Hugo de Sancto Caro

Capitulum 15

Numérotation du verset 1Cor. 15,1 

Notum autem vobis facio, fratres,
evangelium
quod predicavi vobis,
quod et accepistis
in quo et statis,
Numérotation du verset 1Cor. 15,2 

per quod et salvamini,
qua ratione predicaverim vobis si tenetis,
nisi1 frustra credidistis.
1 nisi] + si Weber
Numérotation du verset 1Cor. 15,3 

Tradidi enim vobis in primis
quod et accepi,
quoniam Christus
mortuus est pro peccatis nostris
secundum Scripturas,
Numérotation du verset 1Cor. 15,4 

et quia sepultus est,
et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas,
Numérotation du verset 1Cor. 15,5 

et
quia visus est Cephe
et post hec undecim,
Numérotation du verset 1Cor. 15,6 

deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul,
ex quibus multi manent usque adhuc,
quidam autem dormierunt,
Numérotation du verset 1Cor. 15,7 

deinde visus est Iacobo,
deinde apostolis omnibus,
Numérotation du verset 1Cor. 15,8 

novissime autem
omnium tamquam abortivo visus est et mihi.
Numérotation du verset 1Cor. 15,9 

Ego enim sum minimus apostolorum
qui
non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 15,10 

Gratia autem Dei
sum id quod sum,
et gratia eius
in me vacua
non fuit, sed illis omnibus abundantius2
2 illis omnibus - abundantius] inv. Weber
laboravi,
non autem
ego3
3 autem ego] inv. Weber
sed gratia Dei mecum,
Numérotation du verset 1Cor. 15,11 

sive enim ego sive illi,
sic predicamus
et sic credidistis.
Numérotation du verset 1Cor. 15,12 

Si autem
Christus predicatur
quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est ?
Numérotation du verset 1Cor. 15,13 

Si autem resurrectio mortuorum non est
neque Christus resurrexit.
Numérotation du verset 1Cor. 15,14 

Si autem Christus non resurrexit
inanis est
ergo predicatio nostra, inanis est et fides vestra.
Invenimur autem
et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum
quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit si mortui non resurgunt.
Numérotation du verset 1Cor. 15,16 

Nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit.
Numérotation du verset 1Cor. 15,17 

Quod si Christus non resurrexit vana est
fides vestra
adhuc enim
estis in peccatis vestris.
Numérotation du verset 1Cor. 15,18 

Ergo et qui dormierunt
in Christo
perierunt.
Numérotation du verset 1Cor. 15,19 

Si in hac vita
tantum sumus sperantes
in Christo4,
4 sumus … in Christo] inv. Weber
miserabiliores sumus omnibus hominibus.
Numérotation du verset 1Cor. 15,20 

Nunc autem Christus resurrexit a mortuis
primitie dormientium,
Numérotation du verset 1Cor. 15,21 

quoniam quidem5 per hominem mors,
5 quidem] enim Weber
et
per hominem resurrectio mortuorum.
Numérotation du verset 1Cor. 15,22 

Et sicut in Adam
omnes
moriuntur,
ita et in Christo omnes vivificabuntur.
Numérotation du verset 1Cor. 15,23 

Unusquisque6
6 unusquisque] + autem Weber
in suo
ordine
primitie
Christus,
deinde hii qui7 sunt Christi
7 qui] om. Weber
qui in adventu eius crediderunt8
8 crediderunt] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 15,24 

Deinde finis
cum tradiderit regnum
Deo
et Patri,
cum evacuaverit
omnem
principatum,
et potestatem,
et virtutem.
Numérotation du verset 1Cor. 15,25 

Oportet autem illum regnare
donec ponat omnes inimicos
sub pedibus eius.
Numérotation du verset 1Cor. 15,26 

Novissime9 autem
9 novissime] novissima Weber
inimica
destruetur mors,
omnia enim
subiecit
sub pedibus
eius
cum autem dicat
Numérotation du verset 1Cor. 15,27 

omnia subiecta sunt ei10
10 ei] om. Weber
sine dubio preter eum
qui subiecit ei omnia.
Numérotation du verset 1Cor. 15,28 

Nam11 cum autem subiecta fuerint illi omnia,
11 Nam] om. Weber
tunc
ipse
Filius
subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia
in omnibus.
Numérotation du verset 1Cor. 15,29 

Alioquin
quid facient
qui baptizantur pro mortuis,
si omnino mortui non resurgunt ?
Numérotation du verset 1Cor. 15,30 

Ut quid et baptizantur12 pro illis ?
12 baptizantur] coniec., abptisantur Rusch
Ut quid et nos
periclitamur omni hora ?
Numérotation du verset 1Cor. 15,31 

Quotidie
morior
pro vestra gloria13,
13 pro...gloria] per vestram gloriam Weber
fratres, quam habeo
in Christo Iesu Domino nostro.
Numérotation du verset 1Cor. 15,32 

Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi,
quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ?
Manducemus et bibamus,
cras
enim moriemur.
Numérotation du verset 1Cor. 15,33 

Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia prava14
14 prava] mala Weber
Numérotation du verset 1Cor. 15,34 

Evigilate iusti15
15 iusti] iuste Weber
et nolite peccare,
ignorantiam enim Dei quidam habent.
Ad reverentiam vobis loquor.
Numérotation du verset 1Cor. 15,35 

Sed dicit16 aliquis
16 dicit] dicet Weber
quomodo resurgunt
mortui ?
Quali autem corpore veniunt ?
Numérotation du verset 1Cor. 15,36 

Insipiens, tunc17 quod seminas
17 tunc] tu Weber
non vivificatur
nisi prius moriatur,
Numérotation du verset 1Cor. 15,37 

et quid18 seminas
18 quid] quod Weber
non corpus
quod
futurum est seminas,
sed nudum granum, ut puta tritici,
aut alicuius ceterorum.
Numérotation du verset 1Cor. 15,38 

Deus autem dat illi
corpus prout vult19
19 prout vult] sicut voluit Weber
et unicuique seminum proprium corpus.
Numérotation du verset 1Cor. 15,39 

Non omnis caro eadem caro,
sed alia hominum, alia pecorum, alia caro volucrum, alia autem piscium.
Numérotation du verset 1Cor. 15,40 

Et corpora
celestia
et
corpora terrestria, sed alia quidem celestium gloria, alia autem terrestrium.
Numérotation du verset 1Cor. 15,41 

Alia claritas solis,
alia claritas lune,
et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate,
Numérotation du verset 1Cor. 15,42 

sic et resurrectio mortuorum.
Seminatur in corruptione
surget20 in incorruptione.
20 surget] surgit Weber
Numérotation du verset 1Cor. 15,43 

Seminatur
in ignobilitate
surget21 in gloria,
21 surget] surgit Weber
seminatur in infirmitate
surget22 in virtute,
22 surget] surgit Weber
Numérotation du verset 1Cor. 15,44 

seminatur
interl.|corpus
animale
surget23 corpus spirituale.
23 Lc. 24, 39.
Si est corpus animale est et spirituale
sic
et scriptum est :
Numérotation du verset 1Cor. 15,45 

factus est primus homo Adam in animam viventem,
novissimus Adam
in spiritum
vivificantem.
Numérotation du verset 1Cor. 15,46 

Sed non prius quod spirituale est24
24 est] om. Weber
sed quod animale est deinde quod spirituale est.
Numérotation du verset 1Cor. 15,47 

Primus homo de terra terrenus,
secundus homo de celo celestis.
Numérotation du verset 1Cor. 15,48 

Qualis terrenus tales etiam25 terreni,
25 etiam] et Weber
et qualis celestis tales et celestes.
Numérotation du verset 1Cor. 15,49 

Igitur
sicut portavimus imaginem terreni,
portemus
et imaginem celestis.
Numérotation du verset 1Cor. 15,50 

Hoc autem dico, fratres,
quoniam caro et sanguis
regnum Dei possidere non possunt,
neque
corruptio
incorruptelam
possidebit.
Numérotation du verset 1Cor. 15,51 

Ecce mysterium
vobis dico,
omnes quidem
resurgemus
sed non omnes immutabimur.
Numérotation du verset 1Cor. 15,52 

In momento,
in ictu oculi,
in novissima tuba,
canet enim tuba26
26 tuba] om. Weber
et mortui
resurgent incorrupti
et nos mutabimur27
27 mutabimur] inmutabimur Weber
Numérotation du verset 1Cor. 15,53 

Oportet enim corruptibile
hoc induere
incorruptionem28
28 incorruptionem] incorruptelam Weber
et mortale
hoc induere immortalitatem.
Numérotation du verset 1Cor. 15,54 

Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem et29 mortale hoc induerit immortalitatem,
29 corruptibile... incorruptionem et] om. Weber
tunc fiet sermo
qui scriptus est :
absorta est
mors
in victoria.
Numérotation du verset 1Cor. 15,55 

Ubi est mors victoria tua ?
Ubi est mors stimulus tuus ?
Numérotation du verset 1Cor. 15,56 

Stimulus autem mortis peccatum est,
virtus vero peccati lex.
Numérotation du verset 1Cor. 15,57 

Deo autem gratias
qui dedit nobis victoriam
per Dominum nostrum Iesum Christum.
Numérotation du verset 1Cor. 15,58 

Itaque, fratres mei dilectissimi30,
30 dilectissimi] dilecti Weber
stabiles estote
et immobiles,
abundantes in opere Domini semper
scientes
quod labor vester non est inanis
in Domino.

Capitulum 15

Numérotation du verset 1Cor. 15,1 
marg.| { 15 } Notum autem vobis . Postquam egit de unitate militantis Ecclesie et de donis gratie : agit de unitate Ecclesie triumphantis, et de donis glorie : ostendens, quod qui servaverit unitatem militantis in hac vita, perveniet ad unitatem triumphantis in patria, quod Mt. 6.b. Petimus dicentes. Adveniat regnum tuum. Dividitur autem hoc caput in quatuor partes. Primo enim agit de veritate resurrectionis. Secundo agit de diversitate resurgentium, ibi   [Non omnis caro] Tertio quomodo fiet resurrectio, ibi   [Ecce mysterium vobis] Quarto de statu post resurrectionem, ibi   [Et mortale] In prima ergo parte probat primo resurrectionem esse futuram per resurrectionem Christi, ibi   [Notum autem vobis] etc. Probatio a simili. Sed quia posset aliquis dubitare de resurrectione Christi, secundo probat resurrectionem etiam iam esse factam, et hoc per idoneos testes, ibi   [Et quia visus est] Tertio probat quod futura sit resurrectio, ibi   [Quod si Christus] Quarto probat idem per naturam iustitie, que exigit, ut qui multa passi sunt pro Christo in corporibus, remunerentur in eisdem, ibi   [Si in hac vita] Quinto per locum a contrariis, ibi (Quoniam quidem per hominem.) Sexto interserit probationi sue de tempore resurrectionis, tangens quedam de statu post resurrectionem, ibi (Unusquisque autem.) Septimo redit ad probationem suam, et probat per naturam baptismi, quoniam erit resurrectio : quia si non resurgerent homines, inutiliter esset baptismus, ibi (Alioquin quid facient.) Octavo per naturam equitatis, ibi (Si omnino mortui.) Nono per similitudinem sumptam, ibi (Sed dicet aliquis.) Dec imo per naturam pulveream, ibi (Deus autem dat.) Dicit ergo :
marg.| { k } Notum vobis] id est volo quod habeatis in memoria, quod predicavi vobis de resurrectione mortuorum.
marg.| {l} Evangelium] secundum quod dicitur super illud principii doctrinam, que dicitur Evangelium Marci : Initium Evangelii. Glossa Evangelium est nuntiatio bona, per quam proprie ad regnum Dei, et ad remissionem peccatorum pervenitur. Vel stricte sumitur Evangelium, secundum quod dicitur bona nuntiatio proprio ore Salvatoris facta, sic non reputantur Epistole Pauli Evangelium : sed primo modo. Secundum hoc videtur quod nobiles multo rectius faciunt, quam nos : quia stando Epistolas Pauli audiunt quasi Evangelium, et nos sedendo. Solutio : Si quia Evangelium est faciunt bene faciunt, nos autem sedendo, et bene : quia per hoc significamus quod ipse est precipuus doctor Ecclesie, doctrinam enim sedendo addiscimus, quia dicimur discipuli {7. 115ra} Δ eius, et sumus.
marg.| {a} Quod predicavi] non modo, quasi de novo adinventum.
marg.| {b} Quod et accepistis] ideo verecundia esset vobis si dimitteretis.
marg.| {c} In quo et statis] facientes iuxta illud Eccl. 11.c. Sta in testamento tuo, et in eo colloquere : et in opere mandatorum tuorum veterasce. Ex. 25.b. Vectes semper erunt in annulis.
Numérotation du verset 1Cor. 15,2 
marg.| {d} Per quod et salvamini] Unde Iac. 1.d. In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Ps. 18. Lex Domini immaculata, convertens animas. Salvamini dico, per illud.
marg.| {e} Si tenetis] etc. id est si habetis in memoria quod predicavi, et quo fine vobis predicavi. Predicavit enim eis resurrectionem mortuorum, ut abstinerent a malo, et provocaretur ad bonum faciendum. Non ita dicit, (quod predicaverim,) sed qua ratione, id est quo fine, et quo ordine ; scilic. primum lac, et postea solidum cibum : totum ad honorem Dei, et utilitatem proximi.
marg.| {f} Nisi frustra credidistis] quasi dicat Nisi credideritis resurrectionem mortuorum, inutilis est fides vestra, et quicquid creditis.
Numérotation du verset 1Cor. 15,3 
marg.| {g} Tradidi enim in primis] id est inter maxima, et adhuc trado. In hoc innuens quod precipue istud tenere debuerunt, sup. 2.a. Non iudicavi me scire aliquid inter vos nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum, et sup. 11.e. Accepi a Domino, quod tradidi vobis.
marg.| {h} Quod et accepi] quasi, non est fictitium. Gal. 1.b. Notum vobis facio fratres Evangelium quod Evangelizatum est a me, quod non est secundum hominem : neque enim ego ab homine accepi illud, etc. quoniam Christus hoc tradidit nobis.
marg.| {i} Secundum Scripturas] id est secundum quod predictum erat in Scripturis. Is. 53.c. Tamquam ovis ad occisionem ductus est.
Numérotation du verset 1Cor. 15,4 
marg.| { k } Sepultus] Is. 11.c. Et erit sepulchrum eius gloriosum.
marg.| {l} Resurrexit tertia die] etc. Os. 6.a. Tertia die suscitabit nos.
Numérotation du verset 1Cor. 15,5 
marg.| {m} Et quia visus] Probat Christi resurrectionem per idoneos testes. Lc. ult. (Visus est Cephe). Primo inter viros legitur in Evangelio ei apparuisse post resurrectionem, et inter mulieres primo Marie Magdalene. In hoc significans quod nullus quantumcumque peccator debet desperare de gloriosa resurrectione : cum Petrus Christum negaverit, et Magdalena peccatrix maxima fuerit.
marg.| {n} Undecim] Lc. ult. f.
Numérotation du verset 1Cor. 15,6 
marg.| {o} Quingentis fratribus] hoc non legitur in Evangelio. Sed quomodo dicit : (Plusquam quingentis fratribus) cum non essent nisi centum viginti. Act. 1.c. Respondeo. Conversi sunt in una die tria millia. Act. 2.g. Decem apparitiones Domini post resurrectionem ante ascensionem leguntur in Evangeliis. Primo apparuit Magdalene : Io. 20.c. Secundo mulieribus aliis cum eadem Magdalena : Mt. ult. b. Tertio Petro : Lc. ult. e. Quarto duobus discipulis euntibus in Emaus : Lc. ult. e. Quinto decem discipulis, absente Thoma. Io. 20.e. Sexto omnibus, presente Thoma. Io. 20.f. Septimo ad mare Tyberiadis. Io. 22.b. Octavo in monte in Galilea : Mt. ult. d. Nono in cenaculo in Ierusalem : Mc. ultimo capitulo : Decimo in monte Oliveti, unde ascendit : Act. 2.a. Lc. ult. g. Hic ponit Apostolus alias duas apparitiones. Una est qua apparuit Iacobo : sed ubi vel quando, non exprimit. Haimo dicit quod Iacobus in cena spoponderat se non comesturum neque bibiturum, donec videret Christum a mortuis suscitatum. Alia est qua apparuit plusquam quingentis fratribus : sed ubi vel quando, non dicit. In Evangelio Nicodemi dicitur quod Dominus primo apparuit Ioseph posito in carcere.
marg.| {p} Apostolis omnibus] Lc. ult. f.
Numérotation du verset 1Cor. 15,7 
marg.| {r} Visus est et mihi] primum de celo in via. Act. 9.a. Deinde oranti. Act. 22.d.
Numérotation du verset 1Cor. 15,8 
marg.| {q} Abortivo] Dicitur abortivus fetus qui nascendo matrem suam interfecit. Aut tardius vel citius venit ad ortum quam nature ordo exigat. Item cum in ventre matris moritur. Primo modo fuit abortivus Paulus { {7. 115rb} } quia matrem suam Synagogam statim natus spiritualiter persecutus est, unde significatur per Beniamin : Gn. 35.c. In cuius ortu mater sua mortua est : Propterea puer vocatus est Benoni, id est filius doloris, et ipsemet dicit Gal. 1.c. Cum autem placuit, etc. Abortivus etiam fuit : quia tardius natus est, quam alii Apostoli. Item quia in utero matris sue mortuus fuit spiritualiter. Iob. 3.b. Quare non in vulva mortuus sum, egressus ex utero non statim perii, sicut abortivum absconditum non subsisterem. Gregorius : Tempus quod Patres seculo mortuos protulit, quasi abortivi uterus fuit. Bene dico tamquam abortivo.
Numérotation du verset 1Cor. 15,9 
marg.| {7. 115va} Δ {a} Ego enim] etc. vel sic Glossa continuat.   [Ego sum minimus] quia ultimo vocatus ad Apostolatum : sicut Iacobus dicitur minor, non quia minoris etatis, ad litteram : sed quia alius venit prior ad dignitatem Apostolatus.
marg.| {b} Qui non sum] etc. Quantum ad hoc.
marg.| {c} Quoniam persecutus sum] etc. Firmius testimonium est ab inimico.
Numérotation du verset 1Cor. 15,10 
marg.| {d} Gratia autem Dei] Respondet ei, quod posset sibi obiici, si non es dignus vocari Apostolus : quare ergo Apostolus ? (Gratia autem Dei) est, non ex meritis meis.
marg.| {e} Et] tamen (Gratia eius in me vacua non fuit :) quia ei cooperatus sum per liberum arbitrium. Prv. 31.d. Panem otiosa non comedit. Vel ut referatur ly (eius) ad ly (Apostolus) quasi, licet persecutus sim Ecclesiam Dei : non tamen propter hoc minor gratia data est mihi in Apostolatu, quam aliis Apostolis.
marg.| {g} Laboravi] Evangelizando, et propriis manibus victum querendo. Act. 20.g. Ad ea que opus mihi erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus iste.
marg.| {f} Omnibus illis] id est nullus illorum tantum quantum ego. Non dicit, plus omnibus profui, aut fructificavi verum insolens religiosissime vitans, 2Cor. 11.e. In laboribus plurimis, in carceribus abundantius.
marg.| {h} Non ego autem] solus, tamquam sufficeret liberum arbitrium ad hoc sine gratia.
marg.| {i} Sed gratia Dei mecum] cum libero arbitrio, 2Cor. 3.b. Fiduciam habemus ad Deum per Christum : non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, sufficientia nostra ex Deo est. beatus Bernardus Potuit dicere per me : sed quia minus erat, maluit dicere, mecum : presumens se non solum operis Dei esse ministrum per effectum, sed operantis quodammodo secum per consensum.
Numérotation du verset 1Cor. 15,11 
marg.| { k } Sive enim ego] Nonne resurrexit Christus ut dico quia sive ego, sive alii. Apostoli predicamus sic, scilicet quod resurrexit, et sic credi oportet sicut predicavimus : quasi dicat Ex quo fides resurrectionis Christi manifeste est predicata multis Ecclesiis ipsam recipientibus : etiam, et verecundum est vobis non recipere. Hbr. 11.b. Credere oportet accedentem ad Deum quia est, et querentibus se remunerator sit.
Numérotation du verset 1Cor. 15,12 
marg.| {l} Si autem quod Christus resurrexit, predicatur] a nobis Apostolis : (quomodo, etc.) Rm. 4.d. Surrexit propter iustificationem nostram, et Rm. 8.b. Vivificabit mortalia corpora nostra propter inhabitantem Spiritum eius.
marg.| {m} Quoniam] id est quia.
Numérotation du verset 1Cor. 15,13 
marg.| {n} Si autem resurrectio] etc. Videtur quod non valeat hec probatio Apostoli : quia est a minori destructive.
marg.| Item ex hoc intendit inferre quod si Christus resurrexit, mortui resurgent, et hec est a maiori affirmative, talis autem probatio non videtur bona. Solutio : Bona est argumentatio hec, si Christus resurrexit, mortui resurgent : cum primum sit necessarium, et sic sequitur consequens similiter, ex necessario enim non sequitur, nisi necessarium. Ergo resurrectio mortuorum erit necessaria, non ergo miraculosa. Solutio : Probatio Apostoli necessaria est, et procedit per locum a simili, verum est enim quod Christus in quantum homo Deus, maior est omni homine, et ideo citius resurrexit : sed in quantum est homo, et filius Dei per gratiam, resurrexit gloriose, unde infert Apostolus : si Christus in quantum homo resurrexit gloriose, quia est filius Dei per gratiam, ergo a simili omnes, qui erunt filii Dei per gratiam, resurgent : sicut si anima Socratis est immortalis, ergo quelibet : quia {7. 115vb} eadem ratio in omnibus, etc. Ad aliud, secundum illos, qui dicunt quod resurrectio erit miraculosa, dicendum quod ipsa est necessaria necessitate iustitie, et hec necessitas non est opposita voluntati, unde non sequitur : resurrectio erit a voluntate Dei, ergo non erit necessaria : hoc tenet in voluntate nostra, que est mutabilis, secundum illos, qui dicunt quod resurrectio erit naturalis, dicendum quod utrumque necessarium, scilicet et Christum resurrexisse, et mortuos resurgere.
Numérotation du verset 1Cor. 15,14 
marg.| {o} Si autem Christus] Ostendit inconvenientia que sequerentur, si quis negaret Christum resurrexisse, sequitur enim quod.
marg.| {p} Inanis] id est falsa, et inutilis est fides, etc.
Numérotation du verset 1Cor. 15,17 
marg.| {q} Adhuc enim] scilicet post baptismum, (estis in peccatis.) Si enim Crucifixus non resurrexit, cuius signum est baptismus, iam est falsum signum, et ita non habet virtutem dimittendi.
Numérotation du verset 1Cor. 15,18 
marg.| {7. 116ra} Δ {a} Ergo et qui dormierunt in Christo] scilicet qui mortui sunt in fide Christi.
marg.| {b} Perierunt] id est damnati sunt, quia fides Christi non purificavit eos a peccatis suis, quod est valde magnum inconveniens. Et subiungit magnum inconveniens, quod si Christus non resurrexit, ita nec mortui resurgent, et ita nos speramus in Christo tantum in hac vita, et non in futura ; quia non erit alia vita. Et hoc est.
Numérotation du verset 1Cor. 15,19 
marg.| {c} Si in hac vita] etc. qui fruuntur hoc seculo, et nos omnem tribulationem patimur pro Christo. Sed videtur quod non sequitur hoc : quia si resurrectio corporum non esset futura : a Deo tamen premiarentur anime : ergo non erunt miserabiles. Solutio Qui dicit quod corpora non resurgent, nec premiabuntur, oportet quod dicat quod anime non resurgent, nec premiabuntur : tamen, id est quia dicit de corporibus hoc. Unde Dominus probat Saduceis resurrectionem corporum et resurrectionem animarum.
marg.| Item videtur quod Sancti si non haberent remunerationem futuram, nec in corpore, nec in anima, tamen non essent miserabiliores omnibus hominibus, propter hoc quod mali fruuntur seculo, quo non ipsi : quia dicit Augustinus Nihil infelicius felicitate peccantium. Et Is. 57.d. Non est pax impiis, dicit Dominus Phil. 4.b. Et pax Christi, que exuperat omnem sensum. Etiam de pace cordis, quam habent hic boni.
marg.| Item Iob. 30.b. Esse sub sentibus delicias reputabant. Item Sap. 5.b. Ambulavimus vias difficiles. Item Sir. 21.b. Via impiorum complantata lapidibus. Glossa Quia vita illorum plena est doloribus, et diversis peccatorum operibus.
marg.| Sed e converso de bonis, Sir. 21.b. Qui custodierit iustitiam, etc. Ps. 18. In custodiendis illis retributio multa Augustinus Absit ut tanta delectatio sit in vitiis, quanta est in virtutibus. Cum ergo delectatio, quam habent in presenti maior sit delectatione, quam peccatores habent, non essent miserabiliores peccatoribus, licet non essent habituri aliam remunerationem. Solutio : Propter spem glorie quam habent Sancti, habent in presenti delectationem, et si non crederent nec sperarent se habituros vitam eternam, non haberent in presenti spiritualem iucunditatem. Et ideo ut dicit Apostolus, miserabiliores essent eis, qui fruuntur seculo, quia et illi non haberent tot punitiones in mente, si non timerent futura supplicia.
Numérotation du verset 1Cor. 15,20 
marg.| {d} Nunc autem] quasi. Ex quo inconvenientia tot sequuntur, patet quod Christus resurrexit. Ipse dico.
marg.| {e} Primitie dormientium] quia prior temporaliter resurrexit, et quia melior omnibus sicut primitie. Et hoc etiam ostendit, quod similiter resurgemus. Primitie enim ostendunt, quales sunt future fruges. Similiter ex quo ipse resurrexit per modum primitiarum, patet quod et nos resurgemus. Col. 1.c. Qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens. Apc. 1.b. Primogenitus mortuorum, et princeps Regum terre. Rm. 11.c. Si delibatio sancta, et massa sancta 1. Thess. 4.d. Si enim credimus, quod Iesus mortuus est et resurrexit : ita et Deus eos, qui dormierunt, etc. Ergo resurgemus per Christum hominem, quod probat a contrariis.
Numérotation du verset 1Cor. 15,21 
marg.| {f} Quoniam quidem per hominem] id est si Adam fuit causa mortis per peccatum ; ergo Christus erit causa vite per vitam, et gloriosam resurrectionem suam.
marg.| {g} Mors] id est necessitas moriendi. Sap. 1.d. Deus mortem non fecit. Ipsi autem, id est primi parentes, manibus, et pedibus accersierunt illam.
Numérotation du verset 1Cor. 15,22 
marg.| {h} Et sicut in Adam] etc. corporali morte. Rm. 5.d. Sicut per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, etc.
marg.| {i} In Christo] id est per meritum Christi.
Numérotation du verset 1Cor. 15,23 
marg.| {k} Unusquisque autem in suo ordine] supple, resurget, id est in sua dignitate : ut sicut Deus ordinavit stellas celi, alias in parte Aquilonis, alias in parte Orientis, alias in Australi, alias in Occidente : ita in resurrectione mortuorum {7. 116rb} erit. Sanctos enim sicut stellas celi in multitudine, et in claritate ordinabit in regno celorum.
marg.| Unde Mt. 8.b. Multi venient ab Oriente, et ab Occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno celorum. Sir. 17.c. In partes vade seculi sancti, etc.
marg.| {l} Primitie Christus] quia prior tempore resurrexit. Item primus est dignitate.
marg.| {m} Deinde hi] Sed numquid ordo est in momento resurrectionis, ut resurgant illi, 1Th. 4.d. Et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi, et inf. eod. g. In ictu oculi. Quomodo enim simul resurgent omnes, si unusquisque resurget in ordine suo. Solutio :   [Deinde] post Christum. Vel aliter generalis resurrectio erit in ictu oculi, et simul omnes resurgent. Et quod hic dicitur, non est intelligendum de ordine resurrectionis, sed de resurgentium dignitate : quasi dicat Apostolus. Resurget Apostolus, et martyr, et virgo, et sic de aliis Io. 14. In domo patris mei mansiones multe sunt. Et Mt. 13.d. Colligite per fasciculos ; virgines erunt in uno fasciculo, et sic de aliis. Is. 34.d. Ipse misit eis sortem, etc.
Numérotation du verset 1Cor. 15,24 
marg.| {7. 116va} Δ {a} Deinde] facta resurrectione.
marg.| {b} Finis] seculi id est consummatio, vel desideriorum, quia Io. 14.b. Ostende nobis patrem, et sufficit nobis. Ez. 8.a. Finis venit, venit finis : Christus.
marg.| {c} Cum tradiderit regnum] id est Ecclesiam militantem.
marg.| {d} Deo] suo, in quantum est homo.
marg.| {e} Et patri] in quantum est Deus : hoc erit, quando ducet regnum ad regnum. Et dicitur tradere, non quia modo non sit traditum Deo patri ; aut quia non habeat pater potestatem : sed quia tunc manifestum erit quod per fidem Christo tradita est. Iam enim tradita est Christo, sicut ipse dicit. Mt. 11.a. Omnia mihi tradita sunt a patre meo, Io. 16.c. Omnia quecumque habet pater, mea sunt.
marg.| {f} Cum evacuaverit] etc. Per hoc diversi Ordines Angelorum significantur : tunc implebitur illud Is. 11.c. In die illa dominabitur Dominus solus. Nec est unus Angelus, qui alium instruet Angelum, vel hominem : quia dicitur Io. 6.e. Erunt omnes docibiles Dei. Dn. 7.c. Iudicium sedebit : ut afferatur potentia : sed Principatus cohibet Demones : Potestas cohibet elementa, et tempestates, et Virtutes faciunt mirabilia.
Numérotation du verset 1Cor. 15,25 
marg.| {g} Oportet] tunc aperte regnabit : sed interim oportet.
marg.| {h} Illum regnare donec ponat] etc. id est humanitatem, que inferior est ad divinam naturam, sicut pedes ad totum hominem. Tunc enim apparebit, quia est Dominus omnium, et in quantum homo est. Simile docet, 1Tim. 4.d. Attende lectioni donec venio.
marg.| Numquid tunc cessabit ? Imo amplius. Mt. 1.d. Non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum, {7. 117ra} Δ sicut Ps. 122. Oculi nostri ad Dominum donec misereatur nostri, et postea magis.
marg.| {b} Mors] Diabolus vel necessitas moriendi.
marg.| {a} Inimica] quia habemus eam odio. Nobis inimicatur mors anime : sed mors carnis est nobis odiosa, Sir. 41.a. O mors, quam amara est memoria tua ! Christus sua morte simpla destruxit nostram geminam ; tertiam destruet in futuro. Os. 13.d. Ero mors tua, o mors. 1Pt. 3.d. Qui est in dextera patris ; deglutiens mortem, ut vite eterne heredes efficeremur.
Numérotation du verset 1Cor. 15,26 
marg.| {c} Omnia enim subiecit] Incipit determinare de his, que fient in tempore resurrectionis, vel statim post. Et illa sunt sex. Primum est consummatio, ibi   [Deinde finis est] Secundum, quando regnum veniet ad regnum, peregrinantes in Ecclesia militante ducentur ad triumphantem ibi :   [Cum tradiderit] Tertium, quod omnes erunt docibiles Dei, et immediate discipuli eius, ibi :   [Cum evacuaverit] etc. Quartum est omnium plena, et perfecta subiectio, ibi :   [Oportet autem illum] Quintum est mortis destructio, ibi :   [Novissime] Sextum est completio regni Dei, quando omnes mali, et boni subiicientur, et hoc probat auctoritate prophete dicens.   [Omnia enim subiecit] animata, et inanimata, et hec etiam est probatio, quod mortem poterit destruere.
marg.| {e} Sub pedibus] id est sub humanitate, vel, id est sub deitate, que omnia sustentet ut pedes totum corpus.
marg.| {d} Subiecit] id est perfecte subiiciet, et ponit preteritum pro futuro, propter rationem certitudinis. Hbr. 2.b. Omnia subiecisti sub pedibus eius. In eo enim quod omnia ei subiecit : nihil dimisit non subiectum ei.
marg.| {f} Cum autem dicat] ita Scriptura. Ergo.
Numérotation du verset 1Cor. 15,27 
marg.| {g} Omnia ei] id est Christo.
marg.| {i} Preter eum] qui non est ei subiectus, id est eius deitatem.
marg.| {h} Subiecta] hoc intellige per manifestationem : quia etiam modo sunt ei omnia subiecta, sed non apparet ita, sicut tunc.
marg.| {l} Illi omnia : tunc] etc. Hic exultat Arrius. Sed subiectus dicitur in quantum homo ; ita etiam modo est, sed tunc apparebit.
marg.| {l} Illi] id est patri, ita tamen quod idem sit Deus, quasi dicat. Licet sit subiectus quoad formam servi ; erit tamen plenus Deus, et hoc est.
marg.| {n} Ut sit omnia] id est omnes assimilabit : sicut 1Io. 3.a. Similes ei erimus. Vel   [omnia] dicit : quia quicquid cor humanum poterit velle, aut desiderare, in eo inveniet. Unde Ps. 143. Beatus populus, cuius Dominus Deus eius, et Ps. 16. Satiabor, cum apparuerit gloria tua, quod significatum fuit per manna, quod sapiebat quicquid desiderabant. Sap. 16.c. Prestitisti eis sine labore panem omne delectamentum habentem, etc. substantiam enim quam habebas in filios, ostendisti in manna quasi in figura, Augustinus in libro de confess. Plus delectant, quam singula, si possent servari omnia : sed longe his melior, qui fecit omnia. In eod. enim Civitas, celestis mansio, secura patria, totum continens quid delectat populus murmuratione in celo quieti hominis nullam indigentiam habentes. Quam gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei ! hoc autem totum erit, quod Deus erit omnia in omnibus, etc. Ps. 86. Inebriabuntur ab ubertate, etc. et ut dicit. Glossa Quia Deus erit et vita, et salus, et virtus, et copia, et gloria, et honor, et pax, et finis desideriorum, et omnia bona. Dionysius in libro de divinis nominibus. Omnia in omnibus est Deus, ut omnium causa. Eph. 1.d. ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam que est corpus ipsius, et plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur. Col. 3.b. Omnia, et in omnibus est Christus. Tb. 10.b. Omnia in te uno simul habentes te non debuimus dimittere. Vel de filio Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 15,28 
marg.| { k } Cum autem subiecta] etc. Christo, in quantum est Deus.
marg.| {m} Omnia : tunc ipse filius subiectus] subiectione subauctoritatis, unde sibi ut Christus : Christus autem Dei gloria subiectus est Deo patri, non tamquam patri dissimilis, aut alterius nature, sed tamquam patris filius.
marg.| {n} Ut deus sit] et confiteatur esse.
marg.| {o} Omnia in omnibus] id est manifeste ostendetur esse subiectus Deo patri per auctoritatem, quando omnibus manifestum erit nullum bonum esse nisi a Deo. Phil. 2.b. Et omnis lingua, etc. Vel sic.
marg.| {n} Ut sit Deus] ex quo, supple sunt   [omnia] id est in omnibus.
Numérotation du verset 1Cor. 15,29 
marg.| {a} Alioquin quid facient] Hic probat per naturam baptismi quoniam erit resurrectio : quia sicut in similitudinem mortis Christi immergitur puer in aqua quando baptizatur : ita elevatur in signum resurrectionis Christi, et sacramentum non habet virtutem nisi in quantum est signum sacre rei ; ideo cum baptismus sit signum resurrectionis Christi, oportet quod ipse resurrexerit ; et ita alii qui cum gratia decesserunt. Et continuatur ad id quod ante dictum est : Sicut in Adam, etc. ita et in Christo omnes vivificabuntur.   [Alioquin] id est si mortui non resurgent.
marg.| {b} Qui baptizantur pro mortuis] id est pro peccatis, que faciunt animam mortuam, sic sumitur mortuum, Sir. 34.d. Qui baptizatur, et iterum tangit mortuum, etc. Nm. 19.c. Omnis qui tetigerit anime humane morticinum, et aspersus hac commixtione non fuerit, polluet tabernaculum Domini. Per morticinum, peccatum quodlibet, per aspersionem illam que fiebat ex aqua, et cinere vitule rufe, baptismus, qui fit in aqua ob memoriam passionis Domini, Hbr. 6.a. Non rursus iacientes fundamentum penitentie ab operibus mortuis.
marg.| {c} Pro illis] peccatis. Vel sic :   [Pro illis] id est loco illorum, et tangit errorem quorundam credentium resurrectionem mortuorum : sed cum hoc dicebant quod quando sine baptismo decedebat quis, non resurgeret nisi aliquis amicus eius baptizaretur pro eo ; at si baptizaretur, tunc resurgeret, et salvaretur : super hoc increpat eos sed collaudat in hoc, quod credebant resurrectionem. Et hoc est :   [Qui baptizantur pro mortuis] masculini generis, id est : loco charorum suorum, qui decesserunt sine baptismo. Vel tertio modo   [baptizantur] id est cruciantur pro illis. Lc. 12.f. {7. 117vb} Baptismo habeo baptizari, et quomodo coarctor usque dum perficiatur ?
Numérotation du verset 1Cor. 15,30 
marg.| {d} Ut quid] etc. Probat resurrectionem per naturam equitatis. Si mortui non resurgunt.   [Ut quid] etc. id est pericula patimur : qui dicimur vel videmur esse sapientes, non stulti sicut predicti, quasi dicat Ex quo patimur tot pro Christo, et non in vanum quia sumus sapientes : equum est, ut et in corpore remuneremur : quod non potest esse nisi futura sit resurrectio corporum.
Numérotation du verset 1Cor. 15,31 
marg.| {e} Quotidie morior] id est pericula mortis sustineo. 2Cor. 6.b. Gravati sumus ultra modum, etc. et responsum mortis habuimus in nobis. Ps. 33. Propter te mortificamur tota die, etc. 2Cor. 4.c. Semper nos qui vivimus, in mortem tradimur.
marg.| {f} Propter gloriam vestram] quia sic volo vos venire ad fidem resurrectionis, per quam habeatis gloriam non humanam.
marg.| {g} Fratres, quam habeo] id est quam me habiturum spero.
Numérotation du verset 1Cor. 15,32 
marg.| {h} Manducemus] id est nihil prodest nisi ut nos exponamus omni delectationi carnis. Is. 22.d. Comedamus, et bibamus. Eccl. 2.d. Nonne melius est comedere, et bibere ? Quis enim novit, etc. Sap. 2.b. Non est reversio finis nostri, etc. venite ergo fruamur bonis que sunt. In eod. a. Non est agnitus, qui reversus sit ab inferis.
marg.| {i} Cras] in futuro, Gn. 30.e. Cras enim respondebit mihi iustitia mea.
Numérotation du verset 1Cor. 15,33 
marg.| {7. 118ra} Δ {a} Nolite seduci] huiusmodi verbis.
marg.| {b} Corrumpunt] Col. 2.b. Videte ne quis vos decipiat per Philosophiam, et inanem fallaciam, etc. Eph. 5. Nemo vos seducat inanibus verbis, Eccl. 3. Qui tetigerit picem, etc. Mt. 16.a. Cavete a fermento Phariseorum, quia fermentum trahit massam ad suum saporem : Ita prava consortia, et verba, 2Tim. 2.c. Sermo enim eorum serpit ut cancer, Prv. 13.d. Amicus stultorum similis efficietur. Unde de muliere dicitur Eccl. 9.b. Colloquium ipsius quasi ignis exardescit.
Numérotation du verset 1Cor. 15,34 
marg.| {c} Evigilate] a somno peccati si vultis esse   [iusti] Eph. 5.d. Surge qui dormis, etc. Haimo :   [Evigilate iuste] adverbialiter, Lc. 12.e. Beati servi quos cum venerit Dominus invenerit vigilantes. Mc. 13.d. Quod vobis dico, omnibus dico : Vigilate ergo. Vigilat qui ad aspectum mentis oculos tenet.   [Evigilate iusti, et nolite peccare] sed permanete in iustitia. Is. 1.e. Lavamini, mundi estote.
marg.| {d} Ignorantiam enim Dei quidam habent] qui dicunt mortuos non resurrecturos.
marg.| {e} Sed dicet aliquis] Redit ad principale propositum, et ostendit resurrectionem esse futuram per naturam seminis tangens eorum duplicem errorem. Quidam non credebant resurrectionem aliquo modo futuram : alii credebant, quod resurgerent corpora passibilia, et corruptibilia, et alimonia indigentia. Primum errorem primo tangit, ibi :   [Quomodo resurgent ?] quasi dicat impossibile est.   [Aut quali ?] hic est alius error : quasi dicat resurgent in corpore passibili. De prima opinione dicitur Sap. 2.b. Umbre enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri. In eod. a. De nihilo nati sumus, et post hoc erimus ; quasi non fuerimus. In secundo errore Iudei sunt, qui credunt, quod debeant comedere, et bibere post resurrectionem, et uxores ducere, et filios generare. Item Mt. 22.c. Respondet Dominus huic questioni, quoniam nec nubent, nec nubentur : quod oporteret si resurgerent corruptibiles, ne deperiret omnino genus humanum.
marg.| {f} Insipiens] Positis eorum erroribus, probat resurrectionem. Et primo elidit per naturam seminum, que mortua, et putrefacta resurgunt.   [Insipiens] sumitur, prout negat cognitionem rerum naturalium. Argumentum, quod non est peccatum vocare aliquem insipientem. Contra. Mt. 5.c. Qui dixerit, fatue, et b. Solutio : Indeterminate loquitur hic, non ad aliquam personam singularem, similiter. Gal. 3.a. O insensati Galate, etc. Vel vocare aliquem aperte errantem, fatue, causa correctionis, non est malum illis ad quos pertinet correctio : sed dicere ex ira, vel odio, vel rancoris vel redargutionis gratia, peccatum est.
Numérotation du verset 1Cor. 15,37 
marg.| {g} Quod seminas] Elidit secundum errorem.
marg.| {h} Non vivificatur] id est vegetatur.
marg.| {i} Nisi prius moriatur] id est ; putrefiat.
marg.| { k } Non corpus, quod futurum est, seminas] id est quale est futurum ; quia seminas illud sine paleis, et aristis, et nascitur involutum aristis, et similiter Dominus faciet resurgere corpora non corruptibilia sicut modo sunt : sed pro voluntate sua incorruptibilia. Io. 12.d. Nisi granum frumenti, etc. Is. ult. e. Ossa vestra quasi herba germinabunt, prius in pulverem redacta, Ez. 37.d. Ecce aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus. Corpus autem semini comparatur, semen enim iacitur in terram, iacet in hyeme, surgit in estate, ventilatur in aere, reconditur in granario, surgit cum palea, putrescit in terra, et postea fructificat : sic et corpus iacitur in sepulchrum, iacet in tempore presenti, in iudicio ventilabitur, in extremo examine recondetur in celo, vel in inferno ; putrescet in sepulchro, postea resurget in iudicio. 1Rg. 2.a. Dominus mortificat, et vivificat. In hoc autem non est simile : quia non idem granum numero, sed idem corpus hominis. Iob. 19.d. In novissimo die de terra surrecturus sum ego ipse, et non alius. Dicit ergo :   [Non corpus quod futurum est] scilicet de quo dicitur Iob. 28.c. Non adequabitur ei vitrum, quod fit de pulvere {7. 118rb} per artificium et naturam ; quasi dicat. Multo magis poterit Deus de cinere corporum corpora clara reformare, Iob. 14.b. Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus, etc.
marg.| {m} Proprium corpus] sic non vestiet Deus unam animam tunica alterius, contra Pythagoram. Ps. 145. Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam, non alienam. Semen est predicationis verbum. Unde quod dicit.
marg.| {l} Nudum granum tritici] est contra Predicatores, qui seminant tantum paleas verborum Philosophorum, Ier. 12.c. Seminaverunt triticum, et messuerunt spinas.
Numérotation du verset 1Cor. 15,39 
marg.| {7. 118va} Δ {a} Non omnis caro] Alia probatio resurrectionis per naturam ; et est quasi responsio ad hoc quod posset quis dicere : Eadem ratione pecora resurgent. Non est verum ; quia non est eadem natura pulverum pecorum, et hominum.
marg.| {b} Non eadem caro] id est non eiusdem nature, sed contra, Eccl. 3.d. Sicut moritur homo : sic et illa moriuntur, similiter spirant omnia, et nihil amplius habet homo iumento. Solutio : Vox est hominum carnalium.
Numérotation du verset 1Cor. 15,40 
marg.| {c} Corpora celestia] idest, corpora volucrum. Mt. 13.a. Volucres celi comederunt illud, vel   [corpora celestia] Solem, et Lunam, et Stellas dicit ; vel etiam corpora resurgentium.
marg.| {d} Et corpora terrestria] Terrestria corpora sunt, que adhuc sunt in terra, et hec est conclusio precedentium, quasi dicat Ergo multo magis differunt corpora glorificata, quam non glorificata, non essentia, sed per immortalitatem. Item hoc patet quia scabrones fiunt de pulveribus scabronum. Item similiter ex pulveribus phenicis phenices, et de pulveribus serpentum serpentes ; et de pulveribus bufonum bufones. Cum ergo eiusmodi animalia ex pulveribus suis renascantur : multo magis de pulveribus hominum resurgent homines.
marg.| {e} Sed alia quidem] Hec est tertia pars cap. de diversitate resurgentium, quam ostendit per similitudinem corporum celestium, et terrestrium primo. Et secundo ostendit qualiter erunt corpora glorificata, ibi :   [Seminatur corpus] Tertio per quid erunt talia, ibi :   [Si est corpus] etc. Quarto quomodo poterimus adipisci gloriam talium corporum, ibi :   [Igitur sicut portavimus] Quinto quod per dilectionem carnis non venitur ad gloriam resurrectionis, ibi :   [Hoc autem dico fratres] Et sic etiam respondet ad id quod posset quis dicere : Ex quo ita pulchra erunt corpora nostra, delicate debemus ea nutrire. Dicit ergo :   [Alia gloria] id est decor, et honor eorum.
marg.| {f} Celestium] Sir. 43.b. Species celi gloria stellarum. Alia est enim gloria corporum nunc ; alia erit tunc. Is. 30.f. Erit lux Lune, sicut lux Solis, et lux Solis septempliciter erit. E contra de malis. Ez. 32.b. Solem nube tegam, et Luna non dabit lumen suum, omnia luminaria celi faciam merere super te, et dabo tenebras super terram tuam, id est corpus tuum. Ps. 28. Vox Domini intercidentis flammam ignis. Lux beatis ; flamma purgandis ; carbo damnatis.
Numérotation du verset 1Cor. 15,42 
marg.| {g} Sic et resurrectio mortuorum] Ita differunt in resurrectione. Probat resurrectionem per similitudinem Stellarum differentem. Mt. 13.f. Fulgebunt iusti sicut. Solutio : Bene Sanctos Stellis comparat ; quia in presenti Stelle sunt in Ecclesia Dei. Apc. 1.d. Habebat in dextera septem Stellas, id est universitatem Sanctorum. Dn. 12.b. Qui docti fuerint, etc. Sic ergo corpus unius Sancti minus clarum erit corpore alterius Sancti, et ita omnia corpora non erunt equaliter clara : ergo eadem ratione nec impassibilia equaliter ; quia impassibilitas dos est, sicut claritas ; ergo unum erit minus impassibile alio ; ergo aliquid habebit admixtum de passibilitate : minus enim album aliquid habet admixtum de nigredine ; ergo non erunt omnia corpora omnino impassibilia, et eadem ratione non erunt equaliter agilia, vel subtilia. Solutio : Dotes anime non erunt in omnibus equales ; ita nec dotes corporis. Unde non eque erunt impassibilia omnia corpora ; sed ex hoc non sequitur, quod minus impassibile habeat aliquid admixtum de passibilitate, dupliciter enim recipit aliquid intensionem, quia secundum appropinquationem ad maximum suum, et secundum recessum ab opposito suo, ut omnis caritas eque recedit ab opposito suo, id est odio ; sed non omnis eque accedit ad suum maximum, et ideo non omnis caritas est equalis, sed una minor alia similiter omnia corpora glorificata equaliter recedunt a passibilitate ; sed non equaliter accedunt ad maximum impassibile, et ideo non omnia equaliter erunt impassibilia ; similiter nec agilia, vel subtilia.
Numérotation du verset 1Cor. 15,43 
marg.| {h} Seminatur] moritur, et sepelitur ; vel in utero matris in conceptu.
marg.| {7. 118vb} {i} In corruptione] id est ut corrumpatur.
marg.| { k } Surget in incorruptione] id est impassibile, et incorruptibile. Sap. 6.c. Custoditio legum consummatio est incorruptionis : incorruptio autem facit esse proximum Deo. Ecce impassibilitas.
marg.| {l} In ignobilitate] quia moritur pallidum, et deforme, et sepelitur.
marg.| {m} In gloria] id est in claritate.
marg.| {n} In infirmitate] id est ponderosum, et cui {7. 119ra} Δ fere quelibet creatura nocere posset.
marg.| {a} In virtute] id est agile.
Numérotation du verset 1Cor. 15,44 
marg.| {b} Animale] alimonia indigens, et ideo non gloriosum.
marg.| {c} Spirituale] id est subtile : ita quod per quodlibet corpus non glorificatum transire poterit sine impedimento, Ps. 103. Amictus lumine, id est corpore luminoso. Mt. 13.f. Iusti fulgebunt sicut Solutio Apc. 12.a. Mulier amicta Sole, id est corpore glorificato ; quod comparatur radio Solis propter quatuor proprietates ipsius. Radius enim Solis in momento est ab Oriente in Occidente, et iterum valde clarus est. Item percussus non leditur : unde in hoc ostenditur corporum impassibilitas. Item intrat per vitrum non perforando ipsum : in quo significatur subtilitas, de his quatuor dotibus, Sap. 3.b. Fulgebunt iusti, et tamquam scintille in arundineto discurrent. In fulgore claritas : in hoc quod dicitur, iusti, impassibilitas ; in hoc quod dicitur, scintille subtilitas ; in discursu agilitas de his etiam, Lc. 6.f. Mensuram bonam, etc. Item per virgam Aaron que cum arida esset, germinavit, et floruit, et fronduit, et peperit amygdala, ut habetur Nm. 17.c. Item propter ipsas dicitur quater, Io. 6.d. et e. Resuscitabo eum. Item propter idem sunt quatuor Psalmi in Completorio, et quatuor versus in Nunc dimittis. Completorium enim significat statum glorificationis, cuius gloria non habet finema. Item Ex. 25.c. Per coronam interrasilem que habebat quatuor digitos in altitudine, per coronam illam corpus glorificatum, interrasilem ad innuendum quod non tantum illi qui excellentia opera in caritate fecerunt resurgent gloriose, sed etiam qui aliquando depressi sunt in nimio amore parentum, in quatuor digitis, quia merito iustitie vel innocentie conferuntur, alias non. Istas dotes habent iam in presenti viri Religiosi, subtilitatem quidam habent per votum paupertatis, quo abscindunt a se omnem proprietatem, ut possint intrare per angustam portam vite eterne : Mt. 7.c. claritatem habent per votum castitatis, habentes vestimenta alba sicut nix : Mt. 17.a. Sap. 4.a. O quam pulchra est casta generatio cum claritate : immortalis est memoria illius : agilitatem habent per votum obedientie, sequentes Agnum quocumque ierit : Apc.
a Liturgie : psaumes, complies, chiffre 4.
marg.| {c} . 14.a. Impassibilitatem habent per amorem iustitie, que facit omnes iustos impassibiles. Unde Prv. 12.c. Non contristabit iustum, quodcumque ei acciderit. Dicit ergo :
marg.| {d} Si est corpus animale] in refectorio.
marg.| {e} Est et spirituale] in oratorio.   [Si est animale] in seculo.   [Est spirituale] in Claustro, vel.
marg.| {d} Si est corpus] Ostendit per quid habebunt corpora has dotes, quia non per naturas, sed per Christum.
Numérotation du verset 1Cor. 15,45 
marg.| [Si est corpus animale] etc. quasi Sicut   primus homo Adam habuit corpus habens oppositas qualitates, etc. Corpus autem impassibile (ut dicit Glossa) erit quod plene subdetur spiritui, et quod ei erit simile in incorruptione, et non indigens alimoniis.
marg.| {f} Novissimus] Is. 53.a. Desideravimus eum novissimum virorum.
marg.| {g} Vivificantem] Io. 3.a. Spiritus ubi vult spirat.
Numérotation du verset 1Cor. 15,46 
marg.| {h} Sed non prius] quasi, Sicut Christus prius habuit animale, postea incorruptibile ; ita erit in nobis.
marg.| {i} Deinde quod spirituale est] In huius rei signum facta est materia informis primo, postea specie decorata. Item corpus prius fit, postea anima. Item lex primo data est, post Evangelium, ita vita activa prior est contemplativa, et vita presens vita Beata. Item ante fuit tabernaculum, post templum.
Numérotation du verset 1Cor. 15,47 
marg.| { k } Terrenus] habens qualitates terre.
marg.| {l} De celo] habens divinam naturam.
Numérotation du verset 1Cor. 15,48 
marg.| {m} Celestis] Sap. 7.a. Contra. Sum quidem, et ego mortalis homo de genere eius terreno, qui prior factus est. Solutio : De genere eius : quia mortalis, ut ille, et terrenus secundum corpus ut ille ; sed dicitur celestis, quia non humano ritu, sed de divino nutu natus est et conceptus ; vel quia non formatus in utero B. Virg. secundum naturam, etc. Za. 13.c. Adam exemplum meum ab adolescentia mea. In quo ? In dilectione posteritatis, in ambitione vanitatis, in negligentia mandatorum, in assensu pravorum consiliorum, 2Rg. 7.c. Ista enim est lex Adam Domine Deus.
Numérotation du verset 1Cor. 15,49 
marg.| {n} Igitur sicut portavimus] quia taliter pervenimus ad corporum glorificationem, portemus imaginem celestis Christi per imitationem, et sic habebimus gloriosam resurrectionem : {7. 119rb} quia Rm. 6.a. Si complantati facti sumus similitudini mortis Christi simul et resurrectionis erimus. beatus Bernardus Sicut vetus Adam fuit effusus per totum hominem, et totum mundum : ita modo totum obtineat Christus in nobis. Natus est prevaricator vetus homo ille in manu, et in corde, et in ore, in manu dupliciter, per facinus et flagitium : in ore dupliciter, per arrogantiam, et detractionem : in corde dupliciter, per desideria carnis, et desideria glorie temporalis. Nunc autem si qua nova creatura in Christo : vetera transierunt. Contra facinus manus, innocentia ; contra flagitium, continentia, in ore, contra arrogantiam, verbum confessionis ; contra detractionem, verbum edificationis, in corde contra carnis desideria, castitas ; contra gloriam temporalem, humilitas. Rm. 8.b. Non sumus debitores carni, et sanguini, etc.
marg.| {o} Hoc autem dico fratres] videlicet quod imitemur Christum, si volumus esse participes gloriose resurrectionis.
marg.| {7. 119va} Δ {a} Quoniam caro, et sanguis] id est intenti vitiis, que oriuntur ex carne, et sanguine.
marg.| {b} Regnum Dei possidere non possunt] Rm. 1.d. Non intellexerunt, quoniam qui talia agunt, digni sunt morte, non ergo vita gloriosa : sed ut dicitur in eod. 2.b. Tribulatio, et angustia in omnem animam hominis operantis malum, supr. 6.b. Nolite errare, etc.   [Regnum Dei non possidebunt] bona anime.
marg.| {d} Incorruptelam] id est vitam eternam, in qua nulla est peccati corruptio. Ps. 13. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt, etc. Et Ps. 38. in persona peccatoris : Putruerunt, et corrupte sunt cicatrices mee. Vel   [Caro et sanguis] id est opera carnis, et sanguinis, que sunt peccata in genere : sicut sunt comedere, et bibere, uxores ducere, et filios generare : hec non erunt in patria. Sed videtur contra. Is. 65.c. Servi mei comedent, et vos esurietis ; servi mei bibent, et vos sitietis. Item Is. 25.c. Faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, loquitur de vita eterna, Item Lc. 16.f. habetur, quod dives petiit guttam aque ad refrigerandum linguam suam, ex quo videtur quod sitis pena erit eis qui erunt in inferno : ergo in vita eterna potus corporalis erit delectatio, et refectio. Solutio : Sicut dicitur Rm. 14.c. Regnum Dei non est esca, et potus, sed iustitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto, et sup. 6.c. Esca debetur ventri, et venter escis, etc. non comedent ergo nec bibent. Unde etiam Moyses fuit quadraginta diebus, et quadraginta noctibus cum Domino non comedens neque bibens ; multo magis in patria. Unde quod dicit Is. mystice intelligitur, ut per ea in quibus delectatur corpus, intelligantur ea in quibus delectatur anima, quod obiicit de divite qui erat in inferno sitiens, dicendum quod non sitiebat corporaliter, cum corpus non haberet ; sed spirituale refrigerium desiderabat, et tamen si in inferno esset fames, et sitis, non propter hoc in Paradiso esset : quia nullus est ibi defectus omnino.
marg.| {c} Neque corruptio] id est fluxus continuus corporis, qui quotidie restauratur per sumptionem cibi, et potus.
marg.| {b} Regnum Dei possidere] id est ibi esse   [non possunt] Vel   [Caro, et sanguis] id est corruptio carnis, et sanguinis,   [regnum] etc. quia omnia incorruptibilia erunt. Unde Rm. 8.d. Ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis.
marg.| {e} Ecce mysterium] Hec est ultima pars capituli, in qua ostendit quomodo fiet resurrectio. Et primo ostendit quoniam erit universalis, sed non glorificatio, ibi :   [Omnes quidem] etc. Secundo quod fiet subito, ibi :   [In momento] Tertio per quod fiet, quia per vocem tube, ibi :   [Canet enim] Quarto quia destruetur moriendi necessitas, et passibilitas, ibi :   [Cum autem mortale hoc] etc. Quinto quod potentia peccandi omnino destruetur, ibi :   [Ubi est mors] etc. Sexto de his beneficiis gratias agit, ibi :   [Deo autem gratias] Septimo eos ad perseverantiam invitat, ibi :   [Itaque fratres] Dicit ergo :
marg.| {e} Ecce] ita gloriose resurgent imitatores Christi. Sed quomodo ? (Ecce mysterium,) id est secretum : de quo Is. 24.c. Secretum meum mihi, secretum meum mihi : ve mihi, quia desiderabat premium non penam : quorum utrumque occultum est omni viventi : ideo bis dicit, secretum.
marg.| {f} Omnes resurgemus] contra. Ps. 1. dicitur quod impii non resurgent. Solutio : Non resurgent in iudicio ut iudicent : sed ut iudicentur iudicio disceptationis. Non omnes immutabimur in melius. Dn. 12.a. Qui dormiunt in pulvere terre, evigilabunt, etc. Illi autem mutabuntur in melius : de quibus Ps. 10. Sicut opertorium mutabis eos, scilicet a corruptione in incorruptionem, per hoc ergo tangit propheta corporum glorificationem que erit quasi nova vestis. Za. 3.b. Auferte ab eo vestimenta sordida, id est corpus corruptibile, et dixit ad eum : Ecce abstuli a te iniquitates tuas ; quia ex tunc peccare non poterunt, et indui te mutatoriis. Item Gn. 41.b. Protinus ad Regis imperium eduxerunt Ioseph de carcere, totonderunt eum, et veste mutata obtulerunt Regi. Is. 52.a. Induere fortitudine tua, Sion : induere vestimentis glorie tue Ierusalem. Iudith. 10.a. Induit se vestimentis iucunditatis.
marg.| {h} In momento] id est in brevissimo, et minimo, et angustissimo {7. 119vb} temporis spatio, sed quia momentum adhuc pars temporis est, addit.
marg.| {i} In ictu oculi] ita cito sicut radius oculi percutit rem visam, unde est argumentum quod resurrectio erit miraculosa, non naturalis ; quia natura non potest operari subito, sed per successionem, sed contra videtur quod imo erit successive, quia Ez. 37.b. ubi ostensum est ei, quomodo fiet resurrectio, dicitur quod factus est sonitus, et facta est commotio, et accesserunt ossa ad ossa, et caro ad carnem, et iuncture ad iuncturas, et steterunt quasi magnus exercitus, et inde insufflatus est eis spiritus.
marg.| Solutio Sicut ait Augustinus sicut omnia que sunt simul facta, simul dici non potuerunt : similiter in resurrectione omnia modo predicta simul fient : sed quia Prophete simul omnia perpendere non possent ; ideo ostensum eis est primo unum post aliud.
marg.| { k } In novissima tuba] id est per novissimam tubam que erit vox filii Dei, vel alicuius Angeli, Ps. 67. Dabit voci sue vocem virtutis, id est potestatem resuscitandi corpora, Is. 27.d. Clangetur in tuba magna, et venient, qui perditi fuerant de terra Assyriorum, per quos significantur illi qui peccaverunt, sed penitentiam egerunt, et qui eiecti de terra Egypti, id est peccatorum, servaverunt innocentiam : non enim resurgent gloriose nisi penitentes vel omnino innocentes. Is. 30.g. Auditam faciet Dominus gloriam vocis sue, et terrorem brachii sui in comminatione furoris sui. Io. 5.e. Omnes qui in monumentis sunt, audient vocem filii Dei ; quia etsi forte sit Archangeli, dicitur filii Dei, quia proferetur auctoritate filii Dei. 1. Thess. 4.d. In voce Archangeli. Am. 2.a. Morietur in sonitu Moab, scilicet quilibet peccator.
marg.| {l} Canet enim] etc. Vox enim illa erit quasi dulcis melodia Sanctis. Proprie loquitur hic.
marg.| {m} Oportet enim corruptibile] corpus ; quia Deus sic promisit, qui verax est in promissis, et {7. 120ra} Δ quia iustum est, ut qui in corporibus Deo servierunt, in eisdem remunerentur.
marg.| {a} Incorruptionem] ut resurgant fine diminutione membrorum.   [Induere immortalitatem] quia coronabuntur corpora quasi vestimento. Mt. 25.a. Que parate erant, intraverunt ad nuptias, Bar. 10.a. Exue te Ierusalem stola luctus, et vexationis, et indue te decor, et honore, id est corpore decoro, et honorificato, sic notatur identitas carnis in resurrectione cum dicit.
marg.| {b} Hoc] tunc fiet id est adimplebitur.
marg.| {c} Absorpta est] Os. 13.d. alia littera, sed nostra ; Ero mors tua, o mors id est moriendi necessitas, et passibilitas,   [Absorpta] id est absorbebitur.
marg.| {e} In victoria] id est per victoriam Christi in cruce, qua meruit sibi, et nobis immortalitatem. Is. 25.c. Precipitabit Dominus mortem in sempiternum. Hbr. 2.d. Quia pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse simul participavit eisdem, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est Diabolum, et liberaret eos, qui, etc. Is. 49.g. Numquid tolletur a forti preda ? et quod captum est a robusto, salvum esse poterit ? quia hoc dicit Dominus : Equidem, etc.
marg.| {f} Ubi est mors] Hoc dicit Apostolus vel Propheta in persona resurgentium, et letantium de absorptione mortis.
marg.| {g} Ubi est victoria tua] vel contentio tua ? sic dicent tunc ; sed modo mors omnes devincit parvos, et magnos. Unde Eccl. 9.d. Communionem mortis scito.
marg.| {h} Ubi est stimulus] id est peccatum ? quasi dicat Non est : quia non poterunt amplius peccare. Sap. 1.d. Deus mortem non fecit, id est causam mortis, id est peccatum quod dicitur stimulus mortis ; quia eo omnes puniti de necessitate moriuntur.
marg.| { k } Virtus vero peccati lex] id est augmentum per occasionem, et hoc dicit contra presumentes de legalibus, et dicentes hec omnia fieri per legem, Rm. 5.d. Lex subintravit, ut abundaret delictum, Rm. 4.c. Ubi non est lex, nec prevaricatio, Rm. 7.a. Passiones peccatorum que per legem operabantur, in membris nostris. Vel per mortem, Diabolum, qui omnes devorabat manu trahente ad minus ad Limbum, sed Ps. 88. Humiliasti sicut vulneratum superbum.
marg.| {h} Ubi est] Ecce insultat Diabolo, qui ut dicitur Habac. 1.c. de Regibus triumphabit, unde Is. 10.c. Inveni omnia regna quasi ova que derelicta sunt, etc.
marg.| {i} Stimulus] id est peccatum quo mediante Diabolus interficit, vel per mortem peccandi consuetudinem que omnino destruetur, hoc dicit quia Sancti triumphabunt in iudicio.   [Stimulus] peccatum Ade per quod cecidit homo in peccandi consuetudinem.
marg.| {l} Deo autem gratias qui dedit victoriam] de morte, Diabolo, et peccato. 1Io. 5.a. Hec est victoria que vincit mundum, fides nostra.
marg.| {m} Stabiles] in bono immobiles, contra tentationem. Coloss. 1.c. In fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, sed contra supr. 4.c. Instabiles sumus, et laboramus. Solutio : Instabiles loco, id est discurrentes ; et stabiles animo.
marg.| {n} In omni opere Domini scientes] etc. quia Deus retribuet vobis, si laboratis in servitio suo, supr. 3.e. Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.
Numérotation du verset 1Cor. 15,1 
expositio glosse
marg.| { k } Notum autem] etc. Praviloquiis corrupti, infr. eod. e. Corrumpunt mores bonos colloquia prava. Sunt qui. Probat : ergo hanc credendo non meremur : quia fides non habet meritum, cui humana ratio prebet experimentum, supra habita est solutio.
marg.| Probat enim, id est quibusdam rationibus, et similitudinibus persuadet. Sive eo caditis, id est ruitis de peccato in peccatum. Certitudine spei, hec certitudo sonat in privationem, id est salvamini sine aliqua dubitatione. Rm. 8.e. Spe salvi facti estis. In veritate rei, videtur etiam quod modo salvemini certitudine rei : quia in custodiendis illis retributio multa, id est spiritualis iucunditas : que eadem erit in futuro, sed augebitur, unde etiam ibi Glossa que tanta est, quod nequit dici.
marg.| Solutio : Salvamini in futuro in veritate rei, id est sine aliquo defectu : ut veritas opponatur defectui, qui est in presenti. Incassum est fides. Contra. Super illud sup. 3.c. Edificat ligna, fenum, stipulam : dicit Ambrosius. Cum perfidi in eternum pereant, prodest illis fidem tenuisse : igitur non fides talium incassum, licet non credant resurrectionem mortuorum. Solutio : Incassum est eis quoad remissionem peccatorum, et quoad habendum vitam eternam. Simile dicit : inanis penitentia, quam sequens, Λ etc.
marg.| Nisi spe resurrectionis : nullus enim crederet resurrectionem futuram, nisi speraret se resurrecturum. Non pro sua necessitate : ergo Christus non habuit necessitatem moriendi : ergo per se non moreretur.
Contra Dicit Augustinus quod si non fuisset occisus, senio tamen defecisset ; ergo pro sua necessitate quam habuit ; mortuus est, vel mori potuit.
Solutio Habuit necessitatem non coacte, sed voluntarie assumptam. Unde quod hic dicitur intelligitur de alia necessitate, videlicet de necessitate redemptionis, qua ipse non indigebat sed nos qui alio modo redimi non poteramus. Tolletur a terra vita eius : de Is. 35.b. Ubi nos habemus. Attritus est propter scelera nostra. Alii dicunt quod sumptum est ab isto. Is. 57. Perit iustus, et non est, qui recogitet, et postea sequitur. A facie malitie collectus est iustus.
marg.| Sed verius, quod sumptum est de Is. 53.c. Ubi dicit littera nostra. De angustia, et iuditio sublatus est, etc. quia abscissus est de terra viventium. Ibi dicit littera Septuaginta. In humilitate iudicium eius sublatum est : generationem eius quis enarrabit, quia tolletur de terra vita eius : ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Dabit impios pro sepultura, et divites pro morte, id est Scribas, et Phariseos legis divitiis gloriantes tradet Romanis, quia eum morti tradiderunt, vel dabit, id est dari permittet milites impios et divites pro sepulchro eius mortui custodiendo. Mt. 27.g. Post biduum, etc. id est ipse tertia die resurget, et eius resurrectio erit causa nostre resurrectionis. Os. 6.a. Vivificabit nos post duos dies : in tertia die suscitabit nos, id est caput nostrum, per quod et nos resurgemus. Cephe. Lc. ult. e. Io. 1.f. Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Prius Petro, quam aliis viris : falsum est ergo quod iuraverat se non gustaturum aliquid donec sciret Christum resurrexisse, et ideo dicunt quod primo ei inter viros apparuit, propter hoc idem consueverunt quidam a die cene usque ad diem resurrectionis, sed hoc inhibetur propter pericula.
Solutio Primo apparuit Petro inter viros, secundum quod legitur inter apparitiones in Evangelio.
marg.| Similiter primo apparuit beate Marie Magdalene inter mulieres secundum ordinem apparitionum in Evangelio, quod dico, quia legitur in Evangelio Nazareorum, quod primo apparuit B. Virgini. In Evangelio ; Lc. ult. f. Mulieribus. Mt. ult. b. Undecim. Io. 20.e. Duodecim : Io. 6.g. Iudas de electis non est, scilicet electione predestinationis ; fuit enim tantum de electione potentis iustificationis. Hunc numerum, scilicet duodecim articulos Greci codices habent ; quia tales articuli ponuntur in designatione antonomasie, vel excellentie ; quos licet non habeamus, tamen modus pronuntiationis quandoque eis equivalet ; ut, Rex venit ; ille fecit hoc. Perturbatos homines ; dicebant enim quomodo potest esse, quod apparuit duodecim, cum Iudas iam crepuisset medius ? Item quomodo apparuit Undecim cum Thomas non esset presens, et Matthias nondum esset electus ? Dicendum quod loquitur hic de apparitione octavi diei, quando apparuit Undecim, idest decem, et Thome ; Io. 20.e. Sed litteram impugnat. Lc. ult. f. Que dicit, quod ipsa die apparuit Undecim. Qui testes sunt, si queritis ab eis, hic videtur argumentum, quod non oportet ferre testimonium de aliquo, nisi requiratur, sed hoc ad minus non est quoad testificationem fidei. Extra tempus natus, quia non quando Apostoli, vel natus in Christo extra tempus, quando Christus iam non erat temporalis, sed immortalis. Christo in celo assumpto, ideo in Bulla Domini Pape est caput Pauli a dextris, et caput Petris a sinistris, ad innuendum quod Dominus elegit Paulum quando iam erat in statu glorie, que per dexteram ; et Petrum in statu presentis vite, que per sinistram significatur. Propter idem per quatuor annulos, qui erant in arca, quatuor Evangeliste deferentes Christum predicando per universum mundum ; per illos, qui in sinistra, Ioannes, et Mattheus, qui adheserunt Domino cum adhuc erat mortalis ; per duos in dextera, Marcus, et Lucas qui adheserunt ei iam glorificato. Minor aliis Apostolis, consideratione preteriti Λ status. Ecce quomodo facit Apostolus iuxta illud Sir. 22.c. In die bonorum non immemor sis malorum. Ps. 50. peccatum meum coram me est semper. Minimus, et hoc dicit causa humilitatis, et constat, quod non erat minimus Apostolorum, et hoc sciebat, ex quo videtur, quod liceat mentiri causa humilitatis, ad idem super illud Am. 7.d. Non sum propheta : <Glossa> interlinearis hoc humilitatis. Non sum filius prophete : <Glossa> interlinearis hoc veritatis. Solutio : Non dicit simpliciter, quod sit minor omnibus aliis, sed minor consideratione preteritorum, quod verum est, et hoc causa humilitatis : humiliatur enim dum considerat statum in quo prius fuerat. Item contra. Gal. 2.c. In faciem ei restiti. Glossa ut par. Responsio. Predicatione : minor, status preteriti consideratione, presenti etiam reputatione. Non dignitate. Contra sup. 1.d. Ego sum Cephe. Glossa Qui maior est omnibus. Solutio : id est Prepositus : tamen omnes Apostoli in hoc equales, quia omnes Apostoli : tamen solus prepositus fuit Ecclesie, unde dictus est Cephas, quod interpretatur caput. Deo dat gloriam, et non sibi, sciens illud Is. 42.b. et 48.b. Gloriam meam alteri non dabo. Per gratiam cooperantem libero arbitrio incipiunt bona merita. Bonum pro malo : ly (pro) non notat vicissitudinem, sed cause contrarietatem. Io. 10.f. Numquid pro bono. Singillatim id est unoquoque pro se. De opere manuum, secundum quod dicitur. Act. 20.g. Quod sibi, et aliis qui secum, manus sue ministraverunt. Ne putetur aliquid posse, argumentum, quod ex solis naturalibus nihil potest haberi sine gratia, quod concedunt multi, alii dicunt, quod imo, sed non potest aliquid meritorium quia gratia principium est omnis meriti, et sic loquitur Glossa ista : Si illa scilicet gratia se subtraxerit, cadit homo. Si iste casus est totus peccati, ergo prius recedit gratia ab homine quam ipse peccet. Contra. Adventus peccati causa est destructionis gratie. Solutio : Prius est naturaliter peccatum, quam destructio, sed simul sunt tempore, quod hic dicitur (cadit,) id est ruit de peccato in peccatum, statim ut subit culpa, subtracta est gratia. Sed quomodo possunt esse simul tempore adventus peccati, et destructio gratie. Responsio : In eodem instanti sunt, quia peccatum instanti sui adventus est, gratia vero instanti sue destructionis non est, similiter gratia est instanti sue infusionis, peccatum vero instanti sue expulsionis non est, predicamus ubique sed non predicabant, nisi ubi erant ; ergo erant ubique. Solutio : id est ubicumque predicamus, predicamus Christum resurrexisse, communis modus loquendi est quo dicitur, ille portat ubique Bibliam. Illi desierant id est illam fidem reliquerant dicentes Christum non carnem etc. hi sunt Manichei, qui dixerunt eum accepisse phantasticum corpus et phantasticam animam. Qui de falsa laude irascitur id est quando falso laudatur. Unde Iob. 12.a. Numquid Deus indiget vestro mendacio, etc. Sed maiori fortassis scelere laudatur in Deo falsitas quam vituperetur veritas. Contra. Qui laudat falsitatem peccat, quia facit contra veritatem : qui autem vituperat veritatem, immediate facit contra Deum, sed qui immediate peccat in Deum, magis peccat, quam qui mediate ergo magis peccat vituperans veritatem, quam laudans falsitatem. Item videtur quod peccans ex presumptione magis peccat, quam si peccet ex desperatione, quia qui presumit, laudat falsitatem in Deo, videlicet quod quicquid faciat, Deus dimittet ei : qui autem desperat, vituperat veritatem Dei, dicens tantum se peccasse quod non posset, vel vellet dimittere Deus. Solutio : Laudans falsitatem magis peccat, quia habet retinacula duo : quia ipsa falsitas arctat hominem, ut non laudet eam, et etiam veritas illi falsitati opposita, que habet unum motum ad laudem suam, scilicet honestatem ipsius veritatis, que allicit hominem naturaliter ad laudandum veritatem : vituperans vero veritatem ex sola invidia facit, et ita minus peccat : quia non habet nisi unum retinaculum scilicet honestatem ipsius, et laudans falsitatem habet duo, ut dictum : est ideo dicit Glossaquam vituperans veritatem. Ad aliud dicendum quod presumens proprie non laudat falsitatem, nisi ipso facto : sic omnis peccans opere ipso laudat peccatum, preterea in utroque laudatur ipso facto falsitas, et vituperatur veritas. In presumptione,Λ quantum ad hoc, quod Deum multum misericordem existimat, laudat veritatem, quantum ad hoc, quod nimis misericordem credit, vituperat eandem. Similiter et in desperatione. Et dicendum quod presumptio minus est peccatum, quam desperatio, quia magis consentaneum est suadere, quod quilibet magis confidat de salute corporali, et spirituali, quam diffidat, unde quantumcumque sit senex homo vel propinquus morti, adhuc sperat se victurum.
marg.| Si Christus non resurrexit, fides nostra falsa est, non tamen inutilis : ergo si Christus non resurrexisset, inutiliter credidisset Abraham credens Christum resurrecturum, sed possibile erat ante incarnationem, quod non incarnaretur, et ita non meruisset hoc credendo, nec remuneraretur ex hoc. Contra. Habebat fidem formatam, ergo merebatur, ergo remuneraret eum, et ita non inutiliter credidisset. Ad idem hoc quod dicitur super Hbr. 11. Si Christus non moreretur, homo non redimeretur, et non redemptus periret. Solutio : Dicunt quidam quod antequam Christus resurrexisset, contingens erat homines resurrecturos, sed post resurrectionem factum est necessarium, supposito autem quod hoc verum sit, dicendum ad illud, quod obiicitur de Abraham, qui Christum credidit resurrecturum, et mortuos, quod illo motu meruisset, licet Christus non incarnatus fuisset. Sed contra. Sic subesset falsum fidei. Solutio Tunc vero meruisset illo motu non in hoc, sed in oppositum suum tendente illo eodem numero : quia fides est assentire veritati, que confert se ad duo opposita immutabiliter, et ideo idem motus fidei numero potest esse relatio oppositorum : quia neutri eorum assentit fides propter se, sed propter veritatem.
marg.| Item videtur male dicere. Si Christus non resurrexit, quia adhuc post baptismum estis in peccatis vestris. Contra. Etiam ante passionem habebat baptismus effectum suum, quia dimittebat. Solutio Si non esset resurrectio, baptismi esset falsa significatio, et ideo non haberet vim dimittendi peccata ; quia non habet vim, nisi in quantum signum. Que etiam ipse damnat, quia negabat resurrectionem mortuorum. Per hoc verecundiam incutit : quia valde verecundum est affirmare falsum, et negare aperte verum. Et terrorem : quia verum est, quod dicunt, ipsi resurgent quorum primitie Christus. Quia prius aliis tempore, etc. sive alii cum eo : quia Mt. 27.f. Dicitur, quod multa corpora Sanctorum resurrexerunt. Solutio. Per hoc non excluduntur, qui cum eo surrexerunt, sed illi, qui in generali resurrectione resurgent, et loquitur secundum communem modum. Solus Episcopus venit ad villam istam, per quod non excluduntur socii, qui venerunt cum eo, et alii Episcopi, tamen non est determinatum in Scriptura, quod illi simul cum eo resurrexerunt. Per Christum hominem poterunt resurgere, quia per hominem immerito venit mors, non videtur valere hec ratio, quia facilius est destruere, quam construere. Sed dicendum quod Christus homo quasi infinitum potentior in construendo, quam Adam in destruendo. Sed queritur cum purus homo suffecit ad inducendum mortem, quare non suffecit purus homo ad inducendum vitam, Huius ratio est, quia purus homo ex se potuit inducere transgressionem, que est causa mortis, sed vitam non, eo quod non potest induci nisi per gratiam, quam solus Deus dat. Unde super illud Rm. 7.c. Non habitat in me, id est in carne mea bonum dicit. Glossa Corruptio per conditionem offensionis manet in corpore, robur tenens divine sententie date in Adam : cuius consortio anima maculatur peccato. Homo Deus ad vitam homo. Adam ad mortem. A quo mortem, id est moriendi necessitatem. Et mortis meritum, id est originale peccatum, suum fomitem. Sed Christus non habuit Λ originale, neque fomitem : ergo non habuit moriendi necessitatem : quia assumpsit saccum sine merito sacci. Ita et per Christum omnes immortales in gratia. Contra. Multi habent gratiam, adhuc tamen sunt mortales.
Solutio : Dicit immortales, quia gratiam, que est causa immortalitatis, habent. Simile super illud Apc. 3.a. Non inquinaverunt vestimenta sua.
marg.| Glossa id est vestes immortalitatis, et innocentie, quas acceperunt in baptismo. Quia sicut omnes per Adam facti sunt mortales, cum ipso descendentes in penam peccati : ita omnes boni per Christum facti sunt immortales per gratiam, et filii Dei in eternum cum eo manentes. Martyr ut martyr : quod significatum est. Mc. 6.e. Per contubernia precepit discumbere turbas. Et ut de re certa. Contra. Mt. 24.c. De die illa, et hora nemo scit, neque Angeli, etc. Et Act. 1.a. Non est vestrum nosse tempora, etc.
Solutio : De re certa : hoc est intelligendum de certitudine ordinis resurgendi, non de certitudine temporis resurrectionis. Quando factum sit, quantum ad resurrectionem Christi. Et quando futurum sit, quoad generalem resurrectionem : quia scimus, quod illa erit, non tamen quando sit, scimus. Primus tempore : quia forte aliquantulum prius resurrexit, quam illi de quibus dicitur in Mt. quod resurrexerunt : sed hoc non est certum, vel primus respectu eorum, qui resurgent, quod videtur velle Glossa sequens. Posteriores tempore, quia boni sponte properabunt ad iudicem, quem amaverunt : mali vero tardabunt ire ad iudicem, quem timebunt. Ad contemplationem Dei, sed quid, quia iam multos duxit in vita presenti ad contemplationem Dei.
marg.| Sed dicendum quod Sancti non reputant presentem respectu future contemplationis, que erit immediata. Fulgebunt iusti sicut sol. Mt. 13.f. Cum regnum venerit ad regnum. Vel sicut aliqui libri habent. Cum de regno advenerit regnum, quod seminavit Mt. 13.c. Seminavit Dominus in Ecclesia Apostolos, qui fuerunt quasi semen ipsius. Unde Dominus erit : ex reliquiis enim semen. Glossa id est.Apostolos, id est seminavit regnum Ecclesie per Apostolorum predicationem. Regnum Christi dicitur omnis creatura secundum potestatem Dei : quia potest facere de omni creatura ; quod vult. Ecclesia vero secundum proprietatem fidei, per quam Deus regit eam. Revelabitur. Mt. 16.c. Nemo novit patrem. Mt. 11.d. Essentiam filii cum Patre, et Spiritu sancto videbunt, quod est summa beatitudo. Ad idem Io. 17.a. Hec est vita eterna, etc. Sed contra Videtur quod dilectio Dei sit summa beatitudo, per illud supra 13.d. Maior autem horum est caritas : sed caritas patrie respondet caritati vie, et visio patrie visioni vie, ergo {7. 116vb} caritas patrie maior erit visione patrie, ergo dilectio debet potius dici summa beatitudo, quam ipsa visio. Preterea si visio est summa beatitudo, ergo tota est merces, sicut dicitur super illud Ps. 90. Ostendam illi salutare meum. Sed contra in fine de civitate Dei dicit Augustinus Vacabimus, et videbimus ; videbimus, et amabimus ; amabimus, et laudabimus, ecce quod erit in fine sine fine. Ibi ergo in eternum erunt illa quatuor : quid est ergo, quod hic de uno dicitur, quod erit summa beatitudo. Item secundum hanc auctoritatem Augustini videtur quod ibi erunt quatuor dotes : ergo erunt vacatio, et laudatio due dotes.
Solutio : Visio erit summa, sive tota merces, nec tamen sic excluditur dilectio : quia ubi unum propter alterum, ibi utrobique totum : sed ibi propter hoc quod Deum videbimus, et diligemus. Et dicitur magis de visione, quod erit summa merces, quam de dilectione, quia habita visione ibi habetur, et dilectio, et non e converso. Potest enim quis diligere, nec exigitur quod videat, quod obiicitur. Maior horum est caritas, ut ibi habetur in Glossa hoc dicitur, quia non excidet : fides autem excidet ibi : sed hic non erit sic, quia nec visio excidet, nec dilectio.
marg.| Quia querit quare illa quatuor non sunt dotes, dicendum quod sunt duo actus, et ibi loquitur Augustinus de actu visionis, et dilectionis qui ut constat, non sunt due dotes, sed habitus, qui habilitat ad videndum, est una dos. Ad illud quod vacatio, et laudatio, etc. dicendum quod vacatio, que tunc nihil aliud est, quam ipsa fruitio, ita cor hominis occupabit, ut aliis non vacet. Laudatio autem non est alterius, quam visionis. si enim cognosco bonum alicuius, sufficit ad hoc quod illud laudem, nec exigitur habitus alius, non sunt ergo due dotes : fruitio enim est quasi dilectio utriusque : imo utramque dotem comprehendit, quia et visio fruitio est, et ipsa dilectio, vel aliter, duplex est dotalitas. Mundis cordibus. Mt. 5.a. Id est cum patrem regnare monstravit, ex hoc videtur, quod iam tradidit, regnum, sed tunc tradidisse manifestavit : sicut et illud Mt. ult. b. Data est mihi omnis potestas, id est apparet, quod sum omnipotens.
Solutio : huius inferius iam habebitur. Exaltabit qui hic fuerunt, etc. Lc. 14.c. et 18.c. Iob. 22.d. Qui humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinavit oculos suos, salvabitur.
marg.| Sed quid est, quod dicit, quod collectis omnibus iam cessabit omnis prelatio, contra. Constat quod remanebunt novem Ordines Angelorum ; sed Ordines illi attenduntur secundum prelationes, secundum quod unus est maior alio, et superior : ergo inter Angelos erit prelatio.
marg.| Item videtur quod Demones tunc presunt hominibus damnatis : quia super illud 1. Esd. 6.b. A me positum est decretum, etc. domus eius publicetur : dicit Beda : Domus talium publicetur, id est presente sensu prescribitur cum corpore eorum cum quibus in hac vita manserunt, in resurrectione perpetuo puniendo tormento suis exactoribus, id est immundis Spiritibus in potestate tradentur : ergo Demones post resurrectionem habebunt prelationem, scilicet super homines, sicut modo, et super minores Demones : ergo et boni Angeli. Solutio : Omnis prelatio dominii cessabit, sed non prelatio dignitatis, unde ordines remanebunt Angelorum quoad prelationes dignitatis, sed non dominii : tunc enim non erit unus Angelus alii subiectus, sicut modo, similiter in Demonibus unus modo habet quasi necesse obedire alii, et potest eum corrigere, et homo peccator modo suo diabolo subiectus est. Sed tunc non erit hoc.
marg.| Utrum autem Demones puniant homines in inferno, dubium est : unde quod dicitur in Glossa Bede. In potestate tradentur, id est in regno inferni in quo modo potestatem suam exercent Diaboli : sed tunc non sic facient : tamen uno modo punientur homines a Demonibus, id est illo modo quo punitur quis ab aspectu alicuius terribilis. Cessabit timor. Ps. 18. Timor Domini permanet. Respondeo. Rm. 13.a. Principes non sunt timori boni operis. Inter presidentes, et subditos. Ergo ibi erunt presidentes, et subditi, et ita prelatio, et subiectio.
marg.| Sed intelligitur de subiectione, et prelatione minoris dignitatis, et maiores, vel subditos, qui fuerunt aliquando subditi. Interim oportet ut regat occulte. Imo aperte : quia Mt. ult. d. Data est mihi omnis potestas. Glossa id est evidens est, quod data est mihi.
Solutio : Evidentia presens dicitur occulta respectu evidentie, que erit in futuro. Voluntarios quantum ad illos, qui convertentur : coactos, quantum ad eos, qui non. Regem omnium agnoscant. Is. 60.c. Locum pedum meorum glorificabo, et venient ad te curvi filii eorum, qui te humiliaverunt, et adorabunt vestigia pedum tuorum.
marg.| Quo amplius non erit manifestius, id est non poterit amplius {7. 117rb} Λ fieri manifestum. Cum omnibus claruerit inimicis.
Contra Is. 26. Ubi Septuaginta dicunt. Tollatur impius ne videat gloriam Dei. Littera nostra habet : Iniqua gessit et non videbit gloriam Dei . Quomodo ergo clarescet ?
Solutio : Gloriam Christi hominis videbunt boni, et mali, que bene potest videri sine delectatione ; sed in quantum Deus non videbitur nisi a bonis.
marg.| Unde ibi Glossa Sufficit ad penam, ut Deum non videant : gloria enim increata sine delectatione videri non potest : omnis autem delectatio longe fiet a damnatis. Quod autem visuri sint gloriam Christi hominis, patet per hoc quod dicitur super illud, Iob. 6.c. Venerunt usque ad me, et pudore cooperti sunt, etc. Glossa Mali ad bonos, ut confundantur, in iudicio venient videntes gloriam quam perdiderunt. Non dissolventur homines, sicut heretici arbitrantur : qui dixerunt quod post resurrectionem habebunt uxores, et generabunt filios, et filias. In hac heresi sunt Iudei, qui dicunt quod per mille annos erunt in illo regno nubentes, et generantes, et morientur sicut modo ; sed post illos transferentur in regnum quod erit eternum. In Evangelio ad patrem refert, que habet. Io. 5.c. Non potest filius a se quicquam facere, et mea doctrina non est mea : Io. 7.b. Non solum propter formam servi, id est non solum in quantum est homo. Sed propter principium : imo in quantum est de Deo. De quo equalis est ei, videtur quod nulla sit hec Glossa imo preter eum, id est preter Deum patrem, utrumque verum est. Qui sicut ex nullo est, ex hoc videtur, quod divinitas sit innascibilis ; quia a nullo est, et ab ea est filius, et Spiritus sanctus ; quia pater de essentia sua genuit filium ; et de natura patris procedit Spiritus sanctus, et ita deitas habet notionem ; ergo est distinguibilis.
marg.| Respondeo. Hec est falsa. Ab essentia patris est filius. Ita nulla ratione potest alicui esse subiectus, ex hoc videtur quod non potuit incarnari pater ; quia si incarnatus esset, sic subiectus esset sibi, et etiam filio, et Spiritui sancto aliqua ratione, quia in quantum esset homo.
marg.| Solutio. Preter eum, id est divinitatem eius : ad innuendum quod Christus in quantum homo non solum est subiectus Deo patri, imo etiam sibi, et Spiritui sancto ; qui omnes sunt eadem deitas.
marg.| Ad aliud, dicendum quod etsi natura sit a nullo ; tamen ab ea non est filius, vel Spiritus sanctus : et cum dicitur, Pater de natura sua genuit filium : ly (de) non notat, quod ab ea sit filius, sed quod pater dedit ei totam naturam suam. Ad aliud dicendum quod pater potuit incarnari : quod autem dicitur hic, Nulla ratione potest alicui esse subiectus ; unde si pater incarnatus esset, non esset subiectus, nisi in quantum homo. Deus non est ei subiectus, sed potius ipse Deo, secundum quod homo, imo etiam in quantum Deus est Deo patri subiectus.
marg.| Solutio. Est subiectio duplex, superioritatis ; sic est subiectus in quantum homo Deo patri superiori, et non in quantum Deus, et est subiectio auctoritatis ; sic est subiectus patri etiam secundum deitatem, quam habet a patre. In ipsa prelatione ipse filius, hic queritur ; cum Deus dederit Christo, quod sit Dominus omnium, et in quantum est homo ; quare non dederit ei potentiam conferendi gratiam in quantum est homo, et sanandi morbos ad tactum suum, sicut multi lapides habent. Solutio : Multa potuit ei dare Deus in quantum homini, que non dedit ; quia non pertinent ad beatitudinem ipsius hominis, nec ad utilitatem nostram, imo si daret gratiam in quantum homo, esset ad nostram damnationem ; quia poneremus spem in ipso in quantum est homo, cum dicatur Ier. 17.a. Maledictus, etc. Quod est Ecclesia : Col. 1.b. Sanctificetur nomen tuum Mt. 6.c. Innotescat. Io. 17.a. Pater manifestavi nomen tuum mundo. Cum patrem regnare monstraverit, qui ante monstravit, sed tunc aperte monstrabit. Omnibus notum erit, etc. sed nonne etiam modo manifestatum est. Solutio : Imo multi credunt se aliam potestatem habere a Diabolo, et a seipsis. Terrenos, id est homines. Celestes, id est. Angelos. Nisi a Deo. Rm. 13.a. Non est potestas nisi a Deo. Premium virtutum erit ipse, quasi enim denarius diurnus, de quo Mt. 20.a. et Sap. 16.c. Habens omne delectamentum. Unde satientur. Ps. 16. Satiabor cum apparuerit gloria tua. Aliqua distantia, id est in eternis, id est perpetuis mansionibus Paradisi erit diversitas. Multe mansiones : Io. 14.a. In una vita, id est beatitudine creata, vel increata. Erit in dispari claritate par gaudium, sed aut intelligitur hoc de claritate spirituali, aut de corporali, si de spirituali ; sed illa nihil aliud est, quam cognitio Dei, ergo par erit gaudium in dispari cognitione, quod falsum est, quia quanta est cognitio, tantum est gaudium, si de claritate corporis, sed ista procedit in corpore ex redundantia iucunditatis spiritualis, ex dotibus enim anime erunt dotes in corpore, {7. 117va} ut dicit Augustinus Unde facies Moysi apparebat luminosa propter collocutionem cum Deo, et iucunditatem spiritualem. Claritas ergo corporis est ex gaudio anime, et ita ubi maius gaudium, et maior claritas, et e converso, falsum est ergo quod in dispari claritate sit par gaudium. Solutio : Revera ex redundantia dotium anime erunt dotes corporis, sicut in Moyse, dicitur : ergo par gaudium, quia de eadem re, vel par, id est commune : quia omnes communiter gaudebunt invicem, unus de gloria alterius.
marg.| Et hoc est quod sequitur : Ut quod habebunt singuli gloriam capitis, omnium erit : quia omnes gloriabuntur in Christo Deo, et sic omnia erunt nostra : ut dicitur Lc. 12.f. Amen dico vobis super omnia bona sua constituet eum ; quia habebit de gloria Dei, et cuiuslibet qui in Paradiso est, quantum volet ; et hoc per vinculum erit unus Deus, quasi dicat Non tantum confitebuntur eum Deum esse ; sed eum esse a quo sunt omnia. Vel per affectum, id est per amorem ; qualiter est in solis iustis ; Per communem sensum, id est per cognitionem : qualiter est communiter, et in bonis, et in malis. Vel communem sensum dicit cognitionem ; quia communiter cognoscitur in omnibus potentialiter, presentialiter, essentialiter : quomodo est communiter in omni creatura. Vel sic intelligatur : in omnibus per affectum, id est per gratiam ; vel per communem sensum, id est per potentiam, et naturam. Ut nemo eorum, qui ei coherent, amet adversus eum suam propriam voluntatem. Sed hoc etiam est in presenti in eis, qui ei coherent. Solutio. Ly (adversus) sumitur pro contra, preter, et extra. Sancti qui sunt in hac vita, etsi modo non habeant propriam voluntatem contra Deum, tamen quandoque habent extra voluntatem Dei : ut quando Abraham voluit immolare filium suum. Et iterum : quando peccant Sancti venialiter, ista voluntas, que est ad hoc, etsi non sit contra voluntatem. Dei directe, est tamen extra eam. Unde super illud Dn. 10.d. « Michael adiutor meus », dicit Gregorius Superne curie consistoria est sui super se voluntas opificis summi ; quam dum semper aspiciunt, quod obtinere non valent, numquam volunt. Unde (adversus eum,) id est nec contra eum, nec extra, nec preter voluntatem : hoc erit tantum in patria. Finis quem supra commemoravit. Ibi : Deinde finis. Inseparabilis est operatio patris, etc. ergo : Quod facit pater, facit et filius, et Spiritus sanctus, et e converso, ergo eadem ratione si pater vincit, et filius, et Spiritus sanctus, et si filius vincitur, et pater, et si pater sentit, et filius. Solutio : Hoc est verum tantum in verbis significantibus operationem : sed non in verbis passionis, sicut est mitti : nec in verbis relationis, sicut est generare, et generari. Breviter illud verum est in omnibus verbis significantibus causam, vel effectum in creatura : sed non in verbis notionalibus.
Numérotation du verset 1Cor. 15,29 
expositio glosse
marg.| {a} Alioquin] etc. id est si ipse non resurrexit. In baptismo non fit remissio peccatorum. Contra. Antequam resurrexit, dimittebatur peccatum in baptismo. Solutio : Dicendum quod hoc est verum : sed si non esset resurrecturus, non dimitterentur peccata virtute baptismi : quia virtute eius non dimittuntur peccata, nisi in quantum est sacramentum : est autem signum resurrectionis Christi per elevationem ab aqua : et si non resurrexisset, esset falsum signum ; et ita non haberet virtutem ad similitudinem mortis. Rm. 6.a. Consepulti sumus cum illo per baptismum in mortem. Nisi causa future resurrectionis id est non nisi virtute baptismi : qui non est tantum signum passionis in immersione, sed resurrectionis in elevatione ab aqua. Secundum quosdam contingens erat ante Christi resurrectionem esse, ergo poterat esse quod peccata non dimitterentur in baptismo. Solutio : Non dimittuntur nisi causa future resurrectionis id est principaliter non dimittuntur nisi propter gloriosam resurrectionem. Simile 2. Par. 5.c. Ubi dicitur, quod nihil erat in arca nisi, etc. cum ibi essent et alia : sed hoc dicitur, quia principaliter erant ibi illa reposita. Propter gloriam vestram, scilicet ut vos, etc. ergo ipse merebatur eis gloriam eternam : sed eius caritas quotidie augmentabatur, ergo et eorum gloria per meritum eius. Solutio : Merebatur eis gloriam : sed ideo non oportet quod crescente gratia Apost. cresceret gloria eorum. Verum iurare non est peccatum. Contra Mt. 5.f. Nolite omnino iurare, item. Ex. 20.b. Non accipies nomen Dei tui in vanum. Glossa Non iurabis per nomen. Solutio : Numquam debet quis falsum : sed verum potest iurare pro aliqua necessitate ad illud : Nolite omnino iurare : si ly   [omnino] est ibi determinatio de ly   [nolite] falsum est : et est sensus, nullo modo iuretis, si de ly   [iurare] verum est ; et est sensus, nolite iurare quacumque ex causa, et illud bene verum est, quod nullus debet iurare pro nullo, etiam verum. Quam iurandi consuetudine peierare. Augustinus Falsa iuratio exitiosa ; vera periculosa ; nulla, secura. Unde Sir. 23.e. Iurationi non assuescat os tuum. Quod non est a malo iurantis ; tamen quandoque est a malo eius, qui exigit iuramentum : et hoc quandoque a malo infirmitatis humane ; ex quo est quod non credimus simplici verbo : quandoque est a malo culpe, ut quando ex malitia exigit iuramentum ; quandoque a malo iurantis, ut quando iurat scienter falsum, vel nihil verum.
marg.| Unde Mt. 5.f. Quod abundantius est, a malo est. Quis inde venit ? Sapient. 2.a. Non est agnitus, qui sit reversus ab inferis. Avus meus. Contrectandum discipulis. Io. 20.g. Thomas contrectavit eum pro omnibus et 1Io. 1.a. Quod auribus audivimus, et manus nostre contrectaverunt de verbo vite. Quibus videntibus ; Act. 1.a. Spiritu Act. 2.a. Testimonium in celo, testimonium in terra 1Io. 5.b. Tres sunt qui testimonium dant in terra. Testimonium ab Angelis. Act. 1.b. Sic veniet quemadmodum vidistis eum, etc. Ab inferis, quos spoliavit.
marg.| Unde Mt. 27.f. Multa corpora Sanctorum, etc. qui testimonium prebuerunt. Unde in Evangelio Nazareorum legitur, quod duo viri sancti, qui de novo fuerant mortui, Λ venerunt in templum, et posuit se unus in uno angulo, et alius in alio, et petierunt duas schedulas, in quibus scripserunt descensum Christi ad inferos, et statim disparuerunt. Vel Mt. 8.d. Habuit testimonium ab inferis, quasi a Demonibus dicentibus. Quid nobis, et tibi Iesu fili Dei ? Assiduitas enim pravi colloquii, etc. ideo dicit Seneca : Cum his conversare, qui te meliorem facturi sunt. Prv. 13. Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit. Ita dicit, quasi per naturam hoc fieri non possit, quasi dicat, male dicit. Videtur ergo resurrectionem mortuorum posse fieri per naturam ; et si hoc, resurrectio erit naturalis. Ad idem : Super illud Ps. 78. Escas volatilibus celi, Glossa Quasi quicquam resurrectionis deperiret : cum tamen ille ex occultis sinibus nature totum reintegret, ergo Deus per naturam reintegrabit corpora ; sed sic facit omnia naturalia : ergo Resurrectio erit naturalis. Item Super Ex. 7.b. Ubi loquitur de mutatione virgarum in colubros, dicit Glossa quod in seminalibus causis, et rationibus totum erat, ut de virgis fierent serpentes. Sed quid aliud est seminales cause, et rationes virgarum, quam natura earum ? ergo Per naturam fuit quod ex virgis facti sunt serpentes, sed Maior est convenientia pulverum ad corpora, quam virgarum ad serpentes, et natura est vis insita in rebus, ex similibus similia procreans, ergo. Multo magis per naturam poterunt fieri corpora de pulveribus, et omne, quod fit per naturam, est naturale ; ergo Resurrectio erit naturalis.
marg.| Preterea, si non est naturalis, videtur quod hec probatio Apostoli nulla sit : qua probat per naturalia, id est per semina resurrectionem, sed constat, quod hec eius probatio bona est : ergo Resurrectio est naturalis.
Sed contra. A privatione non fit regressus ad positionem, vel ad habitum, nisi per miraculum : sed mors est privatio vite : ergo mortui non possunt resurgere, nisi per miraculum, item. Impossibile est quod in homine prius ignito, modo mortuo generetur per naturam eadem igneitas numero : ergo impossibile est, quod hoc fiat per naturam. Item Mt. 9.c. habetur de suscitatione filie Archisynagogi, et Io. 11.e. de suscitatione Lazari, et cum utraque suscitatio miraculosa sit ; tamen suscitatio Lazari magis miraculosa fuit, et non nisi quia diu mortuus fuerat : ergo resurrectio generalis multo magis miraculosa erit, preterea si secundum naturam fuerit : secundum hoc videtur rationabile, quod prius mortui prius resurgant ; et ita iamdiu incepisse debuit resurrectio.
Solutio : Licet aliqui dicant, quod resurrectio erit naturalis ; quod dicitur, imo miraculosa : hec opinio securior est et verior, et non tamen dicitur hic, quod si per naturam hoc fieri non posset, hoc impediret resurrectionem mortuorum quin fieret, ad illud. De occultis nature sinibus : appellat naturam quatuor elementa ; occultos sinus, occultas resolutiones corporum in paria elementa : ex quibus resolutionibus Deus reintegrabit corpora in resurrectione : sed non opus nature, ad illud, quod probatio Apostoli nulla videtur, dicendum quod non est probatio proprie, sed exemplificatio sicut, Super illud Hbr. 1.a. Qui cum sit splendor glorie, Glossa, Sicut splendor ab igne ; tamen simul sunt tempore, et coequeva : ita filius a patre.
marg.| Quod obiicitur per simile in virgis, et serpentibus, etc. dicendum ad hoc quod Natura est vis insita, etc. intelligitur de his, que fiunt secundum generationem univocam que est per seminis decisionem : quod non est in scabronibus vel serpentibus, sed fiunt per putrefactionem, et non sequitur. Maior est similitudo pulverum, etc. et aperta solutio quia Maior similitudo est grani non putrefacti ad granum non putrefactum, quam putrefacti ad non putrefactum : tamen de putrefacto fit non putrefactum ; sed de non putrefacto non potest fieri, nisi prius putrescat. Quasi non poterit aliud esse, id est alterius modi. Documenta seminum adhibet.
marg.| Probat ergo resurrectionem futuram per naturales rationes, et iterum paulo ante in hac Glossa Hactenus probavit per rationes resurrectionem mortuorum futuram : sed secundum hoc Fides de resurrectione non est meritoria : quia super illud, supr. 11.f. Quotiescumque manducabitis panem hunc, etc. Glossa Fides non habet meritum, etc.Λ sed ibi habita est solutio. Sed nudum granum, etc. videtur quod simile Apostoli potius faciat ad oppositum eius, quod intendit probare ; quia granum seminatur purum, et resurgit impurum ; ergo si bonum est exemplum, corpus quod quasi seminatur in morte, resurgit magis impurum, sed hec similitudo adducitur pro genere, non pro specie : quasi dicat, corpus resurgeret magis impurum alterius modi quam sic cum moritur sicut granum. Ita mortuus Dei virtute, argumentum quod Resurrectio erit miraculosa, sed alii dicunt quod Dei virtus dicitur natura : sicut et Dei virtute ex grano fit granum.
marg.| Sed erit differentia in gloria. Contra de Sanctis cantatur : Anime Sanctorum equales ; ergo et gloria corporum, que est a gloria animarum.
Solutio : Equales, et similes eodem dono participantes. Celestia corpora sunt resurgentia, id est corpora dicuntur celestia post resurrectionem, terrestria ante. Christus ex quo corpora celestia ; quia per eum resurgent corpora incorruptibilia. Qui centesimum numerum habent, id est fructum de quo, Mt. 13.c. Hic denominatur fructus virginum per centesimum ; per sexagesimum fructus viduarum.
marg.| Sed cum dicat quod huiusmodi in resurrectione erunt dissimiles glorie, videtur quod premium virginum excedat premium viduarum, et constat, quod non excedunt eas nisi in aureola ; ergo ipsa distantiam facit in premio.
Contra. Sit quod virgo, et vidua decedant in caritate equali omnino ; ergo omnino erit premium indifferens : virgo tamen aureolam habebit non vidua.
Solutio Qui fructus designantur per numeros, non designantur per eos ad differentiam premiorum, sed status ad statum ; id est quod status virginitatis secundum se excedit statum viduitatis : ex quo non sequitur, quod quelibet virgo melior sit, et dignior qualibet vidua : sicut etsi status militis dignior sit statu domicelli, non quilibet miles dignior est quolibet domicello.
marg.| Vel hoc dicitur secundum quod sup. 12.a. Alii datur sermo sapientie, ibi Glossa comparat sapientiam soli, scientiam lune, alia dona ut caritatem, etc. stellis ; cum tamen melior sit caritas, quam donum scientie secundum se ; sed donum scientie quoad usum utilius est, et dignius. Vel hec dignitas fructuum attenditur quantum ad id de quo est ; sicut est hoc preceptum ; Diliges Dominum Deum tuum, etc. maximum, quia de maximo. Ceteris autem Stellis que numquam apparent nobis, sed semper sunt in inferiori hemispherio. Infidelitas enim non potest ; quia Mt. 22.b. Mittentur in tenebras exteriores. Ez. 32.b. Nigrescere faciam Stellas eius. In gehenna suppliciorum sunt differentie ; ergo ordo est in inferno. Contra. Iob. 10.d. Ubi nullus ordo, etc. respondetur quod ibi nullus est ordo ; quia ibi ignis non lucebit, sed sicut dicit Augustinus ibi erit ordo in penis : ut qui plus peccavit, plus puniatur. Eumdem denarium ; Mt. 20.a. hic denarius erit Christus, qui est vita eterna ; tamen quilibet habebit denarium causatum, id est gaudium de huius visione. Una est beatitudo increata. Deus caritas, 1Io. 4.b. Commune sit omnibus per participationem : quod enim in se non habebunt, habebunt in aliis. Hoc communiter habebunt omnes, boni scilicet, id est sine omni honore, contra.
marg.| De corpore beati Martini legitur : « Vitro purior, lacte candidior, gemma Sacerdotum » ; quod corpus, qui aderant, viderunt valde clarum. Respondeo. Privilegia paucorum non faciunt legem communem vel dicendum quod etiamsi corpus gloriosum apparuit respectu aliorum. In morte tamen sine honore fuit respectu glorie quam habiturum est in resurrectione. Spiritui naturalia, id est consimilia naturalibus ipsius spiritus opinione Discipulorum.
marg.| Ergo Discipuli credebant quod corpus Christi esset spiritus : sed hoc est hereticum ; ergo in hoc fuerunt heretici, preterea quis ita fatuus qui corpus Christi spiritum esse crederet ? Solutio : Non crediderunt quod corpus Christi esset spiritus, sed quod ille, qui apparebat ; et hoc volens Dominus elidere iussit probari resurrectionem suam : Palpate : Lc. ult. scilicet Io. 20.g.
marg.| Spirituale erat corpus Christi post resurrectionem. Contra. Super illud Iob. 19.d. Et in carne mea, etc. Ibi dicit Gregorius quod hereticum est dicere quod corpus resuscitatum est spirituale. Solutionis Spirituale dicitur hic subditum esse spiritui. Non iam repugnabit, Λ sicut dicitur, Gal. 5.c. Concupiscit, etc.
marg.| Sed sequitur de hoc quod dicit Spirituale erit quia tunc plene subdetur spiritui ; ergo erit spirituale. Sed loquitur Glossa tantum de nobis, ut ostendatur maior dignitas resurrectionis, ergo eadem ratione dignior est qui post peccatum a peccato resurgit, quam qui numquam peccavit, quod videtur per illud, Rm. 5.d. Ubi abundavit delictum, superabundavit, et gratia, contra. Super illud. Rm. 5.a. Vix pro iusto quis moritur.Solutio : Ut ostendatur dignitas resurrectionis : intellige propter comparationem ad oppositum suum : quia opposita iuxta se posita magis elucescunt : non quia ipsa corruptio facit digniorem esse resurrectionem. Pater noster Adam : Gn. 2.b. Sed non vivificat usque ad auferendam corruptionem, id est non ita vivificat ut corruptionem auferat. Adheret Deo, etc. supr. 6.d.
marg.| Sed Christus adhuc vivens perfectissime adherebat Deo : ergo Corpus eius erat spirituale, et glorificatum. Solutio : Quod non habuit corpus glorificatum sive spirituale cum illa summa adhesione, fuit miraculum super miraculum ; et hoc sibi retinuit ut mysterium nostre redemptionis in corpore suo adimpleret, et est quod hic dicitur argumentum, quod a dotibus anime redundant dotes in corpore. De eadem materia est, parum dicit. Qui sit caput Eph. 5.e. Quodammodo originando. Ex illo sunt nati carnaliter. Renati spiritualiter, Io. 3.a.
marg.| Alia expositio. Quasi a relativis, id est per quemdam respectum, et communem usum loquendi : sicut dicitur rationale respectu irrationalis.
marg.| Discrepantiam, id est differentiam : non differt hec locutio a precedenti nisi in modo continuationis.
marg.| Vel ita. Tertia expositio. Qui de pulvere terre formatus est. Imo de limo ut dicitur, Gn. 2.b. Solutio. Pulvis mediante humore compingitur in limum ; et limus per consumptionem humoris iterum in pulverem resolvitur, et ideo unum ponitur pro alio. Nutu divino. Sap. 7.a. Coagulatus sum in sanguine, id est in carne locum seminis obtinuit, et natus : qui clausa porta nature exiit de utero B. Virginis : sicut significatum fuit, Ez. 44.b. Porta clausa erit Principi.
marg.| Tales erunt celestes, id est immortales : sed sumitur immortalitas pro impassibilitate.
marg.| Sectando iustitiam : hoc dicit, quia si non offerat se locus ; nos tamen debemus offerre ad hec tria que ponit. Glossa Quomodo caro erit ? hoc tetigit ubi dixit, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt.
marg.| Latine dicitur secretum : ideo decipitur hic hereticus, qui dicit, Mysterium dicit Apostolus, non ergo historiam ; igitur non resurgent corpora mortuorum.
marg.| Sancti vivi reperti, videtur quod hoc sit impossibile quod aliqui vivi reperientur, quia 1Pt. 3.c. dicitur quod celum, et terra solventur.
marg.| Solutio habetur, Per illud. Ignis ante ipsum precedet, Glossa Ignis caritatis, et ire precedet in secundo adventu ; et ille ignis inflammabit in circuitu, si mali sunt, in consumptionem, si boni, in reparationem.
marg.| Unde alibi dicit Augustinus Illo igne non ledentur boni : sicut nec tres pueri ab igne Chaldeorum sunt lesi. Nota Glossa que hic Λ sequitur : non enim resurrectio esse poterit, nisi mors precesserit, ex quo patet quod unusquisque morietur, antequam resurgat. Non omnes, et qui vivi reperti, ex quo relinquitur quod aliqui mali reperientur vivi in illo igne. Solutio : Quando veniet ille ignis, aliquos malos reperiet vivos, sed in ipso morientur, vel vivos aliter appellat, quam sup. 1. resuscitatos : de quibus constat quod non omnes immutabuntur : de hac immutatione dicit Iob. 14.c. Expecto donec veniat, quasi dicat Illam corporis expecto immutationem, sicut pueri vestimenta in pascha.
marg.| Oculus percutit quia in ipso est vis emittendi radios super ipsa visa ; et inde quod si aliquid coniungatur ipsi oculo, videre non potest propter hoc, et volunt quidam dicere quod Deus, cum sit ubique, et ita undique immediate coniunctus, videri non potest oculis corporis, hoc tamen relinquit Augustinus sub dubio in libro de Civit. Dei, et tamen verum est. Ut per hoc mirabilior resurrectio ; ergo erit miraculosa, sed illi qui sunt in alia opinione dicerent, quod erit miraculosa quantum ad congregationem pulverum de diversis locis, de qua habetur super Mc. 14. Sed ipsis congregatis naturaliter ex eis resurgent corpora.
marg.| Postquam non erit alia vox, sed constat quod resurrectio erit ad disceptationem, quod patet per illud Ioel. 3.a. Congregabo omnes gentes, et disceptabo cum eis, ergo disceptatio illa fiet vocaliter, preterea secundum hoc in patria non erit laus vocalis : quod tamen dicit Cassiod. super illud, Omnis spiritus laudet Dominum, et hoc tenet Ecclesia non consentiens in hoc Augustini De disceptatione quidam dixerunt quod fiet per remorsionem conscientiarum, sed potest dici quod imo erit vocalis.
marg.| Unde quod hic dicitur. Postquam non erit alia vox, intelligendum est ad vocandum, aut faciendum resurrectionem. Tuba Dei alibi dicitur. Za. 9.d. Dominus Deus in tuba canet, et vadet in turbine Austri. 1Th. 4.d. Quoniam ipse Dominus in iussu, etc.
marg.| In gloriam immortalitatis, et impassibilitatis : ergo immortalitatis est gloria ; ergo damnati quia immortales erunt, gloriam habebunt ; secundum hoc et impassibilitas est gloria, et ita qui sine baptismo decedunt, gloriam habebunt.
Solutio Coniunctim intelligitur in gloria immortalitatis, et impassibilitatis : neutra enim gloria est sine altera. Vel aliter sumitur impassibilitas sive immortalitas ante statum primum hominis, et in statu glorie : sic enim in patria erunt impassibiles, quod habebunt potentiam resistendi omni nocivo quod non illi qui erunt in inferno, et iterum qui erunt in limbo, ex se non habebunt potestatem resistendi, etsi conserventur illesi a Domino.
marg.| Pro eo quod bene servimus ; ergo homo bonis operibusΛ meretur vitam eternam : quod verum est, unde Deus duobus modis dicitur iustus : nempe et quia reddit quod debetur meritis, et quia fidelis est in promissis. Ut ornamentum, ex hoc patet quod immortalitas aliter dicit de malis, quia eis non erit ornamentum. Atque eadem substantia carnis erit. Contra : Dicit Augustinus quod ibi erit partium transpositio, sicut in fusili ; unde quod modo est in pede, forte tunc erit in naso ; ergo non erunt eedem partes, ergo non erit eadem substantia carnis.
marg.| Solutio. Eedem partes erunt formaliter quoad substantialem formam ; et idem totum licet differat secundum materiam ; et ideo eadem erit carnis substantia, et caro eadem : vel forte quelibet pars naturam quam modo habet, habebit : nec dicit Augustinus contrarium, sed quod posset fieri ita. Qui scriptus est, ex hoc videtur quod impossibile est illum sermonem propheticum non impleri, maxime secundum illos qui dicunt quod ante incarnationem erat necesse resurrectionem esse futuram, et loquebatur uterque Propheta a Spiritu sancto ; ergo possibile erat quod uterque diceret falsum.
marg.| {7. 120rb} Solutio :Sermonem propheticum, in quantum est propheticus, necesse est impleri quia impossibile est non fuisse prophetatum, Is. 25.c. Precipitabit mortem in sempiternum ; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, vel in Is. 26.d. Vivent mortui tui ; interfecti mei resurgent, et Os. 13.d. Ero mors tua, o mors, quod iam factum est quia in multis iam destructa est mors anime ; et hec mors est necessitas moriendi morte inferni, que destructa ex iuxta illud : Moriendo mortem destruxit, vel mors dicitur originale peccatum quod destructum est quantum ad causam, etsi non in omnibus quantum ad effectum. Hec sunt verba prophete : Imo in nulla prophetia habentur. Solutio. Hec verba Apostoli dicuntur verba Prophete ; quia in animo Prophete erant, licet non in scripto redacta essent ab eo. Infligeret Ier. 46.d. Fortis impegit in fortem, etc. Suscipiendo superaret ; imo Superatus est a morte quam suscepit.
marg.| Solutio. Resurrexit, et ipsa in resurrectione mors superata est ab eo : quam resurgendo non superasset, nisi eam suscepisset ; ideo hic dicitur, quod eam suscipiendo superavit. Iob. 18.c. Calcet super eum quasi rex interitus. Col. 2.c. Expolians Principatus, et potestates traduxit confidenter palam triumphans illos in semetipso. Peccavimus omnes : Rm. 5.b. Lignum vite : Gn. 2.b. et 3.a. Sed quo hominis vita fieret : ergo sine illo non viveret homo.
marg.| Solutio. Hoc dicitur, quia sumendo de illo diutius viveret, et etiam immortalis fieret, ut Augustinus dicit super illud verbum : Hanc naturalem vim habebat lignum vite, ut qui eius fructum sumeret perpetua soliditate firmaretur, et beata immortalitate vestiretur, nulla infirmitate vel anxietate vel lassitudine vel imbecillitate fatigandus, unde fieret vita immortalis, et perpetua.
marg.| Ex parte absorptus est, quantum ad manum trahentem, per quam et Sanctos trahebat ad Limbum. Christum invadendo in quo, etc. Sed eadem ratione si misisset manum in aliquem Sanctum, cum in eo nihil habuit, penitus absorberetur.
marg.| Solutio : Hec causa faciens non sufficiens est ; et iterum bene potuisset amisisse potentiam illam, licet non misisset manum in Christum : sed nec nunc videtur penitus absorpta eius potentia ; quia dicitur, Iob. penultimo capitulo Absorbebit fluvium, et ideo non mirabitur ; Ibi Gregorius Omnes quos carnales invenit, sub iugo sue damnationis trahit, ergo non est absorpta manus eius trahens.
marg.| Quid est ergo quod hic dicit Glossa Victoria tua qua genus humanum velut gregem post te trahebas ? ex hoc relinquens quo modo non trahat.
Solutio. Revera modo carnales trahit, et ita partem generis humani, sed non totum quod prius, et ideo dicitur amputata Diabolo manus trahens, quia non omnes morientes trahit in Limbum, sicut ante passionem Domini. Ex actu peccata sunt, id est ex fomite contracto ex actuali peccato Ade.
marg.| Hanc mortem, id est peccatum, peccato meruimus, ergo peccatum est causa peccati, quia mors sumitur hic pro peccato.
Solutio Congruum fuit ut postquam peccavit, vel melius ; mors dicitur hic delectatio peccandi vel consuetudo que non est peccatum, sed sequela peccati. Primo concupiscentia carnis duxit nos, hoc fuit in peccato primorum parentum, qui nihil habuerunt quod eos traheret ad peccatum, sicut nos modo ; unde secuti sunt ad concupiscentias suas non tracti ab eis. Sir. 18.d. Post concupiscentias tuas non eas, etc. Data lege invaluit, occasionaliter. Confidite, ego vici mundum. Io. 16.g.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Cor. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=61&chapitre=61_15)

Notes :