Hugo de Sancto Caro

Capitulum 6

Numérotation du verset Rm. 6,1 

Quid ergo dicemus ? Permanebimus in peccato ut gratia abundet ?
Numérotation du verset Rm. 6,2 

Absit.
Qui
enim
mortui sumus peccato,
quomodo
adhuc
vivemus in illo ?
Numérotation du verset Rm. 6,3 

An ignoratis, fratres1,
1 fratres] om. Weber
quia quicumque
baptizati sumus
in Christo Iesu,
in morte
ipsius baptizati sumus ?
Numérotation du verset Rm. 6,4 

Consepulti enim sumus cum illo
per baptismum
in mortem,
ut quomodo
Christus surrexit2 a mortuis
2 Christus surrexit] inv. Weber
per gloriam Patris,
ita
et nos
in novitate vite
ambulemus.
Numérotation du verset Rm. 6,5 

Si enim
complantati facti sumus
similitudini mortis eius,
simul
et resurrectionis
erimus.
Numérotation du verset Rm. 6,6 

Hoc scientes,
quia vetus homo
noster
simul
crucifixus est
ut destruatur
corpus peccati,
ut
ultra non serviamus peccato.
Numérotation du verset Rm. 6,7 

Qui enim mortuus est,
iustificatus est a peccato.
Numérotation du verset Rm. 6,8 

Si autem mortui sumus cum Christo,
credimus quia simul et3 vivemus cum illo4
3 et] etiam Weber |
4 illo] Christo Weber |
Numérotation du verset Rm. 6,9 

Scientes quod Christus resurgens5 ex
5 resurgens] surgens Weber
mortuis,
iam
non moritur,
mors illi ultra non dominabitur.
Numérotation du verset Rm. 6,10 

Quod enim mortuus est
peccato,
mortuus est semel.
Quod autem vivit, vivit Deo.
Numérotation du verset Rm. 6,11 

Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato,
viventes autem
Deo
in Christo Iesu Domino nostro6.
6 Domino nostro] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 6,12 

Non ergo regnet
peccatum
in vestro
mortali corpore,
ut obediatis
concupiscentiis eius.
Numérotation du verset Rm. 6,13 

Sed neque exhibeatis
corpora7
7 corpora] membra Weber
vestra arma iniquitatis
peccato,
sed exhibete
vos Deo
tamquam ex mortuis
viventes,
et membra vestra
arma iustitie Deo.
Numérotation du verset Rm. 6,14 

Peccatum enim vobis non dominabitur.
Non enim sub lege estis
sed sub gratia.
Numérotation du verset Rm. 6,15 

Quid ergo ?
Peccabimus8,
8 Peccabimus] peccavimus Weber
quoniam non sumus sub lege
sed sub gratia ? Absit.
Numérotation du verset Rm. 6,16 

An9 nescitis quoniam
9 An] om. Weber
cui exhibetis
vos servos
ad obediendum,
servi estis eius
cui obeditis,
sive peccati
ad mortem10,
10 ad mortem] om. Weber
sive obeditionis ad iustitiam.
Numérotation du verset Rm. 6,17 

Gratias autem Deo,
quod fuistis
servi peccati, obedistis
autem
ex corde
in eam formam
doctrine
in quam11
11 quam] qua Weber
traditi estis.
Numérotation du verset Rm. 6,18 

Liberati autem
a peccato
servi facti estis iustitie.
Numérotation du verset Rm. 6,19 

Humanum dico
propter infirmitatem
carnis vestre.
Sicut enim
exhibuistis
membra vestra
servire
immunditie
et iniquitati
ad iniquitatem,
ita
nunc
exhibete
membra vestra
servire
iustitie
in sanctificationem.
Numérotation du verset Rm. 6,20 

Cum enim servi essetis peccati,
liberi fuistis iustitie.
Quem ergo fructum habuistis tunc,
in illis12
12 in illis] om. Weber
in quibus
nunc erubescitis ?
Nam finis illorum
mors est.
Numérotation du verset Rm. 6,22 

Nunc vero
liberati a peccato,
servi autem
facti Deo,
habetis
fructum vestrum
in sanctificationem,
finem vero
vitam eternam.
Numérotation du verset Rm. 6,23 

Stipendia enim peccati
mors,
gratia autem Dei
vita eterna
in
Christo Iesu Domino nostro.

Capitulum 6

Numérotation du verset Rm. 6,1 
marg.| Quid ergo dicemus] Hic incipit secunda pars prime partis Epistole totalis, in qua ostendit quod lex spiritus necessaria est ad salutem, et durat usque ad 8. capitulo   [Scimus quoniam diligentibus Deum] etc. Dividitur hoc capitulo in duas partes. In prima, ostendit per simile, quod lex spiritualis summe, et specialiter necessaria est ad salutem, usque ibi :   [Sicut enim exhibuistis corpora vestra] etc. Postea ostendit idem per naturam sive rationem servitii usque ad fin. c. Continuari potest dupliciter pars parti, sic : Patet quod lex non est necessaria ad salutem, ex quo per legem abundavit peccatum : Quid ergo : vel sic : ubi abundavit delictum, superabundavit gratia, ideo interrogando obiicit, quod obiiciebant aliqui. Tu dicis, ubi abundavit, etc. Quid ergo dicetur ex quo gratia superabundanter datur eis in quibus abundavit peccatum.
marg.| {d} Dicemus] hoc scilicet quod permanet in peccato est.
marg.| {e} Absit] quod hoc dicamus, imo vivemus spiritualiter, quod ostendit, quia non debemus permanere in peccato.
marg.| {f} Qui enim] etc. Et ostendit per simile, quod mortui sumus peccato.
marg.| {g} An ignoratis] etc. id est iustificati a Christo Iesu.
marg.| {i} In morte ipsius] id est in baptismo consequente effectum a morte ipsius.
marg.| {k} Consepulti enim] si homo mortuus deberet statim reviviscere non sepeliretur. Unde cum, ut ante dixit, quod nos mortui simus in peccato, ut debeamus ei reviviscere, addit :   [Consepulti] etc. dico, quod in morte ipsius, id est ad similitudinem mortis baptizati sumus, ut sicut ipse est mortuus semel, ita et nos semel moriamur peccato.
marg.| {l} Enim] id est quia   [Consepulti sumus] etc. idest ad similitudinem illius. Nos dico ducti.
marg.| {m} Per baptismum] etc. id est in peccatorum absolutionem, et hoc ad similitudinem sepulture eius, quia ter immergitur puer, ad innuendum tres dies sepulture eius.
marg.| Vel.
marg.| {i} Vel : In morte] dicit, quia baptismus habet virtutem suam a morte eius. Nec sufficit morti, ut Christus, scilicet mortuus est, nisi resurgamus {7. 37va}Δ vita gratie, sicut Christus vita glorie.
marg.| {a} Per gloriam patris] id est per seipsum qui est gloria patris. Prv. 10.a. Filius sapiens letificat patrem. Item 13.a. Filius sapiens doctrina est patris sui. Item Sir. 22.a. Confusio patris est de filio indisciplinato. Secundum hoc gloria patris filius disciplinatus.
marg.| {b} In novitate vite] id est in nova vita : Hoc sic dicitur ad maiorem expressionem.
marg.| {c} Si enim complantati] etc. exponit similitudinem, scilicet quid est mori peccato, sive sepeliri, et quid resurgere facti, hoc dicit ad innuendum, quod hoc non habet homo a natura, sed a gratia.
marg.| {d} Similitudini] etc. ut dicamus cum Apostolo 2Cor. 4.c. Mortificationem Iesu Christi in corpore nostro circumferentes, ut et vita, etc. Et sic   [complantati] id est adherentes firmiter passioni Christi per mortificationem, fructum bonorum operum faciemus. Dicit autem :   [Similitudini mortis] non morti, quia quicquid possemus sustinere est similitudo, et quasi umbra mortis.
Numérotation du verset Rm. 6, moraliter 
marg.| {h} Quicumque baptizati sumus] id est tincti.
marg.| {i} In morte ipsius] id est in passione eius, unde debemus esse colorati colore Christi, id est sanguine eius, ut dicamus cum B. Agnete : Sanguis eius ornavit genas meas. Ps. 67. Ut intingatur pes tuus in sanguine. Passionem Domini obliviscitur et alio colore se tingit, affectum ad terrena dirigens. Unde conqueritur Dominus Ier. 12.c. Numquid avis discolor hereditas {7. 37rb} mea mihi, numquid avis tincta per totum, quasi dicat per totum debet esse unus color sanguinis Christi : Ille ergo in quo nulla est mortificatio Christi, sive similitudo Christi passionis baptismus non est, et colorem quem recepit in baptismo amisit. Quod deflet Ecclesia per Ieremiam Lam. 4.a. Obscuratum est aurum, mutatus est color optimus. In eod. b. Candidiores Nazarei eius nive, sicut a Christo Christiani, ita ab eo Nazareno Nazarei rubicundiores ebore antiquo. Et tanguntur duo effectus baptismi, quia lavat a peccatis, quod intelligitur in nive, et ornat virtutibus et dat imitationem Christi. Per ebur antiquum, patres antiqui. Unde per hoc vult intelligi, quod nos magis debemus portare mortificationem Christi quam antiqui : Superbi autem proprie sunt baptizati in morte diaboli, qui per superbiam cruci primo affixus est. Unde eis possumus dicere : An ignoratis, quia quicumque superbi estis in morte diaboli baptizati estis.
marg.| {k} Consepulti cum illo] ne redeamus ad actum peccati. Io. 11.e. De suscitatione Lazari, qui si vellet redire ad uxorem suam, quia solutum fuit matrimonium non posset. Sic religiosus si vult ad uxorem suam, quem habuit in seculo redire, id est concupiscentias sciat, quod solutum fuit matrimonium statim quando intravit religionem, vel vovit.
marg.| {m} Per baptismum in mortem] etc. Hoc significatum fuit 4Rg. 13.d. ubi proiectum fuit cadaver in sepulchro Helisei, et cum tetigisset cadaver Helisei, revixit homo, et* stetit supra pedes suos. Significatum etiam est Gn. 23.d. In sepultura duplici Hebron, id est in baptismo, propter duplicem effectum, id est remissionis peccatorum, et collationis gratie, in quo omnes Patriarche, id est omnes boni debent sepeliri. Hanc emit Abraham, id est Christus sanguine suo, et sic factus est pater multarum gentium. Titulus huius sepulchri, et inscriptio est character, et abrenuntiatio diaboli, et eius pomparum. Qui autem sepultus est per baptismum, vel per ingressum in religionem, et adhuc vivit peccato, signum est, quod sit flagitiosus, sicut si inveniretur aliquis, qui diu iacuisset in sepulchro vivus.
marg.| {b} In novitate vite] Inde tractum est alicubi in consuetudinem, quod clerici vadant omnes in superpelliceis. Ps. 103. Emitte spiritum tuum, et creabuntur Eph. 4.f. Renovamini spiritu mentis vestre, etc. Hoc etiam significat renovatio vestium. Sed heu ancilla parata est, non Domina misera anima Mar. ult. b. viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida. Mt. ult. a. Erat aspectus eius sicut fulgur. Per iuvenem significatur strenuitas bene operandi in baptismo per dexteram, quod operari debemus pro eternis. Per stolam perseverantiam. Per candorem munditiam conversationis. Per ruborem faciei ardor caritatis.
marg.| {c} Si enim complantati sumus] Quidam sunt, qui nec in celo nec in terra plantati sunt, sed fluctuantes moventes se ad ventum cuiuslibet tentationis. Contra quos dicitur 3Rg. 18.d. Usquequo claudicatis in duas partes, etc. Is. 8.a. Ite angeli veloces ad gentem convulsam, et dilaceratam Iob. 19.b. Quasi evulse arbori abstulit speciem meam. Item non est mirum si tales non possunt fructificare. Et Za. 5.d. Levaverunt demones amphoram inter celum, et terram, id est tales mobiles elevant. Alii plantantur in terra per amorem. Ier. 12. Radicem miserunt Glossa in terram miserunt, proficiunt, et faciunt fructum Iob. 14.b. Si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus eius, ad odorem aque germinabit, id est gratie, quantumcumque inveteratus fuerit in amore terrenorum. Tales quandoque licet radicem habeant in terra, tamen fructus, id est opera et folia id est verba habent in celo, quia bona opera exterius faciunt et bonum loquuntur de Deo. Ier. 12.a. Prope es tu ori eorum, etc. quia tamen ubi radicata est arbor, ibi cadunt fructus, et folia, sic verba, et opera talium redeunt ab terrena ratione, quorum hoc faciunt. His dicitur Mich. 6.d. Tu seminabis et non metes. Alii plantati sunt in celo. Ps. 61. Plantati in domo Domini in atriis domus Dei nostri florebunt. Glossa in Ecclesia militanti. Ideo fructum invenient in terra celi. Amos ult. d. Plantabo eos super humum, scilicet et non avellam eos ultra de terra sua quam dedi eis, quod erit in gloria. Sed nota, quod habet duas radices, intellectum et affectum. Et quandoque solus intellectus radicatus est in celo, quia bene sentit, et intelligit de Deo, et angelis, et gloria eorum. Sed nihil valet, nisi et affectus ibi plantetur. Ideo dicit Apostolus :   [complantati] id est simul utraque radice plantati : Unde Ps. 33. Gustate, et videte. Et Dt. 2.d. Utinam saperent et intelligerent. Item debemus plantari in terra penitentie per exercitium bonorum operum. Gn. 41. Crescere me fecit Dominus in terra paupertatis mee, id est in penitentia in qua recognoscit homo paupertatem scilicet spiritualiter in terra passionis Dominice per imitationem in terra celestium per desiderium, {7. 37vb} et amorem. Utrum autem aliquis sit plantatus in mala terra potest cognoscere ex tribus, ex putredine radicis, ex amaritudine fructuum et ex paucitate eorundem. Radix est cor, si fructus sunt amari, et si remordet eum conscientia de omnibus, que facit, et si facit pauca bona opera, et hec tria intelligat perfecte, fiet illud Ier. 17.b. Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, etc. Tunc etiam dicetur de eo. Filii tui, sicut novelle olivarum in circuitu mense tue.
marg.| {f} Hoc scientes, quia vetus homo] Posset quis dicere. Revera oportet nos mori peccato, sed non possumus propter infirmitatem quod imo,   [Hoc scientes, quia vetus homo] id est fomes faciens veterem hominem spiritualiter.
marg.| {7. 38ra} Δ {a} Simul crucifixus est] per baptismum, qui habuit virtutem, scilicet a morte, et crucifixione Christi.
marg.| Augustinus Propter eius crucem dictum est : Qui Christi sunt carnem suam crucifixerunt cum vitiis, et concupiscentiis. Gal. 5.d. Propter sepulturam. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum. Sup. Propter resurrectionem, ut quemadmodum Christus resurrexit, etc. sup. eod. PropterΛ ascensionem.
marg.| {e} Simul et resurrectionis erimus] participes in gloria.
marg.| {b} Corpus] congeries peccatorum. Sicut e contrario. Mt. 6.c. Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit, id est congeries bonorum operum.
marg.| {b} Ut destruatur] quia corpus peccati procedit a fomite, sicut a fonte, et ideo obturato ipso destruetur congeries peccatorum. Dicit autem   [crucifixus] quia non omnino extinctus est fomes, sed languescit, et nihil potest contra nos, nisi velimus.
marg.| {d} Ut ultra non serviamus peccato] ex quo fomes non habet dominium in nobis.
marg.| {e} Qui enim mortuus est] a peccato. Adhuc prosequitur similitudinem propositam, per quam vult ostendere spiritualiter mortuus, quod a peccato, quoad actum et confessionem.
marg.| {f} Iustificatus est a peccato] ut iam non sit in servitute peccati.
marg.| {7. 38va} Δ {a} Si autem] posset quis dicere : Precipis ut moriamur peccato, hoc valde difficile est, propter hoc addit premium resurrectionis in presenti per gratiam, in futuro per gloriam corporis, et anime simul : Et hoc est.
marg.| {b} Si mortui sumus] peccato,   [cum Christo] id est sicut Christus mortuus est, penalitati que est in morte corporali, idest, si non redeamus ad peccatum.
marg.| {c} Simul etiam vivemus cum illo] quia Io. 12.d. Ubi ego sum illic et minister meus erit.
marg.| {d} Scientes, quod Christus] etc. quasi diceret debemus perfecte mori peccato, ut non redeamus ad istud, sicut, et Christus non rediit ad vitam, ut iterum moreretur.
marg.| {f} Quod enim mortuus] etc. id est pro peccato, ut per mortem eius dimitteretur nobis. Hbr. 4.d. Non habemus Pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.
marg.| {g} Mortuus est semel] non iterato, id est perfecte, ita quod mors eius sufficiens fuit ad dimittendum peccatum.
marg.| Vel. [Mortuus est semel] id est perfecte ipsi peccato, quia nihil omnino habuit de peccato, nec etiam motum primum.
marg.| {h} Quod autem] etc. Dico quod mors illi ultra non dominabitur.
marg.| {i} Autem] id est quod.
marg.| {k} Vivit, vivit Deo] id est ita immortaliter, sicut Deus Pater.
marg.| {l} Existimate vos mortuos] ita quod nec actu, nec affectu vivatis peccato.
marg.| {m} Viventes autem Deo] ei serviendo, et ad honorem eius faciendo omnia.
marg.| *
Numérotation du verset Rm. 6, moraliter 
marg.| {f} Vetus homo noster crucifixus est] id est fomes per passionem Domini debilitatus, Is. 25.d. Triturabitur Moab sub eo, id est fomes quem traximus a parente nostro Adam passione Christi debilitatur. Diabolus similiter crucifixus fuit, quia tunc fuit afflictus furore, et invidia videns per mortem Christi regnum suum destrui, et regnum Dei preparatum, et augmentari. Unde sicut habetur Mt. 27.b. procurabat liberationem Christi, per uxorem Pilati dicentem. Nihil tibi, et iusto illi. In cruce ergo suspensus fuit diabolus. Quod significatum est Esth. 5.a. Aman, id est iniquus id est diabolus paraverat crucem Mardocheo, sed factum est e converso. Mardocheus interpretatur amare conterens impudicum, quod fecit in cruce de Diabolo Christus. Item mundus crucifixus est cum Christo, quia 1Io. 2.c. Omne quod est in mundo, etc. concupiscentia carnis crucifixa est per amaritudinem mortis ipsius, per extremam paupertatem, quam sustinuit in cruce, ut nudus suspenderetur, concupiscentia oculorum per amaritudinem mortis. Per mortis vilitatem superbia vite.
marg.| Vel [Vetus homo] id est quilibet peccator. Ps. 6. Inveteravi inter omnes inimicos meos,* per per conversationem, et imitationem peccatorum. Bar. 3.b. Inveterasti in terra aliena. Caput huius hominis est amor proprius, sive privatus, sed ut impleatur illud Abacuch 3.c. Percussisti caput de domo impii, id est corde. Ps. 73. Tu confregisti capita draconum. Frons eius est impudentia peccandi. Ier. 3.b. Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. Oculi eius sunt sapientia mundi, et prudentia carnis. Iob. 41.b. Oculi eius, ut palpebre diluculi. Tunc apparet lux tenuis, que tamen est nox, sic est de sapientia mundi, et prudentia carnis infra 8.a. Prudentia carnis mors est. Iacob. 3.d. Non est ita sapientia desursum descendens, etc. Nasus eius callida, et astuta providentia ad malefaciendum. Lc. 16.b. Filii huius mundi sapientiores filiis lucis sunt, etc. Linguam habet serpentinam et bifurcatam, vel trifurcatam, quia coram homine dicit unum, retro contrarium, bilinguis etiam est iste pessimus homo, quia in detractione est ipse detractor, ille cui detrahit ; et ille cui narrat. In hac lingua est venenum detractionis quo quandoque interficiuntur illi tres. Sir. 28.b. Susurro et bilinguis maledictus, multos enim, etc. Tertia lingua. Hec est gladius triceps, fauces habet serpentinas nihil comedens, nisi terram. Mich. ult d. Lingunt pulverem, sicut serpens, Ps. 71. Inimici eius terram lingent. Is. 65.d. Serpenti pulvis panis eius. Cauda eius est cauda canis, id est adulatio Is. 9.c. Propheta docens mendacium, etc. Illud disperdet Dominus ab Israel caput, et caudam, etc. Iecur est amor illicitus. Lam. 2.d. Effusum est in terra iecur meum. Fel eius est ira. Act. 8.d. In felle amaritudinis, etc. Venter eius gulositas. Phil. 3.d. De gulosis : Quorum Deus venter est. Vel venter est avaritia, quia quantumcumque ponas de divitiis in ventre avaritie, semper postea est esuries divitiarum. Iob. 20.b. Divitias quas devoravit evomet, et de ventre eius extrahet eas Dominus. Benedicitur, extrahit, quia quasi extracte sint, esuriem earum semper patitur. Intestina eius sunt arce, et dolia, et horrea. Sed quandoque iste homo est simia, non habens caudam per turpitudinis sue manifestationem, quandoque est animal acephalum, per avaritiam, ut etiam seipsum non diligat curam sui non agendo. Eccl. 10.b. Avaro nihil est scelestius, etc. Item iste homo quandoque non habet pulmonem, quia non respirat dando, vel erogando, ut avarus, nec aspirat attrahendo, ut prodigus, qui nihil retinet. Item quandoque non habet cor, id est magnanimitatem. Osee 7.c. Ephraim quasi columba seducta non habens cor, etc. Item quandoque nasum habet per indiscretionem, et improvisionem. Dt. 32.d. Utinam saperent, etc.
marg.| {e} Qui enim mortuus] est peccato Bar. 3.a. Audi nunc orationem mortuorum Israel. Is. 41.d. Noli timere vermis Iacob, etc. Vermis, id est humiliatus, et abiectus in oculis tuis, et post mortuus peccato. Ps. 31. Ego sum vermis, et non homo, etc. Iob. 3.b. Quare non in vulva mortuus sum, id est in cogitatione de peccato, ut non pervenirem ad consensum.
marg.| *
prol.| {a} Si autem
marg.| Λ ascensionem. Si consurrexistis cum Christo que sursum sunt querite, etc. Col. 3.a. In vetustate a primo homine contracta. Unde Chrysost. dicit. Assumpsit omnes defectus nostros preter indecens peccatum. Sed obiicitur de ignorantia, ideo dicit preter peccatum, id est preter omne indecens. Non enim decuit, ut tantus ignorantiam assumeret. Sed tunc dubitatur de passionibus anime, utrum eas assumpsit, scilicet gaudium, tristitiam, et huiusmodi. Ad hoc dicunt, quod accepit eas in quantum passiones naturales, non in quantum passiones anime rationalis. Sed si hoc, de carnalibus carnaliter gaudebat, vel tristabatur. Et hoc quidem verum est, non ut notet vitium, sed in eis gaudebat sicut in creatura Dei, vel sua. Non secundum culpam, id est non mediante originali, Ut nec eorum visio, nec memoria habeatur quod significatum est Gn. 35.a. Ubi Iacob infodit inaures, et armillas subter therebinthum, idest peccata, ut non redeant in memoriam ad delectandum. Is. 14.e. etc. Perdam Babylonis nomen, etc. Eph. 5.a. Fornicatio, etc. nec nominetur ad delectationem in nobis, etc. De virtute in virtutem, id est de studio unius virtutis ad statum alterius, vel quoad maiora opera virtutum vel de uno gradu virtutis ad alium gradum eiusdem. Sicuti videmus 1Io. 3.a. Dolor est confessorum, id est confitentium peccata sua, id est significatur. Requies absolutorum, id est gaudium spirituale, quod habet homo absolutus a sacerdote vel a peccatis. In resurrectione vita iustorum. Argumentum quod absolutio priusquam vita, et ita remissio peccati, quam gratia. Respondeo vita hic dicitur splendor bonorum operum. Vetus homo crucifixus. Queritur quare potius ponitur, vetus homo crucifigatur quam submergatur vel occidatur. Respondeo. Ad innuendum quod extinguitur fomes ex toto scilicet per baptismum debilitatur et languet. Noster, id est qui ex nobis non est ex Deo ergo fomes ex Deo non est. Ad idem. Gn. 17.b. Anima cuius preputii caro non fuerit circumcisa peribit de populo. Augustinus in Glossa Simul utrumque propagatur natura est, et nature vitium, alterum bonum, et alterum malum, huic causa voluntas Dei summi, huic voluntas hominis primi. Item Augustinus de civitate Dei. a. Concupiscentiam sordibus libidinum mixtam bonum esse dicere deserite, cuius, auctorem non Deum, sed diabolum credite.
marg.| Ex his habetur, quod fomes non a Deo sed a diabolo, aut homine. Contra. Fomes pena, omnis autem pena a Deo, ergo fomes a Deo. Item infra eodem. Qui mortuus est iustificatus est, etc. Glossa Mors et vita a Deo est malorum, ergo pena que a Deo est malum est, quidem malis, sed in bonis Dei operibus est annumeranda, quoniam iustum est ut mali puniantur, sed omne iustum a Deo, et fomes iuste infligitur ergo a Deo, Solvunt quidam, quod fomes quandoque dicitur ipsa concupiscentia, quandoque macula annexa concupiscentie, etΛ hoc ratione connexitatis, secundum quod concupiscentia a Deo, secundum quod macula ab homine, vel a diabolo. Aliter tamen dici potest, et melius, quod quedam simpliciter sunt a Deo, quia ex corde, et voluntate eius. Preterea alia sunt que non sunt simpliciter a Deo, quia non secundum voluntatem, et cor eius sunt primo, sed peccato hominis a Deo extorta, secundum quod dicitur {7. 38rb} Lam. 3.d. Non enim humiliavit ex corde suo, et abiecit filios hominum : tale est fomes, holocausta Iudeorum, libellus repudii, et ideo fomes non est a Deo simpliciter, vel aliter. In similitudinem carnis peccati inf. 6.a. Non in vacuum. 2Cor. 6.a. Ne reprobus efficiar. 1Cor. 9.d. Ergo in voluntate eius est esse reprobum. Responsio. Verum est, sed aliud est esse reprobum, aliud reprobatum. Reprobatus nihil ponit in homine, sed reprobus aliquid ponit. Reprobus autem ponit, quod sit in mortali, et perseveret in illo lex peccati, que est in membris inf. 7.d. Video aliam legem in membris meis, etc. Prorsus extinguatur, sicut fuit in B. Virgine. Totum aboleatur. Argumentum, quod venialia dimittuntur in baptismo. Corpus castigamus. 1Cor. 9.d. Et peccata nostra, id est penam pro peccatis pertulit, de 1Pt. 2.d. Ad quid ergo tenemur pro peccatis, satisfacere poterat pro peccatis plene, unde iustissimi in limbo descendebant. Christus autem, quod non poteramus facere supplevit. Unde Iob. 17.d. In tenebris stravi lectulum meum. Ante passionem enim omnes iusti in tenebris sternebant lectulum suum, et in limbo detinebantur. In corpore suo, existente. Super lignum Moysi in eremo. Io. 3.b. Nm. 21.c. Nisi mors Domini, id est in quantum mortalis, superaret. Os. 13.d. Ero mors tua o mors, culpe et pene. Factus maledictum, maledictione pene, de Gal. 3.b. Sua simpla, id est pena. Unde, id est ad quod significandum uno die, etc. In sepulchro quievit. Contra Mt. 12.c. Sicut Ionas fuit in ventre Ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic, etc. Solutio. Quidam dicunt tribus diebus, et noctibus, sine tribus, alii dicunt tribus diebus quia in aliqua parte trium dierum, tribus noctibus, quia nocte post sextam feriam. Nox autem sabbati duplex, quia ante resurrectionem dies precessit noctem, in resurrectione nox precedit diem, et ita per Synecdochen dicitur fuisse tribus diebus, et tribus noctibus. Presentem, preteritam, et futuram. Ideo dicitur ter Agnus Dei in Missa. Vere penitentes, qui finaliter penitent, quia veritatem habent efficacie, non tantum essentie. Sed regnum, et dominium, quod est timor humanus, et mundanus, ad quorum imperium multa mala fiunt. Inde est, quod Petrus ostendit quomodo regnum harum passionum devictum est pro morte Christi, dicens : est : Inde est, etc. quia scilicet victa est mors, quia victum est regnum, et dominium mortis, id est timor pene humanus scilicet, vel rerum, id est mundanus.
marg.| Ad vocem ancille. Mt. 26.g. Ante reges Act. 5.d. Preter predicta, que sunt gratia in presenti, et multiplicatio bonorum operum.
marg.| Et tali vita scilicet vite glorie. Io. 14.c. Vos videbitis me, quia ego vivo, et vos vivetis. Remotus, quia factus immortalis. Aliqua passione, ergo nec aliqua alteratione : Alteratio quidem sine passione non fit.
marg.| Una morte corporali scilicet ad hoc suffecit, id est ad totius generis humani redemptionem. Exutus a carne, ergo deposuit carnem.
marg.| Contra Augustinus Maledicetur qui dixerit Deum deposuisse hominem ex quo semel accepit. Respondeo : dicitur exutus a carne ratione anime que separata fuit a carne in triduo. Vel dic, exutus carne mortali, id est mortalitate, que ex carne venit. In quo sacramentum, etc. quia baptizamur ad similitudinem mortis eius. Semel moriendo inf. 8.a. Similitudinem carnis peccati, id est carni peccatrici. Quicumque fuerit in illo, id est ad similitudinem illius, vel secundum institutionem illius. Eidem rei cuius illa, etc. Ex hoc argue, quod peccatum est res. Ad idem supr. 3.a. Si autem iniquitas, etc. Ibi Fulgent. Illius rei Deus ultor est cuius non est auctor. Respondeo secundum eos, qui dicunt, quod non omnis actio est a Deo. Verum est, peccatum est aliquid non tamen a Deo. Secundum alios est aliquid in quantum actio non secundum deformitatem, et est a Deo in quantum actio, non in quantum est actio sub deformitate.
marg.| Isti exponunt sic verbum Fulgent. Illius rei, id est talis rei, cuius, id est qualis, ut sic exponatur nomen substantie per nomen qualitatis, et secundum hoc supponit ly res, pro actione, secundum quod ipsa est sub deformitate et secundum hoc non est a Deo. Vel potest dici quod hoc nomen res large sumitur ad ens in natura, et ad ens in opinione, vel intellectu. A lavacro, id est per lavacrum. Maiores vero etiam actualibus. Secundum hoc videtur, quod venialia superaddita originali delentur in baptismo. Contra. Venialia non delentur per penitentiam mortalium, ergo neque per baptismum. Ad hoc solvunt quidam quod virtute baptismi venialia dimittuntur, etiamsi ficte accedat, sed post redeunt : sed damnata est talis opinio.
marg.| Alii dicunt, quod gratia datur in baptismo ad deletionem peccatorum. Unde cum gratia tamen sit respectu mortalis, est enim cum veniali, ideo in baptismo secundum eos non delentur venialia. Quia autem hic dicitur de actualibus
marg.| Λ que,
marg.| {a} Si autem mortui sumus cum Christo] id est si ad imitationem eius nos morimur vivemus cum Christo. 2Tim. 2.b. Si commortui sumus, et convivemus, si sustinebimus, et conregnabimus. 2Cor. 1.b. Scientes quoniam sicut socii passionum, etc. Quod significatum est. 2Rg. 19.c. Ut habetur, quod postquam David evasit persecutionem Absalon sublimavit omnes, qui fuerant socii sui in illa tribulatione, et voluit exaltare eum, qui exhibuerat ei in deserto, sed noluit. 2Rg. 19.f. Unde Lc. 22.c. Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis, etc.
marg.| {b} Cum Christo] ad similitudinem Christi, qui osculo fuit traditus. Lc. 22.e. Iuda osculo tradis filium hominis. Facies eius fuit velata, quando dicebant ei : Mt. 26.g. Prophetiza quis est, qui te percussit. Item fuit ligatus, flagellatus, crucifixus, aceto potatus, et post statim non fuit mortuus : Sic vetus homo noster capi debet osculo compassionis a sacerdote in confessione : Quod significatum est Lc. 15.e. Ubi pater filium prodigum revertentem cum osculo, et amplexu recepit. Item debet postea velari per verecundie incussionem. Amice quomodo fecisti tantum peccatum ? Debet tandem percuti obiurgationibus Sir. 22.a. In lapide luteo lapidabitur piger, id est obiurgatione de immunditia. Item debet ligari per propositum abstinendi a peccato, postea crucifigi preceptis penitentie. Sir. 33.d. Servo malevolo tortura, et compedes. Ibid. Iugum, et lorum curvant collum durum. Si autem crucifixus in cruce penitentie non statim moritur peccato, quia voluntas peccandi forte non omnino destruitur in eo, noli mirari, quia nec Deus postquam crucifixus statim mortuus est, sed propinatum est ei acetum, ut citius moreretur, et gustavit, et noluit bibere, et statim mortuus est. Similiter postquam recepit crucem penitentie peccator, non debet statim petere relaxationem, sed debet ei propinari acetum, id est compunctio. Ps. 59. potasti nos vino compunctionis. Lam. 3.c. Recordare, etc. Ruth. 2.c. Quando hora vescendi fuerit, veni huc, et comede panem, et intinge buccellam tuam in aceto. Ier. 8.e. Potum dedit nobis aquam fellis. Ps. 68. In siti mea potaverunt me aceto. Clamabat sitio : Io. 19.f. Sed gustato aceto noluit Christus bibere. Unde signum fuit, quod non sitiebat amplius. Similiter parum compunctionis peccanti sitim sedat, et cum ex toto sedaverit, tunc omnino moritur peccato.
marg.| {c} Iam non moritur] Hoc ad litteram contra heresim Origenis cui imponitur, quod dixerit Dominum adhuc passurum in aere pro Angelis. Similiter iam non ultra moritur per recidivationem, que periculosior est, sicut infirmitas, que redit postquam iam sanus factus est, ut Lc. 11.c. Cum spiritus immundus exierit ab homine, vadit per loca arida. Et dicit Mt. 12.c. Tunc vadit, et assumit secum septem alios spiritus nequiores se, et ingressus habitat ibi, et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus,   [ita et vos existimate vos mortuos] id est gerite vos tamquam mortui, ut nullum {7. 38vb} signum vite peccati remaneat in vobis. Qui ergo fastum seculi, et signum lascivie gerunt exterius, putent ipso facto se adhuc vivere peccato. Sed timendum est ipsis valde, quod dicitur Apocal. 19.d. Qui acceperunt characterem bestie, et qui adoraverunt imaginem eius, vivi missi sunt hi duo, etc.
marg.| In charactere signum peccati, in adoratione ipsum peccatum. Timeant ergo gestum exterius habentes, licet non voluntatem, vel actum habeant peccati.
marg.| Λ que, etc. intelligitur solum de actualibus mortalibus. Hec dicendo, scilicet mortuus peccato, etc. Quam utique non fecit, id est causam mortis, ut dicitur non fecisse, quia quasi coactus, et invitus fecit, secundum vulgare quod dicitur quis non facere, quod quasi invitus facit. Qui et omnium, que sunt, etc. Quia in quantum sunt, bona sunt, etc. ergo mala actio in quantum est, bona est, et a Deo est.
marg.| Solutio. Secundum illos, qui dicunt, quod non omnis actio est a Deo, dicendum quod cum dicit, omnium, accommoda est distributio, quod patet, quia non exemplificat de actionibus, sed de passionibus ut de pena. Deus mortem non fecit : Sap. 1.d. Mors et vita a Domino. Eccles. 11.b. Is. 45.b. Creans malum. Amos 3.b. Si est malum in civitate, etc. Bonum est omne, quod iustum, sed mors iustum est, quia infligitur iuste, ergo mors bonum quid est. Sed contra dicit Augustinus in lib primo responsionis ad Pelagium. Mors nihil aliud est, nisi unde recedit vita, sicut fames, escarum defectus, et sitis, egestas potus, ergo mors est tantum privatio, ergo nihil, quia privationes nihil sunt, ergo mors non est bonum. Preterea si est bonum, est delectabile, et optabile, ergo mors damnatorum appetenda est. Sed contra dicit Augustin. super Ps. quod videtur malis mortem precari non optando, sed predicendo dicitur hoc.
marg.| Solutio. Sicut hoc nomen tenebre quandoque ponitur privative, ut Gn. 1.a. Tenebre erant, etc. Quandoque positive Dn. 2.f. Benedicite lux, et tenebre Domino. Ita mors privative prout dicitur vite privatio, positive secundum quod dicitur pena faciens dissolutionem anime a corpore. Privative autem sumit Augustinus sup. quod autem obiicit est bonum, ergo optabile, non simpliciter. Deo auctore cum dicitur Deo volente. Dicendo sed voluit mundum fore ab eterno, ergo mundum fecit ab eterno, ergo mundus ab eterno.
marg.| Responsio. Idem Deo volente, et Deo auctore, quia auctor, et volens idem significant, et convocant, sed non eodem modo sicut misericors, et miserator : Similiter volens significat divinam essentiam, et convocat effectum in habitu, auctor autem convocat idem, sed in actu, et ideo primum argumentum non valet, ex hoc patet, quod ista est falsa, Deus vult istum esse malum demonstrato illo, qui malus est, quia Deus non facit illum esse malum opere Christi, qui dat virtutes quibus Deo unimur, alibi nulla spes salutis.
marg.| Litteraliter.
marg.| {n} Non ergo regnet] sicut dicitur Sir. 18.d. Post concupiscentias tuas non eas, per consensum, vel delectationem mortalem : hoc est regnare peccatum in homine.
marg.| Δ
prol.| {a} Ut obediatis
Numérotation du verset Rm. 6, moraliter 
marg.| {n} Non ergo regnet peccatum] sed Christus per gratiam. 1Pt. 2.c. Vos estis genus electum, etc. Ex. 19.b. Vos eritis mihi regnum sacerdotale, etc. Et eadem ergo, que debet rex habere in regno, et Christus in nobis. Debet
marg.| * enim
marg.| {n} Non ergo regnet] etc. Glossa Cum nemo sine peccato sit Eccles. 7.c. Non est homo iustus in terra, etc. et si sit non regnet, etc.
marg.| Ps. 28. Vox Domini intercidentis flammam ignis. Sicut enim flamma per incisionem impeditur, et tamen non ex toto extinguitur, sic per baptismum ardor fomitis debilitatur, sed non annihilatur : Ad quod significandum dicitur Nm. 8.b. Quod radant pilos, non quod eradicent eos.
marg.| Et nota, quod in hoc verbo Apostoli : [Non regnet peccatum in vestro mortali corpore] etc. notantur quatuor. Difficultas resistendi fomiti, per hoc, quod dicit peccatum sive fomitem esse,   [in corpore] et ita familiaris hostis est. Potestas resistendi notatur per hoc, quod dicit   [nostro] sic enim notatur corpus esse
marg.| Λ nostri
marg.| {7. 39ra} Δ
marg.| {a} Ut obediatis] consentiendo, vel operando.
marg.| {c} Membra vestra] etc. ut mediantibus membris vestris non interficiat vos peccatum, sicut gladius, que non arma iniquitatis debent esse, sed arma ad defendendum hominem de
marg.| Δ peccato,
marg.| * enim habere acclamationem prohibitionum, et preceptionum per tantam observationem mandatorum. Gn. 41.f. Absque tuo imperio non movebit quisquam manum, aut pedem in omni terra Egypti, dictum est Ioseph, per quem Christus, sine cuius imperio, nec affectum, nec operationem movere debemus. Unde ibid. Fecit eum ascendere, etc. Item Christus habet in nobis tallias eleemosynarum, censum debiti officii. Mt. 22.c. Reddite que sunt Dei Deo. Item angarias debitarum operationum excolendo agrum, et vineam eius vomere, et fossorio predicationis. Mt. 20.a. Ite in vineam meam. Prv. 24.d. Per agrum, etc. Item tenemur ad exercitium eius contra hereticos, et paganos. Eph. 6.b. Induite vos, etc. Item tenemur ad tenendam sententiam eius, que proclamat in foro huius vite, scilicet penitentiam. Item tenemur non recipere interdictos, et eiectos a regno, scilicet id est peccatum, diabolum. Io. 10.e. Nunc princeps, etc. Item debemus habere consuetudinem, scilicet quando emimus, aut vendimus gratiarum actiones, et gloriam. Sed peccatum e converso conversis modis regnat in multis.
marg.| {b} Sed neque] etc. Vis hostem inermem facere, tene membra, quod significatum fuit 2Rg. 1.c. Et 1Rg. ult. b. In Amalechite, qui accepto gladio a Saule interfecit ipsum. Unde Ps. 118. Me expectaverunt, etc. Non ergo sumus procuratores diaboli.
marg.| Per hoc enim poterit se excusare de morte nostra. Et iterum poterit dicere in die iudicii, ipsi posuerunt se in carcere meo, id est in peccato, in quo nosmetipsos vinculamus per consuetudines malas, et occasiones peccandi. Ps. 56. Lingua eorum gladius acutus, eius diaboli. Prv. 22.a. Arma gladii
prol.| * in via
marg.| Λ nostri iuris. Fructus victorie cum dicit, mortali. Per victoriam enim fiet immortale. Et ex hoc oritur quartum desiderium vincendi, quod est nostri iuris per gratiam scilicet serviat spiritui, et non dominetur, non quod non palpitet caro, et concupiscat adversus spiritum, sed in futuro ita erit. Corpore dico nunc mortali, etc. Duplex est mors. Prima est dissolutio anime, et corporis, et ab illa dicitur homo mortalis, id est necessitati moriendi astrictus, et de hac loquitur hic. Item est mors secunda scilicet gehenna, de qua loquitur cum dicit. Per hoc moriturum in eternum, idest, per peccatum mortale astrictio morti eterne. Ex aqua, et Spiritu sancto. Io. 3.a. id est tali regeneratione qua regenerantur illi, qui regenerantur ex aqua, et Spiritu sancto. Tamquam non sit facta, etc. Ex hoc patet, quod fomes est peccatum originale. Et dicunt, quod fomes hic dicitur remitti in baptismo. At hoc solvunt, qui dicunt, quod fomes non est peccatum originale. Et dicunt, quod fomes dicitur hic remitti in baptismo, propter adiunctum scilicet originale. Ubi omnino plena sit, etc. Per hoc videtur, quod etiam venialia remittantur in baptismo, aliter non esset plena remissio. Sed dicendum quod restringitur universitas per hoc quod subdit. Quibus separamus a Deo interfectis, id est destructis. Vel certe omnia originalia dimittuntur in baptismo, nisi forte aliquod actu retineat aliquis dum baptizatur. Sed nec etiam concupiscatis. Secundum hoc videtur, quod primi motus sint in prohibitione, ergo cum dicitur. Ex. 20.c. Non concupisces, prohibentur primi motus, ergo moveri primo motu est mortale. Item cum Augustin. dicat, quod hoc preceptum est. Diliges Dominum Deum tuum, etc. cum non possit impleri, sed inchoari in via, sed implebitur in patria, quare non similiter secundum Augustinum est quedam prohibitio, que hic non possit impleri in via, sed in patria, et ita primus motus est. Solutio. Non est simile de affirmativo, et negativo precepto, ad affirmativum pro loco et tempore tenemur, ad negativum semper, et ad semper. Quod hic dicit : Non concupisces, distinguitur primo primus, hic non prohibetur, secundo primus, non tamen est prohibitio nisi importet transgressionem, tunc prohibetur in particulari, sed non in universali, quia quilibet est in potestate nostra. Secundum hoc solvitur, quod obiicitur primus motus non est voluntarius, ergo non est peccatum, quia peccatum adeo voluntarium est, etc. Dic quod non est voluntarius secundum universum, tamen secundum quemlibet est voluntarius. {7. 39rb} Vitii innati, id est in nativitate contracti. Non enim anima vitium habet a sua nativitate, sed contrahit in nativitate, sive in creatione sua. Qui dicitur propassio. Hic motus est naturalis, et nullo modo peccatum. Alius quodammodo voluntarius, et ideo peccatum, sed veniale. Primus est oblatio serpentis ; secundus comestio mulieris ; tertius comestio viri. Ut mente non delecteris, ergo quicumque mente delectatur, peccat mortaliter. Contra super Gn. 3. dicitur, quod delectatio non est mortalis nisi vir comedat. Solutio. Delectatio que est in creatura maior, vel equalis delectationi que est in Deo prohibita est, etsi non consentiat in actum, de tali loquitur hic. Est alia que est citra delectationem, que est in Deo, et non est mortalis, nec prohibita.
marg.| Datur illi, id est carni, vel concupiscentie, aliqui non habent illi. Ut deserente nos Deo, ergo Deus prius nos deserit, quam peccemus, et quam diabolus, vel caro potestatem in nobis habeant. Ad idem Ps. 103. Avertente autem te faciem turbabuntur.
marg.| Solutio. Semper deserit homo Deum priusquam Deus eum, et semper prius peccat naturaliter et ideo deserit eum licet simul tempore sit peccatum hominis, et desertio Dei. Unde deserente nos Deo, supple post. Vel melius. Deserente nos Deo, accepta potestate illudat, et mortificet, id est seviat atrocius, non enim statim, ut peccavit homo deseritur omnino a Deo, et traditur diabolo, sed eo magis, et magis peccante, magis, et magis deseritur a Deo, et traditur potestati diaboli.
marg.| Per quod habiles eritis, etc. Ad idem videtur quod dicit Gregorius Interim fac quidquid boni potes, ut Deus te illuminet ad penitentiam.
marg.| Sed contra diuturnitas temporis auget peccatum, sed quanto augmentatur peccatum, tanto magis elongatur a Deo, et ideo minus habilis ad gratiam. Quid est ergo, quod dicit, quod sola voluntate etiamsi diu manserimus in peccato habiles erimus. Preterea, si diuturnitas temporis auget peccatum, ergo cum inter quaslibet duas moras temporis sint infinita instantia, et in qualibet augetur, ergo in infinitum augetur peccatum.
marg.| Respondeo secundum eos, qui dicunt, quod circunstantia temporis auget si diu moratur in peccato, magis se elongat a Deo, verum est, ergo minus habilis ad gratiam, non valet. Et ponunt exemplum : Aliquis laborat continuo, quamdiu plus moratur magis affligitur, et magis etiam recedit a sanitate, tamen magis habilis est ad suscipiendam sanitatem, quia propinquior est crisi.
marg.| Similiter eadem cera cum a sigillo removetur, quanto magis calefit, et ad ignem comprimitur, tanto magis elongatur a forma sigilli, tamen magis habilis est ad susceptionem forme sigilli. Ad aliud, quod in infinitum augetur peccatum.
marg.| Non est verum, tempus enim non mensurat nisi secundum actum, infinita autem instantia non actu sint in tempore aliquo, sed potentia, secundum alios diuturnitas temporis non auget, tamen est occasio alterius peccati scilicet contemptus confitendi, et omissionis, ut quando desiderat peccatum suum, et non petit veniam, omittit, et sic peccat ex contemptu.
marg.| Similiter quando cogitat, quod tempus esset confitendi, et non confitetur omittit. Secundum hoc ergo dicendum quod si quis per mille annos esset in peccato, et non propter hoc proprie augmentaretur peccatum, sed dicitur augmentari per tempus, facit predicta peccata. Hoc tamen totum nihil facit ad hoc quod dicitur hic, quia loquitur hic de illis, qui sunt viventes virtutibus. Item videtur, quod homo per se possit velle bonum, sed non facere. Contra Phil. 2.b. Deus est qui operatur in nobis, et velle, et perficere. Respondeo. Bonum facere non possumus, sed velle possumus sine gratia, sed non sine Deo. Io. 15.a. Sine me nihil potestis facere. Iustitie arma cum recte conversamur, quia tunc sunt arma nostre defensionis. Quando autem sunt arma peccati, sunt arma impugnandi nos. Que non iuvabat, quia sacramenta legis non conferebant gratiam, quia primum non ostendebat aperte, et propter modum preceptionis, propter quem modum magis nocebant, quia sub admonitione pene infligende ab homine, Evangelica vero doctrina e converso aperte ostendit premium, obsecrando precipit, sacramenta eius conferunt gratiam, et ideo iuvat. Legis id est preceptorum legis. Sic factor, et non auditor, de Iac. 1.d. Coherentem, vel coercentem manum scilicet secundum Lomb. quia coercebat nos a peccato, vel coherentem gratie, vel Evangelio contra Ebionitas, qui dicebant legalia simul debere currere cum Evangelio. Et quoniam lex a Deo est, quasi dicat ex quo non sumus sub lege, sed sub gratia, videtur, quod faciamus contra Deum, qui legem dedit. Gestis servi diaboli, sicut dicitur Tit. 1.d. Confitentur se nosse
marg.| Λ Deum
marg.| {7. 39va} Δ peccato, ut ad bonum non ad malum habilitetur.
marg.| {a} Arma iustitie] ut per ea exerceantur opera iustitie, et sic eis utimur in nostram defensionem.
marg.| {b} Peccatum enim] etc. Hec est conclusio precedentis similitudinis.
marg.| {c} Enim] id est quia si sic dederitis membra vestra arma iustitie :   [Peccatum] id est fomes, qui debilitatur per bona opera. Vel   [peccatum] id est diabolus emphatice. Vel ad litteram   [peccatum] quod dominabitur in homine per consuetudinem.
marg.| {d} Non enim] Et bene debetis dare membra vestra arma iustitie.   [Non enim estis sub lege] id est non estis tales quales illi erant sub lege dimittentes tantum peccare timore. Unde non erant mortui peccato, sed adhuc dominabatur eis per affectum peccandi.
marg.| {e} Sub gratia] id est quod facitis gratia.
marg.| {f} Quid ergo] ex qua non timore pene.
marg.| {g} Peccabimus, quoniam non sumus] etc. id est quoniam non timemus penam, ut per eam dimittamus peccare.
marg.| * in via superbi custos autem, etc.
marg.| {b} Peccatum enim vobis non dominabitur] Peccatum quandoque servit homini, ut quando confunditur, quia peccavit. Sed quando vadit post concupiscentias suas. Sir. 18.d. Servit peccato, ideo rogat. Ps. 118. Et non dominetur mei omnis iniquitas.
marg.| {d} Non enim sub lege estis] etc. quia 1Tim. 1.b. Iusto non est lex posita, sed iniustis, etc. Sani enim non ligantur, et ideo iusti non sunt sub lege, que dicitur a ligando, sed phrenetici, id est peccatores.
marg.| {h} An nescitis] Hec est secunda pars capituli, in qua ostenditur per naturam servitii quod non deberent esse sub lege, sed vivere spiritualiter. Naturale enim est, ut quilibet serviat Domino suo, sed nullus ita fatuus est, qui non sciat, quod potius debeat servire Deo, quam peccato vel diabolo. Hoc iterum naturale est, ut meliorem Dominum, et nobiliorem eligat quilibet.
marg.| {i} Ad obediendum] consentiendo, et operando.
marg.| {k} Servi estis] idest, quadam necessitate cogimini ei servire.
marg.| {l} Cui obedistis] id est postquam ei obeditis voluntarie.
marg.| {m} Sive peccati ad mortem] Hoc addit ad ostendendum, quod talem servitutem debent fugere scilicet peccati ducentis ad mortem.
marg.| {n} Sive obeditionis ad iustitiam] maiorem, id est ad vitam eternam in quantum perfecte redditur unicuique quod suum est. Et hoc addit, ut invitet eos ad legem spiritus.
marg.| {o} Gratias autem] sic supple ago.
marg.| {p} Quod] id est quia. Prepostera sic litteram :   [Gratias] quasi qui se exhibet, et obedit peccato servus est peccati.   [Ego autem gratias ago, quia obedistis ex corde in eam formam doctrine in qua traditi estis] a gratia Dei. Vos inquam :   [Qui fuistis servi peccati] aliquando. Similis preposteratio debet fieri in illo. Ps. Confitebor tibi Domine, quoniam iratus es mihi, conversus est furor tuus, et consolatus es me, id est confitebor tibi, quoniam conversus est furor tuus, et consolatus es me, tu inquam qui aliquando iratus es mihi.
marg.| {q} Ex corde] id est spontaneo amore non coacti timore pene, sicut Iudei sub lege Moysi.
marg.| {r} Formam doctrine] id est ipsam doctrinam, que dat vivendi formam, sicut dicitur forma illud instrumentum, quod dat formam sotularibus.
marg.| {s} Liberati] Hec est forma doctrine.
marg.| {t} Servi iustitie] ut serviatis Deo, sicut legem.
marg.| Δ
prol.| {a} Humanum
Numérotation du verset Rm. 6, moraliter 
marg.| {h} An nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum] Quidam enim faciunt quasi professionem peccato, quia omnia que faciunt, et cogitant, faciunt pro peccato.
marg.| {k} Servi estis] Io. 8.d. Qui facit peccatum servus est peccati 2Pt. 2.c.d. A quo quis superatus est, eius et servus est. Ier. 16.c. Servietis diis alienis, etc.
marg.| {o} Gratias autem] etc. quia liberati estis a peccato. Similiter quilibet debet gratias agere, et gaudere cum videt aliquem converti a peccato, sicut civitates Maritime, quando vident naves applicare ad portum, que fuerant in peccato. {7. 39vb} Sed de conversis in peccato dicit Ps. 106. Deduxit eos in portum voluntatis eorum. Super quo iusti debent gaudere. Unde Ps. 113. Montes exultaverunt, sicut arietes congratulantes peccatoribus conversis. Unde Lc. 15.b. Congratulamini mihi, quia inveni ovem, etc. Quod significatum est Nm. 21.d. Scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Arnon, quod interpretatur arca meroris, vel lumen eorum, hoc est penitentia, vel gratia. Scopuli superbi steriles ab omni bono in torrente peccatorum existentes consolantur in protervia peccatorum. Is. 21.d. Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis, etc. aquam scilicet refrigerii, et consolationis.
marg.| {q} Obedistis ex corde] Quidam obediunt ex intellectu tantum consentientes veritati. Sed dicit Ps. 118. In corde meo abscondi eloquia tua, etc. id est in affectione.
marg.| {r} Formam doctrine] a qua informatur anima. Quod significatum est 3Rg. 7.g. ubi dicitur de Salomone, et vasis templi. Fudit ea in terra argillosa inter Sochot, et Sartham. De vasis habes 2Tim. 2.d. Quedam vasa in honorem, etc. Terra argillosa est sacra Scriptura, que tradita est, ut quelibet forma mundi ex ea formari possit.
marg.| Unde Gn. 2.b. Formavit igitur Deus hominem de limo terre, etc. Et est inter Sochot, quod interpretatur umbraculum, sive tabernaculum, et Sartham, quod interpretatur coangustatio eorum.
marg.| Per primum vita eterna, in qua refrigerabit verus sol sanctos, ab ardore peccati, et penarum, et defendet ab incursu demonum. Ps. 26. Abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum, id est in die iudicii. Is. 4.b. Erit eis umbraculum diei ab estu, etc. Per aliud intelligitur coangustatio eorum, qui in inferno sunt. Inter hec duo ergo est Sacra scriptura, loquens de premiis iustorum, et de penis reproborum.
marg.| Et nota, quod infusione vasorum metallum prius funditur per calorem, vel numquam recipit formam, ita nec auditores per predicationem formantur in vita, nisi adsit ignis, et calor caritatis. Ideo dicit Ps. 21. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei, etc. Pro fusione campane invocatur Spiritus sanctus. Satis ridiculum est de quibusdam predicatoribus qui in principio predicationis, que animarum fusionem facit non orare pro se.
marg.| {t} Servi facti estis iustitie] et hoc, ut sitis servi vestri capitis. Quatuor debetis reddere Deo, sive iustitie, cogitationem, consensum, bonam lectionem, et operationem. Unde ad significandum, quod Christus veniebat ad recipiendum huiusmodi censum, natus fuit quando reddebatur census Lc. 2.a.
marg.| Et nota, quod Ioseph, et B. Virgo reddiderunt illum in civitate sua propria, id est secundum proprium statum. Sed quidam claustrales nolunt reddere censum, nisi illum quem scholares debent reddere, quia nolunt, nisi studere, vel non, nisi censum secularium, quia volunt tantum facere eleemosynas.
marg.| Et nota, quod sicut Dominus Mt. 17.d. reddidit censum pro se, et Petro, sic in claustro maiores debent pro minoribus, id est pro infirmis orare.
marg.| *
prol.| {a} Humanum
marg.| Λ Deum, factis autem, etc. Affectatis vos servos. Contra nullus affectat esse servus Diaboli.
marg.| Solutio. Affectatis, id est affectuosa voluntate vos ei subiicitis, quia facitis affectuose illud propter quod subiecti estis ei. Cogemini quadam necessitate. Contra Hieronymus Debilis est hostis, qui non potest vincere, nisi volentem. Solutio habetur ex hoc, quod sequitur. Ducentis ad mortem, non dicit trahentis, ubi enim ductio, ibi nulla vis.
marg.| Solutio. Voluntas exprimitur, ubi trahitur ibi quodammodo vis, quod dicit hoc cogemini, est coactio sufficiens, et efficiens. Hoc ultimo modo solum nos cogit diabolus. Et obedistis, per consuetudinem enim peccandi redigitur homo in servitutem diaboli. Similiter per bonam consuetudinem redigitur in servitutem Christi. Id est ad peccatum maius, quia peccatum vulnerat, et diminuit naturalia, et elongat a gratia, ideo claudicat spiritualiter, et facilius ruit in maius peccatum, sicut quando quis vulneratur in pede, hoc facit eum plus claudicare. Iustitie bonorum operum. Ducentis ad vitam eternam, ergo vita eterna redditur meritis, quod verum est.
marg.| Quia naturam, id est per naturam legem, sive rationem naturalem.
marg.| Tendentes in eam, formam doctrine. Non dicit, obedistis, in doctrina, et hoc quia ablativus significat stationem, accusativus motionem, ad innuendum quod semper debemus moveri ad doctrinam Dei, sicut dicitur illud Ps. 118. Defecit in salutare, etc. quasi dicat plus et plus defecit in me carnalis dulcedo, quanto plus moveor in salutare tuum, ut dicat illud Os. 2.b. Revertar ad virum meum, etc. Per alium scilic. Christum. Servi autem. Nota quod servus quandoque dicitur a servitute
marg.| Λ quandoque
marg.| {7. 40ra} Δ
marg.| {a} Humanum dico] Etsi servi sumus iustitie, parum possumus servire, quia fragiles ad hoc. Respondit Apostolus, quasi dicat et ego parum vobis iniungo. Et hoc est :   [Humanum dico] id est leve vobis precipio, ut tantum serviatis Deo quantum servistis peccato. Quid autem sit illud humanum, subdit.
marg.| {b} Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditie] id est peccatis carnalibus.
marg.| {d} Et iniquitati] id est peccatis spiritualibus ducentibus.
marg.| {c} Ad iniquitatem] ad iniquitatis multiplicitatem, quia unum peccatum suo pondere ad aliud trahit.
marg.| {g} Iustitie] operibus iustitie ducentibus.
marg.| {h} In sanctificationem] id est confirmationem iustitie. Vel secundum quod sanctus et agios idem est, quod dicitur ab a, quod est sine, et ge, quod est terra, dicendum in sanctificationem, id est in separationem ab amore terrenorum.
marg.| *
marg.| {a} Humanum] id est leve.
marg.| {b} Propter infirmitatem carnis] Infirmis enim levia sunt imponenda. Unde Dominus arguit Phariseos Mt. 23. Item 25.b. dicitur, quod Dominus dedit unicuique secundum propriam virtutem. Similiter debet esse de lege penitentie, et maxime pertinet hoc ad prelatos in claustris, ut potius considerent virtutem subditorum quam suam fortitudinem. Quidam enim vir sanctus religiosus dixit quod dedit consilium arctandi aliquos, etc. Credebat se posse servare illa ante ? numquam postea potuit.
marg.| {b} Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditie] ut oculos luxurie vidende, aures scurrilibus audiendis. Tales sunt infossi in sterquilinio usque ad aures, et oculos. 2Pt. c. Oculos habentes plenos adulterii. Audientes etiam scurrilia faciunt de auribus suis conductum immunditie ad deferendum usque ad cor scilicet. Sed sicut dicitur Is. 33.c. Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos, etc. Item lingua detractoris est quasi rotabulum congregans sordes, id est peccata aliorum. Est etiam operculum latrine. Homicide autem et verberatores de manibus suis faciunt machinas Diaboli.
marg.| {f} Ita nunc exhibete membra vestra servire iustitie] Ad quod designandum filii Israel quadraginta annis fecerunt in deserto penitentiam, quia quadraginta diebus dubitaverunt exacerbantes Dominum, multo magis ergo pro quadraginta annis quibus peccavimus, quadraginta dies penitentie facere debemus. Et hoc est humanum, quod hic notat Apostolus. Item fuerunt septuaginta annis in servitute Babylonica, ad innuendum quod multi totam vitam suam expendunt in servitute peccati, quia dicit Ps. 89. In ipsis septuaginta anni. Unde et per hoc innuitur quod et per totam vitam istam debet homo esse in penitentia.
marg.| {i} Cum enim essetis servi] dico ita nunc exhibere membra vestra servire iustitie, quod potestis, quia habetis legem spiritus et debetis.
marg.| {k} Enim] id est quia.
marg.| {l} Cum servi essetis peccati, liberi fuistis iustitie] Probat a fine peccati et a fine iustitie quod debent fugere servitutem peccati et convertit ad servitium iustitie.
marg.| {l} Liberi iustitie] id est non fuistis sub dominio iustitie.
marg.| {m} In quibus] pro quorum memoria.
marg.| {n} Nunc] cum gratiam habetis,
marg.| {o} Nam finis] quasi bene quero de fructu non de fine, quia finis patet.
marg.| {p} Nunc vero] quando estis conversi ad Deum.
marg.| {q} Liberati a peccato] Et nota quod dicit.   [Liberati a peccato] quasi dicat a Deo habetis hanc libertatem, non a vobis. Supra autem dixit   [Liberi iustitie] quasi a vobis habuistis quod non eratis sub dominio iustitie.
marg.| {r} Servi] supple estis.
marg.| {s} Facti] ab illo non a vobis, sed a Deo.
marg.| {t} Fructum habetis] in presenti.
marg.| {u} Vestrum] supple ducentem :
marg.| {x} In sanctificationem] id est confirmationem. Fructus enim vel arrha, sive pregustatio interne dulcedinis ducit hominem ad consummationem virtutis, et ad vitam eternam. Unde Ps. 79. Qui deducis velut ovem Ioseph. Sic deducit vos Dominus. Unde Ct. 1.a. In odorem unguentorum tuorum currimus.
marg.| {y} Finem vero habetis vitam eternam] Et magis debetis Deo quam
prol.| * peccato servire
marg.| {7. 40rb} Λ quandoque a servitio : Dicitur servus Dei a servitio quod est non servitus, sed regnare. Servus autem diaboli dicitur a servitute. Is. 47.a. Descende, sede in pulvere virgo filia diaboli, sede in terra, non est enim ultra solium filie Chaldeorum. Servitus autem Dei habet solium, sicut dictum est ei, quia ei servire regnare est.
marg.| {a} Humanum] etc. Nullus est qui non possit bene operari. Contra Ier. 13.d. Si mutare potest Ethiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis bonum facere cum didiceritis malum. Item Iob. 18.b. Immisit in rete pedem suum. Glossa Gregorius Qui pedem in rete ponit, non mox ut voluerit eiicit : Sic qui in peccatis se deiicit, non mox ut voluerit surgit. Unde Ps. 77. Spiritus vadens et non rediens. Respondeo. Posse hic et in consimilibus auctoritatibus sumitur a possibilitate, sed non a potentia propinqua, etsi enim qui in peccato sunt, aptatam potentiam ad bonum non habeant, habent tamen possibilitatem, quia ergo hoc quod dicitur in Glossa Intelligitur de possibilitate, quod dicunt auctores intelligitur de potestate que est potentia propinqua actui. Ea mensura, id est equali voluntate, id est tam facili. Si possetis ferre. Io. 16.c. Non potestis portare modo. Servitutis, idest servitii. Sed parco infirmitati vestre, idest, vobis propter infirmitatem. Non exigens plus boni a vobis quam fecistis mali. Ex hoc videtur quod bonum et malum possunt esset paria. Sed hoc intelligendum de exterioribus expensis et laboribus. Non exigens plus, etc. Apc. 18.b. Quantum in delitiis fuit, etc. Voluntate duce id est non timore, sed voluntatis amore, quasi dicat sicut voluntate fecistis malum, ita voluntate veniatis ad bonum, ergo quanta voluntate fecit aliquis malum, tanta voluntate tenetur facere bonum, sed quantum vult malum, tantum est malus, quantum vult bonum, tantum bonus est, ergo redit quod quantum aliquis est bonus, tantum potest esse malus. Sed dicendum est quod omnia hec ad exteriora sunt referenda, id est ad labores et expensas, et semper in genere intelligitur comparatio. Luxurie que corpus inquinat. Ad idem facit illud 1Cor. 9.da : «Qui fornicatur in corpus suum peccat ». Hoc autem intelligitur de corporali inquinatione aut de spirituali : Si de corporali, eadem inquinatio carnis in coitu matrimoniali, et in gastrimargia videtur esse. Si de spirituali, contra non videtur hoc esse luxurie potius quam alterius peccati mortalis, quia dicitur 1Cor. 6.d. Nescitis quia membra vestra templum sunt Spiritus sancti, sed per quodlibet aliud inquinatur. Solutio. De corporali inquinatione intelligitur, nec est eadem inquinatio in coitu matrimonii, et in gastrimargia, et hoc quia in luxuria est maior ardor et est causa inquinationis anime, sed non in matrimonio, quia excusatur per bonum matrimonii. Libido voluptasque peccati duxit, ergo libido est origo et causa omnis peccati. Ad idem super illud inf. 7.b. Concupiscentiam nesciebam, etc. Sed contra 1Cor. 7.c. Tristitia mortem operatur : Sed tristitia non ex libidine constat et tamen est peccatum. Solutio. Quoddam peccatum est ex libidine et cum libidine, quoddam ex libidine sed non cum libidine, ut acidia, tristitia, quia enim nimis diligit se homo, acidiatur facere opera que gravent eum, similiter est in invidia et timore humano. Nondum est perfecta sed quodammodo adulta iustitia, imo videtur esse perfecta, quia dicit, non vos urgeat supplicii metus, sed delectatio caritatis, quia iustitie ducat, sed talis cum non timeat penam, est in statu filii, ergo habet perfectam caritatem. Solutio. Servire iustitie tantum quantum servivit peccato, est adulte iustitie, sed nondum perfecte iustitie, nec est talis in statu filii. Unde dicendum quod ut metus supplicii urgeat supple principaliter, motive tamen et adiutus, metu supplicii dimittit peccare et facit bonum, sed tamen principaliter propter Deum, qui autem in statu filii est, nullo modo habet oculum ad penam in quantum est pena. Plus debet amari quam tunc iniquitas supple amata fuit, id est plus debet operari pro iustitia quam operatus fuit pro iniquitate. Suavior est enim iustitia etiam, etc. Contra. Hbr. 12.c. Omnis quidem disciplina in presenti videtur non esse gaudii, sed meroris, ergo iniquitas suavior est carni quam iustitia. Iustitia vero rationi. Et illud disciplina videtur esse meroris, intelligendum ipsi carni. Item iustitia suavior est quam iniquitas. Ex hoc videtur quod non tantum possit amari iniquitas quantum amatur iustitia, sed quantum amat quis malum tantum est malus, quantum amat bonum tantum est bonus. Et ita magis bonus est quilibet qui est bonus quam unquam fuit malus, quod verum est. Contra super illud Ier. 2.c. Transite ad insulas Sethim. Glossa Possumus hoc dicere contra eos qui maiori studio, sequuntur vitia quam virtutes. Solutio. Aliquis dum est in peccato, magis diligit iniquitatem quam iustitiam, et de talibus loquitur ibi : Sed quando exutus est a peccato et restitutus iustitie, magis diligit iustitiam. Appende. Prv. 11.a. Statera dolosa, Absit ut sic vel sic ametur.
a 1Cor. 6, 18.
marg.| Λ Videtur
marg.| {7. 40va} * peccato servire propter opposita.
marg.| {a} Stipendia enim peccati] id est retributio pro peccato.
marg.| {b} Mors] eterna.
marg.| {c} Gratia autem Dei] id est per gratiam Dei.
marg.| {d} Vita eterna] que non redditur, sed quasi gratis datur. Vel gratia potest esse nominativi casus, id est ipsa vita eterna est gratia, id est gratis data, quia virtus per quam meremur eam, gratis datur.   [Cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitie] sicut dicitur, ribaldo nudo, tu es liber a scientia et divitiis.   [Quem fructum habuistis] quasi nullum, peccata enim sunt spine ex quibus nihil est nisi punctio, id est conscientie remorsus et erubescentia coram hominibus et coram Deo.
marg.| Λ Videtur sibiipsi contradicere hec Glossa cum dicit. Absit, etc. Sed dicendum absit ut sic scilicet ametur iniquitas, id est ut sit ita digna amari, quia numquam digna est amari. Vel absit ut sic, id est tam intenso motu, motus enim quo diligitur iustitia intensior est motu quo diligitur iniquitas etsi non sentiatur. Utinam vel sic, id est sic operemur diligendo iustitiam, sicut operati sumus diligendo iniquitatem, quia pro iniquitate exponit se morti utrique. Pro iustitia penas mortemque pati formident, ergo habens caritatem formidat mortem et penam. Contra qui in infinitum magis diligit Deum quam seipsum vel vitam corporalem quomodo formidat ? Solutio. Formidat, quia nondum habet perfectam caritatem, que sola foras mittit timorem. 1Io. 4.d. Magis ergo diligit Deum quam se secundum rationem, et tamen adhuc formidat secundum sensualitatem. Contemne etiam Mt. 10.c. Nolite timere, etc. In utroque gradu, id est in contemptu voluntatis et mortis propter iustitiam. Libertas servi diaboli vel peccati est, quando eum peccare delectat. Sed peccantem venialiter delectat peccare, ergo habet libertatem servi, ergo est servus peccati, quod verum est quoad hoc, sed non simpliciter. Delectat quod est ex libero arbitrio ergo est voluntarium, ergo est in potestate nostra, sed gulosus quandoque non delectatur, vellet tamen, ergo delectari non est ex libero arbitrio. Solutio. Sicut gaudere duo importat, motum et delectationem muliebrem annexam illi motui, similiter delectari importat motum, et passionem muliebrem illi annexam. Ille autem motus subest libero arbitrio, non ipsa passio. Dicendum est ergo quod ly, quod, refertur ad motum non ad passionem illam. Ad aliud quod obiicitur, dicendum quoniam est quedam delectatio rationis in qua libenter comedit gulosus, et illa delectatur quandoque et est delectatio sensualitatis, ista non delectatur quandoque. Maiorem turpitudinem habet, quasi ex uno peccato incidistis in aliud maius, et ita sequens peccatum est fructus peccati precedentis, quod verum est occasionaliter non originaliter. In quorum memoria erubescitis nunc cum sane mentis estis. Quamdiu enim aliquis est in peccato, parum aut nihil erubescit, sicut nec ebrius erubescit si sit nudus : Sed nonne erubescentia hec erat bona ? constat quod erat virtus aut opus virtutis, ergo non debet eos redarguere de ipsa, quod verum est, nec redarguit eos de erubescentia, sed de memoria erubescentie. Confusio utilis est. Confusio duplex, quedam utilis. Ier. 6.d. Confusi sunt quia abominationem fecerunt, quin potius confusione non sunt confusi, etc. Est enim confusio bona de peccatorum consideratione, quia ea contra Deum facit, de hac loquitur hic Glossa et hec auctoritas in fine cum dicit, confusione non sunt confusi. Et est confusio mala, qua quis confunditur de peccatis suis, quod non audet confiteri illa, de illa est principium auctoritatis, confusi sunt quia abominationem fecerunt. De bona Ier. 31.d. Confusus sum et erubui et sustinui opprobrium adolescentie mee. Respectionem horrentis. Ier. 5.g. Stupor et mirabilia facta sunt in terra, id est respectu horribilis, ergo erubescentia procedit ex horrore. Sed tunc quomodo differunt, quia utrumque fuga indecentis ? Solutio. Horror est proprie fuga nocivi vel periculosi, erubescentia autem est fuga indecentis sive turpis actus.
marg.| Et notat Glossa Est confusio quedam utilis scilicet perturbatio animi respicientis peccata sua, et respectione horrentis et horrore erubescentis et erubescendo corrigentis. Quia delectatur in malis faciendis, ideo non est in bonis libera, id est ad bona peragenda. Et liberata non est a se, sed videtur quod e converso debeat dici, liberata non est, quia non est in bonis libera, sicut non, quia Deus non apponit gratiam, ideo iste malus est, sed quia malus est, ideo Deus non apponit gratiam. Solutio, ly, quia, notat causam non propter quam, sed sine qua non, vel notat concomitantiam non causam, quia id est quando. Vel melius dicimus quod notat causam. Nec potest homo aliquid boni velle nisi adiuvetur ab eo, ergo si non velit bonum vel non faciat, non est imputandum. Solutio. Imo maxime secundum illos qui dicunt quod homo peccat in furia, quia ingessit se in causa similiter, et hoc est, quia ingessit se in talem necessitatem ut non possit bene velle, imputandum est ei. Sed alia solutio melior que {7. 40vb} dicit cum gratia cuilibet offeratur per quam bene velle posset, et facere, quia igitur non preparat se ad recipiendam gratiam, ideo imputandum est ei. Liberum arbitrium usque adeo in peccatore non periit, id est non est omnino annihilatum in homine, imo adeo aliquid est in eo, ut per ipsum, etc. Arbitrio libertatis, id est libertate. Liberi arbitrii liberi a iustitia non sunt nisi arbitrio libertatis : ergo illa libertas non est a Deo, contra quicquid est, a Deo est. Solutio. Libertas a iustitia nihil aliud est quam privatio divine iustitie, et hec privatio proprie a peccato, non omnis privatio autem est a Deo, nec sequitur : ergo non quicquid est, a Deo est, quia illa privatio nihil est. Ducti in sanctificationem. Duplex est fructus gratie, tranquillitas mentis in presenti. Gal. 5.d. Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, etc. In futuro vita eterna. Vita eterna sola gratia Dei datur : hec est pro opinione sua que dicit, quod aliquis meretur vitam eternam ex condigno. Sed dicendum quod per hoc non excluduntur merita, quia ubi unum propter alterum, ibi utrobique tantum. Et ideo cum hoc quod vita eterna detur meritis sit propter gratiam qua meremur, et sola gratia datur et meritis tamen datur gratia pro gratia, id est pro meritis que sunt ex gratia. Io. 1.b. Za. 4.c. Et exequabit gratiam gratie eius. Quid enim est meritum, ostendit quod opus habet quod sit meritorium a gratia. Non in nobis faciat nisi gratia. Is. 26.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis. Versus. Quicquid habes meriti, etc. In Evangelio, Io. 1.b. Io. 15.a. Sine me nihil potestis facere, id est nihil meritorium, quod patet, quia de meritis loquitur hec littera.
Numérotation du verset Rm. 6,1 
expositio glosse
marg.| Quid ergo dicemus] etc. Glossa ubi debuerunt id est in qua predicatione. Accipere vitam 2Cor. 2.d. Christi bonus odor sumus Deo in his, etc. Tanto magis Deo placeret sup. 3.a. Si enim iniquitas nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus, etc. Hoc autem perversi accipiunt. Sed quare dicit eos perversos nonne enim hoc verum est ? Videtur quod sic, super illud inf. 8.e. Omnia cooperantur in bonum, dicit Glossa etiam morale. Sed facienda est vis in hac propositione, propter, dicebant enim, quod causaliter dixerat Apostolus Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia, id est propter hoc, sed ipse accepit occasionaliter. Ingratos gratie quia non gratis daretur gratia si peccatum cooperaretur. Pro maiori gratia, habenda, vel obtinenda, quasi mortui non amantes peccatum, vel liberati a peccato. Hoc iam habemus, id est remissionem peccatorum. Reddemus vires hosti per peccatum aliter non habet potestatem in homine. Is. 51.f. Dixerunt aliter non habet potestatem in homine. Is. 51.f. Dixerunt anime tue incurvare, ut transeamus. At quibus liberat medicina. Cuiuscumque conditionis. Gal. 4.d. Ubi non est masculus, et femina Gentilis, et Iudeus etc. In institutione Christi Mt. ult. d. Ite Baptizantes eos. Qui baptizat interius 1Cor. 3.b. Qui autem incrementum dat Deus. Io. 1.c. Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit, super quem, etc. Semel mortuus est carne, quia numquam mortuus fuit spiritu. Et semper vivit spiritualiter. Quia mors eius causa est. Sed nonne ante baptisma purificabat, quam Christus moreretur. Sic sed non ita perfecte sicut post, quia per Christi passionem habuit plenum effectum tollendi penam, et intrandi ianuam. Sepe arguit illos de ignorantia. Unde supr. 2.a. An ignoratis, etc. Similes morti Christi, quia trina immersio triduum sepulture Christi designat, elevatio de aqua Christi resurrectionem. Fide in baptismo, ne amplius ad mala progrediamur. Remotus quia factus immortalis non potens mori. Per gloriam patris, id est per verbum. Argumentum quod hoc nomen glorie licet sit essentiale, tamen quandoque supponit pro persona. Homini unitum. Sed supposito illo homine supponitur filius Dei, ergo filius unitur sibi ipsi et ita hominem assumpsit. Respondeo. Unitum homini, id est humane nature. Explantati, id est translati. De mala terra, de conversione mala ad bonum. Simul, id est mox, et erimus resurrectionis, ergo prius est mori peccato, deinde resurgere, sed mors peccati est peccatorum remissio, resurrectio gratie infusio, ergo remissio peccati, est prior quam infusio gratie. Solutio appellat resurrectionem bonorum operum fructificationem, que, scilicet opera bona sequuntur remissionem peccati. Vel aliter. Si similitudini mortis. Hoc dicit innuendum, quod non tantum passionem, sed etiam circunstantias debemus habere in memoria, ut dicamus cum sponsa. Ct. 1.d. Fasciculus myrrhe dilectus meus Iob. 39.d. Pulli eius lambunt sanguinem, qui lambit sanguinem nihil de eo relinquit, sic nec debemus relinquere aliquam circunstantiam passionis. Non tantum res, id est opera gesta, sed etiam sacramenta, id est sacra signa efficientia in nobis quod figurant. Sed etiam gestis configuraretur vita Christiana.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Rm. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=60&chapitre=60_6)

Notes :