Hugo de Sancto Caro

Capitulum 7

Numérotation du verset 1Cor. 7,1 

De quibus autem
scripsistis mihi1 :
1 mihi] om. Weber
bonum est homini mulierem non tangere,
Numérotation du verset 1Cor. 7,2 

propter fornicationes
autem unusquisque suam uxorem habeat,
et unaqueque suum habeat virum2
2 habeat virum] inv. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 7,3 

Uxori igitur3 vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro.
3 igitur] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 7,4 

Mulier sui corporis potestatem
non habet sed vir. Similiter autem
et vir sui corporis potestatem
non habet sed mulier.
Numérotation du verset 1Cor. 7,5 

Nolite fraudare invicem,
nisi forte ex consensu ad tempus,
ut vacetis orationi
et iterum revertimini in idipsum,
ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
Numérotation du verset 1Cor. 7,6 

Hoc
autem secundum indulgentiam dico4,
4dico] post autem Weber
non secundum imperium.
Numérotation du verset 1Cor. 7,7 

Volo autem
omnes vos5 homines esse
5 vos] om. Weber
sicut meipsum, sed enim6
6 enim] om. Weber
unusquisque
proprium
habet donum a7 Deo :
7 a] ex Weber
alius quidem sic,
alius vero sic.
Numérotation du verset 1Cor. 7,8 

Dico autem
non nuptis, et viduis, bonum est illis si sic
permaneant8 sicut et ego.
8 permaneant] maneant Weber
Numérotation du verset 1Cor. 7,9 

Quod si se non9 continent nubant.
9 se non] inv. Weber
Melius est enim nubere quam uri.
Numérotation du verset 1Cor. 7,10 

His autem qui matrimonio iuncti sunt precipio non ego,
sed Dominus,
uxorem a viro non discedere,
Numérotation du verset 1Cor. 7,11 

quod si discesserit
manere innuptam,
aut viro suo reconciliari,
et vir uxorem non10 dimittat.
10 non] ne Weber
Numérotation du verset 1Cor. 7,12 

Nam ceteris ego dico
non Dominus.
Si quis frater
uxorem habet infidelem,
et hec consentit habitare cum illo non dimittat illam.
Numérotation du verset 1Cor. 7,13 

Et si qua mulier fidelis11
11 fidelis] om. Weber
habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum.
Numérotation du verset 1Cor. 7,14 

Sanctificatus est
enim vir infidelis per mulierem fidelem12, et sanctificata est
12 per mulierem fidelem] in muliere fideli Weber
mulier infidelis per virum fidelem,
alioquin
filii vestri
immundi essent,
nunc autem
mundi13
13 mundi] sancti Weber
sunt.
Numérotation du verset 1Cor. 7,15 

Quod si infidelis
discedit
discedat,
non14 enim servituti
14 non] + est Weber
subiectus frater vel15 soror in eiusmodi.
15 vel] aut Weber
In pace
autem vocavit vos16 Deus.
16 vos] nos Weber
Numérotation du verset 1Cor. 7,16 

Unde enim scis, mulier,
si virum salvum facies ?
Aut unde scis, vir,
si mulierem
salvam facies ?
Numérotation du verset 1Cor. 7,17 

Nisi unicuique sicut Deus divisit17
17 Deus divisit] divisit Dominus Weber
et virum quemque18 sicut vocavit Deus,
18 et....quemque] unumquemque Weber
ita ambulet
et sicut ubique19
19 sicut ubique] sic Weber
in omnibus Ecclesiis doceo.
Numérotation du verset 1Cor. 7,18 

Circumcisus aliquis vocatus est ?
Non adducat
preputium.
In preputio aliquis vocatus est ? Non circumcidatur.
Numérotation du verset 1Cor. 7,19 

Circumcisio nihil est et preputium nihil est,
sed observatio mandatorum Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 7,20 

Unusquisque in qua
vocatione vocatus est,
in ea permaneat.
Numérotation du verset 1Cor. 7,21 

Servus vocatus es ?
Non sit tibi cure, sed et si potes liber fieri, magis utere.
Numérotation du verset 1Cor. 7,22 

Qui enim
in Domino vocatus est servus,
libertus est Domini,
similiter qui liber vocatus est,
servus est Christi.
Numérotation du verset 1Cor. 7,23 

Pretio empti estis,
nolite fieri servi hominum.
Numérotation du verset 1Cor. 7,24 

Unusquisque ergo20
20 ergo] om. Weber
in quo vocatus est, fratres,
in hoc
permaneat21 apud Deum.
21 permaneat] maneat Weber
Numérotation du verset 1Cor. 7,25 

De virginibus autem
preceptum Domini non habeo,
consilium
autem do,
tamquam misericordiam
consecutus a Domino,
ut sim fidelis.
Numérotation du verset 1Cor. 7,26 

Existimo ergo bonum hoc22 esse
22 bonum hoc] inv. Weber
propter instantem necessitatem,
quoniam bonum est homini sic esse.
Numérotation du verset 1Cor. 7,27 

Alligatus es uxori ? Noli querere solutionem.
Solutus es ab uxore ? Noli querere uxorem.
Numérotation du verset 1Cor. 7,28 

Si autem
acceperis uxorem non peccasti, et si
nupserit virgo non peccavit,
tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi
ego autem vobis parco.
Numérotation du verset 1Cor. 7,29 

Hoc itaque dico, fratres :
tempus breve est,
reliquum est,
ut et23 qui habent uxores tamquam non habentes sint,
23 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 7,30 

et qui gaudent
tamquam non gaudentes,
et qui flent
tamquam non flentes24, et qui emunt
24 et qui flent....flentes] ante et qui gaudent tamquam non gaudent Weber
tamquam non possidentes,
Numérotation du verset 1Cor. 7,31 

et qui utuntur hoc mundo
tamquam non utantur.
Preterit enim
figura huius mundi.
Numérotation du verset 1Cor. 7,32 

Volo autem
vos sine sollicitudine esse.
Qui sine uxore est, sollicitus est
que Domini sunt, quomodo placeat Deo.
Numérotation du verset 1Cor. 7,33 

Qui autem cum uxore est, sollicitus est que sunt mundi,
quomodo
placeat uxori, et divisus est.
Numérotation du verset 1Cor. 7,34 

Mulier25 innupta et virgo,
25 mulier] et praem. Weber
cogitat que Domini sunt,
ut sit sancta et corpore
et spiritu.
Que autem nupta est, cogitat que sunt mundi, quomodo placeat viro.
Numérotation du verset 1Cor. 7,35 

Porro hoc
ad utilitatem vestram
dico : non ut laqueum
vobis iniiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem prebeat sine impedimento
Domino26
26 Domino] Dominum Weber
obsecrandi27
27 obsecrandi] observandi Weber
Numérotation du verset 1Cor. 7,36 

Si quis autem
turpem se videri existimat
super
virgine sua, quod sit superadulta,
et ita oportet fieri,
quod
vult faciat,
non peccat
si28 nubat.
28 si] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 7,37 

Nam qui statuit in corde suo
firmus,
non habens necessitatem,
potestatem autem habens29 sue voluntatis,
29 habens] habent Weber
et
hoc iudicavit in corde suo,
servare virginem suam,
bene facit.
Numérotation du verset 1Cor. 7,38 

Igitur
et qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit,
et qui non iungit, melius facit.
Numérotation du verset 1Cor. 7,39 

Mulier alligata est
legi30
30 legi] om. Weber
quanto tempore vivit vir eius31,
31 vivit-vir eius] inv. Weber
quod si dormierit vir eius
liberata est,
cui vult nubat tantum in Domino.
Numérotation du verset 1Cor. 7,40 

Beatior autem erit si sic permanserit
secundum meum consilium, puto autem
quod et ego
Spiritum Dei habeam32
32 habeam] habeo Weber

Capitulum 7

Numérotation du verset 1Cor. 7,1 
marg.| {7.88rb} De quibus autem scripsistis] In superiori capitulo reprobavita Apostolus sub fornicationeb fornicationem et adulterium et incestum : in isto veroc commendat castitatem et matrimonium, quia per ipsa motus libidinis ligatur : ponens remedium contra dissensionem que fit ex illicito coitu ; illud est matrimonium, et virginitas : et primo de matrimonio. Et dividitur hoc capitulum in septem partes. In prima agit de causa matrimonii, et mutua debiti servitute. In secunda agit de collatione matrimonii ad continentiam virginalem, et vidualem, ibi   [Volo autem omnes] In tertia autem agit de indissolubilitate matrimonii, ibi   [His autem qui matrimonio iuncti sunt] In quarta agit de dispari cultu, ibi   [Si quis frater uxorem habet infidelem] In quinta agit de statu vocationis sue non mutando, ibi   [Unumquemque sicut Deus vocavit, ita ambulet] In sexta hortatur virgines ad castitatem per duas rationes, quia tempus breve est, et quia cure matrimonii sunt onerose, ibi   [De virginibus] In septima determinat de secundis nuptiis, ibi   [Mulier alligata est legi] etc. Dicit ergo :
a reprobavit] vocavit P15604
b sub fornicatione] sicut fornicationem P15604
c vero] om. P15604
marg.| {f} De quibus] Nota quod ad ipsos venerant quidam Pseudo multa falsa eis predicantes, inter quos erant quidam facientes se multum religiosos, in tantum quod dicebant nullum posse salvari in matrimonio.
marg.| Ex hoc autem erant turbati multi de Corinthiis, propter quod scripserant hoc Apostolo. Continua sic : Dico quod servetis corpora vestra ab immunditia fornicationis, et potestis habere remedium, quia potestis ducere uxores, et ideo de his de quibus scripsistis mihi, ita respondeo.
marg.| {g} Bonum est homini { 88va } Δ   mulierem non tangere] ut etiam non ducat aliquam uxorem.
marg.| {b} Autem] sed tamen.
Numérotation du verset 1Cor. 7,1 
moraliter
marg.| {g} Bonum est homini mulierem non tangere] Prelati quasi sponsi sunt Ecclesiarum. Dicit ergo : Bonum est* non habere uxorem Ecclesiam alicui, sed simpliciter melius est habere curam Ecclesie quam in carnali matrimonio.
Numérotation du verset 1Cor. 7,1 
expositio Glossae
marg.| {e} De quibus autem] etc. Pretermissis ceteris. Multa enim alia audierant a Pseudo, que quia eis placebant. Apostolo non mandaverunt, sed istud quod eis displicebat. Tractans secundum consilium, ibi   [De virginibus autem preceptum Domini non habeo consilium autem do] Secundum indulgentiam ibi :   [Hoc autem dico secundum indulgentiam] Secundum preceptum, ibi   [Uxori vir debitum reddat] Matrimonium est materialis coniunctio maris et femine. Sic excluduntur promiscui sexus : tamen quidam tales habent utrumque membrum, ita quod possunt agere ut vir, similiter ut mulier : si talis vult contrahere, oportet ut sibi assumat usum alterius tantum inter legitimas personas. Individualem vite consuetudinem retinens.
marg.| Alibi sic definitur. Matrimonium est maris, et femine coniunctio, et consortium communis vite, divini et humani iuris coniunctio. Dicitur autem matrimonium quasi matris munium, id est. Matris officium causa munii, munium est consensus. Finales cause principales sunt due nempe vitatio fornicationis, susceptio sobolis. Secundarie sunt multe, scilicet reformatio pacis, personarum coniunctio, pulchritudo mulieris nobilitas generis, divitie temporales. He descriptiones matrimonium fidelium quod est ratum, consummant. Hoc autem dico in Christo et Ecclesia. Eph. 5.g.
marg.| Sed obiicitur. Si est sacramentum, ergo efficit quod figurat, ergo efficit coniunctionem Christi et Ecclesie, quod falsum est, imo solus Deus.
marg.| Solutio Hoc quod dicitur. Sacramentorum efficit quod figurat, intelligitur tantum de sacramentis institutis in Evangelio, hoc autem institutum est ante legem. Alii autem dicunt quod, et istud efficit quod figurat, scilicet remissionem peccati, non peccati quod est, sed quod esset si alias fieret coitus. Nuptiis interfuit Io. 2.a. Inter primos parentes. Sed si verum esset quod dicit hereticus quod matrimonium non est res bona, ergo male fecisset Deus. Instituit. Sed queritur, quando. Si dicatur quando dixit, Crescite et multiplicamini. Contra. Idem dixit de animalibus : sed si per hec verba. Hoc nunc os ex ossibus meis, etc. Sed Adam dixit hec verba non Deus, ergo si per hec verba matrimonium est institutum, Adam instituit et non Deus. Solutio : Matrimonium est institutum per hec verba de Domino. Hoc nunc os ex ossibus meis, quia Adam protulit ea instinctu Spiritus sancti. Notandum quod matrimonium dicitur quasi matris munium, quia propter hoc fit matrimonium ut vir, et mulier uniatur ad procreandumΛ prolem.
marg.| Alii dicunt aliter, quod matrimonium dicitur a matre, quia mater se totam exhibet in procreanda prole : quia fit in conceptione pregnans ; in pariendo dolorosa, in educando laboriosa. Virgo non peccat si nubat, infr. eodem e. Si dicit hereticus quod ante veritatem Evangelii non fuit peccatum, sed modo est, sed in Mt. precipit Deus. Quod Deus coniunxit, homo non separet : ergo precipit quod maneant in peccato, quod falsum est. Matrimonii sufficiens causa est consensus, etc. per verba de presenti expressus, vel per aliud quod obtineat vim verborum. Per litteras in quibus exprimitur mutuus consensus, contingit fieri matrimonium inter absentes, et per nutus, quia nutu contrahi potest.
marg.| Sed obiicitur. Si consensus est causa efficiens matrimonii, cum cessante causa cesset effectus, si alter dissentiat etiam post carnalem copulam, solvitur matrimonium. Item sic quod consensit in istam tantum causa libidinis, constat quod talis consensus malus est, ergo mala causa matrimonii, ergo matrimonium quod est inter eos, malum est, et si matrimonium est bonum, ergo malum est factum bonum, quod est contra Dionysium. Item Mt. 7.c. Arbor mala, etc. Et matrimonium omne est bonum, et consensus sanctus, ergo omnis consensus qui est causa matrimonii est bonus. Solutio : Ad primum. Cessante causa cessat effectus, hoc intelligitur de causa efficiente, et conservante.
marg.| Ad aliud, dicendum quod consensus matrimonii bonus est in se, nec facit matrimonium in quantum est malus, secundum leges divinas, et humanas solvit consensus, ut in matrimoniis contractis et quando sola causa libidinis. Sed Ecclesia cogit tales. Pactio coniugalis, id est consensus per verba de presenti. Imo videtur quod coitus quia si sine tali pactione vel causa intervenit coitus, matrimonium iudicatur : sed hoc non per coitum, sed in comparatione ad illum consensum. Causa est procreande prolis. Videtur ergo quod inter iuvenem et vetulam de qua certum est quod non potest amplius concipere, non sit matrimonium. Solutio : Sufficit si non sit contrarium. Plene et legitime, etc. Qui simpliciter contrahere possunt nisi expresse prohibeatur. Contrahere potest omnis qui potest consentire, puer autem infra legitimam etatem licet dicat verba ad contrahendum apta, tamen non potest consentire. Similiter licet insanus, et furiosus dicat verba illa, non tamen contrahit, quia non potest consentire dum est in furore. Vel dispar est cultus inf. eod. Communi consensu, inf. eod. Ut non sit peccatum.
marg.| Tangit duas opiniones de cohabitatione matrimoniali : ut si causa prolis, vel si causa refrenande libidinis fiat actus coniugalis, nullo modo peccatum est. Dimitte nobis. Argumentum, quod valde veniale ponit. Bonum est homini non tangere, ergo malum est tangere. Respondeo. Hoc argumentum non tenet in oppositis secundum privationem, et habitum ; et est instantia, bonum est aliquid retinere, ergo nihil retinere malum est. Unusquisque qui vult. Non alienam, ut David. Non concubinam : aliter sumitur concubina quam in lege veteri. Concubina dicebatur uxor, ancilla vel libera. Divinis auctoritatibus, id est prohibitionibus. Hoc dicit secundum indulgentiam ; ergo est peccatum. Aliter enim non indiget indulgentia : Respondeo, est indulgentia concessionis, et hec habet se in his que non sunt inhibita nec precepta, talis indulgentia est hec, et per hoc innuitur, quod oppositum similiter licitum est scilicet non nubere : modo matrimonii talis indulgentia scilicet nec precepta nec prohibita : cum in principio mundi fuit in precepto, et indulgentia venie, talis non est hic : quia nec in bonis : sed talis de quibus neutrum est in precepto.
marg.| Quid debet omnis fidelis, ergo quicumque tangit mulierem, peccat. Solutio : Hoc verbum (debet) quandoque sonat in dignitatem ut hic, id est dignum est ut non tangat, quandoque in obligationem, sic non sumitur hic. Si quis plus de sua infirmitate solicitus, etc. Sed nonne debet quilibet plus in Domino confidere quam sibi timere. Solutio : Si quis, etc. id est si valde timet casum peccandi, maiorem habens opinionem de infirmitate sua per lapsum multiplicem quam de Domini confidentia. Unde indignum reputans non audet omnino confidere in Domino. Carnis concupiscentie non servit. Rm. 8.b. Non nisi ad propagandam prolem, intellige precipue : in lege nature, id est in opere naturali, et reddendo debito. In hoc pares quia neque, etc. post consummationem matrimonii.
marg.| Sed vitium, id est occasio peccati. Ultra generandi necessitatem, id est causa explendi voluptatem cum uxore tamen, culpa est venialis. Si vero petat causa vitande fornicationis Λ in se, vel uxore quantumcumque probabiliter, nullum peccatum est. Ut ex condicto abstineatis : Sit ergo quod vir et mulier faciant pariter condictum, quod continebunt usque ad pascha, postea contingit quod vir infra tempus illud penitebit : queritur utrum mulier teneatur ei reddere ? Videtur quod non, quia vir renuntiavit iuri suo, ergo illa non tenetur ei. Preterea votum pariter emissum ab utroque tenetur observari. Sed contra : Sit ita, quod iste pronus sit ad incontinentiam, et illa scit quod ipse incurret fornicationem, nisi reddat ei debitum, ergo ipsa tenetur ei reddere. Respondeo : Verum est. Unde sciendum quod neuter quando fecerunt condictum, debuit dicere quod non redderet, sed potuit se obligare ad hoc quod non exigeret ; quia cum neuter habeat potestatem sui corporis, neuter potuit se obligare ad non reddendum ; quod etiamsi fecisset, adhuc teneretur reddere, sed tamen peccasset in se obligando. Sed tunc queritur : Sit ita quod pariter conveniant de consensu communi et voveant intrare Religionem, facto voto alter petat debitum, debetne ei alius reddere. Videtur quod sic per eandem rationem : Sed non est verum, nec est simile : quia in hoc casu est simpliciter abrenuntiatum, ibi autem est sola ad tempus suspensio : propterea iam traducit uterque corpus suum in dominium alterius, et uterque iuri suo abrenuntiat, quod non fit in illo casu ; quia uterque dominus est corporis alterius. Et iterum revertimini in idipsum. Sed videtur quod male dicat Apostolus, quia dicitur Numerorum 28.a.1 « Hec sunt sacrificia » etc.
1 Nm. 28, 3.
marg.| { 89rb } Ibi sumit Origenes istum textum, dicens. Nolite fraudere, etc. Et post dicit, Certum est quod impeditur sacrificium indesinens in his qui matrimonio deserviunt : Sed constat quod sacrificium non impeditur nisi per peccatum mortale ; ergo reverti in idipsum est peccatum mortale. Respondeo. Ibi Origenes sacrificium indesinens appellat iugem continentiam, quod patet per hoc quod ipse postea dicit, Ille solus videtur offerre indesinens sacrificium, qui devotus est perpetue castitati : sed sunt alii devoti qui non possunt offerre hoc sacrificium perpetue castitatis, et ita in coniugali castitate est salus. Si culpa est, tamen venialis est ; potest autem esse sine omni culpa : quod non in fornicatione, imo ibi est culpa mortalis. Trahendi laqueum id est trahendi deorsum. Hoc autem secundum indulgentiam concessionis. Talis autem indulgentia non est respectu mali : vel de hoc quod frequenter dicitur veniale ; in opere tamen matrimonii dicitur respectu maioris peccati. Imo peccat qui sic agit ; intellige venialiter et ut frequenter, non ut semper. Sed permisit id est concessit. Non est laudabile, intellige quantum ad ipsum, quia ibi est peccatum ut frequentius. Hoc bonum nuptiarum non reprehendebat cum dicebat [hoc autem dico secundum indulgentiam] etc. Concubitus causam generandi, etc. Sed ponatur quod vir bene sciat uxorem esse sterilem, sic videtur quod ipse non debeat petere. Respondeo : Imo potest petere, quia ipse forte timeret intrare fornicationem ; et similiter debet reddere si ipsa peteret propter eandem rationem. Unde quod hic dicitur quod ille solus est nuptialis : sensus est id est propter hoc solum nuptie sunt institute. Sed libidini explende vel fugiende. Quod non pertinet ad se id est peccatum, quia opus est ut alias esset. Propter bonum nuptiale fit non peccatum. Et impietatem. Impietas enim est contra preceptum Dei.
marg.| {g} Volo autem omnes vos esse sicut meipsum] id est ita continentes sicut ego sum. Sed videtur quod irrationabilis fuit hec voluntas Apostoli : quia si omnes qui tunc erant ; fuissent continentes, diu esset quod finitus esset mundus, et ita non esset impletus numerus electorum ; et sciebat Dominum velle eum impleri, volebat ergo illud ex quo sequebatur oppositum eius quod sciebat Deum velle, ergo male volebat. Ad hoc dicunt quidam quod divisim intelligitur quod hic dicitur,   [Volo omnes] id est unumquemque, istum, illum, non tamen omnes simul, sicut si revelatum esset alicui quod alter istorum esset prescitus, non determinate debet velle de utroque divisim quod salvaretur, sed tamen non quod ambo simul. Sed videtur quod hec solutio nulla sit : quia si decem venirent ad Apostolum querentes consilium utrum continerent, constat quod diceret omnibus simul, Contineatis in nomine Domini ; eadem ratione de centum et de mille et de omnibus. Propter hoc solvunt alii dicentes quod revelatum erat Apostolo quod si omnes qui tunc erant, essent continentes et in caritate sicut erat Apost. bene adimpleretur ex ipsis numerus electorum, et ita non volebat contrarium voluntati Dei. Sed hoc potius evasio videtur quam solutio. Cantuar, autem dicit sic :   [Volo omnes esse sicut meipsum] idest, continentes ; et hoc secundum congruentiam loci et temporis : sed tunc non esset congruentia temporis, ut omnes essent continentes. Sed videtur melius dici primo modo, ut videtur per Glossa Omnes si fieri posset, volebat esse continentes : sed hoc constat quod fieri non poterat de utrisque, et ita videtur plane relinquere quod omnes qui tunc erant, essent continentes simul, et hoc secundum Dei operationem de numero electorum. Dicendum ergo quod si venirent decem vel centum coram Apostolo parati ad continentiam, non diceret eis quod continerent, nisi certus esset quod de illis et illis posset impleri numerus electorum : ergo credo quod Paulus non multum disputavit de hoc quid faceret mundus si omnes contineant. Sub est enim dicere, quid faceret mundus si continerent ; et quid faceret carcer si non essent latrones. Sed nonne qui continet, facit contra preceptum Domini Gn. 2.d. Crescite et multiplicamini. Solutio : Dum pauci vel rari erant homines, sicut voluit Deus observari ; sed modo non est necesse. Unde nec habuit Elias uxorem, nec Io. Bapt. nec Ieremias.   [Volo autem] ita dico secundum indulgentiam quod unusquisque, etc. et quod revertatur in idipsum tantum : Sed.
Numérotation du verset 1Cor. 7,2 
marg.| {a} Propter fornicationem] id est ad vitandum casum fornicationis.
marg.| {c} Unusquisque habeat] Concessio est, non preceptum.
marg.| {d} Suam] non suas, ut Lamech, Gn. 4.d.
Numérotation du verset 1Cor. 7,2 
moraliter
marg.| {c} Unusquisque suam uxorem habeat] Hoc multum est contra quosdam qui iurisdictiones aliorum nituntur occupare : de quibus Iob. 24.a. Agrum non suum demetunt, et vineam eius quem oppresserint vi, vindemiant. In hac etiam auctoritate notatur causa propter quam curam Parochianorum assumunt, non ad curandum, sed ad expoliandum. Verecundum deberet esse quod nolunt fieri seminatores, sed messores, et vindemiatores. In eodem. Terminos transtulerunt, et diripuerunt greges. Contra illud Prv. 22.d. Ne transgrediaris antiquos terminos quos posuerunt patres tui. Tales sunt fures terre. De prima expositione est illud Ier. 5.c. Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.
marg.| {d} Suam uxorem] Numquam permisit Apostolus, quod aliquis haberet plures. Quod signatum est, Nm. 4. ubi patet quod nullus Levita habuit duo officia, nec unus officium alterius usurpare presumpsit. Nostri ergo Prelati, et Clerici ex comparatione istorum Iudeorum confundi debent. Et propterea dicitur de Ecclesia, Ct. 6.a. Terribilis ut castrorum acies ordinata. In acie autem constat, quod alius est qui defert vexillum, alius est armiger, alius servans dextrum latus, et alius sinistrum : sed modo unus est in summa Ecclesia armiger, quia Canonicus, in alia est Decanus, et ita portans vexillum ; et est Archidiaconus in duabus Ecclesiis, et ita custos utriusque Ecclesie, non est mirum si male custoditur. Item unum beneficium non permittitur dividi pluribus personis, ergo non plura beneficia debent conferri uni persone, maxime beneficia quibus sunt annexe prelationes. Propter hoc facinus confunditur cognatio spiritualis in Ecclesia Dei, quia idem fit pater, et filius respectu eiusdem. Item sunt quasi de genere glaciei que ex aqua nascitur, et ex se aquam generat. Et revera propter frigiditatem cupiditatis fit hoc ; et hoc accidit quando duo sunt, quorum unus est Archidiaconus in una Ecclesia, et alius Canonicus in eadem, sic est filius illius, et idem ille Decanus in alia Ecclesia, de qua ille Archidiaconus est tantum Canonicus. Hodie quasi ad litteram impleta est illa prophetia, Is. 1.a. Apprehendent septem mulieres virum unum.
marg.| Et nota quod sequitur : Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur ; tantummodo invocetur nomen tuum super nos : quia non pascunt verbo maturo, nec induunt virtutibus exempli, sed tantum vocatur Archidiaconus istorum vel Decanus. Modo potest dici de Ecclesia illud Nm. 13.d. Ibi vidimus monstra quedam, stirpem Enac. Nonne monstrum est quando unus habet duo capita : quando idem est pes, id est Thesaurarius, et manus, id est Prepositus, et oculus, id est Archidiaconus. Legitur in historia Romanorum, quod quidam puer solitus erat intrare Capitolium cum patre suo, et cum quadam die introisset, et venissent illuc consiliarii civitatis, audivit quedam eorum secreta, cum autem rediisset domum, requisitus a matre sua quid audierat, dixit quod Romani iudices constituerant, quod quilibet vir haberet duas uxores. Illa vero quasi congregans exercitum vicinarum mulierum, cucurrit ad Capitolium clamans. Non sit ita, sed quelibet mulier habeat duos viros. Utinam sic esset in Ecclesia.
marg.| {e} Unaqueque suum virum] non alium. Sic dici potest de Prebendis, et Parochiis. Sed dicunt quod Sara sterilis fuit, et Abraham accessit ad Agar ancillam. Ita si pauper est Prebenda, additur secunda.
Numérotation du verset 1Cor. 7,3 
marg.| {f} Uxori vir] hoc preceptum est.
Numérotation du verset 1Cor. 7,3 
moraliter
marg.| {f} Uxori vir debitum reddat] per se, non per procuratorem, Sir. 36.d. Omne masculum excipiet mulier, id est vitabit. Item si reciperet procuratorem : cuius essent filii, numquid eius qui generaret ? Pauci autem vel nulli de prelatis, uxoribus suis volunt reddere debitum, sed cogi deberent sicut cogunt { 88vb } viros carnale debitum reddere uxoribus carnalibus. Sed Iob. 31.d. Si fructus eius comedi absque pecunia, id est predicatione, et exemplo boni operis. Ez. 44.c. { 89ra } * Et erunt fructus eius in panem eis qui serviunt civitati. Hodie committit Thamar, id est Ecclesia incestum cum Iuda Gn. 38.e. quia cum preceptum sit Dt. 25.b. ut frater fratri premortuo suscitet semen, idest, in Christo, non est qui hoc velit facere ; ideo non sunt hodie in Ecclesia nisi duo genera seminifluorum : et illi mortui sunt ; et alius qui erat minoris etatis, id est Sela, insufficiens ad docendum stat in domo id est in scholis ; quod competit interpretationi. Interpretatur enim manens in eternum, et tales vellent esse semper in scholis.
Numérotation du verset 1Cor. 7,4 
marg.| {g} Mulier non habet] et ideo debet reddere debitum exigenti.
marg.| {h} Potestatem corporis sui] transferendi se ad alium virum. Littera plana est.
Numérotation du verset 1Cor. 7,5 
marg.| {a} Nolite fraudere] Ex quo vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier, et e converso :   [Nolite fraudare] id est debitum subtrahere, ne occasione huius incidatis in adulterium.
marg.| {b} Nisi forte ex consensu] qui totum cor hominis exigit. Eccles. 3.a. Est tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. Za. 12.d. Planget terra : familie et familie seorsum. Ioel. 2.d. Egrediatur sponsus de cubili suo et sponsa de thalamo.
marg.| {c} Et iterum] tempore isto finito.
marg.| {d} Revertimini in idipsum] in mutuam debiti redditionem.
marg.| {e} Ne tentet] id est occasionem tentandi habeat per incontinentiam ex hoc quod vix possetis continere : Alia littera, Intemperantiam : vel propter incontinentiam, id est ut faciat vos incontinentes.
Numérotation du verset 1Cor. 7,6 
marg.| {f} Hoc autem dico] Ly,   [hoc] debet respicere totum precedens : et quod hic dicitur, videlicet quod   [unusquisque habeat uxorem suam] intelligitur secundum indulgentiam concessionis, non imperii ; quia ibi dimittitur maius bonum pro minori bono : si autem respiciat hoc tantum,   [Revertimini in idipsum] id est ad opus matrimoniale ; tunc secundum indulgentiam venie, quia vix potest fieri, quin in illo tempore sit peccatum veniale.   [Nolite fraudere] quod faciunt multi quando uxores eorum deveniunt ad senectutem et similiter mulieres. Sed Mal. 2.d. Uxorem adolescentie tue noli despicere. Prv. 5.d. Letare cum muliere adolescentie tue, id est quam habuisti in adolescentia tua. 1. Esdr. 10.a. Viri dimiserant uxores suas squalore et labore itineris confectas, et duxerant alias. Sed Esdras eos fecit ad priores redire.
marg.| {e} Ne tentet vos Satan] Eph. 4.f. Nolite locum dare Diabolo. Sic etiam dicitur Beneficiatis.
marg.| {a} Nolite fraudare] uxores vestras, id est debitum officium subtrahere.
marg.| {b} Nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi] id est studio vel peregrinationi.
marg.| {c} Et iterum] id est postea.
marg.| {d} Revertimini in idipsum] Multi hoc non faciunt : quia veniunt Parisios non ut vacent orationi aut studio, sed cum sint in pluribus Ecclesiis beneficiati, ut possint recipere omnes prebendas propter illam indulgentiam libertatis Domini Pape, qua concessit Scholaribus percipere fructus prebendarum suarum : qua libertate utuntur sophistice. Unde et eis dicitur 1Pt. 2.c. Sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam : quia liberi et non quasi velamen habentes malitie libertatem.
Numérotation du verset 1Cor. 7,7 
marg.| {g} Volo vos omnes esse] etc. Felix Prelatus quod hoc posset { 89va } Δ dicere subditis suis. Gal. 4.b. Estote sicut ego, quia ego sicut et vos. 1Tim. 4.c. Exemplum esto fidelium, etc. Valde bona est auctoritas ad hoc ; sed licet non omnes essent continentes.
marg.| {a} Sed unusquisque] etc. Quis posset dubitare ; numquid non possumus nisi simus sicut tu ? Respondet quod sic : quasi dicat Vellem eos esse sicut me. Sed tamen,   [Unusquisque proprium donum] et ideo diverse sunt vie eundi ad civitatem Paradisi. Sed dicit Ps. 106. de multis, Viam civitatis et habitaculi non invenerunt. Eph. 4.b. Unicuique nostrum data est gratia, etc. Infr. 12.a. Unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem. Sir. 44.d. de Abraham, Non est inventus similis illi, et potest dici de quolibet habente caritatem. Et super illud, Tu fecisti omnes terminos terre, dicit Augustinus Quilibet habet proprium donum.
marg.| {b} Proprium habet donum] sibi competens.
Numérotation du verset 1Cor. 7,7 
expositio Glossae
marg.| {g} Volo autem omnes vos homines] etc. Sicut, continentia virginali vel viduali. In hoc quisque adiuvatur a Domino : unde quilibet debet se applicare illi officio ad quod ipse est habilior et aptior de licitis intellige, et de his que sunt de genere bonorum. Quid appetit. Pudicitiam, donum Dei, Sap. 8.d. Non possum esse castus nisi Deus det. Sed etiam coniugatorum, etc.2 ergo videtur quod eiusdem virtutis sit reddere debitum et continere. Item propter diversos usus eadem virtus nominatur diversimode, ut parcitas que consideratur secundum quod retinentur retinenda ; et liberalitas que consideratur secundum quod dantur danda : tamen eadem Λ virtus est ; ergo similiter hic.
2 {191.1590B}
marg.| Sed contra : Ergo eiusdem virtutis esset comedere et ieiunare. Respondeo. Verum est : Ieiunare enim et comedere non nominant virtutem, sed abstinentiam ; unde simul et semel est aliquis abstinens et comedens. Unde dum sedet ad mensam et comedit, adhuc vere potest dicere, abstineo vel ieiuno : quia ieiunare non opponitur ad comedere, secundum quod comedere dicit opus virtutis nutritive solum.
Numérotation du verset 1Cor. 7,8 
marg.| {c} Dico autem] ita potest salvari in proprio dono quilibet, ut etiam in numero : sed.
marg.| {d} Non nuptis] id est virginibus. Quare non dicit virginibus ? quia quedam virgines sunt nupte.
marg.| {e} Bonum] non necessarium.
marg.| {f} Si sic permanserint] in continentia.
marg.| {g} Sicut et ego] sup. 4.d. Imitatores mei estote.
Numérotation du verset 1Cor. 7,8 
expositio Glossae
marg.| Similiter dicendum quod castitas nominat et virtutem, que cum prius esset cum accidente virginitatis, potest esse cum accidente reddendi debitum.
Numérotation du verset 1Cor. 7,9 
marg.| {h} Quam uri] adustione fornicationis vel adulterii, quorum uterque ignis. Io. 31.b. Ignis est usque ad consummationem devorans et eradicans virtutum genimina. Prv. 6.d. Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo ita ut vestimenta eius non ardeant, etc. sic qui ingreditur ad uxorem proximi sui. Eccl. 9.b. Eloquium illius quasi ignis.
Numérotation du verset 1Cor. 7,9 
expositio Glossae
marg.| Uri est angi ; sed illud angi aut est tentari cum consensu, et ita idem est quod vinci ; aut citra consensum, et sic non est malum, sed potius meritorium. Respondeo. Citra consensum intelligitur, et quod dicit melius, expone securius.
Numérotation du verset 1Cor. 7,10 
marg.| {i} His autem] quasi ita consulo eis qui non sunt coniuncti per matrimonium : sed his.
marg.| { k } Non ego] novum preceptum faciens eis.
marg.| {l} Sed Dominus] Mt. 19.a. Quos ergo Deus coniunxit, homo non separet.
marg.| {m} Non discedere] supple nisi causa fornicationis, sicut ibidem exprimit Dominus, Quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob causam fornicationis, et aliam duxerit, mechatur.
Numérotation du verset 1Cor. 7,10 
expositio Glossae
marg.| Non discedere hic, id est dum vivunt in mundo. Christus excepit. Mt. 19.b.3 Aliud est discedere, a matrimonio vel uxore. Illum malum est, scilicet discedere sine causa. Hoc bonum, id est continere. Dicitur hoc de coniugio, quod discedere est malum. Ubi uterque, etc. id est de matrimonio rato et consummato.
3 Mt. 19, 9
Numérotation du verset 1Cor. 7,11 
marg.| {n} Quod si discesserit] propter hanc causam, precipio supple.
marg.| {o} Manere innuptam] quamdiu vir vivit.
marg.| {p} Aut viro suo reconciliari] Sed videtur quod non possit amodo reconciliari ei, quia dicitur Ier. 3.a. Vulgo dicitur, Si dimiserit vir uxorem suam, etc. numquid revertetur, etc. quasi dicat Non. Item Dt. 24.a. dicitur quod si quis repudiasset uxorem suam, non posset eam re habere, Sic videtur Apostolus esse legi contrarius. Si dicas quod quantum ad libellum repudii fuit ibi permissio tolerantie ad vitandum maiora peccata, sed quantum ad reconciliationem non fuit permissio ; imo bene poterat secundum legem reconciliari ei, et tamen non poterat redire ad eum ; quare ergo tempore nostro non est similiter ut reconcilietur et non redeat. Solutio : Magna est misericordia ut reconciliet sibi vir uxorem suam si credat quod ex hoc melius se habebit in posterum. Auctoritas Ier. seipsam solvit per hoc quod ibi est, Vulgo dicitur : hec est sententia vulgi quod numquam revertetur, sed hec non est sententia Domini, imo dicit, Revertere ad me et ego suscipiam te. Ad illud Dt. dicendum quod illud de libello repudii quod repudiata non revertatur, non est preceptum sed iudicium. Iudicia enim erant data in penam, quia ergo Iudei nimis proni erant ad dimittendas uxores, ut difficilius dimitterent, datum est eis in penam ut dimissam non haberent : sed hec pronitas modo cessat in Christianis, unde cessat et pena.
Numérotation du verset 1Cor. 7,11 
expositio Glossae
marg.| Innuptam, viro vivente ; et virum similiter innuptum, vivente uxore. Nisi fornicationis causa, Mt. 19.b.4 De fornicatione corporali intelligitur hic. Sed si aliquis sit qui causa fornicationis dimiserit uxorem suam, debetne eam recipere peracta penitentia, vel si velit reconciliari ? Videtur quod non quia dicitur Prv. 18.d. Qui tenet adulteram. Item sit quod dimisit eam ante iudicem convictam per testes, ex hoc videtur quod non tenetur eam recipere. Sed contra : Sit ei probabile quod non contineat nisi eam recipiat, ex hoc videtur quod tenetur eam recipere iterum, etc. Ipse non facit eam mechari supple.
4 Cf. Mt. 19, 9 ; Mt. 5, 32.
marg.| Quod a falsariis, id est ab Ambrosio cooperto, et tamen si essent verba Ambrosii quia falsa sunt, non essent sequenda.
Numérotation du verset 1Cor. 7,12 
marg.| {q} Nam ceteris] Determinavit conditiones sequentes matrimonium. Quarum una est ut ubi finitum est et consummatum, quod non possunt separari. Hic ostendit quod inter infideles quando unus convertitur ad fidem, alius remanet in infidelitate, non tenet hec inseparabilitas : quia licet inter eos matrimonium sit consummatum, non tamen ratum ; ratum enim matrimonium est tantum inter fideles. Continua sic : Ita dico fidelibus quod unus non dimittat alium :   [Nam ceteris] quorum uter non est fidelis.
marg.| {r} Dico ego, non Dominus] Hoc dicit, quia Dominus ore suo proprio non dixerat : Glossa Non Dominus proprio ore : si non esset differentia inter statuta hominis et Dei, non diceret Apostolus tam sedulo,   [ego non Dominus] Sed contra. Mt. 10.c. Non vos estis qui loquimini. Et 2Cor. 13.a. In me loquitur Christus. Respondeo : Deus loquebatur in eo sed tamen statutum suum quia hominis, dispensabile erat, sed non Dei. Vel   [ego] ex parte Dei   [Non Dominus] proprio ore.
marg.| {s} Si quis frater] Intelligendum est quando contraxerit in infidelitate, fidelis non deberet habitare cum illo : { 89vb } quia si duo fideles contraherent et alter fieret infidelis : fidelis non deberet habitare cum illo.
marg.| {t} Non dimittat illam] de domo, etsi de thoro.
Numérotation du verset 1Cor. 7,12 
expositio Glossae
marg.| Transit ad imparia, que sunt in impari cultu5. Non sit transgressor. Videtur ergo si fidelis dimittat infidelem quod non peccat. Sed contra presumitur quod si moraretur cum illo quod converteretur ; si recedat ab eo, non. Secundum hoc patet quod prebet ei occasionem ruine ; ergo est transgressor et peccat : ergo Apostolus loquitur de tali qui nescit utrum converti debeat per cohabitationem nec huiusmodi habet probabilitatem aliquam, sed si haberet, non deberet illam dimittere. Lucrandi occasio scilicet dimittere.
5 Question dite du « privilège paulin ».
marg.| Sed non expedit relinquere ; ergo relinquere est impedimentum, non nisi salutis. Sed quid est impedimentum salutis nisi peccatum ; sed nullum peccatum est licitum. Solutio : Licitum est in genere, sed dicitur non expedire in casu, vel ex eventum consequentie. Impedimentum salutis, propter eventum sequentem, vel quia non adiuvat alios ad salutem coram illo, quia non est aliquod preceptum Domini. In ea re, id est eam rem, scilicet non discedere ab infideli. Consilii voluntatem, id est voluntate consiliata.
marg.| Idololatria enim et quelibet noxia, etc.6 Secundum hoc videtur quod in illo verbo Domini intelligi debeat nomine fornicationis quelibet noxa vel culpa, ergo pro quolibet mortali potest homo dimittere uxorem suam. Preterea cum multa peccata mortalia sint maiora quam fornicatio corporalis, quare non potest homo propter illa dimittere uxorem suam ?
- Solutio : Propter fornicationem corporalem, et propter infidelitatem tantum potest quis dimittere, quia proprie est contra ius matrimonii. Et dicitur Sap. 11.c. Per que quis peccat, et per hec torquetur. Unde quia peccat in iure thori, in separatione a thoro punitur, et etiam in cohabitatione propter infidelitatem dimittenda est, quia dicitur 2Tim. 2.c. de infidelitate quoniam serpit ut cancer ; unde inter omnia peccata magis contagiosum est, et ideo debet se separare a tali, non solum quoad thorum, imo et quantum ad cohabitationem ; sicut in furto si mulier cogatur a viro suo furari, debet eum dimittere, vel etiamsi cogat eam peccare mortaliter, infidelem autem quolibet tempore potest dimittere.
6 {191.1591C}
marg.| Sed obiicitur de hoc quod dicit Glossa 7 Dominus permittit causa fornicationis uxorem dimitti sed non vult : ergo qui non dimittit uxorem adulteram, non facit contra preceptum Λ Domini : ergo non peccat. Contra dicit Chrysostomus Sicut stultus et iniquus est qui castam dimittit ; sic fatuus et iniquus est qui retinet meretricem : patronus enim est turpitudinis, qui celat crimen uxoris. Ad idem dicit Hieronymus Cum {7.90rb} mulier unam carnem divisit in aliam, et se ad fornicationem a marito separavit, non debet teneri, ne vir quoque sub maledicto fiat, dicente Scriptura, Qui tenet adulteram, fatuus est et insipiens. Prv. 17.d. Idem. Si vir sciens uxorem suam deliquisse, et non egerit penitentiam, mulier si permanet in fornicatione sua, et vivit cum illa, reus erit et particeps peccati eius. Item supra 5.c. Scripsi vobis, ne commisceamini fornicariis. Et eodem d. Si quis vestrum nominatur fornicator, cum huiusmodi nec cibum sumere licet, ergo multo minus cohabitare.
- Solutio : Propter adulterium dimitti potest uxor a viro : Et dicimus tunc quando non vult se corrigere : nec habet spem de correctione, nec videt in ea signum correctionis ; quam si tunc teneret, particeps esset peccati eius. Et in hoc casu intelligendum est quod dicit Hieronymus et alie auctoritates. Quod autem dicit Apostolus, Scripsi vobis, etc. si quis frater, etc. intelligitur de illis qui non sunt iuncti per matrimonium.
7 {191.1592B}
marg.| Notandum etiam quod si vir excommunicatus, non tamen uxor eius que est cum eo, et debitum exigat ab eo ; sicut petens debitum suum ab excommunicato, potest communicare cum eo, nec ob hoc est excommunicatus : Idem enim est hoc quod debet vir si exigat ab eo. Sed quia ita licitum est relinquere uxorem. Esdras, etc. iussit. 3Esr. 9.a. quia nullum erat matrimonium, eo quod fideles Iudei cum infidelibus contraxerant. Nondum tanta gratia sicut modo et in principio Ecclesie quia de facili poterat unus convertere alium ad fidem propter miracula que tunc fiebant et exempla martyrum pro Christo, et quia in infidelitate contractum matrimonium.
marg.| Alienigenam. Dt. 7.a.d Merito ergo quas duxerant, etc. Hinc videtur ratio, quia si inter duos fideles contractum fuerit matrimoniume* dum erant fideles, si alter recedat a fide non solvit matrimonium quia inter eos est funiculus triplex qui difficile rumpitur, ut dicitur Eccl. 4.c. scilicet fides etf proles et sacramentum. g
d 7.a] .VII.a. sic P15604 (176va)
e matrimonium P15604] om. Ed1703
f et] om. P15604
g ¶Codd. : P15604 Ed1703
marg.| Unde non licet ei etiam qui permanet in fide, nubere alii.
Extra decretum, id est contra decretum8.
8 {191.1592A}
Numérotation du verset 1Cor. 7,13 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset 1Cor. 7,13 
expositio Glossae
marg.| A fornicante, id est infideli.
Licitum non erat propter liberam benevolentiam, id est per caritatem que bonum vult omnibus.9 Sed secundum hoc videtur quod numquam posset discedere quia quelibeth debet habere liberam benevolentiam ad quemlibet. Sed dicendum quod imo quando scilicet in viroi nihil videbat per quod crederet ipsum converti, vel quando ille nolebat cohabitare nisi cum contumelia Creatoris. 10 Quidam dicunt quod Iudeus conversus non debet cohabitare uxori sue remanenti in Iudaismo sed paganus potest. Sed nulla est hec distinctio quia idem iuris est de utrisque, sicut dicitur Extra 2. « De conversione infidelium »j *.k 11
h quelibet] quilibet P15604
i imo quando scilicet in viro] viro quando rem P15604
j Extra 2. De conversione infidelium P15604] Extrav. De conservione infidelium capitulum 2.Ed1703
k ¶Codd. : P15604 (176ra) Ed1703
9 {191.1592B}
10 {191.1593C}
11 Gregorius IX, Liber Extra sive Decretalium (1234), 3, 33 : De conversione infidelium , Friedberg, p. 587.31. [MM2023]
marg.| Provenerat, id est acciderat. 12
12 {191.1592B}
marg.| Non contaminantur, sub eodem tropo loquendi conceditur quod Deus creat mundam animam, id est anima creata nullam contrahit immunditiam ex creatione. Pudicitiam coniugalem cum infideli coniuge, reddendo ei in debitum.13 Adulteri estis quia non licebat ducere aliam. Ex parte quoad partem fidelem.
13 {191.1592C} Cf. Grat. 2.28.1.9 : « Cum ergo cepisset gentibus euangelium predicari, iunctos gentiles gentilibus conperit coniugibus. Ex quibus si non ambo crederent, sed unus aut una et infidelis cum fideli consentiret habitare, nec prohiberi a Domino debuit fidelis infidelem dimittere, nec iuberi: ideo scilicet non prohiberi, quia iusticia permittit a fornicante discedere, et infidelis hominis fornicatio est maior in corde, nec uera eius pudicitia cum coniuge quidem dici potest, quia omne, quod non est ex fide, peccatum est, quamuis ueram fidelis habeat pudicitiam etiam cum infideli coniuge, que non habet ueram. Ideo autem nec iuberi debuerunt fideles ab infidelibus separari, quia non contra iussionem Domini gentiles fuerunt ambo coniuncti » <ex quo> = Magna Glossatura (1Cor. 7 :14 !) {191.1592C} [MM2023]
marg.| Maiorem partem sequuntur. Loquitur secundum tempus Apostoli, quia tunc plures erant infideles quam Christi. Ita filii maiorem sequentes partem remanerent infideles. Non toleraret infidelitas, id est si fideles discederent, infideles qui relinquuntur, non permitterent pueros cohabitare cum fideli, donec haberent opportunitatem credendi.14
14 Magna Glossatura {191.1592D}
marg.| Scandalizat. Mt. 18.a. Si manus tua vel pes tuus scandalizat te, etc. 15
15 Magna Glossatura {191.1593B}
marg.| Non debetur reverentia ei qui auctorem, id est odio fidei discedendo. Non est ratum, idest, indissolubile. Sine Dei devotione, fidei que relinquitur : intellige de illis qui in infidelitate contraxerunt. Infidelis autem discedens, et in Deum et matrimonium peccat. Sed si peccat in matrimonium, non videtur solutum esse quoad ipsum. 16
16 Magna Glossatura {191.1593C}
marg.| Sed contra. Non est matrimonium ex parte fidelis, ut dicit Glossa non accusatur alii copulatus : Si ergo fidelis mulier non est uxor ipsius, ergo a relativis nec ipse est maritus ipsius. Solvunt quidam dicentes quod matrimonium solvitur ex parte utriusque, sed tamen ex parte infidelis dicitur non solvi interpretative, quia tantum peccat transeundo ad alia vota, quantum peccaret si non esset solutus.
marg.| Et de hoc tale ponunt exemplum Ecce aliquis qui fecit homagium Regi, ipse est homo Regis, Λ et rex est dominus eius : si autem committat in eum tantum, per quod fit reus lese maiestatis, non propter hoc minus est homo regis, rex tamen non tenetur ei in fidelitate, unde non est dominus eius, ipse tamen homo eius : nec tenet ibi locus a relativis. Similiter dicunt hic, sed prima solutio nobis melior videtur.
Numérotation du verset 1Cor. 7,14 
marg.| {7.90r} Δ {a} Sanctificatus] dico quod non debet fidelis infidelem dimittere, si consentiat cohabitare fideli sine contumelia Creatoris.   [Sanctificatus] id est Sanctificabitur.
marg.| {b} Per mulierem] legitur ita de Sisternio quod conversus est ad admonitionem uxoris sue que fidelis erat, et de Valeriano quod per sanctam Ceciliam uxorem suam. Vel   [Sanctificatus est vir infidelis per mulierem] id est mulier fidelis non coinquinatur si manet cum infideli ; quia non imputatur ei infidelitas illius, cum maneat cum eo ut convertatur.
marg.| {c} Alioquin] hoc exponitur dupliciter. Uno modo sic : dico quod fidelis non discedat, si infidelis vult commanere sine contumelia Creatoris, alioquin si discedat.
marg.| {d} Filii vestri immundi] id est   [adulteri, essent] et spurii apparerent.
marg.| {e} Nunc autem] quando non discedit alter ab altero.
marg.| {f} Sancti sunt] id est legitimi apparent. Vel   [Alioquin] id est si discedat   [Filii immundi] id est infideles. Filii enim videntes dissidium parentum, et quod erat multo maior numerus infidelium, recedebant cum infideli. Sed queritur de hoc : si infidelis consentit habitare cum fideli, non dimittet eum fidelis. Contra. Dt. 7.a. Non inibis fedus cum eis, etc. neque sociabis cum eis coniugia. Et loquitur de Gentilibus ad Iudeos. Preterea. 3. Esdr. 9.a. et Neem. 13.d. redarguit Iudeos qui contraxerant cum infidelibus et separavit eos, ponens exemplum de Salomone 3Rg. 11.a. Solutio : Quod hic ab Apostolo dicitur intelligendum est de illis qui in infidelitate contraxerunt. Quod autem dicit in Dt. et in Esdr. intelligitur de matrimonio fidelium ad infideles, quod nullum est. Non enim poterat contrahi matrimonium inter Iudeos qui tunc erant fideles et Gentes. Sic non potest modo esse matrimonium fidelium ad infideles.
marg.| Contra hoc tamen videtur esse quod dicitur Dt. 21.b. Sententia est : Si egressus fueris ad alienigenas et videris mulierem que placeat in oculis tuis, rades pilos eius, etc. sic contrahes cum ea. Sed dicendum quod hoc intelligitur quando mulier volebat converti ad Iudaismum, sicut fuit in Ruth quam conversam de Gentilitate duxit Booz in uxorem. Quod ergo dicit Apostolus, tenendum est de illis Gentibus tantum que sunt bone vite, que nullam habent superstitionem, nec ut Iudei aliquo errore legis arctati, ut Mahometi.
Numérotation du verset 1Cor. 7,14 
expositio Glossae
marg.| Nota quod talis est contrarietas super illud, Alioquin   filii, etc. dicit Ambrosius. 17 Si disceditis, adulteri estis. Hic autem dicitur quod alter potest nubere cui vult, et ita non adulter. Et solvit dupliciter. Hic benevolentie lex, etc. quando vult cohabitare et sine contumelia Creatoris. Hic veritas custoditur, quando non sine contumelia Creatoris.
17 {191.1593C} {191.1593D}
marg.| Sicut dedit utrique, etc. quasi dicat poteris scire si convertetur per te, si cohabites cum eo, sicut vir et mulier debent cohabitare, scilicet ut mulier sit subiecta viro, et vir quasi dominus Gn. 3.c. Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. In eo statu.
marg.| Nota quod Dominus quandoque vocat aliquem in statu, ut quando habet officium in quo possit salvari, sicut est matrimonium : quandoque vocat a statu, ut quando est in statu in quo non potest salvari, sicut vocat usurarium et furem et alios huiusmodi. Ut scilicet coniux cum coniuge perseveranter maneat, etc. infideli volente cohabitare sine contumelia Creatoris. Contra 2Cor. 6.c. Nolite iugum ducere cum infidelibus. Solutio : Consentiendo et imitando eos. Item est iugum peccati, et iugum matrimonii, De primo dicitur. Is. 10.f. Computrescet iugum a facie olei. De secundo dicitur. inf. eod. capitulo e. Alligatus es uxori, etc. De utroque dicit Apostolus, Nolite iugum ducere cum infidelibus. Verumtamen iugum matrimonii iam contractum monet teneri propter spem lucri, et scandali vitandi. Utere servitute. Ex hoc patet quod redactus in servitutem licet pro meritis suis, si patienter sustinet illam, meretur. Et similiter fur si patienter sustinet suspendium quod meruit, exaltabitur. Prv. 29.d. Humilem spiritu suscipiet gloria. Dum liber est a Deo, id est non sub dominio Dei, et hec est mala libertas, quia omnis talis est in mortali. Sic sumitur Rm. 6.d. Cum servi essetis peccati, liberi fuistis iustitie, id est non subditi iustitie. Sanguine Christi. 1Pt. 2.d. Superstitionibus, id est falsis et vanis religionibus. Ego Pauli. sup. 1. cap. In eadem epistola. Hoc dicebant ut hominibus placerent, et sic in servitutem hominum se redigebant.
Numérotation du verset 1Cor. 7,15 
marg.| {g} Si infidelis discedit, discedat] quia non debet eum sequi fidelis.l
l ¶Codd. : P15604 Ed1703
marg.| {h} Non subiectus est] ut cohabitet cum tali qui odio fidei discedit.
marg.| {i} Servituti] quia Io. 8.c. Si filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Rm. 8.e. Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore. Gal. 4.d. Non sumus filii ancille, sed libere.
marg.| {k} In pace] Ita dicit quia si infidelis discedat, non oportet quod eum sequatur fidelis : tamen fidelis non debet esse causa discordie, quia   [In pace vocavit vos Deus] id est in conversatione pacifica, infr. 14.g. Non est Deus dissensionis, sed pacis. In pace factus est locus eius. In pace non ad lites. 2Tim. 2.d. Servum Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes. 1Thess. 4.b. Non vocavit nos Deus ad immunditiam ; sed in sanctificationem.
Numérotation du verset 1Cor. 7,16 
marg.| {l} Unde enim scis] etc. quasi dicat nescis, Nisi unicuique viro et mulieri per matrimonium iunctis ita divisit Deus, quod mulier sit subiecta viro, et quod cohabitent : quasi dicat non potes scire utrum per te debeat converti vel non, nisi maneas cum eo, sicut vir et uxor debent commanere. Vel sic, Nescis utrum compar tuus converti debeat, nisi supple, expectaveris sicut Deus divisit, id est ab eterno definivit de unoquoque quando salvetur.   [Unde enim scis si virum salvum facies] Prv. 6.c. Pretium scorti vix unius panis ; mulier viri pretiosam animam capit. Si hoc potest mala mulier, multo fortius potest et bona : quia bonum malo fortius est.
Numérotation du verset 1Cor. 7,17 
marg.| {m} Divisit] Rm. 12.b. Unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
marg.| {n} Unumquemque sicut vocavit Deus ; ita ambulet] id est in eo statu remaneat, si bonus est in quo erat, quando Dominus vocavit : ut si in matrimonio, maneat in illo : tamen status forte proprie dicitur in quo standum est ; unde status malus non est status proprie.
marg.| { 90va } Δ {a} Et sicut]  ; quasi dicat Non predico istud tantum vobis, sed omnibus aliis : et ideo bene debetis mihi in hoc credere ;   [Et] hoc facitis, quia predico vobis.
marg.| {a} Sicut in omnibus] presentibus et futuris. Unde hoc dici potest eis, qui nimis de facili dimittunt uxores suas propter fornicationem, vel quia nullo modo volunt eis reconciliari : cum tamen dicatur Os. 1.a. Sume tibi uxorem fornicationum. Et Os. 3.a. Dilige mulierem dilectam ab amico et adulteram.
Numérotation du verset 1Cor. 7,18 
marg.| {c} Circumcisus aliquis] Nota ; hic agit de diversitate venientium ad fidem, et contrahentium in primitiva Ecclesia : Et primo de diversitate ritus vivendi alium enim modum vivendi habebant Gentiles alium Iudei. Intendit ergo dicere Apostolus, quod si modus vivendi quem habebat aliquis dum erat in Gentilitate vel Iudaismo, non obesset bonis moribus vel fidei, talis conversus ad fidem non erat cogendus illum dimittere, quia cito esset hec coactio occasio ei discedendi a fide. Et hoc est   [Circumcisus aliquis vocatus est] ad fidem.
marg.| {d} Non adducat] id est non cogatur adducere.
marg.| {e} Preputium] id est ritum Gentium, id est potest manere in eadem consuetudine, in qua stabat quando vocatus fuit, si non obest fidei, aut bonis moribus. 1Mcc. 1.b. In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui, etc. et fecerunt sibi preputia in preputio, in modo vivendi Gentium.
marg.| {f} Non circumcidatur] non cogatur vivere secundum modum   [circumcisorum] Gal. 5.a. Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
Numérotation du verset 1Cor. 7,19 
marg.| {g} Circumcisio nihil est, et preputium nihil est] id est modus talis vivendi nihil valet ad salutem quantum in se, nec similiter obest. Contra Rm. 2.b. Circumcisio quidem prodest si legem observes. Respondeo, spiritualiter, Col. 5.b. Ubi non est masculus et femina, Gentilis et Iudeus, circumcisio et preputium.
marg.| {h} Sed observatio mandatorum Dei] supple, aliquid est, quia necessaria ad vitam eternam. Sup. 6.c. Custoditio legum, consummatio est in corruptionis. Lc. 18.d. Nosti mandata ; hec fac et vives. Hic instruimur quod si aliquis convertatur a peccato suo, si habet aliquem modum vivendi, qui potest esse cum caritate, non debet cogi dimittere : quia Prv. 22.a. Proverbium est, Adolescens iuxta viam suam etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Unde supra illud Is. 10.c. Quoniam invenit manus mea, etc. dicit Hieronymus in originali quod dominium Sennacherib ita parum duravit, quia quando subiugabat civitatem aliquam depopulabat eos, et idola eorum comminuebat : et ob hoc maxime fiebat odiosus hominibus ; Romani e converso dimittebant omnibus Deos suos et ritus colendi et vivendi ; et etiam imagines eorum faciebant Rome in Capitolio, propter quod amabiles fiebant omnibus, et ideo tandiu duravit regnum eorum. Et est hoc contra quosdam iniungentes penitentias. Hoc etiam est contra Religiosos, antiquas consuetudines contemnentes, novas superinducendo. Quod improperat eis Dominus. Mt. 23.a. Et Glossa dicit hic, Nusquam enim consuetudinem aufert que servata non impedit salutem, monens ne in talibus spes salutis ponatur, etiamsi pro offensione infirmorum serventur.
Numérotation du verset 1Cor. 7,20 
marg.| {i} In ea permaneat] si est talis consuetudo cum qua possit esse caritas. Eccl. 10.a. Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, etc. Eccl. 11.c. Sta in testamento tuo. Eph. 4.a. Digne ambuletis, vocatione in qua vocati estis, etc. Glossa hic, Sicut enim coniux, sic et latro ad fidem Christi vocatur ; sed ille in coniugio, non a coniugio ; iste vero non in latrocinio, sed a latrocinio etc.
Numérotation du verset 1Cor. 7,21 
marg.| {k} Servus vocatus es] Agit de conditione nature et fortune simul. Libertas, conditio est nature, servitus, fortune.   [Servus vocatus es] id est dum eras servus.
marg.| {l} Non sit tibi cure] id est non labores ut sis liber. Eccl. 7.b. Non oderis laboriosa opera et rusticationem a Deo creatam.
marg.| {m} Sed etsi] id est quamvis.
marg.| {n} Magis utere] servitute : dicit Glossa quia hoc est causa humilitatis que ad eam que in Domino est, pertinet libertatem, etc. Prv. 16.a. Melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate. Contra exemptos. Infr. 9.c. Dum essem liber, omnium servum me feci Mt. 20.d. Non veni ministrari, sed ministrare. Eph. ult. a. Servi obedite Dominis vestris carnalibus.
Numérotation du verset 1Cor. 7,22 
marg.| {o} Qui enim] ideo non sit tibi cure.
marg.| {p} Enim] quia existens   [servus vocatus est in Domino] ad fidem Domini.
marg.| {q} Libertus est Domini] id est manumissus a Domino, liberatus a servitute peccati.
marg.| {7. 90vb} Unde Glossa Libertus recte dicitur, qui ereptus est a peccatis que servos faciunt. Io. 8.d. [Libertus] 2Cor. 3.d. Ubi Spiritus Domini, ibi libertas.
marg.| {r} Similiter qui liber vocatus est] ab hominis dominio per conditionem, vel a servitute Dei per electionem.
marg.| {s} Servus est Christi] Glossa Ergo nec servus conditione despiciatur, nec liber elatus servo se preponat : quia Iob. 3.c. Parvus et magnus ibi sunt ; et servus et liber a Domino suo : differentia enim non est apud Deum servi, et liberi. Is. 24.a. Erit sicut populus, sic et sacerdos. Et sicut servus, sic et dominus eius, etc. quia Act. 10.e. Non est acceptor personarum Deus.
Numérotation du verset 1Cor. 7,23 
marg.| {t} Empti estis] Quia dixerat servum non querere libertatem sed potius servitutem, determinat quod non est querenda servitus hominis, quin primo principaliter queratur servitus Dei. Quod innuit hac ratione. Servus emptitius non debet querere libertatem a domino suo, sed filius Dei in infinitum maiori pretio nos emit quam aliquis dominus servum suum ; ergo nos in infinitum magis debemus servire Deo quam propriis dominis carnalibus. Unde dicit hic   [Empti enim estis] reddite vicem emptori. sup. 6.d. Empti estis pretio magno 1Pt. 1.d.
marg.| {u} Nolite fieri servi hominum] quod est quando proposito servitio Dei, magis intendit servire carnali domino, vel placere hominibus. Unde Glossa Hi autem servi hominum qui humanis se subiiciunt superstitionibus. Rm. 6.c. Cui exhibetis vos servos ad obediendum ; servi estis eius cui obedistis, sive peccati in mortem, sive obeditionis ad iustitiam. Unde cap. 6.c. dicit Apostolus, Ego sub nullius redigar potestate. 3Rg. 17.b. dixit Elias in persona Domini ad mulierem Sareptanam, id est fidelem animam ; Verumtamen mihi fac primum subcinericium panem parvulum et affer ad me ; tibi autem, etc. Panis iste est servitus Dei, in qua delectatur, qui debent decoqui igne caritatis sub cinere, scilicet passionis Christi memoria.
Numérotation du verset 1Cor. 7,24 
marg.| {x} In quo] ordine vel re cum qua potest manere sanctitas.
marg.| {y} In hoc permaneat] apud Deum observando mandata Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 7,25 
marg.| { 91ra } {a} De virginibus autem] ut dictum est supra in hoc capitulo dat Apostolus remedia contra amorem carnis, qui separat membra Ecclesie ab unitate sui corporis. Primum remedium est matrimonium, de quo iam egit. Secundum est virginitas, de quo dicit hic. Tertium est continentia vidualis, de qua parum tanget. Hic ergo agit de virginitate, quam prefert matrimonio multis modis. Primo, quia ipsa est de excellentioribus : de virginitate enim est consilium. Consilium autem proprie est de magis arduis ; matrimonium autem, ut supra dixit, est in permissione tantum. Secunda ratio est, quia matrimonio est annexa necessitas acquirendi necessaria pueris, ibi   [Existimo] Tertia est propter parilitatem quia uterque coniugatorum est colligatus, alii de pari, ut neuter possit se dividere ab altero : virgo autem libera ibi est   [Alligatus es] Quarta ratio est propter sollicitudinem seculi, ibi   [Tribulationem tamen carnis] Quinta propter brevitatem temporis, propter quod quilibet debet esse solicitus de salute sua, et hoc melius fit in statu virginitatis, quam matrimonii, ibi   [Tempus breve est]  ; quod probat per hoc, quod preterit, etc. Sexta est propter cordis divisionem mutuam eorum, qui in matrimonio iuncti sunt, ibi   [Qui cum uxore est] Septima est propter impedimentum serviendi Deo, ibi   [Porro hoc ad utilitatem vestram] Octavo determinat, quod licet status virginitatis excellentior sit statu matrimonii, tamen status matrimonii bonus est, nec peccat virgo si nubat, ibi   [Si quis autem turpem] Ultimo tangit de tertio remedio, id est de statu viduitatis, ostendens quando incipit, quod melior est statu matrimonii, ibi   [Quod si dormierit] etc. Dicit ergo :
marg.| {a} De virginibus] Ita precepi, quod vir et mulier iuncti matrimonio in infidelitate, non recedant ab invicem, et dedi de aliis consilium.
marg.| {b} Autem] pro sed ;   [De virginibus preceptum Domini non habeo] Unde postquam Dominus locutus fuit de virginitate. Mt. 19.b. subdit. Qui potest capere capiat. Et Ez. 44.e. dicitur quod induant femoralia   [per que continentia, et virginitas] non in sudore, id est non tamquam coacti precepto, sed spontanei.
marg.| {c} Misericordiam consecutus] id est donum Evangelizandi. 1Tim. 1.d. Misericordiam consecutus sum. Et hoc in tantum.
marg.| {d} Ut sim fidelis] in dispensatione Evangelii Dei. Ex quo patet, quod credendum est mihi in dandis consiliis salutis. 1Tim. 1.b. Gratias ago ei, qui me confortavit in Christo, quia fidelem me existimavit ponens in ministerio. Ergo ex quo sum ita fidelis dispensator Domini.
Numérotation du verset 1Cor. 7,25 
Expositio Glossae
marg.| {a} De virginibus] etc. Consilium autem a Spiritu sancto, usque, scilicet continendi. Continere ergo a Spiritu sancto est, ergo est meritorium ; ergo est alicuius virtutis motus ; ergo est in precepto ; ergo qui non continet, peccat, quod falsum est. Solutio : Continere quandoque dicitur idem, quod cohibere motus illicitos, sic est in precepto : quandoque idem, quod prohibere motus carnis ne procedant in actum, sic non in precepto, sed in consilio, et est motus virtutis continentie non principalis, sed secundarius, et ideo non sequitur quod sit in precepto, quia motus cuiuslibet virtutis principalis tantum est in precepto. Consiliis salutaribus, ad Deum. Supergreditur conditionem humane nature. Unde Ier. In carne preter carnem vivere, non vita terrena, sed celestis est. Sir. 26.c. Non est digna compensatio anime continenti. De pellibus hyacinthinis. Ex. 36.d. Similem throno. Ez. 1.g. Aspectus lapidis saphiri similitudo eius : hi sunt qui cum mulieribus. Apc. 14.a. Sed queritur de hoc quod hic dicitur, Maior est victoria virginum, quam Angelorum. Dicit enim Auctoritas, Ubi maior pugna, ibi maior corona, ergo virgines maiorem habent coronam quam Angeli. Contra. Mt. 11.b. Qui minor est in regno celorum : maior est illo, Ioanne Baptista, qui virgo fuit. Preterea quilibet Angelus maiorem caritatem habet in infinitum, quam aliqua virgo, que caritas est radix merendi ; ergo quilibet Angelus maiorem meretur in infinitum coronam, quam aliqua virgo. Solutio : Licet corona respondeat victorie, non nisi per victoriam augetur caritas, et ita non sequitur primum argumentum, et tamen hec Glossa debet intelligi in eodem statu et consimili, et constat quod virgines, et Angeli non sunt in consimili statu.
marg.| Virgines enim in statu viatoris ; Angeli autem sunt in statu comprehensoris. Et tamen Beata Virgo maiorem habet coronam et gloriam, quam aliquis Angelus, unde exaltata est super choros Angelorum. Ad illud, in infinitum maior est caritas, etc. Dicendum est, quod duo sunt genera operum meritoriorum : quedam sunt meritoria vite eterne ; quedam sunt meritoria etiam dimissionis pene, et particularium gaudiorum. Quod autem opus sit meritorium vite eterne, habet ex caritate ; quod meritorium sit dimissionis pene, et particularium gaudiorum, habet ex genere operis proprie, et cum caritate.
marg.| Angeli autem non merentur videndo Deum vel delectando, idest, fruendo eo ; unde non merentur vitam eternam, sed tantum merentur serviendo nobis, vel ministrando, et per hoc gaudia particularia merentur : et ideo non sequitur, quod maius premium mereantur quam virgines ; et etiam hec particularia gaudia non sunt de esse premii. Sed quod hic dicitur, Ubi maior pugna, ibi maior victoria, et maior corona : si dicatur corona premium substantiale, hoc dicitur propter augmentum caritatis, quod ibi est ut frequenter. Si acceperis uxorem, non peccasti : Imo, quia multi accipiunt eas propter explendam libidinem tantum. Unde 3Rg. 11.a. Constat quod peccavit Salomon accipiendo uxores. Solutio. Accipere uxorem, in se non est peccatum, sed ex circumstantia potest fieri peccatum. Apostolus autem intelligit accipere in se non de generatione carnali, sed spirituali, etc. quasi dicat, Plus debetis esse intenti regenerationi spirituali, quam carnali generationi.
marg.| Et nota quod matrimonium fuit in precepto, et obsequio ante peccatum : in tempore Patriarcharum fuit in precepto et obsequio, quia causa prolis ; Λ et in remedio fornicationis. Timeat corrumpi : sicut iuncte due mole Moysi, id est spes et timor, de quibus Dt. 24.b. Molam superiorem et inferiorem loco pignoris non accipies. Non mali fiant ; sicut multi fiunt ex eis superbis, et cupidi, et avari. Ne vero putentur, etc. per hoc vult probare Tullius in paradoxis, quod temporalia mala sunt. Sed dicendum quod non sunt summa bona, id est bona glorie ; nec bona mediocria, id est bona gratie ; sed infima. Senescit. Hbr. 8.d. Quod antiquatur, et senescit, prope interitum est. Peribit non substantia, sed figura. Contra 2Pt. 3.c. Elementa calore solventur : dicit Beda, Quatuor elementa quibus mundus consistit, ille maximus ignis absumet ; nec cuncta tamen consumet ut non sint, sed duo ex toto consumet. Falsum est ergo quod dicitur hic, Peribit non substantia, sed figura. Sed ibidem dicit Glossa subdens, Ex toto consumet, id est magna ustione purgabit, sed non penitus destruet.
marg.| Nullus enim elementum peribit omnino ; duo vero in meliorem restituet faciem. Posset autem concedi, quod contrarii sibi sunt Beda, et Augustinus ille sic opinabatur, ille sic. Vel potest dici, ex toto, id est ex totalitate sua. Aer enim habet naturam transparentis, et terra opaci : secundum has qualitates remanebunt : aer transparens erit, ut possint subito videre homines ab Oriente in Occidentem : terra opaca erit, ut non videant illi, qui in inferno erunt. Aque vero et igni non remanebunt qualitates, quas modo habent ; et ideo dicuntur preterire de illo igne. Cuiusmodi fit nature ignis elementum ; vel ignis qui dicitur, vera esse natura, dubium est.
marg.| Et potest dici quod ignis sit elementum, vel forte ignis materialis, et erit ignis gehenne qui tunc erumpet, ut habeatur per hoc quod dicit Augustinus quoniam ille ignis tantum ascendet, quantum ascenderunt aque diluvii. Ignis autem non est descendere, sed ascendere. Atque ipsa substantia eas qualitates habebit, etc.
marg.| Ad idem facit, quod dicitur super 2Pt. 2.c. Quoniam quatuor elementa mutabuntur secundum qualitates. Et potest dici, quod substantia erit transparentia, que erit ad minus in tribus elementis, et hec est qualitas corporum immortalium.
marg.| Alii dicunt, quod substantia erit impassibilitas et immutabilitas, quia firmamentum, et omnia corpora supercelestia erunt immortalia.
marg.| Et ad hoc facit illud Habacuch 3.c. Sol et Luna steterunt in habitaculo suo. Et quod dicitur Is. 60.d. Sol non occidet, et Luna non minuetur. Magna amaritudo in domo, uxor tristis.
marg.| Prv. 27.c. Acetum et tecta perstillantia in die frigoris, et litigiosa mulier dum percutitur. Partim mundo. Contra : Mt. 6.c. Nemo potest duobus Dominis servire.
marg.| Solutio : duobus contrariis, sed hic unus sub altero. Timor scilicet servilis. Custos malorum, id est qui custodit a malis. Hec autem de damnatione non timens ; ergo virgo vel vidua non timet damnari.
marg.| Contra Prv. 28.c. Beatus homo ; qui semper est pavidus. Solutio : Quantumcumque bona sit mulier vel homo, debet timere damnari.
marg.| Et quod dicit, Non cogitat damnari, id est non est solicitus timore servili, qui custodit a malo ; et hoc dicit propter statum, quia status ille proprie est perfectorum, qui non timent penam, in quantum est pena, sed in Λ quantum est separatio a Deo, Damnationem non timet, id est non habet causam damnationis propter quam timere debeat ; vel non timet damnationem in quantum est damnatio, id est quia conservat corpus suum, et animam in sanctimonia. Sed amplius innupta, id est facilius hoc facit, id est facere potest.
marg.| Sed minus, quam nupta, imo alique nupte magis sunt munde et sancte, quam alique virgines. Sed hoc dicit, quia innupte plus habent de corporali munditia, que liberat animam. Honestum scilicet castum animo, et corpore. Sed nonne coniugium honestum est ; Hbr. 13.a. Honorabile connubium in omnibus et thorus immaculatus. Item fecunditas bonum est : sterilitas malum, quia matrix videtur otiose creata. Solutio : Bona est fecunditas bonorum coniugum, sed melior est virginitas bonarum virginum : sterilitas vero prolis corporalis recompensatur fecunditate prolis spiritualis, Fomitem nuptiarum, id est appetitum contrahendi, vel coeundi secundum ius matrimonii.
marg.| Continentiam dedicans idolo, sicut faciebant virgines consecrate ad serviendum in templo Veste. Quare autem ibi serviunt virgines, assignat Augustinus quia ibi adoratur ignis qui ex se nihil potest generare, similiter nec virgines in quantum virgines.
marg.| Bene quis utitur malo, concupiscentiam restringens connubio : Ex hoc videtur, quod concupiscentia prout est in coniunctis matrimonio, sit malum, et ita peccent concupiscentes se mutuo ; ergo concupiscentia in concupiscibili brutali non est mala, ut est in concupiscibili humana : sed quia vix potest moveri brutalis quin admisceat se ei humana. Ideo dicit Glossa Etsi sit ut pluries mala valde, minus tamen mala, quam quando est extra matrimonium : vel intelligitur de malo pene.
marg.| Quia invite nuptie, etc. Ex hoc relinquitur quod alique nuptie sunt invite ; ergo non spontanee ; ergo non est ibi spontaneus consensus, nec ergo sunt nuptie, nec matrimonium. Solutio : Duplex est coactio, precedens et concomitans ; efficiens, et non sufficiens, et sufficiens : ergo nulle nuptie sunt invite coactione concomitante et sufficiente ; sed quando hoc contingit coactione precedente efficiente non sufficiente.
marg.| Coactio precedens, et efficiens non sufficiens est, quando minatur ei nisi contrahat cum illo, quia nihil de hereditate habebis, et huiusmodi, sed quando venit ad factum, non cogitur consentire in eum : coactio autem concomitans, et sufficiens est que caderet in constantem virum, ut timore mortis, vel mutilatione membri : si talis esset coactio non esset matrimonium.
marg.| Lege loquitur naturali. Argumentum est, quod matrimonium est de lege nature, quod verum est. Quamquam prime nuptie, etc. secunde vero permisse sunt, etc. imo videtur, quod utreque sint permisse, quia super illud eodem capitulo. Unusquisque suam uxorem habeat, etc. dicit Glossa Hoc dicit Apostolus secundum indulgentiam, non secundum imperium : Et constat quod ibi loquitur de primis nuptiis, ac generaliter de omnibus : ergo sunt permisse. Preterea, Nonne secunde institute sunt a Deo, sicut prime. Solutio : ad primum : Permissum duobus modis dicitur. Uno modo dicitur permissum, eo quod non est in precepto, sic sunt prime nuptie permisse, quia nullus tenetur nubere. Alio modo dicitur permissum, quod non est in prohibitione, sic sunt permisse secunde, et sic sumitur in hoc loco. Ad secundum dicendum, Λ quod prime nuptie dicuntur tantum institute a Domino, quia expresse invenitur in Scriptura, quod Dominus instituit, ut in Gn. de Adam : sed de secundis non exprimitur. Secunde vero etiam in presenti, non solum in futuro, carent gloria, id est benedictione. Loquitur de consuetudine quarundam Ecclesiarum in quibus in secundis nuptiis nihil fit, nisi quod consentiunt mutuo : sed hic equalis benedictio est, sicut in primis. Satis ostendit, etc. per hoc quod dicit, beatior erit ; quia omne comparativum relinquit positivum suum. Unde per hoc relinquitur, quod beata Virgo, que iterum alia vice nubit. Cataphrygarum, et Novatianorum : quidam istorum dicunt omnes nuptias esse peccatum. Tertullianus, iste fuit valde eloquens, et quedam composuit in sacram Scripturam. Unde super Dn. 9.g. ubi dicitur de hebdomadibus, habetur quedam Glossa ipsius. Et in Epistolam ad Hebreos dicitur, quod aliqui crediderunt, quod scripsit eam propter subtilitatem, et pulchritudinem tractandi eam : sed primo, postea fuit hereticus. Quis audeat definire ? Ecclesia definivit, quod pransus non debet aliquis divina celebrare, nec etiam communicare, nisi in magna necessitate. Solutio : De huiusmodi, neque debet quis aliquid definire propria auctoritate, sed Spiritus sancti, cuius instinctu sic faciendum precepit Christus magister : Io. 13.b. Septemviram mulIer. Mt. 22.c. Non dubitat Apostolus ; ergo sciebat se habere Spiritum Dei, et revera sciebat, id est vehementer presumebat scientia experientie. Si me sciretis. Io. 8.c. Putas, inveniat siden. Lc. 18.b. Non opinatur deitas, id est non ostenditur opinari.
Numérotation du verset 1Cor. 7,26 
marg.| {e} Existimo hoc] id est manere in virginitate.
marg.| {f} Bonum esse] id est expediens, et utile.
marg.| {g} Propter] etc. id est penuriam, que instat cunctis per matrimonium. Et bona, et recta est mea existimatio.
marg.| {h} Quoniam est] etc. id est in virginitate sic, sicut verbo doceo, et exemplo ostendo. Nota Glossa que dicit, Supergreditur virginitas conditionem humane nature, per quam homines Angelis assimilantur, etc. Item Augustinus in. 4. de doctrina Christiana dicit, et est verbum Cypriani, Nunc nobis ad virgines sermo est, quarum quo sublimior gloria est, maior est et cura : Flos est ille Ecclesiastici germinis ; decus atque ornamentum gratie spiritalis : leta indoles ; laudis et honoris opus integrum atque incorruptum ; imago Dei respondens ad sanctimoniam Domini ; illustrior portio gregis Christi.
marg.| Et nota quod dicit. Maior cura habenda est de virginitate, et hoc servando eam : quia virginitas semel amissa numquam potest recuperari : Iuxta illud Amos 5.a. Domus Israel cecidit, et non adiiciet ut resurgat. Virgo Israel proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. Mt. 25.a. describit Dominus virgines ferentes lampades, que confracte reintegrari non possunt. Item ipsa flos est, et ornamentum aliarum virtutum, quasi corona de floribus, toti corpori virtutum conferens decorem, et faciens apparere earum pulchritudinem etiam maiorem : et ideo bene comparatur vitro a Domino, quia vitrum litteram que vix legi posset, reddit legibilem.
marg.| Opus est integrum, duobus pedibus currens post Dominum, {7. 91rb} id est integritate mentis, et corporis : non virgines vero quasi claudicando vadunt post Dominum. Ideo dicitur Apc. 14.a. de virginibus, Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. Virginitas enim proprie est imago Dei. Unde idem Cyprianus subiungit, Imaginem eius qui de celo est, portat virginitas.
Numérotation du verset 1Cor. 7,27 
marg.| {i} Noli querere solutionem] Eccl. 7.b. Noli discedere a muliere sensata, et bona : et inf. c. Mulier si est tibi secundum animam tuam, ne proiicias illam, et odibili ne credas te. Mystice. Uxor Ecclesia. Eccl. 6.d. Vincula illius alligatura salutaris. Sir. 26.a. Pars bona, mulier bona, etc. dabitur viro pro factis bonis, et infr. c. Gratia super gratiam mulier sancta. Prv. 18.d. Dominus et divitie dantur a parentibus ; a Domino autem uxor prudens. Sir. 36.d. Qui possidet mulierem bonam, inchoat possessionem.
Numérotation du verset 1Cor. 7,28 
marg.| { k } Si autem acceperis] Dico noli querere uxorem,   [si autem acceperis] etc. Et similiter.
marg.| {l} Virgo non peccavit] Non dicit meretur, sicut illa que nubit Christo. 2Cor. 1.a. Despondi vos uni viro Virginem castam exhibere Christo.
marg.| {m} Tribulationem tamen] id est sollicitudinem providendi uxori et filiis.
marg.| Et est quarta ratio qua preponendus est status virginitatis statui matrimonii. Ps. 33. Multe sunt tribulationes iustorum sed sunt plures maritorum ; in istis enim est bellum continuum. Gal. 5.e. Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem ; sed caro prevalere videtur. De hac sollicitudine, { 91va } Δ et providentia. Gn. 32.d. Iustum est, ut aliquando provideam domui mee. Est autem hec sollicitudo multis peccandi occasio, secundum quod legitur Nm. 32.a. de filiis Ruben, et filiis Gad, et dimidia tribu Manasse, qui propter uxores, et filios, et pecora multa acceperunt portionem circa Iordanem, ut dicit Glossa Quos multa mundi implicita occupant, habitationem celestis patrie non requirunt. Iob. 24.a. Quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad predam liberis suis panem preparant.
marg.| {a} Vobis parco] in hoc quod consulo vobis non contrahere matrimonium, cui annexe sunt multe tribulationes corporales, et sollicitudines. 2Cor. 1.d. Ego autem parcens vobis non veni ultra Corinthum.
Numérotation du verset 1Cor. 7,29 
marg.| {b} Tempus breve est] Quinta ratio. Dt. 13.e. Iuxta est dies perditionis. Multum tempus fuit ex quo hoc dixit Moyses : ergo non multum restat, et ideo.
marg.| {c} Reliquum] id est hoc restat faciendum.
marg.| {d} Tamquam non habentes] Glossa Quod utique facit, qui habens uxorem reddit, non exigit debitum ; et propter infirmitatem propriam ducit uxorem, plangens post quia sine uxore esse non potuit quam gaudens duxit, et maxime qui pari consensu continentiam conservant. Eccl. 3.a. Est tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. Gn. 7.b. Ingressus est Noe, et filii eius, et uxor eius, et uxores filiorum eius. Ibi Int. Seorsum viri, et seorsum femine : quia tunc erat diluvium tribulationum corporalium ; multo magis modo, quia superabundat diluvium tribulationum animarum, et peccatorum, sicut dicitur Os. 4.a. Maledictum, furtum, homicidium, mendacium, etc. 2Rg. 11.b. Arca Dei, et Israel, et Iuda habitant in papilionibus, dixit Urias ad David, etc. et ego ingrediar in domum meam, etc. et dormiam cum uxore mea ? Arca Domini, id est sancti viri, modo sunt in expeditione contra Diabolum, quos tamen multum diligit Deus.
Numérotation du verset 1Cor. 7,30 
marg.| {e} Qui flent] id est contristantur pro temporalibus incommodis.
marg.| {f} Tamquam non flentes] 2Cor. 6.b. Quasi tristes, semper autem gaudentes, id est de huiusmodi non habeatis veram tristitiam. Prv. 12.c. Non contristabit iustum, quicquid ei acciderit. Sir. 38.b. Ne dederis in tristitia cor tuum.
marg.| {g} Qui gaudent] propter prosperitatem.
marg.| {h} Tamquam non gaudentes] Iuxta illud Eccles. 2.a. Risum reputavi errorem, et gaudio dixi, quare frustra deciperis, quia Prv. 14.b. Extrema gaudii luctus occupat. 2Cor. 6.b. Quasi tristes, semper autem gaudentes ; sicut egentes, etc.   [Qui emunt tamquam non possidentes] etc. quasi emant tantum ad necessitatem, non ad superfluitatem inherentes amore. Unde Glossa Non apponat cor perituris rebus : sed sic hereant, ut amore illius non inhereant ; quia dicitur Is. 5. Ve qui coniungitis domum ad domum, etc. Habacuch 2.c. Ve qui congregat avaritiam domui sue ut sit in excelso nidus eius, etc. Eodem post. Lapis de pariete clamabit, etc. Amos 8.b. Quando transibit messis, etc. et venundabimus merces. De illis dicitur, qui non causa necessitatis, sed cupiditatis emunt. Ps. 79. Quoniam non cognovi negotiationem, et Os. 11.d. Circumdedit me Ephraim in negotiatione, et in dolo Israel. Sir. 26.d. Difficile exuitur negotians a negligentia.
Numérotation du verset 1Cor. 7,31 
marg.| {i} Tamquam non utantur] Iuxta illud, Divitie si affluant, nolite cor apponere. Et Glossa Ut scilicet ex bonis eius faciant bona, non mali fiant : que bona ne putentur mala, bonis dantur : itemque tolluntur ut probentur : ne vero putentur magna vel summa dantur etiam malis : itemque eis tolluntur, ut crucientur. In Ecclesia habent uxores multipliciter prebendati. Gn. 4.c. Mathusael, id est donatus Domino, genuit Lamech, id est percuties, vel percussus, qui accepit uxores duas. Flent ambitiosi aspirantes altius ascendere 2Cor. 7.c. Tristitia seculi mortem operatur. Gaudent iam promoti in prelationibus. Eccl. 2.a. Risum reputavi errorem, etc. Emunt, Simoniaci. Io. 2.c. Ascendit Iesus Ierosolymam, et invenit in templo vendentes oves, et boves, et columbas, parvas et magnas prebendas, et sacramentorum gratiam, et vernaculos, campsores prebendarum Ecclesiarum. Ez. 7.c. Venit tempus, appropinquavit dies : qui emit, non letetur, qui vendit, non {7. 91vb} lugeat : quia ira super omnem populum. Is. 24.a. Sicut emens sic ille qui vendit. Utuntur mundo gulosi, et luxuriosi. Sapient. 2.b. Venite et fruamur bonis que sunt ; utamur creatura, etc. nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra.
marg.| {k} Preterit enim figura huius mundi] Pulchritudo semper est in preteritionem, et transitu et defectu sed ad ultimum perfecte peribit. Io. 2.c. Mundus transit, et concupiscentia eius. Contra. Eccl. 1.a. Terra in eternum stat. Respondeo. Glossa Figura transit, substantia manet. 2Pt. 3.c. Celi magno impetu transient : elementa vero calore solventur ; et terra et que in ipsa sunt, opera omnia exurentur. Apc. 21.a. Primum celum, et prima terra abiit : Et immediate ante hoc. Vidi celum novum, et terram novam. Is. 45.c. Ecce ego creabo celos novos, et terram novam.
Numérotation du verset 1Cor. 7,32 
marg.| {l} Volo autem vos] etc. Sexta ratio propter divisionem : quia illum qui habet uxorem, oportet dare operam multis pro uxore, et pro filiis, et quod serviat Deo, et ita divisus est sollicitudo Phil. 4.a. nihil soliciti sitis, Dominus prope est. Mt. 6.c. Dico vobis ne sitis soliciti anime vestre quid manducetis, aut corpori vestro quid induamini. Prv. 11.a. Expectatio solicitorum peribit : non debemus ergo soliciti esse. Contra. Prv. 6.a. Vade ad formicam o piger, etc.
marg.| Solutio. Triplex est sollicitudo. {7. 92ra} Δ Quedam est providentie spiritualis ; hec precipitur et de hac dicitur hic, Qui sine uxore est, solicitus est, que Domini sunt. Est et sollicitudo providentie temporalis hec permittitur, de qua dicitur hic, Volo vos sine sollicitudine esse ; non quia mala sit, sed quia impedita a maiori bono. Et est sollicitudo avaritie, et curiositatis : hec prohibetur. Mt. 6.d. Ne soliciti sitis.
marg.| {a} Que Domini sunt] Contra. Phil. 2.c. Omnes querunt que sua sunt, nullus que Iesu. Solutio : Hic loquitur de bonis qui habent caritatem. Infr. 13.b. Caritas non querit que sua sunt. Ibi loquitur de malis.
Numérotation du verset 1Cor. 7,33 
marg.| {b} Divisus est] Ex hoc videtur, quod peccet, quia dicitur Mt. 6.c. Non potestis Deo servire, et mammone, et talis servit uxori, et Deo. Is. 28.e. Coangustatum est stratum, ita ut alter decidat. Item Os. 10.a. Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Eccl. 3.d. Cor ingrediens duas vias non habebit successus. Solutio : est divisio intentionis : hec peccatum est, et de tali loquuntur omnes predicte auctoritates, v. g. Quando homo intendit aliquid facere propter lucrum temporale et propter Deum, utrumque ponens finem temporalem, non tamen alterum sub altero, quia iam non divideret intentionem : ut qui vult ire Romam, intendit ire ad loca intermedia, sed quia hec intentio ordinatur ad ultimam, non dicitur dividi intentio. Et est divisio officii, sive sollicitudinis ; hec bona est de qua intelligitur, quod dicit Apost.   [Divisus] Sed nonne Paulus divisus fuit ? Probatio Rm. 7.d. Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Solutio. Motus in Paulo fuerunt divisi, sed intensio, et cura non ; in bonis vero coniugibus cura divisa, intentio non, in malis utrumque divisum. Os. 10.a. Divisum, etc.
Numérotation du verset 1Cor. 7,34 
marg.| {c} Ut sit sancta] Hbr. 12.d. Pacem cum omnibus et sanctimoniam sequimini, sine qua nemo videbit Deum.
marg.| {d} Quomodo placeat viro] bono. 1Tim. 2. etc. Mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, etc. 1Pt. 3. Mulieres subdite sint viris suis quarum, etc.
Numérotation du verset 1Cor. 7,35 
marg.| {e} Porro] Septima ratio, propter impedimentum serviendi Deo.
marg.| {f} Hoc] id est quod maneatis in statu virginitatis, et viduitatis. Sir. 16.a. Utile est mori sine liberis, quam relinquere filios impios.
marg.| {g} Non ut laqueum] fornicationis occasionem. Argumentum quod multiplicatio constitutionum et traditionum iniicit laqueum.
marg.| {h} Sed] supple, invito vos ; vel   [Sed] dico hoc tendens.
marg.| {i} Ad id quod honestum] positivum pro comparativo : matrimonium enim honestum est ; sed virginitas quidem honestius est bonum. Dico   [non ut laqueum iniiciam] In hoc instruuntur omnes Prelati, ut non de excommunicatione, que est instituta in medicinam peccatorum, faciant laqueos ad emungendum. De quibus Ier. 5.f. Inventi sunt in populo meo insidiatores, et aucupes, etc.
marg.| {k} Facultatem] id est facilitatem.
marg.| {l} Domino observandi] id est preceptis Domini serviendi propter Dominum.
Numérotation du verset 1Cor. 7,36 
marg.| {m} Si quis autem] Quia tantum commendaverat virginitatem in comparatione ad matrimonium, ne per hoc crederet quis matrimonium esse peccatum ; addit quod etiam virgo bene potest sine peccato alii copulari per matrimonium.   [Si quis autem] custos virginis, ut pater eius, vel alius.
marg.| {n} Turpem se videri existimat] secundum iudicium hominum dicentium, Verecundum erit tibi si filia tua, que iam superexcrevit, faciat fornicationem et timendum est tibi ne iam fecerit.
marg.| {o} Sit superadulta] mulier adulta ultra annos pubertatis.
marg.| {p} Et ita oportet fieri] id est ipsam tradere nuptui.   [Quod] id est quia   [vult] nubere virgo.
marg.| {q} Faciat] id est tradat eam nuptui.
marg.| {r} Non peccat] qui custodit eam, nec ipsa. Gn. 43.c. Si sic necesse est, facite quod vultis. Eccles. 7.c. Trade filiam, et grande opus fecisti, et homini sensato da illam ; non dicit, vende. Dico autem quod ille non peccat.
Numérotation du verset 1Cor. 7,37 
marg.| {s} Nam] de alio patet,   [qui statuit] etc. Sed bene facit,   [qui statuit in corde suo firmus] servare virginem. Ipse dico.
marg.| {t} Non habens necessitatem] quia ipsa vult continere.
marg.| {u} Potestatem habens voluntatis] implende supple. Proposuit illam servare in virginitate. Prv. 17.c. Qui servat ficum ; comedit fructus eius. Ficus est castitas ; quia sicut { 92rb } ficus fructus facit multos, et virginitas centesimum fructum habet. Mt. 23.b.
Numérotation du verset 1Cor. 7,38 
marg.| {x} Et qui matrimonio iungit, benefacit] Eccl. 7.c. Trade filiam tuam, etc.
Numérotation du verset 1Cor. 7,39 
marg.| {y} Mulier alligata est] Hic agit de tertio remedio contra estum carnis id est de viduitate, dans consilium quod in ea maneat, sicut de virginitate. Sed nihilominus potest nubere cum fideli ; si autem omnino non nubat, melius facit. Et hoc est.   [Mulier alligata est legi] viri, ut non liceat ei ad alias nuptias transire ; vel preceptis de matrimonio, et in idem { 92va } Δ redit.
marg.| {a} Liberata est a lege] viri, id est a matrimonio, quo ligata erat cum viro quasi per quamdam legem. Rm. 7.a. Que sub viro est mulier, vivente viro, etc. Propter hoc autem dixerunt Apostoli Domino Mt. 19.b. Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. Ibid. a. Quod Deus coniunxit, homo non, etc.
marg.| {a} Liberata est] ergo uxor Lazari si nupsisset, non potuisset repeti.
marg.| {b} Cui autem vult] Gn. 25.f. Vocemus puellam, et queramus eius voluntatem.
marg.| {c} Tantum in Domino] id est cum fideli. Similiter alligata est legi, quanto tempore vir eius vivit. Et correlative, vir alligatus est uxori, quanto tempore ipsa vivit. Hanc correlationem multi volunt, sed conversam nolunt. Nolunt enim aliquo modo, quod Ecclesie, et prebende recedant ab eis ; imo ut verius loquar, nullo modo permittunt reditus a se discedere : sed ipsi semper illis abesse, et in sede alios ligare, imo alios meliores sibi alligare : quibus dicitur Malac. 2.c. Dominus testificatus est inter te, et uxorem pubertatis tue, quam tu despexisti. Quando magis provecti fiunt, Parochias suas dimittunt.
Numérotation du verset 1Cor. 7,40 
marg.| {d} Beatior autem] etc. id est in viduitate secundum consilium meum, quod non est humanum, et sic non spernendum ; sed divinum.
marg.| {f} Autem] id est quia.
marg.| {e} Puto, quod ego] sicut alii.
marg.| {g} Spiritum Dei habeam] et ita in hoc consilio, sicut in aliis debetis mihi credere : quia quod loquor, auctoritate Spiritus sancti loquor. 2Cor. 13.a. An experimentum queritis, etc. 1Cor. 5.d. Legatione fungimur, Deo exhortante per nos ex bonitate. Notandum, quod verbum   [putandi] sicut et   [forsitan] quandoque notant eventum, ut Io. 5.g. Si crederetis Moysi, forsitan crederetis et mihi. Quandoque admirationem. Lc. 12.e. Quis putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituet. Quandoque libertatem liberi arbitrii. Lc. 20.c. Forsitan verebuntur filium tuum. Quandoque ponitur in signum increpationis. Io. 8.c. Si me sciretis forsitan patrem meum sciretis. Sic ponitur hoc verbum   [puta] quasi dicat increpo vos, quod putatis me non habere Spiritum Dei.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Cor. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=61&chapitre=61_7)

Notes :