositio glosse
marg.|
{h}
Paulus servus]
etc. Glossa Si vis ipsius nominis, id est significatio sive interpretatio. Ratio impositionis, id est rationabilis impositio, id est quare fuit ei impositum Paulus, quod est Hebraicum origine. Contra. Super illud Act. 9.d. Saulus autem multo magis convalescebat, etc. Glossa Petrus et Paulus Latina vel Greca sunt nomina : quia Hebrei [p.] non habent : ergo sicut Paulus non est nomen Hebraicum terminatione, ita nec origine. Solutio : Hebraicum dicitur origine propter modicam differentiam quam habet elementum, a quo incipit in Hebreo a [p.]
marg.|
Vel sic expone quod est Hebraicum, id est cuius equipollens est Hebraicum. Gemine virtutis, scilicet modicitatis, id est humilitatis, et quietis ; ergo quies est virtus. Contra. Quies nihil aliud est quam pax mentis ; ergo pax est virtus. Sed contra. Inf. dicit quod pax est tranquillitas mentis, et similiter super illud Mt. 5.a. « Beati pacifici ». Sed remorsus conscientie ex quolibet peccato est : ergo pax mentis que ei opponitur, est ex qualibet virtute, et ita non est virtus. Solutio : Hic appellatur quies mansuetudo ; secundum quod dicitur Mt. 5.a. Beati mites, ubi dicit Glossa Mitis est, qui timore vel odio, vel ira non afficitur generali appellatione. Paulus enim est nomen appellativum secundum se quod idem est quod mansuetus.
marg.|
Et nota quod Glossa assignat postea quatuor rationes propter quas dictus est Paulus, scilicet ad ostendendum eius humilitatem, mentis eius mutationem ; predicationis strenuitatem ; et quod servavit morem aliorum Apostolorum, quorum nomina mutata fuerunt. Ait Beda super Actus apostolicos, Act. 15. Et Pauli vocabulum, Act. 13.a. Contra. De eo dicitur Act. 9. Paulus autem, etc. hic fuit tredecimus annus ante illam segregationem ; et ita non tunc acceperit nomen illud, imo iam vocabatur Paulus. Solutio : duplex est. Una dicendo quod illud Act. 9. dictum est per anticipationem.
marg.|
Vel potest esse quod Lucas dicit Act. 9. Paulus, etc. pro tempore, scilicet quando scripsit ea que ibi dicit ; iam revera vocabatur Paulus. A Saule persecutore, de quo 1Rg. 18. 19. 20. Sed illi qui imposuerunt nomen quid sciebant de Saule ? Dicendum quod imponens ei nomen non habuit respectum ad Saulem, sed sic divinitus procuratum est propter mysterium : quia sicut Saul persecutus est David, ita Paulus Ecclesiam. Unde sic dictus est propter similitudinem ministerii : et forte imponens ei nomen, respectum habuit ad Saul : quia dicitur Ph. 3.a. De tribu Beniamin. Et super illud Act. 8.a. Saulus vastabat Ecclesiam, dicit Glossa A Saule persecutore qui rex fuit Israel de tribu Beniamin : et iuxta Antiquorum consuetudinem minores a maioribus nomina trahunt. Iuxta condictum Apostolorum, quod fuit Act. 16.a. quando veniat ad Apostolos Hierosolymas : secundum hoc ergo missus fuit ab Apostolis. Sed contra. Gal. in princ. Electus Λ non ab hominibus, neque per hominem. Glossa Neque missus. Item per textum ad Gal. 2.a. potest hoc probari scilicet quod antequam venisset ad Apostolos, esset Apostolus Gentium : dicit enim. Post annos autem quatuordecim, etc. cum audissent quod mihi traditum est Evangelium preputii, sicut et Petro circumcisionis. Item. Act. 13.a. Segregate mihi Saulum et Barnabam, etc. quod fuit dictum multo tempore antequam veniret ad Apostolos. Solutio : Iuxta Apostolorum condictum, id est approbationem eorum. Minimum Apostolorum. 1Cor. 15.b. Sic autem se voluit nominari : quia dicitur Prv. 29.d. Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria. Non ob aliud hoc nomen : Non videtur hec sententia ad precedentem pertinere, dicendum quod imo ratione finis qui sequitur primo Saulus, postea Paulus, et pro hoc tantum adducitur non quasi iactantia : hec est prima causa impositionis nominis. Immutatum : hec est secunda causa. Post eas, tentationes. Passus est, hec tertia causa. Porro ex more, quarta causa. Ipso nomine novi, ut ex novitate nominis ostenderetur novitas spiritus : secundum quod ipse dicit Gal. 2.d. Vivo ego iam non ego et 1Rg. 10.b. Mutaberis in virum alterum. Ut Cephas, Io. 1.f. et Mc. 3.c. ubi vocatur Petrus, et idem est quod Cephas. Tonitrui, Mc. 3.c. Ecclesiam iam in consuetudinem duxit ut quos in cathedra Petri. Ex hoc Greci arguunt quod Petrus et Paulus equalis fuerunt potestatis, et quod non debet successor Pauli subesse successori Petri, ex quo nomen fuit mutatum Paulo sicut et Petro.
marg.|
Sed iterum obiicitur. Si hec consuetudo in eis qui in cathedra Petri substituuntur, ut nomina eorum mutentur : quare non similiter inolevit de illis qui in cathedra Iacobi et Ioannis quod nomina eorum mutata fuerunt ? Solutio : Omnis Ecclesia Romane Ecclesie subiecta est quia Petro omnium apostolorum cura est commissa ; ut dictum est ei Lc. 22.d. Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos, et Mt. 16.c. Et tibi dabo claves regni celorum ; quia hoc dictum est omnibus aliis in persona ipsius. Quod obiicitur a Grecis, Paulo mutatum fuit nomen sicut et Petro, verum est, sed non quando commissa fuit ei cura, imo postea commissa est : et ideo non mutantur nomina eorum, qui substituuntur in sede eius. Sed quare non similiter de aliis ? Ad innuendum quod omnes Prelati Ecclesie sunt sub iugo Domini Pape. Apud Cyprum, sicut habetur Act. 13. Ideo etiam ad confusionem hominis, quem Diabolus devicit, ipse Diabolus homo dicitur ab homine devicto. Mt. 13.d. Inimicus homo hoc fecit. Sed eadem ratione videtur quod Christus debeat dici Diabolus quia Diabolum devicit : et similiter a peccato Peccatum. Sed dicendum quod quando nomina victoribus imponuntur a devictis, hoc est aut ad confusionem devictorum, aut ad gloriam et magnificentiam eorum qui illos devicerunt. Si autem Christus diceretur Diabolus non ex hoc confunderetur Diabolus, imo honoraretur, quia dignior eo suo nomine vocaretur, nec etiam ex hoc magnificaretur Christus eo quod nulla sit comparatio fortitudinis Diaboli ad fortitudinem Christi. Ut Salomon qui Ecclesiastes et Idida vocatus est, et Mattheus qui Levi dictus est, Mt. 9.a. et 10.a. Lc. 5.f. Sicut scriptum est in actibus Apostolorum Act. 13.b. Vas electionis, Act. 9.c. Non enim accepistis spiritum, inf. 8.b. Et idem alibi. Gal. 4.a. Itaque iam non est servus sed filius. Iam non dicam, Io. 15.b. Si ergo id, quod dicit se servum Christi Iesu. Omni libertate nobilior ; quia servire Deo regnare est. Quod nomen ab Angelo fuit impositum, Lc. 1.c. Ad idem Lc. 2.c. Vocatum est nomen eius, Iesus, quod vocatum est ab Angelo, etc. Sed contra. Super illud Lc. 1.c. Paries filium, et vocabis nomen eius Iesum ibi Glossa Vocabis non impones, quia ei impositum est ab eterno ergo et Angelus non imposuit.
marg.|
Si dicat ab eterno impositum in prescientia Dei que est eterna ; eadem ratione dicendum esset quod cuilibet impositum est nomen ab eterno. Solutio : Impositum fuit ab Angelo prout {7.
6b
} actu factus est Salvator secundum humanam naturam : tamen ab eterno convenit ei res huius nominis Iesus, in quantum est Deus, secundum quod Iesus nominat rem suam in habitu. In veteri Testamento Reges sicut Saul 1Rg. 10.a. et David. 1Rg. 16.c. et Sacerdotes Leu. 8. Sed Iesu factum est proprium. Sed contra. Super illud Mt. in princ. Liber generationis Iesu Christi ibi Glossa Marginalis Christus nomen officii, non nature : si autem est nomen officii, non est proprium, ut patet in hoc nomine, Sacerdos. Item constat quod non est ei proprium secundum nomen deitatem, ergo secundum humanitatem. Et similiter hoc Iesus ; ergo hoc nomen, Iesus, et hoc nomen, Christus proprie significant idem ; et ita alterum est superfluum. Solutio : Non dicit quod Christus factum sit ei nomen proprium ; sed dicit tantum proprium, id est quasi substantiale, quia semper ei convenit. Ab instanti enim conceptionis fuit unctus, nec amittere potuit illam unctionem ; aliis autem fuit adiectivum, id est accidentale quia aliquando non fuit in eis res eius, sed postea : alii enim non statim ut nati fuerunt Reges et Sacerdotes. Ad aliud dic, quod Iesus est nomen humanitatis ; Christus vero proprietatis. Et est hoc sacramenti nomen, id est sacri secreti, videlicet unctionis spiritualis : unde Col. 1.d. Mysterium absconditum a seculis. A lege factorum, id est a lege Moysi, prout erat in factis, id est de legalibus observantiis. Unam Dei et hominis personam contra hereticos, Sed nonne Iesus et Christus sunt nomina eius secundum quod est homo ? Quomodo ergo per hoc ostenditur una persona Dei et hominis ? Solutio : Illi heretici dicebant quod Christus erat due persone in quantum Deus et homo ; et quod ad hoc innuendum vocatus fuerat duobus nominibus. Sed dicendum quod non propter significationem illorum intelligitur gemina natura in Christo, sed propter geminam impositionem. Vel in Iesu quod est proprium eius in quantum est homo, intelligitur humana natura ; per Christum, quod idem est quod unctus, divina essentia intelligitur ; unctus enim passionem significat : et quia passio est affectus illatioque actionis, quodammodo intelligitur unctio actio, et unctio actio est Deus vel divina essentia, ideo per hoc nomen, Christus, intelligitur divina natura ; quia vero unius hominis nomina, ideo due nature unam personam testantur. Qui enim se humiliat, Lc. 18.c. Tamquam sibimet. Hbr. 5.a. Et eterna electione, et pro, id est exponit dupliciter. Secundum propositum temporalium missione. A Christo missi. Ipse, Act. 13.a. Alii, Lc. 10.a. et Mc. in fin. Vocati sunt. inf. 8.f. Quos vocavit, etc. Vel legati, 2Cor. 5.d. Pro Christo legatione, etc. Ab utero Synagoge, Gal. 1.c. Ubi locum Doctoris, ergo erat Doctor. Contra : erat Doctor. Contra erat adolescens, ut habetur in lapidatione Stephani ; ergo nondum habebat triginta annos, ergo nec locum Doctoris : quia super Ezechielem in principio dicitur, Hebreorum traditio monstrat : nisi enim quis apud eos sacerdotalis ministerii etatem, id est 30. annos compleverit, nec principium Genesis, nec Cantica, nec finem Ezechielis legere permittitur ; et donec ista legere possit, non est Doctor. Solutio : Adolescens erat, sed tamen iam in fine 30. annorum quando incipit etas virilis, vel locum Doctoris, id est talis erat in se quod posset Doctor esse, Separatus in Evangelium, Gal. 1.c. Act. 13. Dissimulavit, id est discessit, et habetur simile inf. eod. b. super illud, Ira Dei de celo, etc. Glossa Impietas in eis apparet, dum hec videntes dissimulant a veritate, id est descendunt. Lex non potuit, Hbr. 7.c. Unde, id est de qua segregatione in Actibus Apostolorum, 13.a. Apostolus Gentibus totius Orbis.
marg.|
Sed quomodo hoc, quia omnibus non predicavit ? Solutio : Hoc dicitur, quia omnibus potuit predicare ubicumque veniret, sed non alii Apostoli, vel quia eius predicatio fuit generalior predicatione aliorum Apostolorum, et plus dilatata quam alterius Apostoli predicatio. Inde Evangelium. Evangelium large sumitur, secundum quod dicitur bona nuntiatio facta proprio ore Salvatoris : et dicitur proprie tunc ab Eu quod est bonum, et angelus, id est nuntius, et secundum hoc in principio huius nominis Evangelii debet esse diphthongus, et ita peccant qui dicunt Evangelium. Prima Eva interpretatur furor ; angelus, nuntius : quasi nuntius furoris, et sic non sequitur expositionem huius nominis Evangelii. Solutio : Utrumque bene dicitur, et secundum ultimum modum mutatur[u]vocalis in, v, consonantem ; sicut cum dicitur, caveo cautum, tamen remanet significatio.
Numérotation du verset
Rm. 1,1
HSC2
HSC2
marg.|
HSC2 Commendat ergo se primo a nomine cum dicit
Paulus
quod interpratatur secundum Glossam quietus vel admirabilis vel os tube ; secundo autem a conditione cum subdit
Servus Iesu Christi
scilicet cui servire regnare est ; tertio a dignitate cum dicit
vocatus
scilicet a Deo
apostolus
id est ad hoc ut esset apostolus vel ad apostolatum sive auctoritatem Apostoli ; quarto ab officio cum subiungit
Segregatus
a Spiritu sancto
in evangelium
id est ad hoc ut evangelium predicaret. A
marg.|
HSC2 Vel possunt hec verba
Paulus
etc. referri ad eius humilitatem quia non volebat se commendare ad insinuandam auctoritatem primo ponit que sunt humilitatis et ne causa iactantie se commendare videatur et ut superbos Romanos ad humilitatem revocet, dicens
Paulus
quod interpretatur modicus
servus Iesu Christi servum
se vocat ut eos ab appetitu dominandi exemplo suo revocet deinde ponit ea que sunt dignitatis ter subdit. V
ocatus apostolus
etc. ut supra. B
marg.|
HSC2 Vel
vocatus apostolus
anthonomasice ut scilicet apostolus quod est nomen commune omnium tredecim conveniat Paulo per apparitionem. Sed queritur cur Petrus cum sit maior aliis non dicitur potius apostolus anthonomasice ? Responsio quod1 Petrus missus fuit in Iudeos, Paulus ad Gentes. Unde ministerium Pauli generalius fuit quam2 Petri vel hoc quod dicitur
vocatus apostolus
dicit ex humilitate quasi dicat : Ego habeo nomen apostoli non rem.C
1 quod] quia
P15605
2 in Iudeos... fuit quam] quod
P15605
Numérotation du verset
Rm. 1,2
marg.|
{7.
6va
} Δ {a}
Quod ante promiserat]
Epistole sue premittit salutationem ut dictum est in qua fit interpositio ad commendandum Evangelium quod predicavit quatuor modis. Ab auctoritate, et temporis antiquitate, ibi (Promiserat) ipse Deus pater : ecce auctor. In hoc quod dicit
[promiserat]
notatur temporis antiquitas. Item a testibus cum dicit.
[Per prophetas]
Item a materia cum dicit
[de filio suo]
marg.|
{d}
In scripturis Sanctis]
Prophetarum.
Numérotation du verset
Rm. 1,2
Expositio Glossae
Expositio Glossae
marg.|
Quod ante promiserat.
Nota quod in expositione huius clausule,
[Qui factus est ei ex semine David secundum carnem]
Primo intendit Glossa multiplicem ponere diversitatem inter eternam Christi generationem et temporalem. Secundo ostenditur naturarum pluralitas, et persone unitas. Tertio ratio, quare potius dicitur factus ex muliere quam natus, et ibi movet questionem, Utrum debeat concedi, Christus est creatura, sine determinatione. Quarto, quare dicitur factus de semine David specialiter in Evangelio Ioannis, Io. 4.c. Λ Quia alius est, qui seminat, etc. Seminaverunt Prophete promittendo ; Apostoli messuerunt promissum filium recipiendo. Unde Ier. 31.e. littera nostra. Ecce dies veniunt dicit Dominus, et seminabo domum Israel, et domum Iuda semine hominum. Et item Is. 55.a. Non ex se mendacium, Ioa. 8.f. Ethnicis, ab ethnos quod est gens id est tales quales sunt geniti. Sacramentum id est sacrum secretum. Bene addit
[Sanctis]
Videtur quod imo superflue addat, quia Scriptura per antonomasiam dicitur sancta. Unde super illud ad Tit. 1.c. Quidam ex illis proprius illorum, etc. Glossa Cum tacitis nominibus illorum dicitur, Sicut scriptum est, de ea scriptura intelligitur in qua est auctoritas Dei. Ergo non oportet addere
[Sanctis]
Ad idem est illud Hi. Litteras nescit, qui sacras ignorat ; ergo per litteras littere Sancte intelliguntur. Solutio : Bene addidit,
[Sanctis]
quia scribebat Gentilibus qui adhuc alias litteras reputabant magnas. Sicut in terra ista non additur, Rex Francie : si tamen in alio loco diceretur de eodem oporteret addere, Rex Francie. Ad filium ducunt. Io. 5.f. Scrutamini Scripturas. Non adoptivo : imo est filius per gratiam, quia gratuito factus fuit homo ; ergo est filius per adoptionem. Quod non concedunt, quia filius adoptivus dicitur, qui de non filio fit filius, ut qui prius fuit filius ire, postea fit filius Dei per gratiam : sic numquam Christus. Sed contra. Io. 20.d. Ascendo ad patrem meum, et patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Glossa Non dicit communiter nostrum, quia differenter : ergo differenter dicitur pater Christi et nostrum sed nostrum dicitur per gratiam : ergo non est pater Christi per gratiam.
marg.|
Preterea si est filius per gratiam, cum per ipsum operetur pater gratiam, ergo est suiipsius filius. Eadem ratione filius Spiritus sancti, quod videtur Glossa super Is. 11.a. Et ascendit super eum Spiritus Domini. Ibi Glossa in Evangelio Nazareorum habetur, Cum ascendisset Dominus, de aqua, descendit fons omnis spiritus, et requievit super eum, dixitque Expectabam te fili : ergo cum pater non descenderit, sed {7.
6vb} Spiritus Sanctus : Spiritus S. videtur sic locutus, et vere : ergo Christus filius est Spiritus Sancti. E contra Augustinus in Enchiridion. illud movet, quomodo dictum sit natus de Spiritu sancto cum filius nullo modo sit Spiritus Sanctus. Solutio : Verum est, quod est filius per gratiam et Patris, et Spiritus Sancti. Quod dicit Augustinus quod nullo modo est filius Spiritus Spiritus intelligit, quod cum dicitur, Natus de Spiritu sancto, innuit quod
[de]
non tenetur materialiter, sed effective, quasi dicat Nullo modo est filius, sicut in his inferioribus dicitur
[filius]
qui de substantia patris, et matris portionem accipit. Ad Glossam super Ioannem que dicit, quod differenter dicitur pater Christi, et nostrum : verum est, quia per naturam, Christi, nostrum autem per gratiam, vel Christi per gratiam sine mensura in quantum homo ; nostrum autem per gratiam cum mensura, et sic differenter. Commendatio auctoritatis, imo commendatio a materia, et non auctoritatis : quia si primo commendatio a materia, quia de filio ergo cum hoc de filio commendatio erit a materia. Solutio Filius est auctor, ideo quia indivisa, et inseparabilia opera Trinitatis. Non secundum divinitatem hoc dicit sed secundum carnem.
marg.|
Secundum Spiritum Sanctum.
Nota, hec appellatio
[Spiritus sancti]
duobus modis sumitur : nempe coniunctum sive dictionaliter, et tunc est nomen tertie persone in Trinitate, vel divisim sive orationaliter et tunc est nomen essentie, et est sensus, Deus est Spiritus sanctus, id est Deus est sanctus et est spiritus. Quia Deus spiritus est, Io. 4.d. 2Cor. 3. Et verbum caro factum est. Quare non similiter dicitur Verbum anima factum cum anima assumpsit sicut carnem ? Solutio : Due sunt rationes. Una ; quia nomine carnis mulier intelligitur, ad innuendum, quod substantiam humanam solum ex matre accepit : vel hoc dicit ad maiorem expressionem contra Hereticos, qui dicebant, quod carnem phantasticam acceperit. Ut iam unus sit, personaliter scilicet. Impietati hereticorum, Arrianorum scilicet. Suam dignitatem, quod scilicet sit infectus. Qua est Verbum, Ergo divinitate est Verbum. Contra. Imo filiatione ; ideo occurrit Glossa dicens, qua, id est in qua. Neque ante omnia factus est, quia sic ante se factus esset. Item non omnia per ipsum facta essent. Assumpto convertibili, id est mutabili quantum est de se.
Numérotation du verset
Rm. 1,3
marg.|
{f}
Qui factus est]
homo
[ei]
ad honorem eius.
marg.|
{h}
Secundum carnem]
hoc dicit contra quosdam hereticos qui crediderunt esse puram creaturam.
marg.|
{b}
Promiserat]
Unde 1Pt. 1.b. De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt Prophete, qui de futura in vobis gratia prophetarunt. Promisit autem Deus pater filium suum venturum, quinque rationibus. Prima, ut patres illius temporis expectatione promissi consolarentur. Is. 40.a. Consolamini, consolamini popule meus, propter quod revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro salutare Dei Mi. 4.c. Nunc quare merore contraheris ? Numquid non est rex tibi ? Secunda ratio est ut desiderium Antiquorum per hoc inflammaret. Unde beatus Bernardus super illud, Osculetur me, etc. Compungor et confundor in memetipso et vix contineo lacrimas, ita tedet temporis et torporis horum miserabilium temporum. Cui namque nostrum tantum generat gaudium huius gratie exhibitio, quantum accenderat veteribus Sanctis desiderium sola promissio ? Unde Is. 64.a. Utinam dirumperes celos et descenderes, etc. Tertia ratio est, ut qui futurus erat, magnus reputaretur Is. 8.a. Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stilo hominis, id est ut homines possint intelligere. Liber iste est Sacra scriptura adventu Salvatoris reputata. Quarta ratio est, ut nullus posset se excusare per ignorantiam, si veritatem non reciperet Hab. 2.a. dicit, scribe visum et explana eum super tabulas ut percurrat qui legerit eum. Quinta ratio est, ut in figuris non sisterent, sed per eas ad promissum irent. Ose. 12.c. In manu Prophetarum assimilatus sum, et Hbr. 10.a. Lex est umbra futurorum, Dicit ergo de adventu Salvatoris.
marg.|
{a}
Quod ante]
etc. ut non reputetur furtivum et inventio. Nu. 24.d. Quis victurus est quando ista faciet Dominus ? et per Ps. dicit ipse Dominus, Non erit in te Deus recens.
marg.|
{c}
Per Prophetas]
hoc subiungit, ut eius promissioni firmissime crederetur. Is. 55.a. Feriam vobiscum pactum sempiternum id est promissionem stabilem.
marg.|
{d}
In scripturis Sanctis]
hoc dicit, ne dubitemus de promissione quin sit facta.
marg.|
{e}
De filio]
Is. 9.b. Puer enim natus est nobis, et filius datus est nobis et Lc. 1.e. Suscepit Israel puerum suum, sicut locutus est ad Patres nostros, etc.
marg.|
{g}
Ex semine David]
hoc dicit, quia promissus fuerat ei, unde, De fructu ventris tui ; etc.
Numérotation du verset
Rm. 1,4
marg.|
{7.
7a
} Δ {a}
Qui predestinatus est]
Dixerat, Qui factus est ex semine David secundum carnem, ostendens per hoc ipsum esse verum hominem, qui predestinatus est filius Dei, id est. Ille idem qui est verus homo, est verus filius Dei per naturam. Et hoc est ;
[Qui predestinatus est]
id est previsus, vel preelectus a Deo.
marg.|
{b}
Filius Dei]
id est ad hoc ut esset filius Dei.
marg.|
{c}
In virtute]
id est in equalitate, ita eiusdem essentie et potestatis cum Deo patre. Alii autem homines non sunt filii per naturam, sed per gratiam. Notandum autem secundum Origenem quod vera littera est
[destinatus]
et hoc dicit, quia predestinatus dicitur de eo qui non est, destinatus autem de eo qui est. Unde ait, Observandum sane quod non dicit, Qui predestinatus est filius Dei : sed, Qui destinatus est filius Dei. Et nemo putet nos de hoc sermonem curiosius quam res patitur, perscrutari : quamvis enim in Latinis exemplaribus
[predestinatus]
soleat inveniri, tamen secundum quod interpretationis veritas habet, destinatus ille qui est ; predestinatus ille qui non est. Hec sunt nobis dicta propter eos, qui in unigenitum filium Dei impietatem loquuntur, et ignorantes differentiam destinati et predestinati putant eum inter eos qui cum ante non fuerint, predestinati sunt ut essent. Secundum eum sic legitur littera, Filius Dei destinatus est.
marg.|
Et nota quod predestinatus quandoque sumitur absolute, ut hic. Iste est predestinatus, et tunc determinat effectum intra se, et est sensus, Ille previsus est a Deo, id est preparans ad habendam gratiam in presenti, et gloriam in futuro : et significat divinam essentiam connotando effectum gratie et glorie. Quandoque autem sumitur respective, et tunc non determinat effectum intra se, sed extra : sed tamen exigitur quod illud quod est extra, sit in futuro ex gratia, sic sumitur, Qui predestinatus est filius Dei. Et in utraque istarum sumptionum verum est quod Christus est predestinatus ; et etiam hec Christus est predestinatus filius Dei. Et non valet, Ille homo predestinatus est ut sit filius Dei : ergo filius Dei predestinatus est ut sit ille homo. Prima enim vera est, quia ille homo habet ex gratia ut sit filius Dei : hec autem, Filius Dei est predestinatus ut sit ille homo, non potest esse vera, quomodo intelligatur. Si enim sic intelligatur, Filius Dei in quantum filius Dei predestinatus est ut sit ille homo, non est vera quia nulla gratia facta est filio Dei eo quod est ille homo, imo potius iniuria.
marg.|
Si vero intelligatur sic, Filius Dei, id est ille qui homo est, filius Dei predestinatus est ut sit ille homo, falsum est, quia ille homo non habet ex gratia quod sic sit homo a natura. Similiter non sequitur, Unio humanitatis ad divinitatem {
7c
} Δ est predestinata : ergo unio divinitatis ad humanitatem est predestinata.
marg.|
{a}
Secundum spiritum]
etc. Hoc legitur tripliciter. Primo sic :
[Qui verus homo predestinatus est]
preelectus vel previsus
[Filius Dei in virtute]
; id est ad hoc ut esset filius Dei per naturam equalis patri. Et quod ipse Christus homo sit filius Dei in virtute apparet per duo.
marg.|
{a}
Secundum Spiritum sanctificationis]
id est quia conceptus est per Spiritum operatione Spiritus sancti. Apparet etiam.
marg.|
{b}
Ex resurrectione mortuorum]
id est ex hoc quod fecit mortuos resurgere. Mortuorum dico.
marg.|
{c}
Domini]
etc. id est quos fecit secum resurgere. Secundo modo sic :
[Qui]
Christus predestinatus, etc. preelectus ut esset filius Dei in virtute : quod probatur
[secundum Spiritum sanctificationis]
id est pro hoc quod dedit Spiritum sanctificantem, quod non posset facere nisi esset filius Dei et equalis virtutis cum eo. Probatur etiam
[ex resurrectione mortuorum]
in anima, quia fecit eos resurgere in anima, quod solus Dei est. Mortuorum dico, qui erant
[Domini nostri Iesu Christi]
sicut dicuntur infirmi esse illius Medici a quo solo possunt sanari. Tertio modo sic :
[Qui]
id est cuius humanitas predestinata est, id est preelecta
[Filius Dei in virtute]
id est ut assumeretur a filio Dei equali in virtute Deo patri,
[Secundum Spiritum sanctificationis]
id est per operationem Spiritus sancti facta est illa assumptio. Quarto modo sic, ut hoc referatur ei quod ante dictum est,
[Qui factus est ei ex semine David]
Factus dico,
[secundum Spiritum sanctificationis]
id est secundum operationem Spiritus sanctificantis homines.
[Et predestinatus filius Dei in virtute, ex resurrectione mortuorum]
id est que virtus est ad hoc ut possit {
8a
} Δ homines facere resurge.
Numérotation du verset
Rm. 1,5
marg.|
{a}
Per quem accepimus]
Adhuc est de interpositione, in qua incepit commendare auctoritatem, que incepit sup. ibi
[Quod ante promiserat]
Hic adhuc commendat eum a libertate, dicens.
[Per quem]
tantum, et talem
[accepimus]
marg.|
Vel
[Per quem]
id est a quo : quia ab ipso debet accipi Apostolatus, et omnis dignitas : et propter ipsum accipi debet ab eo. Unde Ps. 2. Ego autem constitutus sum Rex ab eo, etc. et Ioa. 10.a. Qui non intrat per ostium, etc. postea subdit, Ego sum ostium. Et propter ipsum, id est amorem ipsius debet accipi. Unde Ioa. ult. d. Simon diligis me plus his, etc. et subiungit, pasce oves meas. Sed hoc non possunt dicere, qui propter honorem proprium assumunt. Unde Mt. 23.a. Nolite vocari ab hominibus Rabbi. Nec ille, qui emolumentum temporale querit : Mal. 1.c. Quis est in vobis, qui claudat ostia mea, et incendat altare meum gratuito ?
marg.|
{b}
Gratiam, et Apostolatum]
Nota ordinem. Primo gratiam, id est remissionem peccatorum : secundo Apostolatum, id est potestatem Apostolatus : quia debet esse et gratiosus hominibus, et immunis a peccato, qui ad dignitatem debet promoveri, quod signi. ficatum fuit Lv. 8.a. ubi filii Aaron primo lavantur, et capilli raduntur per contritionem, et lacrimarum effusionem, et eleemosynarum largitionem. Inde induuntur vestimentis Pontificalibus id est honesta, et preclara conversatione : ut possit dici de quolibet illud. Sir. 44.d. Non est inventus similis illi, etc. Tertio inunguntur illo unguento, de quo Ps. 132. Sicut unguentum in capite, hec est donorum, et gratiarum exuberatio. Quarto datur eis potestas offerendi, id est dignitas prelationis. Similiter Lv. 21.c. Nullus habens maculam, etiamsi sit de genere Aaron, debet accedere ad offerendum. Similiter 3Rg. 5.d. Precepit Rex, ut tollerent lapides grandes, et pretiosos, et quadratos, et ponerent eos in fundamento.
marg.|
{
8vb
} Δ {a}
Ad obediendum fidei]
ut faciamus vos obedire fidei id est Deo per fidem : vel Evangelio, quod predicat fidem. 1Pt. ult. a. Pascite eum, qui in vobis est, gregem Domini, etc. non ut dominantes in Clero, sed forma, etc. quasi, non ad obediendum vobis, sed Deo : quod significatum est Iud. 8.c. Dixeruntque omnes filii Israel ad Gedeon, Dominare nobis tu, et filii tui, quia liberasti nos de manu Madian. Et utinam multi responderent sicut ipse, dicens. Non dominabor vestri, nec dominabuntur vestri filii mei : sed dominabitur vobis Dominus. Et Lc. 22.c. Reges gentium dominantur eorum ; sic autem non erit inter vos.
Numérotation du verset
Rm. 1,5
Expositio Glossae
Expositio Glossae
marg.|
{
9ra
} Δ {a}
In omnibus gentibus]
Hoc dicit, quia ipse fuit Apostolus gentium. Gal. 2.b. Creditum est mihi Evangelium preputii, sicut et Petro circumcisionis.
marg.|
Vel
[In omnibus gentibus]
id est Gentilibus, et Iudeis cum eis habitantibus. Et hoc dicit, ad innuendum, quod Prelati, et Predicatores officium predicationis habentes, non debent credere se esse constitutos super unam Ecclesiam tantum Est. 4.c. dicit ei Mardocheus : Ne putes, quod animam tuam tantum liberes, quia in domo Regis est pre omnibus Iudeis. Si enim hac vice tacueris, etc. inf. eod. b. Grecis et Barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum.
marg.|
Et nota, quod dicit
[gentibus]
id est sicut gentes viventibus, id est peccatoribus pro quibus precipue substituuntur, et Predicatores proprie talibus debent predicare, contra quosdam, qui volunt predicare, nisi sanctis viris.
marg.|
{b}
Pro nomine eius]
dilatando, non pro fama propria. Unde Ps. 33. Magnificate Dominum mecum. Et Sir. 42.c. Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua. Propter hoc Ps. 67. Laus eius in ore meo.
marg.|
Vel
[Pro nomine]
id est vice eius. Ps. 67. Venient legati ex Egypto. Et sequitur. Tunc Ethiopia preveniet manus eius Deo, Abdie in fine. Ascendent salvatores in montem Sion, id est in prelationem Ecclesie, iudicare montem Esau, id est peccatores.
Numérotation du verset
Rm. 1,6
marg.|
{c}
In quibus]
id est de numero quorum estis.
marg.|
{d}
Et vos vocati]
ad fidem.
marg.|
{e}
Iesu Christi]
id est a Iesu Christo, more Grecorum qui loco ablativi utuntur genitivo. Vel, id est ad hoc, ut sitis Iesu Christi. Et est multiplex vocatio, que notatur Prv. 1.c. Vocavi. Et est prima verbo, de qua dicitur ; Vocavi et renuisti. Secunda, beneficio, ibi : Extendi manum meam, et non fuit, qui aspiceret. Tertia, inspiratione, ibi : Despexistis omne consilium meum. Quarta, flagello, ibi : Et increpationes meas neglexistis. Esdr. 30.e. Erunt aures tue audientes vocem post tergum monentis, id est Predicatoris. Sed hic loquitur de interiori vocatione. Ps. 84. Audiam quid loquatur in me Dominus. Am. 5.c. Qui vocat aquas maris, que a sole attrahuntur superius, sic sol iustitie cor labile. Iob. 14.d. Vocabis me, et ego respondebo tibi.
marg.|
Vel
[Iesu Christi]
id est ut sitis eius, 1Cor. 6.d. Non estis vestri, empti enim estis pretio magno, etc. Nunc revertere ad litteram.
[Paulus
etc.
segregatus in Evangelium Dei omnibus]
etc. Loco salutis dicit.
[Gratia vobis]
etc.
Numérotation du verset
Rm. 1,7
marg.|
{f}
Dilectis Dei]
id est a Deo, id est qui diligunt Deum, nam eo quod Deus nos diligit, et nos eum.
marg.|
{g}
Vocati sanctis]
quia diligit, vocat, quia vocat, sancti sunt. Unde 1Cor. ult. d. Qui non amat Dominum nostrum Iesum Christum Anathema sit. Unde 2Io. c. Nec ave dixeritis.
marg.|
{h}
Gratia]
id est remissio peccatorum.
marg.|
{i}
Pax]
tranquillitas mentis. Hec debent Prelati nuntiare subditis, ut gratias agant Deo, pacem habeant cum proximo. Ideo dicunt Episcopi : ‘Pax vobis’, versi ad populum. Propter hoc dicuntur Angeli in nativitate dixisse : « Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus ». Sic debet facere omnis, qui vocatus est in prelationem. Querit autem Glossa Quare non facit mentionem de Spiritu Sancto. Et solvit, quia per {
9c
} * dona sua intelligitur.
Numérotation du verset
Rm. 1,8
marg.|
{a}
Primum quidem]
velut bonus medicus, quia vulnera resecanda levi manu palpanda sunt, ut dicit Hier. Hoc est, quod primo gratias agit pro eis. Eccl. 11.a. Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet, etc. Sed postea subdet aculeum redargutionis vehementis.
[Primum]
id est precipue, vel, id est ante omnia alia pro eis, que in vobis sunt bona.
marg.|
{b}
Gratias ago Deo meo per Iesum Christum]
In hoc notat, quod illa de quibus gratias agebat eis collata fuerant a Domino Iesu Christo. Deinde hic gratias agit, quia propter hoc alii facilius acquiescebant fidei, eo quod Romani erant caput mundi.
marg.|
Sed hodie potest dici de illa civitate illud Is. 1.f. Quomodo facta est meretrix, etc. Et Am. 9.a. Percute cardinem, et commoveantur superliminaria, quia avaritia in capite omnium. Fere dixit, percute Cardinales. Mt. 23.b. cum videritis abominationem stantem in loco sancto, qui legit intelligat.
Numérotation du verset
Rm. 1,3
Expositio Glossae
Expositio Glossae
marg.|
{c}
Ex semine David]
id est ex portione carnis, que fuit vice seminis. Filius Dei erat, non dicit quid sed quis erat Filius hominis, id est B. Virginis, natus secundum veritatem nature, id est habens veritatem divine nature. Vel appellatione, tantum filius Ioseph appellatione. In utraque nativitate. Equivoce sumitur nativitas simul et semel, quia nativitas secundum tempus dicit quasi quoddam accidens : nativitas eterna dicit identitatem essentie. Filius similiter equivoce dicitur. Unus filius. Dupliciter filiatio dicitur, Filius dictio numeralis addita substantivo non dicit numerum accidentium, sed suppositorum. Unde cum unum supponitur vere unus filius, non duo dicitur : una enim filiationum dicit modum accidentis, et ideo ly
[unus]
non dicit unitatem illius, sed suppositi, quod est idem secundum quod dicitur filius Virginis, et filius Dei. Semel, id est perfecte. De sua natura, id est de se dans ei suam naturam.
marg.|
Veram habet ille Deus humanam naturam, contra Manicheos. Id quod prius non erat, id est homo quod prius legitur ex parte appositi, quia ille homo fuit ab eterno, tamen non fuit homo ab eterno quasi dicat Glossa Factus est aliquid et prius non erat illud. Et est argumentum quod Christus secundum quod homo est quid : quia id et quid respondent sibi invicem. Unde si est, id est quid contra illam opinionem, que dicit quod non est quid, se aliquo modo se habens in quantum homo. Sed hec opinio exsufflata est tamquam heresim sapiens. Sed obiicitur : secundum quod homo est quid quod non est Deus pater, et secundum quod Deus est quid quod est pater : ergo Christus est quid et quid ; ergo est duo, quod concedit una opinio. Sed secundum opinionem, que dicit quod est unum solvitur sic, non est quid et quid, sed unum quid tantum. Quod obiicit, secundum quod homo est quid, quod non est Deus pater, etc. ergo est quid et quid. Non sequitur, quia hoc quid est illud quid, et copulativa coniunctio exigit diversitatem. Rationalem animam contra quosdam hereticos dicentes quod loco anime habuit divinitatem sed secundum hoc videtur quod duo fuerit homo filius Dei : quia habuit carnem, habuit animam. Solutio in eo plenus homo quia carnem suscepit humanam et rationalem animam, supple, invicem unita. Semel ex patre, semel ex matre. Istud semel variatur. Semel de patre, id est perfecte ; semel de matre id est est, una vice. Integritatem virginitatis. Argumentum quod. Maria non consensit in carnalem copulam simpliciter, sic n. virginitatis integritas non esset penitus observata : consensit tamen sub conditione, scilicet si Deo placeret ; ita non amisit integritatem mentis. Integritatem virginitatis. Contra Lc. 2.d. Λ Omne masculinum adaperiens vulvam, etc. Ambrosius in originali. Vulvam sanctificavit alienam, ut nasceretur Propheta ; hic matris sue vulvam aperiens, ut immaculatus exiret. Item Anastasius
. Oblatum est sacrificium, quia qui natus est, aperuit vulvam. Item nacta occasione quidam ausi sunt predicare quod aperta porta exivit : sed male cum clausa porta eum exisse dicat Gregorius super Io. 20.e. Cum sero esset, et fores essent clause. Moli corporis ubi erat divinitas, clausa ostia non obstiterunt, sicut et natus fuit de virgine. Item Ez. 44.a. Porta hec clausa, etc. Quod autem hic dicitur aperta esse vulva, intelligitur non quantum ad matris divisionem, sed quoad fructus productionem : quod ostendi potest ex auctoritate Gn. 30.d. Aperuit Dominus vulvam Rachel, que concepit et peperit, dudum enim aperta erat per carnis divisionem, sed hic aperuit per fructus productionem. Item Gn. 20.d. Concluserat Dominus omnem vulvam domus Abimelech. Unde etiam seipso. Ergo eadem ratione si aliquis habeat duas scientias, scilicet Logicam et Grammaticam, si plus sciat de una quam de altera, erit scientior se. Item sicut due diverse quantitates se habent ad faciendum maius, et qualitates ad faciendum alterius modi : ita substantiales differentie ad faciendum aliud : ergo cum Christus habeat diversas differentias substantiales, secundum quod homo et secundum quod Deus, ipse est aliud a se. Formam servi Philip. 2.a. Habitu minor, id est humana natura, quam quasi habitum assumpsit, et dicitur habitus per metaphoram, sicut habetur Philip. 2.a. Factus est ex muliere, id est de muliere. Forma Dei accepit formam servi. Argumentum quod tantum assumpsit naturam. Utrumque est Deus : ergo Christus utrumque, ergo duo. Solutio : id est in utraque natura existens est homo et est Deus. Illo scilicet Deo, id est Christo et sic
[Deo]
appositive iungatur cum illo qui est Deus : quia cum hoc nomen sit proprium, improprie esset dictum, sicut ille Deus, et preterea secundum hoc oporteret concedere tres Deos esse, quia ille Deus, demonstrato patre, non est ille Deus demonstrato {7.
7rb} filio, etc. Creandus, id est oriundus. Hic autem Deus, id est hic qui est Deus, ut ly
[hic]
demonstret personam. In suam accepit, id est in unitatem persone. Non enim accepit personam hominis, sed naturam. Sed quia persona accepit naturam, conceditur. Hic filius Dei est homo : ergo quia natura divina accepit naturam humanam, hec est vera, Divina natura est humana. Solutio : Hec est falsa, Divina natura est humana : sed hec Divina natura est homo, conceditur a quibusdam, non quia dicunt divinam naturam esse incarnatam, sed filium Dei, et ubi inveniunt scriptum, quod divina natura accepit humanam, exponunt, id est filius Dei assumpsit humanam naturam ut sibi inesset : et ideo illa falsa est. Alii dicunt quod divina natura assumpsit humanam ut secum esset, et hi dicunt quod Christus est duo. Illi vero qui dicunt quod est unum, concedunt quod divina natura est homo. Solus tamen filius accepit hominem : sicut pater in tribus puellis ; quarum due induunt tertiam omnes tres induunt, tamen una tantum induitur. Sive in unitate persone, sue. Non in unitate seu in singularitate, sic ut absorpta sit humana natura, remanente tantum divina.
marg.|
Incarnatio quomodo facta sit. Sed incarnari est operari, et significat divinam essentiam : ergo incarnatio est operatio Trinitatis, et ita divinam essentiam significat : sed incarnatio est facta, ergo divina essentia est facta. Solutio : Incarnatio dicitur facta ratione connotati : sicut ly
[processio]
significat divinam essentiam, tamen ratione connotati dicitur temporalis. Atque hoc totum, id est hec persona in duabus naturis existens. Propter Deum, id est propter divinam naturam. Que equalis, id est secundum quam. Utrumque autem, neutraliter secundum illam opinionem que dicit, quod Christus est duo : nulla enim opinio dicit quod Christus sit duo masculine : quia hoc est hereticum. Christus est Deus anima rationalis, et caro, id est homo compositus ex anima rationali et carne. Ut totum dicatur, id est habens utramque naturam. Exinanitio. Phil. 2.a. Inconverse enim quia neutra in alteram est conversa. Inalterabiliter, quia neutra est alterata. Nec humana natura conversa in divinitatis naturam, id est nec mutata est natura humana in divinam : nec ita factum est ut penitus non esset, sicut cibus in naturam nutriti. Aut in non existentiam, sicut gutta aque mixta vino in maxima quantitate. Composita natura, sicut medo ex aqua et melle, nec est tamen aqua nec est mel : vel sicut electrum ex cupro et auro. Unde Ioannes Damascenus: Non est in Christo communem speciem reperire. Iam erat totus.
marg.|
Sed contra. Nonne ei accessit pes vel caput vel aliud membrum quod prius non erat ei ? sic ergo prius totus non erat.
marg.|
Solutio. Pes vel caput et huiusmodi per se non insunt filio Dei, sed per hominem. Unde licet ante assumptionem non esset totus homo, erat tamen tota persona, scilicet Filius Dei : et totum ibi idem est quod perfectum. Sciendum tamen, etc. Determinat equivocationem huius nominis
[factus]
quod dictum est de Deo quandoque connotat personam et significat incarnatum, ut, Deus est factus homo : quandoque connotat essentiam, et significat creatum, ut, Deus factus est refugium. Non utique creationis, id est non quod Deus sit creatus. Sed nobis in refugium : quasi dicat Notat quid creatum non in Deo, sed in nobis. Alio loco, Gal. 4.a. Significavit, vel figuravit. Non humano semine, id est non eo modo quo seminari solet caro hominis. Sanguinis coagulo, Sap. 7.a. Querens autem utrum, etc. Magister, hic loquitur secundum opinionem suam : dicebat enim Christum non esse aliquid secundum quod homo, unde nec creaturam. Unde inducit auctoritatem Augustini dicentis ipsum non esse creaturam. Sed nota quod male inducit : quia Augustinus de Christo secundum quod Deus, loquitur contra Arrianum, qui dicebat Christum esse creaturam. Sed in hoc non creditur Magistro. Aliud similiter est in quo non adheret ei communis Doctorum opinio, in hoc scilicet quod caritas in nobis nihil aliud est quam sanctus Spiritus. Tertium in quo ei non creditur est hoc, scilicet quod ex operibus Legis ceremonialibus nullus iustificatur. Et dicendum quod si ex caritate fiant, iustificare possunt, ut (ex) notet causam preparatoriam vel adminiculam. Secunda opinio de caritate habetur in Primo libro Sententiarum et infr. eod. 3.c. super illud. Quoniam ex operibus Legis. Dici creatura. Probatur quod creatura. Eccles. 1.a. Prior omnium creaturarum est sapientia, et intellectus prudentie ab evo. Item ibid. b. Creavit eam in Spiritu Sancto etc. et 24.b. Ab initio et ante secula, etc. Is. 45.b. Cum Dominus creavit eum, non scandalizabatur ad nomen creature. Item Augustinus in libro primo de Trinitate Christum factum creaturam, per quam facta est omnis creatura, ante omnem creaturam oportuit esse. Propter nativitatem, supple, dicitur. Verbum caro factum. Infectus vero secundum deitatem ; factus, etc. ergo Christus est factus et infectus : sed eadem ratione est homo et non homo, sumpto hoc termino (non homo) infinite. Sed si hoc est, ergo Λ Christus est res aliqua que non est homo, quod falsum est, quia non est res nisi Deus vel filius Dei. Solutio : Infectum non privat factionem a filio Dei, sed ponit in eo naturam secundum quam non est factus : sicut iniustitia non privat omnino iudicium, sed ponit iudicium contrarium iustitie.
marg.|
Hec est falsa, Christus est non factus, quia in ea privatur simpliciter factio, et similiter hec est falsa, Christus non est homo. Ex stirpe David. Sed hec non habetur nisi quia Maria Ioseph nupsit qui erat de stirpe David ; et non licebat permisceri tribus. Sed non videtur : quia David qui fuit de tribu Iuda, habuit Michol in uxorem filiam Saul qui fuit de tribu Beniamin. Solutio. Revera non permiscebantur tribus quando devoluta erat hereditas ad mulIer. Unde cum B. Virgini devoluta erat hereditas, non potuit nubere nisi viro de tribu sua : hereditas autem ad ipsam fuit devoluta, quia non habuit fratrem. Promissio Abrahe, Gn. 15.b. et 22.c. Qui et criminosus 2Rg. 11.c. Quid sit predestinatio. De predestinatione Ps. 68. Deleantur de libro, etc. in Glossa Item Phil. 4.a. Quorum nomina. Item Eph. 1.b. et 2.b. Ipsius factura. Hic infr. 8.f. Quos predestinavit, etc. Utrum de re que semper fuit, etc. id est utrum de re que est Deus ; vel de re que est homo, id est utrum predestinatus sit in quantum est filius Dei ; vel in quantum est homo, et utrum de persona, id est utrum secundum quod est persona, sit predestinatus ; vel in quantum essentia. Predestinatio est gratie preparatio ; large sumitur hic gratia, ad gratiam et gloriam : sicut Io. 1.b. Reddet gratiam pro gratia.
marg.|
Sed obiicitur. Bona aut sumitur pro bonis vite presentis, aut pro bonis vite future, si pro bonis vite presentis, scilicet, fide, spe et caritate ; sed Iudas hec habuit, ergo predestinatus fuit ; si pro bonis vite eterne, ergo nullus potest eam mereri : ergo vitam eternam non meretur quis ex condigno, quod est contra Sanctos. Solutio : Bona copulat utraque : sed notatur quod hec determinatio (sine meritis) potest determinare ly (preparavit) et sic vera : vel ly (bona glorie vel habenda,) quod subintelligitur, et sic falsa, quia illa bona homo meretur : sed preparatio est sine meritis. Quos prescivit conformes fieri, id est ut assimilarentur filio suo qui est imago patris. Item hic queritur Cantuar. Si predestinatus habuit gratiam, et postea cadat ab illa, utrum illa gratia fuerit effectus predestinationis. Et ad ultimum solvit quod ita. Preparavit, id est ab eterno ordinavit. Preclarissimum lumen, id est exemplum : quasi dicat quod sine meritis preparavit Dominus illa. Manifestissimum exemplum habemus in Christo. Mediator, Gal. 4.c. 1Tim. 2.b. Ille enim homo : ergo iste homo assumptus fuit ut esset unigenitus filius Dei : ergo ille homo et unigenitus filius Dei sunt duo : ergo Christus est duo. Imo sic exponitur et bene. Ille homo assumptus, id est humana natura sic assumpta, ut esset, etc. Sic ergo filius {7.
7vb} Dei est humana natura, quod falsum. Ideo dicitur quod iste terminus
[homo]
semel equivoce sumitur quoad hunc terminum
[assumptus]
pro corpore et anima : quoad hoc quod esset unigenitus filius Dei pro toto homine secundum se. Simile, Hic situs est Phaeton, currus auriga paterni. Deo Verbo, intransitive. Ex quo esse cepit : ergo ille homo cepit esse filius Dei. Solutio : Dicitur quod potest intelligi compositive sic. Hoc cepit esse verum. Ille homo est filius Dei. Vel potest intelligi cum reduplicatione. Ille homo in quantum homo cepit esse filius Dei. Simile Prv. 12.a. Verte impium et non erit, supple, impius. Ex Virgine Maria, et ita filius eius erat, id est filius Virginis natus est ex Deo patre : ergo Deus pater generavit filium Virginis : sed quicquid generavit, ab eterno generavit : ergo filius Virginis est ab eterno.
marg.|
Solutio : Prima vera est ; sed hec, Deus generavit ab eterno, est duplex : quia
[ab eterno]
potest determinare
[generavit]
et sic vera : quia Deus ab eterno generavit illum qui est filius Virginis : vel potest determinare
[filium Virginis]
sic falsa : quia Deus est ex substantia patris ante secula genitus ; et homo est ex substantia matris in seculo natus, non ab eterno. Libera voluntas.
marg.|
Contra. Liberior videtur quando potest eam flectere ad bonum et ad malum, quam quando ad bonum tantum : sed quilibet homo hoc potest : ergo liberiorem habet voluntatem quam Christus.
marg.|
Solutio : Non dicitur liberior potestas, quia plura possit, sed quia melius. Unde Cantuariensis ponebat instantiam quod sic : Natus iste potest deosculari plantas suas, quod non potest iste erectus homo ; ergo magis potens est natus iste quam erectus.
marg.|
Alii ponunt in claudo, qui potest claudicare et hoc naturaliter vel cum voluerit, rectius et elephantice qui semper rectus incedit. Gratia diffunditur ; ergo in quantum homo dat gratiam. Solutio : Ideo dicitur nobis dare gratiam, quia meruit nobis gratiam. Christus ergo qui est caput, secundum quod homo dicitur membris diffundere gratiam, quia eam nobis meruit in humanitate. Sicut gratia homo ille ab initio factus est Christus.
marg.|
Sed Christus est nomen eius in quantum homo : ergo homo ille factus est homo ex gratia. Contra. A natura. Solutio : Christus interpretatur unctus : unde in Christo intelligitur unctio, quam habuit ille homo per ineffabilem unionem deitatis cum natura humana, et constat quod illa unio illius hominis fuit in gratia, non ergo dicitur ille homo factus Christus ex gratia ratione humanitatis, sed ratione unionis illius cum deitate. Hic purus homo renatus est, Io. 3.a. De Spiritu, id est operatione Spiritus sancti. Ut nullum haberet peccatum, propter unionem divinitatis cum humana natura factam. A vi. Sup. parum dixit, quod peccare non poterat propter unionem humane nature cum divina, et quia fomitem non habebat cum non fuerit genitus per concupiscentiam. Vel origine contrahere, ut originale peccatum. Perpetrare actuale scilicet, id est qui fecit illam unionem propter quam factum est. Precedentibus, non dicit coherentibus : quia dum iustificantur, merentur remissionem peccatorum. Ex mala voluntate bonam : ergo facit de peccato meritorium. Solutio : id est de male volentibus facit bene volentes. Et illum ergo et nos predestinavit. Coniunctum, falsa, divisim, vera. Caput nostrum, Eph. 1.d. Corpus eius inf. 12.b. Hic, id est ut faceret illum hominem filium Dei, et nos filios per gratiam. Sedens, etc. Predestinatio Sanctorum, id est qua Sancti predestinantur in Sancto Sanctorum, Dn. 9.f. Humana igitur merita ; ex quo scilicet homines predestinantur per gratiam non precedentibus meritis. Hic quantum ad iustificationem. Que perierunt per Adam. Contra. Nonne antiqui Patres merebantur vitam eternam ? Ergo merita habebant. Solutio : Perierunt per Adam quoad efficaciam, quia quantumque quis mereretur vitam eternam, numquam haberet eam actualiter nisi filius Dei incarnaretur ; vel forte nisi alio modo solveretur debitum obligationis pro originali. Vel hoc dicit pro tanto, quia per Adam intravit peccatum ad nos, et peccatum contrarium est merito. Precedentia merita, singularis illius generationis, quibus scilicet meruit eternam generationem, vel etiam temporalem qua natus est de B. Virgine Gratis tributum, sic nasceretur ex B. Virg. vel ex Deo patre. Ille facit in nobis principium fidei, sine precedentibus meritis, et similiter facit in nobis fidem : sed principium rei non est res ipsa ; ergo principium fidei non est fides : sed principium fidei est prima gratia ; ergo fides non est prima gratia. Solutio : Ibi potest esse constructio transitiva, et tunc principium fidei est gratia anime gratis data, qua suscitatur homo ad faciendum bonum. Alii dicunt quod transitiva constructio est, et sic est fides principium aliarum virtutum. Perfectiorem Iesum. Hbr. 12.a. Et consummatorem Iesum. Vult eam, predestinatorum scilicet quomodo scilicet sit sine meritis precedentibus. In illo inveniat et seipsum, id est quomodo predestinatus est sine meritis precedentibus. Ut qui suscepit, et quod suscepit. Ex hoc sequitur Christum esse duo. Dicunt quidam, quo
[et]
sumitur pro
[cum]
ut sit sensus. Qui suscepit cum eo, quod, etc.
marg.|
Λ Vel dici potest, quod
[et]
tenetur zeugmatice, ut intelligatur geminatum, ita ut qui suscepit, sit persona una in Trinitate ; et quod suscepit, sit eadem persona. Homine assumpto, id est natura humana. Unius persone veritatem, scilicet, ut non sit una persona in utraque natura. Deinde videamus quid predestinatio, et cuius, et quomodo. Et utrum de persona, etc. id est utrum Christus secundum quod homo, an secundum quod Deus sit predestinatus. Illud predestinandum erat, quod nondum erat : sed filius Dei semper fuerat, ille homo non semper : ergo ille homo erat predestinandus filius Dei. Sed contra dicit Augustinus Quicquid convenit filio Dei per naturam, convenit illi homini per gratiam ; et e converso. Sed illi homini convenit per gratiam esse filium Dei : ergo et filio Dei ; ergo filius Dei est filius Dei per gratiam ; et ita filius Dei est predestinatus filius Dei. Sed contra ; filius Dei est filius Dei a natura ; non ergo a gratia. Qui predestinatus est, ab eterno est predestinatus : ergo filius Dei est predestinatus ab eterno filius Dei esse, aut inquantum homo, aut inquantum filius Dei : non inquantum filius Dei ; ergo inquantum homo est predestinatus ab eterno esse filius Dei, aut secundum humanitatem quam habet, aut quam habuit, quia nomen sumptum cum verbo, vel participio preteritis temporis supponit pro his, que sunt vel que fuerunt : ergo predestinatus est ab eterno esse filius Dei, secundum humanitatem, quam habet, vel habuit : sed nec habet nec habuit humanitatem ab eterno ; ergo secundum illam non est predestinatus ab eterno. Solutio. Conceditur, quod filius Dei ab eterno predestinatus est esse filius Dei inquantum homo : et non sequitur, ergo aut secundum humanitatem quam habet, aut quam habuit : quia predestinatus respectum habet ad futurum, ratione cuius ampliatur ad supponendum pro futuro : unde debet addi, aut secundum humanitatem, quam habiturus fuerit, et cum dicitur, Filius Dei ab eterno predestinatus est filius Dei, fit suppositio, quasi iam facta sit unio. Quidam tamen dicunt, quod hec, Filius Dei predestinatus est, ut sit filius Dei, impropria est, eo quod filius Dei, nihil creatum dicit, cui possit inesse predestinatio : unde sic est intelligenda id est ille homo, qui est filius Dei, est predestinatus, ut fit filius Dei ut hec. Iste puer creavit stellas id est iste qui est puer. Sed dicendum quod hoc verbum (sit) dicit unionem humanitatis ad deitatem. Quisquis igitur filium Dei predestinatum negat, hunc eumdem filium hominis negat. 1Io. 2.c. In hac Glossa cavendum. Ante tempora predestinatum, id est previsum. Inquantum Deus : ergo deitate est filius. Non sequitur : quia
[Inquantum]
non dicit causam, sed unitatis expressionem. Ita inquantum homo : ergo omnis homo. Respondeo. Homo coarctatur pro hoc homine. Vel aliter, (inquantum) dicit causam, sed non unitatis expressionem : sed secundum hoc debet concedi, inquantum non homo est Deus, quia existens homo est Deus. Scriptum est 1Io. 1. Et Eccl. 1.a. Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante evum. Natura filius, id est naturalis. Spiritum adoptionis, Rm. 8.c. Quando credidimus, id est gratiam credendi suscepimus. Quia non natura id est naturalis id est eiusdem nature. Quando non eadem id est non eandem naturam. Neque enim filius est omnino natura, cui alia, etc. cum enim substantia Patris, ut indivisibilis, si de sua substantia generavit filium, dedit ei eandem substantiam, et totam. Si non quod in se substantie, etc. ergo pater genuit divinam essentiam, ergo. Expone : si non, etc. id est si non {7.
8rb} genuit filium eiusdem substantie, et nature : vel ei non generando dedit. Clarifica filium : Ioa. 17.a. Origine, contra Nestorium, Veritate, contra Sabellium. Nativitate, contra Arrium. Non creatione, secundum divinam essentiam. In hoc etiam scilicet, quod fit filius Dei gratia. Ita sane, quia ipse Christus inquantum homo est filius Dei per gratiam unionis.
marg.|
Assumptus est homo, id est hominis natura. Queri solet, etc. Argumentum tale est : Christus secundum quod homo est predestinatus, ut sit filius Dei : sed ipse est quicquid ad quod est predestinatus : ergo Christus secundum quod homo est filius Dei, quod falsum est, sed dicendum quod hec est duplex, Christus secundum quod homo predestinatus est, ut sit filius Dei, eo quod hec determinatio
[secundum quod homo]
potest referri ad ly (est) primo positum, et sic vera est : vel ad ly
[sit]
et sic falsa est : quia est sensus, Christus est predestinatus, ut sit secundum quod homo filius Dei. Conditionem humane nature, ut cum dicitur, secundum quod homo passus est, id est ex conditione, qua erat homo. Vel nature divine, ut Christus secundum quod Deus fecit mirabilia. Christus secundum quod homo, etc. id est ille cuius natura unita est in eadem persona cum filio Dei : Iudicabit, auctoritate. Queri solet, etc. Idem ac si quereret. Utrum Iesus inquantum iste homo sit persona. Quia sic, videtur, Iesus inquantum Iesus est rationalis creatura individua substantia : ergo Iesus inquantum Iesus est persona. Item Socrates suis accidentibus maxime individuantibus, est persona, quia collectio illa accidentium, que non est in alio reperire, ipsum distinguit ab omni alio maxime : ergo facit in eo personalitatem : sed in Iesu est collectio accidentium, secundum quam ab omni alio distinguitur Iesus : ergo Iesus inquantum Iesus est persona prima.
marg.|
Preterea dicit Ioannes Damascenus. quod characteristica idiomata determinativa sunt hypostaseos id est personarum : collectio autem accidentium est characteristicum idioma ergo determinativum persone : sed Iesus inquantum Iesus dicit homini collectionem : ergo est determinativum persone : ergo persona.
marg.|
Preterea si queratur, Quis est iste ? Respondeo, Iesus, et (quis) querit de persona : ergo Iesus significat personam : et videtur ut prius. Item separetur per impossibile divinitas a Iesu in quantum Iesus, constat, quod Iesus erit homo per se, ergo persona : sed addita divinitate habet quecumque prius habebat, et prius erat persona : ergo modo est persona, ergo Iesus inquantum Iesus est persona. Contra. Si persona, ergo creata, vel increata : si creata, et tres sunt increate : ergo quaternitas est in personis, si increata, ergo Deus, ergo Iesus inquantum Iesus est Deus, ergo inquantum homo Deus. Preterea si est persona, quecumque sit, sive creata, sive increata : ergo illa persona distincta est ab omni alia persona, ergo a filio Dei, cum sit persona, et ita redit quaternitas.
marg.|
Solutio. Revera Iesus inquantum Iesus non est persona.
marg.|
Ad primum dic, quod individuum prout cadit in ratione persone, importat triplicem distinctionem Singularitatis, sic anima individuum potest dici. Incommunicabilitatis, sic Socrates.
marg.|
marg.| Item dignitatis, quando due nature, in aliquo, et secundum digniorem distinguitur ; sic Iesus inquantum Iesus, non est persona, quia non est dignior natura, secundum quam Christus distinguitur, sed filiatio increata. Per hoc etiam solvitur secundum, quia humanitas non est illud secundum quod maxime distinguitur Christus.
marg.|
Ad tertium dic, quod Ioannes Damascenus loquitur de personis increatis. Ad quartum dic, quod (quis) non semper querit de persona, sed aliquando de natura, ut, quis natat in mari ? piscis, ad ult. dic, quod separata divinitate, Iesus est persona, quia habet naturam humanam cum privatione rei dignioris sibi coniuncte, et hoc facit ipsum personam sed coniuncta, vel unita divinitate habet quecumque prius habebat, licet non habeat illam privationem, quia non est quid, unde cum illa privatio quodammodo faceret ipsum personam, iam non est persona. Et solet poni exemplum. Decanus absente Episcopo est maior chori : sed presente Episcopo non est maior persona, tamen habet quecumque prius habebat. Ergo est tertia in Trinitate, vel alia. Non sequitur secundum illos, qui dicunt, quod Christus est duo id est essentia divina, et humana. Sicut non sequitur, Christus secundum quod homo est essentia, divina vel alia : similiter non sequitur. Christus secundum quod homo est aliquid, ergo vel quod est Deus, vel quod non est Deus. Inquantum homo est, non dicitur persona : quia non est inquantum homo personali proprietate distinctus a patre, et Spiritu Sancto quia inquantum homo non est genitus a patre, etc. Sed eadem ratione, de quolibethomine potest dici, quod non est persona : quia Socrates inquantum Socrates. non est genitus a patre : ergo Socrat. inquam. tum Socrat. non est persona, et Post. bene concedunt, quod non valet hec ratio : qui suscepit, et quod suscepit, ly
[et]
ponitur pro
[cum]
sicut quandoque
[cum]
ponitur pro
[et]
ut ibi Socrates cum discipulis suis pertractat de naturali Philosophia : et est sensus, ille qui suscepit, una est in Trinitate persona ; et quod suscepit, id est cum eo, quod suscepit id est cum homine, cuius naturam suscepit. Movet nos quoque, etc. Hec est questio, utrum hoc concedi debeat, ille homo est assumptus, quod videtur, quia dicit Ps. 64. Beatus homo, quem elegisti, et assumpsisti. Item ille homo denominatur vere a proprietatibus corporis, ut albus ; et proprietatibus anime, ut rationalis : ergo multo magis debet denominari a proprietatibus utriusque partis : ergo cum utraque pars sit assumpta, ille homo est assumptus. Item non videtur negari, nisi quia Λ assumptus exigit diversitatem, et ille homo est idem, cum filio Dei. Sed similiter verbum
[faciendi]
exigit diversitatem : et tamen hec conceditur, Christus fecit seipsum : ergo eadem ratione Christus assumpsit seipsum ; et ita ille homo est assumptus. Solutio : Non est concedenda. Unde ubicumque invenitur, quod ille homo est assumptus, intelligendum est, id est humana natura est assumpta. Ad illud. Beatus homo, quem assumpsisti, id est ille cuius naturam assumpsisti. Ad aliud dicendum quod totum denominatur a proprietatibus partium, que conveniunt partibus, inquantum una differt ab alia, vel a suo toto. Si quis dixerit, atque crediderit. Hoc dixit Augustinus in sermone de fide ad Petrum contra quosdam hereticos, dicentes Filium Dei non assumpsisse veram humanam naturam, nec verum hominem fuisse. Per hoc autem patet, quomodo persona assumpsit personam id est filius Dei, quando assumpsit humanam naturam, assumpsit illam privationem dignioris, que cum accidentalibus proprietatibus faceret hominem illum esse personam. Item queri solet, utrum, etc. Revera ille homo semper fuit, sed non semper fuit homo : quod nondum habuit ipse idem filius hominis : ergo filius Dei habuit, quod non habuit ille homo. Quid est illud ? Non nisi semper esse, vel esse filium Dei. Et hoc est falsum, quia ille homo semper fuit, et est filius Dei. Solutio. Quid nondum habuit filius hominis, quod non habuit idem existens filius hominis : sed iste homo semper fuit filius Dei id est ut ly (homo) cadat ex parte suppositi. Ille clarificatus, Io. 17.a. 1Tim. 2.b. Nec ipse mediator, intellige ex parte appositi. Homo Christus Iesus : ergo ille est recens. Non sequitur, quia sensus est id est ille homo non semper fuit homo, tamen homo ille semper fuit. Alibi legitur in principio Mt. sensus non verba, quod puer ille creavit stellas : invenitur simile, ut legitur de stella, quam viderunt Magi. Ego principium. Io. 8.d. Refragantes id est contradicentes. Inquantum homo est. Ostendit Magister, quod Augustinus loquitur cum determinatione. Glorificavit assumendo, vel a mortuis suscitando, ut esset caput. Eph. 1.d. Nec originem traheret per unionem ad divinitatem. Nec voluntate perpetraret peccatum id est ut nullum peccatum haberet originale, vel actuale. Ut ex mortali natura id est ut ipse existens in natura mortali clarificaret in immortalem id est fieret immortalis secundum illam, vel in Resurrectione. Ex Spiritu sancto conceptus, effective, non materialiter. Ut dicimus illum patrem : ergo spiritus sanctus non est pater Christi. Contra Is. 11.a. requiescet super eum Spiritus Domini. Glossa in Evangelio Nazareorum, quod Hebraice scriptum est, ita habetur. Factum est, cum descendisset Dominus de aqua, descendit omnis fons spiritus, et requievit super eum, et dixit ei : Expectabam te, fili, in omnibus Prophetis, ut venires, et requiescerem in te ? tu es enim requies mea, tu es filius meus primogenitus, qui regnas in sempiternum. Ergo Spiritus sanctus est pater Christi. Solutio. Non est pater eius per generationem, quia sic essent duo patres, pater et Spiritus sanctus : sed est pater ipsius per gratiam, et creationem, et est tota Trinitas. Nec etiam propter hoc sequitur, quod sint tres patres, quia hoc modo pater significat divinam essentiam, que una est, et seipsa creat omnia, et dat gratiam eis, quibus dat. Multa corpora. Mt. 27.d. Proprium nomen, quando dixit, Domini nostri Iesu Christi. Pro nomine, quod eius vel suorum. Vel ita ab illo. Secunda est expositio. Est enim duplex resurrectio, de Apc. 20.b. Surge, qui dormis. Eph. 5.d. Potest etiam. Tertia expositio. Ut et ipsa vere dicatur predestinata, humana natura. Summa subiectio id est predestinatum est, ut humana natura tamen subveheretur. Ut uniretur filio Dei. Humilius licet non habuit, ad custodiam, et conservationem humilitatis factus est homo ex corruptibili parte corruptibiliorum elementorum, scilicet terre, et aque, id est ex limo : limus enim corruptio est, et putredo terre, et aque.
marg.|
Sed contraAugustinus in libro de <libero> arbitrio. Sententia non sentientibus preponuntur. Solutio. De libero arbitrio fieri potest, ut corpori unius anime corpus aliud non anteferatur. Sed adhuc non videtur solutio, cum hoc particulariter intelligatur, etsi unum huic non anteferatur, tamen aliud poterit anteferri. Ideo dic, quod corpus humanum, licet aliis anteferatur qualitate nature, postponitur tamen qualitate vitii.
marg.|
Sed contra. Nonne et alia animalia, que ex corruptione nascuntur, ex hoc non preponuntur corpori humano. Respondeo, quod immo, si ista considerentur, scilicet vitium carnis, nature vilitas, passibilitatis angustia, id est vehementia. Et ad mortem crucis. Ph. 2.a. Non de verbo loquitur, cum dicit. Qui predestinatus est, supra inquantum. Verbum : sed de homine inquantum homo. Qui non erat, supra homo. {7.
8vb} Et sanctificavit ipsum hominem : ergo sanctum fecit de non sancto.
marg.|
Respondeo. Sanctificavit ipsum, id est carne, de qua fuit factum corpus eius. Ex semine mulieris, ex carne habente virtutem seminis : vel que fuit in Virgine seminaliter a parentibus suis. Ex eo quod fecit mortuos resurgere, etc. ergo secundum quod filius Dei suscitavit mortuos. Contra. Super illud Io. 5.d. Quecumque enim illa facit, hec et filius similiter facit, etc. Ibi Glossa ostendit resurrectionem corporum secundum quod est filius hominis, et in eod. super illud. Sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio : ibi dicit Augustinus Per Verbum filium Dei fit animarum resurrectio ; per Verbum factum in carne filium hominis fiet corporum resurrectio. Item Ps. 142. Domine exaudi orationem meam, auribus, etc. Glossa Per verbum Domini creatio, per Verbum hominem recreatio, id est redemptio : quia per ipsum hominem pretium nostre redemptionis. Item si Deus dedit herbis, et lapidibus potestatem sanandi infirmitatem corporum, quare non potuit alicui creature dare, ut Christo potestatem faciendi resurgere corpora inquantum homo ? Solutio iam habebit. Alterum ordinem certiorem, quia in isto est improprietas, ibi predestinatus est, id est cuius humanitas est predestinata : in illo autem modo nulla est improprietas. Ero illorum Deus. Ez. 37.g. Ier. 31.a. Ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum id est prescitus, id est previsus. Diffidentia illorum, qui viderunt eum pati. Discipuli dubitaverunt. Mt. 26.f. Tunc Discipuli relicto eo fugerunt. Cum exaltatus per resurrectionem. Quia eius resurrectio, etc. ergo non resurgeremus, nisi resurgeret Christus ; quod etiam videtur per illud 1Cor. 15.b. Si autem non resurrexit, etc. Contra. Nonne etiam si non resurgeret ? Videtur, quia iustus esset Deus : ergo remunerator bonorum, et punitur malorum in corpore, et anima ; et hoc nonnisi in resurrectione : ergo si etiam Christus non resurgeret, nihilominus resurgeremus. Preterea Abraham, et sancti Patres meruerunt vitam eternam : ergo non potuerunt fraudari : ergo sive Christus resurgeret sive non, eis daretur vita ; et nonnisi in Resurrectione : ergo etiam si Christus non resurgeret, et inde ut prius. Solutio : Quidam dicunt, quod verum est, quod resurgeremus, quia Christus resurrexit quia quando resurrexit, dedit pauperibus necessitatem resurgendi in corpora. Unde isti dicunt, quod auctoritates predicte vere sunt ad litteram, quod eius resurrectio causa est nostre resurrectionis, et secundum hoc corporum resurrectio erit naturalis. Alii dicunt, quod miraculosa. Quod autem dicit hic Glossa Eius resurrectio nostram facit resurrectionem, dicendum quod loquitur de nostra resurrectione gloriosa, cuius causa est Christi resurrectio ; causa, dico, motiva : et hoc dupliciter quantum ad Deum Patrem, et quantum ad nos. Quantum ad Deum Patrem : sicut quando aliquis rex facit suum filium novum militem, ex hoc ipso movetur ad faciendos multos alios milites cum eo : similiter ex hoc, quod Deus Pater facit filium suum resurgere, movetur inde, ut et nos faciat resurgere. Eius etiam resurrectio causa est nostre resurrectionis, quantum ad nos : quando enim homo videt, et credit, quod Christus ita gloriose resurrexit, accingit se ad imitandum eum, ut similiter resurgat. Ad id quod dicit Augustinus sup. Io. 5.g. Per Verbum factum in carne filium hominis fiet resurrectio, verum est motive, ut dictum est. Similiter solve alias medietates. Quia resurrexit, causa exemplaris. In anima, et corpore, faciliter potest exponi. Eius resurrectio nostram facit resurrectionem id est virtute propria qua resurrexerit, facit nos resurgere, et in anima, et in corpore, scilicet, divinitatis virtute. Qua operatus est, et vivus, quia mansit eadem virtus in eo mortuo, et vivo. Quod contulit auctor Deus Pater, per quem remunerabitur. Sed quare potius dicitur hic de patientia, cum potius de caritate debet dici ? Unde 1Cor. 13.b. Si caritatem non habuero, nihil mihi prodest, et ibidem. Caritas omnia sustinet. Item quare de fide non dicitur, de qua Hebreorum 11.a. Sine fide impossibile est placere Deo ? Solutio. Ideo dicit specialiter patientiam, quia patientia multum valet in agone contra persecutiones, et tribulationes, quas sustinuerunt Apostoli, et alii in predicando. Unde Ps. 91. Bene patientes erunt, ut annuntient.
marg.|
Preterea, cum dicit hic de patientia, intelligitur de aliis virtutibus : Sed quia patientia specialiter requiritur in Predicatore ; ideo de ipsa dicitur specialiter. Prv. 21.b. Doctrina viri per patientiam noscitur. Lc. 21.d. In patientia vestra possidebitis animas vestras. Ps. 9. Patientia pauperum non peribit in finem. Et legationem predicandi. Notatur, quod missio duorum supra septuaginta Discipulorum fuit ante Passionem ; sed missio Apostolorum, de qua hic loquitur, fuit post passionem, Mt. ultimo d. De hac vero legatione habetur 2Cor. 5.d. Pro Christo legatione fungimur, et Eph. ult. d. Pro quo legatione fungor. Ut nemo audeat, etc. nisi prius cum ceteris gratiam, etc. ergo nullus debet mitti ad predicandum, si sciatur quod non habeat gratiam, nec ipse debet ire, si sciat se non habere. Sed Ier. 15.d. Si converteris, convertam te : ubi dicit Glossa Si convertis populum a peccatis, convertam te similiter a peccatis. Sed ibi solvit <Glossa> interlinearis que dicit, Convertam te de tribulatione ad letitiam.
marg.|
Sed iterum Ieremias. 23.e. Si nota fecissent verba populo meo, avertissem eos a via sua mala. Λ Solutio : Si sciatur, quod sit sine gratia, non debet mitti ad officium predicationis publice. Ordinem cause, quia gratia est causa Apostolatus, id est quasi dignitas Apostolatus debeat confiteri alicui. Ubi in omnibus gentibus. In Actis habetur, quod Petrus tantum missus fuit ad Iudeos. Unde. Qui operatus est Petro, etc. Dicendum quod Paulus principaliter fuit missus gentibus, per accidens autem Iudeis quantum ad eos, qui mirifice et honorifice verbum Domini susceperunt. Notatur etiam, quod secundum primam lecturam, dicit gentes illos solum inter quos Iudei habitabant. In secunda lectura sumit gentes generaliter. Cohabitatione, non solum ritu. Obedire fidei, id est credere articulis fidei. Fides enim est obedientia intellectus in obsequium Christi, 2Cor. 10.b. Eius Vicarii, ideo dicit Dominus Papa, quod est Vicarius Christi. Quia sine lege, id est sine legali observatione.
Numérotation du verset
Rm. 1,28
Expositio Glossae
Expositio Glossae
marg.|
{f}
Dilectis Dei]
id est dilectis a Deo. Imo aliis, quam {7.
9rb} dilectis a Deo, quia, supra in Glossa Ubi assignat quare prima sit hec Epistola, dicit se scribere eis quos superbia occupaverat, sed tales non sunt dilecti, ergo aliis, quam dilectis a Deo scribit.
marg.|
Solutio : Scribit dilectis Dei, sed dativus regitur acquisitive in bono.
marg.|
Unde scribit dilectis, quasi ad utilitatem dilectorum a Deo, aliis etsi scribat, scribit ad utilitatem.
marg.|
Sed queritur etiam, quare dixit dilectis, et non diligentibus Deum, quia si diligimus Deum, et Deus nos diligit. Unde Prv. 8.b. Ego diligentes me diligo.
marg.|
Solutio : Magis exprimitur Dei gratia pro dilectis. In hoc enim innuitur, quod prior nos dilexerit, non propter merita. Simile Gal. 4.b. Nunc autem cum cognoveritis Deum, imo cogniti estis a Deo. Ut nos eum dilecti diligeremus. Est autem duplex dilectio Dei. Una predestinationis qua dilexit « nos ante mundi constitutionem »a. Unde Ma. 1.b.a. Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Alia presentis iustificationis. Prv. 8.b. Ego diligentes me diligo.
a Cf. Eph. 1, 4 ; 1Ptr. 1, 20.
marg.|
{g}
Vocati sancti]
Ideo vocati, ut sitis Iesu Christi, id est sancti, ergo quia vocati sancti, ideo aut vocatione exteriori, aut interiori, si exteriori, ergo sine fide, quod non contingit, si interiori interior est sanctificatio, sequitur quod ideo sancti, quia sancti. Dicendum quod quia vocati, ideo sancti, et utraque vocatione, sed diversimode. Secundum vocationem exteriorem, quia notat causam preparatoriam. Nam quia vocati predicatione exteriori, preparamus nos secundum vocationem exteriorem, quia notat causam efficientem, quia ipse Deus per gratiam, quam dat interius, causa est sanctificationis nostre. Unde duplex est vocatio, exterior per predicationem, et interior per gratie infusionem. Et utraque est causa nostre sanctificationis, id est plene iustificationis, ut dictum est. Qui prius fuerat impius. Nota dicit : Qui prius fuerat impius, et non qui est, ergo qui non est impius, fit pius, sed cum fit pius, dimittitur peccatum, et tunc non est peccatum, ergo dimittitur peccatum, quod non est. Preterea, si verum est, quod hic dicit, eadem ratione dici potest, quod Paulus, qui prius fuerat impius, modo fit pius, quod non videtur. Solutio : Peccatum dimittitur, quando non est, quia in omnibus simplicibus, et que non habent admixtionem contrarii si fit, est, et si destituitur, non est. Unde in eis differt fieri, et esse solum secundum accidens : quia fieri est esse primo, desinere esse, sive destrui est esse ultimo. Quod autem dicit de Paulo, non potest dici, quod ei dimittantur modo peccata, quia nunc primo non est dicere, non sunt peccata Pauli. Sed adhuc obiicitur, inter instans in quo dimittitur peccatum, et instans in quo infunditur gratia tempus totum, sed tunc non est impius, quia dimissum est peccatum, nec pius, quia nondum infusa gratia, ergo est aliquod tempus quo nec est pius nec impius. Ideo dicunt, quod instans remissionis peccati durat usque ad instans infusionis gratie, nec est sumere instans in quo sit dicere nunc ultimo est peccatum. Dicimus quod idem est instans remissionis peccati, et infusionis gratie. Huius gratie merita. Sed si huius gratie merita non precedunt, ergo remissionem peccati merita non precedunt, huiusmodi gratia iustificat, et ita remittit peccata, ex quo sequitur quod non meretur remissionem. Sed contra est, quod contritione meremur remissionem peccati. Ideo dic merita nulla precedunt, supple tempore, sed natura. Illa enim quatuor, que ad iustificationem impii currunt, simul tempore sunt, sed natura precedunt se invicem, et altero illorum meremur alterum. Unde primum non meremur, sed ipso meremur, secundum nec meremur, nec ipso meremur, tertium meremur, et ipso meremur, quartum meremur, et ipso non meremur. Vel dic, quod remissio peccati duplex, vel deletio macule, et sic non precedit meritum, quia sola gratia delet, vel dicitur deletio pene, et hanc precedere possunt merita minutatim secundum quantitatem contritionis. Nec ista esset gratia si non daretur gratuita, id est gratis. Sed contra, vita eterna est gratia infr. 6.d. Stipendia peccati mors, gratia autem Dei vita eterna. Dic quod vita eterna dicitur gratia, quia facit gratissimum, vel quia meritum gratis datur qua meretur vita eterna, hic autem loquitur de prima gratia, que omnibus sine meritis suis datur.
marg.|
{i}
Et pax]
scilicet vobis, id est reconciliatio ad Deum, etc. Gratia Dei est qua donantur nobis peccata, etc. Ergo ante dimittuntur peccata, quam reconciliemur Deo, sed ei reconciliamur per gratiam, ergo peccatum ante dimittitur quam infundatur gratia. Quod facit ad opinionem Porretan dicentis, quod Deus se ipso dimittit peccatum, et post infundit gratiam. Sed contra Act. 15.b. Fide purificans, etc. et ita non seipso. Et iterum. Si fide purificat, fides precedit purificationem, sicut causa effectum suum.
marg.|
Λ Unde dicendum. Pax, id est reconciliatio ad Deum et pro, id est tranquillitas mentis, id est sensus ipsius reconciliationis, quandoque enim reconciliatur quis Deo, non tamen hoc sentit. Est autem reconciliatio ad Deum, effectus gratie simul tempore cum illa. Vel reconciliatio est, quando omnino pena dimissa est, et concupiscentia sopita. Ad generalem gratiam Dei pertinere, id est utrumque est ex gratia Dei. Et vult, quia pater.
marg.|
Sed nonne, quia Deus vult, et quia pater potest ? Ita tamen propter hoc sic distinguit, quia pater est nomen affectus, Deus autem sonat in potentiam proprie.
marg.|
Sed obiicitur, quia secundum hoc videtur, quod nisi esset Deus, non posset dare gratiam.
marg.|
Sed nonne corpus Christi cum sit sacramentum, potest dare gratiam. Sacramenta enim nove legis efficiunt, quod figuratur, unde multo magis ipse homo Christus potest.
marg.|
Solutio : Solius Dei est dare gratiam effective a causa efficiente. Quod obiicit de corpore Christi, dicendum quod sicut causa large sumitur ad quatuor causas, ita effectus, et efficere quandoque. Dicendum ergo, quod verbum efficiendi prout dicitur de sacramentis respectu gratie, sumitur pro efficientia cause materialis, et ita non est obiectio. Nisi quia ipsum donum Dei, et Spiritum sanctum intelligamus, ergo ipsa gratia, id est remissio pecatorum est Spiritus sanctus, vel ad minus ipsa caritas est Spiritus sanctus, sicut dicit magister in sententiis. Sic illud iam solvetur. Quoniam in donis suis eum comprehendit, sicut causa cognoscitur in effectu suo, non quia sit donum spiritus, sed hoc est, quia Spiritus sanctus amor est, et amor est primum donum in quo alia dona donantur, et idcirco in donis amor intelligitur, et ita Spiritus sanctus. Hinc est etiam, quod nulla collecta dirigitur ad Spiritum sanctum, cum enim in collectis, scilicet Spiritus sancti dona postulentur in quibus Spiritus sanctus, ut dictum est intelligitur, et sic quodammodo postulatur id, ad ipsum collecta non dirigitur. De bono eorum gratias agit. Sed videtur, quod prius de bono suo gratias agere deberet, quam de bonis eorum, hec est enim caritas ordinata.
marg.|
Solutio Ante omnia alia pertinentia, ad eos, et sic dicit Glossa infr. Gratias vero agere Deo est sentire, etc. Ergo omnes gratias agunt, quia debent omnia bona Deo. Dic debent omnia bona, Deo, supple, et Deo tribuunt, sic non omnes gratias agunt. Vel dic data esse, supple ex mera liberalitate, quod non omnes credunt, imo pro meritis suis credunt multi sibi esse data. De bono incepto, quia ceperant credere. Et est argumentum, quod debemus gaudere, quando infidelis uni tantum credit articulo.
marg.|
Unde super Ps. 1. Non resurgent impii, etc. dicit Ambr. Prodest imperfectis fidem ex parte tenuisse. Quia fides illorum, id est fama fidei. Ab auctoribus traditam, id est ab Apostolis. Audierant enim a quibusdam fidelibus, qui venerant Romam de Hierosolymis, et non plenarie, quia adhuc servabant legalia in Evangelio. Interposito nomine, id est omisso, quia nondum credebant illum esse Deum. Gratulatur Apostolus Prodest enim unum articulum tenere, vel credere, ut dicit Ambr. super illud Ps. Ideo non resurgent impii, etc. Prodest perfidis in parte fidem tenuisse. Bonum est, illud quod incepistis. Quia de eo, id est pro eo. Ante alia, bona vestra. Nam et illi, qui crediderant in aliis terris et civitatibus. Principes suos id est Romanos, qui erant Domini fere totius mundi. Prompte enim. Unde Eccl. 10.a. Qualis est rector civitatis tales, etc. Unde {7.
9vb} illud : Mobile mutatur semper cum principe vulgus, Non enim vox ista, ut dicatur specialiter, Deus meus, sicut Deus Abraham. Ex. 3.b. et Mt. 22.c. Cum ergo omnium, unius sit Deus. Malac. 2.b. Numquid non unus Deus creavit nos ? Quare ergo unusquisque vestrum despicit fratrem suum ? Per naturam qua creat omnia, non per gratiam qua creat aliqua. Per gratiam Deus dicitur esse, id est per privilegium amoris, cum tamen sit Deus omnium per creationem, et multorum per recreationem et sanctorum per privilegiatum amorem. Qui merito fidei, et iustitie. Aut generaliter sumitur iustitia, aut specialiter ; si specialiter, quare potius dixit, merito iustitie, quam temperantie, vel fortitudinis, si generaliter, male connumeratur fidei, dicendo fidei, et iustitie. Solutio : Ibi nec pro generali, nec pro speciali sumitur, sed pro opere virtutis meritorio. Duobus autem motibus meremur, interiori, qui est cordis, et propter hoc dixit fidei, et motu exteriori, et ideo addit iustitie. Mediatorem Dei et hominum. Gal. 3.c. et 1Tim. 2.b. Sed quare non per legem, neque per prophetiam ? Nonne sicut Christus docuit gratias agere, ita lex, et prophete. Sed dicendum quod hoc dicit, quia Christus nobis meruit gratiam, qua habita gratias agimus, sed non sic lex, et prophete. Quia ipse est minister beneficiorum Dei. Nonne Moyses similiter. Et videtur, quod sic, quia per ipsum data est lex. Io. 1.b. Quod fuit magnum beneficium. Item videtur, quod male dicat Christum esse ministrum beneficiorum Dei, cum sit ipse auctor omnium unus cum Patre, et Spiritu sancto. Respondeo, Christus in quantum Deus est auctor omnium, non minister, in quantum homo, non est auctor, sed minister, et Moyses, et Apostoli, et alii sancti similiter sunt ministri. Unde 1Cor. 4.a. Sic nos existimet homo, ut ministros Christi. Item 2Cor. 11.e. Ministri Christi sunt, et ego. Sed quedam beneficia sunt quorum minister fuit solus Christus, ut liberatio a limbo, vocatio, et instructio Apostolorum, et huiusmodi, et quoad ista loquitur Glossa Sed facilitatem fidei, sicut Dominus fidem Centurionis. Mt. 8.b. Non inveni tantam fidem in Israel, id est tam facilem. Et votum, laudat. Iuramentum quo fit fides, id est fidelitas. Dicendis, ut eis credatur. De iuramento habes 1Cor. 15.d. in Glossa ibi : Quotidie morior propter gloriam vestram. Item Gal. 1.d. Que autem scribo vobis. Item in Ps. 88. Iuravi, et statui. Quid enim est per Deum, nisi testis est Deus. Unde Augustinus dicit alibi. Iurare, est aliquid teste Deo asserere. Inde magistri dicunt : Iuramentum est assertio alicuius rei per rem sacram, vel habitam pro sacra. Et qui per lapidem iurat, videtur etiam, quod sit idololatra, cum enim iuratio sit assertio per rem sacram, credit lapidem sacrum cum non sit, ergo idololatra. Solutio : Duobus modis dicitur res sacra, quando scilicet creditur habere aliquod munus, et non habet, sic accipiunt idololatre, vel quando instituta est ad significandum rem sacram, vel cum consideratur res in quantum est creatura Dei. Qui hoc secundo modo iurat per lapidem, non est idololatra ; sed invocat rei creatorem testem cum per rem sic iurat. Si obiiciat, ergo idem est iurare per lapidem, quod per Deum. Dic non, sed consequenter se habent, ut qui per lapidem sic iurat, et per consequens per Deum iurat, Creatorem lapidem. Ego dico vobis non iurare omnino. Hoc omnino duplex est, si negatio includat omnino, vera est. Et est sensus : Non omnino, id est non pro qualibet re, vel indifferenter iurandum est, hoc est verum. Vel negatio determinat ly iurare. Et est sensus : Dico omnino non iurare, id est nulla causa esse iurandum. Et sic accipiunt heretici, qui dicuntur pauperes de Lugduno. Indulsit quod necessarium, id est utile. Prohibuit, cum dixit : Nolite iurare. Falsum, vel sine necessitate iurare : Ergo qui iurat sine necessitate vel causa, peccat, ergo monachus cum iurat per botas peccat, nisi causa adsit. Ad hoc solvunt quidam. Prohibuit sine necessitate, etc. id est sub forma prohibitionis consuluit, sicut illud Mt. 19.c. Vade, et vende omnia, que habes, etc. Vel dic, quod iurare quandoque dicitur verba iuratoria proferre, et tunc non oportet si iuret sine causa, quod peccet, quia quasi adverbialiter sumuntur verba iurandi, et valent idem, quod certe : quandoque iurare est Deum testem adhibere, et cum intentione obligandi se, et tunc si sine causa iurat, peccat. Nec tamen assero, quod semper mortaliter, licet prohibeatur, sicut quamvis concupiscentia prohibeatur, non tamen omnis concupiscentia mortalis, sed quedam venialis, si enim ex libidine veniali {7.
10ra} est tale iuramentum, est peccatum veniale, si enim ex mortali est mortale. Mt. 5.f. Non iurare omnino. Glossa Parvulis concessum est iurare per Deum, non ergo Paulo. Solutio. Concessum est perfectis iurare parvulis, id est ad utilitatem parvulorum.
marg.|
Suasit verum loqui cum dixit : Sit sermo vester, est, est, non, non. Non est enim iuratio bona.Contra. Augustinus Quicquid est, bonum est, sed iuratio est, ergo bonum est. Dic quod dicit Augustinus de bono nature intelligendum est. Item bonum, quod in se determinat utilitatem ad quam est bonum, malum quod in se determinat suam malitiam, sic iuratio, neque bona, neque mala. Et hoc est, quod dicitur. Tamen dicunt alii, quod est in se malum, non tamen secundum se sic iurare. In se enim sine causa malum, sed ex se non determinat. Si enim iurare cogeris, coactione inductiva, vel efficienti, non tamen sufficienti. Libera nos a malo. Mt. 6. Sed ibi precamur nos liberari a malo culpe, ergo iurare est malum culpe, et ita est peccatum.
Solutio. Precamur liberari a malo culpe, et a malo pene, iurare autem quandoque est a malo culpe, id est ab incredulitate eorum, qui nolunt credere, quandoque a malo pene, id est ab infirmitate.
Solutio. Precamur liberari a malo culpe, et a malo pene, iurare autem quandoque est a malo culpe, id est ab incredulitate eorum, qui nolunt credere, quandoque a malo pene, id est ab infirmitate.
marg.|
Eo enim, quod quandoque fuit deceptus aliquis ab illo, non vult ei credere, et ideo facit eum iurare. Libera nos a malo. Sapient. 14.d. Non enim iuratorum virtus, sed peccantium pena perambulat super iustorum prevaricationem. Quod amplius est, id est supra locutionem simplicem. Qui bene uteris iuratione, id est qui bene iuras. A malo illius, qui exigit. Multum interest, qui, etc. quasi dicat, Glossa 1. Augustini quandoque magnum peccatum est exigere iuramentum, quandoque minus. Non audeo dicere.
marg.|
Sed quare non audet dicere, quod exigere iuramentum non est peccatum, nisi quia opinatur, quod omnis qui exigit peccat, ergo quod amplius est, semper est a malo culpe illius qui exigit, quod non est verum. Responsio : exigere lux est sine malo. Est tamen humana tentatio. 1Cor. 10.c. id est levis culpa.
marg.|
Homicida est, sui et illius. Ergo si quis debet mihi centum, et ego exigo iuramento, homicida sum.
marg.|
Dic quod prius debet causam differre, quam permittere proximum periurare, sed si alter facit, sui potest esse homicida, et alterius. Semper habetis. 2Th. ultimo capitulo Sine intermissione orate. Deum memorem, ab effectu, ut sciant in illis caritatem, id est motum caritatis excitet in eis erga se, id est sine suspicione, et suspicio vix sine peccato. Et illud dicit Augustin. Non audeo dicere non esse peccatum. Id est in voluntate, non tamen exterius in opere, ut hypocrite. Vel in voluntate, id est voluntarie non coacte, ut servus, quia coacta servitia non placent Deo. Quia enim Deus spiritus est. Io. 4.d. Animo, id est in voluntate. Moyses servus, etc. Hbr. ult. b. Quantum enim distat servus a Domino, sed Dominus in infinitum melior est servo suo Moyse, ergo Evangelium in infinitum melius est lege. Contra. Ez. 1.d. Rota erat in rota : ergo Evangelium in lege.
marg.|
Preterea. Glossa super Mt. 19.c. Si vis ad vitam ingredi, etc.
marg.|
Iustitia legis suo tempore custodita, non solum temporalia, sed et vitam conferebat eternam, sed Evangelium non confert, nisi eterna, ergo lex melior quam Evangelium.
marg.|
Solutio. Secundum quod lex dicitur a ligando, aliud est lex Evangelii a lege Moysi, quia lex Evangelii ligat vinculo amoris, lex autem Moysi vinculo timoris, et in infinitum melior est adimpletio mandatorum ex amore, quam ex timore, sicut amor in infinitum melior est, quam timor. Quia autem dicit Beda, quod conferebant temporalia, et vitam eternam, notatur quod quidam erant Patres veteris testamenti, qui pertinebant ad novum, et legem solum spiritualiter intelligebant, quoad illos conferebat lex vitam : et tunc idem erat, quod Evangelium : quidam alii erant : qui pertinebant ad vetus, et illis solum temporalia conferebantur, quia precepta Domini litteraliter intelligebant remunerabantur temporaliter. Propter utrasque ergo dicit Beda, quod lex non solum temporalia, sed et vitam conferebat eternam. Mentibus inspirando. Ier. 31.f. Dabo legem meam in visceribus eorum.
marg.|
{7.
10rb}
marg.|
{a}
Obsecrans]
id est per obsecrationes tentans, ergo Apostolus tentabat Deum. Contra illud Deuteron. 6.c. Mt. 4.b. Non tentabis Dominum Deum tuum, etc.
marg.|
Solutio. Tentans, sicut aliquis tentat vadum, scilicet quando incipit agere aliquid, per quod possit transire. Sic tentabat Apostolus venire ad eos per obsecrationes, id est merito obsecrationum.
marg.|
{b}
Si quo modo]
Argumentum quod neque labor, neque angustia excusare potest Prelatum apud Deum pro auxilio subditi.
marg.|
{c}
Prosperum iter habeam]
perficiendi, quod optabat. Is. 55.d. Prosperabitur in omnibus, ad que misi illud. In suo malo perpetrato, id est quando Dominus permittit eos perficere mala sua. Per Dei permissionem, ergo permissio Dei est causa malorum.
marg.|
Responsio. Permissio Dei nihil aliud est, quam non cohibitio a malo, que nullo modo causa est malorum.
marg.|
Unde cum dicitur : Iste peccat per Dei permissionem, ly per non est casuale, sed quasi copulativum. Et est sensus : Ille peccat, et Deus permittit. Vel potest dici, quod est causale, et notat voluntatem Dei esse causam alicuius boni, quod videlicet Deus inde elicit.
marg.|
Unde Augustinus Non permitteret Deus malum fieri in re sua publica, nisi inde eliceret bonum.
[Prosperum iter]
etc. Ad malum, etc. Prv. 2.c. Letantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis, etc. Prosperitas itineris, id est perfectio itineris. Exultant in prosperitatibus. Iob. 21.b. Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt. Sed non est talis prosperitas a Deo. Contra. Mt. 5.g. Qui solem suum oriri facit super bonos, et malos. Solem, id est prosperitatem. Sed ut dicit Augustinus idem est fieri Deo auctore, et volente, ergo ex voluntate Dei est prosperitas.
marg.|
Solutio Talis prosperitas, id est exultatio de tali prosperitate non est ex voluntate Dei. Et quod sic debeat intelligi, patet per id quod in Glossa precedit. Exultant in prosperitatibus suis. A carnali sensu, quia credebant sua legalia currere cum Evangelio. Solent ad aliud referri ab hereticis, quam intelligat ille, qui dicit : Sed confirmaretur error, propter malam intelligentiam, verbis, id est litteris. Presens suaderet, etc. quia melius verbis propriis suadet, quis, quod vult, quam litteris. Unde Hieronymus Habet nescio quid latentis energie vive vocis actus, et miracula efficaciora sunt ad faciendam fidem, quam verba. Qui consulens, id est Christus, fide sola, abiecto onere legalium. Addita lege naturali. Ergo cum mandata Domini Pape, et solutio decimarum non sint de fide, aut de lege naturali, non tenemur ad illa.
marg.|
Solutio. Lex naturalis duobus modis dicitur. Uno modo dicitur lex naturalis omne illud, quod ratio bene disposita dictat esse servandum, sic mandata Domini Pape et statuta Patrum, et solutio decimarum sunt de lege naturali. Alio modo dicitur lex naturalis illud, quod naturaliter scriptum est in mente humana, ut est illud Mt. 7.b. Quecumque vultis, ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis. Et sic non sunt de lege naturali. Preterea mandata Domini Pape pertinent ad vite honestatem, et morum ordinationem, et pacis Ecclesie conservationem, et fidei confirmationem, et ita fundata sunt supra legem naturalem, et conservativa fidei, et ita sunt de lege naturali, et de fide.
marg.|
{d}
Id est simul consolari in vobis]
quasi dicat vestra confirmatio est mea consolatio, et vestra pariter. De non recta fide, quia credebant legalia esse servanda cum Evangelio. Aliena enim, etc. 2Cor. 11.g. Quis infirmatur, et ego non infirmor, etc. Et si non sentitis. Sed quomodo potest aliquis esse desolatus, et non sentiat ? Responsio. Potest esse desolatus, id est causam desolationis habere, et non sentire, quia circa alia nimis est intentus, alia, quia nimis corruptus est interius.
marg.|
Unde super Mattheum quedam Glossa Numquam sine dolore sunt vulnera, nisi cum vitalia undique sunt mortua. Vel dic communem litteram, et nulla est obiectio : Modo ego sum desolatus, sicut et vos, et si non sentitis me, scilicet esse desolatum.
marg.|
Que per dilectionem operatur. Gal. 5.b.
marg.|
{e}
Nolo autem]
{7.
10va}
Δ
vos ignorare]
etc. Dixerat desidero videre vos, posset autem dicere quis, quod propter pigritiam dimisit venire ad eos : Respondet, quod non ; immo non tantum desiderat, sed paratus est venire semper, prohibitus autem pro peccatis eorum. Unde dicit,
marg.|
{a}
Proposui]
id est post desiderium firmiter deliberavi, quod plus est. Et subdit finem propter quem ad eos venire proposuit.
marg.|
{b}
Et prohibitus sum]
a Deo seu infirmitate, seu maris tempestate, seu aliquo tali ut illi recognoscant sua culpa se esse indignos adventu Apostoli. In quo etiam innuit, quod quicquid habent, debent gratie Dei tantum attribuere.
marg.|
{c}
Usque adhuc]
id est continue usque ad hanc diem.
marg.|
{d}
Ut aliquem fructum habeam]
id est ut faciam vos fructificare, sicut alias gentes, vel ut remunerer pro vobis. Sed quia possent dicere, non pertinet ad te de nobis dicere, immo quia.
marg.|
{h}
Debitor sum]
et ideo volo me absolvere a debito, etc. Act. 13.a. Segregate mihi Paulum, et Barnabam in opus, etc.
marg.|
{e}
Grecis]
in quibus comprehendit Latinos.
marg.|
{f}
Barbaris]
omnibus etiam, qui legem non habent.
marg.|
{i}
Ita]
id est in tantum.
marg.|
{k}
Quod in me promptum]
id est promptus sum.
marg.|
{l}
Et vobis qui Rome estis]
id est vobis Romanis. Sed posset dicere quis : Ad quid ibis ad Romanos : ipsi sunt sapientes, et ideo stultitiam reputabunt predicationem tuam, que est de passione Christi, et huiusmodi. Et hoc erit tibi verecundum, quia 1Cor. 1. de Iudeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam.
marg.|
{b}
Enim]
pro quia.
marg.|
{a}
Non erubesco Evangelium]
Et non mirum.
marg.|
{c}
Virtus enim Dei est]
ipsum Evangelium, quod predico, id est in illo ostenditur hec tanta virtus. Virtus et strenuitas diceretur si unus inermis decem armatos vinceret.
marg.|
Maxima ergo virtus fuit, quod Christus in carne infirma devicit illum de quo Iob. 41.d. Non est potestas, que ei valeat comparari.
marg.|
{d}
Iudeo primum]
idest primo.
marg.|
{f}
Et greco]
id est Gentili<tate>
marg.|
Vel {e}
Primum]
idest precipue, et tunc determinat ly primum ly Iudeo. Iudei enim precipue indigebant hac salute, quia non credebant in Christum, et quia alios seducebant, Gentiles vero tantum in se peccabant.
Numérotation du verset
Rm. 1,17
marg.|
{g}
Iustitia enim Dei]
Ostendit quomodo Evangelium est in salutem omni credenti, quia iustitia qua iustificat impium.
marg.|
{i}
Revelatur in eo]
id est in Evangelio. Vel.
marg.|
{g}
Iustitia]
qua Deus verax est in promissis.
marg.|
{i}
Revelatur in eo]
quia ibi ostenditur qualiter nostris temporibus reddidit, quod promiserat in prophetis, vel ut ly eo referatur ad Iudeo, et Greco.
marg.|
{h}
In eo]
id est in homine.
marg.|
{i}
Revelatur iustitia]
qua3 ipsum iustificat, et qua ei reddit, quod etiam aliis promiserat. Iustitia dico tendens.
3 qua] quia
Som4
marg.|
{k}
Ex fide in fidem]
idest ex fidelitate Dei promittentis, in credulitatem eius quantum credit in Deum. Iustitia enim qua iustificatur impius, incipit a Deo, et terminat in hominem, qui iustificatur per eam.
marg.|
Vel iustitia supple existens, vel que est ex fide in fidem, id est de articulo uno in alium, ut sic sumatur fides pro articulo fidei, sicut in symbolo sumitur : Hec est fides catholica, id est hi sunt articuli fidei. Vel
[Ex fide]
veteris testamenti.
marg.|
{l}
In fidem]
novi testamenti, id est ostenditur homini, quoniam est iustus in hoc, quod credit ea, que predicantur de veteri testamento, ut quod Deus unus est, tendens in fidem Evangelii, in quo ostenditur, quod Deus est trinus. Vel.
marg.|
{k}
Ex fide]
verborum, que nunc est per speculum.
marg.|
{l}
In fidem]
rerum que erit aperte, et per speciem.
Numérotation du verset
Rm. 1,17
HSC2
HSC2
marg.|
HSC2.
Iustitia enim
etc. Hic ostendit quomodo evangelium virtus Dei est quia iustitia Dei qua iustificat impium
revelatur
, di est manifestatur in eo, id est evangelio ipso effectu secundum Glossam, quia invitat ad fidem, per quam justificatur impius. Vel
iustitia
qua, id est, Deus, verax est in promissis,
revelatur in eo
quia ibi ostenditur qualiter reddidit Deus quod promiserat in prophetis. In lege quidem velata fuit iustitia ; unde facies Moysi velata erat (Ex. 34.), sed in evangelio est revelata; unde et sacerdos noster erat in revelato capite. Vel etiam ly in eo potest referri ad Iudeum et Grecum, ut sit sensus, in
eo
, id est in homine, revelatur iustitia Dei, qua ipsum iustificat et qua ei reddit, quod aliis promiserat; per hoc enim iustus ei apparet Deus. Iustitia dico tendens ex fide, id est fidelitate Dei promittentis,
in fidem
, id est credulitatem hominis credentis ei, quia in credente iustus apparet Deus. Iustitia etiam, qua iustiticatur impius, incipit a Deo et terminatur in hominem iustificatum per eam. D
marg.|
HSC2 Vel
ex fide
Veteris Testamenti
in fidem
Novi Testamenti, per hoc enim iustus apparet Deus, quia credit homo promissa Veteris Testamenti impleri in Novo Testamento. Sed nota, quod dicit Glossa: ex fide Veteris Testamenti, ubi unus colebatur Deus, in fidem Novi Testamenti, ubi colitur Pater et Filius et Spiritus sanctus. Contra super illud Act. 8 : qui cum venissent etc. dicit Glossa : ante Patrem credebant et Spiritum Sanctum. Et iterum <Glossa super> 1Io. 2 : « Frustra colit Patrem qui Filium negat » ; sed Iudei non frustra colebant Patrem. Ergo non negabant Filium. Responsio4. In Veteri Testamento explicite credebatur articulus de uno Deo, quia expressus erat in lege (Ex. 20 : Dominus Deus tuus unus est); articulus autem de Trinitate non erat ita expressus ; unde non tenebantur credere explicite. E
4 Responsio]
scrips., R° codd.,
Respondeo
Denifle
marg.|
HSC2 Vel
ex fide
primi adventus
in fidem
secundi. Vel
iustitia
qua iustificatur impius,
revelatur in eo
, sup<ple>: que est
ex fide in fidem,
id est ex motu fidei in motum fidei quantum ad proficientes; vel ex articulo in articulum quantum ad cathecumenos, vel
ex fide
verborum
in fidem
rerum, vel
ex fide
primi
adventus in fidem secundi. Et vere ex fide est iustitia, et per hoc salus, non ex lege, sicut scriptum
est Ab. 2: « Iustus ex fide vivit » quia fides animam mortuam peccatis unit vite, que Deus est, et etiam quia reddit ei omnes sensus spirituales quos amiserat per peccatum, scilicet visum spiritualis intelligentie, auditam obedientie, gustum sapientie, olfactum prudentie sive discretionis, tactum caritatis et compassionis. Unde Ez. 11, fine: « Auferam ab eis cor lapideum », id est insensibile, « et dabo eis cor cameum », id est sensibile. Et nota quod fides est viaticum5 iustorum in via huius seculi, quo sustentatur, donec perveniant ad patriam, ubi fruentur visione Dei. Hbr. 11 : Fides est substantia, id est, sustentamentum rerum sperandarum, quia facit pregustare res sperandas, donec plene habeantur. F
5 viaticum] viatius
P145
marg.|
HSC2. Vel
iustus ex fide vivit,
id est vitam consequetur eternam quia merces fidei est videre quod credimus et hec merces erit vita eterna. Iob. 17: « Hec est autem vita eterna » etc. G
Numérotation du verset
Rm. 1,16
moraliter
moraliter
marg.|
*{a}
Non enim erubesco Evangelium]
Contra quosdam, qui erubescunt predicare contra fastum mundi, propter quem nullus debet dimittere, quia filius regis celorum non erubuit fieri predicator.
marg.|
Tales punit Dominus, quia valde pauci nobiles sunt boni clerici.
marg.|
Item alii erubescunt propter vitam preteritam. Contra quos Act. 9.d. De Apostolo, qui continuo ingressus synagogas predicavit Iesum.
marg.|
Et debet considerare illud Ps. 147. Mittit crystallum suam sicut buccellas.
marg.|
Item alii, quia vident predicationem suam minus acceptam. Sed debent cogitare, quia forte plus proficit predicatio sua in tribus, quam aliorum in viginti millibus. Debent etiam cogitare, quia facit Dominus ad bonum eorum, quia forte si multos haberent auditores, erigerentur in superbiam, vel forte est peccatum eorum, qui deberent audire.
marg.|
Item alii dimittunt predicare, quia eis contradicitur, vel quia male tractantur. Contra quos dicit Is. 50.c. Faciem meam non averti ab increpantibus, et conspuentibus in me. Sed multi sunt, sicut Aaron, qui secundum hebraicam veritatem, eo quod conspueretur a Iudeis, fecit eis vitulum conflatilem, de quo Ex. 32.a.
marg.|
{c}
Virtus Dei]
est Evangelium. Unde Ps. 67. Dabit voci sue vocem virtutis. Virtus est, quia corda fidelium inflammat ad amorem Dei. Ier. 23.f. Nonne verba mea quasi ignis ? Et Ps. 104. Eloquium Domini inflammavit eum. Item habet virtutem conterendi duritiam cordis, Ier. 23.f. Et quasi malleus conterens petras.
marg.|
Item desiderium peccandi extinguit. Ps. 28. Vox Domini intercidentis flammam ignis.
marg.|
Item homines in bono confirmat, Ps. 32. Verbo Domini celi firmati sunt. Item incitat ad bonum, et retinet a malo.
marg.|
Unde Eccl. ult. d. Verba mea quasi stimuli ad incitandum ad bonum, et quasi clavi in altum defixi, ad retinendum
{7.11b
} a malo per spem eternorum bonorum, ad que erigere docet corda hominum.
marg.|
{m}
Sicut scriptum est]
Dixerat se non erubescere Evangelium, quia virtus Dei erat, id est ostendebatur in eo, que virtus ostenditur, cum subdit.
Numérotation du verset
Rm. 1,18
moraliter
moraliter
marg.|
{g}
Iustitia enim Dei]
creata.
marg.|
{i}
Revelatur]
id est manifestatur.
marg.|
{h}
In eo]
in Evangelio. Quod ostendit demonstrative, quia due partes sunt iustitie : Divertere a malo, et facere bonum. Primo ostendit illam partem, que est facere bonum revelari in Evangelio, quia in ipso determinatur quomodo iustificatur homo, scilicet per fidem, quia ostendit quid homo debeat credere, et sic per fidem vivit, et habet salutem gratie.
[Sicut scriptum est]
Hab. 2.a.
marg.|
{7.
11va} * {a}
Iustus ex fide vivit]
propter duo, quia fides animam mortuam peccantis unit vite, que Deus est. Sicut enim anima est vita corpus, ita Deus vita anime. Sed quia peccatum est aversio ab incommutabili bono, per peccatum recedit vita, id est Deus ab anima. Fides autem est prima unio anime ad Deum. Per fidei enim cognitionem primo unitur ei, et ideo iustus ex fide vivit. Unde Act. 17.f. In ipso vivimus, movemur, et sumus. Et Io. 14.a. Ego sum via, veritas, et vita. In ipso ergo, quia vita est vivimus, quia via movemur in ipso, in ipso, quia veritas est, sumus.
marg.|
Item sicut homo mortuus non habet sensus corporales, ita anima mortua in peccatis non habet sensus spirituales. Per fidem igitur dicitur vivere, quia ei redduntur sensus spirituales imo fides est omnium sensus. Ez. 11.d. Auferam a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum, id est reddam vobis sensum spiritualem per fidem. Sed in spiritualibus sensibus patet, quod eos amittit anima per peccatum, et recuperat per fidem. Ut in visu, Idc. 16.e. Samson excecatus fuit. Et 4Rg. ult. b. Sedechias excecatus captus a Nabuchodonosor, id est a diabolo per peccatum : Sed per fidem redditur ei visus spiritualis, secundum, quod rogat, Ps. 12. Illumina oculos meos. Similiter surdo redditur auditus spiritualis obedientie, secundum quod dicitur 1Rg. 3.a. Revelavit Deus auriculam pueri Samuelis. Similiter eis, qui amiserunt olfactum spiritualem, secundum quod dicit Ps. 113. Nares habent, et non odorabunt. Redditur per fidem olfactus.
marg.|
Unde Ct. 1.a. In odore unguentorum tuorum curremus. Similiter eis, qui gustum ad sapiendum eterna non habent, secundum quod dicit Eccles. 1.d. Execratio peccatori cultura Dei.
marg.|
Gustus eis redditur per fidem, ut dicant cum Ps. 118. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua. Et alibi, Ps. 72. Quam bonus Israel Deus his, qui recto sunt corde. Hoc est per fidem. Similiter per fidem redditur peccatori tactus spiritualis.
marg.|
Recte ergo dicit :
[Iustus ex fide vivit]
quia per fidem unitur vite, id est Deo, et quia per fidem redduntur ei sensus spirituales.
marg.|
Sic ergo primo ostendit quomodo in Evangelio manifestatur una pars iustitie, quia quid credendum sperandum, et faciendum. Inde subdit quomodo in eodem manifestatur altera pars, idest declinare a malo. Ostendit enim quomodo Deus punit malos. Et ex hoc habemus, quod debemus divertere a malo. Continua sic. Dico, quod iustitia Dei in eo est, id est in Evangelio.
marg.|
{7.
12va}
*
marg.|
{a}
Revelatur enim]
id est quia.
marg.|
{b}
Ira Dei]
que punit peccatores.
marg.|
{d}
Super omnem impietatem, et iniustitiam]
qua iratus hominibus punit eos propter impietatem eorum, et iniustitiam.
marg.|
{a}
Revelatur]
in eo, id est in Evangelio, et scriptura. Unde Za. 5.a. Quid tu vides ? et dixi, ecce video volumen volans, etc. Et dixit ad me. Hec est maledictio, etc.
marg.|
In Sacra enim scriptura determinate sunt omnes pene impiorum. Unde Ez. 2.d. Et in libro scripta erant lamentationes, carmen, et ve, id est pene penitentium, et eorum qui sunt in purgatorio, et premia bonorum, et pene reproborum. Ira dico Dei venientis.
marg.|
{c}
De celo]
id est ostenditur in scriptura quomodo veniet Deus iratus de celo ad iudicium.
marg.|
Unde Mich. 1.a. Ecce Dominus egredietur de loco sancto suo, et descendet, et calcabit super excelsa terre. Et Ps. 75. de celo auditum fecisti iudicium, terra tremuit, et quievit. Alia littera. De celo iaculatus es iudicium.
marg.|
{d}
Super omnem impietatem]
id est super omne peccatum quo peccamus in Deum.
marg.|
{e}
Et iniustitiam]
quo peccamus in nos, et in proximum. Ps. 105. Cum patribus nostris iniuste egimus, iniquitatem fecimus, quo ad nos, proximum, et Deum.
marg.|
Vel cum pietas sit Theosebia, per impietatem intelligitur oppositum, id est infidelitas, per iniustitiam omne aliud peccatum contra Deum, ut est etiam peccatum presumptionis, et desperationis.
marg.|
Vel impietas dicitur omne peccatum cordis, iniustitia omne peccatum operis. Vel sic.
Numérotation du verset
Rm. 1,18
marg.|
{b}
Ira Dei revelatur de celo]
id est per hoc, quod videmus celi pulchritudinem, magnitudinem, conservationem in uniformitate motus.
marg.|
Per uniformitatem enim motus, et conservationem celi, quod tantum est, et tam pulchrum, ostenditur summe bonus, et ex hoc, quod summe bonus, ostenditur quod odit malum, et ita, quod vult punire malum, voluntas autem puniendi malum ira Dei dicitur. Per pulchritudinem, summa Dei sapientia, per magnitudinem potentia, per conservationem bonitas, et ita, quod vult, et scit, et potest punire malum.
marg.|
Sic ergo de celo per hec tria revelatur ira Dei, id est quomodo iratus puniet malos.
marg.|
Unde Ps. 49. Advocavit celum desursum, et terram discernere populum suum. Hi erunt docti advocati in die iudicii, Dt. 31.g. Invocabo super vos celum, et terram.
marg.|
{f}
Eorum, qui veritatem Dei]
id est veram de eo cognitionem.
marg.|
{g}
Detinent]
ne eam habeant. Et respondet Antipophore, que ei posset fieri. Tu dicis, quod ira Dei revelatur de celo super, etc. Hoc verum est quantum ad Iudeos, qui cognitionem Dei habuerunt, non quantum ad nos qui ipsius cognitionem non habuimus. Imo respondet, quia quod non habuistis fuit ex iniustitia vestra. Quare multi non percipiant veritatem scientie, nota quod duplex est veritas, scientie et vite. Veritatem scientie ne ad eos veniat detinent multis modis. Primo cor suum in immunditiis inquinando. Unde Sap. 1.a. In malivolam animam non introibit sapientia. Sicut enim lupus postquam speluncam taxi inquinaverit, numquam postea intrat, ita nec sapientia in cor inquinatum. Item detinent eam carnaliter sapiendo de Deo 1Cor. 2.d. Animalis homo non percipit ea, que Dei sunt. Ut Iudei, qui audientes illud Ps. 35. Et torrente voluptatis tue potabis eos, intelligunt ad litteram. Item naturales rationes in divinis sectando, cum semper omnem rationem oporteat ascendere, qui ad veram de Deo scientiam vult attingere. Iuxta illud Lam. 3.d. Levabit se super se. Unde Ex. 16. non habuerunt filii Israel manna quousque defecit farina, quam asportaverant de Egypto, id est rationes de mundana sapientia.
marg.|
Item nimis subtiliter investigando, Ps. 63. Defecerunt scrutantes scrutinio. Et Ct. 6.b. Dicit sapientia. Averte oculos tuos, quia ipsi me avolare fecerunt, ab intellectu, Ps. 63. Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus.
marg.|
Item quidam eam detinent sophismatibus, et perplexitatibus involvendo, cum tamen dicatur, Sir. 24.c. Qui elucidant me vitam eternam habebunt. Non dicit, qui obscurant, quia tales a contrario mortem eternam habebunt, {7.
12vb} Eccl. 4.d. Non abscondas sapientiam in decore eius, id est in ornatu verborum, Prv. 11.d. Qui abscondit frumentum maledicetur in populis. Tales significantur Gn. 25.c. per Allophylos, qui apertos puteos terra impleverunt. Sed Gn. 29.c. Iacob amovit lapidem quo claudebatur os putei, ut possent bibere pecora.
marg.|
Item quidam detinent veritatem inutiliter inquirendo, Eccles. 3.c. In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter. Similiter veritatem vite detinent multi in iniustitia, ut illi, qui nolunt eam exterius ostendere per bonum exemplum, ne dicantur Hypocrite, cum tamen dicatur in Ps. Levate signum ad populos, idest bonam vitam per exemplum, que est signum habendi vitam eternam, et eundi ad eam. Item multi libenter scrutarentur veritatem vite, sed malum exemplum litteratorum, et religiosorum tenet eam, quasi in carcere.
marg.|
Unde Lam. 4.d. Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris, etc. quasi in carcere positus. Unde Ps. 59. Deus non exibit in virtutibus nostris. Item detractores eam detinent in iniustitia, quia multi sunt, qui propter eos non audent benefacere, Is. 59.c. Corruit in plateis veritas, et equitas non potuit ingredi, quoniam veritas facta est in oblivionem.
marg.|
{7.
13ra}
*
marg.|
{a}
Quia quod notum est Dei]
Dixerat. Detinent veritatem, id est Dei cognitionem, et ne diceret quis, quia eam non habuerunt.
marg.|
Respondet imo.
[Quia quod notum est Dei]
id est notitia, que potest haberi de Deo.
marg.|
{b}
Manifestum est in illis]
id est in creaturis, vel id est in illis ductu rationis, quia in se habent unde cognoscere possunt, quod est de Deo cognoscibile.
marg.|
{c}
Manifestavit illis]
per creaturas.
marg.|
Unde Sap. 13.b. A magnitudine enim speciei et creature cognoscibiliter poterit eorum creator videri. Sumptum est de Iob. 12.b. Interroga iumenta, et docebunt te ; et volatilia celi, et indicabunt tibi.
Numérotation du verset
Rm. 1,20
marg.|
{d}
Invisibilia enim Dei]
Habitum est, quod iustitia revelatur in Evangelio, et hoc quantum ad utramque sui partem. Quantum ad primam, quod est recedere a malo, ibi
[Revelatur enim ira]
etc. quantum ad secundam, ibi :
[Quia quod notum est Dei]
ut quod ipse remunerator est bonorum, qui accingimur ad bene operandum.
marg.|
Unde quod ante dixerat. Ex fide in fidem et iustus ex fide vivit, erat quasi commune ad ista duo. Fides enim est credere penam malorum, et remunerationem bonorum.
marg.|
Sed posset obiici Apostolo. Verum est, quod notum est Dei manifestum est in illis in quantum, qui Evangelium habuerunt.
marg.|
Unde subdit.
[Deus enim illis manifestavit]
Et quomodo hoc ostendit.
[Enim]
id est quia.
marg.|
{d}
Invisibilia Dei]
id est Deus invisibilis, vel, id est sapientia, potentia, bonitas.
marg.|
{f}
Conspiciuntur intellecta a creatura mundi]
id est ab homine.
marg.|
{e}
Per ea que facta sunt]
id est per creaturas. Quod autem Deus sit invisibilis, habetur 1Tim. 1.d. Regi autem seculorum immortali invisibili soli Deo. Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem quem nullus hominum vidit, nec videre potest. Is. 45.c. Vere tu es Deus absconditus. Propter hoc dicitur Io. 1.b. Deum nemo vidit unquam. Et ipse Dominus dicit Ex. 33.d. Non videbit me homo, et vivet. Sed hic est questio, cum Deus sit omnibus modis simplex, et incompositus, quare dicit pluraliter invisibilia, imo invisibile, quia dicit Ioannes Damascenus. Deus enim simplex est, et incompositus. Et solvit in Glossa quare hoc facit, quia Deus multis modis cognoscitur, licet omnino sit simplex.
marg.|
{d}
Invisibilia enim Dei]
et ea, que sunt Deus, qui est invisibilis.
marg.|
{f}
Conspiciuntur a creatura mundi]
id est ab homine. Unde Sap. 13.b. Si enim tantum potuerunt scire, ut possent estimare seculum, quomodo huius Dominum facilius non invenerunt ? Et in eodem. Sciant quanto his dominator eorum speciosior est, speciei enim generator omnia hec constituit, aut si virtutem, et opera eorum mirati sunt, intelligant quoniam qui hec fecit fortior est illis. Sic ergo per creaturas cognoscitur creator.
marg.|
Sed videtur, quod e converso potius debeat esse, ut per creatorem creature. Quia dicit Augustinus in 15. libro de Trinitate, octavo capitulo. Incorruptibilem substantiam scio esse sapientiam, et lumen. Si ergo creator est lumen, est spirituale, et sicut per lumen oculis corporis video parietem, et non e converso, ita per creatorem intelliguntur creature, et non e converso.
marg.|
Solutio : In lumine, quod est Deus omnia videntur, que intelliguntur, tamen ipsum lumen non videt anima, nisi postea quando recurrit ad seipsam, et per se ad creatorem.
marg.|
Unde in 8. libro de Trinitate 1.c. Noli querere quid sit veritas, statim enim se opponunt caligines imaginum corporalium, et nebula phantasmatum, et perturbant serenitatem qua primo ictu diluxit tibi cum diceretur veritas. Ecce in primo ictu, quo velut coruscatione perstringeris cum diceretur veritas, mane si potes, si non potes relaberis in ista solita atque terrena. Audita ergo veritate statim cognovit, quid sit, quoniam illa lux vera, et eterna, que Deus est, sed quando post vult investigare, statim deficit, sicut in luce, que maxime est visibilis, tamen de ea quid est multe sunt opiniones, quicquid ergo intelligitur, per lumen increatum intelligitur, sed non perpenditur, quod per illud, sed postea quando a creaturis convertitur anima ad creatorem.
marg.|
Unde sic dicitur 1Cor. 13.d. Nunc videmus eum per speculum {7.
13rb} in Enigmate. Et ipse est speculum sine macula ut dicitur. Sap. 7.d. Et est sicut videmus speculum per speculum v.g. Aliquis habet rasam coronam, vult eam videre, accipit speculum, et ponit ante oculos, non videt, postea accipit aliud speculum, et ponit supra coronam in quo resultat species corone, et ab illo in aliud speculum, et sic videt coronam, et constat, quod per primum speculum, considerans ergo quod per primum non videbat, et modo videt recurrit ad aliud, per quod videt, et sic videt speculum quod supra. Sic enim in anima cognoscit creaturas per lumen, quod Deus, et {7.
13va}
* non tunc Deum, sed postea considerans, quod cognoscat eas per aliud, recurrit ad illud, et sic ad ultimum per speculum creaturarum cognoscit illud supremum speculum, quod est Deus.
marg.|
Vel sic potest legi.
[Invisibilia eius conspiciuntur intellecta per ea, que facta sunt a creatura mundi]
id est a creatione mundi, et sic est determinatio perfecta ibi, per ea, que facta sunt a constitutione mundi. Primo autem determinabat hoc, quod dico,
[intellecta]
Hec dictio determinat, que sunt invisibilia, dicens.
marg.|
{a}
Sempiterna]
Et quia Deus cognoscitur duobus modis in creaturis, et in se.
marg.|
Unde secundum hoc habemus duo dona ; donum sapientie quo cognoscitur Deus in se, ut quod est Trinus, et unus, et donum intellectus, quo cognoscitur in comparatione ad creaturas, secundum quod dicitur Dominus creator, remunerator, puniens, et huiusmodi, quia in quantum duobus modis cognoscitur Deus subdit.
[Sempiterna quoque eius virtus]
Deus enim dicitur virtus in quantum operatur, vel effectum habet in creaturis. Unde Sap. 7.c. Omnem habens virtutem. Sic cognoscitur per donum intellectus.
marg.|
{b}
Et divinitas]
sic cognoscitur per donum sapientie.
marg.|
{c}
Ita]
inquam, cognoscuntur invisibilia Dei per ea que facta sunt. Omnia enim clamant, Deus me fecit.
marg.|
{7.
14ra}
*
marg.|
{a}
Ut sint inexcusabiles
etc.
non sicut Deum glorificaverunt]
eum magnificando, id est magnum ostendendo. Sicut Ps. 33. Magnificate Dominum mecum.
marg.|
Sed ipsi gentiles Romani Deum comparant sculptili, et sic non magnificabant. Act. 17.f. Genus ergo cum simus Dei non debemus, etc.
marg.|
Item non glorificabant honorifice colendo. Mal. 1.b. Si offeratis claudum, aut languidum nonne malum est ? Offer illud duci tuo, si placuerit ei, quasi dicat non placeret ei. Hoc modo non glorificabant eum Iudei inutilia ei offerentes.
marg.|
Item non glorificaverunt, honeste conversando, 1Cor. 6.d. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro, in bona conversatione exterius. Item non glorificaverunt Deum legem eius recipiendo, excolendo, et edicta eius custodiendo.
marg.|
Unde Is. 43.d. Qui vides multa, nonne custodies contra litteratos, qui apertas habes aures, nonne audies, et Dominus voluit, ut sanctificarent illum, et magnificarent, et extollerent.
marg.|
Item non glorificaverunt Deum, id est eos, qui Domini sunt, id est servos eius, imo nec nuntios eius honorifice recipiendo. De quibus Lc. 10.c. Qui vos audit, me audit. Item non glorificaverunt Deum plus ei credendo, quam sibi, plus in eo sperando, quam in aliqua creatura, plus eum diligendo, quam in aliqua creatura, plus eum diligendo, quam aliquid aliud. Item non glorificaverunt Deum eius honorem querendo. Unde 2Rg. 12.b. Ioab cum obsedisset civitatem Rabbath, et essent in promptu, ut eam caperet, mandavit David, ut honorem haberet de captura civitatis. Heu, quam pauci tales inveniuntur !
marg.|
{7.
14va}
*
marg.|
{a}
Aut gratias egerunt]
tripliciter. Omnia bona, que habent ei attribuendo. Quia dicit Gregorius Qui bona accepta sibi arrogant, suis contra Deum donis pugnant.
marg.|
Item ei vicem rependendo, secundum quod dicit Ps. 115. Quid retribuam Domino, etc.
marg.|
Item ex acceptis debitum servitium impendendo. Unde Mt. 25.c. de servo pigro qui noluit servire de talento sibi commisso quod ei ablatum est.
marg.|
{b}
Sed evanuerunt in cogitationibus suis]
nolentes sequi ordinem nature in Deo, et ideo ei attribuentes, que non conveniunt.
marg.|
{c}
Et obscuratum est]
Nota ordinem littere, et quod est, ita ostendit triplex contra Deum error. Primus, cum dicit :
[Evanuerunt in cogitationibus suis]
Secundus, ibi :
[Obscuratum est cor]
Tertius, ibi
[Dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt]
Hi autem tres modi errandi contra Deum, habentur ab Augustino in 1. libro de Trinitate ubi dicit : Nonnulli ea que de corporalibus rebus, sive per corporeos sensus experta noverunt, sive que humani ingenii, et diligentie vivacitate, vel artis adiutorio percepere, ad res incorporeas, et spirituales ferre conantur, ut ex his illa metiri atque opinari velint, ecce primi. Sunt iterum alii, qui secundum humanam animi naturam, vel effectum de Deo sentiunt si quid sentiunt, hic est secundus error. Est autem aliud hominum genus, qui universam quidem creaturam, que profecto mutabilis est, nituntur transcendere, ut ad incommutabilem substantiam, que Deus est, erigant intentionem, sed moralitatis mole progravati, aut videre volunt, quod nesciunt, aut etiam, quod volunt scire, non possunt, presumptiones opinionum suarum audacius affirmando intercludunt sibimet intelligentie vias magis eligentes scientias suas non corrigere perversas, quam mutare defensam. Primus ergo error est secundum quod hoc ordinat Augustinus ut si quis dicat Deum esse album, vel rutilantem.
marg.|
Et in hoc errore sunt Iudei. Deum dicentes habere lineamenta corporea, unde sunt Anthropomorphite. Secundus error est, ut si quis dicat Deum oblivisci, vel reminisci, et universaliter pati, que patitur anima humana. Tertius error est, quando aliquis dicit de Deo, quod non est in eo, nec etiam simile est reperire in natura.
marg.|
Unde de isto errore subdit Augustinus Periculosius, et inanius evanescunt, qui tertio illo genere erroris a veritate seducuntur, hec suspicando de Deo, que nec in ipso, nec in ulla creatura inveniri possunt.
marg.|
Et numerat Augustinus hos errores secundum ordinem originis eorum. Primo enim homo animalis, et ideo primo loquitur animaliter de Deo, sensibilia, et corporea ei attribuendo. Secundo arctius procedit, et magis errat, attribuens ei que sunt anime. Tertius omnino errat, qui nec similia invenit in natura. Apostolus vero ordinat, et enumerat e converso, quia ordinat eos, secundum maioritatem.
marg.|
Et patet, quod non possunt esse plures, quia aut omnis error de Deo est asserendo aliquid, quod ei non convenit, et attribuendo ei, quod est rei sensibilis, aut quod est rei spiritualis, aut quod nullius rei est. Dicit ergo Apostolus.
marg.|
{b}
Evanuerunt]
etc. quia nec in Deo, nec in creatura invenerunt, quod de ipso dixerunt.
marg.|
{c}
Et obscuratum est]
Hic est secundus error : Nec mirum si talium cor obscuratur, quia quando anima Deo attribuit, quod anime est, ipsa reflectitur in seipsam, in qua quantum in ipsa est non sunt, nisi tenebre, secundum quod dicitur. Gn. 1.a. Et tenebre erant super faciem abyssi. Et Ier. 17.b. Abyssus est cor hominis Iob. 3.d. Circumdedit eum Deus tenebris. Quod intelligens Propheta dicebant. Et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum, sicut lumen mediante quo videmus colores, non est in oculis nostris.
marg.|
{d}
Cor]
Ratio intellectus oculi anime.
marg.|
{e}
Insipiens]
Nec mirum quia vertit dorsum Deo a quo omnis est sapientia.
marg.|
{f}
Dicentes]
etc. cum vellent Deum mensurare per mathematicas lineas, et ei attribuere sensibilibus convenientia, vel arte excogitata.
Numérotation du verset
Rm. 1,21
moraliter
moraliter
marg.|
{c}
Et obscuratum est cor]
per inflexionem rationis ad creaturas, que sunt tenebre.
marg.|
Unde Augustinus in libro Conf. Defluxi in terram, et obscuratus sum.
marg.|
Unde Lam. 4.a. Quomodo obscuratum est aurum, id est pretiosa ratio hominis reflexa ad amorem creaturarum mutatus {7.
14vb} est color optimus, id est similitudo Dei.
marg.|
{d}
Insipiens]
quia si saporaret ea, que Dei sunt, numquam converteret se ad creaturas. Dicitur enim Prv. 27.a. Anima satiata calcabit favum.
Numérotation du verset
Rm. 1,22
marg.|
{f}
Dicentes]
etc. corde per reputationem, vel ore per iactantiam, cum dicatur per contrarium 1Cor. 3.d. Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc seculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Ex propria enim scientia excecatur homo. Unde Hier. 10.c. Stultus factus est omnis homo a scientia sua. Et Iob. 5.e. Per diem, id est propriam scientiam incurrunt tenebras. Is. 47.c. Scientia tua hec decepit te.
Numérotation du verset
Rm. 1,23
marg.|
{g}
Et mutaverunt]
Ecce post errorem sequitur peccatum. Et peccatum triplex. In Deum, ibi :
[Mutaverunt]
etc. In se, ibi :
[Propter quod tradidit]
etc. In proximum, ibi :
[Et sicut non probaverunt Deum]
etc. Et hic est ordo. Primo enim avertentes se a Deo per superbiam secundo recidunt in errorem, tertio in omne genus peccati. Et quod iste sit rectus ordo patet. Quia dicit Augustinus in Enchiridio. Nequaquam dubitare debemus rerum, que ad nos pertinent bonarum causam non esse, nisi bonitatem Dei, malarum vero ab incommutabili bono deficientem, boni mutabilis voluntatem prius Angeli, hominis postea. Hoc est primum malum rationalis creature, aversio a Deo, deinde etiam voluntatibus subintravit ignorantia rerum agendarum, ecce error, et concupiscentia noxiarum, ecce tertium peccatum. Dicit ergo :
[Et mutaverunt]
Hoc est peccatum in Deum, non quia sit primum, sed quia maius est.
marg.|
{b}
In similitudinem imaginis]
etc. id est imaginem homini similem.
marg.|
{c}
Et volucrum]
ut Leda.
marg.|
{d}
Et quadrupedum]
ut apis.
marg.|
{e}
Et serpentum]
Dn. 14.a. Ps. 105. Mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum. Is. 40.a. Cui ergo similem fecistis Deum, aut quam imaginem ponetis ei ? Act. 17.g. Genus ergo cum simus Dei, id est cum simus rationales sicut Deus, non debemus estimare auro, et argento, aut lapidi sculpture artis, et cogitationis hominis divinum esse simile :
[Gloriam]
Non poterat Deus amplius glorificare hominem quam quod eum coleret. Unde Deuter. 4.b. Que est enim alia gens sic inclita ut habeat ceremonias, iustaque iudicia, etc. Ier. 2.c. Populus autem meus mutavit gloriam suam in idolum.
Numérotation du verset
Rm. 1,24
marg.|
{f}
Propter quod tradidit]
Hoc est secundum peccatum in se contra naturam. Et nota quod hoc peccatum positum est iuxta peccatum idololatrie, quod est magnum peccatum in Deum, et istud maximum quod possit homo facere in se.
marg.|
{i}
Ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis]
Hoc etiam peccatum maius est in hoc genere.
marg.|
{g}
In desideria cordis eorum]
que semper vadunt malam viam. Unde non est mirum si et sequentes ea. Ps. 80. dicit : Dimisi eos in desideria cordis eorum. Ex quo sequitur : Ibunt in adinventionibus suis. Sed Sir. 18.d. Post contumelias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Propter hoc rogabat. Sir. 23.a. Omne desiderium averte a me, aufer a me carnis concupiscentias, et concubitus concupiscentie ne apprehendant me, et anime, etc.
marg.|
{h}
In immunditiam]
Sic nominatur hoc peccatum per antonomasiam :
[Ut contumeliis afficiant corpora sua]
quia corpus proprium coinquinatur hoc peccato.
Numérotation du verset
Rm. 1,25
marg.|
{k}
Qui commutaverunt]
Hic ostendit quomodo mutaverunt gloriam, etc. Et continuatur ad proximum. Propter peccatum enim idololatrie ceciderunt in peccatum contra naturam. Unde dicit :
Qui]
id est quia illi.
marg.|
{l}
Commutaverunt veritatem]
idem quod supra dixit :
[Gloriam incorruptibilis Dei]
id est cultum Deo debitum.
[In mendacium]
id est superstitionem, id est falsam religionem, id est cultum idolorum. Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo, id est laudem meam sculptilibus. Vel sic :
[Commutaverunt veritatem]
in hoc quod crediderunt idolum esse Deum, sive e converso Deum esse idolum. Unde Io. 14.a. Ego sum via, veritas, et vita. Via in quantum homo, veritas in quantum Deus. Unde super illud Io. 1.a. In principio, etc. plenum gratie, et veritatis. Glossa gratie in quantum homo ; veritatis in quantum Deus : Et omnis creatura mendacium est, primo vanitas, infr. 8.d. Vanitati enim omnis creatura subiecta est. Sir. 34.a. Qui apprehendit umbram, et sequitur ventum, sic qui attendit ad visa mendacia. Et ita patet quod credere creatorem esse creaturam, est mutare veritatem in mendacium, et e converso,
marg.|
{m}
Et coluerunt]
credendo, sperando, diligendo.
marg.|
{
15va
}
*
{a}
Et servierunt]
thurificando, supplicando, orando, sacrificium faciendo, et similia. Et que differentia sit inter hec duo, patet Ex. 20.a. Non adorabis, neque coles omnem similitudinem. Ibi : Glossa Aliud est colere, aliud adorare. Potest invitus quis adorare, vel adulando regibus idololatris, vel tormentis victus cum sciat, quod idolum nihil est : Colere vero est tam his affectu quam studio se mancipare. Affectu quantum ad spem, et caritatem, studio quantum ad fidem. Recte ergo dividit Apostolus.
[Coluerunt, et servierunt]
quia ex affectu interiori exeunt servitia exteriora.
marg.|
{b}
Qui]
tamen quamvis noluerunt eum colere
[est benedictus in secula, amen]
Vere est ita.
Numérotation du verset
Rm. 1,26
marg.|
{c}
Propterea]
quia ita potius servierunt creature quam creatori.
marg.|
{d}
Tradidit]
id est tradi permisit. Nota quod dicit :
[Tradidit illos Deus in passiones ignominie]
Inter omnes creaturas visibiles homo melior est, et quia in tantum se habuit homo ut se supponeret minori se, colendo idola cum constitutus sit super omnem creaturam se minorem, permisit Deus, ut tantum humiliaretur peccando quod iam non esset quasi homo, et hoc est in passiones ignominie.
marg.|
{e}
Naturalem usum]
invicem mulieres in mulieres, vel indebito modo commiscendo se cum viris.
Numérotation du verset
Rm. 1,26
moraliter
moraliter
marg.|
{d}
[In passiones ignominie]
Passiones appellat peccatum contra naturam, quia in eo patitur natura violentiam quod significatum est in lacu Asphalti, in quo submerse sunt quinque civitates hoc vitio laborantes, in quo nihil vivum potest submergi nisi per violentiam, ad innuendum quod natura humana non demergitur in illud turpe vitium, nisi sibi ipsi violentiam inferat. Unde sup. eod. Ut contumeliis afficiant corpora sua : Unde in hoc peccato reperitur, quod in peccato homicidii. Gn. 4.b. Ecce sanguis fratris tui, etc. Simile Gn. 18.c. Clamor Sodomorum ascendit ad me : Quia in his duobus proprie est clamor nature, quia natura in duobus servatur, in se, et in suo simili. In se violatur per homicidium, in suo simili per sodomiam. Clamat ergo in his peccatis natura, sicut virgo que defloratur. Unde Gn. 6.b. Omnis quippe caro corruperat viam ignominie, quia etiam nec debet nominari hoc vitium Eph. 5.f. « Fornicatio autem, et omnis immunditia, et avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos ».
marg.|
Vel appellat passiones ignominie, quia hominem ignominiosum reddit, et abominabilem propter tenacitatem, et magnitudinem flagitii : Que in undecim consistit.
- Primo in eius citissima ultione. Unde Bernardus flamma gehennalis moram non sustinens execrabilem istam prevenit tollere nationem, alios enim peccatores expectat.
- Secundum est, quia magnitudo enormitatis quodammodo Dominum dubitare coegit, sicut accidit, quando contingit aliquid inopinabile. Unde super illud Gn. 18.c. Descendam, et videbo, etc. dicit : Magna enormitas criminis, que scientem omnia dubitare coegit.
- Tertium apparet in hoc quod terra quasi conscia huius flagitii dissipata est, sicut quando in aliqua civitate factum est malum aliquod non sufficit regi illius punire maleficos in personis nisi et domos destruat malefactorum ut magis vindicetur flagitium : Unde 2Pt. 2.b. Sodomorum, et Gomorrheorum civitates in cinerem redigens.
- Quartum in hoc quod adhuc remanet pena in testimonium, sicut non permittitur de aliquibus quod deponantur de patibulis. Sap. 10.b. Hec Iustum Loth, etc. quibus in testimonium nequitie fumigabunda stat deserta terra.
- Quinto patet in ardore flagitii, ad quod designandum pluit Dominus ignem ad puniendum Pentapolim. Unde in canonica Iude : Facti sunt exemplum ignis eterni.
- Sextum in eius tenacitate, quod significatum est in hoc quod terra illa damnata est. Unde Ez. 16.g. Soror tua Sodoma, et filie eius revertentur ad antiquitatem suam.
- Septimum propter eius fetorem, quod significatum est in hoc quod in sulphure punitum est.
- Octavum propter contagium, ad quod significandum tota vicinia fetore illius loci infecta est. Et ideo Gn. 19.d. Ne stes in omni circa regione.
- Nono, quia hoc peccatum erubescunt etiam diaboli. Unde etsi legatur fuisse incubus sub specie viri, et succubus sub specie mulieris, numquam tamen legitur succubus fuisse sub specie viri. Ideo Ez. 16.d. Dabo te in animas odientium te filiarum Palestinarum, id est demonum qui erubescunt in vita tua scelerata.
- Decimum, quia ipse Dominus in propria persona iudicavit hoc peccatum. { 7.15vb } Unde Gn. 19.e. Igitur Dominus pluit, id est filius Dei, ignem, et sulphur a Domino de celo, id est de Deo patre, quia Deus pater predestinavit quod filius suus accepturus esset humanam naturam, cum eam ita turpiter maculassent homines, voluit se de illis vindicare.
- Undecimo apparet magnitudo huius peccati, quia illi soli qui illo peccato peccant, non recognoscentur esse homines a Domino. Unde Is. 33.b. Proiecit civitates illas, scilicet quinque, non reputavit { 7.16ra } * homines.
- Primo in eius citissima ultione. Unde Bernardus flamma gehennalis moram non sustinens execrabilem istam prevenit tollere nationem, alios enim peccatores expectat.
- Secundum est, quia magnitudo enormitatis quodammodo Dominum dubitare coegit, sicut accidit, quando contingit aliquid inopinabile. Unde super illud Gn. 18.c. Descendam, et videbo, etc. dicit : Magna enormitas criminis, que scientem omnia dubitare coegit.
- Tertium apparet in hoc quod terra quasi conscia huius flagitii dissipata est, sicut quando in aliqua civitate factum est malum aliquod non sufficit regi illius punire maleficos in personis nisi et domos destruat malefactorum ut magis vindicetur flagitium : Unde 2Pt. 2.b. Sodomorum, et Gomorrheorum civitates in cinerem redigens.
- Quartum in hoc quod adhuc remanet pena in testimonium, sicut non permittitur de aliquibus quod deponantur de patibulis. Sap. 10.b. Hec Iustum Loth, etc. quibus in testimonium nequitie fumigabunda stat deserta terra.
- Quinto patet in ardore flagitii, ad quod designandum pluit Dominus ignem ad puniendum Pentapolim. Unde in canonica Iude : Facti sunt exemplum ignis eterni.
- Sextum in eius tenacitate, quod significatum est in hoc quod terra illa damnata est. Unde Ez. 16.g. Soror tua Sodoma, et filie eius revertentur ad antiquitatem suam.
- Septimum propter eius fetorem, quod significatum est in hoc quod in sulphure punitum est.
- Octavum propter contagium, ad quod significandum tota vicinia fetore illius loci infecta est. Et ideo Gn. 19.d. Ne stes in omni circa regione.
- Nono, quia hoc peccatum erubescunt etiam diaboli. Unde etsi legatur fuisse incubus sub specie viri, et succubus sub specie mulieris, numquam tamen legitur succubus fuisse sub specie viri. Ideo Ez. 16.d. Dabo te in animas odientium te filiarum Palestinarum, id est demonum qui erubescunt in vita tua scelerata.
- Decimum, quia ipse Dominus in propria persona iudicavit hoc peccatum. { 7.15vb } Unde Gn. 19.e. Igitur Dominus pluit, id est filius Dei, ignem, et sulphur a Domino de celo, id est de Deo patre, quia Deus pater predestinavit quod filius suus accepturus esset humanam naturam, cum eam ita turpiter maculassent homines, voluit se de illis vindicare.
- Undecimo apparet magnitudo huius peccati, quia illi soli qui illo peccato peccant, non recognoscentur esse homines a Domino. Unde Is. 33.b. Proiecit civitates illas, scilicet quinque, non reputavit { 7.16ra } * homines.
marg.|
{a}
Et sicut non probaverunt]
ut dictum est, talis in eis fuit ordo secundum quod ostendit. Primo eos esse superbos, ex superbia excecatos, ex excecatione triplex peccatum incidisse, in Deum, et in se, de quibus iam habitum est, hic autem de peccato in proximum exequitur. Et ostendit quod similiter ex excecatione ceciderunt in istud :
[Et sicut]
vel
[quia]
Lege ergo secundum quod est ibi :
[Quia]
sic.
[Et quia non probaverunt]
id est non putaverunt.
marg.|
{b}
Deum habere in notitia]
peccata, id est ex hoc quod non putaverunt quod Deus cognosceret peccata eorum. Et sic ly
[Deum]
construitur intransitive ad
[habere]
Ideo inquam.
marg.|
{c}
Tradidit illos]
Vel potest ibi esse
[sicut]
et tunc sic continua.
[Et sicut non probaverunt se Deum habere in notitia]
id est quia per creaturas que probant creatorem non venerunt ad cognitionem Dei. Ideo
[tradidit]
etc. Sic ly
[Deum]
construitur intransitive
6 ad
[habere]
Modo exponitur ut negatio feratur ad verbum habendi, ut videas differentiam harum trium sententiarum. Notandum quod quidam eorum ex negligentia non habuerunt notitiam creatoris, scilicet per creaturas, cum tamen possent.
6 intransitive]
corr.,
intransive
Ed1703
marg.|
Et hec est vera expositio in littera, que prima debet esse. Alii cognoverunt Deum, sed non adverterunt quod cognosceret peccata eorum. Tertii cognoverunt Deum, sed crediderunt quod Deus non haberet notitiam de peccatis eorum.
marg.|
Et hoc est :
[Putaverunt Deum non habere notitiam]
De primis Ps. 13. Dixit insipiens in corde suo, non est Deus.
marg.|
Et Ex. 5.a. Quis est Deus ut obediamus ei. De aliis qui non adverterunt quod Deus videret opera eorum. Is. 29.c. Dicunt quis videt nos, et quis novit nos, perversa est hec cogitatio vestra. De tertiis qui crediderunt quod Deus ignoraret peccata eorum. Sir. 23.c. Omnis qui transgreditur lectum suum contemnens in animam suam, et dicens : quis videt me ? peccatorum meorum non memorabitur Altissimus. Ps. 9. Oblitus est Deus, avertit faciem suam, etc.
marg.|
Sed ipse dicit Ier. 23.e. Si occultatur vir in absconditis et ego non videbo eum, quasi dicat non. Et subdit quasi causam, dicens : Celum et terram ego impleo, ergo ubique ego sum, et ideo video quicquid fit, et ubicumque fiat. Dicit ergo :
[Et quia non putaverunt]
etc. tradidit illos.
marg.|
{d}
In reprobum sensum ut faciant]
Ps. 9. Non est Deus in conspectu eius, et ideo inquinate sunt vie illius in omni tempore. Hic reprobus sensus est. Quando dicit in corde suo illud Tb. 4.c. Probus sensus est : Non facias alii quod tibi non vis fieri, talis saporat malum esse malum. Etiam illud Mt. 7.b. Quecumque vultis ut faciant vobis homines, eadem facite illis. Et hoc est saporare dulcedinem boni, quia dulce. Sed multi traditi sunt in reprobum sensum ponentes dulce in amarum, et amarum in dulce, sicut dicitur Is. 5.e.
marg.|
{e}
Que non conveniunt]
naturali rationi, sive legi naturali quod idem est.
marg.|
{f}
Repletos omni iniquitate]
id est omni peccato. Unde statim quasi subdidit iniquitatem, et enumerat viginti unum peccata ad proximum. Quod sic potest probari. Septem sunt capitalia, et tripliciter contingit, corde, ore, opere. Multiplica ergo illa septem in hec tria, et habebis viginti unum. Que autem sunt cordis, que oris, que operis difficile est assignare. Dicitur ergo :
[Repletos omni iniquitate]
In hoc notatur peccatorum abundantia. Os. 3.a. Non est veritas, non est misericordia, non est scientia Dei in terra, maledictum, etc. et sanguis sanguinem tetigit.
marg.|
{g}
Malitia]
Glossa Malitia est quando aliquis damnum molitur alicui. Unde de viro iusto dicitur : Non fecit proximo suo malum.
marg.|
{h}
Fornicatione]
Glossa fornicatio omnis usus carnalis commixtionis preter legitimum concubitum. Ier. 5.e. Equi amatores in feminas, unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.
marg.|
{i}
Avaritia]
est multa acquirere, nec superflua pauperibus erogare. Am. ult. a. Avaritia in capite omnium, quasi signum diaboli. Ier. 6.c. A maiore usque ad minorem omnes avaritie student.
marg.|
{a}
Nequitia]
Glossa Nequitia est temeritas, quando quis audet quod nequit. Ideo dicit Glossa super Ier.
marg.|
{c} . 48. audacia precipitata plus audet quam possit.
marg.|
{b}
Invidia]
Glossa id est dolore boni alieni. Invidus enim dicitur qui alterius felicitate torquetur, et sic inducitur in duplicem passionem. Cum autem quod ipse est alium esse non vult, aut alium videns meliorem, dolet se non esse Similem. Hec est fera pessima que devoravit Ioseph, accrescentem. Gn.
marg.|
{c} . 37.g. Mirum est de invidia, que bellum habet contra omne bonum, cum nullum aliud peccatum sit quod non habeat pacem cum aliqua virtute, ut superbia diligit humilitatem in alio, et sic de aliis.
marg.|
{c}
Homicidiis]
Glossa Pluraliter dicit, quia sunt homicidia actus et voluntatis. Ez. 22.f. Principes eius in medio eius, quasi lupi rapientes predam ad effundendum sanguinem.
marg.|
Sicut enim lupus licet non esuriat, tamen si potest interficit animalia, sic quidam homicide homines.
marg.|
{d}
Contentione]
Glossa Contentio est impugnatio veritatis per confidentiam clamoris. Prv. 10.c. Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est. Et ibid. 16.d. Homo perversus suscitat lites. Ps. 139. Vir litigiosus non dirigetur in terra.
marg.|
{e}
Dolo]
Glossa Dolus est quando aliud agitur, et aliud simulatur Eccl. 9.d. Est qui nequiter se humiliat, interiora autem eius plena sunt dolo.
marg.|
{f}
Malignitate]
que ut dicit Glossa est mala voluntas, cum ultra non potest, vel de beneficiis gratiam non referre. Is. 1.e. Auferte malum cogitationum vestrarum.
marg.|
{g}
Susurrones]
inter amicos discordiam seminantes.
marg.|
{h}
Detractores]
Glossa Qui aliorum bona negant, vel invertunt. Lv. 19. Non eris susurro vel criminator in populis.
Numérotation du verset
Rm. 1,30
marg.|
{i}
Deo odibiles]
Sed potius videtur quod debuit dicere : Superbos Deo odibiles, quia Iac. 4.b. Deus humilibus dat gratiam, superbis autem resistit Deus, quia summe bonus diligit bonum, et magis bonum magis diligit, et eo ipso quod odit malum, et magis malum magis odit.
marg.|
Sed constat quod superbia est magis malum. Solvit Glossa dicens. Et ne levia putentur susurratio, et detractio quia in verbis sunt, addit de eis.
[Deo odibiles]
Vel alia ratione, quia hec duo magis impugnant gratiam. Gratia enim in homine ordinat eum in se et ad proximum. Susurrando autem impugnant gratiam in quantum ordinat eum ad proximum, detractio in quantum ordinat hominem in se. Et propter hoc dicitur
[Deo odibiles]
et gratie Dei.
marg.|
{k}
Contumeliosos]
qui dictis vel factis contumelias inferunt, etiam turpia, ut dicit Glossa Prv. 14.a. In ore fatui virga superbie.
marg.|
{l}
Superbos]
Glossa in honoribus.
marg.|
{m}
Elatos]
qui nolunt pati priorem vel parem. Abd. 1.a. Superbia cordis tui extulit te.
marg.|
{n}
Inventores malorum]
qui novum genus mali cuiuscumque inveniunt verbo vel opere. Ps. 27. Propter nequitiam adinventionum ipsorum irritaverunt eum. Et Ps. 80. et 105. Ibunt in adinventionibus suis. Is. 3.b. Adinventiones eorum contra Deum ut provocarent oculos maiestatis.
marg.|
{o}
Parentibus]
Glossa carnalibus vel spiritualibus.
marg.|
{p}
Non obedientes]
sed feris indomitiores. Eccl. 3.a. Qui timet Deum, honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt in verbo et opere, et omni patientia.
marg.|
{q}
Insipientes]
Glossa Non discernentes inter bonum et malum. Unde insipiens est qui non saporat unumquodque sicut est. Ps. 93. Insipientes aliquando sapite.
marg.|
Sed Eccl. 1.c.7 Execratio autem peccatoribus sapientia, etc.
7 c.]
coniec.,
cap.
Ed1703
marg.|
{r}
Incompositos]
habitu et incessu8. Ecclesiastici 19.d.b : « Amictus corporis et risus dentium, et ingressus vel incessus hominis enuntiant de illo ». Is. 3.c. Ambulaverunt collo extento et nutibus oculorum ibant. Sed dicit Ps. 139. Neque elati sunt oculi mei. Et dicit Mellinus. Mulieres in incessu serpentes fuerunt, et omnis gradus earum superbia repletur. Et {
16vb
}
Glossa hic. Incompositio corporis indicat inequalitatem mentis scilicet.
[Sine affectione]
Glossa sine dilectione proximi. Quia ut dicit Apostolus ad Phil. 3.a. Videte canes, videte concisionem, iam facti sunt homines canini invicem.
b Sir. 19, 27.
8 incessu] + .1.
Ed1703
marg.|
{t}
Absque federe]
id est sine societate. Dicite Glossa Is. 24.a. Dissipaverunt fedus, sempiternum, id est quod deberet esse sempiternum. Unde Ez. 17.e. Redarguit dominus Sedechiam, quia irritum fecit fedus quod habebat cum Nabuchodonosor. Quid ergo de Christianis invicem confederatis.
marg.|
{u}
Sine misericordia]
Glossa quia non compatiuntur miseris. Os. 6.b. Misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens nubes et ros multum valent in mane, sed nihil vel parum in fervore diei segetibus, ita misericordia vestra in necessitate et tribulationibus.
Numérotation du verset
Rm. 1,32
marg.|
{x}
Qui cum iustitiam Dei cognovissent]
Unde est quod ita repleti sunt predictis ? Respondet, quia cum possent cognoscere iustitiam Dei quomodo punit peccata, quia scriptum est in corde uniuscuiusque, quod summe odit malum.
marg.|
{y}
Non intellexerunt]
id est intelligere neglexerunt.
marg.|
{z}
Non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus]
quia Ps. 124. Declinantes autem in obligationem, per consensum adducet Dominus etc. Et ideo dicit alibi. Ps. 138. Si occiderit peccatores Deus, id est quia occides, viri sanguinum declinate a me, quasi dicat, nolo esse propinquus per consensum. Unde 1Rg. 15.b. Dixitque Saul Cyneo, Abite, recedite atque discedite ab Amalech, id est non consentiatis peccatoribus ne forte involvam te cum eo, quia Nm. 19. Qui tangit pollutum pollutus est.
Numérotation du verset
Rm. 1, moraliter
marg.|
{b}
Prohibitus sum]
Hoc fuit propter peccata Romanorum. Similiter propter peccata populorum pluries claudit Dominus ora prophetarum. Ez. 2.g. Adherere faciam linguam tuam palato tuo, et eris mutus, etc. quia domus exasperans est. Ier. 3.b. Polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis, quamobrem prohibite sunt stille pluviarum, id est Predicatores, et serotinus imber non fuit, id est predicatio, que fuit ad maturandum segetes, id est bona opera, que inceperunt. Is. 5.b. Mandabo nubibus meis, etc. Prv. 25.d. Ventus Aquilo, id est peccatum, dissipat pluviam, id est predicationem.
marg.|
{d}
Ut aliquem fructum]
quia profectus audientium reputabitur predicatoribus ad premium Ct. ultimo d. Mille tui pacifici, et ducenti his, qui custodiunt fructus eis. Quia fructum habebunt pro labore proprio, et pro profectu subditorum, quos docent Ier. 15.d. Si converteris convertam te. Sed quem fructum querit Apostolus ? Numquid temporalem. 2Cor. 12.e.c"Non quero que vestra sunt sed vos. Non enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. Ego autem libentissime impendam, et superimpendar pro animabus vestris". Modo potest vere dici. Omnes querunt, que sua sunt, non que Iesu Christi. Phil. 2.c.
c Cf. 2Cor. 2, 14-15.
marg.|
{h}
Debitor sum]
Doctores enim et predicatores tenentur subditis ex talento commisso. Mt. 25.c. Nonne oportuit, etc. nummulariis, id est facientibus bona opera. Sed multi vellent esse debitores.
marg.|
{e}
Grecis]
id est sapientibus.
marg.|
sed non {f}
Barbaris]
id est idiotis. Sed Apostolus, qui tantus fuit predicator, Grecis, ac Barbaris, sapientibus, et insipientibus, non tantum, eis qui prope, sed et vobis Romanis qui non estis prope. Contra illos, qui semper prope volunt predicare.
marg.|
*
marg.|
{a} Non
marg.|
Sive religionis gratia. Contra. Adhuc fere omnes erant idololatre : Λ necdum erat ibi locus orationis. Solutio : Romam veniebant non, quod tunc Roma locus esset sanctus vel religionis, sed quia sic causa penitentie mundum circuibant aliqui Christiani penitentes, et forte magis veniebant Romam, ut pluribus bonum exemplum ostenderent propter maiorem populi concursum, et ita religionis gratia, non quidem Romanorum. Sed putetis culpa vestra fieri, quod non veni ad vos. Dignos vos paretis, ergo poterant se facere dignos, sed huiusmodi dignitas non erat, nisi respectu gratie, ergo poterant mereri gratiam. Contra Augustin. Peccator non est dignus pane quo vescitur, multo minus se potest facere dignum gratia. Ad hoc dic. Ut dignos, etc. id est ut non indignos. Etsi enim homo sit in peccato, potest tamen multa bona facere, {7.
10vb} ut sic non repugnet gratie, sicut Corboliensis exponebat illud : Alius modus redemptionis fuit Deo impossibilis, id est non fuit impossibilis, quasi ex impossibilitate non fuit, vel impotentia, quod non redemit nos alio modo. Qualiter autem se dignos efficere possunt, ostendit subdens : A vitiis carnalibus abstinentes.
marg.|
Item dignos, sicut vas pulchrum, et mundum dignum est infundi pretioso liquore. Aliis quidem sinat predicare verbum Dei, etc. si queratur, quare magis velit Dominus istis predicari, quam illis ? Hec est ratio : O altitudo sapientie, et scientie Dei. Et Mt. 11.c. Ve tibi Corozaim. Ve tibi Bethsaida, quia si in Tyro, et Sidone facte essent virtutes, etc. Non queratur ergo a Domino, quare ibi, et ibi non. Ideo dicit Ps. 35. Iudicia Domini abyssus multa. Ideo dispensatione sua sinit illis predicare, illis non. Et est dispensatio qua Deus ordinat res in suo loco, et tempore, secundum quod videt expedire rei sue publice. Sed hoc est de secretis Chusi. Sed etiam quia erant inter eos. Hic habemus quod omnibus scripsit, tamen dixit supra se scribere solis sanctis, scilicet dilectis a Deo. Omnibus, quia potens erat sua epistola omnibus prodesse, tamen solis sanctis, quia illis ad utilitatem, sicut Christi passio omnibus profuit ad sufficientiam, solis preelectis ad efficientiam. Ut vos fructificetis, in operibus virtutum, que sunt fructus, quia per ea frui meremur Deo. Gal. 5.d. Ut ego premium pro nobis acquiram.
marg.|
Sed nonne in bonis tantum meretur voluntas, quantum, et opus ? Ad quid ergo dicit se premium pro via acquirere ? Dic, quod etiamsi par caritas, par premium, non tamen par caritas facit equam pene dimissionem. Et ideo ex opere Apostolus posset mereri pene dimissionem, vel augmentum gratie sicut constructio cenobii magis facit ad dimissionem pene, quam denarium dare, paribus in uno, et eodem circunstantiis. Sed contra, voluntate, et opere plus demeretur, quam voluntate, ergo plus mereri debemus voluntate, et opere, quam voluntate. Dic non est simile, quia ex eadem radice ex qua est premium, surgunt voluntas, et opus, scilicet ex caritate, malum autem ex genere, et circunstantiis, et ideo non est simile de bono, et malo, quia malum non habet radicem unam, sicut bonum opus meritorium, immo quantitas peccati attenditur secundum genus peccati, et circunstantias. Eo enim quod malum facimus mali sumus, sed non eo quod bonum boni, meritum autem sicut diximus attenditur penes radicem.
marg.|
Unde Deus non attendit quantum, sed ex quanto. Unde Prv. 16.a. Spirituum ponderator est Dominus : Pondus autem caritas, et ideo quanta est caritas, tantum est meritum, tamen ex opere addito voluntati, ut dictum est, meretur maiorem dimissionem pene quam ex sola voluntate ; et in tantum meretur radicationem, et confirmationem caritatis, et aliarum virtutum, et quedam specialia accidentalia gaudia, quam habebunt plus in Paradiso. Et iterum per opus dicitur augeri premium, quia vix potest esse quin in exercitatione operis augmentetur caritas, quia augmentata augmentatur premium.
marg.|
Lacessit, id est provocat. Si illi rei, vel sibi, in illa re. Assentiri verbum deponens est. Ab eis omnis Philosophia. Argumentum, quod omnis Philosophia despicienda est. Hoc quidem verum est si dirigatur, et supponatur Theologie. Hec enim sunt vasa aurea, et argentea mutuata ab Egyptiis. Ex. 12.c.
marg.|
{g}
Sapientibus, et insipientibus]
ergo eadem ratione Episcopus equaliter debet ire ad visitandos pauperes, et divites, quod verum est, nisi aliqua subsit ratio, ut si requiratur a divitibus non veniat cito, citius scandalizantur quam pauperes. Sapientes vero dicit, de quibus Lc. 16.b. Filii huius seculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
marg.|
Missus ad omnes, et adeo donum omnium linguarum accepit, ut dicit Origenes super hunc locum. Et ut ipsemet testatur 1Cor. capitul. decimo tertio. Nulli enim gentium populo, et cetera. Ergo omnibus gentibus missus erat, et tamen non ivit ad omnes. Ex quo patet, quod si duobus debeo, et non possum utrique solvere, solvendo cui voluero liberatus sum. Non est verum, neque est vera gratia. Unde et hic est instantia illius.
marg.|
Λ argumentationis : Teneor hoc facere, et possum, et est tempus, et locus, et non facio, ergo transgredior. Magister gentium. Gal. 2.b. Qui operatus est Petro in apostolatu, etc. Alterius culpa remansit.
marg.|
Verum est propter peccata eorum quos faciebat indignos hoc bono. Si caput inquietum. Unde cui caput infirmum, etc. Romanorum pacem, que est reconciliatio ad Deum. Se iactet, de circunventione eorum, et oppressione in peccatis. Et ut meliores fructus : Ergo Apostolus meliorem fructum habuit de conversione Romanorum, quam aliorum. Contra : Apostoli erga omnes eadem voluntas, ergo idem premium. Solutio : Dicendum est, quod multa sunt partialia gaudia preter substantiale gaudium. Unde idem substantiale premium, sed multi partiales fructus. Sicut Arrii pena est, et preter illam multe partiales de his quos videt venire ad se per heresim suam. Origenes Nescitur quanta sit pena Arrii, etc.
marg.|
Vel meliores, quia exemplo Romanorum plures convertebantur. Crucem Christi putant ignominiam 1Cor. 1.d. Iudeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, etc. Ideo institutum est, ut crux fiat in fronte, ubi maxime apparet verecundia.
marg.|
Unde Ier. ult. b. In malo. Frons meretricis, etc. Et Is. 48.a. Nervus ferreus cervix tua, et frons tua erea : Propter hoc dicit Hieronymus. Malo esse rusticus Christianus, quam Urbanus hereticus.
marg.|
Qui non recte tradiderant, idest illos, qui primo predicaverunt Romanis. Gloriari deberent. Ideo etiam diaconus lecturus Evangelium primo signat librum, quasi dicat liber crucifixi.
marg.|
Secundo frontem, quasi non erubesco Evangelium. Tertio os, et pectus, quasi dicat corde credo, et ore confiteor crucifixum.
marg.|
Et etiam sacerdos post confectionem signat, corpus Christi licet non indigeat benedici, sed quasi dicat, hic est a quo omnis benedictio, vel hic est crucifixus quem confiteor.
marg.|
Cum Apostolo, Gal. 6.d. Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Non infirmitatem.
marg.|
Infirmitatis fuit humanitas Christi respectu divinitatis, sed virtus, aereas potestates debellando, quia per incarnationem devicit diabolum.
marg.|
Iob. 40.d. An extrahere poteris Leviathan hamo ? Sed numquid amplius predicabat, et divinitatem, et humanitatem Christi, vel numquid predicabat humanitatem in utroque respectu ?
marg.|
Responsio. Evangelium : annuntiat virtutem non infirmitatem, id est quod Dei virtus fuit, quod factus homo, non infirmitas. Quod enim infirmum, 1Cor. 1. Fortius est hominibus, id est omnibus, que faciunt homines. Per doctrinam Evangelicam peccatum, etc. Contra : Solus Deus dimittit peccata, non ergo Evangelium. Consequens ponitur pro antecedente, nam Evangelium confert antecedens ad peccati dimissionem, ex predicatione enim Evangelica preparat se homo, et statim sequitur, quod Dominus gratiam, per quam dimittuntur peccata. Fiunt Λ miracula, Mc. 3.c. Dedit ei potestatem curandi omnem infirmitatem, et eiiciendi demonia, etc. ut nova facerent, qui nova predicabant, Mc. ult. d. Illi autem profecti predicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Virtuti, facienti miracula, 1Cor. 4.d. Non in sermone est regnum Dei, sed in virtute.
marg.|
Qui quod tradiderant in reprehensione veniebat, idest qui tradiderant, quod in reprehensionem eorum veniebat, id est quod erat reprehensibile, vel propter, quod ipsi erant reprehensibiles. Virtutis testimonio, idest nihil, quod dicerent miraculis confirmabant. Et dat salutem, id est docet preparari ad suscipiendam gratiam, per quam est salus. Ut a secunda morte, Can. Iude d. Bis mortue, Apc. 20.b. Beati qui habent partem in resurrectione prima, in his secunda mors non habet potestatem.
marg.|
Item Apc. 2.c. Qui vincit non ledetur a morte secunda. Signatus ministerio crucis, id est sacramento crucis, ut in baptismo in quo fit crux.
marg.|
Quod in greco manifestum est, quia per hoc nomen, greco, apud grecos est nomen, quod idem significat, quod Gentilis.
marg.|
Esse sub lege, id est sub legalibus. Utpote etiam alios seducentes, quasi dicat magis est necessarium Evangelium Iudeis, qui peiores sunt, et sic humiliat eos, qui extollebantur de lege. Quia est ei, id est credenti. In iustitiam, id est iustificationem.
marg.|
Quod clare ostenditur, scilicet quod gratia est causa salutis. Iustitia Dei est qua gratis iustificat impium. Imo misericordia Dei iustificat, iustitia autem punit.
marg.|
Solutio : Iustitia Dei potest sumi intransitive, id est iustitia, que est Deus, et ly qua in ratione cause efficientis, et sic est falsa, imo misericordia iustificat impium.
marg.|
{7.
11vb} Vel potest construi possessorie, et ly qua formaliter construetur, et sic est vera, quia iustitia causata iustificat, sicut aliquis est albus albedine.
marg.|
Vel dic, quod iustitia hic dicitur iustificatio, qua, scilicet et in qua iustificat, quia iustitia quatuor continent gradus, gratiam, motum liberi arbitrii, contritionem, et remissionem peccati.
marg.|
Unde quo ad primum gratis, vel iustius sumitur gratia, vel habitus omnium virtutum.
marg.|
Sed quare dicit per fidem, cum sit species iustitie ? Quia introducit alias.
marg.|
Unde prudentia prima petit campum, etc. Alii dicunt, quod non necessario fides elicit omnem modum virtutis. Dicit tamen Apostolus, per fidem, quia natura est prima.
marg.|
Velata est, et ideo Iudei nescientes, habent pallium super caput, quando sunt ante rotulam, nos autem econverso : Et per hoc significatur, quod veritas, et iustitia legis ex velata est.
marg.|
Hoc etiam significatum est, Ex. 34.d. In velatione faciei Moysi. In novo revelatur, et ideo revelato, et velato audimus Evangelium. Quia impertiendo eam. Ex hoc patet, quod iustitia sumitur hic pro iustitia creata. Dum dat fidem, scilicet per sacramenta, que conferunt gratiam, vel dat dum docet quid sit credendum.
marg.|
Unde infr. 10.d. Fides ex auditu, etc. Qui crediderit, Mc. ult. d. Salvus erit, salute gratie. Vel iustitia Dei est, quia quod promisit dedit.
marg.|
Si ergo, quod promisit dedit, et hec iustitia, sed promiserat se dare gratiam homini : Si enim convertatur, Za. 1.a. Convertimini ad me, et ego convertar ad vos : Ergo si non dat iniuste agit, ergo peccat, quod falsum est.
marg.|
Preterea sic, quod promittit isti gratiam ab eterno per prescientiam, ergo tenetur ei ex iustitia reddere, quod iterum falsum est.
marg.|
Solutio : Promittere Dei dupliciter dicitur : Promittere enim est, quod in prescientia Dei fixum, quod congruo tempore habet dare manifestum, ut patet per Glossa ad Tit. in princ. Dicit enim, quia in se eterno fixum erat antequam tempus esset.
marg.|
Tali promisso non tenetur Deus iustitia, nisi iustitia large dicatur, sicut nec ego si propositum habeo, quod dem tibi cappam.
marg.|
Item promittere est velle suum declamare, sicut fecit de filio suo per prophetas.
marg.|
Tale promissum est iustum, quod reddat supple manens promissum. Quod ideo dicimus, quia si non venisset non fuisset promissum, et ideo potuit non esse promissum. Negat Deum veracem, imo nullus est, qui non dicat, quod numquam est mendax.
marg.|
Solutio : Cum Deus pater promiserit filium suum, et Iudei negant misisse eum, in hoc negant eum esse veracem in promissis.
marg.|
Ex fide in fidem, id est qui transit ab articulo in articulum, et hoc appellat fidem. Propter omnes partes fidei, etc. Hinc videtur fides haberi pro articulo uno credito : Similiter caritas de uno homine dilecto.
marg.|
Solutio Non est verum, quia fides communis est habitus, unde non est etiam fides informis, nisi credat omnes articulos fidei. Quod hic dicitur de fide in fidem, intellige de motu, sicut illud de virtute in virtutem, vel intelligitur de Cathechizatis, qui primo in uno articulo instruuntur post in alio.
marg.|
Ubi unus Deus colebatur, ergo Iudei habebant fidem unius Dei.
marg.|
Sed econtra, Act. 8.c. Qui cum venissent oraverunt, etc. Glossa Quia ante in patrem credebant, et Spiritum sanctum, 1Io. 2. Frustra patrem colit, qui filium negat, sed Iudei non frustra colebant, ergo filium non negabant.
marg.|
Solutio. Ideo dicitur, quod unum Deum colebant, quia Dt. 6.a. Expressum erat : Audi Israel, Deus tuus unus est, et non erat expressum de Trinitate, tamen implicite credebant, sed in novo testamento explicite habetur de Trinitate.
marg.|
Dicit ergo : Ex fide veteris testamenti, ubi unus Deus colebatur, in fidem novi testamenti, id est oportet, quod quandoque moveatur in Deum unum, quandoque in trinum.
marg.|
Ex fide prime resurrectionis, que est per gratiam, Apc. 20.b. Beatus, qui habet partem in resurrectione prima. Ex fide seminantium, Io. 4.e. Non ergo esset iustitia fidei, etc.
marg.|
Dixerat fides est eorum, que non videntur, etc. Inde concludit : Non ergo esset iustitia fidei, etc. Ex hoc sequitur, {7.
12ra} quod credere, que non videmus est iustitia fidei. Contra Io. 16.b. Arguet mundum de peccato, et de iustitia, etc. Ibi Glossa Vera iustitia est credere, quod non vides, ergo fides est iustitia. Quid est ergo, quod dicit hic, iustitia fidei, cum nihil sit suiipsius. Preterea sancti, qui sunt in paradiso secundum hoc non habent veram iustitiam, quia quod credunt non est eis absconditum, sed vident illud aperte.
marg.|
Solutio : Iustitia fidei sumitur intransitive, id est que est fides. Fides enim est species iustitie, secundum quod iustitia large sumitur. Fide enim reddit homo Deo, quod suum est, idest suum intellectum, ut plus credat Deo, quam proprio intellectui.
marg.|
Ad illud, quod obiicitur de his, qui sunt in paradiso, dicendum est, quod imo verissimam habent iustitiam fidei, quia de illis etiam, que vident magis credunt Deo, quam sibi, sicut ille, qui in presenti haberet iustitiam fidei, si ea, que non videntur ab eo, et creduntur fierent ei visibilia, dum magis paratus esset Deo credere de eis, que sibi. Vel potest dici, quod iustitia dicitur hic qua aliquis dicitur iustus, et sic sumitur pro collectione virtutum.
marg.|
Sed quia fides est prima omnium omnesque introducit, ideo dicitur iustitia fidei, et sic est ibi transitiva constructio. Ministratur, id est servitur. Nisi fruatur Deo, perfecte, quod dicimus, quia est in presenti fruimur Deo, scilicet. Pro eo quo creditur, id est pro fide formata, et pro eo, quod creditur, sic fides nihil aliud est, quam collectio articulorum.
marg.|
Et hec est fundamentum, Hbr. 11.a. Fides est substantia, id est fundamentum. Omnium bonorum, que speramus nos habituros. Alia vero demonum est, ergo demones fidem habent.
marg.|
Ad idem Iac. 2.d. Demones credunt, et contremiscunt, Glossa Quod plus est. Ergo plus est credere demonum, quam hominum, sed in homine credere est a fide informi, vel formata, ergo, et in demonibus, ergo habent fidem. Preterea Glossa Ita est credere Deo, et credere Deum, et credere in Deum, et duo prima sunt demonum, et hominum, ergo credere Deo demonum, sed credere Deo est credere omnia verba de Deo, vel Deum veracem in omnibus, sed Deus Christus dicit.
marg.|
Ego, et pater unum sumus, ergo diabolus credit hoc esse verum. Sed hoc credere non nature solum, quia supra naturam est. Similiter neque vitii, quia hoc meritorium est gratie, ergo demones habent gratiam, ergo fidem.
marg.|
Item Ez. 28.c. Omnis lapis preciosus operimentum tuum. Sardius, Topazius, Iaspis, etc. Glossa Iaspis id est viror fidei, ergo habent virorem fidei, ergo fidem. Contra fides, sive informis, sive formata virtus est.
marg.|
Sed dicit Augustinus , quod virtus est, quia nemo male utitur, ergo fide diabolus non potest male uti, ergo non omni motu suo diabolus peccat.
marg.|
Contra 2Cor. 6.d. Que conventio Christi ad Belial, Glossa Diabolus omnia male agit, sicut Christus omnia bene.
marg.|
Solutio Dicunt magistri quod hec verba non Augustini sunt sed magistri. Sustinendo tamen, quod sunt verba Augustini dicendum est quod diabolus non habet fidem informem, sed distinguendum est nomen fidei, quia fides quandoque dicitur ipse habitus, quandoque motus, sicut ibi, fides est credere, quod non vides. Dicendum est igitur, quod hic distinguitur motus fidei non fides.
marg.|
Unde quod dicitur hic. Alia est demonum, etc. hec non est alia fides, nec aliud credere est demonum, et nomine tenus Christianorum, sed hec est differentia, quia credere in demonibus non surgit a fide informi, vel formata, sed a flagellis, in homine autem ab habitu formato, vel informi. Ad illud autem, quod opponitur. Demones credunt, et contremiscunt, et dicit Glossa quod plus est dicendum quod hoc dicitur, quod ex illo motu credendi generatur in eis timor, sed licet quidam mali homines credant, tamen ex hoc non generatur in eis timor.
marg.|
Ad aliud, quod opponitur, quod credere Deum, et credere Deo sunt demonum, et hominum dicendum quod demones credunt vera esse, que dixit filius Dei in universali, tamen in particulari non credunt esse vera.
marg.|
Unde non credunt, quod filius Dei dixerit hoc. Ego, et pater unum sumus, secundum quod nos credimus hoc, et si audiret Deum dicentem hoc, diceret verum est, sed respondet non esse verum, sicut tu credis Christiane. Si iterum obiiciatur, quod demones dicant in Evangelio. Fili Dei, ut quid venisti ante tempus torquere nos, et ita credebant eum esse filium Dei.
marg.|
Dicendum est, quod non credebant, quod esset filius Dei per unionem, sed quia meliori modo erat ibi, quam in alio homine.
marg.|
Ad illud Iaspis est viror fidei, dicendum quod ibi sunt {7.
12rb} quedam Glossa ex superabundanti, quod patet per quamdam aliam Glossa que dicit. Significat fideles, qui sunt redempti sanguine, etc.
marg.|
Primo enim exponitur de rege Egypti, secundo de diabolo, tertio de Angelis. Dicendum ergo. Viror fidei, idest comprehensio, que succedet loco fidei. Vel appellat virorem fidei quemdam naturalem habitum ad credendum in Diabolo si fidem haberet. Nomine tenus christianorum, qui habent nomen Christiani, et non rem. Quia sociam non habet caritatem, ergo caritas prima est, et causa omnium virtutum.
marg.|
Contra 1Tim. 1.b. Caritas est finis precepti de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Ergo de fide caritas, ergo fides causa caritatis, non igitur caritas causa fidei.
marg.|
Preterea, aut loquitur Apostolus de fide informi, aut formata. De informi non, quia talis non generat caritatem, sed de formata, ergo fides formata precedit caritatem, ergo caritas non informat fidem.
marg.|
Preterea, aut sumitur forma informans rem, vel ut paradigma, sive exemplaris.
marg.|
Si informans, ergo caritas est in omni subiecto in quo virtus, cum informet virtutem, sed virtus in omni vi anime, ergo caritas est in ratione, quod falsum est. Si sumitur, ut paradigma, ergo precedit omnem virtutem, et ita fidem, quod falsum est.
marg.|
Preterea informat fidem, et spem, ergo non recipit numerum cum illis.
marg.|
Contra 1Cor. 13.d. Nunc autem tria hec, fides, spes, caritas, maior autem horum est caritas.
marg.|
Solutio Quidam dicunt, quod hec verba sunt magistralia, sed potest sustineri, quod sint sanctorum, dicendo quod nomen caritatis quandoque est nomen specialis virtutis, quandoque nomen generale. Hic autem sumitur, secundum quod nomen est generale ad omnes virtutes, et sic est forma omnium.
marg.|
Virtus enim dicitur virtus inquantum munit nos contra peccata, dicitur gratia inquantum gratis datur a Deo, dicitur autem amor inquantum unit nos Deo. Sic omnis virtus est amor, secundum quod dicit Augustinus . Brevis, et summa definitio virtutis ordo amoris, id est amor ordinatus.
marg.|
Vel dicitur forma omnium, quod facere propter Deum est proprie caritatis, et ipsa omni alii virtuti dat hoc, et ab hoc informatur omnis virtus, quia ergo alie virtutes mutuant finem suum ab ea, ideo dicitur forma earum. Hec est fides catholica, etc. idest collectio articulorum.
marg.|
Sed si articuli essent enumerabilia, cum enumerabilia sint infinita, et ita impossibile est omnia credere, iam impossibile esset aliquem salvari, et ita falsa est opinio illa, que dicit, quod enumerabilia sunt articuli.
Solutio. Sustinendo illam opinionem, dicendum quod si sunt infinita, ly hec demonstrat ea in specie, non in numero.
Solutio. Sustinendo illam opinionem, dicendum quod si sunt infinita, ly hec demonstrat ea in specie, non in numero.
marg.|
Solet autem a quibusdam inquiri, utrum illa informis, etc.
marg.|
Hic est questio, utrum naturalia fiant gratuita, id est naturales habitus gratuiti. Ad hoc duplex est opinio. Quidam dicunt, quod sic, dicentes, quod fides informis differt a formata secundum intentionem tantum, et quando quis cadit a fide formata, hoc dicitur, quia remittitur in eo fides, sive habitus ille ad credendum. Alii dicunt, quod naturalia non fiunt gratuita.
marg.|
Et hoc dupliciter, quia quidam dicunt, quod adveniente fide formata, perit fides informis, sicut adveniente maiori lumine evanescere minus lumen.
marg.|
Si obiicitur, quod cadente eo a fide formata stat, quod adhuc habet fidem informem, ergo videtur, quod non pereat adveniente formata. Dicendum est, quod hoc est a liberalitate Dei.
marg.|
Alii dicunt, quod fides formata degenerat in informem, numquam tamen fuit hec illa, sicut Scabro numquam fuit equus, licet equus per putrefactionem degeneravit in Scabronem.
marg.|
Alii dicunt, quod fides informis non sit formata, nec perit adveniente formata, sed simul manet cum ea.
marg.|
Si queras, movetur ne utraque, et ad quid remanet ? Dicunt ad hoc, ut si cadat a formata, habeat quo credat Deo.
marg.|
Dicunt etiam, quod quandoque movetur motu huius, quandoque motu illius, et ideo nemo potest scire utrum habeat fidem formatam, sicut neque utrum dilectionem, que est caritas. Utrumlibet, neutrum, ergo simpliciter est asserendum. Sed utrumque potest sustineri pro loco, et tempore. Merces fidei est videre. etc. Ergo aliquis Λ potest mereri vitam eternam. Ex hoc etiam videtur quod angeli modo non merentur, quia vident Deum facie ad faciem.
marg.|
Et verum est, quod in hoc non merentur, sed in hoc, quod nobis ministrant.
marg.|
In hoc autem merentur particularia gaudia non substantiale premium. Eodem spiritu, ergo si non loqueretur eodem spiritu, non liceret ei mutare verba. Sua dispositione, idest ordine quo vult. Tamquam deciderunt, ad modum decidentium fuerunt.
marg.|
Vel, idest fuerunt, quasi decidentes. Desilirent in lapides, in offendendo corde in idola lapidea facti lapidei, idest, duri, et insensibiles. Vel sic.
marg.|
Contestetur tamquam deciderunt in lapides ubi non requiescerent secundum priorem statum ante conversionem. Iactabant bonam naturam, dicentes se posse salvari per sola naturalia.
marg.|
Per ignorantiam dicentes, non debuimus damnari, quia non habuimus fidem.
marg.|
Ex impietate est iniustitia, id est ex infidelitate mala operatio, et inde vindicta. Sed iudicium, id est voluntas puniens, sive sententia, vindicta. Pena peccato, id est pena peccatori pro peccato. Super omnes impietatis, et iniustitie partes.
marg.|
Unde Eccles. ult. d. Cuncta adducet Deus in iudicium pro omni errato, sive bonum, sive malum sit. Et Ez. 26.a. Ecce ego super te Tyre, et ascendere faciam super te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans, etc.
marg.|
Ibi Glossa Pro singulis, et minimis cogitationibus, que sunt quasi pulvis in fundamento punietur mundus.
marg.|
Quod accusat eos, imo et pugnabit contra eos. Sap. 5.d. Pugnabit cum eo orbis terrarum contra insensatos, etc. Possit cognosci, Sap. 13.b. A magnitudine speciei, et creature poterit creator horum cognoscibiliter videri.
marg.|
Dissimulant a veritate, id est recedunt. Detinent, ne veniat ad eos.
marg.|
Cum sponte se eis offerat. Hbr. 12.b. Tamquam filii vobis se offert Deus. Sap. 6.b. Clara est, et que numquam marcescit sapientia, et facile videtur ab his, qui diligunt eam, et invenitur ab his, qui querunt eam, preoccupat, qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat, Apc. 3. Ego sto ad ostium, et pulso.
marg.|
Idolum opus fabri. Augustinus dicit in libro de vera relig. quod Socrates occisus fuit, quia noluit adorare idola, quia erant tantum opus hominis, et dixit se potius adorare canem, quia erat opus nature.
marg.|
Contra idololatras habetur, Is. 41.b. et 44.b. Bar. 3. et 6.
marg.|
Et Sap. 14. Nonne fabrum adoraret, etc. Ergo, et tu debes adorare Deum qui fecit te, non idolum, quod fecisti.
marg.|
Unde, idest quomodo. Ad quos, id est gentiles. Sicut populus Israel, recepit supple, Ex. 19. Ut de ministerio, idest sacro secreto.
marg.|
Redemptionis, et incarnationis. Sed quare potius dicit de istis, quam de aliis, quia multo minus sciri potest, quod Deus sit Trinus, et unus.
marg.|
Dicit enim Augustinus , quod hoc pertinet ad donum sapientie, illa autem ad donum scientie. Donum enim sapientie de altioribus, et difficilioribus est, quam donum scientie, ergo hoc dicit, ut arguat a minori, si non possumus Λ scire mysterium incarnationis, et redemptionis, multo minus, et unum Trinum Deum esse. Sicut Dominus. Mt. 25.d. arguit peccatores de operibus misericordie, que minora sunt, ad innuendum, quod multo districtius arguet de aliis.
marg.|
Vel dicendum quod etsi absconditum sit a corde nostro, quod Deus Trinus est, et unus, tamen quia anima habet in se vestigium Trinitatis, et nullus habet in se vestigium illorum aliquo modo, ideo potius potest attingere ad illud, quam ad ista. Creature enim aliquo modo ducunt ad notitiam Trinitatis, per unitatem, veritatem, et bonitatem, vel per magnitudinem, pulchritudinem, perpetuitatem. Ignotum vero Dei est ratio substantie eius.
marg.|
Sed minime per naturalem rationem attingit homo ad hoc, quod verus Deus est, et summe bonus, et cum ipse sit simplicissimum quid non potest verius explicari ratio substantie eius, nisi sic Deus est, quod verissime est, vel Deus est, quod summum bonum est, et hoc per rationem est hominis. Solutio : huius patet per Ioannem Damascenum. Quoniam igitur est manifestum est, quod vero est secundum substantiam, et naturam incomprehensibile est omnino, et ignotum. Deus enim modo non cognoscitur, nisi per speculum, et privationem, de ipso enim cognoscimus quid non est, sed quid vere sit, non cognoscimus. Et hec est ratio substantie eius. Cognoscimus enim eum per privationem corruptionis, et mutabilitatis, quoniam incorruptibilis, immutabilis, immortalis et huiusmodi.
marg.|
Unde non cognoscimus, quod est summe bonus per ipsam summam bonitatem, sed per defectum nostre bonitatis, et aliarum creaturarum. Mysterium humane liberationis, ignotum est. Opus fecit, quod opificem, etc. Ergo secundum hoc opera Dei sunt medium ad cognoscendum Deum, ergo sapientia, que proprie Deum cognoscit, convertitur ad terrena considerans ea, ut per ea cognoscat Deum, et ita cognoscit Deum per medium, non ergo est proprie in Deum si primo in creaturam.
marg.|
Solutio : Opera fuerunt adminiculantia, sive motiva, et excitativa rationis humane, ut erigeret se ad cognoscendum Deum. Vel dicendum quod duplex est medium. Quoddam per modum ratiocinationis sive syllogismi, et oportet quod tale medium prius apprehendatur antequam aliquid cognoscatur per illud : Et est medium simplicis apprehensionis de quo non oportet, quod apprehendatur ad hoc, quod per ipsum cognoscatur aliquid, patet idolo coloris quo ducitur visus ad ipsum colorem.
marg.|
Hoc modo potest concedi, quod sapientia cognoscit Deum per medium, sed Philosophi cognoscunt Deum per donum scientie, sive intellectus, et per medium rationis. Ut per certum incertum, etc. id est per mundi Machinam Deus.
marg.|
Bernardus . Sane hac scala cives celi non egent, sed nos exules, quia creatura celi in verbo conspicit facta per verbum, nec opus habet ex his, que facta sunt factoris notitiam mendicare. Ab his, id est ab hominibus. De creatore. Sumptum est de Iob. 12.b. Interroga iumenta, et docebunt te. Ex arte, id est ex re artificiose facta, nec ex diversitate, id est ex diversis Deus cognoscitur in universo, ut hoc nomine ens. Unde Ioannes Damascenus: Dic filiis Israel. Qui est, misit me. Totum enim in seipso comprehendens, hoc est habens velut quoddam pelagus infinitum et indeterminatum per privationem. Ioannes Damascenus: Incorruptibile vero, et sine principio, ingenitum, et increatum, quod non est, significant per effectum, quia bonus, quia iustus, et huiusmodi. Idem Io. Bonum vero, et iustum et sanctum, et quecumque talia sequuntur naturam, significant suam naturam per id, quod sequitur eam per habitudinem ad creaturas. Unde idem. Dominus rex, et quecumque talia sunt, habitudinem ad ea a quibus distinguitur, ostendit per metaphoram. Et iste modus non distinguitur a predictis modis, sed generalis est. Leo vitulus aries, et huiusmodi, vel reducitur ad illum modum, qui est per effectum. Per ea que facta sunt cognoscitur, quod eternus ex perpetuitate creaturarum, etc. Perpetuum enim est, quod habet principium, et caret fine.
marg.|
Λ Unde cum Dominus sit causa perpetuorum et causa potentior sit, et abundet a suo effectu, per hoc patet, quod Deus eternus est.
marg.|
Sed obiicitur, quia sola anima, et Angeli sunt creature perpetue, Philosophi autem nihil de his cognoscunt, ergo neque per eas Deum. Et ad hoc dicunt quidam, quod revera nihil perfecte cognoverunt de anima, sed crediderunt.
marg.|
Sed contra. Anima maxime sibi presens, et seipsam intelligit, ergo cum fides sit de non presentibus, sive de his que non videntur, non potest esse fides de anima.
marg.|
Unde solvendum est per illud, quod dicit Gregorius super Iob. 4.c. Stetit quidam cuius non agnoscebam vultum, etc. Vix conando depressa specie corporalis se cognoscit, et sic fit ei, et ut eternam substantiam cogitet omnibus phantasiis abiectis aliquatenus eam conspicit, sed non quid sit, sed quid non sit. Unde per eternitatem Dei perpetuitatem anime cognoverunt. Sed quia animam imperfecte, ideo, et eternitatem imperfecte. Sed tamen sufficit illa cognitio Dei ad hoc, quod Deum diligerent, quia per hoc cognoverunt, quod erat summe bonus. Ex quarum etiam gubernatione qua tenet unumquodque in ordine suo, nec aliquid deest alicui. Unde illud. Per quem nec ales esurit.
marg.|
Sed tantum ea vi mentis, etc. Et ita nulla vis anime comprehendit Deum nisi solus intellectus. Et quo etiam quod ad partem eius superiorem, et ideo ibi solum imago Dei. Non solum ab Angelis, ergo Angeli conspiciunt invisibilia per ea, que facta sunt, ergo vident Deum per speculum, et in Enigmate, sed Enigma obscura allegoria est, ut dicit Augustinus ergo obscure vident Deum, sicut nos, ergo habent fidem, quod falsum est. Solutio : Dic quod Angeli facie ad faciem vident Deum, et in ipso creaturas, non per creaturas Deum. Sed contra. Duplicem habent cognitionem matutinam, qua in Deo cognoscunt creaturas, et vespertinam per quam creaturas cognoscunt in se, ergo cum in creaturis reluceat vestigium Trinitatis, in creaturis vident Deum. Et ad hoc dic, quod non vident per creaturas Deum, et hoc impediente perspicacitate intellectus eorum. Sicut lignum putridum propter minimam luciditatem de die non lucet. Unde quod a nobis videtur de nocte lucere, hoc est partim a defectu nostro, sive ab imbecillitate visus nostri. Similiter cum singulis sit humanis intellectus per peccatum obscuratus, non potest Deum in se conspicere et ideo ei relucent creature in quibus vestigium Trinitatis, Angelo non quia non sic habet debilitatum intellectum. Quod autem dicit hic, non solum ab Angelis supple conspicitur, et non dic per creaturas. Quia excellit inter alias creaturas. Contra. Angelus habet Deiformem intellectum, ut dicit Dionysius, ergo similior est Deo, quam homo, ergo melior homine.
marg.|
Solutio : Inter alias creaturas mundi sensibilis, id est inferioris mundi. Predicate Evangelium. Mc. ult. d. Quia per celum, et terram, et alias creaturas, ergo aer, et aqua sunt creature perpetue. Dic per alias creaturas intelligi animam, et Angelum. Qui incommutabiliter, id est qui {7.
13vb} incommutabilis, et simplex. Conspectu mentis intelligitur, ita quod sentiri. De tertio genere est visio. Ergo Philosophi cognoverunt Deum intellectuali visione, ex quo ostenditur, quod rapti fuerunt usque ad tertium celum, sicut Apostolus, quia super illud 2Cor. 12.a. Scio huiusmodi raptum usque ad tertium celum dicit Glossa Hac visione que dicitur intellectualis, ea cernuntur, que nec corpora, nec ulla gerunt corporum formas.
marg.|
Hoc est tertium celum, id est visio qua videtur Deus, ad quod raptum se dicit Apostolus. Et hoc modo viderunt Philosophi Deum, ut hic dicitur, ergo rapti fuerunt usque ad tertium celum.
marg.|
Solutio Hic fallunt postille in exemplificando. Unde dicendum quod he visiones dicuntur duobus modis, et uno modo dicuntur celi, alio modo non. Uno enim modo dicitur visio corporalis, secundum quod video parietem imaginarium, secundum quod cogito de pariete per similitudinem rerum sensibilium intellectualium, secundum quod apprehendo res per species suas, sic non dicuntur celum. Et hoc modo sumitur hic. Et ideo non sequitur, quod Philosophi rapti sint usque ad tertium celum. Alio modo dicuntur celum, secundum quod visio corporalis dicitur, quando aliquis videt sensu corporis, quod alius videre non posset secundum quod Balthasar vidit manum scribentem in pariete. Et 4Rg. 6.d. Vidit Heliseus exercitum quem puer non.
marg.|
Item visio imaginaria, que celum dicitur fit quando in imaginatione resultant species rerum per applicationem spiritus ad spiritum non secundum quod species fuerint in anima a sensibilibus.
marg.|
Item visio intellectualis, que celum est fit, quando anima rapitur, ut Deum non iam per speculum, sed in seipso, et per ipsum contempletur, hoc est tertium celum, quam nullus habuit, nisi Paulus. Hac visione videtur Deus maxime cum per pietatem, id est per Theosebiam, que est cultus Dei, comprehendit fidei, spei, et caritatis cultum. Fide enim colimus Deum, ei magis, quam nobis, imo super omnia credentes, spe in ipso super omnia sperantes, et caritate eum super omnia diligentes. Nominat autem in tantum fidem, quia cultus spei, et caritatis ex fide generatur, quia enim Deum credimus largissimum, in ipso speramus, quia credimus summe bonum, eum summe diligimus. Et agnitionem, que est per experientiam. Corda mundantur. Mt. 5.a. Beati mundo corde.
marg.|
{b}
Et divinitas]
id est bonitas Dei. Videtur, quod potius deberet dici, id est potentia, quia primus in orbe Deos fecit timor, non amor, et non timetur quis, nisi per potentiam, ergo per divinitatem intelligitur potius potentia quam bonitas. Preterea quare non dixit, id est sapientia.
marg.|
Solutio : Huius habetur per verba Damasceni dicentis. Secundum vero nomen Theos, id est Deus, dicitur vel ab eo quod est Thean, id est currere, vel fovere universa, vel ab Ethni, quod est ardens. Deus est enim ignis consumens omnem malitiam, vel a Theaste, id est considerando omnia. Dicimus ergo, quod hic sumitur divinitas de Deo, secundum quod dicitur ab Ethni, vel ab Thean, id est currere, vel fovere universa, et constat, quod a benignitate eius est, quod conservat omnia, et currere facit uniformiter, similiter, quod consumit in nobis omnem malitiam, et facit nos ardere amore suo a benignitate eius est. Quod sic debeat hic sumi, patet per hoc, quod addit hic Glossa Que omnia replet. Ut per invisibilia intelligatur pater, per virtutem filius, per divinitatem Spiritus sanctus.
marg.|
Sed cum invisibile, virtus, divinitas idem significant, quare modo per unum intelligitur pater, per aliud filius, per tertium Spiritus sanctus ? Preterea videtur, quod invisibile minus conveniat patri quam filio, vel Spiritui sancto, quoniam super Apocalypsim in principio.
marg.|
Et a Iesu Christo, dicit Glossa Tacet patrem, quia de eo nemo male sentit, sed ponit filium, et Spiritum sanctum, de quibus omnes hereses orte sunt, ergo secundum hoc magis cognoscitur pater, quam filius, vel Spiritus sanctus, ergo magis est visibilis, ergo potentius debuit exponi per invisibilia filius, vel Spiritus sanctus.
marg.|
Solutio : Revera illa tria nomina idem significant, tamen per illa intelligitur Trinitas non propter triplicem significationem, sed propter Trinam nominum positionem, sicut ibi, Benedicat nos Deus, intelligitur Trinitas per ly Deus, quod interponitur, per ly primum Deus, pater intelligitur, per secundum filius, per tertium Spiritus sanctus non quia sit in Trinitate ordo essendi, sed tantum intelligendi. Similiter potest dici, quod quia invisibilia, primo ponitur, intelligitur per illud pater, quod virtus secundo filius, quia divinitas, tertio Spiritus sanctus. Vel potest dici, quod invisibilitas refertur ad patrem, quia pater a Λ nullo est, filius autem, et Spiritus sanctus ab alio, et nos similiter ab alio.
marg.|
Unde Filius, et Spiritus sanctus nobis sunt propinquiores, Pater autem a nobis est remotior, et ita est invisibilis nobis, et ideo, appropriatur ei invisibilitas, virtus autem appropriatur Filio, quia virtus est potentia perfecta, id est prout est iam in effectu, et sapientia appropriatur Filio, que facit potentiam esse in effectu.
marg.|
Unde Eccl. 9.d. Dicebam ego sapienciam esse meliorem fortitudine. Divinitas autem, ut dictum est, sumitur a Deo prout dicit bonitatem, et benignitas attribuitur Spiritui sancto, et ideo per nomen divinitatis intelligitur Spiritus sanctus. Ad illud super Apc. dicendum quod ibi sumitur Pater non in quantum Pater, sed in quantum innascibilis, sive quia a nullo est, in quo consenserant omnes. Super Ex. 8.e. Defecerunt in tertio signo. Hoc videtur falsum, quia primum fuit mutatio virgarum in colubros, et ipsi fecerunt similiter, et secundum quod fuit mutatio aque in sanguinem, tertium fuit de ranis, quas similiter fecerunt, postea vero in quarto defecerunt, quid ergo est, quod dicit in tertio. Solutio : Defecerunt in tertio, quod fuit signum, et plaga. Non fuit autem plaga mutatio virgarum in colubro. De ἀγασθὸν, id est summe bono. De νοῦ, id est mente eius. Ad quod dicimus, etc. Quare defecerunt Philosophi in tertio signo cum haberent cognitionem invisibilium Dei, Solvit Magister quod habuerunt cognitionem non trium personarum proprie, sed eorum, que attribuuntur personis.
marg.|
Sed secundum hoc adhuc non habetur ratio quare in tertio signo defecerunt, quod querebatur.
marg.|
Item supra in principio habitum est, quod inseparabilia sunt opera Trinitatis, ergo si cognoverunt per creaturas, sive per opera Dei patrem, et filium, videtur quod similiter, et Spiritum sanctum. Preterea, nonne dixerunt Ex. 8.e. Magi : Digitus Dei est hic. Et Mt. 12.c. dicitur : Si in digito Dei eiicio demonia, etc. Ergo cognoverunt Spiritum sanctum. Preterea si per potentiam cognitionem habuerunt de patre, per sapientiam de filio, cum multo melius cognoverunt bonitatem Dei, quia magis relucet in creaturis, quam potentia, vel sapientia, multo melius cognoverunt Spiritum sanctum. Item vestigia Trinitatis relucent in creaturis. Et dicit Augustinus supr. Quia, quod noscibile est Dei manifestavit illis. Et ipse Apostolus hoc dicit ergo Deus totam Trinitatem illis manifestavit per creaturas. Item dicit hic Magister : Non ita dicuntur intellexisse, quod eas distincte, veraciter, et proprie intellexerunt.
marg.|
marg.| Sed contra. Dicit Augustinus in libro contra 5. hereses loquens ad gentilem : Mercurius inquit Dominus, et omnium factor deorum secundum fecit Dominum, hunc fecit primum, et solum, et unum. {7.
14rb} Bonus autem ei visus est, et plenissimus omnium bonorum, letatus est et valde dilexit tamquam unigenitum suum filium, benedicti Dei atque bone voluntatis, cuius nomen non potest humano ore narrari, sic dicit Mercurius.
marg.|
Sed quomodo distinctius potuit habere cognitionem de patre et filio. Ad hoc dicunt aliqui, quod quidam Philosophi a Christianis edocti habuerunt distincte cognitionem de personis.
marg.|
Sed quod Mercurius non fuerit edoctus ab aliquo Christiano, patet per hoc, quod in eodem libro dicit Augustinus Non tibi meos auctores profero, tuus est Mercurius, cui a vobis inter deos tantus honor cultusque collatus est, ut eius nomine Deum vocaretis.
marg.|
Sed constat, quod ille Mercurius longo tempore esset antequam aliquis esset Christianus. Preterea ut supra habitum est. Mercurius dicit : Monas Monadem genuit, etc. Sic ergo videtur, quod Philosophi distincte cognoverunt personas.
marg.|
Solutio : Revera, ut dicit magister, Philosophi non potuerunt habere ductu rationis distincte notitiam de personis, sed per opera, vel doctrinam, vel inspirationem.
marg.|
Ad illud quare potius defecerunt in tertio signo, id est in cognitione Spiritus sancti, quinque possunt assignari rationes.
- Prima est, quia non cognoverunt principalem effectum bonitatis, id est incarnationem, que opere Spiritus sancti facta est.
- Secunda ratio est, quia etsi cognoverunt bonitatem Dei, non tamen in quantum summam, quia a summa bonitate sunt omnia bona, ipsi autem bona sua sibi attribuebant, et ita non cognoscebant bonitatem Dei ut summam.
- Tertia ratio est, quia habuerunt tantum dualitatem creatam, id est potentiam, et scientiam : tertiam autem, id est bonitatem non habuerunt, quia Deo negabant sua dona sibi attribuentes potentiam, et scientiam.
- Quarta ratio, quia cognoverunt quod nullius boni sine socio iucunda est possessio, et per hoc cognoverunt, quod Deus non erat solus, et ita, quod plures erant persone, et ita, quod due ad minus, utrum autem plures, quam due non cognoverunt per hoc.
- Quinta ratio, propinquior est generatio filii humano intellectui quam processio Spiritus sancti.
- Prima est, quia non cognoverunt principalem effectum bonitatis, id est incarnationem, que opere Spiritus sancti facta est.
- Secunda ratio est, quia etsi cognoverunt bonitatem Dei, non tamen in quantum summam, quia a summa bonitate sunt omnia bona, ipsi autem bona sua sibi attribuebant, et ita non cognoscebant bonitatem Dei ut summam.
- Tertia ratio est, quia habuerunt tantum dualitatem creatam, id est potentiam, et scientiam : tertiam autem, id est bonitatem non habuerunt, quia Deo negabant sua dona sibi attribuentes potentiam, et scientiam.
- Quarta ratio, quia cognoverunt quod nullius boni sine socio iucunda est possessio, et per hoc cognoverunt, quod Deus non erat solus, et ita, quod plures erant persone, et ita, quod due ad minus, utrum autem plures, quam due non cognoverunt per hoc.
- Quinta ratio, propinquior est generatio filii humano intellectui quam processio Spiritus sancti.
marg.|
Ad illud. Cognoverunt bonitatem Dei. Verum est, sed imperfecte : imperfecta autem bonitas non determinat proprietatem personalem.
marg.|
Ad illud. Magi dixerunt. Digitus Dei est hic. Verum est, sed intellexerunt digitum Dei non bonitatem, vel Spiritum sanctum, sed potentiam Dei, et virtutem.
marg.|
Ad illud. Bonitas Dei, magis relucet in creaturis, quam potentia, et sapientia. Dicendum quod Philosophi magis cognoverunt bonitatem Dei quantum ad effectus visibiles ; quam potentiam, et sapientiam, sed non quantum ad effectus invisibiles bonitatis, quibus precipue cognoscitur Dei bonitas.
marg.|
Ad illud. Vestigium Trinitatis relucet in creaturis. Verum est, sed valde remotum ab ipsa Trinitate ; et ideo per illud non potuerunt cognoscere Trinitatem. Quod obiicitur de Mercurio. Dicendum quod habuit notitiam de Trinitate per doctrinam, quia forte fuit discipulus Balaam, vel in libris eius legit, cui est revelata notitia Trinitatis per inspirationem, vel ab aliquo edoctus fuit, vel per inspirationem hoc habuit. Quod dicitur. Non eas distincte intellexerunt, intelligitur de Philosophis, qui ductu rationis notitiam habuerunt, de Trinitate per opera, que exercitabant Philosophos, ut inquirerent Deum, Deus autem illuminaret eos, ut intelligerent. Putantes se, etc. Gal. 6.a. Non a Deo. Argumentum, quod non omne, quod est, a Deo est.
marg.|
Sed sustinendo quod ita dic, que, id est quales. Simile infr. 3. Illius rei Deus est ultor cuius non est auctor, cuius, id est qualis non est auctor. Obscuratum cor est, id est ratio, quia ab eis credita est esse. Quid est, quod dicit. Nullus enim, ita fatuus est, qui rationem suam a seipso credat esse.
marg.|
Sed hoc non intelligitur de ratione quantum ad essentiam, sed quantum ad usum.
marg.|
Sed ex hoc ulterius videtur, quod bonus usus rationis non sit ab homine, ita quod ex se non possit opus facere, quod sit de genere bonorum, ut Io. 15.a. Sine me nihil potestis facere. Tum ore superbie obumbrante. Gregorius Tumor mentis obstaculum est veritatis. Stulti facti sunt in Deum, id est in his que Dei sunt. Et quomodo obscuratum, etc. ibi : Stulti, etc. Hic exponit. Glossa alio modo, quam supra exposuimus litteram, tamen illa est vera expositio. Quod est vindicta, ergo stultitia est vindicta, sed stultitia est peccatum, ergo vindicta est peccatum, sed omnis vindicta est a Deo.
marg.|
Unde ipse dicit. Mihi vindicta, ergo peccatum est a Deo. Solutio : Duobus modis sumitur stultitia. Uno modo est error quo aliquis male sentit de Deo prout non debet, et sic est peccatum. Alio modo est privatio scientie, et Δ sic non est peccatum, sed pena peccati, et sic sumitur hic. Physicam, id est naturalem. Quo veniendum, quantum ad Deum. Initium omnis Eccl. 10.c. non quia omne peccatum sit a superbia, sed quia ipsa fuit primum peccatum sit a superbia, sed quia ipsa fuit primum peccatum, et quia nullum genus peccati est, quod quandoque non oriatur a superbia. Sed ab illo, 1Cor. 4.d. Quid habes, quod non accepisti ? Quod illis credendum fuit, id est quod debebant credere se sua, non a se, sed a Deo habere, dicunt postille.
marg.|
Sed dicendum est. Quod id est talentum cognitionis. Illis credendum fuit, id est quod Deus commisit eis. Quod videre poterant, quia in eis, unde Deum possent cognoscere, quia in corde uniuscuiusque impressum est, quod omne bonum est a Deo. Quod enim Deus dederat gratis. Ergo Deus Philosophis dedit scientiam ex gratia, quod concedunt quidam dicentes, quod nil boni potest habere, vel facere homo sine gratia Dei. Sed dicendum. Dederat gratias, id est sine precedentibus eorum meritis, Conversi, id est aversi. Inexcusabile crimen in similitudinem, etc. Ex hoc patet, quod quanto res melior est propter quam Deus dimittitur, tanto maius est peccatum. Hoc nomine, Deus, Donare, appellando honorare. Quanta est habitudo, quanta stultitia, apud quos, etc. Unde Cesar numquam fuit appellatus Deus donec fuit mortuus. Et ut legitur in Legenda Beati Matthei quando Magi non potuerunt suscitare filium regis, dixerunt, quod raptus erat in celum inter deos, et factus Deus.
marg.|
marg.| Sed videtur, quod nos in eandem habitudinem sensus, et stultitiam deciderimus, quia apud nos plus possunt Martyres mortui, quam vivi. Unde Iob. 11.d. Cum te consumptum putaveris, orieris, ut lucifer. Hoc dicit de Martyribus. Et Iud. 17.g. Samson plures stravit mortuus, quam vivus, per quem Martyres similiter intelliguntur. Iud. 7.f. Gedeon confregit lagunculas, et apparuerunt lucerne, et devicti sunt inimici eius. Confractio laguncularum, occisio Martyrum, lucerne, miracula ; hostes, demones, et mali homines.
marg.|
Solutio : Revera potentiores sunt alienati Martyres, quam essent dum ipsi viverent, quia maiorem habent caritatem, et fruuntur Deo verissime, sed non ideo potentiores, quia mortui, sed quia sunt in presentia Dei. Unde meliores erant vivi, quia poterant adhuc plus mereri quod modo non possunt. Unde Eccl. 9.b. Melior est canis vivus leone mortuo. Ibi : Glossa Canis vivus aliquis peccator, leo mortuus aliquis sanctus, qui decessit.
marg.|
Sed isti idololatre, quia non videbant illos quos adorabant, credebant eo, quod mortui erant, quod potentiores essent. Unde apud eos erant potentiores mortui in quantum mortui quam vivi, sed non sic apud nos. Mortuus mortuum. Sap. 15.d. Mortuus, id est necessitati moriendi addictus, secundum quod dicitur infr. 8.b. Corpus mortuum est propter peccatum, vel mortuus spiritualiter propter peccatum. Mortuum, id est imaginem mortui. Unde ibi est littera nostra. Mortalis mortalem fingit. In libro Sapientie Salomonis. Ergo liber Sapientie est liber Salomonis.
marg.|
Sed contra dicit super principium Rabanus : Hunc librum Hieronymus asserit non a Salomone, ut putant, sed a Philone doctissimo quodam Iudeo fuisse conscriptum.
marg.|
Sed Λ solutio huius habetur in secundo libro de doctrina christiana ubi dicit Augustinus Machab. lib. 2. deinde Prophete, in quibus David unus liber Psalmorum, et Salomonis tres, Proverbia, Cantica, Ecclesiastes, et alii duo libri, unus Sapientie, et alius qui Ecclesiasticus inscribitur de quadam similitudine Salomonis esse dicuntur, id est quia de eadem materia ; de qua liber Proverbiorum.
marg.|
{e}
Et serpentum]
Unde Augustinus in
marg.|
{l} . de heresib. Ophite a colubro dicti sunt. Coluber enim dicitur Grece ophis, hunc Christum arbitrantur, sed habent etiam verum colubrum, assuetum eorum panes lingua lambere, atque ita eis nolunt Eucharistiam sanctificare. Ab adventu Enee. Unde Augustinus lib. 1. de Civ. Dei, sumit hos versus a Virgilio : « Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat equos. Ilium in Italiam portans victosque penates ».
marg.|
Et subdit Augustinus Ita ne istis penatibus victis Romani ne vincerentur potentes commendare debebant. Ex quo Alexandria ab Augusto victa est. Audierant vel legerant, quod Nabuchodonosor devicta civitate, confligere faciebat deos eorum, sicut Rapsaces. Is. 39.d. et ideo in odium factus erat omnibus. Et propter hoc cauti erant Romani, quia quando aliquos subiugabant, portabant deos eorum, et in veneratione {
15rb
} ponebant inter deos suos, ut sic allicerent eos ad se. Hic item vindicta Dei ostenditur. Sed non ostenditur nisi peccatum : ergo peccatum est vindicta Dei ?
marg.|
Solutio : Hic ostenditur quomodo Deus subtraxit gratiam, et permisit eos cadere, unde per effectum ostenditur vindicta. Tradere est permittere, non incitare, ergo Deus non est causa efficiens malarum cogitationum, nec aliter est causa : Ergo Deus non est causa malarum actionum, et ita non omnis actio a Deo.
marg.|
marg.| Solutio : Deus non incitat ad malas actiones, in quantum sunt male, incitat tamen ad eas in quantum sunt actiones, quia movet potentiam ad actiones. Peccatum quod citius penitendo non tegitur. Penitendo enim teguntur peccata, id est non apparent Deo ad puniendum. Prv. 10.b. Universa autem delicta operit caritas. Et 1Pt. 4.b. Caritas operit multitudinem peccatorum. Peccatum est causa peccati, aut pena peccati. Secundum hoc peccatum punitur peccato, et ita peccatum est pena, sed omnis pena, est a Deo, ergo peccatum est a Deo. Preterea si peccatum est causa peccati, sicut virtutes sunt connexe, ita et peccata ; ergo qui habet unum peccatum, habet omnia, sicut qui habet unam virtutem, habet omnes.
marg.|
marg.| Sed contra dicit Augustinus Peccatum adeo est voluntarium, quod si non est voluntarium, non est peccatum, ergo omnis peccati principium est voluntas, ergo peccans uno peccato, non de necessitate peccat alio, quia potest voluntate resistere. Sed cum posita causa ponatur effectus, si peccatum est causa peccati, peccans uno peccato, peccaret in alio. Solutio. Peccatum est causa peccati, id est occasio, quia facit hominem idoneum ad peccandum. Peccatum enim vulnus est naturalium. Et ideo sicut vulnus in pede facit hominem idoneum ad claudicandum, ita peccatum. Vel peccatum est causa efficiens peccati, et tunc est impropria locutio, quia sumitur pro antecedente consequens, scilicet peccatum est causa subtractionis gratie quam sequitur peccatum. Similiter intelligendum est hoc : Peccatum est pena peccati. Gregorius. Peccatum enim, etc. suo pondere, etc. Is. 58.b. Solve fasciculos deprimentes. Augustinus Pondus est impetus uniuscuiusque rei ad locum proprium. Unde levitas ignis est pondus ignis. Peccati ergo pondus est inclinatio anime ad terrena. Sicut enim quando ale avis sunt fracte inclinantur inferius, ita vulneratio naturalium per peccatum est pondus peccati, et animam trahens ad hec inferiora : Quia iusto iudicio Deus cor peccatoris obnubilat.
marg.|
marg.| Contra. 1Pt. 1. Estote parati in eam que vobis offertur gratiam. Et ipsa est lumen, quomodo ergo obnubilat ? Item Apc. 3.d. Ego sto ad ostium, et ipse est lux. Et Sap. 6.c. Assistentem foribus, scilicet, inveniet illam nisi peccatum quod est tenebra impediat. Is. 42.b. Sedentem in tenebris. Glossa id est in peccatis. Solutio : Deus obnubilare dicitur cor, quia non dat gratiam, vel quia non conservat eam, sicut si unus medicus esset qui solus aliquem posset curare laborantem ad mortem, sed non curaret, diceretur, tu occidisti eum. Deserendo percussit, id est percuti permisit a peccato. Absque eius permissione fit in malis. Am 3.b. Si est malum, etc. Ista itaque obscuratio, id est privatio sapientie, et scientie. Sic paratum, id est sic obscuratum. Consentit in consensu : Vincitur in actu, capitur per consuetudinem, trahitur per presumptionem, possidetur per desperationem. A quo enim quis victus est ? 2Pt. 2.d. « Intentator9» (Iac. 1.bd). Non tentat ad seducendum, etsi quandoque ad purgandum. Subtrahendo, id est non conservando. Ad inclinandas voluntates eorum, sive ad bona, sive ad mala : Ergo Deus inclinat voluntates hominum ad mala ? Solutio. Inclinatio sumitur equivoce. Inclinat ad bona, quia movet ad illa. Ad mala autem quando illa non prohibet. Prv. 21.a. Sicut divisiones aquarum, sic cor regis in manu Domini, quocumque voluerit, inclinabit.
d Iac. 1, 13.
9 intentator] + D.
Ed1703
marg.|
{k}
Qui commutaverunt gloriam]
Glossa. Hic exequitur culpam, id est primum peccatum. Penam, id est consequens ad peccatum. Repetitio, id est expositio. Deum putaverunt qui non erat : ergo putabant idolum esse Deum ? Solutio. Hoc nomen Deus tripliciter sumitur.
marg.|
Pro Deo natura. Dt. 6.a. Deus tuus unus est. Adoptione. Ps. 81. Ego dixi dii estis. Et Ex. 22.d. Diis non detrahes. Nuncupatione. Ps. 95. Dii gentium Demonia. Ier. 10.b. Dii qui non fecerunt celum, et terram, pereant. Aut ergo idololatre sumunt hoc nomen Λ Deus in prima significatione, etc. Et videtur quod in prima sive in eadem significatione in qua sumunt Christiani, quia credunt idolum suum esse omnipotentem, quod idem est quod Deus in prima significatione : Preterea si non in eadem, ergo Christiani dicentes idolum non esse Deum, et pagani dicentes quod sic, non contradicunt, quod falsum est. Preterea, nisi crederent illud esse verum Deum, non attribuerent illi summam maiestatem, ergo non essent idololatre. Sed contra. Ergo secundum hoc, nomen Deus non habet nisi duas significationes, primam, et secundam, quia in tertio a nullo accipitur, id est nuncupatione. Preterea dii eorum erant demonia, ergo credendo idolis non cogitabant nisi de demonibus non ergo de Deo, ergo non sumunt hoc nomen Deus in propria significatione.
marg.|
Solutio : Duo erant genera idololatrarum : Quidam enim prius cognoverant Deum, qui postea ita per superbiam sunt excecati, ut Deum creaturam speciosam crederent, ut solem, aut ignem, aut huiusmodi, et credebant illa esse verum Deum, et rem omnipotentem. Isti asserebant hoc nomen Deus in propria sive in prima significatione. Cogitabant enim de Deo quem prius cognoverant credendo in idola. Erant et alii qui numquam cognitionem de Deo habuerant, sed videntes res pulchras, ut Solem, et creaturas deauratas, credebant eas esse Deum, et hi dicebant Deum pro re quacumque que videtur multum potens. Quod obiicitur : Nullus accipit hoc nomen Deus in tertia significatione, immo nos Christiani dicentes : Dii gentium demonia, Creature servire pro creatore. Unde Augustinus in libro de vera religione. Non ergo creature quin potius creatori serviamus, ne evanescamus in cogitationibus nostris, et hec perfecta religio est, et adherendo eterno, eterni simus. Auferentes quod sunt, dant quod non sunt, ut Dei veritas sit mendacium. Ut, id quod vere de Deo dicitur, mendaciter dicatur de idolo. Privetur suo honore.
marg.|
Contra. Non serviebant idolis nisi quia credebant esse Deum, sed si aliquis honoraret aliquem loco regis quem crederet esse regem, non dehonoraret eum, sed magis honoraret, ergo eodem modo et ipsi Deum. Preterea Augustinus in tertio libro de doctrina christiana Qui operatur aut veneratur utiliter signum divinitus institutum, cuius vim, significationemque cum intelligit, non hoc veneratur quod videtur, et transit, sed potius illud quo talia referenda sunt, ergo dicit hic aperte falsum.
marg.|
marg.| Solutio : Sicut in rege duplex est honor, communis, et proprius. Communis quo ei asserimus, etc. et hec si fiant alii loco eius in hoc honoratur proprius amor, aut est quo ei facimus homagium, reddimus castra, et hec si fierent alii loco eius dehonoraretur.
marg.|
Similiter Deo duplex honor exhibetur : Communis ut in quantum est beneficus, proprius autem est latria qui non alii fieri debet, et si fiat, in hoc dehonoratur, quod enim proprium est, unius solius est. Ad illud Augustino dicendum quod non habet locum, quia idololatre non referunt ad illud, sed in eo consistunt.
marg.|
Non nominande. Sed nonne hic nominat Apostolus ? Solutio prima, id est non sunt digni versari in ore hominum. Sive nomine dignitatis, aut intelligit de dignitate excellentie sive gratie, aut de dignitate creationis, sive nature. Si primo modo, ergo indifferentia sunt ignominiosa, quod falsum est. Si secundo modo, sed Deus accidentales facit que sunt male, etsi non in quantum male, ergo nulle earum sunt ignominiose, quod falsum est.
marg.|
Solutio. Sine nomine dignitatis, id est quia privat hominem nomine dignitatis. De quo Ecclesiastici 41.c.e Habe curam de bono nomine. Et Ecclesiastes 7.a.f « Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa ». Naturalis usus, ut vir, et mulier, ergo fornicatio simplex non est contra legem naturalem, quod falsum est. Preterea quid est. Ut sicut peccaverunt in sensum Dei, id est contra sensum Dei derogando sensui Dei, dicendo Deum non videre peccata eorum. Quod {
16b
} Λ ratio probabat eis, quia per rationes probare poterant et venire ad notitiam Dei. Ut nihil intelligant, etc. a veritatis lumine funditus exclusit, non dicit penitus, sed funditus, id est in quantum ad cognitionem eorum super que fundari debet homo, ut in articulis, et in eis que articulos sequuntur. Malitia, est quando aliquis, etc.
e Qo. 41.
f Qo. 7, 2.
marg.|
Contra. Super illud. Gal. 5.d. Fructus autem spiritus sunt bonitas. Ibi Glossa id est dulcedo animi, sed malitia et bonitas opponuntur, ergo malitia est amaritudo animi, quid est ergo quod hic dicitur. Solutio : Patet ibi : Avaritia est multa acquirere, nec superflua pauperibus erogare, sed prodigalitas multa acquirit, et nihil dat pauperibus, sed potius histrionibus, ergo prodigalitas est avaritia.
marg.|
Solutio : Dupliciter sumitur, large et stricte. Large, et est idem quod philargyria, id est amor argenti, sive pecunie, et secundum hoc complectitur retinere retinenda, et dare non danda, et sic est genus ad avaritiam ; stricte et prodigalitatem. Sic sumitur 1Tim. 6.d. Radix omnium malorum est cupiditas. Vel alia littera, ibi Glossa : Philargyria sumitur prout est amor pecunie, et retinere retinenda et non retinenda. Primo modo sumitur hic : Videns alium esse meliorem, dolet : Sed nonne hoc bonum est, quomodo ergo est invidus. Solutio : Dolet se non esse consimilem, id est dolet bonum in altero cui similis non est. Invidus enim alienis bonis affligitur, et gaudet de malis. Versus : « Invidus alterius macrescit rebus opimis ».
marg.|
Pluraliter dicit, quia sunt homicidia actus et voluntatis, ergo actus et voluntas sunt duo. Preterea ad idem super illud : Appone iniquitatem super iniquitatem illorum. Glossa Qui malum opus male voluntatis addit, iniquitatem apponit iniquitati, sed idem non potest sibi apponi, ergo non est idem peccatum actus et voluntas. Ad idem. Idem accidens numero non potest esse in diversis subiectis numero, sed actus et voluntas numero sunt diversa : ergo non est in utroque eadem malitia numero, sed diverse numero, et ita duo peccata. Ad idem Ex. 20.b. ubi prohibetur actus mechie et concupiscentia. Sed contra. Videtur quod sit unum peccatum actus et voluntatis, quia non est peccatum, nisi quia nocet, et idem est nocumentum et actu et voluntate et idem finis ; ergo actus et voluntas est unum peccatum ratione finis et effectus, quia malum dicitur quia nocet, et idem est nocumentum.
marg.|
Solutio : Quod obiicitur : Pluraliter dicit, duo homicidia, actus et voluntatis. Dicendum quod est voluntas quedam remota, et quedam actui coniuncta, et hoc est unum peccatum cum actu, sed remota et actus diversa sunt peccata, et de hac intelligitur hic.
marg.|
Ad illud. Qui malum opus, etc. Dicendum quod intelligitur de remota voluntate.
marg.|
Ad illud. Eadem ratione debuit dicere de fornicationibus, quia due sunt prohibitiones. Dicendum quod est quedam voluntas que est citra consensum in actum, que non prohibetur, cum dicitur : Non concupisces uxorem proximi tui. Sed quoniam sic est in quod in actu non consentit, tamen deosculatur quis mulierem et tangit, hec concupiscentia que est consensus in talem libidinem sine actu prohibetur, cum dicitur : Non concupisces. Consensus vero in actum et ipse actus, cum dicitur : Non mechaberis. Ergo voluntas mechandi et mechie simul prohibetur.
marg.|
Sed quare dicit hic pluraliter homicidia ? Dicendum quod hoc fecit Apostolus ut determinaret quod lex non determinat, scilicet quod voluntas homicidii sit mortalis, non solum voluntas coniuncta actui, sed remota que numquam forte intendit pervenire ad actum.
marg.|
Sed de voluntate fornicandi quod esset mortalis, determinatum est in lege, et a Domino in Evangelio Mt. 5.d. Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo. Dolus est quando aliud simulatur, et aliud agitur. Sed Dominus Lc. ult. finxit se longius ire, et in veritate volebat longius ire. Absit tamen quod in eo fuerit dolus. Similiter Iehu 4Rg. 10.d. qui simulavit se velle adorare idola, et tamen non adoravit.
marg.|
Solutio : Dolus est quando assimulatur, supple malitiose ut damnificetur proximus. Hier. Dolus est occulta malitia blandis sermonibus adornata. Susurrones inter amicos discordias seminantes. Prv. 6.b. Sex sunt que odit Deus, et septimum detestatur anima eius.
marg.|
Et subdit. Qui seminat discordias inter fratres. Superbos in honoribus elati, sunt qui nolunt pati priorem vel parem, imo e converso debet dicere ut videtur, quia super Gn. 4. Λ dicit Augustinus quod superbia est amor proprie excellentie ergo vult quod non sit ei par aliquis, et elatio non videtur esse nisi ambitio que est cupiditas honoris, ergo debuit dicere, elatos in honoribus.
marg.|
Solutio : Superbi in honoribus, hic dicuntur qui appetunt excellentiam suam, et elati dicuntur hic ambitiosi. Sed iterum si elati dicuntur qui nolunt pati priorem vel parem, secundum hoc Dominus Papa est elatus.
marg.|
Solutio : Qui nolunt pati priorem vel parem, id est illum qui revera est, vel debet esse prior vel par in compositione corporis. Sir. 19.d. quia non compatiuntur. Gregorius Non compatitur qui cum potest beneficium non largitur.
marg.|
{y}
Non intellexerunt, quoniam qui talia agunt, digni sunt morte]
Contra. Nonne scriptum est in corde uniuscuiusque hominis, quod fornicatio est peccatum mortale, et sic de aliis. Aliter enim qui ignoranter aliqui horum faceret, non peccaret mortaliter.
marg.|
Solutio : Scriptum est in corde hominis quod fornicatio est contra Deum, sed non est scriptum quod mortale, vel quod eterna morte puniendum. Hoc enim fidei est credere, quod aliqua pena quam non videt, sit eterna. Unde
[Non intellexerunt]
id est non adverterunt. Penis, id est peccatis. Quibus delectantur.
marg.|
Contra. Bonum est cuius apprehensio delectatio est : ergo a contrariis malum cuius apprehensio tristitia, ergo in penis cum sint mali, non potest esse delectatio.
marg.|
Solutio : Dupliciter contingit apprehendere bonum, ut bonum, vel sub specie mali, si apprehendatur ut bonum, delectat, si ut malum, contristat. Similiter et malum si apprehendatur sub specie mali ; contristat, si sub specie boni, delectat ratione speciei boni non malitie. Consentire est tacere, etc. Secundum hoc videtur quod omnes tenentur ad arguendum et ita ad corripiendum, ergo illud Mt. 18.c. Si peccaverit in te frater tuus corripe eum, preceptum est ad omnes : Si dicas, quod non est preceptum ad omnes, sed ad prelatos tantum : Dic cum possis arguere, id est debeas ex officio vel de iure. Si dicas quod preceptum ad omnes, dic cum possis pro loco, et tempore, scilicet quando credis quod argutus debeat se corrigere ad monitionem suam, sicut teneor honorare parentes pro loco, et tempore.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Rm. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=60&chapitre=60_1)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Rm. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=60&chapitre=60_1)
Notes :