Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Cor. 3,1 

Et ego, fratres,
non potui
loqui vobis1 quasi spiritualibus,
1 loqui vobis] inv. Weber
sed quasi carnalibus.
Tamquam
parvulis in Christo,
Numérotation du verset 1Cor. 3,2 

lac vobis potum dedi,
non escam.
Nondum
enim poteratis,
sed nec2 nunc quidem
2 nec] ne Weber
potestis.
Adhuc enim carnales estis3.
3 carnales estis] inv. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 3,3 

Cum enim sit inter vos
et4 zelus
4 et] om. Weber
et contentio ?
Nonne carnales estis
et secundum hominem ambulatis ?
Numérotation du verset 1Cor. 3,4 

Cum enim quis dicat5 :
5 dicat] dicit Weber
ego quidem sum Pauli, alius autem ego Apollo,
nonne homines estis ?
Quis6 igitur est Apollo ?
6 quis] quid Weber
Quid vero Paulus ?
Numérotation du verset 1Cor. 3,5 

Ministri eius cui credidistis,
et unicuique
sicut Dominus dedit.
Numérotation du verset 1Cor. 3,6 

Ego
plantavi,
Apollo rigavit,
Deus7
7 Deus] sed praem. Weber
autem8 incrementum dedit.
8 autem] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 3,7 

Itaque
neque qui plantat est aliquid,
neque qui rigat, sed qui incrementum
dat
Deus.
Numérotation du verset 1Cor. 3,8 

Qui plantat autem et qui rigat
unum sunt.
Unusquisque autem propriam mercedem accipiet
secundum suum laborem.
Numérotation du verset 1Cor. 3,9 

Dei enim sumus adiutores,
Dei agricultura estis,
Dei edificatio estis.
Numérotation du verset 1Cor. 3,10 

Secundum gratiam Dei
que data est mihi,
ut sapiens
architectus
fundamentum posui,
alius autem
superedificat.
Unusquisque autem videat quomodo superedificet.
Numérotation du verset 1Cor. 3,11 

Fundamentum enim aliud nemo potest ponere
preter id quod positum est,
quod9
9 quod] qui Weber
est Christus Iesus.
Numérotation du verset 1Cor. 3,11 

Si quis autem superedificat supra fundamentum hoc,
aurum, argentum, lapides pretiosos,
ligna, fenum, stipulam,
Numérotation du verset 1Cor. 3,13 

uniuscuiusque opus manifestum erit :
dies enim Domini10
10 Domini] om. Weber
declarabit,
quia in igne revelabitur
et uniuscuiusque opus quale sit
ignis probabit.
Numérotation du verset 1Cor. 3,14 

Si cuius opus manserit
quod superedificavit mercedem accipiet.
Numérotation du verset 1Cor. 3,15 

Si cuius opus arserit
detrimentum patietur,
ipse autem salvus erit
sic tamen quasi per ignem.
Numérotation du verset 1Cor. 3,16 

Nescitis quia templum Dei estis,
et Spiritus sanctus11
11 sanctus] Dei Weber
habitat in vobis ?
Numérotation du verset 1Cor. 3,17 

Si quis autem templum Dei violaverit,
disperdet illum Deus.
Templum enim Dei sanctum est
quod estis
vos.
Numérotation du verset 1Cor. 3,18 

Nemo vos12
12 vos] se Weber
seducat,
si quis videtur
inter vos sapiens esse in hoc seculo
stultus fiat
ut sit sapiens.
Numérotation du verset 1Cor. 3,19 

Sapientia enim huius mundi stultitia est
apud Deum.
Scriptum est enim :
Comprehendam
sapientes
in astutia eorum.
Numérotation du verset 1Cor. 3,20 

Et iterum :
Dominus novit cogitationes sapientium
quoniam vane sunt.
Numérotation du verset 1Cor. 3,21 

Itaque
nemo glorietur in hominibus.
Omnia enim vestra sunt :
Numérotation du verset 1Cor. 3,22 

sive Paulus, sive Apollo,
sive Cephas,
sive mundus, sive vita, sive mors,
sive presentia,
sive futura.
Omnia enim vestra sunt.
Numérotation du verset 1Cor. 3,23 

Vos autem Christi,
Christus autem Dei.

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Cor. 3,1 
marg.| { 3 } Et ego fratres] In capitulo precedenti ostendit Apostolus quales esse debeant auditor, et doctor sapientie. In hoc capitulo ostendit primo differentiam doctrinarum, quia alia est facilis, alia difficilis. Secundo ostendit indifferentiam doctorum, quia omnes debent esse unum, ibi :   [Qui plantat, et qui rigat unum sunt] Tertio ostendit unitatem fundamenti Ecclesie, et diversitatem superedificationis, ibi :   [Dei edificatio estis] Quarto ostendit dignitatem credentium per tria, que habent, templum Dei, Apostolos, Angelos : omnia enim sunt iustorum. Primo ergo ostendit, quod licet sapientia crucis esset vera sapientia, non tamen eis potuit tradi per modum perfectionis, sed quasi lac. Et huius rationem ostendit cum dicit,   [Nondum enim poteratis] Et quare non sunt capaces, ostendit subdens.   [Cum enim sint inter vos] etc. Dicit ergo :
marg.| {u} Et ego] Continua. Dico quod perfectam sapientiam de Christo {7. 78va} Δ habeo, et tamen,   [o fratres non potui] etc.
marg.| {c} Lac] simplicem doctrinam.
marg.| {d} Non escam] id est non solidam. Hbr. 5.d. Facti estis quibus lacte opus sit. Is. 28.c. Quem docebit Dominus scientiam, et quem intelligere faciet auditum ? Ablactatos a lacte, etc. Prelati et doctores sunt quasi mamme Ecclesie. Ct. 4.c. Quam pulchre sunt mamme tue. Ibidem. Mel et lac sub lingua tua, id est Prelati. Ioel. 3.d. Stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte. Prelati, et doctores debent esse ablactati, ut dictum est in auctoritate prima, et tamen non debent contemnere simplicem doctrinam, quia dicit Ps. 103. Sicut ablactatus est super matre sua. Puer enim semper diligit, et veneratur nutricem. Gilbertus Quidam in conventu fratrum student magis alta, quam apta docere ; erubescunt humilia et plana docere ; ut hec sola scire videantur, erubescunt verba communia habere. Et infra Quid istud est, cathedram tenes ut scientiam iactes ? ascendisti cathedram ut alios edifices, non ut teipsum infles ; ut impleas, non exinanias temetipsum. Propterea debet predicator non quid ipsum, sed quid subditos audire deceat attendere : non quadrare sed liquare sermones adhuc teneris faucibus.
marg.| {a} Quasi carnalibus] non vere carnalibus.
marg.| {b} Tamquam parvulis] 1Th. 2.d. Parvuli facti sumus in medio vestri, tamquam si nutrix foveat filios suos. Nm. 11.c. Numquid ego concepi hanc omnem multitudinem, etc.
marg.| {e} Adhuc enim carnales estis] Ostendit, quod non erant capaces sapientie crucis, et Evangelii, qui erant carnales. Quod probat.
marg.| {f} Cum enim sit inter vos zelus] id est invidia de Baptistis.
marg.| {g} Et contentio] in verbis.
marg.| {h} Nonne carnales estis] quasi dicat quia putatis hoc esse, adhuc caro est. Et nonne.
marg.| {i} Secundum hominem ambulatis ?] Glossa id est in peius proficitis. Hoc est ambulare secundum hominem. 2Tim. 3.d. Mali homines errantes in peius proficiunt. inf. 11.d. Non in melius, sed in deterius convenitis.   [Zelus et contentio] Iac. 3.d. Ubi zelus, et contentio, Ps. 106. Effusa est contentio super Principes, id est Apostolos. Lc. 22.c. Facta est contentio inter eos, etc.
marg.| {k} Cum enim quis] Exponit in quo erat zelus, et contentio eorum.
marg.| {l} Ego quidem sum Pauli] filius in baptismate.
marg.| {m} Apollo] genitive.
marg.| {n} Nonne homines estis ?] credentes, quod melior baptismus conferatur a meliori.
marg.| {o} Quid igitur est] quasi dicat non debetis credere.
marg.| {p} Ministri] Dei.   [Ministri eius] non auctores baptismi interius. Et resume, Sicut ministri.
marg.| {q} Sicut Dominus dedit] et quantum ad littere seriem, redit ad ostendendum unum esse caput in Evangelio, quod probat per rationem ministerii. Postmodum inducit ad hoc metaphoram de agricultura, et de edificatione, ibi :
marg.| {r} Ego plantavi] etc. in fide.
marg.| {s} Rigavit] in baptismate. Et uterque predicavit et baptizavit, tamen Paulus predicavit, Apollo plures baptizavit.
marg.| {t} Plantavit] ministerio, Deus auctoritate. Ier. 2.d. Ego te plantavi vineam electam, etc. Mt. 21.d. Paterfamilias plantavit vineam.
marg.| {s} Rigavit] ministerios, Deus auctoritate. Quod Apollo rigavit exterius, Dominus interius. Sir. 24.d. Dixi rigabo hortum plantationum.
marg.| {t} Incrementum] gratiarum, et virtutum. Ge. 1.d. Crescite, et multiplicamini.
marg.| {u} Neque qui plantat est aliquid] ex se, unde ex se nihil {7. 79ra} Δ potest dare.
marg.| {a} Unum sunt] indifferentes quoad ministerium. Et tamen
marg.| {b} Unusquisque propriam mercedem] quia cooperatur Deo. Quod ostendit in quo sunt coadiutores Dei, quia in agricultura, et edificatione.
marg.| {e} Dei agricultura] in hoc remissio peccatorum intelligitur.
marg.| {f} Dei edificatio] in hoc datio gratiarum. Sed contra hoc, quod dicit.
marg.| {b} Unusquisque accipiet] secundum quantitatem caritatis attenditur quantitas mercedis. Dt. 11.c. Omnis locus quem calcaverit pes vester, vester erit, idest quod amabis, et quantum amabis, habebis. Item 2Cor. 8.c. Qui multum non abundavit, et qui modicum, non minorabitur. Solutio : Hic loquitur de aureola que non est merces, sed decentia mercedis : vel de mercede dimissionis pene : vel effectu caritatis, idest laborem posuit pro caritate. Et probabile est, quod qui plus laborat pro Christo, maiorem habet caritatem ad Christum. Prv. 12.b. De fructu oris sui unusquisque replebitur. Item 13.a. De fructu oris sui homo satiabitur bonis, id est   [Fundamentum] et adiutor Dei sui in edificatione.
marg.| {g} Ut sapiens] Glossa Discretione utens.
marg.| {h} Architectus] Glossa princeps edificii.
marg.| {k} Alius superedificat] bona opera.
marg.| {p} Superedificat aurum, argentum, lapides pretiosos] Glossa Is qui cogitat tantum, que Dei sunt quomodo placeat Deo.   [Aurum] in contemplatione Dei   [Argentum] in dilectione proximi.   [Lapides pretiosos] in bonis operibus.
marg.| {7. 79va} Δ {a} Ligna, fenum, stipulam] Glossa Non absurde accipi possunt secularium rerum quamvis licite concessarum tales cupiditates, ut amitti sine dolore non possint, etc. Gil. Stipulam levitatem ; fenum carnalitatem ; lignum rigidam cervicositatem designat. Nam inobedientia prima in ligno commissa est. Magister Hugo de Sancto Victore.
marg.| Quidam solum Deum amant, et hi superedificant aurum, argentum, lapides pretiosos. In auro intellectum ; in argento eloquium ; in lapide pretioso opus incorruptum. Quidam preter Dominum aliud amant, plus tamen Deum, et hi superedificant lignum, fenum, stipulam, in ligno affectum cognationis in feno possessionis ; in stipula familiaritatis. In quibus omnibus etsi non sit peccatum, est tamen peccati occasio. Quidam contra Deum aliud amant : et hi non superedificant, sed destruunt fundamentum : quia amor Dei in corde esse non potest, ubi non est solus, vel summus.
marg.| {u} Et ego fratres] etc. Est questio, verba sunt Magistri. Scire verbum, verba sunt Augustinus Si non audiunt amplius verbum maiores, quam parvuli. Mihi absit. Gal. 6.d. Nec necesse est, ut aliqua secreta taceantur parvulis, ergo spiritualia sunt predicanda utrisque. Contra Rm. 12.a. Unicuique secundum quod Deus divisit mensuram fidei.
marg.| Ibi Glossa Obtemperandum est Apostolo precipienti unicuique sapere secundum mensuram fidei. Si enim pro viribus infans alitur, salubriter crescit, ut proficiatur ; si autem viresΛ sue capacitatis excedit, deficit antequam crescat : ergo tales non sunt capaces spiritualium, ergo non sunt eis predicanda. Solutio : Omnia spiritualia necessaria ad salutem sunt omnibus Predicanda, sed maioribus possunt adduci subtiliores rationes per quas fiant eis cibus, minoribus sunt facilius explananda, ut ea recipiant quasi lac nutritivum. Unde, quod dicitur hic, Non est necesse ut aliqua secreta, etc. intelligitur de necessariis ad salutem. Animales ab anima : vel ab animalitate. Ab homine, ut auctore. Non est hoc peccatum minus a gentilitate ; ergo qui presumit de Baptista, tantum peccat quantum qui adorat ligna, et lapides. Solutio : Non minus hic dicitur ; quia presumere de Baptista est attribuere creature, quod est creatoris, et sic erat quasi species idololatrie ; sicut de illo qui commisisset speciem sacrilegii, diceretur non fecisse peccatum minus sacrilegio.
marg.| Vel. Non est minus peccatum a gentilitate, id est valde magnum peccatum est, sicut solent peccare Gentes. Sunt Dii Mt. 16. Super illud, Quem dicunt homines esse filium hominis Glossa Homines sunt, qui de filio hominis loquuntur ; dii qui divinitatem intelligunt. Paulus, qui maior est, quia Apollo erat sub eo discipulus. Per quos, id est per quorum ministerium. Nec magis per meliores, quantum ex virtute baptismi. Id est indifferentes, quantum ad rationem ministerii eque bonus baptismus confertur ministerio cuiuslibet. Gal. 3.d. Omnes vos unum estis in Christo, ergo etc. Nisi ergo revelet ille etc. Gregorius Frustra exterius laborat lingua predicatoris, nisi intus adsit gratia Salvatoris. Mt. 23.a. Unus est magister vester. Posset videri quod etsi nihil dant ex se, etc. Sed nonne verum est hoc ? Unus enim melius predicat, quam alius. Solutio : intelligitur de baptizato. Paulus enim quandoque baptizabat, non tamen melius quantum erat de virtute baptismi. Vel utrumque intelligitur de baptismo, et predicatione : non datur autem melior fides, vel gratia a meliore predicatore de necessitate, licet quandoque accidat. Dum exstirpatur in impositione virtutum. Argumentum, quod prius sit remissio peccatorum, quam infusio gratie. Ad idem Ambr. Egressus vitiorum virtutis operatur ingressum. Contra : Remissio peccatorum est prior infusione gratie. Solutio : Quidam dicunt iuxta illud Is. 43.d. Ego sum, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me : quod Deus seipso remittit peccata, non mediante gratia, sed eam postea infundit. Sustinendo autem, quod infusio gratie precedit peccatorum remissionem, dicendum quod vitia exstirpantur dupliciter, per desertionem actuum malorum, et intendendo actibus contrariis. Sic intelligitur quod hic dicitur, et verbum Ambr. Sed nota quod talis egressus vitiorum virtutis operatur ingressum per occasionem. Est et alia exstirpatio per deletionem macule, quam precedit infusio gratie. Deus est agricola.
marg.| Io. 15.a. Pater meus agricola est. Habitat in nobis, 2Cor. 6.c. Inhabitabo in illis, etc. Apostoli operarii. Lc. 10.a. Λ Rogate Dominum messis, ut mittat operarios. Et Mt. 20.a. Pater familias operarios in vineam suam. Impertitis viribus, id est datis, et impertit virtutes, et donat gratiam. Ut sapiens architectus. Apostolus commendat se, sed cogente eum necessitate. Vel potest dici, quod non commendat se, quia non dicit simpliciter, sed ut sapiens architectus, etc. Aliud non est fundamentum. Rm. 15.e. Ne super alienum fundamentum edificarem. Hoc autem, id est fides operans per dilectionem. Gal. 5.b. Neminem perire permittit, quamdiu habet talem fidem. Merito fundamenti, id est fidei. Que obscuritatem, ambiguitatemque non habent : sed plana sunt argumenta contra illos, qui dicebant superedificationem ligni, feni, stipule esse peccata mortalia, et in Purgatorio remitti. Omnem fidem infr. 13.a. Neque avari infr. 6.b. Fides sine operibus, ex caritate factis. Iacob. 2.d. Mortua est : videtur ergo quod sit hic expositio. Sed contra videtur quod imo, quia super illud Nm. 15.d. Cumque eduxissent eum foras, obruerunt eum lapidibus. Ibi Glossa Quod enim dicit sabbatum violare ausus est, et ideo punitus est, significat eum qui hodie in Christo signatus invenitur agere carnale opus, id est contrahere lignum, fenum, stipulam in escam ignis eterni : sed esca ignis eterni non est, nisi mortale : ergo per lignum fenum, stipulam intelliguntur mortalia peccata.
marg.| Ad idem super Ez. 44.f. Sabbata mea sanctificabunt. Glossa Ier. 17.d. Sabbatum sanctificat, qui non portat onus in sabbato. Unde dicitur, Sicut onus grave, etc. Qui talis est non colligit in sabbato ligna, nec superedificat fundamento Christo lignum, et fenum, et stipulam.
marg.| Non accendit ignem, qui inutilem consumit naturam : sed nullus est qui non superedificet, et tamen multi sanctificant sabbatum ; ergo per lignum fenum, stipulam intelliguntur mortalia.
marg.| Solutio Augustinus non reprobat eos qui per hoc dicunt designari mortalia, sed illos qui per hoc dicunt mortalia designari secundum seriem Apostoli, qui dicit tales qui cum ligno, feno, stipula decedunt, per ignem purgari. Dicere enim quod mortalia purgabuntur in igne Purgatori, falsum est et heresis.
marg.| Qui cogitat tantum, que Dei sunt, pure precipue, et principaliter. Quomodo placeat Deo infr. 7.f. Is videlicet qui cogitat, que mundi sunt, placet mundo. Contra. Gal. 1.b. Si hominibus placerem, Christi servus non essem : sed qui est sine criminalibus, et habet caritatem, licet habeat venialia, Christi servus est : ergo non querit placere hominibus aut mundo : quid est ergo quod hic dicitur. Solutio : Ibi ad Gal. loquitur Apostolus de placentia hominum, que ponitur supremus finis : hic de placentia cum qua ponitur Deus supremus finis, si aliquantulum plus debito querit placere mundo. Potest enim aliquis querere, ut placeat hominibus non propter se, sed propter hominum utilitatem, vel Dei honorem.
marg.| Negotiis terrenis. 2Tim. 2.a. Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus. Patientes in tribulationibus. Rm. 12.c. In tribulatione patientes. Edificant contemptores huius seculi, non amando temporalia, aut omnino abdicando ea.
marg.| Pauperibus dant. Mt. 19.c. Tamquam non habentes inf. 7.e. Tales, qui de amissione non tristantur. Hbr. decimo g. Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis.
marg.| Argentum in dilectione proximi. Hoc dicit. quia de argento fit moneta, que est multum necessaria ; sic dilectio proximi, que multum movet ad opera. Sed nihil, vel parum sentiunt. Hoc dicit, quia vix potest aliquis esse sine veniali. Vel minus, ut fenum, vel minimum, ut stipula
marg.| Λ imo e
Numérotation du verset 1Cor. 3, moraliter 
marg.| {n} Quid igitur] etc. ministri sunt quantamcumque prelationem habeant. Is. 60.b. Arietes Nabaioth ministrabunt tibi, id est Ecclesie. In eodem capitulo Reges adducentur ; gens enim et regnum, quod non servierit tibi, peribit. Is. 61.b. Vos autem sacerdotes vocabimini ministri Dei. Hbr. 3.b. Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus. Sed Lucifer quia voluit se gerere non ut ministrum, sed ut Dominum, cecidit a prelatione.
marg.| {o} Quid vero Paulus] Ex. 16.b. Nos vero quid sumus quia mussitastis contra nos ? Nm. 16.b. Quid est Aaron, ut murmuretis contra eum ?
marg.| {q} Sicut Dominus dedit] infr. 12.b. Divisiones gratiarum sunt. Eph. 4.a. Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Mt. 27.b. Uni dedit quinque talenta, etc. unicuique secundum propriam virtutem. 3Rg. 10.a. Videns autem Regina Saba, id est quelibet fidelis anima habitacula servorum sibi promissa, videns per meditationem, et ordines ministrantium, hic in Ecclesia, non habuit spiritum.
marg.| {r} Ego plantavi] Ad hoc {7. 78vb} sunt instituti Prelati in Ecclesia. Eccl. 3.a. Est tempus plantandi, et tempus evellendi. Ier. 1.b. Ecce hodie constitui te super Gentes, et regna, ut evellas, destruas, et disperdas et dissipes, et edifices, et plantes.
marg.| Plantare etiam debent bonas Personas, et eradicare malas. Ier. 31.a. Adhuc plantabis vineas in montibus Samarie, Prelatos in dignitatibus Ecclesie, ut inebrient subditos vino bone exhortationis, et boni exempli, plantabunt plantantes. Ier. 29.b. Plantate, id est Religiosos, et comedite fructum eorum. Sed 1. Par. 4.d. dicitur, Hec sunt vetera verba, Antiquitus fiebat hoc, sed non modo. Hi sunt figuli habitantes in plantationibus et in presepibus. Alia littera, sepibus Scripture, apud Regem id est Deum, etc. [Ego plantavi] docendo credenda.
marg.| {s} Rigavit] docendo in quibus est conversandum. Quondam dicebatur, Rigans montes de superioribus, scilicet de prelatis. Sed heu hodie de imis et vallibus id est minoribus. Sir. 28.d. Rigabo hortum plantationum.
marg.| {t} Sed Deus incrementum dedit] Unde Ps. 126. Nisi Dominus edificaverit domum, in vanum rigant conscientiam alicuius. 1Cor. 9.c. Multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum iustitie vestre : hic Glossa Frustra quidem operarius moliretur extrinsecus, nisi creator intrinsecus latenter operaretur.
marg.| *
prol.| {c} Mercedem
marg.| *
marg.| {c} Mercedem accipiet] Non dicit secundum incrementum. Multi parum laborant, tamen ministerio eorum fit magnus fructus. Alii multum laborant, et parvus inde fructus, ipsos tamen merces maior expectat, quam illos. 1Tim. 5.c. Qui bene presunt presbyteri, duplici honore digni sunt, qui laborant verbo, et doctrina.
marg.| {d} Dei adiutores sumus] Magna gratia, quia non vult Dominus tanta miracula facere sine nostro adiutorio. Quod significatum est. 3Rg. 5.a. ubi Salomon non sine adiutorio Hiram regis Tyri templum edificavit. Sicut enim alicubi est, quod Dominus operis dat operariis instrumenta, et docet eos quomodo faciant, et ad ultimum dat eis mercedem : sic Dominus dat nobis gratiam tamquam instrumentum bene operandi, et in fine operis dat nobis mercedem vite eterne.
marg.| {e} Dei agricultura] Unde Deus facit in cordibus nostris, quod solet facere agricola in agro suo. Is. 28.f. Numquid tota die arabit arans ut serat, proscindet, et sarriet humum, scilicet et seminabit. Arat Dominus terram cordis nostri vomere predicationis ; proscindit egritudinibus, et tribulationibus in corde proprio, amicos auferendo, et temporalia, que ad modum spinarum frequenter suffocant amorem Dei in cordibus hominum : inde seminat largiendo gratias. Os. 10.d. Arabit Iudas et confringet sulcos Iacob. Arabit predicatione, et tunc erit Iudas per confessionem. Vel Arabit Iudas vomere confessionis, et tunc erit Iacob contra vitia, et sic confringet sulcos, id est duritiam cordis. Glossa Dei agricultura sumus, quia colit nos ad fructum : et Dei edificium, quia qui colit nos, habitat in nobis. Colimus adorando eum, non ornando, ille autem sic colit nos, quia meliores nos reddit.
marg.| {i} Fundamentum] Eph. 2.d. Superedificati super fundamentum. 1Pt. 2.a. Ipsi autem tamquam lapides vivi superedificamini. Quot virtutes habet hec domus, tot habet partes. Ct. 1.d. Tigna domorum nostrarum cedrina, etc.
marg.| {g} Ut sapiens Architectus] Virtus edificii vere tota consistit in fundamento, si non est bonum, totum ruit edificium. Mt. 7.d. Assimilabitur viro sapienti, qui edificat domum suam supra petram. De alia dicit, Assimilabitur ei, qui edificat domum suam supra arenam. Tamen quidam edificant sine fundamento, qui multa bona opera faciunt sine recta intentione ex quadam consuetudine. Alii super malum fundamentum, qui mala intentione. Alii super bonum, qui bona.
marg.| {l} Quomodo] quasi dicat Diversimode potest edificari, sed fundamentum semper unum {7. 79rb} manet, et idem. Unde subdit.
marg.| {m} Fundamentum] Et determinat, quod est illud fundamentum.
marg.| {n} Quod est Christus] id est fides eius Is. 28.d. Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, etc. Tota autem machina templi tendit ad fundamentum suum, sic Ecclesia ad Christum. Sicut habetur Eph. 2.d. Is. 44.d. Qui dico Ierusalem, edificaberis, et templo fundaberis. Apc. 21.f. Fundamentum eius primum iaspis, qui virore suo fidem designat. Mt. 16.c. Et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam.
marg.| {o} Si quis autem] Incipe constructionem a fine clausule.   [Uniuscuiusque] licet diversimode edificent super hoc fundamentum. Si quis   [Aurum] sapientiam.
marg.| {q} Argentum] eloquentiam.
marg.| {r} Lapides pretiosos] bona opera.   [Aurum] sapientie quoad Deum   [Argentum] eloquentie quoad alios.   [Lapides pretiosos] quoad se, et ad proximos. Is. 60.c. pro ere afferam tibi aurum : sed fit e converso hodie, es quod est sonorum significat scientiam, et astutiam secularem. Dicitur 3Rg. 14.g. quod Roboam posuit scuta erea loco aureorum : pro argento autem ponitur modo ferrum. Sed tamen Is. 60.c. Pro ferro argentum ; loco lapidis pretiosi spurcitias peccatorum. Hec sunt illa tria Ier. 1.b.* A, a, a, Domine Deus nescio loqui.
marg.| {a} Ligna, fenum] etc. peccata venialia. Vel allegorice de diversis personis Ecclesie : aurum sunt patientes in tribulationibus ; argentum qui alios docent : lapides pretiosi, qui sanctitate vite morbos spirituales curant : Sed loco eorum frequenter ponuntur in edificio Ecclesie lignum, fenum, stipula, et propter hoc ita frequenter comburitur : sed Can. 3.d. Ferculum fecit Salomon de lignis Libani imputribilibus, et odoriferis. Superedificatur super fundamentum, lignum, fenum, stipula : ubi in domo Ecclesie debet poni trabes, ponitur ut pluries stipula, et e converso ; quia bono clerico datur modica, et dimidia prebenda si vacat, et hoc etiam raro : vacat architectus, ponitur ibi stipula, id est puer aut aliquis idiota.   [Fundamentum] Glossa Sicut fundamentum corporalis fabrice est in imo, ita fundamentum spiritualis fabrice est in summo ideoque sicut parietis pondus tendit ad ima ubi est fundamentum suum, ita spiritualis edificatio tendit ad summa ubi est fundamentum suum. Qui est Christus, id est fides Christi, que per dilectionem operatur.
marg.| Λ imo e converso ; quia stipula maior est quam fenum : sed dicendum quod aliquod fenum grossius est, propterea plus habet humoris. Sed destruunt fundamentum : ergo fides destruitur per quodlibet peccatum mortale. Respondeo : Destruitur in quantum est fundamentum. Dum divisi cogitant, que mundi sunt infr. 7.f. Sed contra : Mens divisa non impetrat, et qui in caritate est, impetrat, ergo tales non edificant ligna, etc. super fundamentum.
marg.| Ad idem facit illud Osee 10.a. Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Solutio : Est divisus a Deo per mortale peccatum, de quo intelligitur illud Osee, et illud, mens divisa, etc. et est divisus a Deo per venialia, de quo infr. 7.f. Qui cum uxore est, solicitus est, que mundi sunt, etc. et divisus est : de hac divisione intelligitur, quod hic dicitur.
marg.| {b} Dies] Induxit metaphoram de agricultura, et edificatione, ad ostendendum, quod sicut agricola non est creator frugum, sed tantum minister ; ita Apostoli et alii non sunt datores gratiarum, sed ministri, ut fidei, que est fundamentum, super quod alii aliter, et alii aliter edificant ; et qualiter quilibet superedificet, non dicit esse manifestum, sed in futuro manifestabitur, quod hic probat.
marg.| {c} Enim] id est quia   [Dies Domini dies iudicii] presens vita dies hominis, quia modo facit homo ad libitum suum, sed post non sic erit. Unde dicit per Ps. 74. Cum accepero tempus, etc.
marg.| {d} Declarabit] manifestabit.
marg.| {e} In igne] per ignem.
marg.| {f} Revelabitur] fiet revelatio. Ps. 27. Vox Domini concutientis desertum, etc. et revelabit condensa. Alibi. Revelata sunt fundamenta Orbis terre.   [In igne] precedente diem iudicii, qui purgatis non nocebit, non purgatos purgabit. Is. ult. e. Ecce Dominus in igne veniet. Ps. 96. Ignis ante ipsum precedet, etc. Ibidem. Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini, per illum enim complanabitur terra. Mt. 24.b. Sicut fulgur exit ab Occidente, et paret in Oriente, sic erit adventus filii hominis. Dn. 7.c. Thronus eius flamma ignis, rote eius ignis accensus.
marg.| {g} Probabit] Iob. 28.a. Auro locus est in quo confletur. Malac. 2.a. Erit quasi ignis conflans. Vel de presenti.
marg.| {d} Dies Domini] id est dies tribulationis, dies autem hominis, secundum hoc, est prosperitas. Ier. 17.c. Diem hominis non desideravi. Glossa Hic puniuntur electi, ut ibi non puniantur.
marg.| {7. 79vb} De aliis dicitur in Glossa postea, Quod sine illiciente amore non habent, sine urente dolore non perdunt. Hoc igne illius opus non exuritur, qui non ea dilexit, quorum amissione crucietur. [Ignis] tribulatio,   [probabit] Multi magnos se reputant antequam Dominus lateribus eorum ignem tentationis admoveat, qui in ipsa tribulatione, et tentatione defectum suum agnoscunt. Sap. 3.b. Tentavit eos, et invenit illos dignos se ; tamquam aurum in fornace probavit eos. Eccl. 2.a. In Igne probabitur aurum, et argentum ; homines vero receptibiles in camino tribulationis. Ps. 25. Proba me Domine, et tenta me ; ure, etc. sic debet dicere homo, qui sentit in se elationem. 1Pt. 1.b. Probatio fidei vestre multo pretiosior auro quod per ignem probatur. Et subdit modum approbationis dicens.
marg.| {h} Si cuius opus manserit] Si quantumcumque seviat ignis tribulationis et adversitatis, si quodcumque incommodum temporale habet, non dolet : ipsa tribulatio probat ei quod aurum, argentum, et lapides pretiosos edificavit. Unde Glossa Non solum post mortem, sed etiam in hac {7. 80ra} Δ vita ubi habet requiem, scilicet anima contemnentis omnia.
marg.| {a} Si cuius opus arserit] id est dolet de amissione temporalium, et pereuntium.
marg.| {b} Detrimentum patietur] quoniam punietur in amissione temporalium. Et quia non statim evolabit, tamen.
marg.| {c} Salvus erit] quia etsi exuritur dolore amissorum, non tamen prefert Deo.
marg.| {d} Per ignem] quia ipsa tribulatio purgat eum ab illo amore. Augustinus in libro de vera relig. Hoc sine nostro amore aderat, quod sine dolore aberit.
marg.| {7. 80va} Δ {a} Nescitis quia templum] Et dictum est, redit ad probandum unitatem Ecclesie, quod iam probavit per unitatem ministerii. Idem probat hic per unitatem amoris, qui omnia in unum reducit, sicut e converso odium separat. Et est ratio scilicet talis.   [Spiritus Dei habitat in vobis] et ipse unus amor est, ergo facit vos unum. Dicit ergo   [Nescitis] quasi dicat videtur quod nesciatis : sive : Ad modum nescientium facitis cum diversa capita vobis ponitis.
marg.| {b} Et] id est quia.
marg.| {c} Spiritus Dei] etc. per gratiam.
marg.| {d} Si quis autem templum Dei] infra 6.d. An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti, qui habitat in vobis. Hbr. 3.b. Christus vero tamquam filius in domo sua, que domus sumus nos. Deus etiam, et Christus templum nostrum est. Apc. 21.g. Dominus Deus omnipotens ipse est templum illius, et agnus.
marg.| {7. 81ra} Δ {a} Violaverit] quod faciunt ponentes diversa capita in Ecclesia.
marg.| Vel. (Violaverit, etc.) Hoc est contra solicitatores Monialium, et corruptores virginum. Nabuzardam primo violavit templum, idest gula. Ier. 39.b. Secundo Antiochus, silentium paupertatis, idest avaritia, 1Mcc. 1.c. Tertio Titus Rex Romanorum, scilicet superbia destruxit funditus.
marg.| {b} Disperdet] in corpore et anima per diversas penas.
marg.| {c} Templum enim] quia posuerat sub questione, et ita sub dubitatione, affirmat.
marg.| {d} Nemo vos seducat] separando ab unitate per diversitatem capitum, vel magistrorum.
marg.| {b} Dies enim] Secreta patent infr. 4.a. Hic in presenti. Dies hominis pro nutu suo agentis. Contra : Super illud Iob. 37.b. Nubes lustrant cuncta per circuitum, quocumque voluntas, etc. Gregorius Nubes divinis nutibus subdite nequeunt explere quod volunt ; ire non possunt nisi quo eas voluntas duxerit gubernantis ; dicit de predicatoribus, ergo non agunt pro nutu suo. Solutio : Quod hic dicitur intelligendum est de male operantibus qui totum quod agunt suum est. De bonis dicitur Rm. 8.c. Qui spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei. Ibi Glossa Aguntur non ut nihil agant, sed quia impetu gratie aguntur, et ita non tantum nutu suo, sed etiam Dei, mali tantum suo, quia nihil ibi Dei. Firmum, non indigens purgatione. Duos ignes legimus futuros : ergo ignis ille purgatorius alius est ab igne eterno. Contra super illud Is. ult. e. Ecce Dominus in igne veniet Glossa In igne, qui eternus erit malis quos involvet, et ducet ad supplicium eternum : quo purgabitur, quod in bonis erit purgandum. Hoc etiam videtur sentire Hier. loquens de illo verbo Is. 5.d. Dilatavit infernus animam suam, In dialog. lib. 4. Videtur infernus dilatare animam suam per ignem Sicilie, qui in tempore eius multum occupaverat terram, et in die iudicii totum occupabit ; ille autem ignis est ignis Purgatorii, et ita idem est. Solutio : Duo sunt ignes unus, id est purgatorius desinet esse finita purgatione. Ad illud super Is. Quo purgabitur, etc. ly (quo) simplicem relationem facit.
marg.| Dicitur autem Dominus venire in igne gehenne quasi armatus contra impios ; in igne Purgatorii ad purgandum bonos Hier. ergo de illis loquitur quasi de uno sequens modum prophete qui non dicit in ignibus, sed in igne. Ad illud Gregorii loquitur opinando, non affirmando.
marg.| Unde dicit, videtur Unum eternum, quia eternaliter punientur reprobi. Qui sequetur iudicium. Contra. Super illud Iob. 20.d. Ignis devorabit eum Gregorius Ignis gehenne, qui humano studio non accenditur, sed creatus est a Deo ab origine mundi. Mt. 25.d. Ite maledicti in ignem eternum, etc. ergo iam est, ergo non sequetur.
marg.| Quod ergo hic dicit, sequetur iudicium, non dicit quia tunc primo fore creditur, sed quia erit post diem iudicii.
marg.| Facies mundi. 2Pt. 3.c. Qui emundavit eos, qui superedificaverunt. Argumentum, quod ignis iste, qui precedet Dominum ad iudicium est ignis Purgatorii. Sed dicendum quod non : nam purgatorius ardebit tantum quousque purgati sint, qui salvandi erunt.
marg.| Sed nonne in uno magis purgandum erit, quam in alio : citius ergo purgatus erit unus, quam alter, ergo Deus iniuste aget cum tali.
marg.| Item nonne poterit esse, quod aliquis decedens in fine sit debitor pene centum annorum, ergo adhuc durabit postea. Solutio : Purgati statim non amplius ledentur ab igne, quia non est ibi materia ipsius. Sicut Daniel. 3.c. Ignis non nocuit tribus pueris innocentibus. Quod obiicit de illo, qui erat debitor centum annorum, dicendum quod pene diuturnitas acerbitate recompensabitur, ut magis puniatur in illo igne, qui maioris pene debitor erit : sicut e duobus egrotis in eodem radio solis magis leditur unus, quam alius. Ille patietur detrimentum qui cum venialibus decedet : sed augmentum, et diminutio glorie penes augmentum et diminutionem caritatis attenditur.
marg.| Ex hoc ergo videtur, quod caritas diminuitur per venialia. Solutio : Detrimentum pati glorie dicitur quoad tempus, quia non statim evolat, sicut ille qui sine veniali decedit.
marg.| Vel hoc dicitur, quia talis non omni opere suo meretur Gloriam. Minoris glorie, id est tardioris. Rem cremabilem, id est peccatum veniale. Haimo, Dicit B. Ephrem quod tantus terror invadet omnes in die illa bonos et malos cum videbunt infernum ardentem, et Dominum IesumΛ Christum cum maiestate, et gloria venientem ad iudicium, ut nisi immortales iam effecti essent, iterum morerentur : quo timore etiam levia peccata sanctorum purgabuntur : sicut dicitur Iob. 41.c. Timebunt Angeli, territi purgabuntur : Angeli hic appellantur electi. Quia forsitan verum est. Ponit Augustinus sub si, utrum ignis purgatorius sit, et etiam forsitan dicit : videtur ergo quasi dubium esse : utrumque ergo poni potest utrumlibet sane. Si ergo dicatur, quod ignis purgatorius non est, non est inconveniens, quod falsum est, imo contra fidem est, quia ponunt sancti omnes, quoniam est. Solutio. Ly (si) et Ly, (forsitan) non est signum dubitationis, sed philosophici temperamenti : Sancti enim quandoque ; que maxime certa sunt, quasi dubia determinant, ne videantur ex superbia sic determinare. Gravior tamen erit ille ignis. Unde alibi dicit Augustinus quod ita se habet ad ignem nostrum ignis Purgatorii, sicut ignis noster ad ignem depictum. Sed secundum hoc ignis Purgatorii improportionabilis est pene presenti, et ibi punientur venialia : ergo plus punietur ibi aliquis pro veniali, quam posset puniri in presenti, quod concedunt quidam. Alii dicunt quod illud quod hic dicitur de igne, intelligitur de quadam pena, non de illa pro qua punietur pro venialibus. Sed tamen in infinitum gravior est ignis Purgatorii qualibet pena presenti.
marg.| A domo Dei 1Pt. 4.d. Uritur amor, id est purgatur. Tribulationem carnis habebunt infr. 7.c. Eandem. Augustinus tandem. Solubile, veniale. Firmum, bonum opus ex caritate factum. Cui non est natum, quia talis habet quodlibet temporale quasi non esset. Vel, Cui non est natum, ad delectionem : vel alia littera Augustini, Notum : vel alia littera non est raptum, sed transitivum reputat, unde non adheret ei. Lc. 12.c. Destruam horrea mea. Et Beda, non sunt hominis bona, que secum ferre non potest : sola misericordia comes est defunctorum.
marg.| Quod dilexit, perdet. Mi. 1.b. Omnes mercedes eius comburentur igni. Sir. 14.c. Omne opus corruptibile in fine deficit. Lc. 9.c. Quid prodest homini si lucretur universum mundum, se autem perdat, et detrimentum sui faciat ? Alterutra conditione, videlicet an carere istis, an Christo. Nec deserit Christum, per mortale.
marg.| Fundamenti stabilitate, id est fidei operantis per dilectionem. De qua scriptum, Vasa figuli. Sir. 27.a. Nm. 31.a. Omne quod potest transire per flammas, igne purgabitur. Augustinus In fornace si aurum es, purior exibis, si plumbum, liquefies. Laurentius aurum fuit, qui dicit Eccl. ult. a. In medio ignis sum estuatus. Cum non de malis operibus accipiatur, secundum unam expositionem. Ut dictum est, id est ut videtur dictum esse.
marg.| Per illa tria lignum, fenum, stipulam. Sed quia hec opera faciunt cum aliquo amore temporalium ; super illud Mt. 6.a. Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Ibi Glossa Sinistram non tantum prohibet, sed etiam nesciri : sed opera que faciunt cum amore temporalium, fiunt cum sinistra, ergo ex hoc sunt mala.
marg.| Solutio. Mala circunstantia, id est malus finis non potest adiungi intentioni, quin opus malum sit ; quia Mt. 6.c. oculus tuus fuerit simplex, id est intentio. In bono enim opere oportet quod intentio sit simplex : si autem bono operi quod fit ex bona intentione, admisceatur veniale, adhuc potest opus illud esse meritorium, ut quando quis predicat bona intentione, et bono fine ; licet admisceat se gloria venialis, tamen meretur predicando. Dicendum ergo quod predicta opera licet fiant cum amore temporalium, tamen sunt meritoria.
marg.| Sed queritur, quare opus est meritorium, licet sit ei adiunctum veniale, et intentioni adiunctum, non amplius est meritorium ? Huius ratio est, quia statim intentio distorquetur a fine suo, qui informat opus. Ferrum vel es, vel plumbum, id est peccata maiora, hec sunt mortalia : ergo aliter potest edificare mortalia super fundamentum. Contra : Destruit illud, quia fundamentum est fides operans per {7. 80rb} dilectionem. Solutio. Super illud, id est post. Multi enim postquam habuerunt fundamentum, peccant mortaliter. Vel super illud, quia fides informis remaneat, que idem est cum formata. De quibus illic nihil quis obtinebit, nisi in hac vita positus hoc promereatur.
marg.| Ex his verbis videntur duo sequi. Primum quod in aliquibus peccata venialia puniantur eternaliter. Secundum quod aliquibus dimittantur venialia post mortem. Quod etiam primum sit verum, probatur : sit ita, quod aliquis numquam habuerit caritatem, et decedat cum multis venialibus, constat quod ille numquam meruit, ut aliquando ab illis venialibus purgetur, ergo numquam purgabitur ab illis, secundum Glossa istam : sed pro omnibus peccatis a quibus non purgabitur, punietur eternaliter, ergo iste punietur eternaliter pro peccatis venialibus.
marg.| Item, in inferno nulla est redemptio, ergo nullus potest liberari ab aliqua pena in inferno, ergo omnis, qui vadit in infernum cum venialibus, punietur eternaliter pro illis.
marg.| Contra. Deus semper punit citra condignum, et pena debita veniali temporalis est, et minori qualibet pena inferni, ergo Deus numquam punit aliquem in inferno pro veniali.
marg.| Item, qui punitur eternaliter, numquam consequitur veniam, ergo non est veniale ; non punietur eternaliter. Si concedatur. Contra : Rm. 2.b. Reddet unicuique iuxta opera sua Ibi Glossa Ad districti iudicis iustitiam pertinet ut numquam careat supplicio, cuius mens in hac vita numquam voluit carere peccato : sed ille qui decedit cum veniali amore temporalium rerum, numquam voluit in hac vita carere hoc peccato : ergo numquam carebit supplicio, ergo punietur eternaliter pro illo peccato.
marg.| Item, iste ignis corporeus est, ut dicit Augustinus culpa venialis spiritualis est, ergo incontingibiles sunt iste ignis, et culpa, ergo neutrum aget in reliquum, ergo ignis ille non destruet culpam, nec gratia vel contritio, ergo manebit in eternum, sed quamdiu erit culpa in anima, punietur anima pro illa ; ergo eternaliter punietur quis pro veniali peccato. Solutio : Super hoc duplex est opinio. Quidam dicunt quod venialia adiuncta mortalibus punientur eternaliter ratione adiuncti, et ratione fori. Exemplum de fure, qui gravius punitur Parisiis, quam Orleanis pro eodem peccato ratione fori. Et ad id quod obiicitur contra, dicunt quod peccato mortali meretur id quis penam eternam, sub conditione, id est si aliquid Dominus, punit citra condignum. Ad illud dicunt, quod veniale dicitur peccatum, licet numquam consequatur veniam quia secundum se venia dignum est, qua privatur ratione adiuncti.
marg.| Alia opinio dicit, quod sicut in Paradiso est duplex gaudium. Unum substantiale, quod consistit in fruitionem Dei, et post diem iudicii est invariabile. Et aliud accidentale, quod consistit in multis, ut evasio penarum inferni, et visio aliorum electorum, et omnium creaturarum Dei, et penitentia peccatorum, qui sunt adhuc in mundo, et hoc est variabile, et terminabile : ita in inferno est duplex pena. Una substantialis, et interminabilis, qua punientur reprobi eternaliter pro peccatis mortalibus.
marg.| Alia accidentalis, que terminabilis, et variabilis est qua punientur reprobi pro venialibus, que cessabit cum sufficienter punita fuerint peccata venialia, et licet ista pena finiatur in inferno, verum est tamen, quod in inferno nulla est redemptio, quia illa pena improportionabilis est pene eterne, neque diminuitur pena cum illa cessat. At illud quod contra obiicitur, primo dicunt quod licet illa pena cesset, non tamen purgetur ille a peccatis venialibus pro quibus puniebatur, quia ubi est purgatio, ibi est mundatio ab omni inquinamento, quod non potest fieri in inferno. Ad id quod secundo obiicitur, scilicet quod talis numquam meruit purgationem aliquam, dicunt quod immo.
marg.| Ad tertium dicunt quod auctoritas Gregorius intelligitur de peccato mortali, quo qui non vult carere, numquam carebit supplicio.
marg.| Ad ultimum dicunt quod revera ignis inferni corporeus est substantia, sed spiritualis virtute, unde potens est agere in spiritus malos.
marg.| Ponderum gemina sunt genera : Pondus est impetus uniuscuiusque rei ad proprium locum tendens, unde levitas ignis pondus est ipsius.
marg.| Vel aliter potest accipi, etc. Hec expositio est secundum Amb. Et dicitur edificium congeries bonorum operum, fundamentum fides Christi, edificatores doctores : Per aurum, argentum, per lapides pretiosos, sincera doctrina : per lignum, fenum, per stipulam frivola doctrina.
marg.| Nemo preter Christum commendaret, id est nemo loquens non de Christo esset commendabilis in doctrina sua. Ideo quamvis aliqui heretici. Videtur ergo quod heretici edificant lignum, fenum, stipulam : sed hec edificantes
marg.| Λ salvabuntur,
Numérotation du verset 1Cor. 3, moraliter 
marg.| {d} Si quis templum] animam.   [Violaverit] inducendo ad peccatum. Et posset esse thema in Dedicatione : Unde de hoc fit quidam sermo ex quo fiunt electiones in festo Dedicationis. Super illud Apc. 21. Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, dicit Glossa Spiritus sanctus habitat in eis Act. 17.f. Non in templis manufactis habitat. Lev. 27.b. Ponam tabernaculum meum in medio vestri, id est in corde, et non abiiciet vos anima mea. 1Pt. 2.a. Tamquam lapides vivi superedificamini in domos spirituales. Ps. 47. Deus in domibus eius cognoscetur, quod est quando crux, id est iugis penitentia est supposita in corpore proprio. Unde in quibus nullum est signum penitentie, signum est quod non sunt templum Domini : ut illi de quibus Os. 8.a. Aquila super domum Domini, id est signum rapacitatis. Super alios ponit Diabolus porcum, id est signum luxurie, sicut est superfluum ornatus in mulieribus, que sunt templum Diaboli. Ps. 143. Filie eorum composite circumornate ut similitudo templi.
marg.| Et nota quod sicut in guerris raptores non audent violare domos super quas vident cruces, multo magis timent demones signum Domini, quod est penitentia. De defectu huius signi conqueruntur viri sancti, et Angeli custodes animarum, per Ps. 73. Signa nostra non vidimus ; sed demones posuerunt signa sua, et non cognoverunt illi, scilicet super quos posuerunt. Si enim scirent, quod per hoc acquirunt dominium in illis demones, numquam sustinerent ; sicut non permitteret aliquis, quod Hospitalarii ponerent crucem super domum suam, quia per hoc de iure possent eam vendicare.
marg.| Posuerunt inquam super summum Prelatum, et nobilem quasi super turre, in signum quod totum iam ceperunt. [Nescitis] Apparet quod nescitis, quia. Ps. 45. Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus ; vos autem spurcitias de cordibus vestris non abiicitis : Sed Ps. 25. Domine dilexisti decorem domus tue. Hodie adimpletur in multis prophetia Dn. 11.c. Polluerunt sanctuarium fortitudinis, id est cor hominis, quo nihil fortius si habet caritatem ; auferent iuge sacrificium, id est cor contritum, et humiliatum, et dabunt abominationem, id est peccatum in desolationem, id est in signum desolationis. 1Mc. 2.a. Templum enim eius, sicut homo ignobilis, id est sordibus plenum est. Ez. 8.d. Ingressus vidi, et ecce omnis multitudo reptilium, et animalium abominatio.
marg.| {b} Et] id est ; quia.
marg.| {c} Spiritus Dei habitat in vobis] Ps. 5. Letentur omnes qui sperant in te, in eternum exultabunt, et habitabis in eis. * Violaverit quod facit omnis peccans mortaliter, 4Rg. 10.f. legitur, quod Iehu violavit templum Baal, et fecit cloacas : Numquam aliquis sic fuit iniquus, ut hoc faceret de templo Domini : Sed nos quotidie hoc facimus de templo Domini, idest de cordibus nostris, qui peccata aliorum libenter audimus, et narramus. Ioseph narrat, quod Pompeius fecit de templo Domini stabulum equorum, sed nos de nobis facimus presepe Demonum. Iob. 30.c. Huic montes herbas ferunt ; quod est quando cogitant facere peccata. Idem dicit quod Elius Hadrianus posuit idolum Iovis in templo, sed nos omnia idola Demonum ponimus in templo Domini, quod sumus nos. Ez. 8.d. universa idola domus Israel depicta erant per circuitum in pariete per totum. Hoc est precipue in ornatu superfluo. Item Ier. ultimo capitulo : et 4Rg. 25.c. dicitur, quod Nabuzardam succendit templum ; quod facit omnis peccans mortaliter. Mich. 6.c. Adhuc ignis in domo impii. Multi ergo sunt incendiarii Ecclesiarum Domini : multi etiam expoliant eas ornamentis, et suis virtutibus committentes sacrilegium spirituale. Unde hic dicit Glossa   [Disperdet illum Deus] in corpore et anima, quasi sacrilegum. Hoc deplorat Ieremias Threnorum 4.a.1 Quomodo dispersi sunt lapides sanctuarii, idest, virtutes. Hoc predixit Dominus, Non remanebit lapis super lapidem. Iob. 41.d. Sternet diabolus sibi aurum quasi lutum. Item legitur Neemie 13.b. Proieci vasa domus Tobie de Gazophylacio : Iste enim fecerat thesaurum suum de templo. Hoc flagitium multi hodie committunt, ut usurarii, et omnes avari. Sarta tecta huius templi nemo vult reedificare : Legitur autem 4Rg. 12.b. quod Ioas precepit, ut sarta tecta templi repararentur de oblationibus, sed sacerdotes retinebant eas in usus suos. Oblationes iste sunt auctoritates quas audimus in lectionibus et predicatione, per quas tamen non reparamus ruinas nostras, sed tantum servamus, ut dicamus aliis. Pauci possunt dicere illud David, Zelus domus tue comedit me.   [Violavit] Antiochus Epiphanes templum Domini ideo dicit. 1Mcc. 6.b. Nunc vero reminiscor malorum, que feci in Ierusalem, etc. et cognovi, quia propter hoc pereo in terra aliena.
1 Lam. 4.
marg.| {c} Templum enim] Quorundam templum videtur esse excommunicatum, quia non fiunt ibi orationes. Ps. 136. In salicibus in medio eius suspendimus organa nostra. In salicibus, idest in infructuosis cogitationibus. Multi sunt in quorum templis non fit officium, nisi semel in anno, qui semel tantum confitentur. Sed Dn. 11.g. dicitur, quod quando iuge sacrificium deficiet, destruetur templum.
marg.| {c} Templum enim Dei sanctum] Hoc premisit ideo ut compungat illos, qui turpiter viventes corpora violant, maxime qui uxores patrum habent : Et loquitur de violatione per peccatum. Unde patet quod peccato luxurie precipue violatur templum Dei.
marg.| {d} Nemo vos seducat] Col. 2.b. Videte ne quis vos decipiat per Philosophiam, etc. Et inf. d. Nemo vos seducat, etc.
marg.| {e} Si quis videtur   ] etc. Probat unitatem capitis Ecclesie a causa finali : et est argumentatio talis, Debemus esse sapientes in Deo ; sed sapientia mundi ; non est in Deo ; ergo non debemus habere sapientiam mundi ; sed sola sapientia mundi ponit plura capita ; ergo non debemus ponere plura, sed unum :   [Videtur inter vos sapiens esse] inf. 8.a. Si quis se existimat scire, nondum cognovit quomodo oporteat eum scire. Socrates, Hoc solum scio, quod nescio. f. Stultus fiat, etc. Glossa Stultus seculo, sapiens est Deo. Qui vult ergo sapiens esse, abiiciat illam sapientiam, et dicat cum Ps. 72. Ut iumentum factus sum apud te. Lc. 19.a. Zacheus ascendit super ficum fatuam, ut videret Iesum, idest super dulcem Dei stultitiam.
marg.| {g} Sapientia enim huius   ] etc. Sir. 19.c. Est prudentie nequitia, et in ipsa execratio. Ibid. 19.c. Non est sapientia nequitie disciplina. {7. 81rb}Rm. 8.a. Qui secundum Spiritum sunt, que sunt Spiritus sentiunt : nam prudentia carnis mors est, etc.
marg.| {h} Scriptum est] Qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilia pravorum dissipat. Is. 44.d. Convertens sapientes retrorsum, et Scientiam eorum stultam faciens.
marg.| {i} Comprehendam   ] etc. idest decipientur in sapientia sua. Is. 19.b. Sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Iob. 12.b. Adducet consiliarios in stultum finem, et iudices in stuporem. Ps. 9. In laqueo quem absconderunt, comprehensus est pes eorum : quod patet in Capitulis alicubi. Ps. 9. Propter dolos posuisti eis. Iob. 5.c. Per diem incurrunt tenebras,   [sapientia eorum facit eos quasi ignorantes] et quasi in nocte sic palpant in meridie,   [ubi negotium est apertum omnino fiunt ignorantes]
marg.| {7. 81va} Δ {a} Nemo itaque glorietur] Ex quo stultitia est sapientia mundi huius, ponere scilicet diversa capita.   [Nemo glorietur in hominibus] ponens capita, Ecclesie.
marg.| {b} Omnia .n. vestra] probat unitatem capitis per legem communem nature, que est, quod quelibet creatura cogitur dare seipsam alii, ut Sol Luna, et sic de aliis : et Regiones sibi invicem coguntur servire, velint nolint. Quelibet ergo creatura alterius est ancilla, ergo nulla potest quantum est de se, habere dominium simpliciter super aliam, et ita nec esse caput.   [Omnia vestra ad serviendum ad utilitatem vestram] Sap. 16.d. Omnia transfigurata omnium nutrici gratie tue deserviebant ad voluntatem eorum, qui a te desiderati sunt.
marg.| {c} Mundus] noster est si de illo secundum voluntatem Dei sentiamus, et cursum eius in Dei voluntate ponamus, ut dicit Glossa
marg.| {d} Vita] presens nostra est, si modeste et cum gloria Dei agitur.
marg.| {e} Mors] nostra est, si spe future vite pro Christo libenter morimur.
marg.| {f} Presentia] nostra sunt, si sic utimur eis ad sustentationem, ut non offendamus Deum.
marg.| {g} Futura] nostra sunt si ea credentes magis, quam presentia optamus : vel de vita, et morte sanctorum, que nobis proposita sunt in exemplum. Vel secundum quod dicit Glossa per vitam, sanctos homines, et Angelos accipe, qui student profectui fidelium : per mortem, Diabolum, et membra eius, qui dum persequuntur, utilitati servorum Dei inserviunt.
marg.| {h} Omnia enim vestra sunt] Unde Apost. Rm. 8.f. Quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ? Ps. 8. Omnia subiecisti sub pedibus eius. Hier. Credenti totus mundus divitiarum est.   [Omnia vestra sunt] ut dominorum.
marg.| {i} Vos a. Christi] ut creatoris ut redemptoris inf. 6.d. Empti estis pretio magno. Ex hoc patet, quod facimus Christo iniuriam si nobis attribuimus dominium creaturarum, quod recepimus tamquam feudum a Christo, sicut patefactum est in Adam. Glossa Si Christi famuli sumus : cur ergo ad iniuriam Christi aliquid de hominibus speratis.
marg.| {k} Christus autem Dei] patris quasi auctoris per generationem eternam est. Et nota ordinem. Si nostra sunt omnia, tunc sumus Christi, et per ipsum Dei.
marg.| Λ salvabuntur, ergo, et heretici. Solutio : Non inducit hec ut ostendat hereticos edificare lignum, fenum, stipulam, sed ad ostendendum quod doctores licet frivola, id est lignum, fenum, stipulam edificent, salvant fundamentum, id est veram doctrinam : quod etiam heretici, de quibus minime videtur, sub nomine Christi docent. Sed queritur : Illa frivola doctrina aut est de pertinentibus ad fidem, aut non : Si de pertinentibus, sed qui aliter quam sunt, docet peccat mortaliter, ergo talis non erit salvus. Si est de illis que non pertinent ad fidem vel articulos fidei, ergo non peccat qui talia docet credens quod sint vera, ergo non edificat lignum, fenum, stipulam. Solutio : Hec frivola doctrina intelligitur de non pertinentibus ad fidem, ut doctrina que est de notionibus, de quibus diversimode licet sentire : talia doceat aliquis aut curiositate, vel ut appareat, peccat venialiter, edificat lignum, fenum, stipulam, sed quia manet fundamentum vere doctrine, salvus erit per ignem. Bonus magister incorruptibilis permanebit. Dn. 12.b. Qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stelle in perpetuas eternitates. Et {7. 80vb} cum perfidi in eternum pereant, prodest illis, etc. Contra 2Pt. 2.d. Melius est viam veritatis non agnoscere, etc. quam retroire. Solutio : Non abierunt retro ab illo articulo cuius fidem habuerunt a quo si retro abiissent, revera melius esset eis si numquam cognovissent. Item cum innuat Apostolus sex, per que intelliguntur sex genera operum queritur utrum omnia opera salvandorum comprehendantur in illis : Quod videtur quia assignat generale fundamentum, ergo et edificium quod assignat, generale est, aut male assignat illud. Si enim edificium respondet fundamento, et generale generali. Item edificare aurum, argentum, lapides pretiosos, ut patet per Glossa et non transire per Purgatorium, sunt convertibilia : sed omnes salvandi transibunt per Purgatorium, aut non transibunt, ergo omnes salvandi edificant aurum, argentum, lapides pretiosos, aut lignum, fenum, stipulam, et sic omnia opera eorum in his comprehenduntur. Contra : Esto quod aliquis faciat multa bona vite eterne meritoria, et quedam venialia, et sic decedat : ista bona aut sunt aurum, argentum, lapides pretiosi ; aut lignum, fenum, stipula. Si aurum, argentum, etc. Ergo statim evolabit, quod falsum est : si sunt lignum, fenum, stipula ; contra non sunt peccata. Item ecce aliquis est in caritate, et habet venialia, et contritus de illis decedit, queritur quid edificavit, non aurum, argentum, lapides pretiosos, quia non statim evolabit. Non lignum, fenum, stipulam, quia dimissa sunt ei per contritionem venialia, ergo superedificata non sunt aurum, argentum, lapides pretiosi, aut lignum, fenum, stipula.
marg.| Item ista tria lignum, fenum, stipula significant maiora, et minora, venialia et mediocria. Sed ecce aliquis qui minimo motu movetur in filiam, tamen veniali, et sic edificat stipulam, potest continuare motum illum, ita quod edificetur fenum, et etiam lignum : queritur ergo quare similiter lapis pretiosus non potest fieri aurum, et argentum. Solutio : Quidam dicunt, quod in hac divisione Apostoli comprehenduntur omnia, que superedificantur fundamento. Et quod obiicitur de illo, qui cum bonis operibus fecit venialia, dicendum quod omnia illa aurum, argentum, et lapides pretiosi sunt quoad bona opera ; sicut lignum, fenum, vel stipula quoad venialia.
marg.| Et Glossa dicens, quod evolabit statim aurum, argentum, vel lapis pretiosus, intelligitur de non edificantibus lignum, etc. aut fenum, aut stipulam cum illis. Ad aliud eadem est solutio. Alii dicunt, quod auro accidit esse aurum, et argento argentum, etc. Disperdet illum quasi sacrilegium. Hic opponitur de aliquo simplici, qui totum posse suum, et diligentiam apposuit ad hoc ut crederet, et non audivit predicationem nisi a Pseudo : si ergo assentit, ergo videtur quod non peccavit, credens, quod verum dixerunt ei. Solutio : Si omnem diligentiam quam debuisset, adhibuisset, non permisisset eum Deus perverti, vel bonum predicatorem misisset ei, aut ipsemet interius eum docuisset, aut per Angelum, et ideo peccat si ei assentit. In nemine habitat Deus quem non ante sanctificet : sed habitat in homine per gratiam, ergo prius purgatur homo, quam infundatur gratia, et ita remissio peccatorum precedit infusionem gratie. Solutio : Habitare sumitur hic pro perfecte, et firmiter confirmare in gratia, quod constat sequi infusionem gratie. Et purget templum secundum corpus, et secundum animam : quomodo ergo generat parvulum habentem immunditiam originis, unde illa immunditia ? Solutio : est corruptio activa que semper remanet quantumcumque purgetur corpus in hac vita a peccato, et transfunditur in posteros, et per eam trahi originale. Est etiam alia corruptio passiva que non remanet, et quantum ad hanc purgatur corpus. Quomodo ergo rex non est ? Loquitur contra Arrium, qui ponit filium esse puram creaturam, et Spiritum sanctum esse minorem filio, Non considet patri, et filio : quasi dicat Imo ipse est equalis ei in regnando. Replevit filium. Is. 11.a. Considere fecit in celestibus Eph. 2.b. Nos eadem sede efficit dignos. Equivoce sumitur sedes, primo pro equalitate ; hic pro gloriatione. In se habitat Deus idest Deus est sibi sufficiens : locus rem sustentat que si seipsam sustentare posset, iam non esset in loco, sed ipsa sibi locus esset. Apud se est. Contra : Super illud Io. 1.a. Verbum erat apud Deum. Glossa Apud Deum ut unus apud alium : ergo si Deus est apud se, est alius a se. Solutio : Apud quandoque sumitur transitive, et tunc signat distinctionem personarum, sicut sumitur super Io. Quandoque sumitur quasi localiter ut hic, quia Deus ad modum loci sustentantis rem, seipsum sustentat. Imo sic habitat Deus in sanctis, etc. ergo discessus Dei antecedit casum hominis, ergo non recedit Deus ab homine antequam peccet, et prius aufert ei gratiam : quid est enim Deum discedere ab homine, nisi gratiam subtrahere, non videtur ergo imputandum esse homini quod peccat ; sed Deo gratiam auferenti.
marg.| Λ Solutio Imo prius recedit homo a Deo per peccatum, quam Deus ab eo se subtrahendo, licet simul tempore. Os. 7.d. Ve eis qui recesserunt a me. Quod ergo dicitur hic, si Deus recesserit a sanctis, cadunt ; hec duo simul sunt tempore, et convertibilia, sicuti homo et risibile. Unde Deum discedere ab homine est antecedens ad casum hominis in consecutione, sicut risibile ad hominem. Et ideo non sequitur, quod Deus prius discedat, quam homo cadat ; vel si Deus prius discessit ab eis, hoc contigit propter peccatum eorum, ut cadant in alia peccata. Multo mirabilius est, etc. sicut valde mirabile esset, quod Sol luceret in hoc aere, et tamen non illuminaret ipsum : similiter valde mirabile esset, quod Deus vera lux esset in corde hominis, et tamen non illuminaret illud per gratiam, quod est habitare in homine. Per divinitatis presentiam, et etiam potentiam, et essentiam. Ubi, id est per quam habitudinem, gratiam dilectionis, etc. Sed qui es in celis Mt. 6.b. id est in sanctis per gratiam : Vel in celis materialibus, in quibus apparet eius potentia per eorum magnitudinem ; eius sapientia per pulchritudinem ; eius bonitas per motum eorum uniformem. Nondum cognoscentium Deum, ut parvulorum baptizatorum. Beatissimi sunt illi : sed qui sunt in gloria sunt beatissimi ; ergo idem est eis habere Deum, et Deum nosse, et habere eum, et diligere eum, quare videtur quod succedat spei, vel quod fidei, et caritati, quod verum est, cum alii dicunt, quod imo comprehensio succedat spei, que ut dicunt, non aliud est quam notitia Dei : hoc dicitur per equipollentiam : quia equipollent comprehendere Deum, et nosse eum. Simile super Io. 6. in Glossa Idem est audire patrem, et esse a patre, id est equipollentia sunt. Deum contra naturam, etc. Contra : Augustinus super illud Gn. 2.d. Formavit de costa, etc. dicit, Id natura cuiusque rei quod Deus de illa facit. Respondeo. Hic appellatur natura solitus cursus nature, contra quem facit Deus, sed contra ipsam naturam nihil, quia de se obediens est ei. Aliquando in Scripturis : Bar. 3.c. Filii Agar qui, etc. Omnia vestra sunt, si habetis Deum quia qui habet rusticum, habet predium, et bovem. Unde Hier. Avaritia avarior est, cui non sufficit Deus. Cephas, qui omnibus maior. Contra. Super illud Gal. 2.c. Restiti Petro in faciem. Glossa Ut par, quod non faceret si se in parem sciret. Item, super illud Nm. 3.c. Natura filios Levi : dicit Origen. Precedat Paulus, et mihi viam ostendat, ipse Apostolorum maximus, etc. Solutio. Paulus erat par Petro in predicatione, et alii, similiter quia non poterat revocari a Petro, quod predicabat Paulus : sed maior erat Paulo in administratione, ut in ordinatione Episcoporum ; et huiusmodi. Ad illud maximus Apostolorum, intellige scientia, et labore. Mors nostra est. Unde. Martinus, Si aliud exemplum vobis relinquo, peccavi. 2Cor. 4.c. Mors in nobis operatur, vita autem in vobis. Magis, quam presentia. Vel, Per Vitam Angelos, Unde super illud Ier. 51.a. Curavimus Babylonem, et non est curata dicit Origen. Sunt medici, sub magno medico Angeli Dei volentes animas nostras curare a vitiis, qui dum ipsos repellimus, aut eorum consiliis non acquiescimus, videntes se operam perdere dicunt, Relinquamus eam. Ad iniuriam Christi, qui sunt datores gratiarum, quod est contra Christum. Christus subditur Deo patri : et loquitur de eo in quantum est Deus, ergo Christus est minor patre in quantum est Deus. Solutio. Dicitur ei subiici, quia quicquid habet, habet ab eo. Caput mulieris vir infr. 16.a. Qui est ipsa deitas patris, et filii. Sed eodem modo posset probare, quod pater, et filius est connexio, quia uterque est ipsa deitas duorum aliorum, et ipsa deitas est dilectio ; ergo pater est connexio filii, et Spiritus sancti, et filius patris, et Spiritus sancti. Solutio, non inducit hoc ad probandum, quod Spiritus sit connexio, sed ad probandum, quod ipse est nexus eiusdem essentie cum patre, et filio.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Cor. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=61&chapitre=61_3)

Notes :