Hugo de Sancto Caro

Capitulum 13

Numérotation du verset 1Cor. 13,1 

Si linguis hominum loquar
et angelorum,
caritatem autem non habeam,
factus sum velut aes sonans,
aut cymbalum tinniens.
Numérotation du verset 1Cor. 13,2 

Et si habuero prophetiam,
et noverim mysteria omnia
et omnem scientiam,
et habuero omnem fidem
ita ut montes transferam,
caritatem autem non habuero, nihil sum.
Numérotation du verset 1Cor. 13,3 

Et si distribuero
in cibos
pauperum
omnes facultates meas,
et si tradidero corpus meum ut ardeam,
caritatem autem non habeam1, nihil mihi prodest.
1 habeam] habuero Weber
Numérotation du verset 1Cor. 13,4 

Caritas
patiens est,
benigna est.
Caritas non emulatur,
non agit perperam,
non inflatur,
Numérotation du verset 1Cor. 13,5 

non est ambitiosa,
non querit que sua sunt,
non irritatur,
non cogitat malum,
Numérotation du verset 1Cor. 13,6 

non gaudet super iniquitate2,
2 iniquitate] iniquitatem Weber
congaudet autem veritati.
Numérotation du verset 1Cor. 13,7 

Omnia suffert,
omnia credit,
omnia sperat,
omnia sustinet.
Numérotation du verset 1Cor. 13,8 

Caritas numquam excidit,
sive prophetie
evacuabuntur,
sive lingue cessabunt,
sive scientia destruetur.
Numérotation du verset 1Cor. 13,9 

Ex parte enim cognoscimus,
et ex parte prophetamus.
Numérotation du verset 1Cor. 13,10 

Cum autem venerit quod perfectum est,
evacuabitur quod ex parte est.
Numérotation du verset 1Cor. 13,11 

Cum essem parvulus,
loquebar ut parvulus,
sapiebam ut parvulus,
cogitabam ut parvulus. Quando factus sum vir,
evacuavi que erant parvuli.
Numérotation du verset 1Cor. 13,12 

Videmus nunc
per speculum
in enigmate,
tunc autem facie
ad faciem.
Nunc
cognosco ex parte,
tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
Numérotation du verset 1Cor. 13,13 

Nunc autem
manet fides spes, caritas.
Tria hec,
maior autem his est caritas.

Capitulum 13

Numérotation du verset 1Cor. 13,1 
marg.| S{ 13 }i linguis] etc. Enumeratis donis Spiritus Sancti divisim a Domino distributis, hic commendat unitatem caritatis sine qua cetera dona magis nocent quam prosint. Dividitur autem hoc capitulum in tres partes. In prima commendat caritatem a fructificatione, quia omnia reddit fructuosa : non enim sunt in homine nisi tria fructuosa : Interiores motus, ut cogitationes, voluntates, desideria, et exteriora, que duo sunt, sermones et opera. Primo ergo ostendit quod sermo non est fructuosus sine caritate, ibi   [Si linguis hominum] Secundo quod nec motus, ibi   [Et si] etc. Tertio quod nec opus, et hoc nec opus relatum ad proximum, ibi   [Et si tradidero] Ponit autem Apost. septem, duo oris, linguam et prophetiam, tria cordis, nosse mysteria, scientiam, fidem ; duo operis, largitionem eleemosynarum, et martyrium. In secunda parte ponit etiam sex in laudibus caritatis, ibi   [Caritas patiens est] In tertia dicit quedam esse evacuanda secundum substantiam, quedam secundum usum, quedam secundum modum, ibi   [Sive prophetie] Dicit Glossa
marg.| {g} Si linguis] etc. Dico quia volo vobis ostendere viam eundi ad Deum excellentiorem, et quod sit excellentior, ostendo quia si linguis,   [id est idiomatibus hominum] carnalium ab humo.
marg.| {h} Angelorum] id est hominum spiritualium : vel ut iacet ad litteram. Sed videtur Apostolus perturbare ordinem, preponendo donum lingue, quia motus interiores priores naturaliter sunt sermone exteriori. Solutio : Non procedit secundum ordinem naturalem, sed artificialem, quod facit eo quod illi Corinthii omnibus donis preponebant donum linguarum. De excellentia huius vie habetur Iosue 2.c. ubi Raab dicit exploratoribus, quod per excellentiorem viam fugiant mortem peccati et persecutionem Diaboli.
marg.| Nota quod hominum est lingua Confessorum, que peccata hominum curat, lingua Predicatorum, que curata mitigat : de quibus Sir. 36.d. Lingua curationis et mitigationis et misericordie. Prv. 15. Lingua placabilis, lignum vite. Lingua tertia est lingua serpentum, qua loquuntur Advocati qui semper de terra loquuntur. Sir. 28.b. Lingua tertia multos commovit et dispersit illos. Quarta lingua est lingua asine, Nm. 22.e. Hec est lingua carnis, de qua Ps. 80. Cum exiret de terra Egypti, linguam, etc. hec est lingua de qua Iacob. 3.c. Linguam est inquietum malum, plenum veneno mortifero, etc.
marg.| {i} Factus sum velut] etc. quod non delectatur in sono suo sed contunditur ; aliis autem utile est et delectabile. Unde bene comparatur quibusdam Predicatoribus, qui predicando se consumunt, et auditoribus sunt utiles. De Goliath enim dicitur 1Rg. 17. Cassis enea super caput {7. 109rb} eius. Diabolus enim armat se Predicatore et Doctore male vivente in castris suis, id est in peccatoribus, que pretendit iaculis Sanctorum. Unde quando dicitur eis, quare ita male vivitis ? Iaciunt scutum suum dicentes, Nonne ille vir facit ita vel peius. Lv. 26.c. Dabo vobis celum desuper quasi ferreum, id est Doctorem, etc. Roboam pro scutis aureis Salomonis fecit scuta erea, 3Rg. 4.g. Tamen promittit Ecclesie Is. 60.c. Pro ere afferam tibi aurum, et pro ferro argentum, et pro lignis es, et pro lapidibus ferrum. Quondam fuit hoc, sed non modo. Item licet multa dulcia resonent, tamen sicut es non sentiunt : sed Sap. 7.b. Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia Gregorii. Tunc ex sententia dicere appetit, quando nequaquam tantummodo se sciendo dicere, sed sentiendo desiderat experiri. Iob. 6.b. dicit, Nec fortitudo lapidum fortitudo mea ; nec caro mea enea est. Quando quis vult, excecare ursum, ponit de ere pelvim calidam ante oculos eius. Et nihil magis excecat homines, ut non videant nec recognoscant beneficia Dei, quam predicator accensus cupiditate et ambitione.
marg.| { k } Cymbalum] Ps. 150. Laudate eum in cymbalis. Tympanum pulsatur manu, cymbalum ligno, et defertur ad aves capiendas, que territe ad sonum eius avolant de luto, et aquis : Sic ad sonum Predicatoris, peccatores a luto peccati, et deliciis mundi. Osee 9.c. Ephraim quasi avis avolavit. Et 11.d. Formidabunt filii maris, et avolabunt quasi avis ex Egypto, id est peccato, quando terrentur in predicatione. Aliter non dimitterent peccata sua, sicut nec avis avolaret, nisi per sonitum cymbali terreretur. Ex. 15.c. Sumpsit Maria prophetissa tympanum in manibus, id est predicationem in operibus ostendit ; et secute sunt eam mulieres regionis. Ier. 31.a. Virgo Israel adhuc tympanis tuis ornaberis. Is. 18.a. Ve terre cymbalo alarum, que est trans flumen Ethiopie.
marg.| Sic construe : Ve cymbalo terre, id est predicanti amore terrenorum ; qui etiam sicut terra numquam satiatur aqua, ita nec ipse deliciis. Ethiopia interpretatur nigra, per quam illi significantur qui in inferno sunt ; per flumen pene eorum. Talis ergo Predicator est trans flumen Ethiopie, id est magis punietur in inferno quam alii.
marg.| Et nota quod tympanum si sit perforatum, vel madefactum, non sonat ; sic nec predicatio avari vel luxuriosi predicantis. Non valet es aut cymbalum nisi adsit caritas, de qua dicit hic Glossa Caritas est ut oleum, non potest premi in imo, sed semper exilit, etc.
marg.| {l} Et si habuero prophetiam] futurorum.
marg.| {m} Et noverim mysteria] id est occulta Veteris et Novi Testamenti. Hic ostendit motus interiores sine caritate inutiles esse.
marg.| {7. 109va} Δ {a} Omnem scientiam] divinam et humanam. Eccl. 1.a. Radix sapientie cui revelata est, et astutias illius quis agnovit ? etc. Legitur in libro Confes. quod quando
marg.| {B} . Augustinus vitam B. Antonii audivit, ait : Heu indocti celum rapiunt, et nos cum doctrinis nostris ad inferna demergimur ! Quia si scientia faceret beatum, Demones essent multum beati : quia tante sunt scientie quod dicuntur Demones quasi scientes. Sed Lc. 12.f. Servus qui cognovit voluntatem Domini sui, etc. Balaam donum prophetie habuit et tamen ad infernum descendit : qui dicit Nm. 23.b. Moriatur anima mea morte iustorum : non dicit, sapientum. 3Rg. 13.g. Dixit Pseudopropheta, cum mortuus fuero, sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est : non dicit, in sepulchro Aristotelis, confisus non est de scientia, sed de bonitate viri Dei.
marg.| {b} Fidem] de omni re, de qua habenda est.
marg.| {c} Ita] id est tantam.
marg.| {d} Ut montes] ad litteram : vel, id est Demones Mt. 17.b. Si habueritis fidem sicut granum sinapis. Item Mt. 21.b. Si habueritis fidem, et non hesitaveritis ; non solum, etc. Legitur de Alexandro, quod cum audisset pietatem et beneficia Dei, que contulerat Iudeis, et eorum ingratitudinem, rogavit Deum ut montes qui sunt iuxta regnum Georgianorum coniungeret, includens Iudeos inter eos ; et sic factum est. Si, inquam, hec omnia habuero.
marg.| {e} Caritatem autem] etc. id est nihil mihi prodest ad vitam eternam. Vel
marg.| {f} Nihil sum] id est a vero esse recessi.
marg.| {g} Et si distribuero] Ostendit quid faciunt fructuosa opera exteriora, et primo opera ad proximum.   [Distribuero] Et hoc notat quod non uni, sed multis erogande sunt eleesmosyne. Ps. 111. Dispersit, dedit pauperibus. Ideo 2Cor. 9.b. Qui parce seminat, etc. Semini comparat eleemosynas ; quasi dicat. Sicut semen proiicendum non est in uno loco totum : ita nec eleemosyne.
marg.| {i} Omnes] In hoc notatur quod qui multum habent, multum dare debet. Tb. 4.b. Quod si multum tibi fuerit, abundanter tribue, etc.
marg.| {k} Meas] quia Prv. 3.b. Honora Dominum de tua substantia. Prv. 15.b. Victime impiorum abominabiles.
marg.| {h} In cibos] non in lapides. In quo etiam notatur quod dande sunt eleemosyne non ad luxuriam, sed ad necessitatem pauperum : iuxta illud Domini consilium Lc. 14.d. Cum facis convivium aut cenam, noli vocare amicos tuos, etc. sed cum facis convivium voca pauperes, debiles, claudos, et cecos ; et beatus eris, quia non habent unde retribuant tibi. Is. 58.c. Frange esurienti panem tuum, etc.
marg.| {l} Et si tradidero] Commendat eam ab opere quod non est ad proximum.
marg.| {m} Ita ut ardeam] sicut fecit Empedocles, qui ut crederetur esse beatus, proiecit se in ignem, et combustus est per ignem. Sunt enim multi martyres Diaboli, ut hypocrite.   [Nihil mihi] etc.
Numérotation du verset 1Cor. 13,1 
Expositio Glossae
marg.| {g} Si linguis hominum] etc. Quia hec alia que non sunt virtutes non valent ad salutem. Ad gloriam Dei, supple manifestandam. Angelorum perfectorum hominum. Sic videtur Iud. 2.a. Ubi dicitur, quod Angelus Domini exprobravit filiis Israel peccata sua : dicit Glossa quod homo erat, sed dicitur Angelus propter sanctitatem suam, et quia nuntius Dei erat. Significant in unum, quod de Dei voluntate sentiunt. Sic ergo Angeli habent modum scilicet loquendi sibi invicem. Et verum videtur quod non omnes omnia sciant. Ad hoc ultimum videtur facere Glossa super illud, Quis est iste rex glorie ? Ipse virtutes Angelice novo mysterio carne induti stupefacte querunt cum admiratione. Quis est iste, etc. Illud ergo ignorabant. Ad idem super illud Eph. 3.c. Ut innotescat, etc. Item super illud Is. 63.a. Quis est iste, qui venit de Edom, etc. Non sciunt ergo omnia. Sed contra super Lc. 16.e. Ubi loquitur de divite, et Lazaro dicit Glossa Qui claritatem Dei vident nihil fit in creaturis quod videre non possint.
marg.| Item in secundo Sententiarum, Quid est quod ignorent, qui videntem omnia vident ? Solutio Non omnia sciunt : unde inferioribus multa revelant superiores ad illud, Nihil fit in creaturis quod videre non possint : non dicit quod non videant, sed quod videre non possint : omnia enim possunt videre, quia vident in speculo in quo omnia resultant ; sed tamen non vident nisi quod vult speculum ipsum ut videant. Ad illud, Quid est quod ignorent ? Vel quia hec ignorantia est ratione tenebrarum, que pena est, dicit, Nihil : nihil enim est penale in Angelis vel animabus sanctis, et ideo illam ignorantiam de qua ibi loquitur, non habent : sed non sequitur, non habent ignorantiam penalem ergo omnia sciunt. De alio, quod videtur quod Angeli habent suum modum loquendi sibi invicem videtur contrarium quod dicit Damascenus, Illuminationem habentia, non lingua et auditu indigentia, sed sine prolato sermone tradentia sibi invicem consilia et intelligentias. In eodem, Qui eminent inferioribus tradunt illuminationem et cognitionem ; ergo Λ loquuntur eis. Item videtur e converso quod illi, qui sunt de inferiori ordine, loquantur maioribus, constat enim quod maiores bene intelligant minores, et sciant quod ipsi sciunt : ergo sicut discipulus potest loqui magistro, licet discat ab eo ; ita inferiores Angeli maioribus. Item quid appellat hic dictum quod significant Angeli prepositi minoribus ? Solutio invicem loquuntur. Notandum tamen quod [Loqui] dictum de Angelis quandoque sumitur proprie, quandoque improprie.
marg.| Proprie quando illi, qui sunt de superiori ordine, loqui dicuntur, eo quod tradunt eis illuminationem, quod fit per applicationem spiritus ad spiritum : Sic enim quod dicit in se, id est species rerum transfundit in inferiorem, sicut quando applicatur speculum ; hec locutio appellatur, et superior quodammodo facit, quod in se habet, habere inferiorem.
marg.| Sed in hunc modum potest loqui superior intelligentia inferiori, quo passibilis est ab illa, et non e converso ; quia superior nullam passionem potest recipere ab inferiori. Alio modo sumitur [loqui] improprie : qui modus ut dicitur in illa auctoritate Damasceni : non fit voce prolata, sed spirituali sive mentali : sicut quando cogito de re, antequam proferam eam, verbum est mentale, et hec est res induta intellectu : hoc faciunt Angeli, sicut et nos, et sic proprie colloquuntur : licet autem rem intellectu induant, sicut et nos ; non tamen induunt eam voce nisi assumant corpora ; etsi ita loquantur inferiores Angeli superioribus, tamen superiores frequentius loquuntur inferioribus.
marg.| Signum autem appellatur ideo, quia verbum mentale, sive intellectus. Nutibus autem significant, id est ipso opere : sicut quando porrigo alii denarium, in hoc bene significo, quod volo ei dare. Sunt autem quinque genera nutuum, que sunt quinque signa beneplaciti : scilicet. Precipit, et prohibet, permittit, consulit, implet, et non possunt esse plura. Eramentum, vas de ere. Qui nescit quid loquatur ; ergo loquitur ut phanaticus. Contra ; sup. habitum est, quod scire linguas est habere donum linguarum, ergo intelligit quod {7. 109vb} dicit. Solutio : Duplex est scientia. Una idem est quod cognitio significationum, dictionum, distinctionum, quod est scire quid est, quod dicitur per terminos : hanc scientiam habent habentes donum linguarum ; de hac intelligitur, quod hic dicitur, et hoc patet in exemplo cum dico, Genus predicatur de specie. Multi sciunt quid est quod dicitur per terminos, sed multi ignorant substantiam totalis orationis. Fons proprius, et singularis. Contra ; Imo Iudas proditor ei communicavit, qui caritatem habuit. Solutio. Alienus per presentem malitiam communicare non potest, sic intelligitur hic : sed alienus propter prescientiam dici potest, sicut Iudas fuit. Vel est finalis alienatio, de qua intelligitur quod hic dicitur : et est alienatio non finalis, nec continua, sicut Iudas alienus finaliter communicavit in presenti, sed non quoad habendam per hoc vitam eternam.
marg.| Quam cum habere ceperit, Spiritum sanctum habebit : imo ante, quia Deus est ubique, et Spiritus sanctus est Deus ; ergo quilibet antequam habeat caritatem, habet Spiritum sanctum. Solutio : Prout aliquis usus sumit Spiritum sanctum esse in aliquo, cum nomen sit benignitatis et amoris, pro inesse in eo per gratiam et huiusmodi ; non sequitur quia si Deus ubique, quod et Spiritus sanctus. Vestis nuptialis, Mt. 22.b. Frigebat Petrus. Io. 18. Frigus hoc peccatum est. Nota Glossa Incensa ignis et suffossa, etc. Omne malum provenit aut ex timore male humiliante ; aut ex amore male inflammante. Unde Ier. 36.g. dictum est Ioachim, Proiicietur cadaver tuum ad estum per diem, et ad gelu per noctem, etc. Contra hec duo que sunt in peccato, dicitur caritas vestis ; quia refrigerat ab estu vitiorum, et calefacit simpliciter, et contra frigiditatem peccati : et ideo comparatur etiam igni, et aque, quia pellit frigiditatem et extinguit concupiscentias. Is. 1.e. Si fuerint peccata vestra, etc. quasi nix. Et iterum, Quasi lana : ecce aqua et ignis. Non est salus, sed tantum dona de quibus locutus est, sine quibus non est salus : vel sola, quia sine ea non fit hec divisio. Nec Spiritus proprie dicitur donum nisi, etc. Sed Augustinus dicit quod Spiritus sanctus dicitur donum eterna relatione, et dicitur donum per dilectionem, ergo relatus est per eam, ergo tam donum quam amore proprie dicuntur de Spiritu sancto, et non per appropriationem, quod concedit Magister noster. Sed alii distinguunt et dicunt, quod donum quandoque sumitur essentialiter ut hic, et sic non tantum Spiritus sanctus sed tota Trinitas dat se nobis per dilectionem, qua diligunt Pater, et Filius, et Spiritus sanctus.
marg.| Quandoque autem sumitur relative, et sic intelligitur illud Augustini : Qui habet caritatem, dabitur ei perfectio caritatis Mt. 13.b. Balaam. Nm. 24.c. Saul. 1Rg. 19.d. Caiphas. Io. 11.f. Ez. dicit 28.c. ubi loquitur de Principe Tyri, et ponit novem lapidum nomina, propter novem ordines Angelorum.
marg.| Diabolus novit mysteria divina : si hoc, ergo Diabolus novit omnia mysteria etiam occulta, et ita novit casum suum, qui erat occultus.
marg.| Item habuit omnem scientiam : ergo habuit donum scientie, ergo et caritatem. Solutio : Accommoda est distributio : multa mysteria novit Diabolus in primo statu, sed non omnia, unde casum suum non prescivit, nec potuit, quia hoc esset contra pietatem Dei et iustitiam, quia prescivisse casum fuisset pena, et ita puniretur ante culpam. Ideo dicit Augustinus quod cum donum scientie sit cum dono pietatis, non potuit hoc scire ante peccatum. Vel potest dici, omnia scivit, idest, dispositus erat ad sciendum omne scibile, ad quod lumen intellectus sui naturaliter se applicaret, numquam autem se applicaret ad casum suum propter predictam rationem. Sine caritate in superbiam prosiliit. Super hoc duplex est opinio. Dicunt enim quidam, quod ante casum habuerit caritatem et secundum illos dicendum, sine caritate in superbiam prosiliit, ad hoc ut sine caritate, quia ex hoc factus sine caritate. Sed pro eis qui sunt in alia opinione, que magis vera est, facit hic Glossa Vos habetis clavem scientie, Lc. 11.g. Mt. 23.b. Et confitebuntur in iudicio. Contra. Super illud Lc. 15.g. Tot annis servio tibi, etc. Glossa Non mirum si patri mentitur, qui fratri invidet : cum in iudicio apertius {7. 110ra} mentientur dicentes, Nonne in nomine tuo eiecimus Demonia ? Quidam sic, id est. In veritate nominis tui : sic diceret verum et non mentiretur. Vel sic, In nomine supple existentes. Simile Io. 15.c. Quicquid petieritis patrem in nomine meo, scilicet existentes. Ut Laurentius optime exemplificat, quia ipse solus propter universalem distributionem in pauperes, traditus fuit secundum corpus igni. Et in ipso habemus argumentum quod valde fructuosum est alienas eleemosynas distribuere. Quod et iactanter fit, sicut fecit Empedocles, ut dictum est in expositione littere.
Numérotation du verset 1Cor. 13,4 
marg.| {a} Caritas patiens est] Commendat eam ab operositate. Duplicia sunt opera quedam in adversitate, a quibus eam commendat, ibi   [Patiens] quedam in prosperitate ibi   [Benigna] Sed nota tria.   [Factus sum] etc. quia non habet caritatem, primo consumitur per impatientiam ; secundo dividitur a Deo ; tertio fiunt omnia opera eius infructuosa.
marg.| {b} Patiens est] contra impatientes Iac. 1.a. Patientia opus perfectum habet. Lc. 21.d. In patientia vestra. Prv. 16.d. Melior est patiens viro forti, etc. Comparatur autem patientia auro, quod percussum non resonat, et dilatatur Ps. 9. Dum superbit impius, incenditur pauper.
marg.| {c} Benigna est] contra austeros, Sap. 1.b. Benignus est spiritus sapientie.   [Benigna] egenis larga. Eph. 4.g. Estote invicem benigni Glossa De facultatibus vestris largi. Lc. 6.f. Date et dabitur vobis. beatus Bernardus   [Caritas patiens est] sufficit, deest inimicitia : noli vinci a malo, abundans est : sed vince in bono malum, superabundans est. Rm. 12.d. Itaque caritas patiens est, dissimulat, expectat, sustinet delinquentem : sed benigna trahit, adducit, converti facit ab errore vie sue : denique benigna operit multitudinem peccatorum. Prv. 10.b. Talis debet esse caritas predicatorum. Ez. 3.b. Ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam. Prv. 15.a. Mollis responsio frangit iram.
marg.| {d} Non emulatur] Commendat eam a contrarietate quam habet cum peccato, in quantum ipsum est offensa ; et ideo ipsa non potest manere cum aliquo mortali.   [Non emulatur] id est non invidet, contra invidos. Gilbertus, Invidam animam non potest intrare estimatio bona. Quare ? Quia livor dum privatam excellentiam cogitat, alienam obscurat.   [Non emulatur] Contra infr. 14.a. Emulamini spiritualia. Solutio : Equivoca est emulatio : hic pro invidentia, et Rm. 13.d. similiter non in contentione et emulatione. Et infr. 14. pro desiderio caritatis.
marg.| {e} Non agit perperam] id est perverse sive malitiose contra alterum ; contra iniustos. Eccl. 7.a. Noli facere mala, et non te apprehendent. Tb. 4.c. Mt. 7.b.
marg.| {f} Non inflatur] contra superbos Gal. 5.d. Non efficiamur inanis glorie cupidi Sap. 1.a. Scientia inflat, caritas autem edificat. Item :   [Non inflatur] prosperitate temporali vel spirituali Eccl. 1.c. Si vixerit homo multis annis, et in his omnibus letus fuerit, meminisse debet, etc. Prv. 27.a. Ne glorieris in crastinum.
marg.| {g} Non est ambitiosa] id est non appetit excellentiam super alios, contra ambitiosos et contra Prelatos, qui ducunt pompam equorum, et sociorum. Act. 25.f. Cum venisset Agrippa et Berenice cum multa ambitione. In veteri lege sepe legitur Dominus exercituum : nunc vero frequenter videtur Episcopus exercituum. Tamen in lege prohibetur Regi pompa equorum. Dt. 7.d. Cum fuerit Rex constitutus, non multiplicabit sibi equos ne reducat populum in Egyptum, equorum multitudine sublevatus.
marg.| {h} Non querit] etc. sed que aliorum, contra avaros Sup. 10.e. Nemo quod suum est, querat ; sed quod alterius. Et infr. g. Non querens quod mihi utile est, etc. Phil. 2.a. Non que sua sunt singuli considerantes, etc. Contra illud ibidem, Omnes que sua sunt, querunt. Lc. 6.e. Que tua sunt, non repetas. Interlin. Domum vel agrum ; et generaliter quamcumque pecuniam. Gilbertus, Qui sua non querit quomodo poterit aliena decerpere ? Quid tu invide alienum vis bonum corrumpere ? Numquid tibi adiicies quod ab alieno decerpis ? Ita forsitan si esset pecunia corporalis. Quid enim rapacitatem non putas si pecunie parcis, famam decerpis ? Gravis rapacitas. Si non corrumpis, silentio tamen sepelis. Item beatus Bernardus Quidam tante sunt caritatis, ut ante loqui quam audire parati sint ; et prompti docere quod non didicerunt, et aliis preesse gestientes, qui seipsos regere nesciunt. Ego nullum gradum pietatis preponendum existimo illi de quo Sap. ait Miserere anime tue placens Deo : Sir. 30.d. Quod si non habeo nisi parum olei quo ungar, putas tibi debeo dare et remanere inanis ? Servo illud mihi, et omnino iuxta iussionem prophete non profero. 4Rg. 4.a. Sed inquit, caritas non querit que sua sunt : quamobrem non querit ? Quia nihil ei deficit : non querit quod habet caritas.
marg.| {i} Que sua sunt] id est proprie saluti necessaria numquam non habet.
marg.| {k} Non irritatur] id est provocatur ad iram, contra iracundos. {7. 110rb} Eccl. 7.b. Ira in sinu stulti requiescet. Iacob. 1.c. Ira viri iustitiam Dei non operatur. Eph. 4.f. Solutio : non occidat super iracundiam vestram.   [Non irritatur] Contra. Deus caritas est. 1Io. 4.c. Et Deus irritatur. Ez. 20.b. Irritaverunt me, et noluerunt me audire.
marg.| Item irritat Ez. 32.b. Irritabo cor populorum multorum. Solutio : irritatur Deus, id est ad iracundiam provocatur Deus, non ad iram. [Irritatur] id est punit et vindicat ; sed non irascitur ; nec commovetur ; sed commovet ad iram.
marg.| {l} Non cogitat] est hoc contra astutos, Scit enim quod dicitur Is. 1.e. Auferte malum cogitationum, etc. Sap. 1.a. Spiritus sanctus discipline effugiet fictum, etc. Ier. 4.a. Lava a malitia cor tuum.
marg.| {m} Non gaudet super iniquitate] contra malevolos, sed condolet iniurie proximi pro peccato. Prv. 24.b. Cum ceciderit inimicus, etc. Iob. 31.c. Si gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat, etc. Prv. 18.a. Qui in ruina letatur alterius, non erit impunitus.
marg.| {n} Congaudet autem] Commendat eam a connexione, propter quam qui eam habet, habet omnes ; quia omne bonum secum continet.
marg.| {o} Veritati] id est omni operi bono. 2Io. a. Gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, et hoc est contra mendaces.
marg.| {p} Omnia] Commendat eam a fortitudine, quia facit nos fortes contra quatuor, contra que sumus imbecilles : Ut contra adversantia in actu, et ipsa omnia suffert : Contra adversantia diu et ipsa omnia sustinet : Contra excedentia, et ipsa omnia credit, ad quod imbecillis est intellectus noster sine caritate : Contra expectationem promissorum quantumcumque sit remota, et ipsa omnia sperat. Vel ut magis secundum Glossa exponamus. Facit nos fortes contra adversantia, contra excedentia, contra expectationem promissorum, quorum quedam propinqua, quedam remota, et sic redde singula singulis verbis littere : vel secundum ordinem Glossa Hec arma sunt quibus miles, etc.
marg.| {p} Omnia suffert] Contra immisericordes in actu per veritatem ; aliud est pati, aliud sustinere, aliud supportare, sive sufferre.
marg.| {q} Omnia credit] que veritas suadet.
marg.| {r} Omnia] Contra incredulos.
marg.| {s} Sperat] que veritas promittit.
marg.| {t} Omnia sustinet] Contra desperantes infirmos, id est expectat. Eccles. 2.a. Coniungere Deo et sustine, ut crescat in novissimo vita tua.
marg.| {7. 110va} Δ {a} Caritas numquam ex] Hic commendat eam a veritate essentie sue.   [Numquam excidet] neque in hoc seculo neque in futuro.
marg.| {b} Sive prophetie] futurorum, etc.
marg.| {c} Ex parte enim] Ostendit quod evacuabitur prophetia, donum linguarum, et scientia, et similiter fides et spes, quia aliquid habent vanitatis et imperfectionis. Et hoc est cum dicit   [Sive lingue] etc. Et ita erit.
marg.| {d} Enim] id est quia.
marg.| {e} Ex parte] etc. id est imperfecte. Cuius sunt due cause. Una est imperfectio nostri intellectus, qui modo est ad spiritualia quasi oculus noctue ad solem, propter quem multa nobis apparent in rebus spiritualibus, que non sunt in eis ; sicut oculus lippus videt quasi circulum circa candelam, cum ibi non sit, sed est quidam humor in ipso oculo. Eccles. 12.a. Antequam tenebrescant Sol, et Luna, et Stelle, etc. loquitur de senibus. Alia causa est, quia quod videt intellectus noster, non valet videre in lumine, sed in tenebris.
marg.| Omnis enim creatura in se est tenebra. Is. 60.a. Tenebre operient terram ; et ideo cum videt Deum in creatura, imperfecte cognoscit eum : sed videbit omnia in veritate sua, et tunc perfecte cognoscet Deum in Deo, et omnia alia in eo. Sed modo ut dicitur Rm. 8.d. Omnis creatura vanitati subiecta est. Ier. 4.f. Aspexi terram, et ecce {7. 111ra} Δ vacua erat, etc.
marg.| {a} Cum essem parvulus] Probat per exemplum, quod imperfectio, que modo est in predictis, evacuabitur adveniente perfectione. Sicut enim cognitio parvuli imperfecta est in comparatione eiusdem in statu viri, et evacuatur tunc : similiter est de nostra cognitione, que modo est quasi parvuli. Gal. 4.a. Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, ita et nos, etc.
marg.| {b} Quando autem factus sum vir] id est perfecte etatis.
marg.| {c} Evacuavi] postposui ; similiter et nos.
marg.| {d} Videmus nunc] etc. id est per imaginem obscuram.
marg.| {f} In enigmate] id est per obscuram allegoriam.
marg.| {g} Tunc autem] quasi. Tunc quasi viri cognoscemus eum. Et tangit illa duo propter que ex parte cognoscimus.
marg.| {e} Per speculum] idest, per imaginem obscuram. Et hoc
marg.| {f} In enigmate] id est non clare, sed obscure : quasi, per hoc speculum cognoscimus Deum obscure. Nec mirum, quia hoc speculum est obscura similitudo. Unde Ps. 17. Posuit tenebras latibulum suum.
marg.| {h} Facie ad faciem] id est sine omni medio.
marg.| {i} Nunc cognosco] Hec est secunda causa, quia intellectus noster obscurus est : quasi dicat Parvuli sumus in hac vita in cognitione Dei.
marg.| {k} Cognosco] non per visum, sed per auditum. Iob. ult. a. Auditu auris audivi te ; nunc autem oculus meus videt te.
marg.| {l} Ex parte] id est imperfecte.
marg.| {m} Tunc autem] id est perfecte quia tunc erit intellectus noster Deiformis. Et dicit ly   [sicut] appropriationem. Vel
marg.| {n} Sicut et cognitus] id est sicut Deus prescivit me cogniturum eum. Phil. 3.c. Sequor, si quo modo comprehendam, in quo et comprehensus sum.
marg.| {a} Caritas patiens est] etc. Mt. 10.d. Zacheo. Lc. 19.a. Sed queritur de hoc quod dicit, Bona non ex quantitate sui, sed ex caritate plus vel minus possunt. Simile super. Mc. 12.d. ubi loquitur Dominus de vidua. Ibi Glossa Non pensat Deus quantum, sed ex quanto. Sed contra ; Ecce duo qui sunt in pari caritate et unus vadit ad sanctum Iacobum, alius ultra mare : nonne maiorem dimissionem pene consequitur, quod maiores labores sustinuit, quam alius qui minores licet in equali caritate sint ? Solutio Cum dicitur, Deus non pensat quantum, sed ex quanto, ly   [quanto] non supponit pro caritate quod patet ex ipso textu Evangelii, in quo dicitur, Vidua dederat ex eo quod deerat sibi : Deus ergo non pensat ipsum quantum in se, licet penset ex quanta possessione sumitur ad dandum.
marg.| Unde ex pari caritate dat unus unum denarium, et alius quinque solidos vel etiam decem libras ; si uterque eque gravatur in dando, uterque equalem remissionem pene meretur per Eleemosynas eorum.
marg.| In Caritate dignoscuntur discipuli Christi. Io. 13.d. Deus est dilectio Io. 3.b. 1Io. 4.d. Tangit Magister opinionem suam. Habitu patientie [sustinere enim non est virtus sed habitus] per quam libenter sustinet homo tribulationes et excitatur a caritate. Non repetit. Lc. 7.f. Sicut Noe Gn. 7.d. Sapient. 10.a.1Pt. 1. Abraham apparet qui, etc. Gn. 15.b. Rm. 5.a. Deo tantum credit. Sir. 19.a. Qui cito credit, levis est corde.
marg.| Patienter expectat Iacob. 5.b. Patientes estote fratres. Ecce agricola, etc. Hec sunt arma 2Cor. 10.b. Hi sunt Λ quindecim gradus in templo. Ez. 40.d. In porticu exteriori septem, in interiori octo. Et bene competunt hi gradus caritati, quia via est. Hec sunt etiam cantica quindecim graduum Armature, Eph. 4.g. Per patientiam mala illata a proximis equanimiter, libenter, letanter, abundanter portantur ; per benignitatem bona propria proximis hilariter, festinanter, abundanter communicantur. Item patientia est arma protectionis ; benignitas est arma impugnationis. Benignitas exigit unitatem, id est caritatem. Quid enim, etc. ubi omnes eadem intelligerent ; ergo non erit ibi sermo, neque laus vocalis. Contra, super illud Ps. 150. Omnis spiritus laudet Dominum. Item Tb. 13.d. Alleluia cantabitur. Is. 51.b. Gratiarum actio et vox laudis. Solutio : Ibi erit laus vocalis, sed non erit ibi usus lingue, qui modo est : Per linguam enim modo unus alii manifestat quod habet in mente, ibi autem videbit unus mentem alterius. Quando omnia erunt presentia ; sed Christo omnia erunt presentia, quia factus erat comprehensor, omnia sciens tamquam presentia et futura ; ergo non fuit propheta. Contra Dt. 18.c. Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, etc. id est Christum. Solutio : Propheta fuit non a dono prophetie : sed ab actu, quia predixit futura. Sed quid est quod dicit, omnia erunt presentia ? Non quoad causam, sed quoad actualem cognitionem omnium que habuit a primo instanti conceptionis, sue. Ex parte enim, id est imperfecte, etc. Sed eadem ratione debet dici quod evacuabitur caritas, quia modo ex parte, id est imperfecte diligimus Deum respectu future dilectionis, sicut dicit Glossa inferius : dicit enim Caritas modo ex parte est, id est imperfecte respectu futuri status : ergo evacuabitur sicut fides et spes ; et iterum ex parte dici debet. Solutio : Quedam virtutes ex propria natura imperfectionem habent : ut fides ex propria natura sua habet quod sit de eo quod non videtur ; et spes similiter quia quod videt quis quid sperat ? et ideo evacuabuntur et ex parte dicuntur. Caritas autem est tum de eo quod videt, tum de eo quod non videt, et ei accidit quod sit de eo quod non videt, quod habet a fide : et ideo licet quantum ad hoc sit evacuanda, quia tamen illud ei accidit, non debet dici evacuari, nec ex parte posita. Item si spes evacuabitur, quare non similiter timor qui est mola spei Dt. 24.b. Si sic quid ergo est quod dicitur Ps. 18. Timor Domini permanet in seculum seculi ? Solutio Timor in quantum est separationis, sic est mola : sic enim premit hominem, quia videns quod possit cadere, timet separari : hoc autem ei accidit : si enim ei revelatum esset, quod non posset cadere, iam non timeret separari, nec esset mola ; sicut nec in patria.
marg.| Ideo bene dicit quod timor evacuabitur, non quoad essentiam, sed in quantum est mola : spes autem mola est, et quoad naturam ; et ideo dicitur evacuatio de spe, non de timore nec imperfectio. Item de sapientia queritur utrum evacuabitur. Videtur quod non, quia donum est Spiritus sanctus, et quia super Ex. 25.c. ubi loquitur de candelabro, dicit Beda quod brachia eius septem, sunt septem rivuli, quibus Paradisus rigatur : ergo sunt ibi :
marg.| {7. 110vb} Sed contra dicit Gregorius super principium Iob. quod fides est sapientia ; ergo evacuabitur sicut et fides, et maxime secundum illos, qui dicunt quod sapientia idem est in natura quod fides.
marg.| Solutio Sustinendo istos dicendum quod sapientia evacuabitur secundum naturam, non quantum ad accidens : imo quantum ad ipsum perficietur. Sed nobis videtur quod non est idem fides quod sapientia : imo fides est in medio practici intellectus et speculantis ; sapientia autem est in speculativo intellectu, vel etiam supra. Item videtur, quod fides non evacuabitur : quia visio per medium et illa que fit sine medio eiusdem sunt speciei ; ut quando forte per speculum video, et quando sine speculo per propriam speciem et colorem : ergo cognitio fidei que modo est per speculum, eiusdem speciei est cum illa, que erit per speciem sine omni medio : non ergo debet dici evacuari. Solvitur per interemptionem : quia visio per medium, id est per speculum, et illa que sine medio est, diversarum sunt specierum ; tamen videre speculum et videre rem, eiusdem sunt speciei. Quod autem videre per speculum et videre in speculo materiali etiam sint diversarum specierum, patet : quia videre per speculum est anime rationalis : unde nullum brutum videt per speculum etiam simia, quia imaginem que ei apparet in speculo, ut rem apprehendit ; unde quando videt in speculo, non cogitat de se, sed tantum de illa imagine, credens illam esse simiam, unde illam deosculatur et amplectitur : sed homo ab imagine sua quam videt in speculo, reflectitur ad se, et sic de se cogitat, et hoc modo dicitur se videre in speculo, quia per illam imaginem de se et forma sua cogitat.
marg.| Item dicit quod scientia destruetur : de qua scientia intelligitur hoc. Si de scientia acquisita, ergo simplex vetula tantum sciet, quantum optimus clericus ; si parem caritatem habeat. Item Angeli duplicem habent cognitionem de rebus, sicut dicit Augustinus super principium Gn. matutinam et vespertinam, in Verbo et in proprio genere. Et dicit Dominus in Evangelio, quod similes erimus Angelis ; ergo et nos utramque habebimus : ergo scientia quam habemus modo de rebus in proprio genere remanebit. Si intelligitur de scientia, que est tunc donum, sicut dicitur, Is. 11.a. Ipse in totum eque comprehensor et cognitor Dei erit, non modo : ergo nec in aliis evacuabitur donum scientie. Sed iterum queritur, si non evacuabitur scientia secundum substantiam suam, sed quoad actum suum, videtur quod debeat dici quod caritas evacuabitur ; vel e converso, sicut nec scientia. Solutio. De utraque potest intelligi quod neutra scientia evacuabitur quoad substantiam suam sed quoad actum. Per modum enim scientie modo cavemus pericula et definimus facienda ; neutrum horum ibi erit, utrumque tamen facere sciemus. Similiter scientia acquisita erit ibi ; sed evacuabitur quantum ad hoc quod intellectus noster rei cognitionem non habebit per rei speciem, sed rem per rei presentiam cognoscet : fiet enim intellectus quasi sensus.
marg.| Unde talis erit differentia inter scientiam istam quam modo habemus, et illam, qualis est inter visum et gustum. Non id quod verum est, sed quod vanum est, hoc enim verum non opponitur falso, sed vano, quia cum virtus certior sit omni arte in qua non est falsitas, in virtute similiter ; unde non evacuabitur falsitas virtutis, quia nulla est, sed vanitas ; et ita virtus non secundum essentiam, sed quantum ad hoc quod modo est per rei similitudinem, quod accidit. Omne quod ex parte est, destruetur vel ex toto, ut fides et spes : ergo fides destruetur ex toto ; ergo non remanebit in genere, ergo evacuabitur etiam in quantum est cognitio.
marg.| Item fides destruetur ex toto : sed dicitur Hbr. 11.a. Fides est substantia rerum sperandarum, etc. ergo fides est fundamentum edificii spiritualis et destruetur, ergo totum edificium virtutum destruetur in patria. Solutio : Fides remanebit in genere in quantum est cognitio, et mutabitur ipsa cognitio, et meliorabitur ; et non oportet quod destruetur edificium spirituale, licet fides destruatur, quia melius fundamentum loco ipsius ponetur ; sicut si domus fundata est super ligna, et ipsis amotis supponantur lapides, qui firmiores sunt, non propter hoc ruet edificium, fidei succedit spes, id est res vera quam videbimus que nobis erit spes, quia ipsa nobis se ostendit ; Et spei succedit beatitudo : ergo succedit aliquid spei, ergo dos aliqua.
marg.| Solutio : Spei non succedet, nisi quod speratur, quod est videre, diligere et habere. Quod ergo dicitur, nihil succedet spei, id est nullus habitus qui sit scilicet speciale premium vis irascibilis, sed tantum illud quod succedet fidei et caritati.
marg.| Dicendum quod non sequitur, cuius causa est, quia irascibilis proprie est ad amovenda impedimenta boni, ibi autem nullum erit impedimentum : et ideo non oportet quod perficiatur ad removendum impedimenta, et ideo non Λ remunerabitur quoad hoc ; sed fide, et caritate : tamen in quibusdam virtutibus remunerabitur, que complebuntur sicut est fortitudo, que perficietur : sed non perficietur in dote spirituali : quia dos est illud quo immediate delectamur in Domino : nisi prout spes cadit in fide, et caritate.
marg.| Sed modus imperfectionis tolletur, id est imperfectio modi. Item videtur secundum hoc, quod caritas destruenda sit omnino : quia eius modus substantialior est illo, qui determinatur in illo precepto, Diliges proximum tuum sicut teipsum, id est ad id, quod teipsum : sed sic non diligemus damnatos, ergo modus iste evacuabitur, et est substantialis caritati : ergo caritas simpliciter destruetur. Preterea tunc diligemus in eo in quo, et iste modus alius est ab eo modo diligendi, quo diligimus ad id, quod nos : videtur ergo, quod ille non sit ibi : Solutio Revera essentialis modus caritatis diligendi attenditur penes illud, quod determinatur in hoc precepto, Diliges proximum tuum, etc. Et modo teneor diligere omnem proximum ad id ad quod meipsum, de cuius damnatione non sum certus : tunc autem quando certus ero de damnatione multorum, non teneor illos diligere ad id, ad quod meipsum ; nec etiam modo tenerer, si certus essem de aliquibus. Ad id quod dico, Diligo istum sicut me sic notatur desiderium, quod est in dilectione : cum autem, Diligo istum in eo in quo me, sic notatur fruitio. Utrumque autem ibi erit et fruitio et desiderium : unde illud, fruuntur nec fastidiunt, quo frui magis sitiunt. Videbimus eum, sicut est. 1Io. 3.a. id est in propria substantia, et per propriam substantiam.
marg.| Videmus per speculum, id est per imaginem, etc. sed Nonne in futuro creaturas ipsas videbimus ? constat, quod sic : quia tunc magis relucebit in eis vestigium Creatoris ; ergo per illud videbimus Deum. Item imago Dei, memoria et intellectus et amor : ex memoria, et intellectu est amor, sicut ex patre filius, et ex utroque Spiritus sanctus. Cum ergo modo sic sit imago Trinitatis, et tunc Beati in Deo, quia illa tria sunt imago Trinitatis ; ergo dicit, cognoscam Deum per imaginem, sicut et modo.
marg.| Preterea, qui quereret modo a Beato Petro, Memoria tua, et intellectus, et amor suntne imago Trinitatis ? Constat quod diceret, ita : ergo ipse modo cognoscit Trinitatem per illorum trium imaginem.
marg.| Solutio. Tripliciter est considerare imaginem : ut rem, ut imitationem sive similitudinem, et ut viam mediam. Ut rem consideravit Narcissus imaginem suam, qui amore illius stupefactus interiit.
marg.| Ut imago sive similitudo consideratur, quando dico, Optime facta fuit hec imago, quando valde assimilatur ei ad cuius similitudinem facta est : sic consideratur utrumque et imago, et res.
marg.| Videtur autem quandoque res per imaginem ut viam, et medium : sicut per imaginem rei, que est in oculo, de qua Λ nunc cogito, video rem cuius est imago : sic modo videmus Deum per imaginem, ut que ad Deum est tantum via, et medium. Iste autem modus ibi substantiam non preterit : quia tunc erit magis propinqua lux eterna intellectui, quam res aliqua, vel imago eius.
marg.| Nota quod speculum dicitur hic ipsa res, enigma, vestigium Trinitatis. Tunc autem facie ad faciem. Videretur etiam quod modo : sicut Iacob Gn. 32.g. qui dixit, Vidi Dominum facie ad faciem. Similiter Ex. 33.b. Loquebatur Moysi facie ad faciem.
marg.| Solutio : Iacob vidit Dominum facie, supple ductus ad faciem. In Iacobo enim fuit duplex cognitio : una qua cognoscebat Angelum : alia qua per Angeli cognitionem progrediebatur ad cognitionem Dei. Sic et in Moyse : sed in patria erit cognitio Dei facie ad faciem, id est sine medio. Quibus scientia et Scripture expositio. Unde scientia dicit, sic te habebis erga proximum : fides autem determinat quasi principium, quare sic se debet habere. Et similiter secundum regulas spei, et caritatis. His discedentibus : ergo fides, et spes evacuabuntur. Contra : Rm. 5.a. Iustitia enim Dei revelatur in eo ex fide in fidem. Glossa Ex fide presenti in fidem futuram : ergo in futuro erit fides. Solutio : In fidem, id est in cognitionem.
Numérotation du verset 1Cor. 13,11 
moraliter
marg.| {a} Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus] Quia ergo omnes excelsa Dei quasi balbutiendo resonant, signum est quod parvuli sunt, sed in patria non sic : quia Is. 32.a. Lingua balborum velociter loquetur, et plane. Item modo loquimur ut parvuli de minimis, sed tunc de maximis. Is. 32.b. Princeps ea que digna sunt Principe cogitabit : et cogitationem sequitur loquela. Item multa scit puer, que exprimere non potest, sic multi de Deo. Unde Ier. 1.b. A, a, a, Domine Deus nescio loqui, quia puer sum ego. Moyses Ex. 4.c. dicit, Impeditioris et tardioris lingue factus sum. Cuius causam ponit Iosephus dicens, quia cum puer Moyses allatus fuisset coram Pharaone, vidit elegantiam pueri, et pulchritudinem, ideo posuit diadema suum super caput eius, puer autem videns imaginem idoli in corona proiecit eam ad pedes suos, et calcavit, et dixerunt magi Pharaonis, quod signum erat, quod per illum puerum destruendum esset regnum Egypti : alii autem volentes eripere puerum, dixerunt, quod fecerat ex pueritia, et fecerunt afferri carbonem unum quem posuit puer in ore suo, et sic linguam suam combussit : per hoc significatur amor carnalis, et cupiditas rerum temporalium. Igitur illi de Deo suaviter loqui noverunt, qui eum totis visceribus amare didicerunt. Item puer loquitur sine premeditatione, inepta et fatua, sic multi. Is. 32.b. Fatuus fatua loquitur.
marg.| {b} Quando factus sum] etc. Unum est improvidentia futurorum. Dt. 32.d. Utinam saperent et intelligerent, ac novissima providerent. Gn. 30.d. Iustum est, ut aliquando provideam domui mee. Secundum est inconstantia propositi. Sir. 27.b. Homo sanctus in sapientia manet, sicut sol : nam stultus ut luna mutatur. Tertium est contrarietas voluntatum. Prv. 15.b. Cor stultorum dissimile erit. Item puerorum est ludere. Iob. 21.b. Infantes eorum exultant lusibus. Item non querunt nisi comedere, et bibere, ut dicitur Sap. 2.b. Fruamur bonis que sunt ; utamur creatura tamquam in iuventute celeriter. Item minima maxima reputant, et maxima minima, aut nulla, propter quod talibus, ut pueris loquitur Ps. 4. Ut qui diligitis vanitatem. Magis etiam diligit puer imaginem pueri, quam puerum vivum. Dominus autem volentibus esse parvulis dicit Mt. 6.d. Primum querite regnum Dei, etc. Sed Gn. 25.d. Esau puer dedit ius Primogeniture pro lenticula rufa, id est ius hereditatis eterne pro his transitoriis. Item plus dolet puer de amissione pomi, quam totius hereditatis sic multi plus dolent de amissione iucunditatis temporalis, quam eterne hereditatis. Prv. 1.e. Usquequo parvuli diligitis infantiam, et stulti, etc. Item beneficii est immemor. {7. 111rb} Sed Sir. 29.c. Gratiam fideiussoris ne obliviscaris. Gn. 40.d. Pincerna succedentibus prosperis oblitus est interpretis sui, qui dixit ei, quomodo exiret de carcere inferni.
marg.| Item puer de facili recedit ab amico. Eccles. 9.c. Non derelinquas amicum antiquum : novus enim non erit similis illi. Seneca. In amico antiquo minor est reverentia, et maior affectus : in novo e converso. Item de facili irascitur. Contra quod Iacob. 1.c. Sit omnis homo, etc. et tardus ad iram.
marg.| Item visa de facili concupiscit. In persona talium dicitur Lam. 3.f. Oculus meus depredatus est animam meam in cunctis filiabus Ierusalem, oculi eorum quasi accipitres Diaboli.
marg.| Item vanis, et ludicris intendit. Sed Eccles. 9.a. Noli circunspicere in vicis civitatis, nec aberraveris in plateis illius. Item cum parvulis libenter loquitur, et consilium accipit ab eis. Sed propter hoc amisit Roboam maiorem partem regni sui : 3Rg. 12.b. Parvuli sunt isti seculares. Ita ergo iustum est, ut que sunt parvuli, evacuemus cum Apostolo tamquam viri facti : et hoc fit per contraria. Debemus autem in hac vita esse parvuli malitia, sicut monet Apostolus Infr. 14.d. Vel parvuli, id est humiles, ut in futuro simus viri Mt. 18.a. Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum celorum. Sed quamdiu ? Donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis filii Dei in virum perfectum. Eph. 4.c. Et 1Io. 3.a. Nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus.
marg.| {d} Videmus nunc per speculum] Triplex est speculum. Unum clarissimum dicitur, ut Sap. 6.d. Candor est lucis eterne, et speculum sine macula : aptatum ligno crucis, et extensum, ut in eo sordes peccatorum nostrorum possimus inspicere ; hoc enim exigit peccatorum nostrorum enormitas.
marg.| {7. 111va} * In paupertate eius possumus videre divitiarum superfluitatem ; in amaritudine, deliciarum. Hoc speculum a Iudeis fuit consputum, ut in eo clarius videremus nosmetipsos. Item est speculum Scripture : de quo Iac. 1.d. Si quis auditor est verbi ; et non factor, etc. nativitatis sue in speculo. Tertium speculum est creature, cuius mutatio nostram mutationem, et corruptibilitatem, et mortem designat. Ex. 38.a. Mare eneum circumdatum fuit speculis mulierum, id est creaturis : que fragilibus concesse sunt, ut secundum quod creature attestantur nobis nostram corruptionem et mortis propinquitatem, lavemus nos in mari eneo, id est in confessione procedente ex cordis amaritudine. Vel quantum ad litteram, nomine speculi potest intelligi imago Dei, que est in ratione ; per enigmata, obscura rerum similitudo.
marg.| {a} Nunc autem manent fides, spes, caritas] per quas devenitur ad illam perfectam cognitionem.
marg.| {b} Maior autem his est caritas] quia non excidet, et quia nihil vanitatis habet de essentia sua.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Cor. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=61&chapitre=61_13)

Notes :