Hugo de Sancto Caro

Capitulum 12

Numérotation du verset 1Cor. 12,1 

De spiritualibus autem
nolo vos ignorare, fratres.
Numérotation du verset 1Cor. 12,2 

Scitis autem quoniam
cum gentes essetis,
ad simulacra muta prout ducebamini
euntes.
Numérotation du verset 1Cor. 12,3 

Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit
anathema Iesu.
Et nemo potest dicere Dominus Iesus,
nisi in
Spiritu sancto.
Numérotation du verset 1Cor. 12,4 

Divisiones vero gratiarum
sunt idem autem Spiritus,
Numérotation du verset 1Cor. 12,5 

et divisiones ministrationum sunt
idem autem Dominus,
Numérotation du verset 1Cor. 12,6 

et divisiones operationum sunt
idem vero
Deus
qui operatur omnia
in omnibus.
Numérotation du verset 1Cor. 12,7 

Unicuique autem datur manifestatio Spiritus
ad utilitatem.
Numérotation du verset 1Cor. 12,8 

Alii quidem
datur per Spiritum1
1 datur-per Spiritum] inv. Weber
sermo sapientie, alii autem sermo scientie secundum eundem Spiritum,
Numérotation du verset 1Cor. 12,9 

alteri fides in eodem Spiritu,
alii gratia sanitatum
in uno Spiritu,
Numérotation du verset 1Cor. 12,10 

alii operatio virtutum,
alii prophetia2,
2 prophetia] prophetatio Weber
alii discretio spirituum,
alii genera linguarum,
alii interpretatio sermonum.
Numérotation du verset 1Cor. 12,11 

Hec autem omnia
operatur unus
atque idem
Spiritus,
dividens
singulis prout vult.
Numérotation du verset 1Cor. 12,12 

Sicut enim corpus unum est,
et membra habet multa,
omnia autem membra corporis cum
sint multa, unum
corpus sunt
ita
et Christus.
Numérotation du verset 1Cor. 12,13 

Etenim
in uno Spiritu
omnes nos in unum corpus
baptizati sumus,
sive Iudei,
sive gentiles,
sive servi,
sive liberi,
et omnes in uno spiritu3 potati sumus.
3 uno spiritu] unum Spiritum Weber
Numérotation du verset 1Cor. 12,14 

Nam
et corpus
non est unum membrum
sed multa.
Numérotation du verset 1Cor. 12,15 

Si dixerit pes :
quoniam non sum manus
non sum de corpore, num4 ideo non est de corpore ?
4 num] non Weber
Numérotation du verset 1Cor. 12,16 

Et
si dixerit auris :
quoniam5 non sum oculus
5 quoniam] quia Weber
non sum de corpore, num6 ideo non est de corpore ?
6 num] non Weber
Numérotation du verset 1Cor. 12,17 

Si totum corpus oculus ubi auditus ?
Si totum auditus
ubi odoratus ?
Numérotation du verset 1Cor. 12,18 

Nunc autem
posuit Deus
membra
unumquodque eorum
in corpore
sicut voluit.
Numérotation du verset 1Cor. 12,19 

Quod si essent omnia
unum membrum
ubi corpus ?
Numérotation du verset 1Cor. 12,20 

Nunc autem
multa quidem membra,
unum autem corpus.
Numérotation du verset 1Cor. 12,21 

Non potest dicere oculus manui :
opera tua non indigeo.
Aut iterum caput pedibus :
non estis mihi necessarii.
Numérotation du verset 1Cor. 12,22 

Sed multo magis que videntur membra corporis infirmiora
esse, necessariora sunt,
Numérotation du verset 1Cor. 12,23 

et que putamus ignobiliora membra esse corporis,
his honorem
abundantiorem circumdamus,
et que inhonesta
sunt nostra,
abundantiorem honestatem
habent.
Numérotation du verset 1Cor. 12,24 

Honesta autem nostra
nullius egent,
sed Deus temperavit corpus,
ei cui
deerat
abundantiorem
tribuendo honorem,
Numérotation du verset 1Cor. 12,25 

ut non sit schisma
in corpore,
sed
in7 idipsum
7 in] om. Weber
pro invicem
sollicita sint membra.
Numérotation du verset 1Cor. 12,26 

Et si quid patitur
unum membrum compatiuntur
omnia membra,
sive gloriatur unum membrum
congaudent omnia membra.
Numérotation du verset 1Cor. 12,27 

Vos autem estis corpus Christi
et membra
de membro.
Numérotation du verset 1Cor. 12,28 

Et quosdam quidem
posuit Deus in Ecclesia
primum
apostolos,
secundo prophetas,
tertio doctores, deinde virtutes,
exinde8 gratias curationum,
8 exinde] exin Weber
opitulationes,
gubernationes,
genera linguarum,
interpretationes sermonum9.
9 interpretationes sermonum Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 12,29 

Numquid omnes apostoli ?
Numquid omnes prophete ? Numquid omnes doctores ?
Numérotation du verset 1Cor. 12,30 

Numquid omnes virtutes ? Numquid omnes gratiam habent curationum habent10 ? Numquid omnes linguis loquuntur ? Numquid omnes interpretantur ?
10 habent] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 12,31 

Emulamini autem
charismata maiora.
Et adhuc
excellentiorem
viam
vobis demonstro.

Capitulum 12

Numérotation du verset 1Cor. 12,1 
marg.| { 12 } De spiritualibus] etc. Hactenus egit Apostolus contra errores qui circa tria Ecclesiastica sacramenta, id est baptismum, matrimonium et Eucharistiam erant inter Corinthios. In hoc capitulo et duobus sequentibus agit contra schismata ex erroribus orta inter eosdem, revocans eos ad caritatem et concordiam caritatis. Dividitur autem hoc capitulum in quatuor partes. In prima causam dissidii sive discordie dicit amputatam, scilicet cultum Demonum, et ritum Iudaicum, que erant contraria fidei Christiane ; quia fides unit Christo, illa vero separant a Christo. In secunda dicit differentias donorum ab uno datore, non secundum diversa merita, sed secundum plurium utilitatem distribui ; et hoc facit ut nullus invideat alii, quia quilibet habet in alio quod non habet in se, ibi   [Divisiones gratiarum] In tertia dicit nos esse unum corpus Christi mysticum : unde sicut membra eiusdem corporis debemus nos mutuo confovere, ibi   [Sicut enim corpus unum est] In quarta distinguit diversa membra Ecclesie, alios Apostolos, alios Prophetas, etc. ibi   [Et quosdam quidem posuit] Dicit ergo :
marg.| {a} De spiritualibus] etc. Ita dico quod disponam de aliis.
marg.| {b} Autem] sed interim.
marg.| {c} Nolo vos de spiritualibus] id est de donis Spiritus sancti.
marg.| {d} Ignorare] quomodo veritas se habet de eis : quia dicit quod quidam dicebant quod dona Spiritus haberent a merito suo : alii maiora dona esse minora, et e converso : et in his duobus errantes contendebant, et invidebant sibi invicem. Vult ergo Apostolus quod habeant cognitionem spiritualium, non dicit de terrenis, quia cognitio spiritualium omnibus expedit, et ignorantia impedit : cognitio autem terrenorum fere impedit omnes, ignorantia autem paucos aut nullos. Bar. 3.c. Filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam que de terra est, etc. Unde istis data sunt mobilia, et nihil de hereditate. Timere ergo debent temporalia habentes, et sapientes in his, quod non habeant partem in hereditate preclara. Iacob 3.d. Non est hec sapientia desursum de celis, sed terrena, animalis, diabolica. Hec inflammat ad cupiditatem, et obtenebrat intellectum ad spiritualia, id est umbram facit, et ideo non est mirum si intellectus eius qui semper est in terrenis cogitationibus, sit obscuratus. Inflammat etiam cor cupiditate. Eccl. 9.a. Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore ipsius. Gn. 3.b. Vidit lignum, etc. Si ergo visus qui exterior est, ita inflammat cor quanto magis intellectus induratus ad terram. Gregorius super illud Gn. Non licet intueri quod non licet concupisci. Sed e converso spiritualia illuminant et inflammant intellectum. Probat ergo eis, quod a Deo non a suo merito bona hec habent, quia ante quando serviebant idolis non habebant, quod modo habent a merito, quia semper ante conversionem suam mali fuerant ; ideo restat quod a Deo. Et ideo dicit :   [Nolo vos ignorare] quia ignorans ignorabitur inf. 14.g.
marg.| Tamen carnalia ignorare non est periculum. Gn. 39.b. Dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habet in domo sua, etc.
marg.| {e} Scitis autem quoniam cum Gentes essetis] id est Gentiliter eratis viventes.
marg.| {h} Prout] id est qualiter vos.
marg.| {i} Euntes] spontanee et assidue.
marg.| {f} Ad simulacra muta ducebamini] a Diabolo, quia omnis, qui est in mortali, est iumentum Diaboli, et per unum peccatum, id est per capistrum ducetur ad aliud. Prv. 7.d. Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens ; et ignorans stultus quod ad vincula trahatur. {7. 106rb} Ideo Ps. 31. Nolite fieri sicut equus et mulus, id est non permittatis vos infrenari a Diabolo ; quibus non est intellectus : Si enim sciret equus quod infrenaretur et duceretur in servitutem non permitteret se infrenari. Quid est ergo de misero homine qui scit illud ? Io. 8.d. Qui facit peccatum etc. Quia non volunt acquiescere consilio Domini, subdit Ps. 31. In chamo et freno maxillas eorum. Alibi comparatus est iumentis insipientibus. Ez. 19.a. Non absque vulneribus suis ceperunt illum, et adduxerunt eum in catenis in terram Egypti. Qui statim capiuntur a tentationibus Diaboli, non vulnerant eum. Alii autem qui tentationi resistunt, et postea consentiunt in vulneribus a Diabolo capiuntur.
marg.| {f} Ad simulacra] idola   [muta] Contra dabant responsa. Solutio : Statue sine voce erant, sed Diabolus in eis loquebatur. Ps. 133. Os habent, etc. Bar. ult. d. Qui cum audierint mutum non posse loqui, offerunt, etc. Vel
marg.| {g} Muta] ab effectu.
Numérotation du verset 1Cor. 12,3 
marg.| { k } Ideo] id est quia Diabolus ducebat vos in culturam idolorum, patet quod malum illud erat a Diabolo ; et bona, que modo habetis, sunt a Deo non a vestro merito.
marg.| {l} Notum vobis facio] quod per Spiritum Dei abstinetur a malo, et fit bonum. Et hoc est quod ait, hoc inquam, notum facio.
marg.| {m} Quia nemo loquens in spiritu Dei] locutione Christiana, que est quando credit corde, loquitur ore, exequitur opere.   [Dicit] cogitando, vel loquendo, vel operando.
marg.| {n} Anathema] quod interpretatur separatio, et legitur accusative, id est non cogitat, vel loquitur, vel operatur separationem.
marg.| {o} Iesu] id est aliquid quo separatur a Iesu,
marg.| Et nota quod dicitur hic, quia Deus numquam primo separat se a nobis, sed nos ab eo ; Unde Ier. 2.a. Quid invenerunt in me iniquitatis patres vestri, quia elongaverunt a me. Et Za. c. {7. 106va} Δ Averterunt scapulam recedentes. Unde Lc. 15.c. Non dicitur quod pater abierit in regionem longinquam, sed filius : sic qui modo separat se a Deo, separabit Deus eum a se in iudicio. Mt. 25.d. Ite maledicti, etc. Mal. ult. b. Percutiam terram anathemate. Et in fin. huius Epistole. Si quis non amat, etc. sit anathema, etc.
marg.| {a} Et nemo potest] Potest moraliter, id est utiliter. Simile sup. 3.a. Non potui vobis loqui, quasi spiritualibus : non potui, intellige utiliter.
marg.| {b} Dicere] Damascenus. Dicere videtur rationali anime interius dispositum sermonem in prolativa cum ante interius dispositus sermo motus anime in excogitativa fiet sine aliqua enuntiatione, unde multoties silentes totum sermonem apud nos pertransimus, et in somnis disputamus.   [Nemo potest dicere] corde, ore, opere, hic Iesus est, et natura dicitur per consequens quod ipse est servus Iesu.
marg.| {c} Nisi in Spiritu sancto] id est nisi per gratiam Spiritus sancti ; et ita quod bonum, faciat sive quod serviat Deo, non habet a se aliquis. Vel sic   [Nemo] qui loquitur   [In Spiritu Dei] hoc non mutatur.   [Dicit anathema Iesu] id est nemo talis dicit Iesu, quod anathema sit, id est separatus a Deo patre quasi sit minor eo. Vel non sit Deus, sicut Arrius ; qui dicebat eum esse minorem Deo patre, quia dicebat eum esse filium Dei in quantum homo. Contra quem dicit Augustinus in libro contra quinque hereses, Meretrix non permisit dividi filium suum, et tu dividis Deum tuum ? Et in eodem introducit filium loquentem ad Arrium sic, Asperitatibus laceratus sum, sanguinem meum fudi, animam meam posui, ut mihi coniungerem te, et tu dividis me ?
marg.| {d} Divisiones vero] Ostenso quod nullum malum est a Deo, sed ab homine vel Diabolo ; et quia omne bonum sive donum est a Spiritu sancto, ostendit quomodo gratie dividuntur secundum diversas personas. Unde dicit :   [Divisiones gratiarum] scilicet gratie divise. Eph. 4. Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. (Gratia) quasi gratis data.
marg.| {e} Idem autem Spiritus] cui attribuitur collatio gratiarum, quia ipse est amor patris et filii, in quo diligunt nos pater et filius, Amor autem post {7. 107ra} Δ donum quo omnia alia dona donantur.
marg.| {a} Et divisiones] Rm. 15.b. Dico Dominum Iesum Christum ministrum circumcisionis fuisse, etc. Et in Angelis. Hbr. 1.d. Omnes administratorii spiritus sunt.
marg.| {b} Ministrationum] quibus alii aliis subserviunt.
marg.| {c} Idem autem Dominus] filius Dei qui dat ministrationes.
marg.| {d} Et divisiones operationum sunt] quia sunt opera maiora, et opera minora.
marg.| {e} Idem vero Deus] pater qui operatur omnia in omnibus, non uni omnia tribuit : sed in omnibus ut quod non habet unus in se, habeat in alio etc. Is. 26.c. Omnia opera nostra, etc. Quare spiritui sancto attribuitur collatio et divisio gratiarum, iam dictum est. Filius enim dicitur Dominus noster, quia nos a captivitate Diaboli per passionem suam liberavit : ei attribuitur divisio ministrationum tamquam scienti per experimentum quomodo sit ministrandum. Mt. 20.d. Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Divisio operationum patri attribuitur, quia penes eum residet auctoritas. Huiusmodi autem diversitatem facit propter diversa officia membrorum Ecclesie, et propter mutuam subministrationem. Diversa officia significantur per diversa vasa tabernaculi, et diverse gratie per diversos colores cortinarum. Ps. 44. Regina circumdata varietate.
marg.| {f} Unicuique autem datur manifestatio Spiritus] id est datur donum per quod est manifestatum quod in eo est Spiritus S. Vel donum per quod manifestatur bonitas Spiritus sancti. Hbr. 2.a. Contestante Deo signis et prodigiis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
marg.| {g} Ad utilitatem] id est secundum quod utile est ei, vel etiam toti Ecclesie. Dicit enim Glossa Minor qui est in Ecclesia prodest. Mt. 23.b. Unicuique secundum propriam virtutem. Item ad utilitatem non suam, sed aliorum. 1Pt. 4.b. Unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratie Dei. Rm. 12.b. Habentes igitur donationes secundum gratiam que data est nobis differentes, etc.
marg.| {h} Alii quidem per Spiritum] non per meritum aliquod.
marg.| {i} Sapientie] que consistit in eternorum speculatione.
marg.| { k } Scientie] que consistit circa temporalia, quomodo caute sine peccato conversandum sit in medio huius prave, et perverse nationis. Glossa Cui autem datur sapientia, quasi Sol est ; cui scientia, est Luna, in nocte seculi ; illi quibus cetera dantur, Stelle sunt, quia hec in nocte necessaria sunt. Unde Ps. 135. Solem in potestatem diei ; Lunam et stellas in potestatem noctis.
marg.| Et nota quod non dicit simpliciter, Alii datur sapientia, alii scientia, sed ait, Sermo sapientie, sermo scientie, per hoc significans quod non solum datur intelligentia de divinis, et scientia de humanis, sed earum sermo ut aliis possint eloqui.
marg.| {l} Fides] id est constantia fidei per quam audeat quis subire martyrium, et facere miracula, sicut Apostoli. Lc. 9. Mc. ult. d. 1Pt. c. Parati semper reddere rationem omni poscenti de ea, que in vobis est, fide et spe.
marg.| {m} Gratia sanitatum] id est curandi infirmos.
marg.| {n} Operatio virtutum] id est miraculorum, que sunt contra naturam. Rm. 15.d. In virtute signorum et prodigiorum, etc.
marg.| {o} Prophetia] ad previdendum futura, vel ad exponendum Scripturas.
marg.| {p} Discretio spirituum] quia Angelus Satane transfigurat se in Angelum lucis : quia ut dicit hic Glossa Diabolus bona seductorie dicit.   [Genera linguarum] ut in diversis idiomatibus sciat loqui inf. 14.d. Gratias ago Deo meo quod omnium, etc.
marg.| {q} Interpretatio] etc. quod est quando homo sententiam sermonis exponit. In his novem tria pertinent ad cognitionem, scilicet sermo sapientie, sermo scientie, fides ; duo ad pietatem, gratia sanitatum, operatio virtutum ; duo ad cautelam, prophetia et previsio futurorum, discretio spirituum ; duo ad doctrinam {7. 107va} Δ aliorum, genera linguarum, interpretatio sermonum.
marg.| {a} Hec autem omnia operatur] id est ad operandum dat nobis Eph. 4.d. Veritatem facientes crescamus in caritate : quasi dicat scire veritatem non auget caritatem, sed facere.
marg.| {b} Unus] scilicet qui essentie eiusdem est cum patre et filio.
marg.| {c} Idem] id est invariabilis, hec efficit diversa in hominibus. Glossa quia unius nature sunt, quod unus operatur tres operantur ; inseparabilis est enim operatio Trinitatis quorum etiam indifferens est voluntas et operatio.
marg.| {d} Dividens] Gn. 2.b. Fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irriguum Paradisi, qui inde dividitur in quatuor capita, prout vult. Io. 3.a. Spiritus ubi vult, spirat. Ex. 33.d. Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. Rm. 9.d. Cuius vult miseretur, et quem vult indurat.
marg.| Mt. 20.b. Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
marg.| {a} De spiritualibus autem] etc. Pro quorum maioribus. Ly (pro) notat occasionem non causam. De quibus donis, ut linguas ; non sumitur pro ministratione loquendi in diversis idiomatibus, que multis dabatur in baptismo, visibiliter descendente Spiritu sancto in linguis igneis. Eo enim quod credebant donum linguarum dono caritatis maius esse, contendebant cum aliis, qui non habebant linguas. Premittit. Simile : per hoc quod ostendit omne malum esse a Diabolo, satis probat omne bonum esse a Deo. Cui impietati, idest, cultui Demonum. Ratio repugnat facti magistro eius, et doctrina dictat naturaliter : ratio quod lapis non est Deus, nec adorandus. Sed secundum hoc videtur quod preceptum de observatione sabbati non sit morale : quia naturalis ratio non dictat quod observari debeat. Quod etiam aperte dicit Hesychius super illum locum Lv. 26.d. Decem mulieres coquant, in uno clibano. Glossa Ut decem mandatorum litteram etiam custodiri et impleri dignum est : nec mandatum de sabbato contrarium est : quamvis enim decem mandatis insertum sit, non tamen ex eis est ; ergo non est morale. Solutio. Cum dicitur ibi, Memento ut diem sabbati sanctifices, intentio est dare preceptum de cultu Dei, non de observatione ipsius sabbati, ad litteram. De spirituali ergo sanctificatione que fit per cultum Dei, datur ibi proprie preceptum. Unde idem preceptum quantum ad sanctificationem morale est ; quantum ad hoc quod sabbati ; ceremoniale est. Quod enim tali die vel tali, non est preceptum, nec dictat hoc ratio, et ratione eius quod dicitur sabbati, dicit Hesychius. Quod dicit imago idolorum, scilic. Spirituum sive Demonum idolis secundum eos presidentium, quia imitatores eorum erant. Vel idolorum ad litteram, quibus similes erant simpliciter : Iuxta illud Ps. 133. Similes illis fiant, qui faciunt ea. Non enim loquuntur verba salutis ; nec audiunt aure obedientie, nec vident oculo intellectus, etc. Sicut nec idola. Totum malum fuit ex homine, ita quod nihil illius a Deo in quantum malum. Non bonum. Is. 5.e. Ve qui dicitis bonum malum. Irrationabile malum ; idololatria enim est contra naturalem rationem. Per Spiritum Dei abstinetur a malo, si quid est hic per Spiritum Dei, id est per gratiam Spiritus sancti ; videtur ergo quod nisi detur gratia aliqua, non potest quis abstinere a malo, nec facere bonum. Solutio : sine omni gratia superaddita, libero arbitrio potest quis facere quod est de genere bonorum ut dare eleemosynam ex sola pietate, et sola verecundia naturali abstinere a peccato, hoc tamen per spiritum Dei facit operantem, quia dicitur Io. 15.a. Sine me nihil potestis facere.
marg.| Dicit similiter tribus modis, scilicet corde, ore, opere, quod est dicere : sic sumitur hic dicere, scilicet corde, ore, et opere. Non habet hoc a Spiritu. 1Io. 3.b. Qui natus est ex Deo, non peccat.
marg.| Vel non esse a Deo : sicut Iudei. Io. 9.c. Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Vel minorem Deo : sicut Arrius, qui dicit filium esse minorem patre, dicit blasphemiam contra ipsum. Contra, Io. 14.d. Pater maior me est. Solutio. Qui dicit filium minorem patre Λ in quantum filius est Deus, blasphemat sicut dicebat Arrius : dicebat enim quod in quantum erat filius Dei, erat pura creatura. Contra quem dicit Augustinus in libro de quinque heresibus, Si pater Deus, et filius Deus ; pater maior, et filius minor : iam non unus Deus, sed duo Dii. Vel qui dicit minorem Deo, ut resolvatur hec affirmatio in negationem id est non esse tantum quantus est Deus ; pater blasphemat talis : etiamsi ei concedatur quod Christus est minor parte, non tamen conceditur, non tantus est, quantus est pater, Hilarius, Pater est maior filio, non tamen filius est minor patre. Proprie enim dicit ille, etc. secundum hoc pica non dicit, licet verba proferat, quia non intelligit quid dicit. Et multi sunt qui non dicunt horas, secundum generalem dicendi modum, qui est per verba significantia proferre. Non omnis, Mt. 7.e. Quod est dicere bene operari, id est quid dicere, videlicet velle et intelligere quod proferat, est scilicet bene operari. Nihil habet nisi a Spiritu sancto, sup. 4.b. Nullum beneficium esse humanum, id est quod beneficium humanum nullum est ab homine per se, sed a Deo. Que vox ex humano errore est, ut omne falsum ; ergo omnis mentiens et dicens falsum, errat : sed nihil quod fit ex virtute, error est, quia virtus certior est omni arte et ars non errat ; ergo nullus potest dicere falsum ex virtute ; ergo nullus meretur mentiendo vel falsum dicendo. Quidam dicunt quod ex caritate potest quis mentiri in casu, ut quando queritur ad mortem, vel ut fecerunt obstetrices : sed nullus meretur qui mentitur, tamen mentiendo potest quis mereri. Sunt enim due voluntates, una qua vult istum salvari, hac meretur ; alia qua vult mentiendo eum salvari, hac peccat venialiter, secundum istos qui dicunt quod mentiendo meretur in casu. Dicendum, esse falsum ex errore est, scilicet creditum, ille autem qui dicit de eo qui queritur, non est hic, non errat hic. Vel dicendum quod loquitur de falso contrario religioni, sicut iam apparebit nobis, quod nullus mentiendo meretur, tamen falsum dicendo potest. Omne verum a quocumque dicatur, a Spir. S. est. Sed istum fornicari est verum ; ergo istum fornicari est a Spir. S. Et solvitur dicendo quod hic sunt duo, actio et deformitas : Actio est a Spiritu sancto, et ratione istius dicitur istum fornicari esse verum, id est quod hec actio huic insit, hoc est verum, et ex hoc non sequitur {7. 106vb} quod fornicatio sit a Spiritu sancto. Sed iterum obiicitur, malitia est in isto, est verum : ergo malitia est a Spiritu sancto.
marg.| Solutio Hec auctoritas solvitur habita consideratione ad locum in quo loquitur quia intelligitur de vero pertinente ad religionem fidei : nullum autem tale verum potest quis dicere credendo nisi a Spiritu sancto, nec potest manifestari nisi a Spiritu sancto. Similiter intelligitur de falso contrario religioni. Si tamen generaliter accipiatur omne verum, tunc notandum quod quadruplex est veritas. Quedam increata qua verum est Deum esse ab eterno, et hoc verum non est, a Spiritu sancto scilicet quia nihil aliud est quam divina essentia.
marg.| Item est veritas creata, que consistit in pura positione, ut Socratem currere, hec est a Spiritu sancto. Quedam consistit in pura privatione, ut chimeram non esse hircocervum, hec a nullo est. Quarta est que partim consistit in positione, partim in privatione, ut istum fornicari, et hec ratione positionis, id est actionis est a Deo ; ratione privationis, id est deformitatis non est ; a Spiritu sancto scilicet Cum enim dicitur, malitia est in isto, hec est veritas privationis, que a nullo est. Quod ergo dicitur, omne verum est a Spiritu sancto, intelligitur de veritate positionis. Secundum autem illos qui dicunt quod omnis actio est a Deo, et dicunt quod malitia est aliquid, dicendum quod id quod dicitur, Omne verum est a Spiritu sancto, intelligitur de vero naturali, vel de vero religionis id est fidei. Contra. Omne verum a veritate verum est ; sed istum fornicari est verum, ergo est verum a veritate, ergo est a Deo. Respondeo. Omne verum est a veritate formaliter vel effective. Nota quod non valet hoc argumentum, Omne verum est a Spiritu sancto ; istum fornicari est verum : ergo est a Spiritu sancto. Instantia : Omne pictum est a pictore, scutum est pictum, ergo est a pictore. Qui ex hominibus Dii dicuntur, qui instituerunt quod Dii dicerentur, et adulando adduxerunt alios homines ad hoc, Sap. 14. Qui mysterium suum hominibus declaravit, quod est, per filium suum nos liberavit, a captivitate Diaboli. Sed accipit, quia ex professione liberantur a captivitate Diaboli.
marg.| Gratia hominum est quod idola Dii dicuntur, quia homines non crederent idola Deos esse, nisi isti Antistites adularentur eis. Et ex hoc patet quod adulatores subditi sunt eis quibus adulantur. Antistites eorum, scilicet idolorum. Religioni, id est fidei. Humiliari 1Pt. 5.b. Humiliamini sub potenti manu Dei. Gratias diversas. Sed omnis virtus est gratia, ergo non qui habet unam virtutem, habet omnes, ex quo divise sunt.
marg.| Solutio Non sumitur gratia pro virtute, sed pro gradu officiorum Ecclesiasticorum ; sicut adiungitur in Glossa Non per spiritum operantem, sed indiscrete, id est indistincte ; unum est opus, id est tres persone gratis et indistincte distribuunt omnibus gradus Ecclesie, non pater uni, et filius alii, sed omnes singulis. Quas personas significat per tria nomina ; ergo ista nomina significant personas, et sunt personalia ; sed quodlibet est essentiale, ut patet. Solutio : significat id est sumit per coadaptionem que habita est in littera. Vel si gratias dicit ipsas virtutes, etiam harum sunt divisiones, ut subdit : ergo aperte patet quod non omnis qui habet unam, habet omnes. Respondeo. Si multimoda est ratione habituum sacratorum est divisio ratione usuum. Eque quantum ad se benignus omnibus. Sap. 6.b. Equaliter est illi cura de omnibus. Hoc constat falsum, quia uni dat maiorem caritatem quam alii, et sic de aliis virtutibus. Solutio : Hec divisio virtutum non attenditur quantum ad separationem earum, sed quantum ad usum et statum earum : aliquis enim precellit multum in usu patientie alios, alius in usu humilitatis : et inde alius qui non habet hanc, habet tamen equales istis, vel forte maiores istis. Ad illud, Creator est omnia eque dicitur Apc. 21. et Ez. 40. quod latera civitatis erant equalia ; quod intelligitur in unoquoque sancto viro, que est una civitas spiritualis ; ipse quantam habet fidem, tantam habet caritatem, et sic de aliis. Vel eque quantum ad sufficientiam, non quoad intentionem : quia caritas, et quelibet virtus formata sufficit ad salutem. Vel eque, id est sine personarum acceptione. Vel dator est omnium eque quoad se, ut dicit Glossa Contra : Sint hic duo eque penitentes, tamen alteri dat maiorem gratiam ; non stat autem in alio quin det illi equalem, ergo stat in ipso Deo, ergo non est dator omnium eque quoad se. Solutio. Iste semper quantum in se dat eque, sed tamen quando unus plus aperit os cordis quam alius, maiorem dat ei gratiam : iuxta illud Mt. 25.b. Dedit unicuique secundum propriam virtutem, id est secundum quod magis vel minus preparat se. Vel puncta litteram, et nulla est obiectio, sic : Spiritus est dator omnium eque, id est equaliter est quoad se benignus omnibus, Λ quantum ad se preparatis, ut quando flagellant se disciplinis, ieiuniis, peregrinationibus, aut huiusmodi. Et Spiritus sanctus, hec vox, Spiritus sanctus, duobus modis potest accipi. In vi orationis et significat totam Trinitatem. Item est personale nomen, et significat tertiam in Trinitate personam. Ut quod non habet quis in se, habeat in alio ; hoc intelligitur de donis cum quibus est salus. De quibus dicit {7. 107rb} Gregorius Sunt dona, que sine periculo possunt admitti et sunt dona, que sine dispendio non admittuntur. Tibi habet, id est ad utilitatem tuam. Livor separat. Is. 59.a. Iniquitates vestre diviserunt inter vos, et Deum vestrum. Sap. 1.a. Perverse cogitationes separant a Deo : Augustinus Deus est medium coniungens, Diabolus est medium separans. Quod superat omnia, inf. 13.d. Contra, Omnes virtutes sunt equales quia latera civitatis sunt equalia. Apc. 21.e. inf. solvetur. Non ad meritum hominis singulariter, id est non ad unius tantum utilitatem : sicut lux Solis non tantum propter ipsum, sed propter nos ; non tantum propter unum de nobis, sed propter omnes. Mt. 5.g. Qui facit, etc. In quibus habitat, per gratiam, pro sue capacitatis diversitate. Sed hic videtur quod si sint hic duo, quorum unus habet meliora naturalia quam alius, sed convertatur uterque ad Dominum faciens quantum in se est, maiorem debet gratiam dare ei, qui potiora naturalia habet : quod etiam videtur per Angelos quibus data fuerunt potiora gratuita, secundum quod habebant potiora naturalia, et qui minus bona, minora gratuita : ergo eodem modo est et in hominibus, quod tamen aperte videtur falsum, quia una rudis vetula longe maiorem habet gratiam quam aliquis qui est valde subtilis ingenii, id est promptus quantum in se est ad omne bonum. Solutio : Non est necesse quod qui meliora habet naturalia maiorem habeat gratiam. Unde capacitatem appellat hic habilitatem ad gratiam, per Spiritum non per meritum. Contra, supra Aggei 1.a. Factum est verbum Domini in manu Aggei dicit Glossa quod per bona opera habuit donum prophetie.
marg.| Solutio Nec sermonem sapientie potest quis mereri, nec ipsam sapientiam recta ratione merendi ; de congruo vero potest, id est potest preparare se, et reddere idoneum, ut ei detur sermo vel Spiritus prophetie vel sapientie, et sic dicitur in Glossa super Aggeum. Quid est in eternis nisi Deus ? quasi dicat nihil.
marg.| Sed tunc queritur : quomodo in eternis pluraliter, quia pluralitas eternitatis non est in divinitate, nec quoad personas, quia non dicuntur tres eterni. Solutio. Pluraliter dicitur quoad effectus in creaturis, vel quoad diversos modos intelligendi et significandi. Unde Iob. 28.d. Ecce pietas, etc. Sed adorare Deum est pietas. Sed pietas prout hic sumitur est sapientia ; ergo adoratio Dei est sapientia. Hoc non videtur, quia super illud Mt. 5.a. Beati mites, et Beati pacifici quoniam filii Dei, etc. dicit Glossa Huic veritati adaptatur donum sapientie, huic autem, Beati mites, donum pietatis ; ergo sicut ille beatitudines sunt diverse, ita hec duo pietas et sapientia eis adaptata sunt diversa ; ergo pietas non est sapientia. Item Is. 11.a. Requiescet super eum Spiritus sapientie, etc. Spiritus scientie pietatis ; et ita diversa sunt dona Spiritus sancti.
marg.| Solutio Pietas duobus modis sumitur. Uno modo idem est quod theosebia, sicut hic sumitur. Pietatem in hoc loco posuit cultum Dei que Grece dicitur theosebia, et secundum hoc est sapientia, imo est fides, spes, caritas. Unde Augustinus in Enchiridio Fide, spe, et caritate colimus Deum. Hoc ergo modo superius est pietas ad donum sapientie, et ita genus. Alio modo idem est quod reverentia debita creature, qua veneramur parentes, Sanctos et S. Scripturam : sic non est sapientia sed speciale donum Spiritus S. Ex hoc enim quod reveretur homo proximum quantum debet, non irascitur, sed mansuetus est ad ipsum, et sic ex dono pietatis generatur mansuetudo, et ideo competenter adaptatur naturali beatitudini. Cui datur sapientia, quasi Sol est. Phil. 2.c. Inter quos lucetis quasi luminaria. Cui scientia. Ex hoc videtur quod hic dicitur quod non sunt in eodem simul sicut Luna et Solutio Solutio : quantum ad essentiam sunt simul in eodem, sed numquam quoad usus ; et de usibus intelligitur quod hic dicitur. Vel melius potest dici quod attenditur similitudo quantum ad maius et minus lumen. Dn. 12.b. Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti. E contra Is. 47.c. Sapientia tua et scientia tua hec decipit te. Solve per te. Constantia fidei id est fides confirmata. Vel sermo. 1Pt. 3.c. Parati semper reddere rationem omni poscenti da ea, etc. Caritas cum fide. 1Io. 4.b. Qui non diligit Deum, non habet caritatem, et non novit Deum, ergo non habet fidem. Que sunt contra naturam id est contra solitum cursum nature : quia super illud Gn. 2.d. ubi dicitur, quod formavit de costa, etc. dicit Augustinus . Nihil quod facit in Λ natura, contra naturam est. Quo spiritu, bono an malo ducatur, unde Iudas habuit spiritum discretionis cum dicatur. 1Mcc. 7.e. Innotuit sermo Iude, quod cum dolo venisset ad eum. 1Io. 4.a. Probate spiritus an sint ex Deo. 2Cor. 11. Angelus tenebrarum transfigurat se in Angelum lucis Diabolus bona seductorie dicit ; ergo sic dicendo tentat ut seducat ; eque videtur quod qui facit quod Diabolus ei suggerit, licet bonum sit, peccat.
marg.| Alia instantia. Aliquando enim Diabolus suggerit homini quod intret claustrum, et constat quod bene facit. Et dicendum quod hic non aliquod bonum suggerit nisi ut illo facto seducat et inducat in peccatum, semper enim seductorie suggerit. Et hoc intrare claustrum numquam suggerit nisi hominibus omnino instabilibus quibus periculosum est intrare claustrum.
marg.| Que sunt in Prophetis. Inf. 14.a. Maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis, nisi forte, etc. Spiritus sanctus cooperatur, id est Spiritus sanctus, idem operatur quod pater et filius. Ioannes Damascenus: Quorum indifferens est substantia et voluntas et operatio.
marg.| Alibi dicit Rm. 5.a. Per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. 2Cor. 1.d. Qui dedit nobis pignus Spiritus in expositione corporis quod est caro ; similiter donum Spiritus sancti quod est ipse Spiritus sanctus. Et est sumptum de Col. 2.b. Tamen aliquod donum Spiritus sancti est quod non est Spiritus sanctus, ut caritas et alie virtutes. In tantum donum est, in quantum datur eis qui datur. Contra, dicit Augustinus quod Spiritus sanctus fuit donum ab eterno ; sed quod datur ex tempore datur, ergo non est donum in quantum datur.
marg.| Solutio. Donum quandoque sumitur prout differt a dato, et sic idem est quod donabile, sic est Spiritus sanctus donum ab eterno. Vel donum pro dato, sic ex tempore datur, et hoc modo sumitur hic. Et etiam seipsum det ; ergo Spiritus sanctus dat se, ergo datur a se, ergo est a se, ergo refertur ad se, ergo distinguitur a se.
marg.| Solutio Datur a se, sed non sequitur, ergo est a se. Et est fallacia secundum quid, accentus vel amphibologie. Gratis dat non ad meritum, id est non secundum meritum dat dona cum quibus non est salus.
Numérotation du verset 1Cor. 12,12 
marg.| {e} Sicut enim corpus] Probavit Apostolus membra Ecclesie debere servare unitatem, quia invicem sibi serviunt : hic probat per mutuam eorum indigentiam, ponens exemplum in corpore humano. Unde dicit :   [Sicut enim corpus unum est] formaliter, sed multa materialiter, unde
marg.| {f} Et membra habet multa] Rm. 12.b. Sicut in uno corpore multa membra habemus ; omnia autem membra non eumdem actum habent, etc.
marg.| {g} Unum corpus sunt] id est constituunt.
marg.| {h} Ita et Christus] ipse cum corpore suo mystico constituit corpus Ecclesie. Sup. 10.d. Unum corpus multi sumus. Et sup. 6.c. Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis ? {7. 107vb} Vel aliter secundum Glossa   [Ita] et omnes fideles sunt Christus, ut non dicam corpus Christi. Non dicit quin omnes sint corpus Christi, sed quia dicendo sic maior innuitur unio ; sicut sup. 6.d. Qui adheret Domino unus spiritus est : non dicit unum membrum Spiritus sancti, quia sunt ipse Spiritus. Mysticum, ut complectatur ipsum qui est caput et membra.
marg.| {i} Etenim] idest, quia ostendit quod omnes sumus unum corpus ; quia omnium nostrum est una forma vivens.
marg.| { k } Omnes nos] sive Iudei sive Gentiles qui sunt natione diversi.
marg.| {n} Sive servi sive liberi] conditione diversi.
marg.| {m} Sumus baptizati] ducti supple   [in uno spiritu] in id est ab : sic lege Glossa
marg.| {l} In unum corpus] id est unitatem Ecclesie. Rm. 6.a. In morte ipsius baptizati sumus.
marg.| {p} Potati] inebriati plenitudine gratiarum.
marg.| {o} In uno autem] id est ab : sic lege Glossa Vel sicut iacet.   [Omnes baptizati] mundati   [in] id est ab :   [Sive Iudei] etc. Col. 3.b. Ubi non est masculus, et femina, etc. sed omnia et in omnibus Christus. Gal. 3.d. Non est Iudeus neque Grecus ; nec servus nec liber ; non est masculus nec femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu.   [Potati in uno Spiritu] quasi in fonte. Unde Glossa supra eodem, premisso fonte gratiarum ipsas divisas ostendit. Ps. 35. Apud te est fons vite. Prv. 5.c. alia littera. Fons proprius cui non communicat alienus.
marg.| {p} Et in uno Spiritu] et ita unum sumus licet diversa dona habeant singuli. Unitatem huius corporis faciunt novem. Tria. Eph. 4.b. Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Item una caritas. Col. 3.c. Super omnia autem hec caritatem habete ; que est vinculum perfectionis, Item unum caput. Eph. 1.d. Ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, que est corpus Christi. Item una pax. Eph. 4.a. Soliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Item una iunctura subministrationis. Eph. 4.d. Crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus. Item unus cibus et potus Eucharistie sup. 6.d. Item una operatio. Eph. 3.a. Tot vincula non patiuntur divisionem, ideo faciunt vere unum, id est ens indivisum per gratiam fortius quam per naturam. Eccles. 4.c. Funiculus triplex difficile rumpitur ; quia est triplex, numquam rumpitur.
marg.| {q} Nam et corpus] humanum, cui similis est Ecclesia, non est unum membrum.
marg.| {r} Sed multa] materialiter, formaliter est unum.
marg.| {s} Si dixerit pes] idest, aliquis cui donum inferius datum est.
marg.| {t} Non sum manus] idest, ita dignus sicut ille qui operatur miracula.
marg.| {x} Non sum de corpore] id est non sum de Ecclesia. Hoc dicit contra Minores Maioribus invidentes, et ideo desperantes, quia non erant in magno gradu. Pedes Ecclesie sunt coloni et vinitores, et qui totum corpus Ecclesie suo labore sustentant quod non potest oculus vel auris, vel nasus. De pedibus Ez. 1.b. Pedes eorum pedes recti per intentionem ; quia planta pedis vituli, que rotunda est ; ut Deus sit principium, et finis operationum, et laborum ipsorum ; et fissa, ut cum discretione omnia faciant. Sed hodie Ecclesia similis est Erichthonio qui pedes habet serpentinos, et ideo primus invenit usum quadrige ut in ea portatus absconderet eos. Fere enim omnes venenosi sunt, peccato invidie et superbie ; et hoc quia generati sunt, ut dicitur de illo fabulose, de Venere et Vulcano per luxuriam et cupiditatem. Hodie patitur Ecclesia podagram. Unde de ea posset dici quod de Asa. 3Rg. 15.e. In tempore senectutis sue doluit pedes, et mortuus fuit. Propter hoc satis senex est Ecclesia.
marg.| {u} Manus] secundum Glossa sunt illi quibus operatio virtutum datur. Vel possunt illi dici manus, qui dant et accipiunt et feriunt et trahunt, id est milites. Ps. Qui docet manus {7. 108ra} Δ meas ad prelium, et digitos, etc.
marg.| {b} Auris] sunt scholares.
marg.| {d} Oculus] Prelati.   [Nasus] Religiosi, qui odorem celestem trahunt. Hic tangit Apostolus quinque sensus spirituales. Pes et manus serviunt tactui, auris auditui, nasus sive odoratus olfactui, oculus visui. De gustu premisit sup. 11. et sup. eod. ibi, Spiritu potati.   [Si ergo] etc. Qui enim de primis non est, non ideo non est necessarius.
marg.| {a} Et si dixerit auris] Hoc dicit proprie contra invidos. Per aurem possunt intelligi illi, qui habent donum retinendi doctrinam ab aliis ; per oculum qui donum inveniendi per seipsos. Vel per aurem Claustrales obedientes, semper parati ad audiendum, id est obediendum cum Samuele. 1Rg. 3.b. Loquere Domine quia audit servus tuus. Is. 50.b. Dominus Deus aperuit mihi aurem, etc. Bona hec auris pretiosissimis margaritis ornabatur quondam, quando ut dicitur Gn. 24.c. Eliezer dabat Rebecce inaures, que interpretantur precepta quibus obediebat ; sive patientia : per Eliezer, minores Prelati, ut Episcopi. Sed hodie in tantam superbiam elata est Rebecca, quod dedignatur accipere inaures, idest, precepta quibus velit obedire. Religiosi viri ab Isaac omnes volunt accipere, quia esse volunt sub obedientia Domini Pape, procurando exemptionem ab Episcopis suis ; cum in regula eorum precipiat B. Benedictus, quod eis obediant. Unde in persona eorum minorum Prelatorum dicitur. Ct. c.1. c. Murenulas aureas faciemus tibi : non dicit, faciam. Sed faciemus, quasi in persona domini Pape. Mar. 14.e. Legitur, quod Petrus, id est dominus Papa, qui est loco eius, amputavit auriculam. Ez. 23.d. Nasum tuum, et aures tuas precident. Sup. 7.d. Servus vocatus es ? id est sicut institutum fuit Cenobium, ut esset sub obedientia Episcopi : non sit tibi cure, sed si potes fieri liber per exemptionem, magis ea utere obedientia Episcopi.
marg.| {c} Non sum oculus] Hoc non dicit auris, quia libenter vellet esse oculus, id est Prelatus : sed dicit, Non sum auris, facto ; quia non obedit cui debet. Mt. 18.a. Si oculus tuus scandalizat te, abscinde eum, et proiice abs te. Iob. 29.c. Oculus fui ceco et pes claudo.
marg.| {e} Si totum] etc. id est auris : si omnes Prelati, non essent qui obedirent. Ct. 7.b. Oculi tui Ecclesia, sicut piscine in Hesebon, quod interpretatur cingulum meroris. Prelati enim cingi debent merore, videntes pericula et defectus Ecclesie et subditorum. Ct. 5.c. Oculi tui columbarum, que sedentes iuxta rivos aquarum, id est Scripturarum, per umbram, id est intelligentiam vident accipitrem, id est Diabolum et fugiunt, et alios fugere docent. Sed potest dicere Ecclesia, lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum, sed contra me. Lippissima est Lia. Gn. 29.d. Imo quod peius est, maculam habet in oculo : licet precipiatur Lv. 21.c. Quod nullus habens maculas in oculo minister in tabernaculo. Maculam autem ad litteram habent oculi nostri, in oculo, id est in intentione, quod etiam peius est : Is. 56.d. Speculatores tui ceci omnes. Propter quod non est mirum si ruit Ecclesia : quia Mt. 15.b. Si cecus cecum, etc. Hodie positi sunt ceci super muros Ierusalem contra David, id est Christum, ne intret, 2Rg. 15.b. Sed Is. 32.a. Non caligabunt oculi videntium. Quod autem ceci sunt oculi nostri, id est Prelati, patet per figura in Iacob. Gn. 48.b. Cum caligassent oculi eius, et Ioseph adduxisset ad eum filios suos ut benediceret eis, posuit manum sinistram super maiorem, et dexteram super minorem. Sic Prelati meliores et maiores dignitates dant indignis, et dignis minores.
marg.| {f} Ubi odoratus ?] per quem intelligitur ille cui datur discretio spirituum. Item   [Ubi odoratus ?] qui sentiunt odorem inferni, ut fugiant ipsum, et fragrantiam Paradisi, ut currant ad eam. Ct. 1.a. In odorem unguentorum tuorum currimus. De quo Iob. 39.c. Procul odoratur bellum. Sed ita fetida Ecclesia, quod non sentit malum odorem, cuius causa dicitur Ez. 8.g. Ecce applicant ramum ad nares suas idest, virorem temporalium et deliciarum. Sic ergo quodlibet membrum tenere debet suum officium. Similiter in tabernaculo Moysi quod est figura Ecclesie, erant multa, scilicet altare aureum, mensa, candelabrum, cortine, saga. Si diceret sagum. Ego volo esse altare, diceretur ei, Non potes, quia es de pilis caprarum. Ita in Ecclesia quando peccator aliquis dicit, Ego volo esse Prelatus, deberet ei responderi. Tu es pilus caprarum, non aurum, non potes pati ignem. {7. 108rb} Similiter quando pes dicit. Nolo subesse tibie, sed capiti coherere, monstrum vult facere de corpore Ecclesie. Tales sunt Abbates exempti, ut dicit beatus Bernardus
marg.| {g} Nunc autem posuit] idest, provida et rationabili voluntate aptavit   [Deus] non homo, et ideo ordinata sunt. Sed in Ecclesia malignantium Diabolus disposuit membra, et ideo sine ordine sunt, ut monstrum. Iob. 41.b. Membra carnium eius coherentia sibi, ut si corpus equinum adhereret humano capiti.
marg.| {h} Sicut voluit] idest, sicut sibi visum est. Sed quidam sunt sicut corvi, querunt oculos eruere, id est Prelatos suos deponere. Prv. 30.c. Oculus qui subsannat patrem et despicit partum matris sue : suffodiant eum corvi de torrentibus. Alii sunt sicut serpens insidians calcaneo. Gn. 3.c. qui inferioribus querunt nocere. Alii sunt sicut auriculares, qui conturbant aurem, id est obedientiam Religiosorum.
marg.| {i} Unum autem corpus] est de omnibus. Ruben filius visionis, et Gad accinctus, id est Clerici et milites, habuerunt terram circa Iordanem. Nm. 32.
Numérotation du verset 1Cor. 12,21 
marg.| { k } Non potest] etc. quia si oculus previdet, manus operantur. Manus Ecclesie sunt milites qui instituti sunt ut corpus Ecclesie defendant. Rm. 13.b. Non sine causa gladium portat.
marg.| In hac manu debent esse digiti quinque. Auricularis, ut vere obediant ; medicus per iustitiam, qua curent morbum furti et rapine ; medius per pacis conservationem ; index per iustorum iudiciorum distinctionem ; pollex per bonorum defensionem et educationem. Sed hodie manus hec convertit se in corpus proprium.
marg.| Unde Ecclesia facta est insana quantum ad istas manus ; et ideo gladius deberet ab eis amoveri, et deberent ligari sicut furiosi. Si enim queritur. Quis fecit hanc iniuriam huic Ecclesie vel Abbatie ? Potest responderi illud Io. 19.d. Et milites hoc quidem fecerunt.
marg.| In aliquibus etiam Ecclesiis oculi officium manuum assumpserunt sibi.
marg.| {l} Non indigeo] Unde multis oculis potest dici illud, Apc. 3.c. Dicis quod dives sum et locupletatus, et nullius egeo : et nescis, etc.
marg.| {m} Aut iterum] etc. Glossa Ita in Ecclesia potior non potest dicere inferiori, Non es mihi necessarius. Potest enim aliquis humilis quod non potest sublimis, etc.
marg.| Unde Eccl. 9.d. Civitas parva et pauci in ea viri : venit rex {7. 108va} Δ magnus contra eam, etc. Inventus est in ea vir pauper, et sapiens, et liberavit eam per sapientiam suam, quod non potuit dives insipiens.
marg.| {a} Membra corporis] etc. ideo mulieribus quasi infirmis maior honor defertur. 1Pt. 1.b. Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem. Infirmius non est in homine ipso ventre, tamen sine eo non posset vivere ; sed sine manibus et sine pedibus. Similiter est in Ecclesia : qui nullum locum videntur obtinere, quandoque multum sunt necessarii. Seneca. Qui videntur minima agere, maxima agunt. Ideo nullus debet aliquem contemnere.
marg.| {b} Et que] etc. vestimentorum, scilicet et huiusmodi ; ita et in Ecclesia fieri debet.
marg.| {c} Circumdamus] Gn. 9.d. Filii Noe operuerunt verenda patris ; faciesque eorum averse erant. Hoc est contra denudantes vitia Prelatorum. Hoc etiam est contra quosdam magne scientie et vite, indignantes, quia promoventur alii ignorantes et immundi vita ; et ipsi non debent velari dignitatibus, ut decori appareant ; quia maior est eorum decor quam Prelationum. Glossa Qui in Ecclesia per aliquod peccatum inhonesti sunt, abundantius adiuvantur consolationibus et orationibus, ut honesti fiant. Vel per inhonesta significantur quidam, qui cum sint inhonesti egestate et habitu, habent tamen abundantiorem honorem, quia sunt aliquando vite mundioris.
marg.| {d} Honesta autem] etc. Sir. 40.c. Vita operarii sufficientis sibi conculcabitur.
marg.| {e} Sed Deus] etc. id est ampliorem ei membro, cui in se deerat honor. Similiter fit hoc in Ecclesia, quando pauper et insuspicabilis promovetur. Eccl. 11.a. Multi tyranni sederunt in throno, et insuspicabilis portavit diadema. Item in eodem capitulo Confide in Deo et mane in loco tuo, id est humilitate : facile est enim in oculis Dei subito, honestare pauperem.
marg.| {f} Ut non sit schisma] inter pudenda et membra nobilia.
marg.| {g} Et si quid] etc. in adversis.
marg.| {h} Compatiuntur] id est compati debent.
marg.| {i} Omnia membra] quasi fit suum malum. Sed si quando membrum Ecclesie sit putridum, vel dissolutum paralysi, vel iam abscissum, non sentit nec dolorem proprium nec alterius. Tale membrum non erat. Iob. 30.d. Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Ibid. Gregorius Plus est compassio quam datum : quia rem quamlibet plerumque dat etiam qui non compatitur ; numquam autem qui vere compatitur, quod necessarium proximo conspicit, negat. Tale membrum etiam non erat Apost. 2Cor. 11.g. Quis scandalizatur et ego non uror ? Maxime patitur unum membrum pro alio quando dividitur ab eo : Sic debemus et nos compati, quando videmus aliquos separari a corpore per excommunicationem vel per heresim. Sir. 31.b. Intellige que sunt proximi ex teipso. Gal. 6.a. Alter alterius onera, etc.
marg.| { k } Gloriatur] de bonis.
marg.| {l} Congaudent] Rm. 12.c. Gaudere cum gaudentibus, et flere cum flentibus.
marg.| {m} Vos autem] Ecce adaptat similitudinem.
marg.| {n} Estis cor] mysticum fidei unitate.
marg.| {o} De membro] id est Christo pendentia, qui membrum est in quantum homo. Eph. 5.g. Membra sumus corporis eius, de carne et ossibus eius. Item Eph. 4.f. Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra.
Numérotation du verset 1Cor. 12,28 
marg.| {p} Et quosdam] Ostendit, quod diversa membra Ecclesie diversa habent officia.
marg.| {q} Primum Apostolos] dignitate, per quos Theologi.
marg.| {r} Doctores] dantes precepta moralia vivendi. Vel ut dicit Glossa qui pueros imbuunt, per quos significari possunt Artiste et Legiste. Is. 33.c. Ubi est doctor parvulorum ? ubi est verba legis ponderans ?
marg.| {s} Virtutes] id est eos qui miracula faciunt, per quos Predicatores. Mc. ult. d. Linguis loquentur novis. Ex hoc quod prius nominavit Doctores quam Virtutes est argumentum, quod plus est docere quam miracula facere.
marg.| {7. 108vb} {t} Gratias curationum] id est eos qui infirmos curant, per quos Confessores. Eccl. 10.a. Curatio cessare faciet peccata maxima.
marg.| {u} Opitulationes] qui aliis possunt subvenire per quos Archidiaconi. Dt. 32.e. Ubi sunt Dii eorum in quibus habebant fiduciam : surgant et opitulentur vobis, etc.
marg.| {x} Gubernationes] idest Consiliarios, vel Presbyteros. Prv. 11.b. Ubi non est Gubernator, populus corruet ; salus autem ubi multa consilia.
marg.| {y} Genera linguarum] Interpretes, Advocati, inf. 14.a. Maior est, qui prophetat, quam qui loquitur linguis nisi, etc. Eph. 4.c. Ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam prophetas ; alios vero Evangelistas, alios Pastores, et Doctores, ad consummationem Sanctorum in opus ministerii, in edificationem corporis Christi. Hic tacet Apostolus Evangelistas, quos si addas, habes novem Ordines in Ecclesia militante, sicut novem Ordines Angelorum in Ecclesia triumphante. Et factum est sicut precepit Dominus Moysi, Ex. 25.d. Inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Item hic habes octo gradus in Ecclesia et in princ. seqq. cap. et inf. 15. graduum. Ez. 40.d. In gradibus septem ascendebatur, etc.
Numérotation du verset 1Cor. 12,29 
marg.| {z} Numquid omnes] etc. quasi dicat non. Glossa Qui hec in se non habet, amet in aliis : et in eis iam habet, que non in se habet.
Numérotation du verset 1Cor. 12,31 
marg.| {7. 109ra} Δ {a} Emulamini] Invitat eos ad unitatem per subministrationem mutuam, et communem indigentiam, quam unitatem maxime rumpebant per invidiam de dono linguarum.
marg.| {b} Autem] id est sed,   [Emulamini] id est desideranter querite.
marg.| {c} Charismata] id est caritatem : pluraliter dicit propter multiplices effectus, et dicitur a charis, quod est gratia. Infra 14.a.1 Sectamini caritatem ; emulamini spiritualia. Versus. Emulus iratus, amat, invidet, ac imitatur.
1 1Cor. 14, 1.
marg.| {d} Meliora] quam linguarum donum.
marg.| {e} Excellentiorem viam] idest, caritatem que inter omnes virtutes melior est via eundi ad quietem eterne beatitudinis. Prv. ult. d. Multe filie, id est virtutes alie congregaverunt divitias ; tu, scilicet caritas, supergressa es universas. Eph. 3.d. Scire etiam supereminentem scientie caritatem. Dicitur autem caritas eminentior, quia non evacuatur, infr. 13.c. Et quia est forma virtutum.
marg.| {f} Demonstro] verbo et exemplo : et tamen pauci sciunt tenere eam. Eccles. 9.a. Nescit homo an amore an odio dignus sit.
Numérotation du verset 1Cor. 12,12 
Expositio glossae
marg.| {e} Sicut enim corpus] etc. Ut post simus unum corpus, quid est quod dicit, post ? Imo statim sumus unum corpus, ex quo sumus abluti per Spiritum sanctum. Solutio : Revera sumus unum corpus, sed non sic unum ut statim unanimes omnino. Sicut una anima videt. Argumentum, quod anima sensibilis et rationabilis idem est in homine. Audit in aure, etc. Per hoc patet intellectus illius. Io. 17.b. Volo pater ut sint unum, sicut et nos unum sumus in essentia et quilibet trium est illa essentia ; sic membra Ecclesie sint unum, percipiendo unum spiritum sanctum, et quodlibet membrum habeat ipsum totum. Ad unum efficiendum, de quo Lc. 10.g. Porro unum est necessarium. Ps. 26. Unam petii. Quasi ex se perfecta sit, id est quod habeat aliquid a se, propter quod preferimus eam sup. 4.b. Quid habes quod non accepisti ? Nec hominibus gloria Dei danda. Is. 42.b. et 48.b. Gloriam meam alteri non dabo. In singularitate, id est non in uno solo membro. Invicem sibi prestent, scilicet mutuum servitium. Gal. 6.a. Alter alterius onera portate. Id est ille qui habet scientiam Λ ab alio, id est disciplinam. Ita et in Ecclesia diversas personas.
marg.| Qui igitur duas personas in uno homine coadunat, numquid iniuriam facit Christo ? Revera sic maiorem quam qui manum et pedem unit. Sed etiam corpus periret, supple in quantum humanum. Per quod dignitas consistit. Prv. 14.d. In multitudine populi dignitas Regis ; et in paucitate ignominia Principis.
marg.| Sed amplius honorari, exhibitione beneficii et reverentie. Leu. 19.f. Coram cano capite surge ; et honora personam senis. Absit ut in membris sanctorum sit aliqua turpitudo. Contra : Aut hoc intelligitur de turpitudine corporali, et sic falsum est ; quia Lc. 16.e. Lazarus erat ulceribus plenus. Aut de spirituali, et tunc nihil videtur dicere, cum subdit. Sed dicuntur inhonesta, quia non habent eam speciem decoris quam habent ea que in promptu sunt : et constat quod intelligitur de spirituali turpitudine, quod subditur de corporali specie, per quam vult intelligi spiritualem. Legem membrorum. Rm. 7.d. Usus membrorum illicitus, turpis est.
marg.| Dicit tamen Augustinus , quod Empedocles dixit, quod coire cum muliere non esset verecundum, sicut nec comedere aut huiusmodi ; maxime quia illo opere tam nobilis res, ut est homo, generatur ; coivitque in medio foro cum muliere, quod alii homines pre verecundia videre non poterant, et dicit Augustinus , quod quicquid dicat Empedocles, non credit quin, et ipse verecundiam haberet.
marg.| Quare autem tantum verecundetur homo maxime in illo opere, dicit Augustinus , quod hoc est propter nobilitatem rationis considerantis se non posse reprimere membra illa tam ignobilia : sicut alicui Regi magno valde Λ verecundum esset, si minimum de regno sibi subiicere non posset. Abundantius adiuvantur, id est adiuvari debent : sicut mater habens filium egrotum magis solicita est circa eum quam circa sanum. Prv. 31. Date siceram merentibus vinum his, etc. Inhonesti egestate ; hic appellatur inhonestas paupertas, sicut per contrarium Sir. 13.a. Pondus super se tollit, qui honestiori se communicat, id est ditiori sunt aliquando vite mundioris : quia Eccl. 11.b. Si dives fueris, non eris immunis a peccato. Nm. 32.a. Nos servi tui habemus iumenta plurima. Ibi Gregorius, Quos multa mundi impedimenta occupant, habitationem celestis patrie non desiderant.
marg.| Ut non minus pro alio quam pro se solicita sint. Contra ; Plus debet diligere quilibet se quam alium ; ergo plus debet esse solicitus pro salute anime sue quam alterius. Si dicat quod hoc intelligitur de sollicitudine temporalium, adhuc falsum est hoc, quia etiam de patre magis debet esse solicitus quam de alio ; ergo de se. Solutio : Quidam dicunt hoc intelligi de sollicitudine temporalium, et dicunt quod debet exponi per negationem sic : Non minus, idest, non sint soliciti quoad temporalia, nec de se, nec de aliis. Sed quia hoc modo Glossa non respondet textui dicendum, Non minus, etc. idest eque pure et vere sint soliciti quasi pro aliis, sicut pro se, ut ly (minus) non dicat comparationem in intensione, sed in elongatione a fictione. Ordo enim Caritatis non tollit magis et minus, sed ponit prius et posterius. Docet nos condolere fratribus si quid, etc. Ideo compatimur Christo in die passionis sue et sumus in merore. Sed queret quis : quare non similiter facimus in passionibus Sanctorum ? Solutio. Quia Christus non pro se, sed pro peccatis nostris mortuus est et passus : Sancti autem pro se, et sic meruerunt vitam eternam, in qua gaudent in eternum ; et ideo mors eorum, et passio dicitur Natale, quia tunc primo incipiunt vere vivere ; et ideo nos eis congaudemus. Apostolos omnium ordinatores, horum locum tenent Episcopi, ut vitam et officium teneant. Act. legat Apostol. 21.b. de filiabus Philippi et de Agabo. Quod illi primum ponebant, id est maximum inter dona Spiritus S. Quia non in omnibus, id est non in singulis omnia danda sunt, etc. servirent officia, ut Titus Apostolo. Philip. 4.a. Adiuva illos qui mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris coadiutoribus meis. Explanavit reddita ratione, idest, per rationem quam reddit planum fecit. Nec totum, id est omne donum. Λ Ostendens gratias non semper ad meritum pertinere, id est ostendit omnes gratias non pertinere ad meritum. Et est similis modus loquendi, Genus semper predicatur de speciebus, id est omne genus predicatur. Vel hoc dicit, quia actus predictorum donorum quandoque informantur caritate, et sic pertinent ad meritum ; quandoque non actus, dico, secundi : non enim primo actu prophetie, quando videt que ei ostenduntur, meretur quis. Non novi vos. Mt. 7.d.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Cor. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=61&chapitre=61_12)

Notes :