Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Cor. 1,1 

Paulus vocatus
apostolus Iesu Christi1
1 Iesu Christi] inv. ΩJ Weber
per voluntatem Dei,
et Sosthenes frater,
Numérotation du verset 1Cor. 1,2 

Ecclesie Dei
que est Corinthi,
sanctificatis in Christo Iesu
vocatis sanctis,
cum omnibus qui invocant
nomen Domini nostri Iesu Christi
in omni loco
ipsorum et nostro.
Numérotation du verset 1Cor. 1,3 

Gratia vobis
et pax
a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset 1Cor. 1,4 

Gratias ago
Deo meo
semper pro vobis in gratia Dei,
que data est vobis in Christo Iesu,
Numérotation du verset 1Cor. 1,5 

quia in omnibus
divites facti estis in illo
in omni verbo et in omni scientia.
Numérotation du verset 1Cor. 1,6 

Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis,
Numérotation du verset 1Cor. 1,7 

ita
ut nihil vobis desit
in ulla gratia,
exspectantibus
revelationem Domini nostri Iesu Christi,
Numérotation du verset 1Cor. 1,8 

qui et confirmabit vos usque in2 finem
2 in] ad ΩJ Weber
sine crimine
in diem3 adventus Domini nostri Iesu Christi.
3 diem] die ΩJ Weber
Numérotation du verset 1Cor. 1,9 

Fidelis autem4 Deus
4 autem ΩJ* Rusch ] cancel. rubr. ΩJ² om. Weber
per quem vocati estis
in societatem
Filii eius Domini nostri Iesu Christi5.
5 Domini...Christi] Iesu Christi Domini nostri ΩJ Weber
Numérotation du verset 1Cor. 1,10 

Obsecro
autem vos, fratres,
per nomen Domini nostri Iesu Christi,
ut idipsum
dicatis omnes
et6 non sunt7 in vobis schismata,
6 et Cor3 (grec.) Rusch |
7 sunt] sint ΩJ Weber |
sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem scientia8.
8 scientia ΩJ Rusch ] sententia Weber
Numérotation du verset 1Cor. 1,11 

Significatum est enim
mihi de vobis,
fratres mei, ab his qui sunt Cloes
quia contentiones sint inter vos9.
9 sint...vos] sunt inter vos ΩJ, inter vos sunt Weber
Numérotation du verset 1Cor. 1,12 

Hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit :
Ego quidem sum Pauli,
ego autem Apollo,
ego vero Cephe,
ego autem Christi.
Numérotation du verset 1Cor. 1,13 

Divisus est Christus ?
Numquid
Paulus crucifixus est pro vobis ?
Aut in nomine Pauli baptizati estis ?
Numérotation du verset 1Cor. 1,14 

Gratias ago Deo meo10
10 meo ΩJ Rusch] om. Weber
quod neminem
vestrum
baptizavi nisi Crispum et Gaium11*,
11 Gaium ΩJ Weber ] Caium Rusch
Numérotation du verset 1Cor. 1,15 

ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis12.
12 sitis Rusch Weber ] estis ΩJ
Numérotation du verset 1Cor. 1,16 

Baptizavi autem
et Stephane
domum.
Ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
Numérotation du verset 1Cor. 1,17 

Non enim misit me Christus baptizare
sed evangelizare
non in sapientia
verbi
ut non evacuetur crux Christi.
Numérotation du verset 1Cor. 1,18 

Verbum enim
crucis pereuntibus quidem stultitia est.
His autem qui salvi fiunt
id est nobis virtus Dei est.
Numérotation du verset 1Cor. 1,19 

Scriptum est
enim :
perdam
sapientiam sapientium
et prudentiam prudentium reprobabo.
Numérotation du verset 1Cor. 1,20 

Ubi
sapiens ?
Ubi scriba ?
Ubi conquisitor huius seculi ? Nonne stultam fecit Deus
sapientiam huius mundi ?
Numérotation du verset 1Cor. 1,21 

Nam quia in Dei sapientia
non cognovit
mundus per sapientiam Deum,
placuit Deo
per stultitiam predicationis salvos facere credentes.
Numérotation du verset 1Cor. 1,22 

Quoniam et Iudei
signa
petunt et Greci sapientiam querunt,
Numérotation du verset 1Cor. 1,23 

nos autem predicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
Numérotation du verset 1Cor. 1,24 

ipsis autem vocatis,
Iudeis atque13 Grecis, Christum Dei virtutem
13 atque Rusch Weber ] et ΩJ
et Dei sapientiam,
Numérotation du verset 1Cor. 1,25 

quia quod stultum est Dei
sapientius est hominibus,
et quod infirmum est Dei,
fortius est hominibus.
Numérotation du verset 1Cor. 1,26 

Videte enim14 vocationem vestram, fratres,
14 enim] Cor3 (grec.)
quia non multi sapientes
secundum carnem,
non multi potentes,
non multi nobiles,
Numérotation du verset 1Cor. 1,27 

sed que stulta sunt mundi elegit Deus
ut confundat sapientes,
et infirma mundi
elegit Deus ut confundat fortia,
Numérotation du verset 1Cor. 1,28 

et ignobilia mundi et
contemptibilia15 elegit Deus et ea16 que non sunt
15 mundi – et contemptibilia Rusch Weber ] inv. ΩJ |
16 ea ΩJ Rusch ] om. Weber |
ut ea que sunt
destrueret,
Numérotation du verset 1Cor. 1,29 

ut non glorietur
omnis caro in conspectu eius.
Numérotation du verset 1Cor. 1,30 

Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu
qui factus est sapientia nobis a Deo,
et iustitia,
et sanctificatio,
et redemptio,
Numérotation du verset 1Cor. 1,31 

ut quemadmodum scriptum est :
qui gloriatur in Domino glorietur.

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Cor. 1,1 
marg.| { 1 } {7. 72va} Paulus vocatus Apostolus etc. Precedentem epistolam scripsit Apostolus ad potentes, et superbos, scilicet Romanos, monens eos ad concordiam, et caritatem que rarissima est inter potentes : Hanc secundam scribit ad sapientes, id est ad Corinthios monens eos ad unitatem sensus, et humilitatem que rarissima est inter sciolos. Unde infr. 4.d. Veniam ad vos cito si Dominus voluerit, et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem. Hi errabant in tribus sacramentis scilicet in Baptismo, et doctrina eius, de quo agitur usque ad quintum capitulum. Item in Matrimonio, et causis eius, de quo agitur a quinto capitulo usque ad octavum. Item in Eucharistia, et cibo spirituali de quo agitur ab octavo capitulo usque ad duodecimum. Item errabant in unitate sensus per schismata que faciebant de quo agitur a duodecimo capitulo usque ad quintum decimum. Item errabant resurrectione mortuorum de quo agitur in quinto decimo capitulo Item in sexto decimo agitur de eleemosynis per quas peccata redimuntur ; sicut dicitur Dn. 4.e. Et sic ista totalis Epistola dividitur in sex partes : In prima agitur de errore Baptismi. In secunda de errore Matrimonii. In tertia de errore Corporis Christi. In quarta de schismatibus, et discordiis. In quinta de errore resurrectionis Christi. In sexta de eleemosynis faciendis. Prima pars continet quatuor capitula. In primo removet errorem Baptismi. Et dividitur hoc capitulum in quatuor partes. In prima agit gratias pro bonis qui non erant subversi. In secunda culpat contentiones de Baptistis, ibi :   [Obsecro autem vos] Et in hac parte inducit quatuor rationes ad removendas illas contentiones. Prima est ab unitate capitis cum dicit ibi :   [Divisus est Christus ?] Secunda ab unitate rei sacramenti, ibi :   [Numquid Paulus crucifixus ?] quasi dicat non : Nonne passio Christi una est ; ergo et sacramentum eius, id est Baptismus, ergo Ecclesia una est, ergo habet unum caput. Tertia est a forma sacramenti, ibi :   [Aut in nomine Pauli baptizati estis ?] quasi dicat non : ergo una est forma Baptismi, ergo sacramentum Baptismi unum est, et inde ut prius. Quarta est quasi ab oppositis, ibi :   [Non enim misit] etc. In quo innuit quod alii missi sunt ad baptizandum : Sed constat quod auctor Baptismi non est missus, ergo ipsi non sunt auctores sive caput Baptismi, ergo est tantum unum caput Ecclesie. Postea incipit tertia pars in qua percutit elatos de sapientia seculari, ibi :   [Verbum crucis] In quarta humiliat eos mittendo ad memoriam Patrum spiritualium qui fuerunt piscatores, et idiote, ibi :   [Videte enim vocationem vestram] Premittit autem Apostolus salutationem in qua nomen dignitatis sue preponit eo quod viluerat apud eos. Dicit ergo :
marg.| {a} Paulus vocatus] etc. Paulus, id est modicus, contra superbos, et elatos.
marg.| {b} Vocatus] contra intrusores, Hbr. 5. Nec quisquam sumit sibi honorem.
marg.| {c} Apostolus] contra eos quos Deus non mittit, Ier. 23.d. Ego non mittebam eos, et ipsi currebant. Vel   [Vocatus Apostolus] id est electus in Apostolum. Vel antonomastice dictus Apostolus, sicut David Propheta.
marg.| {d} Christi] contra hypocritas qui sunt Apostoli sui, et contra ambitiosos qui sunt Apostoli Baal, et contra duros predicatores, Christus enim interpretatur unctus, in quo mansuetudo significatur.
marg.| {e} Iesu] contra curiosos qui non querunt salutem animarum sed admirationem audientium.
marg.| {f} Per voluntatem Dei] non contra sicut Pseudo, Vel   [Per voluntatem Dei] non per preces hominum. Item   [Per voluntatem Dei] approbationis non permissionis, contra illos qui mittuntur in ira Dei, Os. 13.c. Dedi eis Regem in furore meo. Et hoc fit quandoque propter peccata subditorum. Unde 2Tim. 4.a. Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria, etc.
marg.| Et nota quod ter dicit se servum, Rm. 1.a. Phil. 1.a. Tit. 1.a. Docens potentes {7. 72vb} humiliari, hic dicit se Apostolum ; docens sapientes non debere otiari, se dicit discurrere, et mitti, Prv. 6.a. Fili si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus : Fac ergo quod dico fili mi, et temetipsum libera, discurre et festina, etc. Sed sapientes nostri dormiunt sicut legitur de Domino, Mc. 4.d. Facta est procella magna, etc. et dicunt ei, Magister non ad te pertinet quia perimus ? Dominus autem tunc liberavit eos, sed iam videtur non pertinere ad prelatos quod subditi pereant.
marg.| {g} Et Sosthenes] Iste erat Corinthius qui schisma eorum nuntiavit Apostolo, et propalavit ut apponeret consilium.
marg.| {h} Frater] ideo diligendus. In hoc reddit eis eum amabilem, quasi dicat non ex odio vel malitia mihi nuntiavit, sed ex fraterna caritate quam habebat ad vos. Paulus inquam, et Sosthenes supple scribunt hanc epistolam.
marg.| {i} Ecclesie Dei que est Corinthi] Corinthus interpretatur urbanus, vel oritur ipse, sive administratio Reipublice. Sed quia quidam de istis iam deviaverant a fide, quidam ad minus ceciderant a caritate, alii stabant in utroque, propter hoc subdit.
marg.| {k} Sanctificati] in baptismo.
marg.| {l} In Christo] per Christum, cum passio vim dedit Baptismo.
marg.| {m} Vocatis] electis.
marg.| {n} Sanctis] ad hoc ut essent sancti. Electi specialiter vocantur sancti, sed aliud est vocari, et aliud esse. Vel   [Vocatis sanctis] id est qui vocati sunt per predicatores, et deinde sunt sancti. Vel   [Sanctis] id est separatis ad servitium Dei more Religiosorum. Et non tantum his, sed his.
marg.| {o} Cum omnibus qui invocant] ad hoc quod intus habeant, vel intus habitum erant pro interioribus augendis, et conservandis, Rm. 10.c. Omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit id est in se vocat non tantum in alios.
marg.| {p} Loco ipsorum] pertinente ad eos, quasi dicat omnibus suffraganeis eorum.
marg.| {q} Et nostro] quia commissa erat alia provincia predicationi sue.
marg.| {7. 73ra} Δ {a} Gratia vobis] quasi dicat Paulus et Sosthenes scribunt vobis hanc epistolam in qua in principio vos salutant dicentes.
marg.| {a} Gratia vobis] sicut Rm. 1.a. Remissio peccatorum et infusio gratie et virtutum.
marg.| {b} Et pax] reconciliatio ad Deum. Quare non dicit salutem ? Quia salus corporis parvi pretii est ; gratia autem et pax causa sunt salutis eterne. Gratia enim facit dignum vita eterna, et pax in hac dignitate conservat. Unde Lc. 10.a. Neminem in via saluta veritis, salutem vie nulli optaveritis.
marg.| {c} A Deo] etc. id est patre, et filio.
marg.| {d} Gratias ago] Hic gratias agit, ostendens se multum gaudere de profectu eorum. Sed nota Glossa super hoc Hic invocat : Quid est invocare, nisi in se vocare, etc.   [Gratias ago] Glossa Corde et lingua et opere.
marg.| {e} Meo] Glossa Omnium quidem Deus est potestate qua creat, sed illorum proprie dicitur Deus, qui eum diligunt, etc.
marg.| {f} In gratia] propter gratiam.
marg.| {g} In Christo] per Christum.
marg.| {h} Quia in omnibus] Ecce gratia eis data.
marg.| {i} Divites] Rm. 15.c.
marg.| {k} In illo] per illum.   [In omnibus] necessariis ad vitam quorum quedam subnectit dicens.
marg.| {l} In omni verbo] in omni genere linguarum, quod fuit eis datum quando baptizati fuerunt ab Apostolo sicut ipsis Apostolus Act. 2.a. Vel, idest, in omni genere predicandi, quasi dicat Vos scitis que debetis predicare magnis, et que parvulis.
marg.| {m} Scientia] Scripturarum intelligentia.
marg.| {n} Sicut testimonium] etc. idest habetis Scripturarum intelligentiam, sicut confirmavi.
marg.| {o} Vobis] per auctoritates Prophetarum. Vel   [Sicut] idest, quia, quasi dicat Ideo divites facti estis quia firmiter tenetis testimonium Christi quo testificati estis Christum.
marg.| {p} Ita ut nihil desit] necessarium ad salutem.
marg.| {q} Vobis] dico.
marg.| {r} Expectantibus] cum desiderio.
marg.| {s} Revelationem] apertam cognitionem, id est ut videatis eum facie ad faciem. Vel, idest expectantibus diem iudicii in quo revelabit se Christus bonis et malis.
marg.| {t} Qui et confirmabit vos] ut non fraudemini ab expectatione vestra.   [Usque in finem] Vite   [sine crimine] mortali peccato digno accusatione. 1Tim. 3.a. Oportet Episcopum irreprehensibilem esse   [in diem] iudicii.
marg.| $ moraliter.
marg.| {d} Gratias ago] Ecce quantum gaudebat Apost. de profectu discipulorum, et subditorum suorum, contra quosdam magistros discipulis suis invidentes. Iob. 28.a. Non intuitus est oculus vulturis, qui pullis suis invidet quando eos videt impinguari. Non sic Apostolus, sed sicut Rm. 1.a. Gratias ago Deo meo, etc. Item Nm. 11.f. Cumque prophetarent in castris duo viri, cucurrit puer et nuntiavit Moysi dicens, Heldab, et Medad, etc. Et respondit Moyses, Quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Deus spiritum suum.
marg.| {f} In gratia] etc. In hoc nos instruit de quo gaudere debeamus in amicis et familiaribus nostris quoniam de multiplicatione bonorum spiritualium non temporalium, quia dicit Ps. 55. Ab altitudine diei timebo, si video familiarem meum elevatum in prosperitate. Unde Leu. 10.a. legitur, quod quando Aaron promotus fuit et filii eius, numquam tantum dolorem habuit sicut tunc, quia filii eius combusti sunt in igne cupiditatis et ambitionis, propter hoc doluit, non de ipsa promotione Ionas 1.d. proiectus fuit in mare, quod est quando quis elevatur in prelatione seculi : tali esset compatiendum ab amicis suis, quia etiam illi extranei compassi sunt Ione. Ps. 68. Veni in altitudinem maris, etc. Mt. 18.a. Per molam asinariam circuitus temporalium intelligitur.
marg.| {i} Divites in illo] Hi non sunt avari. Lc. 12. postquam dixit de illo divite, Stulte hac nocte repetent animam tuam a te, subdit. Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deo dives. Rm. 15.c. Pleni estis dilectione, repleti omni scientia. Sed contra : Errabant in articulis fidei. Solutio : Secunda regula Ticonii est.
marg.| {l} In omni verbo, et scientia] Hec sunt maxima dona preter illa sine quibus non est salus, Prv. 3.b. In sinistra eius divitie, et gloria scilicet in presenti. 2Cor. 8.b. Propter vos egenus factus est, etc. Hec sunt talenta que Dominus partitur suis. Mt. 25.b. Sed conqueritur Ier. 15.c. Non feneravi, nec feneravit mihi quisquam Prv. 28.b. Qui coacervat divitias usuris, etc. Verbum enim predicationis, et doctrine quasi per fenus coacervatur : sicut aliquis pauper paucam habens {7. 73rb} pecuniam dat ad usuram ut sic multiplicet, similiter qui habet parvam scientiam predicet pauperibus, et Dominus quasi usuras multiplicabit ei. Iob. 27.d. Argentum innocens dividet.
marg.| {m} In omni scientia] Hoc addit, quia multi non sciunt bene predicare, tamen obscura Scripture intelligunt. Sir. 20.d. Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, que utilitas in utrisque ? Prv. 2.a. Si quesieris eam quasi pecuniam, etc.
marg.| {n} Sicut testimonium Christi] quia in predicatione et doctrina debemus uti authoritatibus non sensu nostro :
marg.| {r} Expectantibus] Hic est finis propter quem debemus multiplicare pretia, ut diem iudicii quasi premii diem expectemus. Iob. 14.b. Et sicut mercenarii dies eius.
marg.| Δ
prol.| {a} Confirmabit
marg.| {a} Paulus Apostolus etc.  ] Achaici. Achaia est pars Grecie. Per annum unum, et menses sex, Act. 18.d. et in Epheso per biennium, Act. 19.b. Et hoc contra discurrentes. Subversi a vera fide. Scindentes, ponentes plura capita. Ex Ministrorum meritis : In hac heresi adhuc sunt Cathari dicentes sacerdotem qui est in mortali non conficere, neque alia sacramenta posse celebrare : Maioris usus id est utilitatis, et virtutis terrena philosophia, Col. 2.a. Hoc dico ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonis, inf. eod. c. Sub nomine Christi, quia se Christianos confitebantur, tamen imbuebantur doctrinis quas putabant esse de doctrina Christi cum non essent. Inflati inf. 4.b. Fornicatorem, inf. 5.a. Et sumitur large, quia ille incestuosus erat eo quod tenebat novercam suam, ut dicit hic Glossa et ibi textus. Inter se patiebantur, cum esset notorius. Ex hoc autem patet quod peccat mortaliter quod est cum aliquo notorio si potest eum expellere. Aliquando arguens, 2Tim. 4.a. Argue, obsecra, increpa. Celebre id est valde notum. Gratias agit, inf. eod. Retrahit eos ab amore terrene sapientie, in 2. usque ad 5. capitulum. Sed videtur quod male, quia Eccl. 1.a. Omnis sapientia a Domino Deo est, ergo omnis sapientia est bonum, ergo eam amare est bonum, quia ex quo bonum est, bonum est eam velle sibi, sed idem est amare, et sibi velle, ergo bonum est amare sapientiam terrenam. Sed contra super illud Col. 2.a. In quo sunt omnes thesauri, etc. Glossa Loquitur de terrena sapientia, hec ideo despecta est a nostris, quia nihil ad salutem pertinet, imo mittit in errorem, et a Deo removet, ergo malum est amare eam. Solutio : Terrena sapientia quandoque dicitur scientia quam habemus de naturis rerum, et rationibus earum, hec bona est de tali loquitur Apostolus ad Col. 2. quia tamen homini scientis implicatur cor hominis, viri sancti vitant eas, non quia male sint. Ad illud quod mittat in errorem, hoc dicit non causaliter sed occasionaliter, quia quandoque accidit quod homo doctus in ipsis nimis innititur, et iterum quia placent hominibus, retrahunt a cogitationibus de Deo ; non sequitur ergo licet sic mittant in errorem quod sint male.
marg.| Item sapientia terrena quandoque dicitur elatio terrenorum, secundum hoc opponitur dono scientie, et mala est de qua Rm. 8.a. Sapientia carnis mors est, et hoc modo malum est amare sapientiam terrenam. Ad illud, Omnis sapientia a Deo est, intelligitur de sapientia que consistit in cognitione, non de illa que est in elatione.
marg.| Quod autem hic dicitur, Retrahit eos ab amore terrene sapientie, intelligitur de utraque, sed simpliciter ab omni amore terrene sapientie que consistit in elatione, secundum quod ab illa que consistit in cognitione ne illis nimis homo inhereat. De fornicatore 5.a. Increpat. 6.a. Instruit de Matrimonio 6. Euchar. 11. Paulus, etc. privilegio nominis antonomastice, sicut David, Propheta. Contra superbiam. Argumentum quod contra superbos non est procedendum humiliter. Unde Sir. 13.b. Noli esse humilis in sapientia tua, supple contra superbos, 1Tim. 2.d. Argue cum
marg.| Λ omni
marg.| Λ omni imperio. Non per iram. Argumentum, quod aliqua dignitas datur per iram. Unde Os. 13.c. Dabo tibi regem in furore meo. Per eam culpas eorum se scire innuit. Ex hoc videtur quod eum reddat eis odibilem. Solutio : Non tantum innuit hoc quod nuntiaverit Sosthenes ei mala eorum, sed quod bona intentione, scilicet ut corrigantur. Et vocat eum fratrem eorum, unde in hoc potius reddit eum eis amabilem. Act. 18.d. Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem Synagoge percutiebant eum ante tribunal. Hoc fuit Corinthi, sed loquitur de alio ibi, nisi forte post fuerit conversus. Ministeriorum, idest, sacramentorum Vocatis Sanctis, preelectis. Alia expositio ponitur ab Origene de hoc, quod dico [Sanctis] super Nm. 18.a. Portabis iniquitatem sanctuarii : Ibi Origenes Querendum quomodo aliqui sancti dicuntur, etc. Et postea solvit, dicens : Sancti enim iidem licet peccatores, quandoquidem se Deo voverint, et separaverint a vulgo vitam suam, ut Domino servirent. Huiusmodi homo secundum quod ceteris artibus se emancipavit, Domino sanctus dicitur. Sed forte in hoc quod Domino servit, non ita gerit omnia ut competit, sed in aliquibus delinquit. Preelectis a Domino. Io. 17.c. Pro eis sanctifico meipsum, ut sint ipsi sanctificati in veritate. Nil boni esse ab homine quasi principali auctore. Primitus mihi commisso, id est predicationi mee. Nomen Domini non aliud ; quia Act. 4.e. Non est nomen aliud sub celo in quo oporteat nos salvos fieri. De quibus Ps. 104. Ut dives fiat, divitiis terrenis, quas Dominus dimitti propter se monet. Gratis vult se coli, id est principaliter propter se, non propter aliquod emolumentum. Gratia sit vobis, non optat eis gratiam quia iam habebant, sed ut amplius habeant et ut perseverent. A Deo patre nostro, et Domino Iesu Christo. Quare pretermittitur Spiritus sanctus, habetur ad Rm. ubi dicit Glossa quod per dona sua intelligitur Spiritus sanctus. Personali proprietate distinctus, ergo personalis proprietas est aliquid contra Prepositum, qui dicebat quod paternitas et pater non differebant nisi in modo : sed Prepositus dicebat personali proprietate distinctus, id est persona distincta est et hoc se ipso tantum. A quo omnia Rm. 11.d. Eorum proprie Deus qui eum diligunt et volunt ei bonum voluntate efficienti. Qui eum tenent, per bona opera cum sponsa. Can. 3.b. Tenui eum, nec dimittam : sic tenent eum ne recedat, vel tenent eum ne sinat, quos minatur sinere. Is. 64.c. Non est qui consurgat, et teneat te. Ex. 32.c. Dimitte me ut deleam populum istum. Qui eum possident, id est quibus facit quod volunt. Qui illum colunt, fide, spe, caritate. Vel, id est honorant servitio, et se mancipant ei. Quibus subvenit in adversitate vel eripiendo a casu, vel custodiendo a casu. Qui ab illo alieni non sunt ut reprobi qui audituri sunt illud Mt. 7.d. Nescio vos. A Christo, non aliunde, id est non ab alio : Et ex hoc non sequitur, ergo non a Patre. Donis necessariis, ad salutem. Partes aliquas, quia non omnes divitie spirituales continentur sub illis duobus membris. De his divitiis Is. 33.a. Divitie salutis sapientia, et scientia. In omni verbo, Gilbertus Alto, humili, mediocri : Scripturarum intellectu. Gal. Multiplici, morali, scilicet et mystico, et historico. De Christo predicavi sicut testimonio Prophetarum confirmavi. Argumentum quod nihil debemus credere de Christo : nisi secundum attestationem Scripturarum. Unde Hieronymus Nil mihi crede quod dixero tibi nisi ostendero vel ex Novo, vel ex Veteri derivatum.
marg.| Nihil desit Gilbertus Nihil necessarium. Quia certi certitudine spei, et fidei. Visionem, et cognitionem Christi, que post mortem prestatur cuique fideli, ergo illis qui sunt in Purgatorio, ergo non sentiunt penam, quia non habent corpus. Si enim Christus corpus non habuisset, quia eius anima semper videbat Deum, nullam penam sustinuisset. Solutio : Prestatur post mortem, sed non statim. Unde Ps. Cum dederit dilectis suis somnium, ecce hereditas. Expectantibus cum desiderio revelationem, que erit in die iudicii. Contra. Amos 5.e. Ve desiderantibus diem Domini. Solutio. Quidam desiderant diem iudicii ex amore, ut sint cum Domino, et ex timore ne periclitentur in mari huius mundi.
marg.| Λ De istis
marg.| {7. 73va} Δ
marg.| {a} Confirmabit vos] etc. de hoc Rm. ult. d.
marg.| {b} Fidelis Deus] id est verax in promissis. Dixerat   [Confirmabit vos] hic ostendit quia hoc promisit, et fidelis est in promissis. Et hoc est.   [Fidelis] etc.
marg.| {c} In societatem filii eius] ut sitis participes hereditatis et glorie filii sui, non tantum Apostolorum et Angelorum. Ps. 144. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis. Rm. 3.d. Omnis homo mendax, Deus autem verax.   [In societatem] 1Io. 1.b. Societas nostra sit cum Deo patre, et cum filio eius Iesu Christo. Item in eodem capitulo Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur. Sed revera non erunt socii in gloria, qui noluerunt hic esse socii in miseria. 2Cor. 1.b. Sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis, id est si multum, multum ; si parum, parum. Secundum multitudinem dolorum meorum, etc.
marg.| Λ De istis intelligitur quod hic dicitur. Alii desiderant ex presumptione, de quibus loquitur Amos. Aversos, a Deo per peccatum quod est aversio ab incommutabili bono, etc. Facilius autem confirmabit. Contra. Non quantum ad ipsum Deum, quia ei est utrumque ; eque facile. Item non quantum ad ipsos, quia utrumque homini est impossibile. Solutio. Quantum ad Deum dicitur facilius confirmare habentem gratiam in bono, quam revocare a peccato, quia hic aliquid est repugnans Deo, id est peccatum, ibi nihil : Similiter intelligitur illud, Facilius est creare celum ; et terram quam facere de impio pium. Vel facilius dicit quoad ipsos, quia conversi facilius possunt se preparare ad bonum quam aversi.
marg.| {d} Obsecro] Hec est secunda pars huius capituli, in qua intendit Apostol. revocare eos ad unitatem, et ab opposito unitatis : Unitatem tangit, ibi   [Idipsum dicatis] Oppositum unitatis, ibi   [Non sunt] etc. Dividitur autem hec pars sicut predictum est. Utitur autem verbo obsecrandi, non impetrandi, quia generosus est animus hominis, etc. Iob. 26.d. Obstetricante manu eius eductus est coluber tortuosus, id est cum lenitate sicut obstetrix puerum de ventre matris educit.
marg.| {e} Per nomen] id est si vultis esse participes rei huius nominis. Apc. 2.e. Dabo eis calculum candidum, et in eo novum nomen scriptum. Calculus est quodlibet corpus glorificatum in quo apparebit quod salvati sint, quod nemo novit nisi qui accipit quia nullus scit quanta erit gloria corporum nisi qui glorificatus erit. Vel   [Obsecro per nomen] etc. per virtutem Domini. Ps. 36. Beatus vir cuius est nomen Domini spes eius.
marg.| {g} Ut dicatis omnes] Glossa ut omnes dicatis oris confessionem, et interius habeatis in corde : Et dico etiam in opere.
marg.| {f} Idipsum] Rm. 15.a. Deus patientie et solatii det vobis idipsum sapere etc. Phil. 2.a. Implete gaudium meum, ut non sint in vobis schismata.   [Idipsum] in eis, que pertinent ad fidem. Hoc dicit, quia iam erant divisi per hereses Eph. 4.g. Unus Dominus, una fides. 1Cor. 14.b. Non est dissensionis Deus, sed pacis. Ex. 26.a. Unius mensure fiant tentoria, id est universi fideles habeant unam fidem. Mt. 21.a. Et qui precedebant, et qui sequebantur, clamabant dicentes, Osanna. Ez. 40.b. Thalami tres ex una parte, et tres ex alia ; et hi erant equales, id est penitentes, proficientes et perfecti in Religione et extra, eandem fidem habeant.
marg.| {h} Schismata] id est discordie per inobedientiam.
marg.| {i} Sitis autem perfecti] Ostendit unde erant inter eos discordie et schismata, videlicet ex dissensione affectus, et discrepantia intellectus. Et hoc est.
marg.| {k} In eodem sensu] id est voluntate.
marg.| {l} Et in eadem scientia] id est intelligentia. Multitudinis credentium erat cor unum et anima una, idest intelligentia Act. 4.f. Ad quod significandum dictum est, erant omnes discipuli pariter in eodem loco. Et ideo dicit Apost. Eph. 4.a. Soliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Col. 3.c. Super omnia caritatem habentes, que est vinculum perfectionis.
marg.| {m} Significatum est] Posset quis respondere. Non sumus discordes, dicit, Quia   [significatum etc.  Chloes] proprium nomen {7. 73vb} loci, a quo forte missus fuit Sosthenes ad nuntiandum Apost. eorum discordiam. Vel est proprium nomen mulieris, que sustentabat in domo propria fideles.
marg.| {n} Hoc autem dico] quasi dicat non tantum scio quod contentio sit inter vos, sed etiam verba contentionis, sicut ea dicitis. Et hoc est.
marg.| Δ
marg.| {a} Quod
marg.| {d} Obsecro] etc. Ad horum simile, id est ut alii imitentur eos in bonitate. Quod dicunt predicti boni, de quibus facta est mentio. In eadem intelligentia Phil. 3.b. Pax que exuperat omnem sensum, custodiat etc. De disciplina Dominica, id est de fide. Hic contra Baptistas pseudo qui inducebant eos ad credendum, quod melior baptismus per meliorem confertur ; hoc dicere est quasi idololatrare. Ex hoc videtur quod qui dicit falsum in religione fidei sit idololatra. Solutio. Hoc ideo dicit quia ipsi creature attribuebant quod Deo erat attribuendum, et qui cultum Deo exhibendum, creature attribueret, idololatra esset. Per hanc similitudinem dicit hic Glossa non sequitur ergo ex Glossa, quod dicere falsum in religione sit idololatrare. Non enim dicit simpliciter hoc esse idololatriam, sed quasi idololatriam. Sub horum species falsos Apost. Unde inf. 4.a. Hec autem fratres transfiguravi in me, et Apollo propter vos. Supra laudavit, ibi : Gratias ago etc. Ostium habent : Sed queritur quare faciat hic Glossa mentionem de ostio. Cuius ratio est quia hic tractatur de baptismo, qui est sacramentum intrantium. Quod est Christus. Io. 10.b. Per quem cognoscitur pater, et cognoscendo eum intratur. Nemo novit Filium. Mt. 11.d. Ipse per se novit patrem. Contra : Quicquid habet, habet a patre, ergo notitiam patris habet a patre, ergo non novit eum per se. Item idem est ei noscere et esse, sed ipse est per patrem et non per se, ergo ipse novit patrem per patrem, et non per se. Solutio : duplex est, quia ly (per) potest notare causam quasi efficientem, sic falsa est, vel quasi formalem, sic vera est : ipse enim est quasi causa formalis sue notitie. Similis autem distinctio est, ibi : Ego cognosco istum per Petrum, vel per meam notitiam. Intrat in ovile, in Ecclesiam triumphantem, vel in corda hominum. Christus se predicat. Ex hoc videtur quod secundo modo debeat intelligi hoc. Christus intrat in ovile per se, id est in corda hominum : sed si quia Christus se predicat, per se intrat ; ergo cum nos eum predicemus, debet dici quod ipse per nos eadem ratione. Solutio : Solus Christus se predicat, id est cordibus hominum manifestat. Unde Mt. 23.a. Unus est magister vester seipsum predicando manifestans ei qui predicatur. Unde alio modo se predicat, et nos eum alio modo. Christus pastor. Io. 10.c. Petrus pastor. Unde Dominus ei, Tu es pastor ovium. Mt. 16. Io. 21.d. Pasce oves meas. Ostium nemo vestrum se dicit. Hoc enim proprie sibi retinuit, ergo nullus, etc. Ad idem super illud Io. 10.b. Ego sum ostium. Glossa Nomen ostii nulli voluit communicare. Sed contra. Diligit Dominus portas Sion. Glossa Apostolos, et Apostolicos viros. Item Apc. 21.d. Porte erant duodecim Apostoli. Item Lv. 4.a. Adducet illum, id est vitulum ad ostium, tabernaculi. <Glossa> interlinearis Ostium, idest, crucem. Ibidem marginal. 1. doctrinam et traditionem Apostolorum secundum quam factum est sacrificium, hoc est introitus ad celum. Item Ct. ultimo capitulo : Si murus est, etc. Si ostium est, etc. Glossa Per murum fortes et perfecti, per ostium humilis aliquis. Ex his omnibus auctoritatibus, patet quod Christus nomen ostii aliis communicat. Solvunt quidam dicentes quod nomen ostii duobus modis sumitur, quia dicitur ostium apertura, et dicitur ostium compactum ex asseribus. Deus ergo nomen ostii retinuit sibi prout est apertura ; et ostium compactum dicitur ostium quod clauditur, et aperitur mediantibus asseribus, id est Apostolicis viris, et Apostolis : Et sicut nullus ingreditur per asseres sed per aperturam, ita proprie nullus ingreditur nisi per Deum. Aliter solvitur, sed non est alia solutio ; dicitur enim quod Apostoli, et Prelati dicuntur porte propter claves, et doctrinam, Christus ostium quia nobis meruit aditum vite eterne. Hoc ultimo modo nulli communicavit nomen ostii. Oves indisciplinate, Corinthii. Gloriam Dei, que Dei est, scilicet iustificare impium. Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo. Putarent gratiam dari ab homine non modo quasi ministro. Ex hoc videtur relinqui quod homo dat gratiam quasi minister, ergo eadem ratione homo iustificat ministerio. Contra. Is. 43.d. Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me. Non duplicat pronomen ego nisi ad faciendam discretionem, quasi dicat ego solus deleo iniquitates : non ergo hoc ministerio, quia quod facit quis ministerio, hoc facere videtur. Solutio. Hoc intelligitur sicut quod super illud. Gal. 3.a. Qui dedit vobis spiritum, et operatur virtutes Glossa Ministerio, non auctoritate, id est ministerio Apostolorum dedi vobis sacramentum in quo datur Spiritus sanctus et virtutes.
marg.| Similiter hoc, Gratiam dari ab homine non modo quasi
marg.| Λ ministro,
marg.| {7. 74ra} Δ
marg.| {a} Quod unusquisque] etc. Hoc videtur falsum, quia nullus erat inter eos baptizatus a Christo, quia Christus nullum baptizavit. Io. 4.a. Quamquam Iesus non baptizaret, sed discipuli eius. Si dicis illud Io. 1.e. Hic est qui baptizat, etc. Sic omnes baptizavit. Ad hoc etiam solvit Glossa dicens, quod nomina illorum Pseudo, qui eos baptizabant, transformat in se Apost. ne si nomina eorum poneret, videretur eis invidere. Vel ut ostendat quod si in nomine maiorum non est gloriandum, multo minus in nominibus illorum qui mali, quasi dicat si dicerem vobis, quod baptizati estis in nomine Pauli, et Apollo, non deberetis propter hoc credere, quod melior esset baptismus.
marg.| {c} Numquid divisus] Tribus argumentis improbat pluralitatem capitum. Primo ab unitate capitis, quia Christus unus est, qui dat, et qui influit gratias Ecclesie. Et hoc est.   [Numquid divisus] quasi dicat non : sed si melior melius sacramentum daret, et divisa essent capita, et ita Christus divisus.
marg.| {d} Numquid Paulus] Probat idem ab unitate rei sacramenti baptismi, que est passio Christi. Rm. 6.a. In morte ipsius baptizati sumus.
marg.| {e} Aut in nomine Pauli] Idem probat ab unitate forme baptismi, quasi dicat non illi etiam, qui se iactabant de Baptistis, dicunt se esse baptizatos in nomine Christi, non Pauli ; ergo forma baptismi est una, ergo est caput Ecclesie unum, et ipsa Ecclesia una.
Numérotation du verset 1Cor. 1, moraliter 
marg.| {b} Ego quidem sum Pauli] Hoc posset dici contra quosdam Religiosos, qui superbiunt, quia diversas regulas tenent a diversis Sanctis traditas : eadem enim est regula omnium quoad substantiam.
marg.| {c} Divisus est Christus] Similiter et ipsi peccant, qui unitatem, et pacem dividunt. Eph. 2.c. Ipse est pax nostra ; ergo qui dividit pacem, dividit Christum. Augustinus 1.
marg.| {l} . de quinque heres. Meretrix non permisit dividi filium suum, et tu dividis Deum tuum : Illa etsi meretrix, tamen pia quia mater : tu autem quia meretrix, et iniqua. Tangit quod dicitur 3Rg. 3. In eod. Leges humane, supple sunt, ut in omnibus voluntati testatoris pareatur, si quis contra voluntatem testatoris facere voluerit, caret hereditate : Sed silent leges inter arma, quasi dicat non prorsus ad hoc laboratur ad hoc pugnatur ut legibus serviatur. Quid habet testamentum, audi. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis, hec est hereditas, quasi dicat qui facit contra hoc testamentum dividendo illud carebit illo. Io. 4.a. Omnis spiritus qui solvit Iesum, ex Deo non est, et hic est Antichristus.
marg.| Δ
prol.| {a} Gratias
marg.| Λ ministro : gratiam, id est sacramentum baptismi in quo datur gratia. Sed auctore cooperante Deo ad infusionem gratie. Putabant Christum in baptismo magis operari per meliorem Baptistam. Sed videtur quod bene, quia aliquis bonus potest alii mereri primam gratiam et augmentum gratie, per meliorem ergo dat Deus maiorem gratiam ; ergo et in baptismo similiter per meliorem Baptistam. Solutio : Revera primam gratiam et augmentum virtutum potest aliquis alii mereri, et quod fictio recedat ab eo quem baptizat, si ficte accedat : sed non potest facere quod baptismus datus ab alio minus bono, minorem effectum habeat ; si ergo adultus quereret meliorem Baptistam ut pro eo oraret, bene faceret ; si vero putaret quod baptismus datus ab eo maiorem effectum haberet, peccaret et hereticus esset. Qui operatur idem in omnibus. 1Cor. 12.b. Cum unum sit fundamentum Ecclesie. Contra. Ps. 86. Fundamenta eius in montibus sanctis. Glossa Apost. Item Eph. 2.d. Superedificati sunt super fundamentum Apostolorum, et Prophetarum, Glossa Si sacramenta cogites. Christus est Sanctus sanctorum ; si gregem subditum cogites, est Pastor pastorum ; si fabricam, Christus est fundamentum fundamentorum, ergo plura sunt fundamenta. Item in quadam sequentia dicit magister Hugo. Hi sunt templi fundamenta, sunt porte, sunt atria. Solutio : Fundamentum dicitur active et passive v.g. Fovea in qua dicitur fieri murus, dicitur fundamentum, et ipsi lapides. Active ergo dicuntur Apost. fundamentum quia fundant homines super Christum, qui solus dicitur fundamentum passive quia in eo solo quasi in fovea fundantur omnes lapides vivi Ecclesie. Vel melius, sicut Christus lux, et Apostoli lux ; sed Christus lux illuminans tantum et Apostoli lux illuminans, et illuminata : item Christus dicitur fundamentum fundans tantum, et Apostoli fundamenta fundata, et fundantia non supra se, sed supra Christum. Unde Mt. 16.c. Tu es etc. Nemo mutare, inf. 3.a. Petra Christus inf. 10.c. Super hanc petram. Mt. 16.c. Id est super me : quomodo ergo per hoc commendatur fides Petri ? Solutio In {7. 74rb} homil. dicitur, Super hanc petram, id est super firmitatem fidei Petri. In hoc etiam est laus Petri, quia dictus est Petrus a petra, que est fundamentum Ecclesie. Ne spes esset in homine. Unde Ps. 138. Dies formabuntur, id est Apostoli et nemo in eis. Qui spem suam ponit in homine. Ier. 17.a. Spem salutis eterne et venie : sed spem auxilii possumus ponere in homine, ut in B. Virg. et Sanctis unde Ps. 120. Levavi oculos meos in montes unde veniet, etc. Et ne essent tot baptismi quot servi. Sed nonne sunt tot baptismi numero quot servi, idest, quot Baptiste ? imo plures sunt baptismi. Preterea Ioannes quando baptizabat, nonne cooperabatur Deo ? et tamen baptismus iste dicebatur baptismus Ioannis ; ergo eadem ratione baptismus quo baptizat aliquis quicumque sit ille, debet dici baptismus illius, et sic iterum tot sunt baptismi numero quot servi, vel plures. Solutio : Revera tot sunt baptismi numero, vel plures quot servi, sed non tot specie : sed Petrus haberet potestatem baptizandi interius, alius esset baptismus in specie, baptismus datus a Petro et a Paulo : vel si in virtute nominis Petri daretur baptismus interius. Ad illud de baptismo Ioannis dicendum quod non est simile, quia ibi nihil fiebat virtute baptismi quod non faceret Ioannes : sed in baptismo qui datur a Petro fit aliquid quod non sit a Petro, idest mundatio interior, et propter hoc non dicitur baptismus Petri. Baptismus Ioannis Mt. 21.c. Nemo dicit, baptismus meus, cum dicat tamen Evangelium meum. Sed contra. Sicut donum Dei est baptizare et datur hominibus ministerium baptizandi ; ita predicatio donum est Dei, et datur ministerium ipsius quare ergo non dicitur, baptismus unius melior est baptismo alterius, sicut predicatio unius melior est predicatione alterius. Et dicendum quod ille qui predicat, non ita ministerio predicat quin et auctoritate et cooperatione, licet Deus sit primitus auctor verbi : sed munditie interiori que fit in baptismo, non cooperatur Baptista, sed exteriori tantum ; et cum mundatio interior sit in baptismo principalior, non potest dici baptizare ministerio quoad illam, nisi quia facit quidam quo facto fit illa : sed si baptizare tantum esset exterius abluere, diceretur auctor baptismi, et baptismus meus : in predicatione vero nihil fit quod non faciat qui predicat. In predicatione dico virtute predicationis, et ideo dicitur, predicatio mea, et melior. Ex hoc in parte patet quare non dicitur, lectio Evangelii Matthei vel Marci, sed secundum Mattheum, vel Marcum, licet dicatur, lectio Isaie Prophete, lectio epistole Pauli : quia Evangeliste non sunt nisi quasi recitatores Evangelii ; Prophete autem prophetiarum non tantum fuerunt recitatores, sed procuratores, similiter et Apostoli. Evangelium meum. Rm. 15.d. Prudentia mea. Eph. 3.a. Gloria mea. 1Th. 2.d. Ad hoc autem quod dicit Augustinus Christum baptizandi potestatem servis dare potuisse, opponit Magister sic : Illa potentia baptizandi quam potuit servis dare, aut est increata aut creata. Si increata nihil est aliud quam divina essentia : sed constat quod non potuit dare homini quod esset Deus : ergo nec illam potentiam. Si creata, aut est potentia immergendi, vel remittendi peccata, sive influendi gratia, sive iustificandi. Si est potentia immergendi contra istam potentiam sibi non retinuit et de ista non dicit Augustinus quod eam sibi retinuit ne spes poneretur in homine.
marg.| Si de potentia iustificandi ; ergo illam potuit dare homini : sed dedit Christus homini quidquid dare ei potuit ; ergo Christus in quantum homo habuit potentiam iustificandi, et remittendi peccata, et infundendi gratiam. Sed si hoc dedit ei, ergo potuit ei dare quod crearet in quantum homo, quia hoc minus est quam iustificare impium, ut dicit Augustinus sup. Io. 14. Sed creare est Dei in quantum est Deus ; ergo potuit ei dare quod esset Deus in quantum est homo, quod falsum est. Item Io. 5.f. Opera que ego facio testimonium perhibent de me. Glossa quod sim Deus ; ista opera erant iustificare et dimittere peccata ; sed si essent hominis in quantum homo vel possent esse iam per hoc non probaret se esse Deum. Restat ergo quod dare non potuit homini in quantum homini, potestatem illam baptizandi interius. Sed videtur quod imo, quia Act. 15.c. Fide purificans corda eorum : Gratia ergo habet hanc potestatem, ergo multo magis potuit eam dare homini. Ad hoc solvit Magister, quod potuit dare baptizatis potestatem baptizandi interius, ita tamen quod ipse esset principalis auctor. Non potuit eis dare Christus ut essent in quantum homines quod ipse est id est Deus. Potuit eis dare auctoritatem id est ut facerent quod facit Deus eorum ministerio, et dedisse Prophetis scientiam futurorum quam habet : ly (quam habet) facit simplicem relationem id est ut scirent futura que ipse scit sua essentia, eodem modo sicut ipse dimittit peccata sua essentia : sed quod facerent illud, Deo tamen principaliter operante : Summa ergo huius solutionis est, quod Deus potuit dare hominibus potentiam dimittendi peccata. Aliam solutionem
marg.| Λ ponit
marg.| {7. 74va} Δ
marg.| {a} Gratias ago] Revocavit eos a multitudine capitum, hic ostendit se gaudere de hoc quod paucos de eis baptizavit, et illi quos baptizavit, non posuerunt sibi diversa capita.
marg.| {b} Nisi Crispum, et Caium] Act. 18.c. Crispus archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua ; et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur. Hic patet, quod Paulus honorabat magnos baptizans magnos. Crispus enim magnus fuit quia archisynagogus, et Caius, ut patet 3Io.
marg.| {c} Ne quis dicat] propter hoc gaudet, quod paucos baptizavit.
marg.| {d} In nomine meo] id est auctoritate mea. Non videtur autem de hoc agere gratias, nisi quia si baptizasset eos, constituissent forte sibi Paulum caput, et sic fuisset eis occasio peccandi ; sed eadem ratione si scio parvulum esse reprobum non debeo baptizare, quia scio quod melius erat ei si non baptizatur. Similiter debeo gaudere quod non iniunxi penitentiam eis qui abierunt, et quod non predicavi eis. Sed contra : Baptizando talem, vel predicando talibus possem mereri ergo debeo gaudere in hoc. Ad hoc solvendum est sicut ad illud Phil. 1.c. Sive per occasionem annuntietur Christus, in hoc gaudeo, non de ipsa occasione, sed de consequenti ad eam, quia videlicet annuntiabatur Christus. Similiter non gaudebat Apost. quia nullum baptizaverat, sed quia nullus scandalizatus fuerat de baptismo suo quod bene sequitur ad hoc quod nullum talem baptizavit, ergo gaudebat Apostolus, quia operatio sua nulli fuerat occasio scandali. Et ex hoc sequitur, quod contristari debet ille cuius operatio est alii occasio scandali, quia Ex. 21.d. Si quis aperuerit cisternam, et non cooperuerit eam, et ceciderit bos vel asinus. Glossa id est scandalizata fuerit mens munda, vel immunda, quod mortuum erit, ipsius erit, idest, peccatum occasione sui mali operis factum imputabitur. In eod. Si rixati fuerint viri et percusserit aliter proximum suum, si ille mortuus non fuerit, per peccatum, sed iacuerit in lecto et si resurrexerit et ambulaverit foris super baculum, idest, si fuerit factus tepidus propter malum exemplum illius, innocens erit qui percusserit, quia non est mortuus per peccatum, sed tenebitur ad operas et impensas in medicos.
marg.| {e} Ceterum nescio] id est non recolo.
marg.| {f} Alium] de contentiosis.
marg.| {g} Non enim misit] Posset quis dicere, male fecisti quia non multos baptizasti. Non, respondet, quia.   [Non misit] etc. Ex hoc patet, quod si aliquis habilis est ad duo officia, non debet maius dimittere propter minus. Unde Glossa Non misit me baptizare, etc. Ideo dicunt Apostoli Act. 6.a. Non est equum nos relinquere verbum Dei, et ministrare mensis.
marg.| Δ
prol.| {a} Sed
marg.| Λ ponit Magister, scilicet quantum potuit dare, quod sicut in invocatione nominis Christi baptismus fiebat ; ita in invocatione Petri et Pauli fieret. Quod ergo obiicitur ; ergo eadem ratione potuit dare homini, quod esset creator secundum potentiam, non sequitur ; quia hoc nomen creator importat primam auctoritatem : que solius Dei est in quantum Deus. Sed iterum aliter solvi potest, et forte melius, videlicet quod non potuit dare creature, quod iustificaret animam. Unde dicit Augustinus Tanta est excellentia rationalis creature, ut non posset beatificari nisi a solo Deo, dico ut efficiente, quia si hoc posset, istam creaturam posset diligere plus quam se. Bona est ergo probatio Domini : Opera que ego facio, etc. Ad illud gratia sive fides iustificat, verum est per modum formandi, non per modum efficiendi. Ad illud Augustini Potestatem sibi retinuit quam si vellet, poterat servis dare, id est potuit dare homini, quod in invocatione nominis eius fieret baptismus, non ab homine, sed a Deo. Similiter exponitur illud Io. 1.e. Super quem videritis spiritum descendentem, hic est qui baptizat, et in eius nomine fit baptismus. Vel potuit dare homini, ut melior baptismus fieret per meliorem, sed noluit ne spes poneretur in Baptistis tamquam operantibus interiorem mundationem. Remissio peccatorum sicut fuit in nomine Christi. In primitiva enim Ecclesia sic fiebat baptismus, Baptizo te in nomine Christi : Et hoc, quia in hoc nomine (Christus) intelligitur Trinitas ; idem enim est quod unctus, in quo intelligitur ille qui ungit, et ille qui ungitur, et ipsa unctio. Sed obiiciet quis, Cum ergo adhuc idem sit intellectus illius nominis, adhuc potest fieri in nomine Christi sicut tunc. Ad illud dicendum quod in principio talem voluit Spiritus S. esse formam baptismi ut exaltaretur nomen Christi, quod humiliatum fuerat in passione ; postea autem revocavit illam formam, licet {7. 74vb} non inveniatur scriptum. Numquid Paulus pro vobis crucifixus ? Contra. Col. 1.d. Gaudeo in passionibus meis pro vobis et adimpleo ea, que desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est Ecclesia. 2Cor. 12.e. Superimpendar ego ipse pro animabus vestris. Philip. 2.c. Sed etsi immolor, etc. Solutio : Passio Pauli illis et nobis utilis fuit, sed non redemit quemquam, sed passio Christi omnium redemptio fuit. Repellit eos ab amore hominis qui est fruitio, quia dicitur Rm. 12.d. Cum hominibus pacem habentes. Unde 1Io. 2.b. Qui pro nobis crucifixus. 2. Col. 5.c. Dimittuntur peccata per nomen eius, id est per invocationem nominis eius, Hoc verum bene credebant, quod Christus erat passus pro eis, et non Paulus, et in nomine Christi tantum fiebat baptismus. Quod vero sciebant Christum, etc. per hoc potest intelligi quod dicit inf. 3.c. super illud, Lignum, fenum, etc. Glossa Cum perfidi in eternum pereant, prodest ei in parte fidem tenuisse. Dei veritatem. Ro. 1.b. Verum baptismum, sub vera forma traditum, Ne quis dicat, etc. Quid est hoc quod dicit. Quia hoc nullus eorum diceret : quod patet per Glossa super litteram, Divini muneris erat, quod sciebant se in nomine Christi, non Pauli baptizatos, sed ibi appellatur nomen invocatio nominis : hic autem dicitur nomen auctoritatis. Ut sit sensus, idest, ne credens auctoritate mei meliorem sibi collatum esse baptismum, dicat se propter hoc in nomine meo baptizatum. Simile Io. 5.g. Ego veni in nomine Patris, et non accepistis me si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. De quo magis gloriaremini, quam de aliquo Pseudo. Argumentum, quod bonum dimitti debet pro scandalo vitando. Florente. Nm. 17.c. Ita per aliquod signum, etc. idest ut si baptizatis ab excellentibus, daretur donum linguarum, vel si descenderet super eos Spiritus Sanctus visibiliter : Ipsorum baptismus diceretur, idest videretur propter signum illud, potestas excellentie eis esse collata. Sicut baptismus Ioannis id est quod nihil fieret in baptismo collato ab eis quod non facerent ; sicut in baptismo Ioannis, nihil fiebat quod non fieret ab eo. Per hominum nomina id est per auctoritates hominum. Christi esse agnoscitur potestas baptizandi. Per speciem columbe. Io. 1.e. Nesciebat in cuius nomine id est in cuius nominis invocatione, nisi potestatem baptizandi sibi interius retineret : sed illud quod Spiritus Sanctus in eum descendit signo visibili bene scivit. Sciebat, per fidem ; et revelationem, Sponsum esse. Unde Io. 3.d. dicit, Qui habet sponsam, sponsus est. Daturus potestatem id est excellentie vel invocationis vel cooperationis. An proprium baptismum id est solus. Descendentem, descensus iste solum in columba fuit, non in Spiritu, quia nulla gratia tunc data fuit ei. Hic est qui baptizat, idest qui interius mundat. Vel, idest in cuius nomine fit baptismus. Baptizare, quod a minoribus fieri potest ne retardaretur a predicatione. Argumentum, quod maiores non debent facere officia iuniorum quando est iunior qui facere potest. Sed secundum hoc videtur Apost. peccasse, qui dicit Rm. 15.f. Nunc ergo proficiscar in Ierusalem ministrare sanctis : Constat, quod maius est baptizare, quam temporalia ministrare, si ergo non est missus baptizare ne retardaretur a predicatione ; multo minus debuit ire in Ierusalem, ministrare Sanctis. Solutio : Cursus predicationis eius non fuit impeditus per illam ministrationem, sed magis confirmatus. Unde sine hoc, iret in Ierusalem ne videretur discordare predicatio eius inter Gentes in predicatione sua inter conversos de Iudeis. Que dicitur sapientia etsi non sit, imo est revera scientia ; sed dicendum quod non proprie. Sapientia enim proprie dicitur de eternis, scientia vero de creaturis. Mors Christi, idest, fides passionis eius evacuatur. Et impossibile secundum naturam iudicatur, ut Deus immortalis moreretur. Sed nonne adhuc iudicant multi hoc impossibile : ut illi qui dicunt quod est possibile secundum causas superiores tantum, non est possibile simpliciter, illi bene concederent quod Deum immortalem mori est impossibile, non tamen evacuant mortem Christi. Solutio : Ly (secundum naturam) determinat, ly (iudicatur) id est iudicabant per rationes nature, quod Deum mori erat impossibile, quod erat evacuari passionem Christi : illi qui iudicant hoc impossibile secundum naturam, non evacuant passionem, sed bene concedunt, quod passus est. Bona natura, id est bona institutione nature : Isti dicebant quod ita erant aliqui instituti in naturalibus quod per eam poterant benefacere, et mereri vitam eternam et ita beatificari, hoc quidem est contra fidem et hoc est evacuare passionem Christi. Preter eam, crucem. Credatur esse iustitia, id est iustificatio. Et est argumentum, quod non potuit salvari genus humanum nisi per mortem Christi. Contra. Ro. 5. in Glossa dicit Augustinus contrarium responsio. Aliter potuit salvari, sed non aliter redimi. Desursum descendit. Iacob. 3.d. Secundum scripturas ut sapiamus, non cogimur coactione inducti necessaria, neque in parvulis medico indigere : Hoc dicit Pelagius, et adhuc dicunt Cathari, quia dicunt parvulos non habere originale neque peccatum aliquod. In maioribus, id est in adultis. Sibi sufficere.
marg.| Λ Hoc
marg.| {7. 75ra} Δ
marg.| {a} Sed Evangelizare] etc. id est non in sapientia Philosophorum, que facit verbosos. Et hoc.
marg.| {b} Ut non] etc. quia si predicationem limitares secundum sapientiam Philosophorum quibus videbatur impossibile quod Deus moreretur, evacuaretur idest non esset crux Christi id est passio. Vel   [Evacuetur crux Christi] id est meritum passionis, quia pro nihilo passus esset, si limitaretur predicatio secundum opinionem Philosophorum dicentium bonis naturalibus mereri vitam eternam. Vel   [Non in sapientia verbi] id est non in ornatu. Et dicitur sapientia verbi, lepos verbi.   [Ut non evacuetur crux] id est sapor crucis et passionis : pulchritudo sermonis saporem rei aufert, que est sub sermone. 2Cor. 1.c. Non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus. Prima autem expositio videtur scrupulosa, quia dicitur Ex. 12.e. quod filii Israel ab Egyptiis petierunt vasa aurea, et argentea. Ibi Glossa Hec doctrinas significant, que ex consuetudine Gentium non inutili studio dicuntur. Ibi etiam dicit Gregorius quod he sunt scientie Philosophorum quas debemus deferre nobiscum. Item 2Rg. 8.b. Tulit David arma aurea et argentea, que habuit rex Soba qui interpretatur vana vetustas, per quem significantur gentiles Philosophi, quorum eloquia debemus nobiscum deferre. Unde ibid. in Reg. sequitur, quod Salomon ex illo ere fecit vasa in templo Domini. Videtur ergo, quod in sapientia verbi id est Philosophorum liceat predicare. Solutio huius 2Cor. 10.b. In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi : possumus predicare in sapientia verbis ut ancillante, non dominante, ut Philosophiam regulemus secundum regulam fidei, et non e converso. Hoc enim significatum est Dt. 12.c. per mulierem, que iubetur tonderi, et eius ungues abscindi, et vestes mutari et sic in domum recipi. Dicunt sancti quod hec mulier est naturalis Philosophia, et scientie Gentium. Capillorum et unguium abscissio, est superfluorum amotio : vestis mutatio est, ut non ea intentione inducantur qua dixerunt Philosophi, sed coaptando fidei. Intelligitur ergo non in sapientia verbi dominante et limitante, nec cum superfluorum ipsius appositione. De hoc etiam dicit hic Glossa Quocirca non presumit Apost. in sapientia verbi predicare, sed Scripturarum auctoritate contentus, simplicitati potius studet, quam tumori. De alia expositione :   [Non in sapientia verbi] id est lepore et ornatu verborum, dicit Glossa quia predicatio Christiana non indiget pompa, et cultu sermonis, ne videatur esse ex versutia et calliditate humane sapientie, non ex veritate. Ibi enim compositio verborum queritur, ubi teste virtute ipsa se non commendat veritas, sicut in sapientia mundana. Qui ergo fidem Christi verbis exornare vult, obscurat illam splendore verborum, ut non ipsa, sed ipse laudetur. Eccl. 4.d. Non abscondes sapientiam in decore suo, satis est in se pulchra. Sed sicut iste, qui non est pulcher in se querit aliunde pulchritudinem, scilic. in ornatu ; sic sapientes mundi exteriorem querunt ornatum in verbis, unde quia tantus est ornatus verborum in eis, signum est quod subest multum de vanitate, et valde parum de veritate vel virtute. Prv. 14.c. Ubi plurima verba, ibi frequenter egestas. Is. 30.e. Contaminabis laminas sculptilium, argenti scilicet   [i. nitorem eloquentie] et vestimentum conflatilis auri   [i. sapientiam] Is. 13.d. Ecce suscitabo super vos Medos, id est predicatores, etc.
marg.| Λ Hoc dixit Horatius dicens, Det vitam, det opes : equum mihi animum ipse parabo. Predicatio Christi ne videatur esse ex versutia : ergo non debemus ornare predicationes nostras. Quid est ergo de beato Gregorio qui semper quasi per rhythmos loquitur ? Dicendum quod ipse non exquirebat cultum in sermone, sed talis erat modus eius loquendi, et donum Dei fuit in eo. Et bene dicit, Non indiget cultu sermonis : quia Sap. 6.b. Clara est, et que numquam marcescet Sapientia. Qui ergo ornat eam, reddit eam suspectam ; sicut qui vult rem vendere, et tamen occultat ipsam. Eccl. 4.d. Non abscondas sapientiam in decore suo. Sapientia mundana, de qua dici potest, Pars minima est ipsa puella sui. Ideo ex sapientia mundana ipsi damnandi sunt, qui ei nimis adherent, secundum eam sacram Scripturam, et que fidei sunt, regulantes.
marg.| {c} Verbum enim crucis] Hic incipit tertia pars huius capituli in qua percutit elatos de sapientia seculari : et hoc facit per quinque rationes. Prima ratio sumitur a materia verbi, scilicet cruce, que pereuntibus stultitia est. Secunda a falsitate, vel a defectu sapientie mundi, ibi   [Perdam sapientiam] etc. Unde ibi Glossa Non enim vera sapientia, et prudentia perditur a Domino, sed falsi nominis {7. 75rb} scientia. Tertia sumitur ab impotentia sapientie mundi, quia non potest attingere usque ad sapientiam Evangelii, ibi   [Ubi sapiens] etc. quasi dicat si potest, investiget. Quarta a causa finali : ibi   [Placuit] Quinta sumitur a contrariis, ibi   [Quod stultum] etc. Ex quo inferri potest et debet, sed sapientia mundi sapientius est hominibus, ergo ipsa stultum est Dei ; ergo Evangelium quod est sapientia Dei, non debuit tradi per illam. Dicit ergo :   [Verbum crucis] Bene dico, ne evacuetur crux Christi. Evacuaretur enim quia sapientia verbi contraria est cruci Christi.
marg.| {d} Pereuntibus] Glossa sapientibus huius mundi, quorum sapientia perit et falsa ostenditur, etc. 2Cor. 4.a. Si opertum est Evangelium meum in his qui pereunt, opertum est, etc.
marg.| {e} Stultitia est] inf. 2.d. Animalis homo non percipit ea que Spiritus Dei sunt, etc.
marg.| {f} Virtus Dei] Glossa sic exponit. Credentes in cruce virtutem Dei intelligunt, dum sciunt, quod occisus Diabolum vicit, et hominem liberavit, etc. Rm. 1.b. Non erubesco Evangelium : virtus enim Dei est ad salutem omni credenti, Iudeo primum, et Greco : iustitia enim Dei in illo revelabitur.
Numérotation du verset 1Cor. 1, moraliter 
marg.| {c} Verbum enim crucis] penitentie, et religionis, et paupertatis.
marg.| {d} Pereuntibus quidem stultitia] Sir. 21.c. Audivit luxuriosus, et displicuit ei, et proiiciet illud post tergum suum : quia Prv. 18.a. Non recipit stultus verba prudentie nisi ea dixeris que versantur in corde eius. Is. 30.c. Loquimini nobis placentia, etc.
marg.| {g} Scriptum est] etc. Non habemus hec verba alicubi, sed sententia est in Abdia. c. Perdam sapientes de Idumea (que interpretatur terrena, per quam bene intelligitur sapientia mundana) et prudentia de monte Esau (que cum in se bona sit, convertunt eam ad montes, id est honores.) Eadem sententia Is. 29.e. Peribit sapientia a sapientibus eius, etc.
marg.| {h} Perdam sapientiam] Glossa Sapientiam mundanam, et prudentiam eliminabo a predicatoribus Evangelii, etc. Qui ergo eam in predicatione sua admiscent, ostendunt se predicatores Evangelii non esse. Iob. 12.c. Adducet consiliarios in stultum finem, et iudices in stuporem. Tales sunt multi qui cum aliis consulant, sibiipsis consulere nesciunt, et quantum, ad ipsos omnis sapientia eorum devorata est. Is. 44.d. Convertens sapientes retrorsum, scientiam eorum stultam faciens.
marg.| Δ
marg.| {a} Ubi
marg.| {c} Verbum crucis] etc. In cruce virtutem Dei intelligunt, imo infirmitatem. Unde Is. 53.b. Vere languores nostros, etc. In cruce ergo apparuit Dei infirmitas, quod verum est quantum ad causam, sed virtus Dei ibidem apparuit quantum ad effectum, quia in ipsa infirmitate devicit Diabolum, de quo Tb. 4.d. Non est potestas que ei valeat comparari. Ideo ad annuntiandum incarnationem, missus est Gabriel, qui interpretatur fortitudo Dei. Virtutem dat credentibus per quam cum res exigit, fiunt miracula. Ex hoc videtur, quod Apostoli fecerunt miracula in quantum credentes, et in quantum homines, ergo multo magis Christus in quantum homo faciebat miracula.
marg.| Contra : Super illud Mt. 20.d. Iesus autem vocavit eos : Glossa Stans illuminat, transiens miseretur, idest, in quantum Deus illuminat, et ita fecit miracula in quantum Deus. Solutio Deus dedit Apostolis, et aliis donum faciendi miracula ministerio, non auctoritate. Faciebant quidam, quo facto fiebant miracula a Deo, in invocatione Domini nostri Iesu Christi. Nec etiam Christus, id est in quantum homo faciebat miracula. Predixerat quod eam non reciperet in predicatione Evangelica, ergo et modo non possunt esse predicatores, qui habent eam nisi eam deponant. Solutio : Non reciperet eam, supple existentem talem. Ad hoc facit illud Boethii in libro de hebdomadibus Eruditi hominis est de quaque re prout eius natura exigit, sermonem habere.
marg.| Unde Theologus ex his rationibus sic arguit, Socrates est homo, Plato est homo, ergo Socrates et Plato sunt homines. Scriptum est in Abdia. Contra. Super illud Is. 29.e. Peribit sapientia a sapientibus eius, etc. dicit Glossa Ex hoc loco Apost. testimonium posuit, Perdam sapientiam, etc. Solutio. Hoc assumpsit Apost. ab Isaia, et Abdia ; sumit enim sententiam que est in utroque, sed verba in neutro sunt. Ut tales sapientes inter predicatores non recipiam, manentes tales : quod dico, quia Augustinus et Hieronymus recipit et multos alios, qui fuerunt tales.
marg.| Ps. 143. Non est ruina macerie, idest, artis Philosophorum, que non potest in eis destrui, ut transeant ad Christum. De moribus ut Ethicus. De artibus, ut Logicus. Falsamque faceret, idest, falsam esse ostenderet : Non utique meam in eis perdam. Sed nonne dicitur. Eccl. 1.a. Omnis sapientia a Deo. Sed hoc dicit propter abusum, qui est ab homine non a Deo. Eorum prudentia reprobatur, id est abusus ipsius, vel illud quod reputant prudentia. Probata falsitate, sapientie huius mundi. Et si nil impossibile Deo credunt, tamen quia in lege non adeo aperte habent, diffidunt Dei filium esse mortuum. Sed nonne sciunt, quia omnia quecumque
marg.| Λ voluit
marg.| {7. 75va} Δ
marg.| {a} Ubi sapiens] Quomodo scis Apostole quod Deus perdet sapientiam ? etc. quia iam perdidit :   [Ubi] enim   [sapiens] Glossa inter predicatores, inter quos si esse voluerit, sapientiam illam abiicere oportuit. Quod hic dicitur sumptum est de Is. 33.c. Ubi postquam locutus est de eterna beatitudine dicit. Ubi est litteratus ? ubi legis verba ponderans, ubi est doctor parvulorum ? quasi dicat non est in illa. Bar. 3.b. Ubi sunt qui argentum fabricant ? etc. Respondet, Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt.
marg.| {b} Scriba] qui etiam de moribus, et artibus precepta dat.
marg.| {c} Inquisitor] est qui secreta nature rimatur. Vere, ubi est ? quasi dicat Tales non elegit Deus ad predicandum.   [Scriba] Mt. 13.g. Omnis Scriba doctus in regno celorum similis est patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova, et vetera.
marg.| {d} Nonne stultam fecit Deus] id est ostendit quare mortuus est : dictabat autem sapientia illa impossibile esse Deum mori. Is. 19.b. Stulti facti sunt principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Ier. 10.c. Stultus factus est omnis homo a scientia sua. Sir. 19.c. Non est sapientia nequitie disciplina. Et bene stultam ostendit, quia nullum talem sibi assumpsit in principio predicationis, imo.
marg.| {i} Per stultitiam predicationis] id est per predicationem eorum, que videbantur esse stultitia. Vel, id est per predicatores stultos in sapientia mundi. Is. 33.c. Populum imprudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possit intelligere disertitudinem lingue eius, in quo nulla est sapientia. Cor. 2.b. Videte ne quis vos decipiat per Philosophiam, et inanem fallaciam.
marg.| {h} Placuit Deo] etc. idest hoc ideo, quia.
marg.| {f} Mundus] mundani.
marg.| {e} Non cognovit Deum] id est noluerunt cognoscere.
marg.| {g} Per sapientiam] quam ostendit eis in rebus, ut a magnitudine creature, etc. Sap. 13.b. Vel
marg.| {e} Non cognovit] etc. idest, propter sapientiam suam secundum quam volebat Dei potentiam, et voluntatem limitare. Non cognovit inquam,   [In Dei sapientia] id est in altitudine sapientie sue. Vel   [In sapientia] id est per sapientiam, idest, filium Dei cui noluerunt sapientes mundi credere.
marg.| {k} Quoniam et Iudei] Adhuc ostendit, quod non potuerunt credere propter suam sapientiam, tum de Iudeis, tum de Gentibus.
marg.| {l} Signa] potentie.
marg.| {m} Greci] Gentiles.
marg.| {n} Sapientiam] id est rerum naturalium scientiam.
marg.| {o} Nos autem] idest, sed.
marg.| {p} Crucifixum] contra hoc quod Iudei petunt signa potentie, nos manifestamus eum per signum infirmitatis.
marg.| {s} Stultitiam] cum uno verbo posset omnes homines salvare, stultitia videtur procedentibus secundum naturales rationes, quod mortuus fuerit propter salutem hominum. Sed quia non omnes Iudei scandalizabantur in predicatione hac, nec omnes Gentiles ipsam reputabant stultitiam, addit.
marg.| {t} Ipsis autem vocatis] id est electis.
marg.| {u} Dei virtutem] in hoc quod debilis homo, et infirmus moriendo devicit Diabolum tam fortem.
marg.| {x} Et Dei sapientiam] quia sic se occultavit ne Diabolus percipiens eius potentiam, fugeret, et non mitteret manum in ipsum.
marg.| {a} Quia] illud opus   [Dei quod stultum est] reputatur stultum. Hec est ratio a contrario sensu.
marg.| {b} Sapientius] etc. fortius est, quia devicit in infirmitate sua Diabolum, quem nulla creatura poterat superare. Et dicit beatus Bernardus Totum nobis de Christo bonum, totum salutiferum, totum necessarium fuit. Non minus profuit infirmitas quam maiestas : propter nos egenus factus est ; de magno parvulus ; de celso humilis ; infirmus de potente. Quod passus est de voluntate sua non necessitate, hoc ipsius quedam fuit stultitia ; et nonne nobis fuit via prudentie, iustitie forma, sanctitatis exemplum ? Mors igitur nos a morte, via ab errore, a peccato gratia liberavit.
Numérotation du verset 1Cor. 1, moraliter 
marg.| {l} Iudei signa] etc. Hec erat eorum consuetudo, sicut dicitur Gn. 15.b. de Abraham : Domine Deus unde scire possum, quod possessurus sum eam. Idc. 6.g. Gedeon petiit a Domino de vellere. Lc. 11.d. Generatio hec signum, etc. quasi dicat signum potestatis, sed dabitur ei signum impotentie, et infirmitatis. Nos fere omnes Iudei sumus in hoc, quia nolumus Deo credere nisi super bonum pignus, et utinam saltem sic ei crederemus. 2Cor. 5.b. Deus est, qui dedit nobis pignus {7. 75vb} spiritus. Hoc signum petimus quando proponitur nobis penitentia, vel Religio, dicentes cum Pharaone. Ex. 5.a. Quis est Dominus id est quod signum dat mihi, ut audiam vocem eius, id est ut intrem Religionem, vel aggrediar arctam penitentiam. Sed nos cum Pharaone vidimus manum leprosam, idest, animam, in sinu sanatam, id est in occulto claustri immundos peccatores iustificatos. Vidimus baculos conversos in serpentes id est rigidos per inflexibilitatem id est superbos, et inobedientes in humilitatem, et obedientiam, insensibiles in astutiam spiritus, ut etiam serpentes magorum devorarent, quia omnis sapientia eorum devorata. Vidimus etiam aquas Egyptiorum id est delectationes peccatorum conversas in sanguinem id est in abominationem ipsis peccatoribus. Is. 28.b. Omnes mense eorum replete sunt vomitu. Ps. 104. Convertit aquas eorum in sanguinem.
marg.| {m} Greci sapientiam] Bar. 3.c. Filii quoque Agar   [que interpretatur advena] id est filii mundi alieni a Deo, qui exquirunt prudentiam, que de terra est, et ideo non est mirum si non inveniunt veram sapientiam, quia querunt eam ubi non est, sicut dicitur Iob. 28.c. Non invenitur in terra suaviter viventium, idest, in fluxu deliciarum. Abyssus, profunditas scientie secularis ; mare, perturbatio conscientie ex fetore, et amaritudine peccatorum. Qualiter autem inveniri possit tangitur Iob. 28. Qui fecit pondus ventis id est animabus quarum pondus est impetus, sive raptus desiderii. Ps. 103. Qui ambulas super pennas ventorum. Et sicut ventum sentimus, sed non videmus, ita huiusmodi raptum sentimus, sed non videmus ; sentimus simpliciter, sed non intelligimus.
marg.| Unde sequitur: Et appendit aquas in mensura ; quod est quando dividit aquas superiores ab inferioribus, id est delectationes spirituales a carnalibus, quia parum habet homo de delectationibus spiritualibus.
marg.| Unde sequitur: Qui ponebat pluviis legem, idest lacrimas, et rugitus, idest, cordis gemitus. Qui hec quatuor habet, invenit celestem sapientiam, sicut ibi sequitur Gn. 2.b. In terra Hevilath invenitur aurum optimum, quod interpretatur parturientium, et dolentium. In partu desiderium et delectatio spiritualis ; in dolore lacrime, et gemitus cordis intelliguntur. 3Rg. 10.b. Salomon mittebat pro auro classes in Ophir, quod interpretatur infirmans : quia anima infirmatur quoad terrena, quando videntur ei insipida, sicut infirmis cibaria : invenit aurum, id est sapientiam.
marg.| {p} Predicamus Christum crucifixum] idest amaritudinem penitentie, ut fiat propter Christum. Et hec est.
marg.| {q} Iudeis] scandalum id est aliquibus qui in seculo exterius circumcisi sunt a peccatis aliquantulis, his est scandalum predicatio de intrando Religionem.
marg.| {r} Gentibus] id est eis qui omnino vivunt in peccatis, ut Gentes
marg.| {s} Stultitia] Eccles. 10.a. In via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos reputat Gn. 19.c. Videbatur eis quasi ludens loqui : quando Loth exiens de Sodomis, ne ibi periclitaretur, dicebat generis suis, quod exirent, idest, quod intrarent secum Religionem. Ideo dicit Dominus Mt. 7.c. Nolite spargere margaritas ante porcos.
marg.| {u} Virtutem, et Dei sapientiam] quia per crucem vincitur Diabolus, et eius astutia eliminatur. Unde Ex. 12.d. Exterminatur (per quem Diabolus) transivit illos quorum postes erant liniti sanguine agni id est eos qui stigmata Domini Iesu in corpore suo portant. Gal. 6.d.
marg.| Δ Crux
marg.| Λ voluit Dominus, fecit. Et iterum Gn. 18.d. Numquid quidquam Deo est difficile, sed si diffidunt id est dicunt esse impossibile Deum esse mortuum, iam credunt, quia aliquid est impossibile Deo. Solutio : Iudei dicebant Deum esse mortuum esse impossibile per legem, Gentiles secundum naturam. Infirmum contemnunt id est illud in quo apparet infirmitas, ut crux et passio. Quod in naturis rerum non vident, quod filius Dei moriatur. Hanc autem Deus stultam fecit, possibile fore declarando. Ex hoc videtur, quod virginem parere ante adventum Christi simpliciter erat possibile, sed eadem ratione debet dici quod possibile est truncum esse vitulum. Quidam dicunt, quod cecum videre est possibile Deo, tamen simpliciter est impossibile. Nec sequitur, est possibile Deo, ergo est possibile, quia cum dico, cecum videre est possibile Deo, sic copulatur possibilitas Deo ad hoc, ut faciat cecum videre, et non copulatur ceco ad videndum. Sed cum dico, cecum videre est impossibile iam copulatur possibilitas in ceco ad videndum. Quod autem hic dicitur, Possibile fore Deus ostendit, quod sapientia mundi impossibile iudicat, intelligendum est, (iudicat impossibile) secundum inferiores causas, sed Dominus ipso facto ostendit quod erat possibile secundum superiores causas. Tenebre non comprehenderunt, per fidem. Curatio via est ad sanitatem. Nota, quod curatio quandoque idem est quod sanatio, quandoque idem quod curam apponere, sic sumitur hic : et in Ier. 51.a. Curavimus Bab. et non est curata. Serpentis sapientia id est astutia decepti sumus. Gn. 3.a. Petunt signa potentie. Lc. 11.d. Ma. 12.c. Non communi vocatione id est exteriori, que fit per predicationem Ma. 20.b. Multi vocati, etc. Qui presciti et predestinati vocantur. Hec vocatio duplex est, eterna preelectio, et in tempore gratie appositio,
marg.| Λ non
marg.| {7. 76ra} Δ Crux similiter magna fuit sapientia : quia Diabolus misit manum in illum in quo ius non habebat, ex hoc amisit potestatem in eis, qui iuste ab eo tenebantur. Iud. 8.d. Quales erant illi quos vicisti in montibus, dixit Gedeon [id est Christus] fratres mei erant.
marg.| {a} Quod stultum] etc. et e converso. Unde inf. 3.d. Sapientia huius mundi stultitia est apud Deum.
marg.| {b} Quod infirmum est] similiter e converso. Is. 1.g. Fortitudo vestra quasi favilla stupe. Naum. 3.c. Omnes munitiones tue quasi ficus cum grossis suis.
marg.| {c} Videte vocationem vestram] Hec est quarta pars in qua humiliat nos mittendo ad memoriam Patrum spiritualium, qui fuerunt piscatores, et idiote, dicens   [Videte vocationem] id est vocatores vestros.
marg.| {d} Quia non multi sapientes] Is. 13.d. Suscitabo super vos Medos, qui argentum non querant, etc. Za. 9.d. Suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, Grecia : Contrario modo Ioel. 3.b. Filios Iuda et Ierusalem vendidistis filiis Grecorum.
marg.| {e} Non multi potentes] etc. In homine tria sunt ex quibus oritur omnis humana gloriatio. Ex anima sapientia, ex carne nobilitas, ex divitiis potentia. Contra primum.   [Non multi sapientes] Contra secundum.   [Non multi nobiles] Contra tertium.   [Non multi potentes] Ier. 9.g. Non glorietur fortis in fortitudine sua : non glorietur sapiens in sapientia : non glorietur dives in divitiis suis.
marg.| {f} Que stulta sunt] quos mundus stultos reputat.
marg.| {g} Infirma] id est pauperes, et qui nullius erant potentie.
marg.| {h} Que non sunt] idest, que nihil omnino videntur esse.
marg.| {i} Ut non glorietur omnis caro] ne dicerent, nos elegit Deus, hoc fuit, quia potentes, et sapientes eramus, et nobiles.
marg.| {l} Autem] id est sed.
marg.| {m} Vos estis in Christo] fide eius fundati.
marg.| {k} Ex ipso] id est per ipsum, non per potentiam vestram, vel nobilitatem, vel sapientiam.
marg.| {n} Factus est nobis sapientia] id est qui dedit nobis sapientiam.
marg.| {q} Sanctificatio] in baptismo.
marg.| {r} Redemptio] in passione.
marg.| {s} Scriptum est] Ier. 9.g. Et 2Cor. 19.d.
Numérotation du verset 1Cor. 1, moraliter 
marg.| {d} Non multi sapientes] Adhuc idem facit Dominus quotidie, et hoc.
marg.| {i} Ut non glorietur] Iud. 7.a. Dixit Dominus ad Gedeon, Multus est populus tecum nec tradetur, etc. ne dicat meis viribus liberatus sum, etc. sed per illos paucos operatus est victoriam, qui ita fessi erant, quod sitientes non poterant bibere geniculando, sed lambentes cum manu. Iudith. 16.b. Non enim cecidit potens eorum a iuvenibus, etc. sed Iudith filia Merari, etc. 3Rg. 20.c. Per quos ? ait Propheta : Per pedissequos principum provinciarum. Quod figuratum fuit Sap. 12.a. Misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent : Dt. 7.c. Insuper, et crabrones mittet Dominus Deus tuus, etc. Similiter liberat Dominus terram Ecclesie ab impiis per insipientes, et qui nullius momenti sicut vespe.
marg.| {h} Ut ea que sunt destrueret] Iob. 40.d. Numquid ligabis eum ancillis tuis ? Prv. 9.a. Sapientia miscuit vinum suum, etc. misit ancillas, ut vocarent ad arcem. 1Rg. 30.a. Cum Amalechite cepissent uxorem David, et filios et quidquid erat in civitate, insecutus est eos, et per fessum servum quem dimiserat exercitus Amalechitarum   [id est mundus] devincit eos : per illos quos contemnit mundus, vincitur Diabolus. Io. 6.b. Dixit Dominus ut fragmenta, id est Scripture subtilia reponerentur in cophinis, in predicatoribus contemptis.
marg.| {n} Factus est nobis sapientia] Hoc pertinet ad perfectionem intellectus speculativi ; secundum ad ordinem intellectus practici quoad opera ; tertium quoad augmentum utriusque, quartum quoad consummationem, que erit in gloria. Vel ut attendatur ibi ordo artificialis, non naturalis. In artificiali ordine preponitur quod dignius est, sed secundum naturalem ponitur ultimo.   [Redemptio] a captivitate Diaboli.
marg.| {o} Sanctificatio] in confirmatione {7. 76rb} boni.
marg.| {p} Iustitia] in ordinatione ad proximum.
marg.| {q} Sapientia] in ordinatione ad Deum.
marg.| Λ non ex arbitrio quod est contra Pelagium. Vicit mortem. Os. 13.d. Callide Diabolum decepit, quia sub nostra infirmitate se occultavit, quasi miles arma sua mutans : aliter numquam pugnasset contra eum Diabolus. Iob. 26.d. Prudentia eius percussit superbum. Credentes in Christum crucifixum intelligunt. Secundum hoc fides precedit intellectum. Contra. Sup. 1Tim. 1.b. Caritas est finis precepti, etc. Ibi Glossa Intellectus ponitur precedere fidem. Solutio : Duplex est intellectus : discernens, qui est sine delectatione, hic precedit fidem : et est intellectus capiens, sive adherens, hic est cum assecutione, et delectatione, et sequitur fidem ; de hoc dicitur. Is. 7.b. Nisi credideritis, non permanebitis. Ibi Sept. Non intelligetis id est adherebitis intellectui delectantes in Deo. Sed filius intelligit patri id est si pater a filio intelligat ; non filius a patre, quod verum est, scilicet filium esse a patre. Filius sapientia patris est sapiens, intransitive id est filius est sapientia, que est pater, vel quasi effective id est habet a patre, quod sit sapiens. Solet queri de hoc quod dicitur hic, Absurdum est patrem esse sapientem sapientia quam genuit pater : ergo non est sapiens sapientia quam genuit. Sed eadem ratione videtur quod pater non est diligens amore quem spiravit, nec filius similiter. Hec est ergo falsa, pater diligit Spiritu S. vel si est vera hec ; similiter hec est vera, pater est sapiens sapientia quam genuit : Filio enim attribuitur sapientia, sicut Spiritui S. amor, et dilectio. Solutio : Magister solvit sic in sententiis : Alicubi invenitur, quod Augustinus dixit, Pater est sapiens sapientia genita, et invenitur quod hoc retractavit. Dixit Magister. Ergo in hoc intelligitur retractasse suum simile, et simile est, pater diligit Spiritu S. si ly [Spiritu S.] regatur formaliter a verbo, falsa est ; si in ratione signi, vera est : et est sensus hic, quod pater et filius ita uniformiter spirant Sp. S. signum est quod se diligant. Alii dicunt quod cum dicitur, pater diligit Sp. S. sensus est, pater genuit filium ex quo procedit Spiritus S. Alii dicunt, quod ly   [Spiritus Sanctus] regitur formaliter : nec est simile de sapientia, et amore ; quia amor proprie dicitur de Spiritu S. unde tenetur personaliter cum dicitur, pater diligit Spiritu S. sed sapientia per appropriationem dicitur de filio, unde non mutat significationem suam, sed essentialiter tenetur, et ideo sequeretur, pater est sapiens sapientia genita, ergo pater est sapientia genita : sed non sequitur, pater diligit Spiritu S. ergo pater est Spiritus S. quia ibi diligere non est idem quod esse. Infirmum Dei, non vere est infirmum. Sed nonne infirmitatem nostram accepit ? Unde de Simeone cantatur, Infirmitatem portabat, et interius divinitatem agnoscebat. Solutio : infirmus potest sumi privative, et est idem quod non firmus, sic est falsa hec, Christus est infirmus, quia in singularibus idem valet negatio preposita, et postposita, unde idem est quod Christus non est firmus. Vel potest sumi copulative, hoc secundo modo sumitur infirmum Dei id est Christus cui inest nostra infirmitas, non est vere infirmum id est non est non firmum, imo firmus, et omnipotens. Duodecim Apost. sunt electi. Mt. 10.a. Lc. 6.c. Romane dignitatis parentela. Unde Act. 22.f. Si hominem Romanum, et indemnatum licet vobis flagellare. 2Tim. ultim. c. Penulam quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, dicit Glossa quod penula erat vestis consularis, que data fuit patri Pauli in insigne a Romanis quando susceptus est in socium, et civem Romanum : Dicitur ergo Romanus id est in civem Romanum cooptatus sicut pater eius : Et similiter B. Iulianus, propter idem. Sed queritur de hoc quod dicit Glossa Non multi nobiles generis claritate. Primo nulli tales fuerunt inter Doctores Christiane fidei, imo Ioannes et Iacobus, qui fuerunt de Tribu Iuda, et de genere David, quia fuerunt cognati Domini. Sed dicendum quod quantum ad ipsos iam viluerat eorum generositas per multiplicem, et remotum descensum. Nihil impendit. Unde Phil. 3.b. Omnia hec arbitratus sum, ut stercora. Erubescere. Is. 23.a. Erubescere Sidon, ait mare. Ea que non sunt. Is. 40.g. Qui dat lasso virtutem, et his que non sunt, fortitudinem. Ro. 4.c. Qui vocat ea, que non sunt : et que nihil esse videbantur, elegit. Iac. 2.a. Nonne pauperes elegit Deus, divites in fide. Contra Dei ordinationem id est contra illud quod Deus ordinavit ; quia contra ordinem Dei, active non potest facere. Deus humilitatem proponat. Mt. 11.d. Discite, etc. Querens humiles. Mt. 9.b. Non veni vocare iustos. Salutem humilitatis, transitive vel intransitive. Non elegit Reges, ne conversio fidelium eorum potentie ascriberetur : non Philosophos, ne eorum sapientie ascriberetur : non oratores, ne diceretur, quid est quod non persuaderet cautus orator. Unde Tullius, Nihil tam incredibile quod non fiat dicendo, vel docendo probabile : nihil tam horrendum quod non splendeat oratione. Sed et hic dicit Glossa Nisi fideliter precederet piscator, non humiliter sequeretur orator. Unde Io. 1.f. Glossa Nathanael doctus in Apost. non est electus, sed frater suus Philippus indoctus. Qui gloriatur, in Domino glorietur, 2Cor. 10.d. Et hic eod. Maneamus in eternum, id est in perpetuum : {7. 76va} Sapientia caro facta, idest, filius factus est homo : factus est nobis, non dicit   [factus] simpliciter hec enim falsa est, factus est sapientia : hec vera est, factus est nobis sapientia. Nos illuminat, quia prius iustificat nos bona operatione : ergo quia bona operatione iustificat nos, ideo illuminat nos per gratiam sed per solam gratiam boni sumus, ergo quia bene facimus, boni sumus. Solutio : Est illustratio gratie ad credendum, et bene operandum, et hec precedit : et est illuminatio ad perfecte operandum, et hec sequitur bonam operationem. De hac loquitur Glossa Et coherendo, fide, spe, caritate. Quia prius in baptismo emundat nos, quam sit nobis iustitia : sed nobis est iustitia conferendo gratiam, ergo prius mundat, quam conferat gratiam. Solutio : iustitia hic non dicitur iustificatio, vel infusio gratie, sed conversatio in exercitio bonorum operum quam constat esse post emundationem. Nisi de bonis Dei, infr. 4.b. Quid habes quod non accepisti ? si autem, etc. in Ier. 9.g.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Cor. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=61&chapitre=61_1)

Notes :