Hugo de Sancto Caro

<60.1> Prologus specialis in epistola ad Romanos

Numérotation du verset Rm. Prol.1,prol.|¶Nota : RB-674. Vide hic : Glossa ordinaria <60.1>Prologus specialis in epistola ad Romanos. - Codd. : <Glossa dominicana>P156 (259rb-vb : textus sine glossa) ; om. Som345 Wi1112 ; <Hugo de S. Caro, Postille>Ed1703 (2va) ; om. codd.{7.2va} Romani sunt, qui ex Iudeis et Gentibus crediderunt. Hi superba contentione volebant se alterutrum superponere. Nam Iudei dicebant. Nos sumus populus Dei, quos ab initio dilexit et fovit : Nos circumcisi ex genere Abraham sancta descendimus ex stirpe, et Notus retro apud Iudeam tantum Deus. Nos de Egypto signis Dei et virtutibus liberati, mare sicco pertransivimus pedes, cum inimicos nostros gravissimi fluctus involverent. Nobis pluit manna Dominus in deserto, et quasi filiis suis celeste pabulum ministravit. Nos die noctuque in columna nubis ignisque precessit, ut nobis in invio iter ostenderet. Atque, ut cetera eius circa nos immensa beneficia taceamus, nos soli digni fuimus Dei legem accipere, et vocem Dei loquentis audire eiusque cognoscere voluntatem. In qua lege nobis promissus est Christus : ad quos etiam ipse se venisse testatus, est dicens. Non veni nisi ad oves, que perierunt domus Israel : cum vos canes potius quam homines appellaverit. Equum ne ergo est, ut idola hodie deserentes quibus ab initio deseruistis, nobis comparemini ; et non potius in Proselytorum locum ex Legis auctoritate, et consuetudine deputemini ? Et hoc ipsum non merebamini, nisi quia larga semper Dei clementia voluit vos ad nostram imitationem admittere. Gentes etiam e contrario respondebant. Quanto enim maiora erga vos Dei beneficia narraveritis, tanto maioris vos criminis reos esse monstrabitis : semper enim his omnibus extitistis ingrati. Nam ipsis pedibus quibus aridum mare transistis, ludebatis ante idola, que fecistis : et ipso ore quo paulo ante ob necem adversariorum Domino cantaveratis, simulacra vobis fieri poposcistis : illis oculis quibus venerando Deum in nube, vel igne conspicere solebatis, simulacra intuebamini. Manna quoque vobis fastidio fuit : et semper in deserto contra Dominum murmurastis, ad Egyptum, unde vos manu valida eduxerat, redire cupientes. Quid plura ? Ita patres vestri crebra provocatione Dominum irritaverunt, ut omnes in eremo morerentur, nec plures ex Senioribus eorum, quam duo homines terram repromissionis intrarent. Sed quid antiqua replicamus, cum etiamsi illa minime fecissetis, de hoc solo nemo vos dignos venia iudicaret, quod Dominum Christum Prophetarum semper vobis vocibus repromissum, non solum suscipere noluistis, sed etiam morte pessima peremistis : quem nos ut cognovimus, statim credidimus, cum nobis de eo antea non fuerit predicatum. Unde probatur, quod idolis servivimus, non obstinationi mentis, sed ignorantie deputandum. Qui enim cognitum illico sequimur ; olim utique sequeremur si antea cognovissemus. Sic autem vos de generis nobilitate iactatis, quasi non morum imitatio magis, quam carnalis nativitas filio vos faciat esse Sanctorum. Denique Esau et Ismael cum de stirpe sint Abrahe, minime tamen in filiis reputantur. His taliter altercantibus Apostolus se medium interponens ita partium dirimit questiones, ut neutrum eorum sua iustitia salutem meruisse confirmet, ambos vero populos et scienter, et graviter deliquisse : Iudeos quidem quod per prevaricationem Legis Deum inhonoraverint ; Gentes vero quod cum cognitum de creatura creatorem ut Deum debuerint venerari, gloriam eius in manufacta mutaverint simulacra. Utrosque etiam similiter veniam consecutos equales esse verissima ratione demonstrat, presertim cum in eadem Lege predictum et Iudeos, et Gentes ad Christi fidem vocandos esse ostendat. Quamobrem vicissim eos humilians, ad pacem et concordiam cohortatur. Explicit Prologus. 



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Rm. Prologus specialis in epistola ad Romanos), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=60&chapitre=60_Prol.1)

Notes :