Hugo de Sancto Caro

Capitulum 9

Numérotation du verset 1Cor. 9,1 

Non sum liber ?
Non sum Apostolus ?
Nonne Christum1 Iesum Dominum nostrum
1 Christum] om. Weber
vidi ?
Nonne2 opus meum vos estis
2 Nonne] non Weber
in Domino ?
Numérotation du verset 1Cor. 9,2 

Etsi3 aliis
3 etsi] si Weber
non sum Apostolus, sed tamen vobis sum,
nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.
Numérotation du verset 1Cor. 9,3 

Mea defensio apud eos qui me interrogant
hec est :
Numérotation du verset 1Cor. 9,4 

Numquid non habemus
potestatem manducandi et bibendi ?
Numérotation du verset 1Cor. 9,5 

Numquid non habemus potestatem sororem mulierculam4 circumducendi
4 mulierculam] mulierem Weber
sicut et ceteri apostoli,
et fratres Domini
et Cephas ?
Numérotation du verset 1Cor. 9,6 

Aut solus ego et Barnabas non habemus
potestatem
hoc operandi ?
Numérotation du verset 1Cor. 9,7 

Quis militat suis stipendiis umquam ?
Quis plantat vineam et fructum eius non edit ?
Quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat ?
Numérotation du verset 1Cor. 9,8 

Numquid secundum hominem hec dico ?
An et lex hec non dicit ?
Numérotation du verset 1Cor. 9,9 

Scriptum est enim in lege Moysia : «Non alligabis os bovi trituranti».
0 Dt. 25, 4 : « Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas ».
Numquid
de bobus cura est Deo ?
Numérotation du verset 1Cor. 9,10 

An propter nos utique hoc5 dicit ? Nam propter nos
5 hoc] om. Weber
scripta sunt,
quoniam debet in spe
qui arat arare,
et qui triturat
in spe fructus percipiendi
Numérotation du verset 1Cor. 9,11 

Si nos vobis
spiritualia seminavimus,
magnum est si nos vestra carnalia6 metamus ?
6 vestra carnalia] inv. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 9,12 

Si alii potestatis vestre
participes sunt
quare7 non potius nos ?
7 quare] om. Weber
Sed non usi sumus hac potestate,
sed omnia sustinemus
ne quod offendiculum
demus evangelio Christi.
Numérotation du verset 1Cor. 9,13 

Nescitis quoniam
qui in sacrario
operantur
que de sacrario sunt edunt, qui altario8 deserviunt
8 altario] altari Φ Clementina
cum altario9 participant10?
9 altario] altari Φ Clementina |
10 participant] participantur Weber |
Numérotation du verset 1Cor. 9,14 

Ita et Dominus ordinavit
his qui evangelium annuntiant de evangelio vivere.
Numérotation du verset 1Cor. 9,15 

Ego autem nullo horum usus sum.
Non scripsi autem hec
ut ita in me fiant11
11 in me-fiant] inv. Weber
bonum est enim mihi magis mori
quam ut gloriam meam quis evacuet.
Numérotation du verset 1Cor. 9,16 

Nam
etsi12 evangelizavero
12 etsi] si Weber
non est mihi gloria,
necessitas enim mihi incumbit.
Ve enim mihi est si non evangelizavero.
Numérotation du verset 1Cor. 9,17 

Si enim volens
hoc ago mercedem habeo,
si autem invitus dispensatio mihi credita est.
Numérotation du verset 1Cor. 9,18 

Que est ergo merces mea ?
Ut evangelium predicans sine sumptu ponam
evangelium, ut non abutar
potestate mea in evangelio.
Numérotation du verset 1Cor. 9,19 

Nam
cum liber essem ex omnibus,
omnium me servum feci,
ut plures lucri facerem.
Numérotation du verset 1Cor. 9,20 

Et factus sum
Iudeis tamquam Iudeus
ut Iudeos lucrarer :
Numérotation du verset 1Cor. 9,21 

his qui sub lege sunt
quasi sub lege essem,
cum ipse non essem sub lege,
ut eos qui
sub lege erant lucri facerem. His qui sine lege erant
quasi13 sine lege essem,
13 quasi] tamquam Weber
cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi,
ut lucri facerem eos qui sine lege erant.
Numérotation du verset 1Cor. 9,22 

Factus sum infirmis
infirmus
ut lucri facerem infirmos14
14 lucri facerem infirmos] inv. Weber
Omnibus omnia factus sum
ut omnes facerem salvos.
Numérotation du verset 1Cor. 9,23 

Omnia autem facio
propter evangelium
ut particeps eius efficiar.
Numérotation du verset 1Cor. 9,24 

Nescitis quod hi qui in stadio currunt,
omnes quidem currunt
sed unus
accipit bravium ?
Sic
currite ut comprehendatis.
Numérotation du verset 1Cor. 9,25 

Omnis autem qui in agone contendit
ab omnibus se abstinet,
et illi15
15 illi] + quidem Weber
ut corruptibilem coronam accipiant
nos autem incorruptam.
Numérotation du verset 1Cor. 9,26 

Ego igitur
sic curro
non quasi in incertum,
sic pugno
non quasi aerem verberans,
Numérotation du verset 1Cor. 9,27 

sed castigo corpus meum
et in servitutem
redigo,
ne forte cum aliis predicaverim ipse reprobus efficiar.

Capitulum 9

Numérotation du verset 1Cor. 9,1 
marg.| { 9 } Non sum liber ?] In hoc capitulo tractat Apostolus de cibis, et procurationibus Prelatorum. Et dividitur hoc capitulum in quatuor partes. In prima parte ostendit se talem fuisse, cui procuratio merito debebatur, concurrentibus in ipso quinque, que competunt Prelato, et predicatori : scilicet quod liber, quod Apostolus, quod Deum vidit, quod opus eius sint, quod ipsorum est Prelatus spiritualis. In secunda probat non solum primis Apostolis, sed etiam omnibus deberi procurationem, ibi   [Mea defensio] Et probat hoc per exempla naturalia, et consueta. Primo exemplo aliorum Apostolorum, secundo militum, tertio vinitorum, quarto pastorum, quinto per legem, sexto exemplo agricolarum, arantium, triturantium, seminantium. In tertia parte dicit se nec usum, nec velle uti hac potestate quamvis Dei sit constitutio, ibi   [Sed non usi sumus] Et hoc propter sex rationes. Prima est, ut non evacuaretur gloria eius : secunda ne amitteret mercedem eius : tertia, quod melius erat ei lucrari, quam sumptus accipere : quarta sumitur a similitudine currentium in stadio, qui se abstinent ab eis etiam, que possunt portare, ut expeditius currant : quinta sumitur a similitudine certantis in agone ; qui omnia deponit ne adversarius in eo inveniat unde teneat eum : sexta est ne sua predicatio reprobaretur : septima ne daret Pseudo-apostolis occasionem accipiendi, ibi   [Cum liber essem] In quarta parte docet currentem ad celeste bravium non indigere magnis expensis, que potius gravant currentem, quam iuvent ibi   [Sic igitur curro] Dicit ergo :
marg.| {s} Non sum liber ?] Continua ita : Dico omnibus, ut caveant a licito cibo propter vitandum scandalum ; nec tantum dico hoc minoribus tantum, sed etiam maiores similiter debent vitare scandalum subditorum ; et in licitis ; sicut et ego facio : quia   [Non sum liber ?] quasi dicat Non possum libere sumptus accipere ab eis quibus predico ? quasi dicat imo sum liber ad vescendum quocumque ; ad loquendum intrepide ; ad agendum voluntarie ; ad ducendum sorores, ad petendum procurationes : et licet potestatem accipiendi sumptus haberet, tamen propter vitandum scandalum non accipiebat. Sed Is. 3.b. Populum meum exactores sui spoliaverunt. In eodem capitulo Depasti estis vineam meam, dicit prelatis nostris ; licet eam circumdare deberent. Vel quia brutis animalibus eos comparat cum dicit, Depasti, etc. Et utinam non essent ligati, sed liberi. Ez. 19.c. de Iechonia. Miserunt eum in caveam : in catenis, etc. Apost. autem libertate sua bene utens dicit Gal. 2.a. Qui subintroierunt explorare libertatem, quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent, quibus non cessimus, nec ad horam subiectioni, ut veritas Evangelii permaneat.
marg.| {t} Non sum Apostolus ?] quasi dicat imo, unde libere possum accipere sumptus, sicut alii Apostoli.
marg.| {u} Nonne] etc. Hoc dicit contra Pseudo dicentes eum non esse Apostolum, quia Dominum non viderat, sicut alii Apostoli. Act. 9.e. Barnabas
marg.| Δ apprehensum
marg.| {s} Non sum] potestatem habens non operari manibus ? Sed contra : Ex. 23.b. Sex diebus operaberis. Item Gn. d. In sudore vultus tui vesceris pane tuo, etc. ergo quilibet tenetur laborare, ergo Apost. tenebatur. Respondeo, verum est, aut equivalens. Unde predicator licet non laboret propriis manibus, facit tamen equivalens : ideo otiosi peccant, reditus etiam hereditarios accipiendo. Et si sic inductum sit, idest probaverit se esse Apostolum Christum vidi, pro quo minus viderer Apostolus, si ipsum Dominum non vidissem. Lc. 6.c. Elegit duodecim, quos et Apostolos nominavit : et quia Paulus non fuit de illis, videbatur quibusdam non esse Apost. Ideo hic docet et se, et successores esse Apostolos. 2Cor. 11.c. Existimo me nihil minus fecisse a magnis Apostolis. Item 2Cor. 12.a. Vidi arcana verba, que non licet homini loqui. In via. Act. 9.a. in templo. Act. 22. Legem evacuabat. Act. 9.e. Saulus autem, etc. Convalescebat, et confundebat Iudeos destruendo legalia. Opus meum perfectum : sed nonne isti erant
marg.| Λ imperfecti ?
marg.| {7. 94va} Δ apprehensum illum, etc. et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum. Et ibid. 22.f. Factum est mihi revertenti in Ierusalem, etc. videre illum dicentem mihi. Exi cito de Ierusalem. Inf. 15.d. Novissime autem omnium tamquam abortivo visus est mihi.
marg.| {a} Nonne] sicut Ecclesia opus est architecti. Sup. 3. Ut sapiens architectus posui fundamentum. Item sicut filius opus est genitoris. Sup. 4.d. Per Evangelium ego genui vos.   [Opus meum] Felix qui hoc posset dicere bonis aliquibus quos convertisset ad fidem et instruxisset in moribus. Ps. 101. Opera manuum tuarum sunt celi. Manus Domini sunt Predicatores. Sir. 38.c. Faber ferrarius sedens iuxta incudem, et considerans opus ferri, vapor ignis uret carnes eius, et in calore fornacis concertatur. Post parum. Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit in perfectionem. Faber iste est Predicator : Incus supra quam fabricare debet, fides est, quia sup. 3.c. Fundamentum aliud, etc. Considerare opus ferri est considerare duritiam peccatoris. Vapor ignis est zelus Dei, et mandatorum eius. Calor fornacis est ardor dilectionis proximi. Consummatio est in bonis operibus confirmatio. Et in eod. dicitur d. In brachio suo formabit lutum, id est inconstantiam peccatoris, etiam vilitatem, et ante pedes eius curvabit virtutem, per humilitatem. Sed heu ! hodie qui debent alios edificare ; destruunt. Unde possunt per contrarium dicere. Nonne destructio mea vos estis ? Ier. 48.b. Mittam eis ordinatores, et stratores laguncularum, etc. Is. 49.e. Venerunt structores tui : destruentes, et dissipantes a te exibunt.
marg.| {b} Et si aliis] id est Iudeis. Gal. 2.b. Qui operatus est Petro in Apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter Gentes. Rm. 11.b. Quamdiu quidem ego sum Gentium Apostolus.
marg.| {c} Nam signaculum] confirmatio, et quasi sigillum.
marg.| {d} Apostolatus] per miracula, que apud eos operatus est Dominus per Apostolum 2Cor. 12.d. Signa Apostolatus nostri sunt facta super vos ; non solum dicta, sed facta. 2Cor. 3.a. Epistola nostra vos estis scripta in cordibus, etc. Sicut sigillum imprimitur cere, ita vita pastoris animis subditorum ; verbum vero quia non est solidum sine vita, parum aut nihil sigillat. Ct. 8.b. Pone me ut signaculum super cor tuum, et super brachium tuum. Aggei 2.d. Assumam te Zorobabel et ponam te quasi signaculum. Zorobabel magister Babylonis, qui castigat vitia. Ille signat alios et sigillat. 1Pt. 5.a. Forma facti gregis ex animo. Item   [signaculum] Prv. 14. Ubi apparent plurime segetes, ibi est manifesta fortitudo bovis. Vel,   [signaculum] apparens : quasi. Per Apostolatum meum impressi vobis imaginem Dei. Sir. 38.c. Noctem tamquam diem transigit, qui sculpit signacula.
marg.| {e} Mea defensio apud eos] Pseudo ; qui me interrogant, de Apostolatu meo.
marg.| {f} Potestatem] scilicet accipiendi sumptus ad manducandum, et bibendum. Probatio, quod non. Mt. 10.a. Gratis accepistis, gratis date. Sed ibidem subiicitur, Nolite possidere aurum, etc. dignus est enim operarius cibo suo.
marg.| {g} Sororem] in fide.
marg.| {h} Ceteri Apostoli] sicut habetur. Act. 6.a. Sed quia quis posset dicere, hoc faciebant minores Apostoli, non magni : Respondet, imo, quia.
marg.| {i} Et fratres Domini] Mt. 13.g. Et Iacobus, et Ioannes.
marg.| { k } Et Cephas] idest Petrus. Dominus etiam secum aliquando ducebat mulieres, que ministrabant ei necessaria. Lc. 8.a. Cum ipse iter faciebat per civitates, et castella, etc.
marg.| {l} Quis militat ?] Hic probat per legem naturalem, et communem consuetudinem, quam ostendit in multis exemplis. Lex enim naturalis cuilibet dictat ; et communis consuetudo hoc habet, ut quilibet vivat de officio suo.   [Quis militat ?] Ideo constituit. Socrates in legibus quas Athenis finxit, quod milites non haberent proprias possessiones, sed alii ministrarent eis, ut liberius et expeditius vacarent operi militie, et defensioni civitatis. Eadem ratio est de Clericis : isti proprios reditus habere non deberent. Lc. 3.c. Contenti estote stipendiis vestris. Milites Domini sunt Predicatores pugnantes cum gladio, quod est verbum Dei. Eph. 6.c. Iob. 25.a. {7. 94vb} Numquid est numerus militum eius ? 2Tim. 2.a. Nemo militans Deo implicat se secularibus negotiis. Is. 45.b. Manus mee extenderunt celos, et militie eorum mandavi. Lc. 2.b. Subito facta est multitudo militie celestis. Sic gaudent sancti Predicatores, quando vident Christum natum per gratiam in corde alicuius.
marg.| {m} Quis plantat vineam] Ecclesiam ; de qua Is. 5.b. Vinea Domini Sabaoth, domus Israel est.
marg.| {n} Et de fructu eius non edit ?] Ier. 31.a. Plantabis vineas in montibus Samarie. Sed nos multum comedimus de fructu vinee Domini, qui eam non plantavimus. Io. 4.e. Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Dt. 6.b. Cum dederit Dominus Deus tuus tibi civitates quas non edificasti. Et post, Vineta, et oliveta que non plantasti, ne obliviscaris Domini Dei tui, etc.
marg.| {o} Quis pascit gregem] verbo, et exemplo, et temporali subsidio. Propter quod dictum est Petro ter, Pasce.
marg.| {p} Et de lacte gregis non manducat ?] Constat quod multi comedunt, qui tamen non pascunt, sed sicut dicitur, Ez. 34.a. Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat, occidebatis ; gregem autem meum non pascebatis. Ier. 13.c. Ubi est grex, qui datus est tibi, et pecus inclitum tuum ?
marg.| {q} Numquid secundum hominem ?] Posset quis dicere. Tu probas te potestatem habere accipiendi sumptus tantum per consuetudinem hominum, imo dicit, etiam per Scripturam hoc probo.
marg.| {r} Scriptum est] Dt. 25.a.
marg.| {s} Non alligabis] id est non prohibebis Predicatorem vivere de predicatione.
marg.| {t} Bovi trituranti] Triturare est separare granum a palea. Bos iste est Predicator : granum, anima ; palee, temporalia. Is. 25.d. Triturabitur Moab sub eo, sicut teruntur palee sub plaustro. Ier. 15.d. Si separaveris pretiosum a vili, quasi, etc. Osee 10.c. Ephraim vitula
marg.| Δ docta
marg.| Λ imperfecti ? Respondeo : Perfectum opus quoad Apostolum : quasi dicat Nullus alius operatus est in vobis, nisi ego. 2Cor. 3. Epistola nostra vos estis scripta in cordibus nostris. Numquid ego, et mei non habemus potestatem. Sed eadem ratione videtur, quod Episcopi et socii eorum debent recipere sumptus. Respondeo : Verum est si gerant vicem Episcoporum, et pro eadem causa ad predicandum, corrigendum, et inquirendum laborent, et huiusmodi. Sed de suo iure crederet. Mt. 10.b. quando dixit. Dignus est operarius cibo suo. Ibi dicit Interlin. Precepit nihil facere, quia eis debentur omnia. Item Chrysostomus ibi : Num tantos dignos dixit Apostolicos labores ? absit, sed illis legem indixit nihil amplius querere : et tribuentes suadens quod non munificentia est, sed debitum. Potestas non iussio, sicut dictum est : Lc. 10.a. Edentes, et bibentes : et cum concessio, permissio sit. Et reliqui. Mt. 12.d. Fratres tui foris stant. Cephas, id est Petrus Syriace, sed Grece interpretatur caput. Princeps Apostolorum, precipue predicantium Iudeis. Sed num erat ita princeps Paulus ? Imo ipse erat ita caput Gentium, sicut Petrus Iudeorum : sicut habetur super illud. Gal. 2.b. Dederunt mihi, et Barnabe dextras societatis, ut ego essem primus in predicatione Gentium, sicut Petrus in circumcisione. Ministrantes ei de facultatibus. Mt. 28.b. Lc. 8.a. Angeli ministrabant. Mt. 4.b. Loculos habuit. Io. 11.a. Dominus in comitatu suo mulieres. Unde, et mulieres leguntur prefuisse, vel predicasse aliis, ut Debbora. Iud. 4.a. Et Samaritana. Io. 4.a. Tamen Apostolus propter periculum hoc immutavit, inf. 14.g. Mulieres in Ecclesia, etc. Quis militat, etc. probat hoc, etc. Respondeo : Etsi aliquis militet propriis stipendiis, tamen habet ius accipiendi stipendia, etsi non accipiat. Panem gratuitum, imo debitum, ut videtur ; quia Mt. 10.b. Dignus est operarius cibo suo. Resp. Gratuitum quantum ad accipientes, quia non propter illum predicant, tamen eis datur ; non autem gratuitum quantum ad dantes. Eodem spectantia ; eodem adverbium, id est idem. Ministerium Regis celorum id est Sacre Scripture. Mt. 22.d. Auferetur a vobis regnum Dei. Sunt indulta. Quare non dicit data ? Resp. hoc dicit, quia in usu temporalium, ut frequenter accidit, peccatum est, sed non sic in usu spiritualium.
marg.| Λ Regule
marg.| {7. 95ra} Δ docta diligenter trituram. Bos licet magnum laborem habeat in tritura, tamen libenter illuc vadit propter refectionem. Similiter Predicator sanctus libenter predicat quando multos videt converti ad Deum, et ibi reficitur spiritualiter.
marg.| {a} Numquid de bobus cura] Diceret quis, hec auctoritas non valet ad propositum tuum, quia ibi loquitur Dominus ad litteram de bobus.   [Sed numquid] etc. quasi dicat non. Contra Sap. 6.b. Equaliter est ei cura de omnibus. Sap. 12.b. Non est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus. Mt. 10.d. Nonne duo passeres asse veneunt ; et unus ex illis non cadit super terram absque patre vestro ? Lc. 12.a. Nonne quinque passeres, etc. Solutio : Est cura providentie generalis omnium, specialis hominum, specialior fidelium specialissima sanctorum. Et est cura instructionis, hec tantum hominum. Eccles. 10.a. Curatio cessare faciet peccata maxima.
marg.| {b} An propter nos] quasi dicat Non propter boves, sed propter nos predicatores.
marg.| {c} Propter nos scripta sunt] Rm. 15.a. Quecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. 2Tim. 4.a. Omnis doctrina divinitus inspirata, utilis est, etc.
marg.| {d} Quoniam arat] predicator, qui corda aperit ad semen fidei, et in fide.
marg.| {e} In spe] Ergo terrena speranda sunt. Respondeo, non propter se, sed propter Evangelium secundario. Mt. 6.d. primum querite regnum Dei, etc. Eccl. 6.c. Quasi is qui arat, et qui seminat, accede ad illam, et sustine bonos fructus illius. Iacob. 5.b. Ecce agricola expectat pretiosum fructum, etc.
marg.| {e} In spe] Glossa Non propter spem. Non enim poni debet et intentio sua, et finis in ministerio suo.
marg.| {f} Et qui triturat] in moribus.
marg.| {e} In spe] sperando mala a bonis. Ier. 15.d. Si separaveris pretiosum a vili, etc.
marg.| {g} Si nos vobis spiritualia seminavimus] Sir. 14.c. In divisione sortis da, et accipe. Ps. 80. Sumite psalmum, idest spiritualia ; et date tympanum, id est temporalia. Rm. 15.f. Si spiritualium eorum participes facti sunt Gentiles, debent et in carnalibus ministrare eis. Ibid. ante. Placuit eis debitores eorum fieri : quod fit quando doctrinam ab alio quis recipit, illius fit debitor in provisione temporalium. Gal. 6.b. Communicet autem is, qui catechizatur, etc. Tim. 2.a. Laborantem agricolam primum oportet edere, etc.
marg.| {h} Si vestra carnalia] Non dicit temporalia, quia multa sunt, que vite hominis non competunt, ut turres et castra, aurum et lapides pretiosi.
marg.| {i} Nos metamus] qui seminavimus, nam et alius est qui metit. Hoc est quod sequitur.
marg.| { k } Si alii] Pseudo.
marg.| {l} Potestatis vestre] id est in vos exercite. 2Cor. 10.c. Etsi amplius gloriatus aliquid fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Deus in edificationem, etc.
marg.| {m} Quare non potius nos ?] qui propter salutem vestram laboravimus. 2Tim. 2.a. Laborantem agricolam, etc.
marg.| {n} Sed non usi sumus hac potestate] 2Th. 3.b. Neque panem gratis manducavimus ab aliquo, sed in labore, et fatigatione, Neem. 5.c. Ego, et fratres mei annonas que Ducibus debebantur, non comedimus ; Duces autem primi qui fuerunt ante me, gravaverunt populum, etc. sed et ministri eorum depresserunt populum : ego autem non feci ita propter timorem Dei. Ita fecit Apostolus. Sed contra : 2Cor. 11.b. Alias Ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum, etc. Solutio : Philip. 4.c. Nulla mihi communicavit Ecclesia in ratione dati et accepti, nisi vos soli : quia et Thessalonicam et semel et bis mihi in usum misistis : non quia quero datum, sed fructum. Et Apostolus non exigebat procurationes, sed rogatus accipiebat a non avaris.
marg.| {o} Sed omnia sustinemus] quasi dicat Bene indigemus, et tamen non utimur potestate nostra.   [Sed sustinemus omnia] id est famem, sitim, pauperiem, laborem manualem. Sup. 4.c. Act. 20.g.
marg.| {p} Ne quod offendiculum demus Evangelio Christi] Si enim acciperet sumptus, Pseudo haberent occasionem, et auctoritatem accipiendi, et ideo diutius predicarent, quod esset detrimentum, et offendiculum Evangelii, quia contra Evangelium predicabant. Vel quod Corinthii avari erant, et si acciperet sumptus ab eis, odirent eum, nec libenter susciperent eius instructionem, et sic iterum esset offendiculum Evangelii Christi. 1Th. 2.b. Cum possemus vobis oneri esse, ut Christi Apostoli, sed facti sumus parvuli in medio vestrum. {7. 95rb} Et est hic argumentum, quod accipere sumptus sit offendere. Dt. 16.d. Non accipies personam, nec munera. Ex. 23.a. idem. Sir. 20.d. idem.
marg.| {q} Nescitis quoniam] Hic ostendit se habere potestatem accipiendi sumptus, quia Dominus sic instituit : etiam preponit huic rationi duo similia, per que procedit ad rationem illam.
marg.| {r} Qui in sacrario operantur] idest qui reficiunt sartatecta, et ruinas templi. Vel sacrarium locum dicit in quo sacrificabant Gentiles : in quorum ritu sic erat, quod sacrificantes partem accipiebant in oblationibus, ex quibus vivebant.
marg.| {s} Et qui altario deserviunt] ut sacerdotes Iudeorum. Lv. 7.d. Adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron, et filiorum eius ; armus quoque dexter.
marg.| {t} Cum altario participant] Inf. 10.c. Nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ? Sed sunt hodie multi de quibus potest dici illud. Dn. 14.c. Sacerdotes ingressi sunt nocte cum uxoribus, et liberis suis, et comederunt omnia, et biberunt. 2Mcc. 4.b. Erat hoc non initium, sed incrementum quoddam, et profectus Gentilis conversationis, ut sacerdotes non iam circa altaris officia, sed contempto templo, et sacrificiis neglectis festinarent participes fieri palestre, et prebitionis iniuste.
marg.| {u} Ita et Dominus ordinavit etc.   vivere] accipere sumptus ab eis quibus predicans Evangelium. Mt. 10.b. Dignus est operarius cibo suo. Lc. 10.b. Dignus est Apostolus mercede sua.   [Vivere] B. Bernard. non lascivire.
Numérotation du verset 1Cor. 9, moraliter 
marg.| Qui ruinas spirituales reficiunt, debent habere reditus Ecclesie. Ez. ultimo capitulo : Erunt fruges eius in panem eis, qui serviunt civitati, id est Ecclesie, qui non melius serviunt, quam cum Ecclesiam in vita, et moribus construunt. Unde 4Rg. 12.b. ubi loquitur de tempore Ioas. Pecunia his qui faciebant opus, dabatur ut instauraretur templum Domini, etc. Infideles dispensatores essent, si non operantibus ad restaurationem templi eam distribuerent : non est ergo a Deo, sed potius a Diabolo consuetudo quarundam Ecclesiarum, in quibus habent Canonici reditus, nec oportet quod Ecclesiis deserviant.
marg.| {s} Qui altario deserviunt] Dt. 18.b. Si exierit Levites ad unam urbium, etc. partem ciborum accipiet tamquam unus eorum.
marg.| Λ Regule Christiane ius maneret, id est ut potestative posset malos arguere, ut non bene faciant malis, sed dent illis, qui eos docent. Quod liceat sibi accipere sumptus necessarios vite. Partem habent de his, que offerentur altari. Lv. 7.b. Utriusque hostie lex una erit : ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit, etc. Disposuit vivere de Evangelio ; ergo Pseudo-apostolis. Solutio : non sequitur. Rm. 10.c. Quomodo predicabunt, nisi mittantur. Ier. 23.e. Non mittebam eos, et ipsi currebant. Ecce ego mitto vos. Mt. 10.a. Lc. 10.a. Et paulo post. Lc. 10.b. Dignus est operarius mercede sua : ergo temporalia sunt merces predicationis, et sunt debitum predicatori ; ergo si ob hec predicet aliquis, non peccat illo fine qui ei debetur. Preterea laborans in vinea pro pretio sibi debito potest laborare ; ergo a simili in vinea spirituali, scilicet predicator potest laborare pro temporalibus sibi debitis. Preterea si predicat aliquis hac intentione, ut a predicatione habeat sustentationem ; quomodo deformatur ista predicatio a fine, cum finis sit bonus ? Respondeo : Ad primum dicendum quod temporalia sunt res debita predicatori non tamen sunt finis ei debitus : unde nullus hoc fine debet predicare ; tamen potest accipere, quia potest arare in spe, ut dictum est sup. et debita sunt ei ab auditoribus. Quod autem dicit (dignus est mercede sua) dicendum est quod loquitur de mercenario corporali ; et aliud est de operario corporali, quam de spirituali : quia labor illius omnino temporalis est, unde bene potest poni sub pretio temporali ; istius vero est spiritualis, unde non potest poni sub pretio temporali ; tamen ei debetur temporale. Item labor ille licet spiritualis sit, tamen occupat etiam temporaliter, et est eis utilis sicut corporaliter operarius ; et sic respondetur ad secundum. Ad tertium dicendum quod ignobilius non debet esse finis nobilioris : cum ergo finis illius est sustentari de predicatione Evangelii, cum hic sit ordo perversus, {7. 95va} constat quod talis finis malus est : sic ergo non debet esse finis eius : sustentari autem non est malum, imo potest sustentari per predicationem.
marg.| {a} Ego autem] etc. Postquam ostendit se habere potestatem accipiendi sumptus, subiungit quod non est usus hac potestate propter multas rationes quas ponit ibi : Continua sic : Ita possem sumptus meos accipere.
marg.| {b} Autem] id est sed.   [Ego nullo horum] scilicet cibis vel parte oblationum altaris, vel auctoritate, vel exemplo. 3Rg. 13.c. Non comedes panem, et non bibes aquam. Et tamen nullo horum.
marg.| {c} Usus sum] licet possem. Vel non usus, huiusmodi exemplis, et auctoritate legis, ut per hoc vellem accipere.
marg.| {d} Non scripsi autem hec] Hoc dicit, quia possent credere, quod ostendisset se habere potestatem hanc, ut eos invitaret ad dandum sibi, et reddendum, quia ei credebant.
marg.| {e} Non ut ita fiant] in me, id est non ut detis mihi : neque ego vellem accipere.
marg.| {f} Bonum est enim mihi] Prima ratio est propter quam non est usus potentia sua.
marg.| {f} Bonum est mihi] non quia bonum esset, quod aliquis gloriam eius evacuaret : sed quia potius eligerem mori (ad litteram) vel vehementer penuria, et indigentia affligi, quam quod acciperem sumptus, per quod posset quis evacuare gloriam meam. Sir. 30.c. Melior est mors, quam vita amara, id est peccatrix.
marg.| {g} Gloriam meam] quam habebat apud Deum, eo quod sincere predicabat Evangelium, sperans tantum ex hoc vitam eternam neque propter inanem gloriam faciebat. Ps. 7. Gloriam meam in pulverem deducam. Quod est quando ex puritate conscientie, vel alicuius boni operis effertur quis ; vel quando lucrum temporale expectat inde. Tunc impletur illud. Ez. 3.c. Benedicta gloria Domini de loco suo, supple, mota est. Gloriam autem merebatur Apostolus Domini, quia infirmis compatiebatur, non exigens sumptus ab eis, qui libenter ei darent ; et quia sic repellebat Pseudo a predicatione, qui pro temporalibus predicabant. Unde Glossa dicit, Gloriam suam dicit, quam habet Apostolus apud Deum infirmis compatiens, etc. Et iterum dicit. Ideo abstinet Apostolus a sumptibus, ne sit forma accipiendi Pseudo-apostolis rapacibus.
marg.| {h} Nam etsi Evangelizavero] Dico quod magis volo mori, et in veritate gloria mea evacuaretur si sumptus acciperem.
marg.| {h} Nam etsi Evangelizavero] id est Evangelium annuntiavero, ut inde sumptus habeam.
marg.| {i} Non est mihi gloria] sue erogationis, imo ignominia. Minus dicit, et plus significat : quia Mt. 10.a. Gratis accepistis, gratis date. Mich. 3.d. Sacerdotes in mercede docebant, et Prophete eius in pecunia divinabant. Ez. 13.c. Et violabant me et populum meum, propter pugillum hordei, et fragmentum panis. Vel aliter.
marg.| {i} Non est mihi gloria] Lc. 17.c. cum omnia bene feceritis dicatis, etc.   [Non est mihi] sed Deo. Io. 8.f. Ego gloriam meam non quero, est qui querat. Lc. 2.b. Gloria in excelsis Deo. Io. 8.g. Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est.
marg.| { k } Necessitas enim] Dico non est mihi gloria, quia velim nolim, oportet quod predicem, quia mihi iniunctum est. Unde si propter temporale predico, pecco mortaliter, non est mihi gloria apud Deum, quia non facio intuitu illius, qui mihi precipit. Dicit ergo :
marg.| { k } Necessitas] precepti.
marg.| {l} Mihi incumbit : ve mihi si non Evangelizavero] ex quo preceptum mihi est. Sic multis tradidit Dominus pecuniam verbi sui, qui si non erogaverint, illis ve eternum comminatur. Lc. 19.d. Quare non dedisti pecuniam meam ad mensam. Is. 6.b. Ve mihi quia tacui. Ez. 3.d. Dicente me ad impium, etc. si non annuntiaveris, etc. ipse in iniquitate sua morietur ; sanguinem autem eius de manu tua requiram. Ier. 48.b. Maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine. Prv. 11.d. Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis. Amos 3.b. Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit ?
marg.| {m} Si enim volens] Hec est secunda causa ne merces sue predicationis evacuetur. Volens, ex dilectione eius qui mihi precepit, et propter utilitatem Christi.
marg.| {n} Hoc ago] id est predico. 1Pt. 5.a. Pascite, qui in vobis est, gregem Domini, providentes non coacte, sed spontanee.
marg.| {o} Mercedem] sempiternam.
marg.| {p} Invitus] necessitate, vel cupiditate, vel vanitate, vel ambitione ductus.
marg.| {q} Dispensatio] id est mihi non erit utilis sed tantum aliis : {7. 95vb} sicut quando Dominus precipit servo suo, quod distribuat aliquid pauperibus, nihil in hoc meretur, nisi hoc ex bona voluntate faciat. Glossa Nemo accipit remunerationem eius rei, quam invitus facit. Vel   [Dispensatio] non dominium. Sup. 4.a. Sic nos existimet homo. Ad Tit. 1.b. Oportet Episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensator est.
prol.| $ moraliter
marg.| {o} Mercedem] multiplicem. Una est, quia si predicator fuit in peccato occulto, si ex bona voluntate, et propter Deum predicat, cito dat ei gratiam Dominus. Ier. 15.d. Si converteris, convertam te. Et 23.e. Si nota fecissent verba mea populo meo, avertissem eos utique a via sua mala et a pessimis cogitationibus suis. Alia est, quia Dominus augmentat ei scientiam. Prv. 11.d. Et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur. Tertia merces est, quia si gratiam habet, Dominus maiorem dat. Ibidem : Anima que benedicit, ipsa quoque impinguabitur. Quarta est, quia omnes qui audiunt, tenentur orare pro eo quem audiunt. Sir. 31.c. Splendidum in panibus benedicent labia multorum. Prv. 11.d. Benedictio autem super capita vendentium. Quinta est gaudium eternum. Mt. 25.b. Euge serve bone, etc.
marg.| {p} Si autem invitus, dispensatio mihi est] Unde illud :
prol.| Sic vos non vobis mellificatis apes.
marg.| Aliter ab illo loco.
marg.| {d} Non scripsi] id est non scripsi vobis hoc, propter hoc quod vellem sumptus accipere.   [Enim] quia,   [bonum ; etc. mori] fame,   [quam ut gloriam] supererogationis.   [Nam si Evangelizavero] sumptus accipiendo.   [Non est mihi gloria] supererogationis :   [Enim] idest, quia   [Necessitas] penurie.   [Mihi incumbit] id est facit me predicare.   [Ve enim] idest affligor miseria, et inedia.   [Si volens] non inductus ad hoc, quod penuriam patiar.   [Invitus] necessitate, et inedia tractus.   [Dispensatio]
marg.| Δ aliis sum
marg.| {a} Ego autem nullo horum] quod esset si acciperem importune : sed tenebatur non perdere gloriam suam, ergo tenebatur non accipere, ergo quod non accipiebat, non erat supererogatio : Et dicitur contrarium, inf. eod. Bonum est mihi magis mori : ergo potius debet aliquis mori, quam scandalizare. Respondeo potius debet mori, quam dicto, vel facto minus recto occasionem ruine prestet ; sed si articulo necessitatis faciat quis aliquid de licitis, et alius inde scandalizatur, non peccat, quia ibi est necessitas vite. Item videtur quod Prelatus qui queritur ad mortem, debeat eam subire etsi aliqui inde scandalizentur. Contra. Mt. 10.c. Si vos persecuti fuerint, etc. Respondeo : Illa fuga indulta est infirmitati ; sed quando queritur grex tunc non debet fugere occasionem martyrii. Nonne patiebatur persecutionem : non erat personalis illa persecutio, qui erant qui querebant seducere Episcopos huiusmodi, ut sic omnes alios corrumperent. Infirmis compatiens nihil ab eis exigens. Transigendo, id est acquirendo. Quotidianum victum. Act. 20.g. Vulneratus. Lc. 10.f. Pseudo-Apostolos, qui sub vestimentis ovium, etc. Rapacibus. Mt. 7.c. Intrinsecus autem sunt lupi rapaces, etc. Necessitas precepti mihi incumbit. Ex hoc videtur, quod nec iustitia, nec obedientia sit ; utraque enim illarum respicit debitum. Similiter debeo subvenire proximo qui est in necessitate, conferendo eleemosynam et huiusmodi : ergo opera misericordie cum sint debita non sunt opera virtutum, nec meritoria. Similiter diligere, quod est preceptum. Lv. 19.d. ergo quia preceptum tamen adhuc debeo addere hanc circunstantiam   [propter Deum] et in operibus misericordie, et in dilectione Dei, et proximi similiter. Iste enim finis ubique apponendus est. Unde et quidam dixerunt, et adhuc dicitur, quod caritas informat omnes virtutes, eo quod eius finis ponitur in omnibus ; et tamen non est verum, quia quelibet virtus ponit omnes suas circumstantias, finis autem circunstantia. Unde et obedientia, et iustitia, et omnes alie ponunt hunc finem, scilicet propter Deum, et ex hoc sunt meritorie, quia quelibet virtus ordinat motus suos ad hunc finem ; tamen finis iste non est ei immediatus, caritati autem est immediatus. Si autem invitus hoc. Propter hoc preceptum fuit Ex. 25.d. quod nullus offerret aliquid ad edificationem templi, nisi sponte. Sed contra. Nonne dicit B. Lucia. Si invitam me traxeris castitas mihi duplicabitur ad coronam : ergo ex eo quod aliquis invite operatur, non excluditur meritum. Solutio : Uno modo erat voluntas invita quantum ad fornicationem ad quam compellebatur, et ex hoc non merebatur. Alio modo non erat, scilicet quantum ad hoc, quod patienter sustinebat violentiam, ex hoc merebatur. Invitus aliquid faciens non meretur,
marg.| Λ si intelligatur
marg.| {7. 96ra} Δ aliis sum utilis, mihi non.
marg.| {a} Que est ergo merces mea ?] Hec est tertia ratio ne abutatur potestate sua, quia quando laxamus nos ad licita, de facili currimus ad illicita.
marg.| {a} Que est ergo merces mea ?] idest, quomodo habebo mercedem eternam ? Et respondet ipsemet.
marg.| {b} Ut Evangelium] Christi,   [predicans sine sumptu] id est non accipiendo sumptus.
marg.| {c} Ponam] idest, stabiliam in vobis, et confirmem.
marg.| {e} Ut non] in Evangelio predicando   [abutar potestate mea] quod faceret si sumptus acciperet.   [Que est merces mea] Eccl. 11.c. Benedictio Dei in mercedem iusti. Prv. 11. Seminanti iustitiam merces fidelis. Gn. 15.a. Ego sum merces tua magna nimis. Sup. 3.b. unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.   [Ponam] seminando stabiliam.
marg.| {d} Evangelium] articulos fidei, mores vivendi, amorem virtutum, odium vitiorum, contemptum mundi. Is. 28.f. Numquid quotidie arabit arans, ut serat gith, et cyminum, etc. in finibus suis, id est diversas auctoritates secundum exigentiam auditorum.
marg.| {e} Ut non abutar potestate mea] potestate non devotionis, sed dispensationis. Qui prave exponit Scripturam, abutitur potestate magistrali. Item qui propter favorem humanum, aut propter ambitionem honorum docet abutitur potestate magistrali. Est. 16. a. Multi bonitate Principum, et honore qui in eos collatus est, abusi sunt in superbiam. Item de magisterio suo extolluntur in superbiam. 1Pt. 5.a. Pascite qui in vobis est gregem Domini, etc. non turpis lucri gratia, sed ex voluntate. Turpe lucrum est ditari de peccatis distillantis, vel per bursam vindicantis, vel per silentium veritatis nunc, scilicet docentes, que non oportet turpis lucri gratia. 2Cor. 3.c. Si quod evacuatur, est per gloriam : multo magis quod permanet, in gloria est, id est si lex Moysi talem requirit honorem, qualem debet habere Evangelium filii Dei ? Vel qui nimis dure arguit infirmos, abutitur potestate magisterii, id est prelationis. 2Cor. 13.c. Ideo absens hec scribo, ut non presens durius agam, etc.
marg.| {f} Nam cum liber essem] quasi dicat cum multa alia bona possem facere, quia in predicatione erat magna valde utilitas. In servitutem me redigens pre magnitudine utilitatis.
marg.| {g} Ex omnibus] Rm. 13.c. Nemini quicquam debeatis, nisi ut invicem diligatis.
marg.| {i} Servum feci] id est debitorem. Rm. 1.b. Grecis et Barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum. 2Cor. 4.a. Non nosmetipsos predicamus, sed Dominum nostrum Iesum, nos vero servos vestros per Iesum.
marg.| { k } Ut plures lucrifacerem] predicando quam aliud faciendo. Iacob. 5.d. Qui converti fecerit peccatorem, etc.   [Lucrifacerem] Christo, et Christum mihi. Phil. 3.b. Omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam. Iacob. 4.d. Mercabimur, et lucrum faciemus. Prv. 12.d. Non inveniet fraudulentus lucrum.
marg.| Item nota, quod non dicit, Plura lucrifaciam, sed plures, homines scilicet Tamen sunt aliqui, qui magis laborant, ut lucrentur plura, quam plures. Ez. 22.f. Principes eius quasi lupi ad perdendas animas, et avare sectanda lucra. beatus Bernardus ad Eugenium. Legati eunt et redeunt per terras multas, quid boni ferant non audivimus ; forsitan audissemus nisi pre auro Hispanie, ubi salus populi non procuratur.
marg.| {h} Omnium me servum feci] omnibus prout poteram secundum Deum me coaptans. 4Rg. 4.f. de Heliseo dicitur quod contraxit se ad modum pueri. Et qualiter se fecerit exprimit subdens.
marg.| {l} Factus sum] consimiliter eis vivendo ; dum esset inter eos. Et maxime quando circumcidit Timotheum propter Iudeos qui in illis locis erant, Act. 16.a. Et quando purificavit se, quasi secundum modum Nazareorum. Act. 21.e. Postera die purificatus cum illis intravit in templum. Sic predicator, et Prelatus debet se conformare eis quibus predicat vel preest in quantum potest, dummodo metas, veritatis iure non excedat. Sir. 32.a. Rectorem te posuerunt, noli extolli.
marg.| {m} His qui sub lege sunt] Gal. 5.c. Si spiritu Dei ducimini, non estis sub lege. Rm. 8.a. Lex spiritus vite in Christo Iesu {7. 96rb} liberavit me a lege peccati, et mortis.
marg.| {n} His qui sine lege erant] idest Gentibus.
marg.| {o} Tamquam sine lege essem] quando enim erat inter eos, non observabat ritus Iudeorum ; et hoc quia durum videretur eis, si aliud predicaret, et aliud coram eis faceret, abstineretque a ritibus eorum qui sine peccato, et cum caritate fieri poterant.
marg.| {p} Cum sine lege Dei non essem] Contra, 1Tim. 1.b. Iusto non est lex posita.
marg.| {q} Sed in lege essem Christi] Gal. 6.a. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
marg.| {n} His qui sine lege] etc. Rm. 2. Cum Gentes que legem non habent, naturaliter que legis sunt faciunt ; eiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, etc. Eph. 2.c. Eratis illo tempore sine Christo alienati a conversatione Israelis. Rm. 9.g. Israel vero sectando legem iustitie, in legem iustitie, non pervenit. 2. Paral. 15.a. Transibunt dies multi in Israel absque Deo vero, absque sacerdote, et absque doctore, et absque lege.
marg.| {p} Cum] tamen,   [sine lege Dei non essem] Et ne intelligeret hoc quis de legalibus, addit.
marg.| {q} Sed in lege essem Christi] non Iudaica.
marg.| Δ
prol.| {a} Infirmis
marg.| Λ si intelligatur per se. Qui autem indevotus : ergo qui sine devotione cantat matutinas suas invitus hoc facit, ergo non meretur. Respondeo : Invitus dicitur aliquis facere, quando ita facit, quod alias non faceret indevotus, qui licet non cogatur, tamen vult facere, licet non habeat devotionem que digna esset haberi : sed indevotus tunc sonat in privationem ; sed ipse sumit hic [indevotus] secundum quod sonat in positionem contrarii. Necessitas huius vite, idest penuria cogens. Quod nefas est fieri. Ex hoc videtur, quod qui facit eleemosynas pro augmento temporalium : nefas committit. Dicunt quidam quod nisi ponatur finis sub fine, etiam in donatione eleemosynarum peccat, qui sic dat. Alii debent, quod eleemosyna temporale quid est, ideo potest sub pretio temporali constitui ; sed non predicatio, quia res est spiritualis et ideo non est in pretio temporali. Non tamquam filius, id est ex solo amore. Dispensatores : ut sup. 4.a. Dispensatores ministeriorum Dei. Potest et servus ; quando illud quod faciebat pro mercede temporali, modo facit pro dilectione Dei. Ergo simplici corde : ergo non licet dare eleemosynam propter Deum, et propter temporalia, et propter salutem corporalem : vel si fiat pro temporali sancti sine simplici corde faciunt. Solutio : Simplici corde dicitur aliquid fieri dupliciter. Uno modo, quando principaliter propter Deum et secundario propter sanitatem vel augmentum temporalium, ut sit finis sub fine : alio modo, quando solum propter Deum fit : sed Evangelizare, sive predicare simplici corde, id est sine temporali intentione. Vel cum regno Dei mercedem temporalem meditari affectu et intentione. Sed obiicitur, quod est ergo, quod Ecclesia orat Deum pro fructibus terre. Respondeo : Hec prepositio (cum) aliquando paritatem notat, ut pater adorandus est cum filio, et ita sumitur hic : aliquando associetatem notat sic, auctoritatem in re ablativi, et subauctoritatem in re nominativi, ut iste vadit cum Rege ; et sic licet petere temporalia cum regno celorum. Quod si esset si acciperet, ergo tenebatur non accipere, ergo non supererogabat non accipiendo. Item si tenebatur non accipere decimas, subditi scandalizantur. Solutio : Quidam inter illos libenter dabant Apostolo, sed ab illis non recipiebat, neque ab aliis quos sciebat inde scandalizatos. Alii erant de quibus nesciebat utrum scandalizarentur ; unde quantum ad illos erat supererogatio, quantum ad alios non. Quod dicis de decimis, non est simile, quia decime non sunt redditus temporales sicut erat de istis redditibus Apostoli. Dicitur enim temporale quod admissum facit preiudicium successori, vel aliqui tales, non sunt decime, imo si quis eas dimitteret, faceret preiudicium aliis de Ecclesia, et successoribus suis. Sed videtur quod sint temporales, quia Nm. 18.c. dicitur : Filiis Levi dedi decimas, etc. Item Ex. 25.a. Primitias ab omni homine qui ultroneus offert, accipietis ; ergo si quis non velit dare primitias, non debent exigi ab eo. Respondeo : Duobus modis tamen inveniuntur primitie reddite. Uno modo quando mittebant falces in messem, et dabatur sexagesima, ut determinatur Sir. 45. Alio modo dicuntur primitie queque optima sit. Ex. 25.a. Quando offerebant armillas, et homini ad tabernaculum, et ille voluntarie erant, Confovet illos 1Th. 2.b. Velut si nutrix foveat filios suos. Non coutuntur Iudei. Io. 4.a. Legem esse a Deo, idest Pentateuchum, quem ipsi servabant : sed neque poterat negare legem esse a Deo, quia hereticus esset, sicut Manichei. Mulier Samaritana. Io. 4.d. Sub lege, serviliter : sicut ipsi qui timore leonum ceperunt colere Deum, nihilominus colentes idola. 4Rg. 17.e. Sine lege Moysi ab ipso nos originem habere. Vere religionis, hec appellatur religio, fides christiana. Quia ubi cessit, idest aliqua fecit, que non fecisset, nisi per scandalum esset. Dissentire videntur Hier. et Augustinus Hec
marg.| Λ eadem
marg.| {7. 96va} Δ
marg.| {a} Infirmis infirmus] ut quando se purificavit, factus est infirmus, propter infirmos Iudeos : quia credebant, quod destrueret legem Moysi. Vel   [Infirmis] in conscientia, vel in fide,   [Infirmus] compatiens. 2Cor. 11.a. Quis infirmatur, et ego non infirmor ? Rm. 14.g. Infirmum in fide assumite. Christus enim respicit infirmos. 1Cor. 1.d. Infirma mundi elegit Deus. Et ut ita dicam, universaliter.
marg.| {b} Omnibus] moram gerendo in his, que ad salutem.
marg.| {c} Propter Evangelium] ut cursus eius non impediatur.   [Propter Evangelium] notificandum, amplificandum. Rm. 1.b. Non erubesco Evangelium. Et in Evangelio duo sunt, veritas et virtus : veritas ad cognitionem, virtus ad operationem. Et etiam.
marg.| {d} Ut particeps] id est Evangelii, quod est bonum nuntium, idest, promissionis, que fit in Evangelio, in his autem verbis dat formam prelatis ut omnibus se conforment, ita tamen quod non decidant a rectitudine vite, sicut dicit Glossa Apostolus prudens, et simplex omnibus cessit, propositum tamen vere religionis non excessit. De hoc autem habetur exemplum. 4Rg. 4.f. Et incurvavit se super eum et calefacta est caro pueri mortui, id est alicuius, qui est in mortali. Incurvavit in humiliando se ad compatiendum ei, et tunc ignis caritatis incepit reviviscere in eo. 3Rg. 17.d. Expandit se atque mensus est puerum tribus vicibus. Hoc est quando Prelatus imbecillitati subditi sui compatitur tribus vicibus in docendo quod possit capere, imponendo iugum quod velit portare, in comminando, et arguendo que possit sine scandalo sustinere. Iob. 19.a. ubi loquitur de cervis. Incurvantur ad fetum ; et pariunt et rugitus emittunt. Sic faciebat Apostolus 2Cor. 5.c. Sive enim mente excidimus, Deo id est ad honorem Dei : sive sobrii sumus, vobis, id est ad utilitatem vestram.
marg.| Et Ibid. 11.g. Quis infirmatur, etc. Ez. 34. Exuent se vestimentis suis : loquitur de sacerdotibus. Sancti enim viri austeritates suas quas in occulto faciunt, non debent infirmis ostendere. Sicut qui volunt aves capere habent picturam avis ne fugiat, sed expectet ; sic sancti viri aliquam conformitatem in se debent infirmis ostendere. Ex. 34.d. Moyses operiebat faciem suam, quando loquebatur ad Iudeos : omnibus ergo debet fieri vir sanctus cum Apostolo omnia, ut quilibet possit invenire in eo aliquid quod invitet eum ad vitam eternam. Propter quod dicitur de Aaron sacerdote. Sap. 18.d. In veste poderis, quam habebat, descriptus erat Orbis terrarum. Et ideo etiam precipitur. Ex. 28. per totum, ut vestis sacerdotis fiat ex omnibus coloribus.
marg.| {e} Nescitis quod hi] Hic ostendit per similitudinem sumptam a currentibus in stadio propter coronam, vel aliquid etiam huiusmodi. Isti etiam vestimenta que sunt necessaria, deponunt ne impediantur a cursu : quasi dicat Apostolus, Ergo ex quo isti abstinent a licitis, et ego multo magis volui abstinere a sumptibus quos licite possem accipere, ut non impediretur cursus predicationis mee.
marg.| Dum ergo due Prebende valde minus sint licite, quam expense diei, Predicatores nostri non debent eas accipere : quod si faciant, non mirum si cursus predicationis eorum impediatur.
marg.| {f} In stadio] In hypodromo curritur in equis, vel canibus, in stadio pedites currunt, quod Hercules statuit, ut dicit Glossa In fine lib. 6. de civit. Dei dicit Augustinus quod stadium sumptum est a cursu Herculis, qui uno anhelitu currebat mille
marg.| Δ passus et
marg.| {g} Omnes] Qui omnino stat et non movetur, non accipit bravium, id est premium cursus temporaliter. Similiter est in cursu spirituali, et premio eterno. Ex. 15.b. Fiant immobiles, sicut lapis, etc. donec pertranseat populus, scilicet currens ad bravium vite eterne. Prv. 26.c. Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo. Dicunt, enim multi, sic et sic faciam penitentiam, et tamen numquam faciunt, sicut nec cardo movetur de loco. Et hoc est contra quosdam, qui videntur sibi currentes, quia quedam bona opera faciunt ; sicut pueri qui mutuo se elevant et deprimunt numquam tamen movent se de loco ; sic isti in fine adeo longe sunt a Deo, sicut in principio. Eccl. a. Precordia fatui, sicut rota carri (talem enim remordet conscientia) quasi axis versatilis cogitatus illius : semper enim clamat, sic et sic penitentiam {7. 96vb} agam, et numquam facit, sicut nec axis de loco suo movetur. Isti non movent se licet se movere videantur. Alii movent se, sed lente, unde non currunt. Prv. 18.b. Qui mollis est et dissolutus in opere suo, frater est sua opera dissipantis. Turris fortissima, nomen Domini, etc. Quilibet ergo sit velox ad cursum istum : quia Prv. 22.d. Vidisti virum velocem in opere suo ? coram Regibus stabit, qui sunt in regalibus sedibus ; et non erit ante ignobiles, qui sunt in inferno. Prv. 4.b. Currens non habebis offendiculum. Multi autem currunt ad precipitium eternum de quibus Ier. 8.c. Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equis impetu vadens ad prelium. Qui impugnat se in gladio peccati, quo separabitur ab anime vita que Deus est. Iob. 15.c. Cucurrit adversus Deum extenso collo, et pingui cervice armatus est. Alii currunt sed indiscrete ; et ideo quandoque magis elongant a Deo, quam appropinquant ; sicut qui aliquas possessiones male acquisitas largiter distribuunt pauperibus, de quibus Ps. 106. Erraverunt in invio, et non in via. Amos 2.d. Et velox pedibus non salvabitur. Unde 2Rg. 2.e. Azael percussus fuit ab Abner adversa hasta
prol.| * cum
marg.| Λ eadem sunt super 2. ad Gal. Dispensatorie simulaverit : videtur quod male fecit Paulus simulando. Iob. 36.b. Simulatores callidi provocant iram Dei. Item Prv. 11.b. Simulator ore decepit amicum suum. Item Gal. 2.c. Simulationi eius consenserunt Iudei. Et parum ante, Restiti ei in faciem quia reprehensibilis erat. Si ergo Petro non licuit simulare, quare licet Paulo ? Glossa tangit questionem, sed non solvit. Hieronymus dicit expresse simulationem fuisse. Augustinus videtur negare. Solutio : Duplex est simulatio : quedam ad iuvandum, vel veritatem ostendendum, sicut Dominus se finxit longius ire Lc. ult. d. Et alia ad decipiendum ; hec est mala, et nulli licita, de qua Prv. 28.b. Qui decipit iustos in via mala, in interitu suo corruet. De hac intelliguntur predicte auctoritates. Quod obiicitur de Petro, dicimus quod Paulus non reprehendit Petrum propter simulationem eius, sed quia alii Iudei consenserunt ei, non ea intentione qua Petrus, sed propter proprium scandalum quod Petrus, debuit tollere, non confirmare ? et ideo Paulus reprehendit non simulationem, sed indiscretionem simulationis. Vel melius revera reprehendit eum, quia simulabat se servare legalia nec servabat, cum posset bene servare non ponendo spem in eis, de hoc reprehendit eum Paulus. Non spem ponens, etc. Verba sunt Magistri : Sed nonne amplius merebatur ; ergo per illa ponenda erat ibi spes.
marg.| Respondeo non in quantum erant ex correctione, vel corruptibilitate : sicut e contra baptismus non mundat in quantum ex caritate, sed in quantum sacramentum. Notandum, quod delegata erant inter legalia quantum ad veritatis completionem, non quantum ad consumptionem, dicit (tamquam,) et potest dici quod est expressivum veritatis, ut ibi (sicut columba.) In ipso nec circumcisio est aliquid. Gal. 5.b. Col. 2.b. Circumcisus vocatus Sup. 6.d. Preputium, id est ritum Gentilium.
marg.| Circumcisio preputii facta. Rm. 2. Quero utrum hoc simulate fecerit. Nota : Est simulatio dispensatoria, tali dicit Hier. Apostolum fuisse usum : et est simulatio fallax, sive versuta, et tali negat Augustinus Apostolum fuisse usum : et ideo non est contradictio, licet unus dicat quod simulaverit, alius quod non, sed vere observavit. Forte verius fuit contradictio, sicut in aliis isti contradicunt. Oleastro. Rm. 11.c. Quis infirmatur. 2Cor. 11.g. Versipellis id est dolosus. Prv. 14.c. Profert mendacia versipellis. In compassionis similitudine : quia fecit sicut ipsi faciebant, non fallax, vel fallens. Non simulavit, imo iure fecit astu, idest astutia. In quibus alii sunt.
marg.| Gal. 6.a. Si preoccupatus fuerit homo, etc. Gregorius Si non es talis, forte fuisti, vel certe esse potuisti. Nota : in controversia omni Hieronymus intelligit de causa observante legalium : Augustinus autem de ipso actu observandi. Considerans teipsum. Gal. 6.b. Ut currat sine impedimento. 2Th. 3.a. Et qui prior invenerit, etc. Intelligitur de corona, que consistit in utraque stola, quam omnes habebunt simul. Sed illi qui dicunt quod resurrectio non erit simul, imo quidam resurgent ante, et quidam post, dicunt quod hic appellatur corona plenitudo, quam habebunt quando Dominus transiens ministrabit illis. Sed alia opinio melior est : quia Hbr. 11.g. dicitur : Non acceperunt repromissionem Domini nostri Iesu Christi, Deo aliquid nobis melius providente, ut non sine nobis consummarentur.
prol.| Glossa Etsi enim singulas acceperunt, non tamen geminam stolam habebunt ante omnium resurrectionem, ut omnium consummatio fidelium simul fiat.
marg.| Pauci electi, Mt. 20.b. Ab offendiculis. Sir. 17.c. Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua : precare
marg.| Λ ante
marg.| {7. 97ra} Δ passus, et postea stabat ad resumendum spiritum.
marg.| {a} Sed unus] qui post venit. Vel ut ly (unus) exclusive teneatur : unus tantum, et non omnes currunt. Multo ergo libentius est currendum ad bravium vite eterne, quam omnes possunt habere. Vel ly (unus) sonet in raritatem : (unus) id est pauci accipiunt premium vite eterne, sicut in stadio unus tantum.
prol.| * cum velociter curreret, in inguine percussit eum, et ideo non timuit quando vidit eum contra se insurgere. Similiter tales non occidit Diabolus luxu, sed de hoc quod non timebant, id est de ipsis eleemosynis quas faciendo peccant. De his Eccl. 9.c. Verti me ad aliud vidique sub Sole nec cursum esse velocium. De talibus enim ludit Diabolus ad capam stulti. Curramus ergo ad certum terminum sicut Apostolus. Alii bene currunt, sed non perseverant, ut dicitur Is. 44.g. Assument sibi pennas ut aquile, current, et non laborabunt, etc. De hoc, exemplum Io. 20.a. Ioannes cucurrit citius Petro ad monumentum, et tamen non introivit citius Petro. Item oportet quod currens habeat pedes, id est affectus solutos. Omnis autem amor mutabilis est vinculum. Unde Gregorius super Ct. Amor rerum temporalium viscus est pennarum spiritualium. Ps. 101. Ut audiret gemitus compeditorum. Item oportet quod se expediat ab omni onere temporalium, ideo tu onustus auro, et argento quomodo putas te Christum posse sequi, qui exultavit ut gigas ad currendam viam. Item oportet etiam quod vestes que sunt necessarie amoveat, id est quod subtrahat sibi necessaria vite. Am. 2.d. Nudus fugiet in die illa, dicit Dominus. Fugiet a mundo qui sic currit. Item bracchas tantum sibi retinet, sed tamen eas circa se multum restringit, necessariis etiam arcte utendum est. Iob. 16.c. Saccum consui circa cutem meam, in sacco utilitas necessariorum : in consuitione parcitas, que in principio cursus spiritualis sicut, et corporalis valde est necessaria ne velocitate ante finem deficiat, sed pausandum est etiam ad resumendum spiritum.
marg.| Item semper debet habere quasi ante oculos bravium remunerationis ut sic accendatur ad continuandum. Item si diverse vie essent in cursu ad bravium temporale, nonne currens eligeret meliorem, quare ergo non facerent similiter currentes ad bravium eternum, et videtur quod multum affectum est illud. Etsi omnes currunt, tamen unus, id est perseverans et in unitate Ecclesie consistens, accipit bravium, Ad piscinam probaticam non sanabatur nisi unus. Io. 5.a. Nota Glossam. Quotquot currunt, si perseveranter currunt accipiunt, et qui prior venerit, expectat ut coronetur cum posteriori. Agonem quippe istum non cupiditas, sed caritas facit. Omnes currentes amant se, et ipse amor est cursus.
marg.| {b} Sic currite ut comprehendatis] Hbr. 12.a. Curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Iesum. Apc. 3.d. Qui vicerit dabo ei sedere in throno meo. Mt. 10.c. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
marg.| {c} Omnis enim qui in agone] Hic ostendit per aliud simile in pugilibus, qui abstinent a multis in agone. Quilibet autem debet esse pugil pro iure Domini et suo. Eccl. 4.d. Agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa. Damna multa homo sustinet : sed quod exheredetur, nullo modo patitur ; aut dicitur de eo communiter, quod non habeat cor : Pugnemus ergo contra Diabolum pro patria, etiam sicut dicit Cato, Pugna pro patria. Et sicut pugili corporali multa sunt necessaria, ita spirituali. Primum est ut tondeat capillos, id est superflua. Iob. 1.d. Tonso capite corruit in terram, audita morte filiorum, id est operum bonorum per peccatum mortale : quia debet erogare superflua in eleemosynis, et humiliare se : secundum quod dicitur 1Tim. ult. b. Qui volunt divites fieri, incidunt in laqueum Diaboli. Multo magis ergo laqueat amor iam habitorum. Ideo ut dicitur Io. 1.b. Miserunt vasa que erant in navi in mare ut allevaretur ab eis. Sic debet facere homo quando Diabolus infestat eum. Prv. 5.d. funibus peccatorum suorum quisque constringitur, id est divitiis male acquisitis. Tutius autem esset omnino radere se per ingressum Religionis, sicut precipitur Ez. 5.a. Item tonso capite reliquos capillos oportet ungere oleo misericordie : quia Eccl. 3.d. Eleemosyna resistit peccatis. Et Tb. 4.b. Non patietur animam ire in tenebras, id est non permittet te trahi per capillos, item debet habere baculum penitentie, 1Rg. 17.e. David accepit baculum volens pugnare contra Goliath. Gn. 32.c. In baculo isto transivi Iordanem istum, id est mundum, et deceptiones Diaboli que faciunt descendere in infernum. Iordanis enim {7. 97rb} humilis descensus, et nunc cum duabus turmis regredior, id est cum operibus preceptorum, et supererogationis.
marg.| Sed quidam ita ad magnum baculum tollunt quem non possunt levare, et sub onere cadunt. Contra quos dicitur. Lc. 14.g. Iste incepit edificare, et non potuit consummare. Item alii pro baculo assumunt sibi festucam.
marg.| Sed ut dicitur Iob. 41.d. Diabolus videns tales deridet eos : Deridebit vibrantes hastam, sicut si aliquis contra inimicum suum festucam vibraverit quasi hastam.
marg.| Item alii innituntur baculo arundineo, id est patientia simulata. De quo Is. 36.b. Super quo confidis, etc. Item debet pugil Domini habere clypeum penitentie ad sustinendum ictus indignationis et ire. Quale autem debeat esse scutum illud, significatur 3Rg. 10.c. Fecit Salomon clypeos aureos, et hoc ut non audirentur ictus, et ita non terreretur portans clypeum. Aurum enim percussum aut parum aut nihil resonat, sic patiens non terretur ad ictus verberum, et tribulationis, nec contra remurmurat, sed dulciter Deo gratias agit. Et hoc scutum quanto plus percutitur, tanto magis dilatatur ad modum auri. Ps. 5. Scuto bone voluntatis tue coronasti nos : quod est quando bona voluntate omnia adversa sustinet. Vel debet esse rotundum, et uniforme ex omni parte superiori, et inferiori sinistra, et dextra.
marg.| Sed quidam volunt se facere milites, qui ab inferiori strictum habent scutum, a superiori latum ; sic multi patientes sunt ad superiores suos, et ad amicos, impatientes inferioribus, et inimicis. Quartum quod pugili est necessarium, est quod tunica sua sit rubea, ut non sit pusillanimis si videat sanguinem suum effusum. Hec est memoria passionis Christi, de qua Is. 63.a. Quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus, 1Pt. 4.a. Christo ergo passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini : quasi dicat Induite hanc tunicam, et sic apparebit vobis an ledamini in comparatione Dominice passionis. Legitur de Beata Agatha, quoniam agonem suum Domino commendabat, sic debet facere penitens.
marg.| Item notatur quod agonista sive pugil maxime debet servare genitalia ne mollescant, sic penitens castitatem, que non est iuxta effeminatum hominem. Item quando pugil dixit malum verbum, victus est, hoc est consensus in peccatum.
marg.| Item quando recedit a campo sine licentia iudicis ; quod est quando excommunicatus est. Aliquando enim aliquis campum Ecclesie declinat cum licentia iudicis, id est Episcopi, ut in Quadragesima de communiter penitentibus. Item oportet quod sciat percutere, nec scutum patientie proiiciat, videns venire super se ictum alicuius duri verbi. Sed multi statim proiiciunt audientes durum verbum, et dicunt quomodo sustinerent talia.
marg.| Sic oportet in agone Domini contendere : sed alius est agon, de quo 2Mcc. 4.c. Cum quinquennalis agon Tyri celebraretur, misit Iason facinorosos ab Ierosolymis viros peccatores portantes argenti drachmas trecentas in sacrificium Herculis. Iason interpretatur desiderans : Agon
prol.| * quinquennalis,
marg.| Λ ante faciem Domini, et minue offendicula. Qui viduam, etc. Lc. 18.a. Item simile de villico iniquitatis. Lc. 16.b. Panes comedat Lc. 11.a. Similitudo de Marso. Marsi sunt quidam populi qui extrahunt de cavernis serpentes incantatione : de quo tangitur super illud Ps. 57. Furor illi secundum similitudinem, etc. Nota autem quod huiusmodi, incantationes sunt, quia per demones fiunt pro maiori parte : quia in ipsis incantationibus sunt quedam verba ignota, que quia sunt ignota in maiori reverentia habentur, et creditur inesse virtus, sed non est in veritate, nisi quia demones ad illa verba veniunt, et ligant ipsum serpentem, ut faciant sic homines ponere spem in talibus, et credant ibi esse aliquid numinis, et huiusmodi. Sic in infirmitatibus. Regalis diadematis. Sap. 4.a. Cum se eduxerit, supple de corpore, in perpetuum triumphat coronata. Ex quibusdam sperare, id est premium expectare. Ex aliis desperare, id est de contrario sperare, id est de penis eternis certum esse. Cum alio tenderet, id est ab alio a se reprobatus. Ex hoc videtur quod aliquis possit facere per mala opera quod sit reprobus, eadem ratione potest facere per bona opera quod sit predestinatus. Contra qui est predestinatus, ab eterno fuit predestinatus. Solutio : Aliquid possum facere quo facto non habebo gratiam, et non est hec causa, sed quasi quedam causa, et fit homo reprobus, id est damnatus, et sic reprobus, id est a Deo reprobatus, quod fit per quodlibet peccatum mortale : sed non potest facere quod sit reprobus, id est a Deo prescitus ad mortem eternam. Similiter nec quod sit predestinatus, id est a Deo previsus ad eternam beatitudinem.
marg.| {7. 97va} * quinquennalis, electio celebranda : viri peccatores, advocati per quos mittit Romam drachmas argenti desiderans promoveri.
marg.| {a} Et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant] quasi. Multo magis debemus abstinere ab impedientibus quam ipsi.
marg.| {b} Nos autem incorruptam] si bene certaverimus, 2Tim. 2.a. Qui certat in agone, non coronabitur nisi qui legitime certaverit, 2Tim. 4.b. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi in reliquo, etc. Glossa hic. Nobis enim non terrenis, et marcescibilibus floribus, sed eternis conserta gemmis in modum regalis diadematis spiritualis corona servatur.
marg.| {c} Ego igitur sic curro] quia incorruptam coronam volo habere, et quia dixi. Sic currite ut comprehendatis, id est per opera caritatis perseverantes usque in finem, ut dixit Glossa   [Curro] id est cursum predicationis facio, a Ierosolymis usque in Illyricum, et iterum Ierosolymam, et inde Romam, et inde Hispaniam, et iterum Romam. Hec omnia sunt Rm. 15.e. Phil. 2.c. Non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.
marg.| {d} Non quasi in incertum] sed quia certus de premio. Glossa In incertum currit qui talia facit, ut ex quibusdam sperare, et ex aliis possit desperare, inf. 14.b. Si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum ? Iud. 20.b. Inventi sunt de Beniamin vigintiquinque millia, sic fundis ad certum lapides iacientes ut capillum quoque possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur.
marg.| {e} Sic pugno] Hoc respondet ei quod dixit. Omnis enim qui in agone certat.
marg.| {f} Non quasi aerem verberans] Glossa id est. Non verbis, sed rebus contendo : non sicut pugil qui percutiens aera tantum, multum fatigatur reparando que facit.
marg.| {g} Castigo corpus meum] et ita hostem percutio carnalem non tantum aerem. Sicut qui alios docet ad pugnam, seipsum percutit, et in hoc subiicio de facili hostem scilicet   [Castigo] non occido. Rm. 12.a. Rationabile obsequium vestrum. Non specto sed pugno. Dei flagella. Tb. 11.c. Qui castigasti me, et salvasti me. Hbr. 12.b. Quem diligit Dominus, castigat Ier. 46.g. Castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi. Ps. 62. Et castigatio mea in matutinis, id est in surgendo ad matutinas.
marg.| {h} Corpus meum] quasi servum fugitivum. Sir. 33.d. Servo malevolo tortura, et compedes. Act. 20.e. Nihil vereor, nec facio animam meam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum.
marg.| {g} Castigo corpus meum] Glossa id est reprimo illicitos motus.   [In servitutem] rationis sive spiritus. Gal. 5.c. Caro concupiscit, etc. Non in servitutem Veneris aut Bacchi, non piscatorum vel venatorum, etc. multis dominis servit, qui corpori suo servit Glossa Servituti subiicitur, dum non suam sed spiritus perficit voluntatem.
marg.| {i} Ne cum aliis predicaverim ipse reprobus efficiar] quod est quando contrarium eius quod predicat facit. Unde dicitur. Turpe est doctori, cum culpa redarguit ipsum Rm. 2.c. Predicas non furandum, furaris, etc. Gn. 19.c. Loth videbatur eis quasi ludens loqui, qui habitabant in Sodomis. Gregorius Cuius vita despicitur, restat ut predicatio eius contemnatur. Prv. 13. Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat. Iob. 39.c. Circumdabit collo eius hinnitum. Glossa suis vocibus vitam predicantis. Prv. 6.a. Illaqueatus es verbis oris tui.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Cor. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=61&chapitre=61_9)

Notes :