Hugo de Sancto Caro

Capitulum 10

Numérotation du verset 1Cor. 10,1 

Nolo enim vos ignorare, fratres,
quoniam patres nostri
omnes
sub nube fuerunt,
et omnes mare Rubrum1 transierunt,
1 Rubrum] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 10,2 

et omnes in Moyse
baptizati sunt in nube
et in mari,
Numérotation du verset 1Cor. 10,3 

et omnes eandem escam spiritualem
manducaverunt,
Numérotation du verset 1Cor. 10,4 

et omnes eundem potum spiritualem biberunt,
bibebant autem de spirituali consequente2 eos petra,
2 consequente] consequenti Weber
petra autem erat Christus,
Numérotation du verset 1Cor. 10,5 

sed non in pluribus
eorum
beneplacitum est Deo, nam
prostrati sunt in deserto.
Numérotation du verset 1Cor. 10,6 

Hec autem in figura facta sunt nostri,
ut non simus concupiscentes malorum,
sicut et illi concupierunt.
Numérotation du verset 1Cor. 10,7 

Neque idolatre3
3 idolatre] idolorum cultores Weber
efficiamini, sicut quidam ex ipsis, quemadmodum scriptum est :
sedit populus
manducare et bibere,
et surrexerunt ludere.
Numérotation du verset 1Cor. 10,8 

Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis
fornicati sunt,
et
ceciderunt una die viginti tria millia.
Numérotation du verset 1Cor. 10,9 

Neque temptemus Christum,
sicut quidam eorum temptaverunt,
et a serpentibus perierunt.
Numérotation du verset 1Cor. 10,10 

Neque murmuraveritis,
sicut quidam eorum murmuraverunt,
et perierunt ab exterminatore.
Numérotation du verset 1Cor. 10,11 

Hec autem
omnia in figura
contingebant illis, scripta sunt autem ad correptionem nostram
in quos
fines seculorum devenerunt.
Itaque
Numérotation du verset 1Cor. 10,12 

qui se existimat stare
videat ne cadat.
Numérotation du verset 1Cor. 10,13 

Temptatio vos non apprehendat nisi humana,
fidelis autem Deus,
qui non patietur vos temptari
supra4 id quod potestis,
4 supra] super Weber
sed faciet
cum temptatione etiam proventum
ut possitis sustinere.
Numérotation du verset 1Cor. 10,14 

Propter quod,
carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura,
Numérotation du verset 1Cor. 10,15 

ut prudentibus loquor,
vos iudicate
quod dico.
Numérotation du verset 1Cor. 10,16 

Calix5 benedictionis
5 calix] calicem Weber
cui benedicimus,
nonne communicatio sanguinis Christi est ? Et panis quem frangimus
nonne participatio corporis Domini est ?
Numérotation du verset 1Cor. 10,17 

Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus,
omnes quidem de uno pane et de uno calice6 participamus7.
6 et de uno calice] om. Weber |
7 participamus] participamur Weber |
Numérotation du verset 1Cor. 10,18 

Videte Israel
secundum carnem,
nonne qui edunt hostias participes sunt altaris ?
Numérotation du verset 1Cor. 10,19 

Quid ergo ? Dico quod idolis immolatum sit aliquid ?
Aut quod idolum sit aliquid ?
Numérotation du verset 1Cor. 10,20 

Sed que immolant gentes,
demoniis immolant
et non Deo.
Nolo autem vos socios fieri demoniorum.
Non
potestis calicem Domini bibere et calicem demoniorum,
Numérotation du verset 1Cor. 10,21 

non potestis mense8 Domini participes esse demoniorum.
8 esse] + et mense Weber
Numérotation du verset 1Cor. 10,22 

An emulamur
Dominum ?
Numquid fortiores sumus illo9?
9 sumus illo] inv. Weber
Omnia mihi10 licent
10 mihi] om. Weber
sed non omnia expediunt.
Numérotation du verset 1Cor. 10,23 

Omnia mihi11 licent
11 mihi] om. Weber
sed
non omnia edificant.
Numérotation du verset 1Cor. 10,24 

Nemo quod suum
est querat, sed quod alterius.
Numérotation du verset 1Cor. 10,25 

Omne quod in macello venit
manducate,
nihil interrogantes
propter conscientiam.
Numérotation du verset 1Cor. 10,26 

Domini est terra et plenitudo eius.
Numérotation du verset 1Cor. 10,27 

Si quis vocat
vos infidelium et vultis ire, omne quod vobis apponitur manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
Numérotation du verset 1Cor. 10,28 

Si quis autem dixerit hoc immolatum12 est idolis, nolite manducare
12 immolatum] immolaticium Weber
propter illum qui indicavit
et propter conscientiam,
Numérotation du verset 1Cor. 10,29 

conscientiam autem dico non tuam
sed alterius.
Ut quid enim libertas mea iudicatur ab aliena13 conscientia ?
13 aliena] alia Weber
Numérotation du verset 1Cor. 10,30 

Si ego cum gratia participo,
quid blasphemor pro eo quod gratias ago ?
Numérotation du verset 1Cor. 10,31 

Sive ergo manducatis,
sive bibitis, vel aliud quid facitis,
omnia in gloriam Dei facite.
Numérotation du verset 1Cor. 10,32 

Sine offensione
estote Iudeis,
et gentilibus,
et Ecclesie Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 10,33 

Sicut et ego per omnia omnibus placeo,
non querens quod mihi
utile est, sed quod multis ut salvi fiant.

Capitulum 10

Numérotation du verset 1Cor. 10,1 
marg.| { 10 } Nolo enim vos ignorare fratres] In capitulo precedenti docuit Apostolus pro vitando scandalo fratrum, etiam a cibis licitis abstinendum. In hoc autem capitulo docet maxime ab illicitis abstinendum, repetens quedam que supra 8. et 9. cap. dixit, probat hec per exempla Antiquorum, qui post magna et multa Dei beneficia, et signa, et prodigiosa, post cibum spiritualem sibi de celo datum, per concupiscentiam perierunt. Dividitur autem hoc capitulum in quatuor partes in prima enumerat beneficia Dei antiquis impensa, eadem allegorizans, in quo docet in similibus allegorizare. In secunda parte dicit ingratitudinem eorum cuius causam ponit rerum non necessariarum concupiscentiam, ibi (Sed non in pluribus.) In tertia parte docet propter eminentiam sacramenti cibi, id est Eucharistie, cavere et abstinere a cibis per scandalum polluentibus mentem, ibi   [Propter {7. 97vb}   quod carissimi fugite] In quarta parte quia videbatur sibi ipsi contrarius, determinat qualiter liceat cibos vel non liceat huiusmodi manducare, ibi   [Omnia mihi licent] Dicit ergo :
marg.| { k } Nolo enim vos ignorare fratres] Argumentum quod omnes laici debent scire veteres historias, et significationes. Col. 4. Sermo vester semper in gratia, sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. Ex. 12.d. Cum dixerint vobis filii vestri, que est ista religio ? dicatis, etc.
marg.| {l} Patres] institutores nostre fidei, id est distinctores, et predicatores, et pronuntiatores.
marg.| {m} Sub nube] Ex. 13.d. Dominus precedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis. Vel 14.e. Et erat nubes, tenebrosa, et illuminans noctem. Nm. 9.c. In loco ubi stetisset nubes, ibi castra metabantur ad imperium illius figebant tentoria. Vel sic.
marg.| {n} Fuerunt sub nube] id est sub figuris, id est que eis contingebant, erant umbre eorum que nobis, 2Cor. 3.c. Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent, etc. 3Rg. 8.b. Dixit Dominus ut habitaret in nebula, id est in aliis nebulis significari voluit Ps. 98. Et in columna nubis loquebatur ad eos. Quia cum dicitur quod mare transissent, non est intelligendum quod transierunt ultra mare rubrum ad alteram ripam, sed ex opposita parte montis quam mare circuibat, ad eandem ripam.
marg.| {p} In Moyse] ducente eos.
marg.| {q} Baptizati] id est purificati sunt a peccatis. Sed numquid hic baptismus peccata delevit.
marg.| {r} In nube, et in mari] occasionaliter : videntes enim quomodo miraculose sicco vestigio transierunt hostibus suis submersis, et quomodo nubes de nocte illuminabat eos, et de die prohibebat Egyptios ab eis, exterriti sunt et cognoscentes Dei potentiam, crediderunt in eum, et {7. 98ra} Δ preparati ad accipiendam legem, per fidem purificati sunt.
marg.| {a} Et omnes] tam boni, quam mali.
marg.| {b} Escam] id est manna, Ps. 77. Panem Angelorum manducavit homo.
marg.| {c} Spiritualem] quia non secundum cursum nature fuit creata.
marg.| {d} Potum spiritualem] propter idem. De esca. Ex. 16.c. De aqua. Ex. 17.a. Nm. 20.a.
marg.| {e} De spirituali] mystica   [consequente eos petra] scissa, fluxerunt aque post eos, ubicumque aliquo modo aquam habere non poterant, unde in sero inveniebant eas ubi castrametari debebant. Ez. 32.d. Flumina eorum, etc. Vel   [Consequente eos] id est satisfaciente voluntati eorum : quia quocumque irent, aque abundantes secute sunt eos.
marg.| {f} Petra autem] id est beneficium petre.
marg.| {g} Christus erat] id est a Christo qui dabat eis virtute sua aquam de petra.
marg.| Θ
marg.| Aliter.
marg.| {o} Omnes in Moyse] in fide Christi qui figuratur per Moysen.
marg.| {q} Baptizati] id est purificati per hoc quod crediderunt baptismum ibi figurari. Per mare enim rubrum quod fuit eis via in desertum, et a deserto in terram promissionis, significatur baptismus, in quo omnes Egyptii, id est omnia mortalia ad minus, vere accedentis submerguntur, et postea dum est adultus, venit ad desertum penitentie, et in fine in patriam eterne beatitudinis per Moysen, cuius ministerio divise sunt aque et transierunt ; Christus per petram scissam percussus in passione, per nubem gratia que datur in baptismo, que illuminat ad dirigendos pedes nostros in viam pacis, et refrigerat ab estu vitiorum, prohibet Egyptios, id est peccata, et demones a nobis. In signum huius rei in multis locis cantatur Psalmus 113. In exitu Israel de Egypto, etc. tempore paschali ad fontem. Is. 4. Creavit Dominus super omnem locum montis. Sion (id est Ecclesiam) et ubi invocatus est, nubem per diem (i. gratiam) ab estu vitiorum refrigerante, et fumum compunctionis, et splendorem ignis flammantis in nocte, quia in adversitate, et tenebris vitiorum imminentibus illuminat. Aliter etiam fuit figuratus baptismus, ut dicitur, 1Pt. 3.d. In diebus Noe cum fabricaretur arca, in qua pauce anime, id est octo, salve facte sunt per aquam, et vos nunc similis forme salvos facit baptismus.
marg.| Θ
marg.| { a } Et omnes
marg.| { k } Nolo enim vos ignorare] Sacramentorum veterum : non erant rei veritate sacramenta, sed erant rerum sacrarum signa. Comprehendere, scilicet bravium. Non enim baptismus, et sacramenta. Sed nonne baptizatus si decederet, statim evolaret ? Respondeo : Iste intelligit de ipso qui postea vivit, et habet tempus operandi. Contra Egyptios, qui persequebantur eos, ut Ex. 14.b. habetur. Purgati per illa visa occasionaliter, non causaliter. Manna. Ex. 16.c. Et aquam. Ex. 17.a. Nm. 20.a. Non mundi lege, id est consummate. Sine elementorum commixtione ante, quod est, illud manna non esset elementum, quia aliter non nutriret : sed quia commixtio non fuit facta ex causis precedentibus in natura. Futuri mysterii, id est sacramenti Eucharistie. In memoriam Christi, id est Dominice passionis. Virtute, id est Dominica. Manna die Dominico, similiter Dominus natus fuit in Dominica die, quod potest videri, quia quando festum conceptionis est in sexta feria, tunc nativitas est in die Dominica. Sed ita fuit quod patet,
marg.| Λ quia dicit
marg.| {a} Et omnes] boni non tantum de Iudeis qui tunc boni erant, sed de Christianis.
marg.| {b} Eandem escam] spiritualem, idest, eumdem cibum spiritualem signatum in manna. Sed non omnes eodem palato manducaverunt, id est corpus Christi. Illi, tantum per fidem iuxta illud Augustinus Crede et manducasti : nos autem etiam sacramentaliter.
marg.| {d} Potum spiritualem] sanguinem Christi biberunt. Io. 7.f. Si quis sitit, veniat, et bibat. Is. 44.a. Effundam aquam super sitientem.
marg.| {f} Consequente eos petra] id est beneficio Christi. Vel, id est petra significante eis secuturam veritatem, et hoc est quod subdit,   [Petra autem erat Christus] id est Christo figurabatur per petram. Ier. 2.c. Dereliquerunt me fontem.
marg.| Item Ier. 17.a. Dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum. De predicto cibo. Sap. 16.c. Angelorum esca nutristi populum tuum, et paratum Panem de celo, etc. 1Pt. 1.c. In quem desiderant Angeli prospicere. Et nos similiter desideramus hunc panem per fidem prospiciendo. Panem paratum de celo : quia ad invocationem sacerdotis corpus Christi quod erat in celo, statim est in altari. Sequitur. Substantiam enim tuam, et dulcedinem quam in filios habes ostendebat per hoc sacramentum quod nobis dedit tam pretiosum.
marg.| {g} Petra autem erat Christus] Ps. 77. Percussit petram in heremo, et adaquavit, id est in cruce, et item ex latere fluxerunt sacramenta Ecclesie. De memoria etiam passionis fluunt inestimabiles delectationes in cordibus fidelium. Dt. 32.b. Ut sugerent mel de petra, id est dulces delectationes, oleumque, id est remedium contra omnem dolorem spiritualem, et corporalem. Is. 48.d. Scidit petram, et fluxerunt aque, et non est pax impiis, dicit Dominus hoc est quod sequitur.
marg.| {h} Sed non in pluribus] Ecce tot, et tanta beneficia que dedit Dominus Iudeis, sed fuerunt ingrati, et ideo puniti : quasi dicat et vos caveatis ne fiatis ingrati beneficiis Domini.
marg.| {h} Sed non in pluribus] imo tantum in duabus. Caleb et Iosue, qui de omnibus terram promissionis intraverunt.
marg.| {i} Beneplacitum] Ps. 146. Neque in tibiis viri beneplacitum erit ei. Tibia est predicatio. Ps. 118. Voluntaria oris mei beneplacita fac Domine. Eccl. 1.c. Quod beneplacitum est illi, fides, et mansuetudo. Eph. 5.b. Probantes quod beneplacitum sit Deo, et nolite communicare operibus infructuosis.
marg.| Δ {a} Nam prostrati
marg.| Λ quia dicit Augustinus super illud Ex. 23.c. Non coques hedum in lacte matris, quod passus in simili die in quo conceptus est, ergo in sexta feria, ergo fuit natus in Dominica die. Aliquid significantem spirituale, scilicet aque inundantes. Ez. 32.c. Flumina eorum quasi oleum adducam. Secute : sed contra. Nm. 20.c. dicitur quod mandaverunt Moabitis ut transirent per terram eorum, non declinantes ad dexteram neque ad sinistram, et quod aquas eorum emerent ; sed ad quid emerent aquas eorum, si he aque secute essent ? Respondeo, tunc non sequebantur, eos aque de petra quando perveniebant ad loca, ubi aliter poterant haberi. Christus suos comitatur, imo quod plus est sequitur. Is. 30.e. Aures tue audient verbum post tergum monentis. Solet enim res que significat, etc.
marg.| Unde Mt. 11.b. Ipse autem Elias, id est significatus per Eliam, per simile officium. Non enim petra aquam dedit, sed Christus. Ecce solutio : predicte questionis. Christus aquam dedit, ergo Christus tunc erat. Contra, id est non erat homo, ergo non erat Christus id est unctus ; unctus enim est tantum in quantum est homo, et est contra illos qui dicunt quod Christus est duo ; secundum illos enim simpliciter est falsa hec Christus dedit eis aquam quia secundum eos supposito filio {7. 98rb} Dei, non supponitur homo ille nec e converso. Secundum alios qui dicunt quod Christus est unum simpliciter non est : et hoc quia esse quod creditur de filio Dei, dicitur de illo homine, et e converso : et non exigitur quod tunc fuerit homo. Patres nostri, non illorum. Hoc relativum non refertur ad quid hic positum, sed ad illos qui ex superbia dicebant. Io. 6.d. Patres nostri manducaverunt manna, etc. De illis enim loquitur Augustinus in originali unde sumitur illa Glossa Sanguinem Christi consecratum, quia ante passionem Christi non habebat plenum officium, unde sanguis Christi igneam hebetavit rhompheam amota custodia. Igneam rhompheam appellat peccatum originale, vel fomitem qui incendebat ad peccatum actuale, qui diminutus per baptismum habentem effectum a sanguine Christi. Quod etiam credentibus idem valuit, ergo qui sumpsisset usque ad Christum, non oportet baptizari. Respondeo, non sequitur : sicut patet in baptizatis baptismo flaminis, quos iterum oportet baptizari baptismo fluminis, quia nondum habent characterem Christianum, et multa alia bona que in baptismo fluminis conferuntur. Occisis omnibus peccatis, ergo baptismus delet tam venialia peccata quam mortalia.
marg.| Item omnes Egyptii tam minores quam maiores submersi sunt. Unde Ps. 15. Unus ex eis non remansit : ergo tam venialia quam mortalia delentur in baptismo. Contra. Aliquis baptizatur diligens nimis uxorem, et filios, neque dimittit illum amorem, constat ergo quod non dimittitur ei in baptismo. Solutio : non dimittuntur nisi mortalia, si autem dolerent de aliis, etiam dimitterentur. Quod autem hic dicitur, intelligitur de mortalibus omnibus. Quod dicit de omnibus Egyptiis, dicendum est quod mortalia quedam sunt maiora, quedam minora, et illa omnia dimittuntur : et omnia peccata tam mortalia quam venialia dimittuntur in baptismo quantum est de virtute baptismi : impediri autem potest virtus baptismi. Panis vivus. Io. 16.e. Cuncta fulserunt, apparuerunt. In incerta introduxit intellectum, id est fecit intelligi spiritualiter, sicut illud. Manna idem credentibus effecit, et hoc erat ex fide, non ex vi sacramenti. Manducaverunt, et mortui sunt. Io. 6.d. Sed aliud est sacramentum, supple manducans, sic habetur Hbr. ult. b. Altare habemus, id est sacramentum corporis Christi, quod in altari virtutem sacramenti, id est ad virtutem Ecclesie. Qui manducat, etc. Augustinus Ut quid paras dentem, et ventrem ? crede et manducasti. Idem. Manducans non manducat. Non foris, id est non sacramentaliter. Nos aliud, id est sub specie panis, et vini corpus Christi quod traxit de virgine : qui plures, scilicet virtute spirituali, id est quoad effectum spiritualem, idem efficit eis occasionaliter, quod nobis facit corpus Christi causaliter sub specie panis significatur : non quod ipsa forma insit ei tamquam in subiecto, sed dicitur esse sub, quia non excedit illam, nec exceditur ab ipsa, tamen non est equalis quantitatis cum illa : hoc autem est supra omnem intellectum. Et fidei idem fuit, id est credentibus idem fecit. Si speciem visibilem attendas, aliud est quod nos sumimus, et quod illi sumebant : quia alius est species panis, aliud manna, et aliud species vini, aliud aqua petre, sed utrobique idem significatur. Gemina percussit de petra. Nm. 20.b. Hec locutio notanda est, iste, id est modus loquendi, ut signum nominetur nomine signati. Communia sacramenta, id est manna, et aqua significantia sacramentum. Quasi inde apparet quod in quibusdam eorum non est beneplacitum Deo ; ergo pena non est signum dilectionis Christi. Contra. Tb. 12.c. Quia acceptus eras Deo, necesse fuit item. Eccl. 2.a. Fili accedens ad servitutem Dei ; ergo est signum dilectionis Dei.
marg.| Item Nm. 23.b. Veni et maledic Iacob, etc. Ibi Glossa Dum quis Iacob est, id est in operibus positus, inferioribus maledictionibus impugnatur : ubi autem profecerit, et interiorem hominem ad videndum Deum exacuerit super maledictis, id est vehementioribus maledictorum iaculis impugnatur. Tangitur enim in Glossa littera Septuag. que est talis. Veni, supermaledic Iacob, id est supermaledicito Israel : quanto ergo aliquis melior est, tanto magis impugnatur tribulationibus ; ergo redit quod pena temporalis sit signum dilectionis Dei non odii. Solutio : Quod dicitur hic, intelligitur quoad populum non quoad privatam personam. Populum enim flagellat Dominus pro delicto, privatam autem personam quando flagellat, ut pluries signum est dilectionis. Vel quod hic dicitur intelligitur in casu in quo loquitur : scilicet cum Dominus iratus populo idololatranti flagellat eum. Multo melius est id quod per figuram, etc. si in sacramento Eucharistie species panis significat corpus Christi quod traxit de virgine, corpus Christi
marg.| Λ significat
marg.| {7. 98va} Δ
marg.| {a} Nam prostrati] Ostendit per effectum quod multi eorum non placuerunt Domino propter ingratitudinem suam. Prostrati. Nm. 14.e. ut habetur. Nm. 11.e. Sexcenta millia peditum de his qui numerati fuerunt a vicesimo anno, etc. Sir. 16.b. Sexcenta millia peditum, etc. etsi unus, etc. immunis, scilicet Caleb. Similiter hodie valde pauci intrant terram promissionis. Et nota quod hoc fuit propter peccatum gule. Nm. 11.a.
marg.| {b} Ut non simus concupiscentes] etc. Unde per hoc retrahit communiter a vitio gule. Et describuntur hic quinque cause propter quas aliquis resipiscit a bono sive a penitentia. Prima est quando penitet eum reliquisse quod reliquit, que notatur ibi   [Ut non simus concupiscentes] considerantes penas eorum Glossa In malis longe peius est ad quod significatur quam figura significans, etc. Et est hic argumentum quod veteres sunt puniti, ut nos castigaremur. Dt. 19.d. Auferes malum de medio tui, ut audientes ceteri timorem habeant, et nequaquam talia audeant facere. Sap. 16.d. omnia transfigurata omnium nutrici gratie tue deserviebant. Sicut, et illi. Nm. 11.a. Vulgus promiscuum flagravit desiderio carnium.
marg.| {c} Neque idololatre efficiamini sicut] etc. ut habetur. Ex. 32.a. De vitulo conflatili. Tangit hic illos qui comedebant idolothyta in idolio.
marg.| {d} Idololatre] Per avaritiam. Eph. 5.b. Avarus   [quod est idolorum servitus] non habet hereditatem in regno Christi. Col. 3.a. Mortificate membra vestra que sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, avaritiam, que est simulacrorum servitus, 1Io. 5.d. Filioli custodite vos a simulacris.
marg.| {e} Sedit populus] quidam de populo.
marg.| {f} Manducare] coram vitulo.
marg.| {g} Ludere] ante vitulum. Et tangit modum adorandi in Egypto. Et ut dicitur in Historiis ; exibat de mari quidam vitulus, et ascendebat in aerem sub quo Egyptii tribus diebus tripudiabant comedentes, et bibentes, sic fecerunt filii Israel coram vitulo conflatili. Vel   [ludere] sumitur a pueris qui sine sensu sunt quorum proprie est ludere. Vult ergo dicere.
marg.| {g} Surrexerunt ludere] id est adorare vitulum, quod est insanire, et hominum qui sine sensu sunt. Item hic removet a Corinthiis vitium constituendi caput, sicut isti instituerunt sibi caput suum Deum vitulum. Ps. 105. Et fecerunt vitulum in Oreb, etc. Sap. 15.c. Estimaverunt lusum esse, secundum litteram nostram. Gn. 21.a. Cum vidisset Sara filium Agar Egyptie ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham, Eiice ancillam.
marg.| {h} Neque fornicemur] Incipit eos dehortari a quinque super exemplum filiorum Israel, et hic est quasi epilogus omnium eorum que dicta sunt super a principio in epist. Primo autem revocat eos ab amore ciborum, ibi   [Ut non simus concupiscentes] Secundo a diversitate capitum, ibi   [Neque idololatre] qui voluerunt sibi constituere caput Moyse moram faciente. Tertio ab amore carnis, ibi   [Neque fornicemur sicut quidam] Nm. 25.a. Quarto a cohabitione membrorum putridorum, ubi tentaverunt Dominum sicut habetur. Nm. 21.b. Similiter tentat Dominum qui scienter cohabitat peccatoribus in igne peccati inflammatis, sicut tentaret Dominum qui se proiiceret in medio ignis ardentis. Quinto revocat eos ab aversione prelationis ibi   [Neque murmur] Ex aversione enim prelationis sequuntur murmura, et lites.   [Neque fornicemur] Sup. 4.d. Fugite fornicationem, ibi quere   [Ceciderunt] Ex. 32.e. Ceciderunt in illa die quasi viginti tria millia hominum. Nm. 25.c. Occisi sunt viginti quatuor millia hominum.
marg.| {i} Neque tentemus Christum] Dt. 6.c. Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis. Sir. 18.c. Noli esse quasi homo qui tentat Deum.
marg.| [Perierunt] {7. 99ra} Δ Nm. 21.b.
marg.| {a} Neque murmuraveritis] Nm. 11.a. et 21.b.
marg.| {b} Sicut quidam eorum] Imo omnes. Ex. 16.a. Murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysem, et Aaron in solitudine. Solutio : ibi de alio murmure. Nm. 21.a. Interea ortum est murmur quasi dolentium pro labore contra Dominum : quod cum audisset, iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam partem castrorum.
marg.| {d} Ab Exterminatore] Nm. 16.e. Exterminator dicitur Diabolus, quia preerat incendio : vel forte bonus Angelus, qui preerat igni.
marg.| {c} Perierunt] quia vivi descenderunt in infernum.
marg.| {e} Hec autem] quasi dicat Hoc ut adhorter vos a consimilibus : quia secundum eorum penam figurata est pena similiter peccantium. Os. 12.c. In manibus Prophetarum assimilatus sum. Ez. 24.g. Eritque Ezechiel vobis in portentum. Is. 8.d. Ecce ego, et pueri quos dedit mihi Dominus, in signum et in portentum Israel. Za. 13.c. Adam exemplum meum.
marg.| {f} Scripta autem sunt ad correptionem nostram] Rm. 15.a. Quecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt.
marg.| {g} In quos, fines seculorum devenerunt] id est qui devenimus in fines seculorum ut sit ibi secundum hypallagem, quia nos sumus in sexta etate que est ultima 1Io. 2.c. Filioli mei, novissima hora est, etc. Dt. 32.e. Iuxta est dies perditionis, etc. Soph. 1.b. Iuxta est Dies Domini, etc. Vel   [in quos, fines] Est finis triplex, nationis, consummationis, consumptionis. Hic sumitur pro fine consumptionis.
marg.| {g} In quos, fines seculorum] id est in quibus omnis secularis temporalitas, et temeritas consumpta est. Unde Ier. 10.c. Qui elevat nebulas ab extremitatibus terre. Is. 24.c. A finibus terre laudes audivimus.
prol.| * Negligens est in providendo nobis. Sed respondit Heliseus 4Rg. 7.a. Cras modius simile, etc. et dixit quidam. Si Dominus fecerit etiam cataractas in celo, etc. per quem significantur aliqui in claustro qui fuerunt sapientes in seculo, qui non possunt credere quod unquam habeant necessaria ad sufficientiam, et ideo perterriti sunt.
marg.| Sed ei respondit Propheta. Tu videbis oculis tuis, et inde non comedes : quia tales non cum delectatione utuntur. Dicitur de beatus Bernardus quod cum quadam die nihil haberent ad comedendum in Claravalle, et redarguerent eum fratres, scilicet quia erat Cellarius, quod propter negligentiam suam erat, venit quidam ad portam cum equo onerato panibus, et decem libris Parisiensibus. Pena autem illorum erant serpentes igniti id est indignatio, et ira contra Prelatos. Is. 8.d. Cum esurierit irascetur, et maledicet Regi suo, et Deo suo.
marg.| {a} Neque murmuraveritis] Hec est tentatio ex inobedientia, ut habetur. Nm. 16.a. Sufficiat vobis, quia omnis multitudo Sanctorum est, et in ipsis est Dominus. Ita dicunt quidam Regulares contra Maiores suos. Ita bene tenemus regulam, sicut et vos, cur elevamini super populum Domini, quare vultis dominari nobis ? Sufficit quod teneamus regulam nostram, et consuetudines antiquas. Et respondit Moyses. Audivi murmur vestrum contra Dominum : nos autem quid sumus. Ibi autem sequitur eorum pena. Descenderuntque vivi in infernum, operti sunt humo : quia bene vident quod male faciunt, et ita valde magnam penam habent : quia si faciunt contrarium eius quod precipitur eis, habent remorsum conscientie, si faciunt quod precipitur, faciunt contra voluntatem suam, quod non potest esse sine ira, et indignatione. Et quod expositio fiat competenter de Religiosis, patet per litteram sequentem que concordat ad idem. Quasi in persona eorum.
marg.| {f} Scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos, fines, seculorum devenerunt] id est in quibus debet esse consumpta omnis secularitas.
marg.| {h} Itaque qui se existimat stare] quasi per bona. Goliath existimavit se stare, et cecidit. Sir. 17.c. Sta in sorte propositionis.
marg.| {i} Videat ne cadat] Glossa a Deo stat, a se cadit, si cadit. Gal. 6.a. Considerans teipsum ne, etc.   [Videat] quid homo est, ad quid est, quid facit, quo vadit. Respondet. Bernardus Considera unde venis, et erubesce, ubi es, et ingemisce, quo vadis, et contremisce.
marg.| { k } Tentatio] Ita dehortor vos per exemplum illorum, ne cadatis in predictis peccatis, et non quod penitus abstineatis ab omni peccato, quia nemo sine crimine vivit, sed hortor vos ut   [Tentatio vos non apprehendat] id est ut non vincamini a tentatione peccando mortaliter. Glossa Peccati {7. 99rb} delectatio non ducat rationem in consensum.
marg.| {l} Nisi humana] id est venialis, sine qua vita hominis duci non potest.
marg.| Unde 1Io. 1.c. Si dixerimus quod peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, etc. Sic dicitur humana tentatio, peccatum veniale, vel quod inducit in illud. Gregorius 21. Moralium super Iob. 31. Tentatio humana est quam plerumque in cogitatione tangimur etiam nolentes : quia ut nonnumquam, et illicita ad animum veniant, hoc utique in nobismetipsis ex humane corruptionis pondere procedit. Sap. 9.c. Corpus quod corrumpitur, etc. Rm. 6.d. Humanum dico propter infirmitatem carnis vestre. Vel humana tentatio est tribulatio exterior que quandoque inducit in peccatum, et dicitur humana, quia in ea naturaliter sibi homo timet, et recurrit ad alterius auxilium. Vult ergo dicere quod si accidat eos tribulari, et sibi timere, debent cavere ne cadant per impatientiam, et diffidentiam de Deo, et quod plus confidant de auxilio Dei quam hominis. Vel tentatio humana est iudicium suspicionis : ut quando videt aliquem inepte se habere exterius, quasi velit nolit, suspicatur malum de eo.
marg.| Unde Glossa Humana tentatio secundum quod est tribulatio exterior, multum valet si est fundata super fundamentum patientie. Et multa bona facit. Primo convertit ad Deum. Is. 26.c. Domine in angustia requisierunt te. Ps. 82. Imple facies eorum ignominia, et querent nomen tuum Domine.
marg.| Item exaltat. Gn. 7.c. Factum est diluvium quadraginta diebus, et multiplicate sunt aque, et elevaverunt arcam in sublime. Accelerat ire ad Deum. Ps. 15. Multiplicate sunt infirmitates, etc. A mundo exire compellit. Ex. 12.e. Urgebant Egyptii populum exire de terra velociter. Gregorius Cum tot malis mundus ingruat, quid aliud nisi quod fugiatur, clamat ? Fecundat. Io. 15.a. Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Ex. 1.b. Quanto magis opprimebant, tanto magis multiplicabantur, et crescebant. Letificat spiritum. Dn. 3.e. Fecit medium fornacis tamquam ventum roris flantem. Humiliat. Iob. 9.a. Sagitte domini infixe sunt in me, quarum indignatio ebibit spiritum meum. Examinat Ps. 16. Probasti cor meum Deus, igne me examinasti. Purgat Is. 4.b. Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Ierusalem laverit de medio eius in spiritu iudicii, et spiritu ardoris. Augustinus Quod flagellum grano, quod lima ferro, quod fornax auro, hoc tribulatio iusto. In libro Prosperi. Iusto iudicio Dei datur plerumque peccatoribus potestas, qua Sanctos ipsius persequentur, ut qui spiritu Dei aguntur, fiant per laborum exercitia puriores. Defendit Ex. 14.e. Erat autem aqua filiis Israel quasi murus ad dexteram illorum, et levam. Ps. : {7. 99va} Δ « Da nobis auxilium de tribulatione ». Hostes impugnat. Sap. 12.d. Cum das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas. Animam decorat, et lavat. Mal. 3.a. Ipse quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum, et sedebit conflans, et emundans argentum, et purgabit filios. Levi. Stultitiam pellit. Prv. 22.c. Stultitia colligata est in corde pueri, et virga discipline fugabit eam. Erudit Ier. 6.b. secundum Sept. Per omnem dolorem, et flagellum erudiris Ierusalem. Is. 28.e. Sola vexatio tantummodo dabit intellectum auditui. Lam. 1.e. De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. Delectationem in corde geminat. Ps. 4. in tribulatione dilatasti mihi. Ct. 1.d. Fasciculus myrrhe dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Perficit et consummat, 2Cor. 12.c. Virtus in infirmitate perficitur. Revocat a malo. Os. 2.d. Sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet. Coronat. Iac. 1.b. Beatus vir qui suffert, etc. Lc. ult. d. Nonne oportuit Christum pati, et sic, etc. Propter huiusmodi dicit Iac. 1.a. Omne gaudium existimate fratres mei, cum in varias tentationes incideritis, 2Cor. 12.c. Libenter gloriabor in infirmitatibus meis.
marg.| {a} Fidelis Deus] Posset quis dicere, non possumus quin nos apprehendat alia tentatio quam humana : imo, dicit, poteris.
marg.| {b} Autem] id est quia   [Fidelis Deus est] in promissione quam promissit per Ps. 90. Cum ipso sum in tribulatione, etc. quando tentatur ut inducatur in mortale. Similiter quando estis in tentatione, id est in tribulatione exteriori, ne diffidatis de auxilio Dei, quia fidelis in promisso. Is. 43.a. Per aquas tecum ero, et flumina non operient te : cum ambulaveris in igne, non consumeris, et flamma non ardebit in te. Ier. 1.d. Debellabunt adversum te, et non prevalebunt, quia ego tecum sum, dicit Dominus ut liberem te. Similiter non dicatis. Non possumus nos inhibere quin iudicemus proximos, scilicet diffidendo quod sint reprobi ; quia fidelis est Deus. Non ergo apprehendat vos tentatio nisi venialis, quia potestis : quia.
marg.| {c} Faciet proventum] gratie augmentum. Glossa Qui dat tentanti Diabolo licentiam, ipse dat tentatis misericordiam. Is. 40.g. Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem. Sir. 27.a. Vasa figuli probat fornax, id est probata efficit, et homines iustos tentatio tribulationis. Iste est proventus pauperum Christi Canonicorum Paradisi in presenti.
marg.| {d} Ut possitis sustinere] Glossa ne deficiatis in lucta, etc.
Numérotation du verset 1Cor. 10, moraliter 
marg.| {h} Ut non simus] etc. Per quinque predicta intelliguntur quinque tentationes Novitiorum, et eorum qui sunt in arctis Religionibus. Prima cum concupiscunt de his que reliquerunt, ut parentes, reditus, et huiusmodi cum tamen dicatur eis illud. Gn. 19.d. quod dicitur Loth. Salva animam tuam, et noli respicere post tergum tuum.
marg.| Sed uxor eius quia respexit retro, mutata est in statuam salis. Sic tales religiosi sunt statua : quia umbram, et ostensionem Religionis tantum habent, et sunt statua salis, quia in {7. 98vb} se sunt steriles, et alios malo exemplo steriles reddunt Ps. 106. Posuit terram eorum in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea Lc. 9.g. Nemo mittens manum, etc. Phil. 3.c. Posteriorum oblitus, etc. Isti talem penitentiam passi sunt ut dicitur Nm. 11.b. et 21.b. quia nauseabantur super manna quod erat dulcissimum : id est super psalmodiam, et alia que sunt in observantia claustri valde delectabilia facientibus ea ex caritate.
marg.| {d} Neque idololatre] Hec tentatio desperationis dicitur. Ex. 32.a. Fac nobis Deos. Moysi huic qui eduxit nos de Egypto, ignoramus quid acciderit.
marg.| Sic dicunt Novitii quando promissum est eis quod multas, et magnas delectationes habebunt in Domino, et non habent, propter quod desperant, et in acediam cadunt, quia Moyses moratur, id est Deus scilicet.
marg.| Sed Habac. 2.a. dicitur eis. Si moram fecerit expecta illum, quia veniens veniet, etc. Et Ps. 24. Qui sustinent te non confundentur. Et Ps. 39. Expectans expectavi Dominum. etc. id est tamdiu expectavi eum, donec intendit mihi.
marg.| {e} Sedit populus] Ecce quid fit de istis qui facti sunt acidiosi, idololatrant, et fiunt apostate, et item dant se omni vitio gule, et luxurie. Hoc est generale in omnibus Apostatis. Unde dicunt illud. Is. 22.d. Manducemus, et bibamus, etc.
marg.| {h} Neque fornicemur] Hec est tertia tentatio, ambitio, scilicet. Balaam enim populus vanus, id est cogitationes, adduxit pulcras mulieres, id est honores, et dignitates, et prelationes, ante filios Israel, id est Religiosos. Talis et talis possem esse. Mt. 4.b. Ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum pena istorum habetur. Nm. 25.a. Tolle cunctos populi principes, et suspende eos contra solem in patibulis, et sic ambitiosi punientur pro peccatis subditorum. Unde ibi dicit Origenes Hec si homines cogitarent, non ambirent principatus : sufficit enim cuique de suis argui et reddere rationem. Quid necesse est pro peccatis populi ostentari contra solem, ante quem nihil potest abscondi vel obscurari, in die iudicii erit hec ostensio.
marg.| {i} Neque tentemus] Hec est tentatio impatientie Claustralium propter defectum necessariorum vite, sicut illi tentaverunt Deum propter aque penuriam.
marg.| Unde dicunt Nm. 21.b. Cur eduxisti nos de Egypto, id est mundo, ut moriamur in solitudine ? deest panis non sunt aque. Ita dicunt Prelato suo. Et sunt multi tales sicut Ioram, de quo dicitur, 4Rg. 6.f. quod cum Samaria, id est claustrum, obsessa esset ex omni parte, penuria ciborum voluit amputare Heliseo caput, id est deponere eum a prelatione sua, et dicunt.
prol.| * Negligens
marg.| Λ significat iustitiam, corpus eius, id est Ecclesia est corpus Christi : quod verum est, quia etiam corpus Christi pars est ipsius mystici, et quia ipse membrum de membro. Gehenna cavenda. Ideo Augustinus Hic ure, hic seca, ut in futuro parcas. Et vos in idolio. Argumentum quod crapula facit Deos alienos in honore esse. Lc. 21.f. dicit. Attendite vobis ne forte graventur corda vestra crapula, et ebrietate. Surrexerunt ludere, id est ludos facere. Gula enim ideo est cavenda quia ipsa est causa aliorum peccatorum. Ier. 5.d. Saturavi eos, et mechati sunt. Dt. 32.b. Impinguatus, incrassatus, et dilatatus, etc. Habac. 1.d. Incrassata est pars eius. Nota Christum esse Deum quem tentaverunt Iudei. Contra, non erat Christus, ergo non tentaverunt eum.
marg.| Item si dicas quod dicuntur tentasse Christum, quia tentaverunt filium Dei qui est Christus.
marg.| Contra, non habebant cognitionem personarum, ergo nec movebantur in filium Dei. Responsio ly (quem) refertur ad Deum, ipsi enim cognoverunt Deum a notione que est innascibilitas. Unde eo quod Deum offenderunt, et Christum offenderunt. Cum enim pater, et filius sint eadem maiestas, eorum eadem est offensa. Vel melius, sicut in Petro passus est, ita in Moyse tentatus. Nm. 21.b. Tedere cepit populum itineris ac laboris, locutusque contra Dominum et Moysen ait. Cur eduxisti, etc. Qui minora dona Spiritus habent id est reputant se habere. Relate sunt id est scripte. Aliter erit maior pena, quia servus sciens, etc. Lc. 12.f. Sexta etas prima ab Adam usque ad Noe, secunda ad Abraham, tertia ad Moysen, quarta ad David, quinta ad Christum, sexta et septima Λ simul currunt usque ad finem mundi ; octava sine fine. Amor temporalium finitur per Christum, id est consumitur, quia in Novo Testamento ostenduntur eterna, et propterea temporalia modo non deducuntur in pactum, sicut in Veteri, sed adiiciuntur sicut. Mt. 7.d. A se cadit in casu veniali. Est enim casus in quo, et casus a quo. De primo hic.
marg.| Unde Ps. 36. Cum ceciderit, non collidetur, quia talis cadit in caritate, auxilium humanum requirendo. Sic peccat qui hoc facit : quia Ier. 17.a. Maledictus qui confidit in homine. Ps. 117. Bonum est confidere in Domino, etc. Glossa ibi : Ita est istud bonum quod illud malum scilicet quod ponere fidem in homine. Contra. Levavi oculos meos in montes, etc. Solutio : ita non confidat de humano ac de divino. Proficitur apud Deum. Iac. 1.a. Omne gaudium existimate fratres, etc. Ps. 26. Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Act. 5.g. Ibant Apostoli. Aliter sapere, etc. sicut suspicio : non tamen ex malo animo procedit illud iudicium suspicionis. Nimis amando sententiam, scilicet hoc est iudicium definitionis de aliquo quoniam mala intentione facit quod facit. Angelica profectio est, ergo Angeli non aliter sapiunt quam res se habeat : ergo similiter anime exute ; ergo habent scientiam omnium.
marg.| Item hoc videtur quia Lc. 16.f. Pater Abraham, etc. Glossa Qui caritatem Dei vident, nihil in creaturis agitur quod videre non possint. Contra. Is. 63.a. Quis est qui venit de Edom, etc. Glossa dicit quia minores Angeli nescierunt mysterium incarnationis. Item Eph. 3.b. Λ Mysterium absconditum. Is. 63.d. Abraham nescivit nos. Interlin. Haimonis dicit. Augustinus dicit quod mortui nesciunt etiam sancti, quid agant vivi etiam eorum filii. Respondeo. Non sciunt omnia. Ad illud super Lc. Non dicit quod videant omnia, sed quod possint videre omnia. Quod autem dicitur quod. Non aliter sapiunt, hoc dicit quia non falluntur, quia multa sunt de quibus non cogitant, et ita de eis non falluntur nec sciunt. In aliquo abiicitur, consilio : non tamen spem ponit si quis det alicui falsum consilium : quia nec omnis error peccatum est, quibus res equabitur. Fidelis autem, etc. non quod usualiter dictum est istud, et est sensus non patietur tentari supra id quod potestis, supple de facili, sicut dicitur, iste poterat plusquam possit, id est quam de facili possit. Tamen plures opiniones sunt de hoc. Una dicit quod ex quacumque caritate manente tanta potest resisti quantecumque tentationi. Alia dicit quod ex quantacumque potest resisti in principio, sed non potest perseverare nisi augmentetur caritas. Ipse dat tentatis misericordiam, id est auget eis gratiam de misericordia. Ut possitis sustinere perseveranter. Non crepent in fornace, id est non deficiant in tribulatione : vasa fictilia que in aliqua parte sui ventum inclusum habent, si cruda sint, crepant ad ignem. In lucta, ibi :
marg.| {e} Propter quod carissimi] Hec est tertia pars capituli in qua docet abstinendum a cibis polluentibus per scandalum principaliter, quia retrahunt ad infidelitatem, que est maxima vitiorum, quia destruit fundamentum, id est fidem que est prima virtutum. Propter hoc primo dehortatur ab {7. 99vb} infidelitate, quia super illud Io. 16.b. Arguet mundum de peccato, dicit Glossa De peccato infidelitatis, quo retento retinentur omnia. Dehortatur ergo ab idololatria que est precipua infidelitas. Primo per sacramentum Eucharistie quo unimur Christo. Secundo per comparationem ad sacramenta Veteris Testamenti, ibi   [Videte Israel] Tertio quia cultus idolorum est cultus Demonum, ibi   [Quid ergo dico] Quarto quia non possunt simul esse participes Dei, et idolorum, ibi   [Nolo autem vos fieri] Quinto quia idololatria subtrahit aliquid Deo, ibi   [An emulamur] Sexto quia fortitudo nostra sub dominio est Dei, et ideo debemus timere ne vindicet se de nobis si colendo idola contemnimus prohibitiones eius, ibi   [Numquid fortiores]
marg.| Sed quia posset quis respondere, ex quo tu revocas nos ab idololatria, et cultu sacrificiorum eorum, non debemus comedere idolothyta, propter hoc in quarta parte capituli ostendit quomodo comedendum, et quomodo non. Et primo ostendit quod non est comedendum cum scandalo alicuius, ibi [Propter quod] Secundo quod abstinendum propter utilitatem proximi, ibi   [Nemo quod suum est] Tertio qua ratione comedendum quia in quantum est creatura Dei, ibi   [Omne quod in macello] Quarto qua intentione est comedendum, ibi   [Sive ergo manducatis] etiam quod ad utilitatem proximi ibidem. Dicit ergo :
marg.| {e} Propter quod carissimi] quia auxilium Dei presto est eis qui se tenent cum eo.
marg.| {f} Fugite ab Idolorum cultura] ut, scilicet nec idola colatis nec de idolothyto cum scandalo infirmorum comedatis, supr. eod. b. Neque idololatre efficiamini. Sic de omni peccato monet, sup. 6.d. Fugite fornicationem. Sir. 21.a. Quasi a facie colubri fuge peccata. Col. 3.a. Mortificate membra, etc. Vel   [Fugite ab idolorum cultura etc.  Propter quod] id est ut fugiatis.
marg.| {g} Loquor ut prudentibus] id est volo vobis dicere. Aliter, quid, id est de sacramento Eucharistie per quod unitur homo cum Deo. Supra 2.b. Sapientiam loquimur inter perfectos, ut prudentibus dicit, id est non vere prudentibus, quia non perfecte de Eucharistia sentiebant, de qua spiritualiter incipit hic tractare, (Iudicate) diligenter attendite. Iob. 31.b. Si contempsi subire iudicium cum servis meis, et ancillis meis, cum disceptarent adversum me. Que dico videlicet.
marg.| {h} Calix benedictionis] per quem benedicimur benedictione gratie sumendo ipsum digne. Vel, id est qui benedicitur a sacerdote, et dicitur ad differentiam calicis maledictionis. Ier. 25.d. Sume calicem vini furoris huius de manu mea, et propinabis de illo cunctis Gentibus.
marg.| {i} Cui benedicimus] id est cuius benedictionis participes sumus. Vel, id est quem exaltamus credendo, gratias agendo. Vel, id est benedictionem eius faciamus nos sacerdotes.
marg.| Sed quare benedicit sacerdos calicem, et hostiam sacratam ? Videtur quod male : dicitur enim Hbr. 7.b. Sine ulla contradictione quod minus est a meliore benedicitur.
marg.| Respondeo : Sacerdos gerit personam Christi : calix, et hostia typus est corporis mystici quod a Christo benedictionem{7. 100ra} Δ accipit.
marg.| {a} Nonne] etc. id est nonne facit nos digne sumentes unum esse cum Christo per imitationem ipsius vite.
marg.| {b} Et panis quem frangimus] in specie sacramenti. Quid frangitur ? Respondeo, sola species. Mt. 26.c. Benedixit, et fregit, etc.
marg.| {c} Nonne participatio] etc. id est unit corpori mystico Ecclesie, et facit nos membra, et partem ipsius, quasi dicat ita. Et hoc non potest fieri in nobis, si servimus idololatrie ; ergo debemus fugere idololatriam Ps. 118. Particeps ego sum omnium timentium te, etc.
marg.| {d} Quoniam unus panis] Dico quod unum sumus cum Christo per sumptionem sacramenti Eucharistie, quoniam.
marg.| {e} Omnes quidem participamus] id est participes efficimur, vel quoad speciem, vel quoad effectus communionem. Unde bene dicit   [participamus] propter divisionem, que fit aliquando in specie panis, vel propter effectus diversos quos habent ipsi sumentes. Aliam enim gratiam recipit ille, aliam ille, sumendo digne sacramentum illud.
marg.| {f} Qui de uno pane] id est de corpore Christi.
marg.| {g} Et de uno calice] id est sanguine, licet multi sumus. Non dicit omnes, quia non omnes qui sumunt hoc sacramentum, effectum illius recipiunt, et ideo non sunt unus panis quo reficiatur Dominus, nec unum corpus cum Christo. Licet inquam, multi, tamen sumus unus panis per unionem fidei, spei, et caritatis, que unio initiatur in fide, et consummatur in caritate, et unum corpus illius capitis, quod est Christus. Infr. 12.d. Vos estis corpus Christi, et membra de membro. Eph. 5.f. Membra sumus corporis eius, de carne eius, et de ossibus eius, 2Rg. 19.c. Os meum, et caro mea vos. Cibi multi in ventre fiunt unum, et nos omnes in corpore Ecclesie sumus unum.
marg.| Unde patet quod nos non comedimus Christum, sed Christus nos. Augustin. Crede, et manducabis me : nec tu me : etc.
marg.| { a } Nonne,
marg.| {e} Propter quod carissimi] etc. Glossa 2Th. 3.b. 1Rg. 28.a. Cum bellum urgeret eum, et non posset habere responsum a Domino recurrit ad responsum Diaboli per Pythonissam. Non comedebant, sapientes qui sciebant quod idolum nihil erat.
marg.| Per similitudinem, et exemplum ostendit, quod debetis cavere ab idololatria ostendendo vobis per sacramentum Novi Testamenti quo efficitur homo unum cum Christo, et ideo non potestis comedere cum idololatra. Per corpus Christi, etc. unum est cum Christo. Ex hoc videtur quod dimittantur mortalia per sumptionem Eucharistie quia aliter non fieret unum cum Christo.
marg.| Solutio Aut accedit attritus, virtute Eucharistie efficitur contritus, et sic dimittuntur ei mortalia : si accedit in caritate, sacramenti augetur gratia. Per partes manducatur, quia in qualibet illarum partium est.
marg.| Unde et ipsa gratia partes vocantur. Solet queri utrum sub qualibet parte sit totum corpus : quia si sic, cum partes sint infinite, ibi est infinities, si non, quomodo ergo facta divisione incipit esse totum sub qualibet parte, cum nulla videatur ibi confectio. Respondeo. Incipit esse ibi propter confectionem precedentem vel divisionem, et est simile de speculo, in quo pluries resultat eadem imago, quod est per appositionem, et confractionem. Totus erat apud patrem quando venit in Virginem.
marg.| Sed hoc non videtur bonum exemplum, quia cum venit in Virginem, ipse descendit in quantum homo, et in quantum Deus est ubique : ergo non erit simileΛ de corpore Christi. Respondeo. Corpus Christi hanc habet dignitatem ex natura unionis cum divinitate, ut simul sit in multis locis. Exponit quomodo calix, etc. Constructio debet fieri propter hostem. Unum corpus illius capitis quod est Christus. Eph. 1.d. et 4.d. Per subministrationem operum, id est per opera subministrata a Deo sumus magis unum. Vel per subministrationem appellat gratiam Dei per quam facimus opera caritatis, et sine dubio per illam gratiam sumus unum. Que si desit, iudicium sibi sumit, inf. 11.g. Sed sic videtur quod quilibet qui accedit, committat se discrimini ; quia nullus scit se habere caritatem, et ita peccat accedendo.
marg.| Solutio si desit supple in conscientia, non dico in essentia : sufficit quod in nullo sit conscius, quod credat. se habere caritatem. Unum sensum, et opus, id est quod idem sentias, et que in operibus secundum precepta Dei. Typice autem, id est per quamdam similitudinem. In sua mensa. Mt. 26.b. Vinculum pacis, de Eph. 4.a. Consortio, supr. eod. a. Omnes eandem escam, id est eumdem effectum. Si antequam illum panem edat, etc. Sap. 4.b. Iustus si morte preoccupatus fuerit, etc. Non privatur ; tamen non habet tantum effectum, quantum si accepisset. In umbris sacrificiorum. Hbr. 10.a. Lex est umbra futurorum. Est Israel secundum spiritum, id est aliqui de illis Iudeis spiritualiter intelligebant, scilicet idolothyta que offeruntur idolis. In idolo Diabolus colitur, ergo sic colebant. Contra non cogitabant de Diabolo ; ergo eum non colebant.
marg.| Solutio : Offerebant Diabolo, et ei immolabant, et de eo cogitabant, quia omnia faciebant spiritui, qui ibi preerat, tamen verum est quod non credebant se cogitare de Diabolo, colebant igitur re non intentione. Prior est idolo ; sed quomodo Λ potest Diabolo peius esse idolum ? Non sic se excusent. Loquitur contra illos qui dicebant se non adorare idolum, sed Spiritum idolum possidentem. Insita malitia id est valde adherens, in tantum quod non potest ab eis separari. Vel conscientia fratris qui leditur in conscientia, et scandalizatur. Et pacta quedam, faciunt enim quedam pacta cum Demonibus. Qualia sunt molimina magicarum artium. Argumentum quod multa moliuntur per artem magicam, que prohibita est. Lv. 19.f. Non augurabimini, nec observabitis somnia. Dt. 18.b. Non inveniatur qui lustret filium suum aut filiam suam, ducens per ignem : aut qui hariolos sciscitetur, etc. Mathematici id est divini. Unde. Scire docet Mathesis, sed divinare Mathesis. Ad iram provocamus eum : quia qui impugnat regnum alicuius, ad iram provocat eum. Zelo enim invidia, etc. Sap. 2.d. Invidia Diaboli mors, etc. Sed non videtur quod Diabolus invenerit idololatriam ; quia Sapient. 14.b. Acerbo enim luctu dolens pater, cito rapti sibi filii fecit imaginem, etc. ergo Diabolus non adinvenit. Responsio. Adinvenit per suggestionem. Cum non fortiores eo sint, id est Diabolo. Iob. 41.d. Non est super terram potestas, que comparetur ei. Vel eo id est Deo, cui aufert cultum suum : unde potest vindicare se cum voluerit. Sap. 12.c. Subest tibi posse cum volueris. Sed magis impediunt. Tangit illud, supr. proxime d. Ab omnibus se abstinet. Doctrina legis naturalis, que nullum cibum prohibet. Omnia munda, ad Titum 1.d. Omnia munda mundis. De cibis, et carne idolis immolata hic agitur, ideo recte ait, licent id est precepto Domini nullo prohibentur. Contra. Lv. 11.a. Dt. 14.a. Act. 15.e. Argumentum quod nihil est peccatum nisi prohibitum aliqua lege, scilicet. Solutio : ad tempus fuerunt ibi aliqua prohibita non propter se, sed in onus. Unde Glossa Non est prohibitio, sed cohibitio. Ps. 131. Votum vovit Deo Iacob. Nemo quod suum est querit. Glossa Donum Dei est si sua non querat. Nihil interrogantes, etc. Intellige de his pro quibus cibus non redditur licitus, vel illicitus, ut est utrum sit immolatus idolis : aliter contrarium esset illud Tb. 2.d. Vide ne furtivus sit. Qui idolis servit, gloriabitur de manducatione tua. Hic sapientibus loquitur. Sapientes erant in hoc, quod credebant Λ idolum nihil esse ; tamen peccabant, quia comedebant cum scandalo aliorum. Si recte fecerint, laudes Dei sunt, id est materia laudis. Silebis aliquando vitia, quod est malum silentium, Sap. 18.c. Cum medium silentium tenerent omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, etc. Tacui cum clamarem tota die. Blasphemans Deum. Is. 52.b. Iugiter nomen meum blasphematur. Rm. 2.d. Nomen Dei blasphematur per vos inter Gentes. Ezec. 36.e. Sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est inter Gentes, etc. Mal. 1.c. Ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen meum in Gentibus, dicit Dominus exercituum, etc. Et inf. 6. Rex magnus ego, dicit Dominus, et nomen meum horribile in Gentibus. Cibus tuus et potus laudat Deum, id est materia laudis est. Vitia blasphemat ; quia Sir. 25.c. Non est speciosa laus in ore peccatoris. Est superbia. Contra, Superbia est amor excellentie, vel potius videtur esse inanis gloria, vel hypocrisis ; quod ego concedo quia est inanis gloria. Sed quod hic dicitur, ideo dicit, quia coniuncta sunt superbie. Et ex hoc contingit quod homo vult se extollere, vel esse magnus in corde vel in ore alterius.
Numérotation du verset 1Cor. 10, moraliter 
marg.| Tota Ecclesia, et omnis qui gratiam habet, est unus panis quo reficitur Dominus. De tali pane habetur Idc. 7.d. Videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi, et in castra Madian descendere, etc. Hordeum tenacis est palee, pungentis ariste, humilis culmi. Et ideo significat Sanctos qui Deo firmiter adherent : iuxta illud Ps. 72. Adherere Deo bonum est.
marg.| Unde adherebat Apostolus dicens. Rm. 8.g. Nec mors, etc. separabit nos a caritate Dei. Ipsi sunt pungentis ariste per carnis macerationem. Ios. 2.b. Operuit eos lini stipula, que valde pungitiva est, ne interficerentur ab inimicis, id est Demonibus, et persequentibus. Bene per istos significantur Sancti, qui explorant cogitatibus, et meditationibus, et bonis operibus terram eterne promissionis Christi.
marg.| Item humiles sunt, unde Prv. 30.d. Lepusculus plebs invalida, id est sanctus quilibet de se non confidens in petra collocat cubile suum. Bene lepusculo comparantur, quia timidi sunt, iuxta illud Prv. 28.c. Beatus qui semper est pavidus.
marg.| Item lepus dormit apertis oculis, sic sancti. Ct. 5.a. Ecce dormio, et cor meum vigilat. Per cubile, eorum corpus, sicut Io. 5.b. per grabatum : illud locavit in petra per duritiam penitentie in consideratione petre, que est Christus. De hoc hordeo fit panis, sed prius oportet illud moli inter duas molas, spem, et timorem, de quibus Dt. 24.b. Non accipies loco pignoris alteram molam. Quomodo homo debeat moli inter eas, dicitur Is. 47.a. Tolle molam, et mole farinam, etc. Spes enim, et timor debent conterere hominem qui debet esse granum hordei, et sic fit farina per contritionem quam inducunt. Cribratur denudando turpitudinem per confessionem. Transi flumina, id est recede ab omni delectatione. Postea miscetur aqua compunctionis. Lam. 2.f. Effunde cor tuum sicut aquam. Deinde miscetur fermentum caritatis, de quo Mt. 13.e. Quoniam dicitur ibi in Glossa Ut in irascibili sit odium vitiorum, in concupiscibili amor virtutum, in rationabili cognitio utrorumque. Ideo debet decoqui in fervore dilectionis. Ex. 12.d. Non comedes ex eo quid crudum [quod faciunt qui sine sapore caritatis agunt penitentiam in deliciis] sed tantum assum igni. Subcinericius debet esse per memoriam mortis, et peccatorum, que facit ne ignis caritatis extinguatur. Talis panis erat Iob. ult. a. dicens. Auris mea audivit te, oculus {7. 100rb} meus videt te : et ideo ago penitentiam in favilla et cinere, id est panem hordeaceum coquo. Ps. 50. Amplius lava me ab iniquitate mea, etc. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco : quasi dicat Oculum habeo ad peccata mea. Hic talis panis cibus pauperum est. Iob. 29.c. Pater eram pauperum. Iste panis subvertit castra Madianitarum, id est Demonum. De hoc Lv. 23.c. Offeretis sacrificium Domino ex omnibus tabernaculis Israel duos panes primitiarum : quia secundum precepta Veteris Testamenti debet fieri penitentia : unde est corpus mysticum, inf. 12.b. Vos estis corpus Christi, etc.
marg.| {h} Videte Israel] Hec est secunda ratio qua dehortatur ab idololatria per comparationem ad comparationem veteris Testamenti. Lv. 3. dicitur. Si aliquis pacificum facit sacrificium, pars Domini est, pars sacerdotis, et pars ipsius offerentis, et sic uniebantur sacrificio : sic et in idolothyto, sacrificio idolorum ; quia similiter inde portionem partiebant.   [Videte Israel secundum carnem] id est considerate populum Israeliticum secundum carnales observantias.
marg.| {i} Nonne qui edunt hostias] id est partem earum.
marg.| { k } Participes sunt altaris] quasi dicat ita uniuntur sacrificio : et ideo ei cui offerunt illud : similiter, et idololatre idolis cum Israel. O Christiani qui videtis Deum per fidem.   [Videte secundum carnem] id est que offeruntur idolis carnaliter :   [Nonne qui edunt hostias participes sunt altaris ?] quasi dicat ita enim considerate quod uniuntur sacrificio, quia si altare sacrum, et ministri sacri sunt. Lv. 6.c. Legitimum ac sempiternum erit de sacrificiis Domini : omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur.
marg.| {h} Videte Israel secundum carnem] id est Clericos carnales quorum intentio est ad comedendum hostias, et ideo sequitur.
marg.| {i} Nonne] etc. Phil. 3.a. Videte canes, malos operarios, concisionem.
marg.| {l} Quid ergo ? dico] Hec est tertia ratio : quod immolatur idolo, immolatur Diabolo, et quilibet refugit immolare Diabolo, unde refugere debent idolo immolare.   [Quid ergo ? dico] Si enim dicere videor cum dico, quod immolantes idolis uniuntur eis, et diabolo, dicone hoc quod sequitur.
marg.| {m} Quod idolis immolatum, sit aliquid] hic sanctum ex hoc quod prophanum, quasi dicat non. Vel.
marg.| {n} Aliquid] id est alicuius virtutis ut possit nocere aut iuvare. Videbatur enim dicere quod idolothytum noceret ex quo per illud uniebantur offerentes idolis.
marg.| {o} Aut quod idolum sit aliquid ?] Sanctificans vel profanans, quasi dicat non sup. 8.a. quere. Vel aliud posset iuvare vel quid nocere, quasi dicat non. Sed propter hec dico, quia.
marg.| {p} Que immolant Gentes Demoniis] etc. Ps. 165. Immolaverunt filios suos, et filias suas Demoniis, {7. 100va} Δ et non Deo.
marg.| {a} Nolo autem] Quarta ratio, quia participes idolorum non possunt simul esse participes Domini. Iob. 28.c. Habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est, Sir. 13.c. Omnis homo simili sibi associabitur.
marg.| Sed posset aliquis dicere. Volumus esse simul socii Domini, et Demoniorum addit.
marg.| {b} Non potestis calicem Domini bibere] spiritualem,   [et calicem Demoniorum] Unde 2Cor. 6.c. Que est conventio Christi ad Belial ? Aut que est societas luci ad tenebras ? Hoc etiam est contra illos qui simul audiunt Theologiam, et secularem scientiam. Nota : Calix tribus modis accipitur in bono, et uno modo in malo. Est enim calix Scripture. Ps. 22. Calix meus inebrians quam preclarus est. Propinat enim quatuor genera vinorum, historicum, allegoricum, tropologicum, anagogicum. Item calix tolerantie. Ps. 115. Calicem salutaris accipiam. Mt. 20.c. Potestis bibere calicem quem ego, etc. Que ternum propinat, vinum compunctionis, vinum lacrimarum, vinum letitie spiritualis. Tertius est calix potestatis iudiciarie. Ps. 74. Calix in manu Domini, vini meri plenus mixto : qui est duplex, damnationis, quo potantur rei, et absolutionis quo potantur iusti. Quartus est calix gehenne. Ps. 77. Bibent ex eo omnes peccatores terre, qui etiam duplex habet vinum, vermem immortalem, et ignem inextinguibilem. Primo calice propinatur vinum spiritualis intelligentie, de quo Ct. 5.a. Bibi vinum meum cum lacte meo. Io. 2.b. Omnis homo vinum bonum, etc. Prv. 9.a. Sapientia immolavit victimas suas, miscuit sibi, etc. Secundo calice propinatur vinum compunctionis. Ct. 8.a. Dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum. Tertio calice propinatur vinum furoris, et misericordie. Is. 51.g. Tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis mee. Quarto calice propinatur vinum doloris, et pene, de quo Apc. 18.b. In poculo quo miscuit vobis, miscete illi duplum. De primo potavit Dominus Apostolos sua predicatione. De secundo potavit Martyres sua passione. De tertio potabit omnes in extrema examinatione aliis porrigens calicem benedictionis dicens. Venite benedicti : Aliis porrigens maledictionis dicens. Ite maledicti. Mt. 25.d. Quia calix in manu Domini, et tunc inclinabit ex hoc in illud. De quarto potabit peccatores reprobos in inferno, de quo Habac. 2.d. Circumdabit te calix dextere Domini id est pena inflicta a Domino. Calix quintus Babylonis. Ier. 51.a. Calix aureus Babylonis in manu Domini, inebrians omnem terram : de vino eius biberunt Gentes, et ideo commote sunt. Sextus est calix altaris, de quo hic specialiter agitur.
marg.| {c} Non potestis mense Domini participes esse, et mense Demoniorum] Sir. 13.a. Quid communicabit cacabus ad ollam ? Non potest aliquis simul esse commensalis Domini, et Diaboli. Unde illi qui sunt in mortali, fatue conqueruntur de hoc quod nullam de Deo sentiunt dulcedinem : quia omnis peccans mortaliter, commensalis est Diaboli, et ideo separatus a mensa Domini, in qua dulcedines de Deo habentur. Unde Gn. 43.g. Ioseph separavit fratres suos ab Egyptiis dicens, illicitum est Egyptiis comedere cum Hebreis. Os. 4.d. Particeps idolorum Ephraim : separatum est convivium eorum scilicet a mensa Domini. Mt. 6.c. Non potestis duobus dominis servire.
marg.| {d} An emulamur Dominum ?] Quinta ratio, quia idololatra equat idolum Deo.   [Emulamur Dominum ?] id est invidemus : quasi dicat non, et ideo nolumus quod subtrahatis vos, et alios per comestionem idolothytorum coram eis a Domino, submittentes dominio Diaboli tamquam esset Deus. Is. 40.e. Cui ergo similem fecistis Deum ? Aut quam imaginem posuistis ei.
marg.| {e} Numquid fortiores ?] Sexta ratio, ut non provocemus Deum ad iram, quia eius potestati non possumus resistere.   [Numquid fortiores ?] quasi dicat non. Iob. 9.b. Si fortitudo queritur, robustissimus est. Io. 12.c. Apud ipsum sapientia, et fortitudo. Ps. 149. Magnus Dominus, et magna virtus eius.
marg.| {f} Omnia mihi licent] Sic revocavit eos ab idololatria : sed quia possent credere quod idolothytum esset immundum ad comedendum, ideo determinat quoniam licitum est, et quando licitum, quia non cum scandalo fratris.   [Omnia] id est omnia genera cibariorum.
marg.| {7. 100vb} {g} Licent] licita sunt ad comedendum : non tamen comedenda propter duo quia.
marg.| {h} Non omnia expediunt] proximo.
marg.| {i} Non omnia edificant] sed destruunt. Liptote est minus dicit, et plus significat. Eadem verba sup. 6. Sir. 38.c. Non omnia omnibus expediunt, et non omni anime omne genus placet. Sup. a. Caritas edificat. Prv. 14.a. Sapiens mulier edificat domum suam ; insipiens quoque extructam manibus destruet, id est opere et exemplo.
marg.| { k } Nemo] Secunda ratio quare abstinendum est ab idolothyto, propter utilitatem proximorum quam debemus querere.   [Nemo] etc. id est suam utilitatem tantum.
marg.| {l} Sed] etiam   [quod alterius] Gal. 6.a. Alter alterius onera portate. Phil. 2.a. Non que sua sunt singuli considerantes, sed que aliorum, inf. 13.b. Caritas non querit que sua sunt. Augustinus id est non propria communibus, sed communia propriis anteponit. Sed Phil. 2.c. Omnes que sua sunt, querunt non que Iesu Christi.
marg.| {m} Omne quod in macello] Ostendit qua ratione omnis cibus est licitus ad comedendum.
marg.| {n} In macello venit] id est est vel venditur. Argumentum quod sacerdotes non edebant carnes sacrificiorum. Contra. Lv. 6.d. Omnis masculus de genere sacerdotali in loco sancto vescetur his carnibus. Responsio. Hic loquitur de Gentibus.
marg.| {o} Nihil interrogantes] scilicet an immolatum an non.   [Nihil interrogantes] Contra. Tb. 6.d. Videte ne forte furtivus sit. Solutio : Hic loquitur de idolothytis, que licita erant comedi nisi propter conscientiam infirmi.
marg.| {p} Propter conscientiam] alterius astantis, qui infirmus est : quia si quereretur coram tali utrum esset idolothytum, et dicto quod sic, comederet cum veneratione idoli.   [Omne] etc.
marg.| {q} Domini est terra] etc. Hec est ratio quare omnis cibus licitus est, et auctoritate ostendit quod mundus est ad comedendum. Sed si ideo non est interrogandum, quia Domini est terra, videtur quod cum usurariis licet comedere, quia bona eorum sunt Domini. Responsio : Ubi non est scandalum, et speratur correctio, licet aliter non : quia ad Tit. 1.d. Omnia munda sunt mundis. Et 1Tim. 4.b. Omnis creatura Dei bona, et nihil reiiciendum. Rm. 14.d. Omnia sunt munda.
marg.| {7. 101ra} Δ {a} Si quis vocat] Quia dixerat, Nihil interrogantes propter conscientiam ; determinat hoc magis, et ponit alium casum.
marg.| {b} Quod apponitur] Lc. 10.b. Manducate, que apponuntur vobis. Sir. 31.b. Utere quasi homo frugi his, que tibi apponuntur.
marg.| {c} Nolite manducare] libere. Quare ? Non quia immundus sit cibus, sed.
marg.| {d} Propter illum qui indicavit] quod erat idolothytum : crederet enim quod comederemus illud cum veneratione idoli.
marg.| {e} Et propter conscientiam] aliorum scilicet, ut iam mox determinat dicens.
marg.| {f} Conscientiam non tuam sed alterius] scilicet infirmi videntis te comedere idolothytum scienter, Rm. 14.c. Nihil commune per ipsum : nisi ei qui existimat aliquid commune esse, illi commune est. Hugo de Sancto Victore. Infirmi a cibis abstinent, non quia mali sunt ; sed quia ipsis non sunt idonei.
marg.| {g} Ut quid enim libertas mea iudicatur ab aliena conscientia ?] quasi, verum est quod habeo libertatem comedendi omnia : sed ad quid faciam credere quod illud quod facio ex libertate quam habeo, faciam propter venerandum idolum ; et sic contemnar ab infirmis quasi idololatra ?
marg.| {h} Si ego cum gratia participo] id est comedendo idolothytum reddo gratiarum actiones Deo.
marg.| {l} Quid blasphemor] id est dicor idololatra ?
marg.| { k } Pro eo quod gratias ago] id est pro eo quod facio cum gratiarum actione, non idoli veneratione, 1Tim. 4.b. Nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur.
marg.| {l} Sive ergo manducatis] 1. Thess. 5.b. Sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
marg.| {n} Omnia] quecumque facitis : ostendit quia intentione est comedendum idolothytum, et omnis alius cibus ; quia ad gloriam Dei, et ut fortes simus corpore ad precepta Dei exequenda : ergo ex quo tot mala contingunt ex comestione cum scandalo aliorum.
marg.| {m} Ergo sive manducatis] etc. Simile. Col. 3.c. Et propter hoc in principio comestionis fit benedictio ; in medio, eleemosyne ; in fine, gratiarum actiones. 1Tim. 4.b. Sanctificatur cibus per verbum, et benedictionem. Et Mt. 14.b. Benedixit, et fregit. Qui autem inebriant se, non comedunt ad gloriam Dei, sed magis ad contumeliam ipsius. Iude, d. Hi sunt macule convivantes, semetipsos pascentes, etc. Sed Tb. 2.a. Cum timore, et tremore comedebant panem suum. (Omnia in gloriam Dei facite.) Si hoc agendum est quod precipit Apostolus, videtur quod nulla actio viri iusti sit indifferens ; quia implet hoc preceptum, et ita omne opus quod facit, facit in gloriam Dei, et sic ex caritate : sed omne factum ex caritate est meritorium, ergo omne opus viri iusti est meritorium, et ita nihil facit indifferens. Quod iterum probo per simile, quia ecce aliquis habens caritatem qui intendit dare centum solidos, ita quod singulis paribus singulos denarios : cum autem iam dederit decem denarios pauperibus, venit aliquis amicus, et consequitur, et confert, et dat tamen pauperibus sicut inceperat : constat quod in dando meretur, et hoc non quia actu cogitaret de Deo, et ad ipsum referat quod facit, sed quia caritatem habet in habitu : sed omnis vir iustus caritatem habet in habitu, ergo in opere suo meretur. Sed contra, manens in caritate potest facere aliquid tantum ad recreationem ; et tantum ex naturali pietate dare eleemosynam : ergo in hoc non meretur manens in caritate, imo etiam videtur quod peccet ; et similiter si facit opus indifferens, quia non implet hoc preceptum Apostoli. Per hoc dicunt quidam quod per negationem est exponendum, id est nihil facit ex quo blasphemetur Deus. Et similis est expositio, Glossa super illud Lc. 18.d. Nemo bonus nisi solus Deus, Glossa Omnis creatura mala in comparatione Dei, id est non bona. Sed iterum contra hanc solutionem obiicitur, quia secundum hoc videtur quod dormiens adimpleat hoc preceptum Domini, quia nihil facit ex quo blasphemetur Deus : similiter et ille qui est in mortali, implet illud quando cessat ab opere, aut quando facit aliquid de genere bonorum. Et propter hoc dicunt alii quod imo affirmative intelligitur, et consilium non preceptum fuit : sicut illud, Qui habet duas tunicas, det non habenti. Sed contra, Omnis motus deformis est in prohibitione ; ergo ab oppositis, omnis motus formatus nisi referatur ad Deum sive nisi fiat in gloriam. Item sicut omne malum fit ex fomite ; ita omne opus meritorium fit ex caritate : ergo omne opus {7. 101rb} meritorium fit ex caritate, et ita in gloriam Dei. Sed contra, Si omnia debeant fieri in gloriam Dei ; ergo peccata venialia. Ideo sit quod iste habens caritatem operetur tantum propter sustentamentum filiorum suorum, constat quod ista operatio sit mala ; ergo habens caritatem non tenetur facere quicquid facit per caritatem. Solutio : Quomodolibet predictorum modorum potest dici. Et bene secundum quod exponitur per negationem : tamen non sequitur quod dormiens impleat illud preceptum, quia non intelligitur per puram negationem, sed supponitur ibi operatio, et est sensus. Si facitis aliquid, ita facite ex quo Deus non blasphemetur. Quod obiicitur. Ille qui est in peccato mortali, potest implere illud, ergo non est preceptum : non sequitur, quia similiter potest honorare patrem, et matrem ; nec tamen minus est hoc preceptum. Sustinendo quoniam est preceptum non tantum consilium, dicendum quoniam est affirmativum preceptum ; alia autem precepta non obligant ad semper, sed pro loco, et tempore, quod est quando homo est in tali apprehensione de Deo, et de eis que Dei sunt, ex qua quasi naturaliter habet excitari, et generari motus fidei, et caritatis, tunc tenetur omnia in gloriam Dei facere. Ad illud, sicut omne malum ex fomite, ita omne bonum ex caritate : non sequitur, quia pronitas faciendi malum que est ex fomite, sufficit ad faciendum peccatum quodlibet propter facilitatem peccandi ; sed quia diverse sunt difficultates faciendi bonum secundum diversas virtutes, non sufficit caritas ad eliciendum omne bonum opus.
marg.| {o} Sine offensione] Rm. 12.d. Cum omnibus hominibus (quod ex vobis est) pacem habentes.
marg.| {p} Et Gentibus] id est infidelibus.
marg.| {q} Et Ecclesie Dei] fidelibus communicent.
marg.| {o} Sine offensione] ac scandalo, quod faciat vere mortale vel veniale : quod dicitur Lv. 19.c. Non maledices surdo, nec coram ceco pones offendiculum. Ps. 49. Coram fratribus tuis posuisti scandalum, hec fecisti, et tacui. Is. 62.d. Preparate viam populo, et erigite de via lapides : Sed multi sunt silex qui non possunt moveri.
marg.| {r} Sicut et ego] faciatis hec predicta ut placeatis. (Omnibus sicut, et ego placeo) sine scandalo cuiusquam agens. Contra, Gal. 1.b. Si hominibus placerem, etc. Glossa hic, Si propter seipsum, id est propter privatam, et propriam gloriam placere querit, superbia est et non placet Deo : cum autem hominibus propter veritatem placet, iam non homo sed Deus placet.
marg.| {s} Quod multis est utile] non temporaliter sed spiritualiter, id est.
marg.| {t} Ut salvi fiant] infr. 12.d. Pro invicem solicita sint membra. Rm. 14.b. Nemo nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sir. 33.c. Videte quod non mihi soli laboravi, etc. Qui autem sic querit placere hominibus, meretur benedictionem a Domino. Unde Ps. 44. Diffusa est gratia in labiis tuis, propterea, etc. id est eterna benedictione dextre non sinistre. Eccl. 3.c. Fili in mansuetudine opera tua perfice.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Cor. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=61&chapitre=61_10)

Notes :