Capitulum 12
Numérotation du verset
Rm. 12,1
Obsecro itaque vos,
fratres,
per misericordiam Dei, ut exhibeatis
corpora vestra
hostiam
viventem,
sanctam,
Deo placentem,
rationabile
obsequium vestrum.
Numérotation du verset
Rm. 12,2
Et nolite
conformari huic seculo,
sed reformamini
in novitate
sensus vestri,
ut probetis que sit voluntas Dei
bona,
et beneplacens1,
1 beneplacens] placens
Weber
et perfecta.
Numérotation du verset
Rm. 12,3
Dico enim
per gratiam
que data est mihi omnibus qui sunt inter vos,
non plus sapere quam oportet sapere
sed sapere ad sobrietatem,
et2 unicuique sicut Deus divisit mensuram
2 et]
om.
Weber
fidei.
Numérotation du verset
Rm. 12,4
Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent.
Numérotation du verset
Rm. 12,5
Ita multi
unum corpus sumus in Christo,
singuli autem
alter alterius membra,
Numérotation du verset
Rm. 12,6
habentes autem
donationes secundum gratiam que data est nobis differentes,
sive prophetiam
secundum rationem fidei,
Numérotation du verset
Rm. 12,7
sive ministerium
in ministrando,
sive qui docet
in doctrina.
Numérotation du verset
Rm. 12,8
Qui exhortatur
in exhortando,
qui tribuit
in simplicitate,
qui preest
in sollicitudine,
qui miseretur
in hilaritate.
Numérotation du verset
Rm. 12,9
Dilectio
sine simulatione.
Odientes malum adherentes bono.
Numérotation du verset
Rm. 12,10
Caritatem fraternitatis invicem diligentes,
honore
invicem prevenientes.
Numérotation du verset
Rm. 12,11
Sollicitudine
non pigri,
spiritu ferventes
Domino servientes,
Numérotation du verset
Rm. 12,12
spe gaudentes,
in tribulatione patientes,
orationi
instantes,
Numérotation du verset
Rm. 12,13
necessitatibus sanctorum communicantes,
hospitalitatem sectantes.
Benedicite
persequentibus,
benedicite
et nolite maledicere.
Numérotation du verset
Rm. 12,15
Gaudere
cum gaudentibus,
flere cum flentibus.
Numérotation du verset
Rm. 12,16
Idipsum invicem sentientes.
Non alta sapientes
sed humilibus consentientes.
Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.
Numérotation du verset
Rm. 12,17
Nulli malum pro malo reddentes, providentes bona
non tantum coram Deo
sed etiam coram omnibus hominibus.
Numérotation du verset
Rm. 12,18
Si fieri potest, quod ex vobis est,
cum omnibus hominibus pacem habentes.
Numérotation du verset
Rm. 12,19
Non vosmetipsos defendentes, carissimi,
sed date locum ire.
Scriptum est enim :
mihi
vindictam
ego retribuam,
dicit Dominus.
Numérotation du verset
Rm. 12,20
Sed si esurierit inimicus tuus ciba illum, si sitit potum da illi.
Hoc enim faciens carbones ignis
congeres super caput eius.
Numérotation du verset
Rm. 12,21
Noli vinci a malo,
sed vince in bono malum.
Capitulum 12
Numérotation du verset
Rm. 12,1
marg.|
Obsecro itaque vos]
Hec est secunda pars totius Epistole. In prima continetur eruditio speculativi intellectus, quantum ad quasdam questiones quas error Iudeorum, et Gentium conversarum induxerat. In hac autem secunda parte monet utrosque moraliter instruendo ad unitatem et concordiam consequentem veram fidem. Et est rectus ordo. Iudei enim errabant, dicentes sine operibus legis non esse salutem in doctrina Evangelica. Gentiles similiter errabant, credendo Iudeos omnino abiectos a Deo. Hos duos errores removit, et in vera fide utrosque instruxit. Unde hic competenter incipit eos invitare ad concordiam, et bonam vitam. Et primo quomodo debent habere pacem ad omnes, et hoc per totum istud capitulum. Secundo quomodo inferiores pacem habeant cum superioribus inf. 13. Tertio quomodo pares pacem habeant mutuam inf. 14. Quarto invitat eos ad gratiarum actiones, quedam de statu suo et aliorum interserens inf. 15. Et in fine salutationem quarundam personarum specialiter subnectit inf. ult. In hoc ergo capitulo invitat eos ad pacem : Et primo hortatur eos ad amotionem impedimentorum pacis que discordiam generant : Et hec sunt tria, amor proprius sive amor carnis, amor mundi, amor proprie excellentie. Hec sunt illa tria. 1Io. 2.c. Quicquid in mundo est, etc. Et qui amicus est huius mundi, inimicus Dei constituitur, qui est vera pax : Ergo qui amicus est horum, inimicus est pacis, et ita hec impediunt pacem et iterum generant discordiam. Unde Iac. 4.a. Unde bella et lites in vobis ? nonne ex concupiscentiis vestris, etc. Primo docet amovere proprium amorem ibi
[Exhibeatis corpora vestra]
Secundo amorem mundi, ibi
[Et nolite]
etc. Tertio amorem proprie excellentie, sive superbiam vite, ibi
[Dico enim]
etc. Et non est nisi tripartita concupiscentia, ut patet 1Io. 2.c. Ex hoc patet quod sufficienter docet amovere impedimenta pacis. Sola enim concupiscentia pacem impedit. Secundo hortatur eos ad pacem. Et primo per mutuam indigentiam, ibi
[Et unicuique]
etc. Secundo hanc indigentiam ostendit per simile, ibi
[Sicut enim]
etc. Tertio hortatur ad pacem per mutuam subministrationem et obsequium. Et hec pars subdividitur, quia primo docet quod obsequium debemus inferioribus, ibi
[sive prophetiam]
etc. Secundo quod obsequium debetur paribus et amicis, ibi
[Dilectio sine simulatione]
Tertio quod obsequium debemus inimicis, ibi
[Domino servientes]
Postea quod in universali dixerat, per partes determinat, et maxime de operibus exterioribus et materialibus. Et primo que opera debemus bonis, ibi
[Orationi instantes]
Secundo que inimicis, ibi
[Benedicite]
etc. Tertio quid omnibus, ibi
[Gaudere]
etc. Ultimo specialiter docet quomodo pacem habere possumus cum inimicis, quia hoc est difficilius. Et hoc duobus modis : Non vindicando se de eis et eis bona faciendo : et tunc velint nolint pacem habebimus cum eis, et ipsi pre confusione diligent nos, et hoc docet ibi
[Nulli malum]
Hoc est primum :
[Si esurierit]
Hoc est secundum. Dicit ergo primo removere docens amorem proprium.
marg.|
{b}
Itaque]
ex quo ostendi vobis veram fidem quam sequitur pax et concordia.
marg.|
{a}
Obsecro]
Non utitur verbo imperii ad subditos suos, cum tamen posset : Et hoc facit, quia ut dicit Senec. Generosus est animus hominis, et naturaliter contra potestatem recalcitrans, facilius ducitur quam trahatur. Sed de prelatis malis dicitur Ez. 34.a. Cum austeritate et potentia imperabatis : et disperse sunt oves mee. Huius exemplum habetur 3Rg. 12.b. Dicunt senes ad Roboam, si locutus fueris ad eos verba lenia, erunt, etc. Sed ipse e converso fecit. Et ex uno verbo aspero factum est schisma in populo, quod numquam postea potuit ad concordiam revocari : ideo in persona boni prelati Za. 10.c. dicitur, Sibilabo eis et congregabo eos.
marg.|
{c}
Per misericordiam]
id est per Apostolatum quem suscepi a Dei misericordia : secundum quod dicitur, Talis Episcopus divina miseratione, etc. Vel
[per misericordiam]
quam Deus habet de peccatoribus. Non dicit per obsequium vel potentiam vel nobilitatem, quod multi faciunt. Ad huiusmodi tamen adiurationem se habent aliqui ad modum aspidis surde, et obturantis aures suas.
marg.|
{d}
Ut exhibeatis]
offeratis per macerationem. Iud. 5.b. Qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino, {7.
62rb} etc. Hec oblatio in filia Iephte figurata est Iud. 11.f. Filia mea decepisti me et decepta es, quod est quando voluntates carnis non sequimur, sed contrarium facimus. Tales hostias petit Dominus per Ps. 49. Numquid manducabo carnes taurorum, etc. quasi dicat non : sed immola sacrificium laudis. Corpus offertur in sacrificium per macerationem : Spiritus in holocaustum per contritionem. De sacrificio portio erat ipsius offerentis ; quia corpus non debet omnino per macerationem annihilari, sed ei debent necessaria dari. De holocausto nihil retinebatur, sed totum offerebatur Domino : sic et totum cor et spiritus. Dn. 3.d. In animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur, etc. Et sicut in millibus agnorum, sic fiat sacrificium nostrum.
marg.|
{e}
Viventem]
per bonam operationem.
marg.|
{f}
Sanctam]
per perseverantiam.
marg.|
{g}
Deo placentem]
per rectam intentionem. Sic exponit Glossa Et bene dicit
[viventem]
per bona opera : quia signum est quod homo mortuus est, quando non movet se : ita signum quod mortuus sit spiritualiter qui non operatur. Unde Iac. 2.d. Fides sine operibus mortua est. Et Habac. 2.a. Iustus ex fide vivit.
marg.|
{h}
Rationabile obsequium]
contra indiscrete macerantes se. Ios. 11.b. Equos eorum subnervabitis. Caro enim debet debilitari, non omnino occidi. Ad quod significandum dicitur Iud. 1.f. quod Chananeus remansit tributarius, et non fuit occisus. Per Chananeum qui interpretatur in motu, significatur caro que motibus est plena. Eccl. 7.b. Non ledas servum in veritate operantem.
Numérotation du verset
Rm. 12,2
marg.|
{7.62va} Δ {a}
Et nolite conformari]
Docet amovere mundi amorem : quia mundus, caro, demonia, diversa movent prelia : quasi dicat non diligatis mundum, nec ei placere queratis. Sicut enim quando quis alii vult placere, conformat se ei : sic multi se mundo conformant, velut simie omnibus se conformantes 3Rg. 10.d. Salomon faciebat sibi afferri dentes elephantorum, et simias, id est adulationis verba et gestus exteriores et societatem sive caudam magnam. Per Salomonem divites mundi Mt. 11.a. Quid existis videre, etc. qui mollibus induuntur, in domibus regum sunt. Mollis vestis coaptat se ex omni parte corpori ; et tales divitibus. Unde comparari possunt chameleoni, mentienti omnem colorem iuxta se positum. Et propter hoc Lv. 11.e. inhibetur ne comedamus chameleonem. Item Dt. 22.a. Vir non utetur veste feminea ; abominabilis enim est apud Deum qui facit hoc : Similiter neque mulier veste viri. Per mulierem molles, et effeminati peccatores, per virum sancti homines : quia mali non debent se conformare bonis per hypocrisim, nec e converso boni malis. Sed 1Mcc. 1.b. Fecerunt sibi preputia. Nullus debet sibi facere preputium. Unde per tales significantur, qui fingunt se habere peccata cum non habeant. Unde dicunt, cum illa iacui : cum falsum sit. Unde de se confitetur Augustinus in libro confessionum Ne quanto innocentior essem, tanto vilior reputarer apud eos : sententia est, non verba.
marg.|
{b}
Sed reformamini]
ad modum imaginis. Quod fit multipliciter : perfusionem, quod est spiritualiter per bonum exemplum alterius, sed oportet quod cor prius calescat amore Dei, sicut in imagine fusili. Unde Ps. 38. Concaluit cor meum intra me : quasi dicat paratus sum recipere impressionem, 1Pt. 2.a. Forma facti gregis ex animo. Item formatur imago per detectionem et subtractionem, sicut fit in sculptili : et hoc fit per paupertatem, que subtrahit etiam necessaria, et per tribulationem que est quasi malleatio. Is. 54.c. Ponam terminos tuos in lapides sculptos. Za. 3.d. Ecce ego celabo sculpturam eius. Ez. 41.d. Celata erant in ipsis ostiis templi Cherubin. Et interpretatur plenitudo scientie : Unde sculptura Cherubin est scientia in operis exemplo : Sculptura palmarum est ostensio exterior victorie mundi, carnis et diaboli, quod faciunt proprie viri religiosi, qui ergo contra tribulationes murmurant, de sua renovatione dolent. Item reformatur imago per additionem partis alicuius : Sic est in spirituali imagine. Unde Ps. 38. Notum fac mihi Domine finem meum ut sciam quid desit mihi Mt. 19.c. Hec omnia custodivi a iuventute mea, quid adhuc mihi deest ? Cui respondet Dominus Mc. 10.c. Unum tibi deest : Vade et vende omnia, etc. Item reformatur per debiti coloris appositionem : sic imago spiritualis Ez. 16.b. Vestivi te discoloribus, idest, honesta conversatione. Sed Lam. 4.a. mutatus est color optimus. Item reformatur per debitam ordinationem, quod est contra quosdam qui multa bona faciunt, sed inordinate. 1Cor. 14.g. Omnia autem honeste et secundum ordinem fiant in vobis. Propter hoc dicit.
marg.|
{c}
Reformamini]
Eph. 4.f. Renovamini spiritu mentis vestre.
marg.|
{d}
In novitate sensus vestri]
Non dicitur, in novitate corporis vestri. Et potest hoc dici contra mulieres.
marg.|
{e}
Ut probetis]
per sollicitudinem, discussionem et experientiam. 1. Thess. ult. d. Omnia probate, quod bonum est tenete. 1Io. 4.a. Carissimi, nolite credere omni spiritui, sed probate spiritus si ex Deo sint.
marg.|
{f}
Bona]
in prohibitionibus.
marg.|
{g}
Beneplacens]
quoad precepta.
marg.|
{h}
Perfecta]
quoad consilia. Et notari possunt tres status, Incipientium, proficientium et perfectorum qui designati sunt in Evangelio Mt. 15.d. Primus, ubi Dominus pavit turbas panibus hordeaceis, per quos status penitentium. Secundus in eod per illos quos pavit panibus triticeis. Et tertius Mt. 26. ubi pavit discipulos suos carne et sanguine suo, quod est cibus perfectorum.
Numérotation du verset
Rm. 12,1
Expositio Glossae
Expositio Glossae
marg.|
{a}
Obsecro itaque]
Post tractatum legis a principio Epistole usque ad sextum capitulum : Et fidei, a sexto capitulo usque huc. Naturam Iudaici populi et Gentilis, quando locutus fuit de utroque populo sub metaphora olive, et oleastri, sive ubi ostendit legem insufficientem ad bene et meritorie operandum : monuit non expresse, sed in hoc quod causas discordie amovit ex quibus superbiebat unus contra alterum. In ipso sunt omnia, id est in Spiritu sancto, cui benignitas attribuitur, per quam Deus omnia conservat in esse. Et ex quo est sic, itaque et vos pacem habeatis, et sic conservabitis vos. Quod rogo, fraternitas exigit, ut rogem vos, non ut precipiam. 1Th. ultimo capitulo Rogamus vos.
marg.|
Vel quod rogo, fraternitas exigit, id est illud quod rogo, scilicet quod alter sit solicitus de salute alterius, Licet caro repugnet. Gal. 5.c. Caro concupiscit adversus spiritum. Et tangit modum bestie, que quando immolabatur, recalcitrabat, in mortificatione. Col. 3.a. Mortificate membra vestra que sunt super terram. Gal. 5.d. Qui autem Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Viventem per bona opera. Ly ‘per’ non notat causam, sed ostensionem, quia dicitur Gal. 2.d. Non iustificatur quis ex operibus Habac. 2.a. Iustus ex fide vivit : non dicit ex operibus. In Deo scilicet firmam : in hoc notatur perseverantia que respicit finem : Bona intentio, que respicit principium. Hoc autem est offerre Deo caput et caudam, sicut precipitur in lege.
marg.|
Dei nomine consecratus, quia a Christo Christianus, ut in baptismo, in quo consecratur, dicendo, In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Et Deo votus, quando dicit, Abrenuntio Sathane et omnibus pompis eius, etc. Prv. 20.d. Ruina est homini devorare sanctos, etc. Mundo moritur. Io. 6.d. Ut Deo vivat. Gal. 2.d. Vivo iam non ego, vivit autem in me Christus. Qui voluptatibus carnis, infra ultimo capitulo Olim hostia occidebatur ut homines peccati causa, etc. sed non erant debitores aliquante detentionis in pena quin maioris, quia aliter sine Christo possent a pena omnino liberari : ergo eternaliter detineri debebant. Contra : Abraham meruerat vitam eternam : quod verum est : sed meritum vite eterne habuit exceptionem ante adventum Christi propter obligationem peccati primi hominis. A secunda morte, de qua Apc. 20.b. Secunda dicitur respectu mortis corporis vel etiam peccati. Cum discretione, quia Lv. 2.d. Sal in omni sacrificio offeres. Marci 9.g.a «Omnis victima sale salietur ». Ne quid nimis sit, sed cum temperantia. Ponitur ergo modus in ieiunio : ergo eadem ratione et in eleemosyna, quia sicut potest quis se nimis affligere ita tantum potest dare quod fame morietur. Item 2Cor. 8.c. Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio. Si dicatur, quod modus apponendus est in eleemosyna sicut in ieiunio. Contra Mt. 19.c. Vade et vende omnia que habes et da pauperibus : dicendo omnia, nihil excludit. Solutio : In ieiunio debet apponi modus, quia dicitur Sir. 13. Cibaria et virga et onus asino, etc. Similiter modus apponendus est in eleemosynis. Unde qui dat omnia rationabiliter, debet sibi previdere aliquo modo, vel ingrediendo Abbatiam que ei possit dare necessaria, vel quolibet aliquo modo, ut accipiendo eleemosynam ab alio. Aliter peccaret omnia dando. Λ Ut non nature defect. Propter quod dicitur, 1Tim. 5.d. Modico vino utere propter stomachum tuum. Formam concupiscentie secularis amittit, id est informationem : Sicut virtus est forma anime, ita peccatum et concupiscentia per quam conformatur diabolo per similitudinem. Se Deo referens, id est ad Deum tamquam incommutabili forme, sicut cera addita sigillo. Sed reformamini, qui in Adam fueratis deformati. Sed non est in potestate nostra quod reformemus {7.62vb} nos : ergo non debet illud precipere. Solutio : Est reformatio per gratiam, nec hec est in potestate, nec in precepto : et est reformatio per bonam operationem que est in potestate nostra, et hanc precipit hic Apostolus. Vel reformamini, id est reformare nitimini. Partim est amissa imago Dei, sed hoc est aut quoad naturalia de quibus constat quod non sunt amissa : aut quoad gratuita, sed illa non partim, sed omnino amisit. Et dicunt quod hic accipitur imago complexe pro naturalibus, et gratuitis. Sed melius est ut dicatur, imo sumi pro naturalibus que dicuntur amissa partim, quia per peccatum diminuta non quoad esse, sed quoad posse. Homo potest reformare se partim per gratiam. In ea que ante sunt Phil. 3.d. Novum hominem. Eph. 3.e. Cui non dominantur peccata, propter synderesim reclamantem. Non concupiscendo vetustate expoliamur. Secundum hoc videtur, quod prius sit exuere vetustatem quam induere novitatem : sed illud peccatorum remissio, hoc gratie infusio : ergo prius est remissio peccati quam infusio gratie. Item quid est quod dicit, Diligendo novitate induimur, imo credendo, quia Act. 15.c. Fide purificans corda eodem. Et Io. 1.a. Dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt, etc. Solutio : Triplex est vetustas in homine, pene, culpe et reliquiarum culpe. Et est triplex novitas, scilicet gratie, perfecte iustitie, glorie. Per primam expoliatur vetustas culpe, per secundam vetustas reliquiarum culpe, per tertiam vetustas pene et omnis miserie. Gratia contra vetustatem culpe : perfecta purgatio per multitudinem bonorum operum, contra reliquias culpe, de hac intelligitur hic gloria contra vetustatem pene. Et ita patet quare dicit, Diligendo novitate induimur : quia caritas plus movet ad bonam operationem quam fides. Experimento, quando quis facit bonum, et vult illud magis et magis, hoc ipsum est ei experimentum quod Deus illud velit. Et Apostolus supra 9.d. Mala vero non vult fieri. Hoc est duplex : Si sit una dictio, falsa est, quia sensus est, Deus vult mala non fieri : Si sint due dictiones, verum est, et sic accipitur hic : Tamen prescit, id est non approbat. Voluntas Dei, consilium, etc. Versus : «Precipit et probat, permittit, consulit, implet ».
a Mc. 9, 48.
marg.|
Et sciendum quod voluntas Dei non distinguitur penes id quod est, sed penes effectus connotatos.
marg.|
{i}
Dico enim per gratiam]
etc. Docet removere superbiam que maxime consistit in hoc quod aliquis reputat se esse sciolum.
marg.|
{k}
Non plus sapere]
quia ut dicitur 1Cor. 8.a. Scientia inflat. Unde quia Iudei, et Gentiles abundabant in sensu suo, superbiebant. Propter hoc dicit Isid. lib Etym. Credere debemus, discutere prohibemur.
marg.|
{l}
Sed sapere ad sobrietatem]
Prv. 25.d. Sicut qui multum comedit mel, non est ei bonum : sic perscrutator, etc. Ideo Prv. 23.a. Non erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes, etc. Et iterum 25.c. Mel invenisti, etc. Et iterum 30.d. Qui nimis emungit, id est scrutatur, elicit sanguinem, id est peccatum Eccl. 7.c. Dixi, sapiens efficiar, et ipsa longius recessit a me. Eccl. 3.a. Altiora te ne quesieris.
marg.|
{7.
63ra} Δ {a}
Et unicuique]
Invitat eos ad pacem, et concordiam per mutuam indigentiam.
[Et]
repete, ego dico
[Unicuique]
supple, ut operetur.
marg.|
{b}
Sicut Deus]
etc. quia non omnia dona dat uni, sed uni unum, alii aliud, ut unus alio indigeat.
marg.|
{d}
Mensuram fidei]
intransitive, id est per fidem, que mensurat animi virtutes : vel transitive, id est dona que dantur secundum quod merentur per fidem.
marg.|
{c}
Divisit]
1Cor. 12.a. divisiones gratiarum sunt. Eph. 3.b. Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
marg.|
{e}
Sicut enim in uno corpore]
Ostendit hanc mutuam indigentiam per simile.
marg.|
{f}
Alter alterius membra]
id est unus indiget altero sicut membra seipsis invicem : non ut velit dicere Apostolus quod unus homo sit pars alterius : nec enim sequitur, membrum quodlibet est pars : et singuli sumus membra alterius : ergo omnes sumus invicem idem : quod fuit error quorundam hereticorum. Oculus est oculus pedum, et omnium aliorum membrorum membrum et non pars : sic et nos invicem. Nos dico,
marg.|
{g}
Habentes donationes]
etc. idest, differentes in donis : vel differentes donationes sunt in uno. Eph. 4.d. Ex quo, id est Christo totum corpus compactum est, et connexum in mensuram uniuscuiusque membri, idest, secundum quod alia membra indigent eo 1Cor. 12.b. Corpus non est unum membrum, sed multa.
marg.|
{h}
Sive prophetiam]
Primo hortatur Romanos ad pacem per mutuam indigentiam. Secundo ostendit illam per simile. Hic autem hortatur ad eandem Prelatos per subministrationem ad subiectos.
[Sive]
habentes resume
[Prophetiam]
Scripturarum expositionem.
marg.|
{i}
Secundum rationem fidei]
ut nihil contrarium dicatur fidei : quia ipsa ponit principia secundum que oportet facere expositiones, sicut arguitur per rationes principiorum. Ad hoc autem tenentur Prelati. Unde 2Pt. 3. Estote parati reddere rationem de ea que in vobis est, fide. Mal. 2.b. Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem, id est legis expositionem, quasi dicat Apostolus, instruatis subditos vestros in fide.
marg.|
{k}
Sive ministerium]
id est si habetis potestatem ministrandi sacramenta.
marg.|
{l}
Sive quod docet in doctrina]
de eis que pertinent ad bonos mores : sit membrum Ecclesie respectu minorum.
marg.|
{m}
Qui exhortatur]
scientes sive maiores ad potiora.
marg.|
{n}
Qui tribuit]
eleemosynas, sive temporalia : hoc adhuc pertinet ad Prelatos respectu subditorum. Unde Io. ult. e. dictum est Petro ter, Pasce.
marg.|
{o}
In simplicitate]
Hoc dicit quia tribuit propter inanem gloriam, licet etiam propter Deum.
[Tribuit]
in duplicitate Mt. 6.c. Si oculus tuus, id est intentio tua fuerit simplex, totum corpus tuum, id est congeries operum, lucidum erit, idest, apparens et existens : sicut cum dicitur in eod. Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua.
marg.|
{p}
Qui preest in sollicitudine]
Lc. 2.b. Pastores custodiebant vigilias noctis super gregem suum. Et ideo audierunt, Annuntio vobis gaudium.
marg.|
{q}
Qui miseretur, in hilaritate]
id est qui compatitur oppressis. Hoc ultimum fieri debet in hilaritate propter proximum, id est simplicitas intentionis necessaria est propter Deum. 2Cor. 9.b. Hilarem datorem. Sir. 35.b. In omni dato hilarem fac vultum tuum.
marg.|
{p}
Dilectio sine simulatione]
Ostendit quod obsequium debemus paribus impendere.
marg.|
{r}
Odientes malum]
eorum.
marg.|
{s}
Adherentes bono]
placeant nobis bona eorum. Vos dico.
marg.|
{t}
Caritatem fraternitatis invicem diligentes]
{7.
63va} Δ qua debemus esse invicem fratres.
marg.|
{a}
Sollicitudine non pigri]
id est non sitis pigri opere, si estis soliciti corde.
marg.|
{b}
Domino servientes]
Ostendit quod obsequia debemus inimicis
[Domino servientes]
id est propter Deum.
marg.|
Vel
[tempori]
alia littera, id est pro opportunitate temporis multum servit Domino, qui inimicos suos diligit propter eum.
marg.|
{c}
Spe gaudentes]
scilicet remunerationis magne, si inimicos propter Deum diligitis : aliter non possemus inimicos diligere, nisi spe remunerationis.
marg.|
{d}
Orationi]
etc. ne cadatis in odium mortale contra inimicos.
marg.|
{e}
Necessitatibus]
etc. qui orent pro vobis.
marg.|
{f}
Benedicite persequentibus]
que debemus inimicis.
marg.|
{g}
Benedicite]
etc. orando pro eis, et bona eis optando.
marg.|
{h}
Gaudere]
Ostendit quod debemus omnibus bonis eadem exhibere, sicut nobis ipsis : quasi dicat supple debetis invicem,
[gaudere]
etc.
marg.|
{i}
Idipsum sentientes]
quod illi, id est gaudium vel fletum.
marg.|
{k}
Non alta sapientes]
de vobis.
marg.|
{l}
Sed humilibus]
etc. per imitationem. Glossa Tunc vera est humilitas si non est lingua sola, sicut hypocrita qui dicit peccatum se habere : foris fingit humilitatem, intrinsecus amplectitur vanitatem.
marg.|
{m}
Nolite]
etc. Quia valde difficile est habere pacem cum inimicis, ideo repetit specialiter ostendens duo per que pacem habebimus cum eis.
[Nolite esse prudentes]
Hoc dicit quia prudentia mundi est que precipue vindictam querit de alio.
marg.|
{p}
Pacem habentes]
mutuam, ut ipsi sint vobis pacifici.
marg.|
{n}
Si fieri potest]
quod si non potest fieri propter eorum malitiam, facite.
marg.|
{o}
Quod ex vobis est]
idest, quantum in vobis est, pacem habete cum eis. Vel
[habentes pacem, si fieri potest]
hoc non dicit, quia fieri non possit, sed quia est difficile.
[Quod ex vobis est]
id est in pietate vestra, licet sit difficile, quod eos pacifice sustineatis.
marg.|
{q}
Date locum ire]
adversariorum, non repercutiendo. Vel
[Ire]
id est vindicte Dei : quod si homines modo punirent omnes malos, non haberet Deus in futuro quod puniret in iudicio. Et hoc debetis facere.
marg.|
{s}
Enim]
id est quia.
marg.|
{r}
Scriptum est]
Ez. 9.a. secundum Septuaginta.
marg.|
{t}
Mihi vindictam]
reservavi, vel reservate.
marg.|
{u}
Et ego retribuam]
id est vindicabo vos : vel, id est retributionem accipietis a me si ita feceritis. Et non tantum scriptum est illud.
marg.|
{x}
Sed]
etiam hoc
[si esurierit
etc.
carbones ignis]
id est eum inflammabis ad amorem tuum, velit nolit.
marg.|
{y}
Noli vinci a malo]
quia dicit Seneca, Ridiculum est propter alterius malum amittere innocentiam.
marg.|
{z}
Sed vince in bono]
id est propter bonitatem.
marg.|
{a}
Malum]
sustinendo patienter eum.
Numérotation du verset
Rm. 12,3
marg.|
{i}
Dico enim
etc.
Non plus sapere]
Hic prohibitio est. Sed nonne sapere donum Dei est : ergo quanto maius, tanto melius est. Quare ergo hic prohibet Apostolus ? Solutio : Sumitur consequens pro antecedente, id est pro investigare, ad quod sequitur sapere. Simile Is. 13.c. Pretiosior erit vir auro, id est rarior. Nimis autem investigare dicitur quis quando investigando non sequitur Scripturam, sed proprium ingenium quod non potest esse sine peccato, quia semper sit ex libidine. Prv. 25.d. Perscrutator maiestatis, etc. Et sciendum, hoc non respicit proxime dictum, sed quod dixerat, ut offeratis. Unum corpus 1Cor. 12.b. inf. eod. In ea re quam offert, id est in corpore Christi.
marg.|
Est enim quoddam sacramentum et res, ut corpus Christi quod traxit de virgine : quoddam res et non sacramentum mysticum, id est Ecclesia. Sicut enim panis ex multis granis. Ex hoc patet quod species panis et vini non sunt sacramentum ratione sui, sed ratione substantie, in qua fuerunt. Ex multis fidelium membris Ecclesia : ergo Christus non fuit membrum Ecclesie, quia non habuit fidem. Contra. 1Cor. 12.d. Nos sumus membrum ex membro, id est ex Christo. Solutio : Fidelis dicitur dupliciter : A fide, sic non dicitur Christus fidelis : Item fidelis a perceptione sacramentorum et fidelitatis : sic fuit fidelis. Dona mensurata que fides meretur.
marg.|
Contra : Qui habet unam, habet omnes : et ita qui fidem non meretur, non habet has virtutes.
marg.|
Solutio : Hoc intelligitur de donis sine quibus est salus : quod patet per ea que subiungit Apostolus in textu. Si obiicias iterum, quod meritum attenditur penes caritatis radicem. Dicendum quod omne meritum primo consistit in fide uno modo, scilicet per modum illuminantis : Alio modo penes caritatem, scilicet per modum informantis et ad finem dirigentis. Secundum fidem quam Deus mensurate dividit, dans cuidam maiorem, cuidam minorem, et quia secundum mensuram fidei dat Λ alia dona, quia articuli fidei sunt quasi principia Theologie. Unde Ioannes Damascenus Fides ponit principia : et ideo investigatio sapientie nostre non debet excedere principia ista Theologie. Item Apc. 21.e. Quanta longitudo eius, tanta latitudo. Glossa Quantum quis credit, tantum sperat, diligit et operatur. Et ideo dantur alie virtutes secundum mensuram fidei : ex qua omnis iustitia, id est iustificatio : sine qua nulla existimanda. Hbr. 11.b. Sine fide impossibile est placere Deo. Opera bona fiunt ab homine : scilicet opera que sunt bona, fiunt ab homine, sed non fiunt ab homine bona, etc. Sine quo Spiritu S. etc. Usque tanto amplius, etc. Sed percipimus Christum per fidem ; ergo quanta est caritas uniuscuiusque, tanta est potentia eius in diligendo Deum : sed nullum {7.
63rb} naturale est proportionabile gratuito : ergo potentia diligendi et credendi non est naturalis, sed gratuita. Solutio. Revera quanto maior est caritas, tanto maior est potentia : sed hec potentia non est pura potentia, sed informata : nec fit comparatio ratione potentie, sed ratione informantis : quia quanto caritas maior est, tanto potentia habilior est et potentior exire in actus suos. Spiritus qui est in te, duplo sit in me. 4Rg. 2.b. Ergo Eliseus petebat maiorem spiritum magistro : ergo superbus erat. Ad hoc dicunt quidam quod non petebat maiorem, sed duplum, id est ad duo scilicet ad miracula patranda et ad prophetandum. Et per hoc innuitur, quod Spiritus Sanctus potest haberi ad unum et plura ; et ita magis, et minus : et sic bene adducit Augustinus , illud exemplum ad propositum : tamen peccat aliquis si velit habere maiorem gratiam quam magister suus. Non ad mensuram : Io. 3.b. Plenitudo divinitatis. Col. 2.b. Mediator. 2Tim. 2.b. Assumptus est homo, etc. id est humana natura, quia aliter Christus esset duo, quia assumens et assumptum de necessitate sunt duo. Quia autem in unitatem persone Unigeniti assumptus est homo, gratie est non nature : ergo filio Dei data est gratia, ut assumeret illum hominem, quod falsum est : aut illi homini, ut assumeretur a filio Dei in unitatem persone : Sed quomodo habuit gratiam antequam esset ? Solutio. Gratia est gratis data sine precedentibus meritis illius hominis, falsum est hoc. Non enim ad mensuram, Io. 3.d. Imo videtur quod Christo datus sit Spiritus ad mensuram, quia dicitur Sap. 11.d. Omnia fecit Deus in numero, pondere et mensura. Solutio. Christo homini non data fuit gratia ad mensuram, id est ad proportionem : quia improportionabilis fuit gratia eius respectu omnis alterius hominis. Vel fiat vis in ratione mensure : quando enim mensurate datur aliquid, non datur totum : sed Christus habuit gratiam ad semper et ad omnia, quod non alii homines, et quantam habere potuit. Multi unum corpus sumus. Gal. 3.d. Omnes vos unum estis, etc. Eph. 4.d. Quoniam sumus invicem membra. 1Cor. 12.b. Sicut enim corpus unum est, etc. Omnia necessaria danda, sed non in uno. Unde nota quod in Christo fuit plenitudo excellentie, in Ecclesia est plenitudo numerositatis. In quolibet habente caritatem est plenitudo sufficientie. Per hoc, curam nostri invicem, ut non dicamus sicut Cain Gn. 4.b. Numquid custos sum fratris mei, etc. Et Ct. Iude. d. Ve qui in via Cain abierunt. In differentibus donis, id est per differentiam donorum. Hoc agatur, ut scilicet unus serviat alteri. Prophetiam, id est revelationem : quantum ad hoc sumitur proprie prophetia. Occultorum, quantum ad hoc sumitur pro expositione Scripturarum. Presbyteri simus in ministrando. Lc. 22. Rectorem te posuerunt, etc. Non in duplicitate, quia Iacob. 1.b. Vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis. Sed in simplicitate future glorie. Sap. 1.a. In simplicitate cordis querite illum, bonis operibus. Ct. 4.a. Oculi tui columbarum, que intente, scilicet ad unum respiciunt. Et ideo dicitur Mt. 10.b. Et simplices sicut columbe. Id est leto animo subveniat. Contra : Qui seminat in lacrimis, in exultatione metet. Sed seminare est dare eleemosynam, ut dicitur super illud 2Cor. 9.b. Qui parce seminat parce et metet. Glossa Dare eleemosynam non est amittere sed seminare. Solutio : Subveniendum est in lacrimis propter eorum miseriam quam non possumus omnino ab eis removere, sed in hilaritate quantum ad hoc quod modo possumus eis subvenire. In multis offendimus. Iac. 3.a. Dominicam medicinam, quam Dominus docuit. Lc. 11.f. Verumtamen quod super- est, date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis. Etsi levioribus, tamen vulneribus et multis, et hec fere venialia : ergo peccando venialiter vulnerantur naturalia, et ita diminuuntur, quod verum est, quia aliter non noceret, et ita non esset malum. Et per hanc auctoritatem posset probari, quod veniale diminuit caritatem : quia per caritatem et alias virtutes restauratur diminutio naturalium, non solum illa que fit per mortalia, sed et illa que fit per venialia : ergo quando in caritate peccat quis venialiter, diminuetur caritas. Iudicium sine misericordia. Iacob. 2.c. Sine misericordia salvante : vel, id est pro misericordia dandi eleemosynas :
marg.|
Λ sed eodem
marg.|
Λ mosynas : sed eodem modo iudicium sive misericordia salvante fiet ei, qui non fecerit iustitiam, vel cuiuslibet alterius virtutis opera. Similiter iudicium sine iustitia, et aliis virtutibus fit ei, qui non fecerit iustitiam : quare ergo potius dicitur hoc de misericordia, quam de alia virtute ?
marg.|
Solutio. Duabus rationibus, quia quando Dominus dicit disceptationem iudicii. Mt. 25.c. Non dicit illam fieri nisi de operibus misericordie tantum. Secunda ratio est propter quamdam coaptationem similitudinis, sicut dicitur. Mt. 5.a. Beati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur. Ibi enim ponuntur quedam virtutes respondentes suis beatitudinibus per coaptationem similitudinis. Iudicium sine misericordia, etc. Dimitte. Lc. 6.f. Misericordia iudicati, unde dicitur misericors, quia punit citra condignum : Iudicium miserenti, inde dicitur districtus iudex, Nimis iustus. Eccl. 7.c. Ps. 142. Non intres in iudicium cum servo tuo. Iob. 23.b. Nolo multa fortitudine contendat mecum. Aliud misericordie membrum, unum est eleemosynas tribuere ; aliud condonare. Quia diversa dona uniuntur, id est in commune ponuntur, quia caritas omnia facit communia. Unde Augustinus Habe caritatem, et omnia tua sunt. Sicut ait. Ier. 48.b. alia littera : Qui opus Dei frequenter negligit. Sed queritur differentia inter negligentiam et omissionem : propterea sequitur. Et maledictus, etc. Videntur omnes homines esse maledicti.
marg.|
Solutio : Omissio est respectu actus debiti {7.
63vb} negligentia respectu circumstantie debite, ut quando non facit eo modo quo debet, licet faciat. Ad illud. Maledictus omnis, etc. Dicendum quod non omnis negligentia inducit maledictionem, quia circumstantia debita dicitur duobus modis. Debitum enim est honesti cuius negligentia est venialis : vel debita ex precepto, hec negligentia inducit maledictionem. Quia piger in conversatione divina sine spe est, id est non habetur spes ut piger versetur in gloria Dei. Unde Prv. 20.a. propter frigus piger arare noluit, etc. Diffunditur in cordibus, supr. 5.a. Refrigescet. Mt. 24.b. Ignem veni mittere, etc. Lc. 12.f. Non passim et importune. Unde Mt. 24.d. Ut de illis cibum in tempore. Eccl. 3.b. Est tempus loquendi et tempus tacendi. Sir. 20.c. Ex ore fatui reprobabitur parabola, quia non dicit eam in tempore suo, id est importune. Contra. 2Tim. 4.a. Insta opportune, importune.
marg.|
Solutio. Id est quando non est opportunitas, vel locus, non debet predicare. Ad illud, Insta opportune, secundum veritatem, importune secundum eorum qui audiunt oppositionem. Quod proximo impenditis ; creditis, etc. Mt. 25.d. Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Eph. ult. a. Servi obedite dominis vestris, etc. Instantes orationi. 1Pt. ult. b. Sobrii estote, et vigilate, etc. Exemplo Abrahe. Gn. 18.a. Loth. Gn. 19.a. Et 1Pt. 4.b. Hospitales invicem sine murmuratione. Lc. ult.
marg.|
{d} . Discipuli qui ibant in Emaus coegerunt Dominum.
marg.|
Ibi, Beda, Cogendi sunt hospites et trahendi : si enim multa perdas, necesse est ut unum bene des. Disciplina dominica, de qua Mt. 11.d. Discite a me quia mitis sum. Benedicite, quod adimplevit Apostolus, sicut ipse testatur. 1Cor. 4.a. Maledicimur et benedicimus. Sed Act. 5.c. Petrus maledixit Ananie, et Saphire. Et Act. 8.d. Simoni Mago : ergo fecit contra hoc preceptum Apostoli. Huius solutio iam habebitur inferius.
marg.|
Sine admixtione amaritudinis. Iacob. 3.c. Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem, et amaram aquam ? Gaudere cum gaudentibus. Contra. Ier. 15.d. Non sedi in concilio ludentium ; ergo non congaudebat eis, et in hoc merebatur : quis est ergo hoc, quod hic dicitur.
marg.|
Solutio. Est gaudium spirituale, de quo hic loquitur Apostolus, et est gaudium carnale, hoc non congaudebat Ieremias. De spirituali. Philip. ult. a. Gaudete in Domino semper, iterum dico gaudete. Sed secundum hoc, gaudere est in precepto et meritorium ; ergo est opus alicuius virtutis. Solutio : non est opus unius virtutis, sed et cuiuslibet : et in precepto est non quoad illecebram passionum, sed quoad motum.
marg.|
Flendum ut de lapsu. Unde 2Cor. 1.g. Quis infirmatur, et ego non infirmor ? Non satis alta sapientes, sup. 11.c. Tu autem fide sta : noli alta sapere, sed time. Sicut hypocrita. Sir. 19.d. Est qui nequiter se humiliat, etc. Offendit se, et ruit, et offendit aliquos. Prudentes apud vos. Is. 5.e. Ve qui sapientes estis in oculis vestris. Prv. 3.a. Ne sis sapiens apud temetipsum. Prv. 5.c. Deriventur fontes tui foras. Etiamsi quis vos offendat. Contra. Licet vim vi repellere. Et Ex. 21.a. de talione, Dentem pro dente, oculum pro oculo. Solutio : Et si vim vi repellere liceat, non tamen habemus, quod malum pro malo reddat talis, quoniam reddere malum pro malo est velle se vindicare, sed iste hoc non intendit, sed tantum eum ita repellere, ut ei non noceat. Illud. Ex. legale est, et ita nihil ad propositum. Illud fieri debet, quod et Deo non displiceat, et fratri scandalum non sit. Sed obiicitur etiam de textu. Providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram hominibus. 1Cor. 4.a. Mihi pro minimo est ut a vobis iudicer, etc. Et Gal. 1.b. Si hominibus placerem, Christi servus non essem. Solutio : Mihi pro minimo, dicit quantum ad incorrigibiles, ad quos nihil valet exemplum. Quod autem hic dicitur ; intelligitur quantum ad corrigibiles, coram quibus facere debemus, quod eis placeat ad imitandum. Unde Mt. 5.b. Sic luceant opera vestra, etc. Ad illud, si hominibus placerem id est si placentiam hominum finem mihi ponerem. Pacifici cum omnibus. {7.
64ra} Hbr. 12.d. Pacem loquimini. Quod ex vobis, id est in potestate vestra : hoc dicit ratione status, quia loquitur habentibus caritatem. Ad quem clamant sancti. Apc. 6.c. Usquequo Domine Deus sanctus, et verus non vindicas etc. Discernuntur, id est differunt. Sed bonus magis cupit corrigi inimicum, quam puniri, id est vult ut puniatur ad corrigendum, non ut penam sustineat. Super iustos et iniustos. Mt. 5.g. Vel ire adversariorum etc. Mt. 10.c. Si persecuti vos fuerint, etc. Eccles. 4.d. Noli resistere contra faciem potentis : Sed dum furor in cursu est venienti cede furori. Sancti ergo volunt malos puniri amore iustitie, non libidine vindicte : sed mali e converso. Scriptum est in Proverbiis. Prv. 23.b. Propinquus illorum fortis est, et ipse iudicabit contra te causam illorum. Prv. 20. Ne dicas, reddam malum pro malo : exspecta Dominum et liberabit te. Item Ez. 9.a. Appropinquaverunt visitationes urbis. Ibi littera Septuaginta : Mihi vindictam et ego retribuam, dicit Dominus. Scriptum est in Prv. Contra Dt. 32.e. mea est ultio, et ego retribuam. Ibi Glossa Ab hoc loco sumitur illud Apostoli, Mihi vindictam etc.
marg.|
Solutio : Quod hic dicitur, nec scriptum est in Prv. nec in Dt. Sed Ez. 9.a. secundum Septuaginta, sicut dicit Glossa Quod hic dicitur, Sicut scriptum est in Prv. hoc non est intelligendum de isto, sed de hoc quod sequitur, Si esurierit inimicus tuus. Prv. 25.c. Quod dicit Glossa super Dt. Ab hoc loco sumitur etc. id est consimili huic. Vel illud bene potest esse in duobus vel in tribus locis in sacra Scriptura, id est in Dt. et in Ez. Hbr. 10.f. Scimus enim qui dixit, Mihi vindictam et ego retribuam. Consimile habetur Prv. 22. et 20. Mihi vindictam reservavi. Qui hoc non facit, Deum contemnit : In hoc enim quod per se vindictam accipit quis, quasi facto dicit quod Deus non posset eum vindicare. Insolentiam coniunctionis, id est insolitam rationem. Similis ei fiet. Prv. 26.a. Ne respondeas stulto, ne similis ei efficiaris.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Rm. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=60&chapitre=60_12)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Rm. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=60&chapitre=60_12)
Notes :