Hugo de Sancto Caro

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Cor. 2,1 

Et ego
cum venissem ad vos,
fratres, veni non in sublimitate1
1 in sublimitate] per sublimitatem Weber
sermonis
aut
sapientie
annuntians vobis testimonium Christi.
Numérotation du verset 1Cor. 2,2 

Non enim iudicavi me scire2 aliquid
2 me scire] inv. Weber
inter vos,
nisi Iesum Christum et hunc crucifixum.
Numérotation du verset 1Cor. 2,3 

Et ego
in infirmitate,
et timore,
et tremore multo
fui apud vos,
Numérotation du verset 1Cor. 2,4 

et sermo meus
et predicatio mea
non in persuasibilibus humane3 sapientie verbis,
3 humane] om. Weber
sed in ostensione Spiritus et virtutis,
Numérotation du verset 1Cor. 2,5 

ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 2,6 

Sapientiam autem loquimur
inter perfectos,
sapientiam
vero non huius seculi,
neque principum huius seculi
qui destruuntur,
Numérotation du verset 1Cor. 2,7 

sed loquimur Dei sapientiam
in mysterio
que
abscondita est,
quam
predestinavit
Deus ante secula
in gloriam nostram,
Numérotation du verset 1Cor. 2,8 

quam nemo principum huius seculi
cognovit. Si enim
cognovissent
numquam Dominum glorie crucifixissent.
Numérotation du verset 1Cor. 2,9 

Sed
sicut scriptum est :
quod oculus
non vidit,
nec auris audivit,
nec in cor
hominis
ascendit,
que
preparavit Deus his qui diligunt illum.
Numérotation du verset 1Cor. 2,10 

Nobis autem
revelavit Deus per Spiritum suum.
Spiritus enim
omnia scrutatur,
etiam profunda Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 2,11 

Quis enim scit hominum que sunt4 hominis
4 sunt] sint Weber
nisi spiritus
hominis
qui in ipso est ? Itaque5 et que Dei sunt,
5 itaque] ita Weber
nemo cognovit
nisi Spiritus Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 2,12 

Nos autem
non spiritum huius6 mundi accepimus,
6 huius] om. Weber
sed Spiritum qui ex Deo est,
ut sciamus
que a Deo donata sunt nobis,
Numérotation du verset 1Cor. 2,13 

que
et loquimur
non in doctis
humane sapientie verbis,
sed in doctrina Spiritus,
spiritualibus
spiritualia comparantes.
Numérotation du verset 1Cor. 2,11 

Animalis autem homo
non percipit ea que sunt Spiritus Dei,
stultitia est enim illi
et
non potest intelligere,
quia spiritualiter examinatur.
Numérotation du verset 1Cor. 2,15 

Spiritualis autem homo7
7 homo] om. Weber
iudicat omnia
et ipse a nemine iudicatur.
Numérotation du verset 1Cor. 2,16 

Quis enim
cognovit sensum Domini
aut quis
instruxit eum ?8
8 aut...eum] qui instruat eum ? Weber
Nos autem sensum Christi habemus.

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Cor. 2,1 
marg.| { 2 } Et ego cum venissem] In hoc secundo capitulo ostendit Apostol. quod licet verbum crucis reputetur stultitia apud homines, est tamen vera sapientia. Quod probat quinque rationibus. Prima est, quod ex quo Apost. qui ita peritus erat in lege, relictis humane sapientie verbis, verbum crucis tantum eis predicavit, restat quod verbum crucis est vera sapientia. Secundo probat idem per hoc, quod non habet principium corruptibile ipsa sapientia crucis, ibi   [Sapientiam autem loquimur] Tertio, quia abscondita est in secreto Dei, ibi   [Sed loquimur Dei] etc. quasi dicat Per hoc patet, quod verbum crucis est. Quarto, quia preordinata est a Deo ante omnia secula, ibi   [Quam predestinationem Dominus] Quinto, quia cogitationes principum, et etiam demonum excellit, ibi   [Quam nemo principum] Et hoc probat auctoritate Is. ibi   [Sicut scriptum est] Quia vero posset quis querere, ex quo ita profunda est sapientia crucis, quomodo cognovisti eam ? Respondet.   [Nobis autem revelavit] quasi dicat Non per acquisitionem, sed per revelationem cognovi eam : Que autem sequuntur revelationem Spiritus sancti, postea ostendit : sed prius interponit quoddam simile per quod probat Spiritum sanctum omnia ista cognoscere, et ita potuit revelare, ibi   [Quis enim scit] Postea exequitur, que sequuntur revelationem Spiritus sancti. Primum est quod immediate sequitur acceptio Spiritus sancti, ibi   [Nos autem non Spiritum] Acceptionem Spiritus sancti sequitur perfecta cognitio : unde subdit,   [Ut sciamus] Perfectam cognitionem sequitur locutio, sive doctrina : unde dicit   [Que et loquimur] Sed quia posset quis dicere Apostolo. Si tibi revelavit Deus hanc sapientiam, quare ergo non et nobis similiter ? Respondet, distinguens duo genera hominum, animalium, et spiritualium. Animalibus nihil revelat, sed tantum spiritualibus, ibi   [Animalis] Postea subiungit de examinatione huius sapientie de quo fuerit, ibi   [Spiritualis autem] etc. Et sic terminatur c. Potest autem dividi totum capitulum scilicet in tres partes. In prima ostendit qualem dispositionem requirit sapientia celestis, scilicet humilem. In secunda ostendit, esse prudentem, et discretum qui sciat cui, et quid, et quando loquatur, ibi   [Et ego] In tertia ostendit qualem requirit auditorem, scilicet spiritualem, ibi   [Spiritus omnia] Dicit ergo :
marg.| {a} Et ego] Continua sic : Vocavit Deus stultos et idiotas ad annuntiandum hanc sapientiam, et ideo ego qui ante eram sapiens, abnegavi sapientiam meam, ut annuntiarem istam. Et hoc est,   [Et ego cum venissem] Egressus ab Athenis venit Corinthum, id est a Philosophis ad rudes. Act. 18.a.
marg.| {b} Non] etc. quoad ornatum verborum.
marg.| {c} Aut sapientie] quoad obscuritatem sententiarum. Unde inf. 3.d. Si quis inter vos videtur esse sapiens, stultus fiat, scilicet ut sit sapiens. Exemplum de Ps. 11. Disperdet Dominus linguam magniloquam. 1Rg. 2.a. Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes. Sed contra. Mich. 5.a. Stabit, et pascet in fortitudine Domini, et in sublimitate nomini Dei sui. Et Senec. Sepe reprehendit Paulum, quia humili stilo magna scriberet. Respondeo. Noluit Paulus uti sublimitate sermonis neque Philosophicis, quia Pseudo per hoc decipiebant simplices, contra quos scribit Apost. Et est argumentum, quod non est insistendum in Theologia disputationibus {7. 76vb} naturalibus, vel logicis rationibus. Ego dico.
marg.| {d} Annuntians vobis] etc. id est per testimonium Scripturarum ostendens quod incarnatus, et passus etc. Unde pluries dicit « sicut dicit » Isaias propheta, Ieremias et sic de aliis. Non est ergo utendum in predicando oratorum verbis quia virtutem et saporem sacre Scripture eliminant. Unde Augustinus in 4. de doctrina Christiana. Eloquentia tanto terribilior, quanto purior. In eod. Cavendum est, ne refugiant ex animo que dicenda sunt, dum attenditur ut arte dicantur. Ibid. Cavendum est, ne divinis gravibusque sententiis dum additur numerus, id est consonantia, pondus detrahatur. Ibid. In auctoritatibus vestris hoc mihi plus placet, quia ibi numeros rarissime invenio. Unde notandum, quod non per Aaron eloquentem liberavit Dominus populum suum, nec legem promulgavit. Ex. 20. sed per Moysen, qui ut dicitur Ex. 4.c. Erat impeditioris lingue. Idem confitetur de se Apostolus 2Cor. 11.b. Imperitus quidem sum sermone, non scientia. Similiter non est predicandum in sublimitate sapientie, id est per sententias obscuras, hoc enim est quasi certissimum signum ignorantie. De tali Prv. 11.d. Qui abscondit frumenta, etc. Et Augustinus in 4. de doctrina Christiana. Quid enim prodest lectionis integritas, quam non assequitur intellectus audientis : cum loquendi omnino necessitas nulla sit, si quod loquimur, non intelligunt propter quos ut intelligant, loquimur. Ibidem dicitur illud quod habetur Nm. 10.a. ubi precepit Dominus fieri tubas argenteas. Quid enim valet clavis aurea si aperire quod volumus non potest ? aut quid obest lignea si hoc potest : quando nihil querimus nisi patere quod clausum est. Ideo dicitur. Habach. 2.a. Scribe visum, et explana ipsum super tabulas, ut percurrat qui legerit. Is. 8.a. Sume librum grandem, id est sacram Scripturam, et scribe in eo stilo hominis, ita ut possit quilibet homo intelligere quod predicas, et doces.
Numérotation du verset 1Cor. 2,2 
marg.| {e} Non enim iudicavi] id est non ostendi iudicio rationis.
marg.| {f} Me scire aliquid] in sacra Scriptura.
marg.| {g} Nisi Iesum Christum] Si Christus est sapientia Dei, quid necesse est aliud scire ? maxime, quia in eo sunt omnes thesauri sapientie, et scientie Dei. Cor. 2.a. Philip. 3.b. Existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem   [id est scire Christum] est vita eterna, etc. Sap. 15.a. Scire te iustitia est consummata, etc. Sciendus est Christus, ut ars plena omnium rationum viventium, ut candor lucis eterne. Sap. 7.d. Ut splendor, et figura substantie patris. Hbr. 1.a. Ut thesaurus omnis sapientie, et scientie Dei. Col. 2.a. Ut habitaculum Dei. Eph. 2.d. Ut pretium, et premium electorum. Gn. 15.c. Ut viaticum in via. Io. 6.e. Ego sum panis, etc.   [Non nisi Iesum Christum] Contra quosdam qui legendo Theologiam ostendunt se scire Astronomiam, et alias huiusmodi facultates, que tantum ingressum habent, sed postquam homo ingressus est, non debet eis uti. Quod qui facit, similis est ei qui ingrediens per ostium accipit limen super collum suum.
marg.| {h} Et Ego in infirmitate] quasi dicat Non gessi me, ut Philosophus apud vos. Si enim per rationes humanas vellet eis ostendere veritatem predicationis, non persequerentur eum. Ideo dicit,   [In infirmitate] id est in tribulatione.
marg.| {i} Et timore] interius.
marg.| {k} Et tremore] corporis exterius. Contra. Mt. 10.c. Nolite timere eos qui occidunt corpus, etc. Prv. 28.a. Iustus quasi leo confidens absque terrore erit. Solutio : Est timor naturalis horror penarum, et est timor humanus quo nimis timetur pena corporalis, ita ut prius peccaret quam penam sustineret : primo timuit Paulus, timuit et ipse Christus. Mc. 14.d. Cepit Iesus pavere, et tedere et Iacob. Gn. 32.c. Valde eum timeo : secundo nullus iustus timuit : et de isto dicitur. Nolite timere : et Salomon, Iustus ut leo confidens. Prv. 20. Et est timor bonus filialis quo timetur Dominus. Phil. 2.b. Cum metu, et tremore salutem vestram operamini. Tb. 2.a. Manducate panem cum luctu, et tremore. Ps. 2. Servite Domino in timore. Is. 8.c. Dominum exercituum ipsum sanctificate : ipse pavor vester.
marg.| {l} Et] {7. 77ra} Δ id est quia {a}   Sermo etc.  non in persuasibilibus] id est non in rationibus que persuadent hominibus aliquid ad credendum. Contra. 2Cor. 5.b. Hominibus quidem suademus, Deo autem manifesti sumus. Respondeo suadebat Apostolus divinis rationibus non humanis, sicut Pseudo. Unde infr. 4.d. Non est regnum Dei in sermone, sed in virtute.
marg.| {b} Sed in ostensione] quia sermo meus, et predicatio mea ostendunt me habere Spiritum sanctum, et donum faciendi miracula. Et hoc est.
marg.| {c} Ut fides vestra] etc. id est ut fides vestra attribuatur Deo, non homini.
marg.| Et nota, quod dicit, [Sermo] in collocutionibus cum uno, vel duobus :   [predicatio] communis ad omnes. Et ostendit qualis debeat esse predicator in tribulatione, iuxta illud Ps. 91. Bene patientes erunt, ut annuntiet. Alibi, in tubis ductilibus. Ex. 25.c. Candelabrum ductile ex auro purissimo.
marg.| {d} Sapientiam] Secunda ratio, quod verbum crucis sit vera sapientia, quia non habet principium corruptibile, nec est ab homine infr. 7.f. Preterit enim figura huius mundi. Et Ps. 101. Omnes sicut vestimentum veterascent. Et est hic argumentum, quod secreta que vidit in raptu suo Paulus, que non licet homini loqui. 2Cor. 12. narravit aliquibus : quidam dicit quod Timoth. Eph. 3.a. Potestis legentes intelligere prudentiam meam in ministerio Christi, etc. Et infr. 10.d. Ut prudentibus loquor. Hbr. 5.d. Perfectorum est solidus cibus. Et revera sapientiam debebat loqui Apostolus, quia qui nihil scit nisi Christum, non potest loqui, nisi sapientiam, quia ipse est sapientia patris.
marg.| {e} Sed loquimur Dei etc.  in mysterio] idest, sacro Dei secreto, hoc est Novo, et Veteri Testamento. Lc. 10.d. Confitebor tibi Pater rex celi et terre, quia etc.
marg.| {f} Que abscondita est] Cor. 1.d. Mysterium quod absconditum fuit a seculis, et generationibus, etc.
marg.| {g} Quam predestinavit] Quarta ratio.
marg.| {h} In gloriam] propter gloriam Apostolorum, qui eam predicarunt. Prv. 8.c. Antequam quicquam faceret a principio, ab eterno ordinata sum.
marg.| {i} Quam nemo] Quinta ratio. Hec sapientia tam alta est, quod excellit omne ingenium demonum, et Philosophorum.
marg.| {k} Principum] id est Philosophorum, qui regebant leges et iura promulgando. Hier. Hoc doctus Plato nescivit, hoc Demosthenes eloquens ignoravit. Is. 29.d. Erit vobis visio omnium, quasi verba libri signati, et dabitur liber scienti litteras, scilicet Principibus, id est Demonibus qui sunt principes amatorum mundi.
marg.| {l} Si enim cognovissent] veram sapientiam, que est de verbo crucis, Scribe, et Pharisei.
marg.| {m} Numquam Dominum glorie crucifixissent] id est crucifigi persuasissent.
marg.| {n} Sed sicut scriptum est] Is. 64.b. Continua : Bene dico, quod hec sapientia excellit omne ingenium, et ita non cognoverunt.   [Sed sicut] etc. Ibi habetur sic, A seculo non audierunt, neque auribus perceperunt : oculus non vidit Deus absque te, que preparasti expectantibus te.
marg.| {o} Quod oculus] Hoc ibi scriptum est. Et resumit idem in plurali,   [que preparavit] Vel, ut ly   [quod] coniunctio sit.   [Quod oculus] id est oculum non vidisse, aurem non audivisse, in cor hominis non ascendisse,   [que preparavit] etc. De oculo materiali patet, similiter de intellectu verum est. Et noto, quod intellectus quandoque est oculus, ut quando per se intelligit, quandoque est auris, ut quando ab alio discit.
marg.| {p} Nec in cor] quasi dicat Nec per experimentum scivit. A multis sensationibus ad particulare, a multis particularibus ad experimentum ; ab experimentis ad universale appellatur hic ascensus, Eccl. 3.d. Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi. Nota Glossa Infra cor hominis est temporale quod in cor ascendit : supra cor est eternum ad quod cor ascendit. Tunc res dicitur ascendere in cor, cum bene intellecta placet, etc.
marg.| {7. 77rb}
marg.| {q} His qui diligunt] Iob. 37.d. Non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur sapientes : Ps. 118. Quam magna multitudo dulcedinis tue, etc. Dulcis est, ut ficus, ut racemus, ut malogranatum : unde et duodecim exploratores terre promissionis hec tria reportaverunt. Nm. 12.2Tim. 4.b. De reliquo, etc. non solum mihi, sed his qui diligunt adventum eius.
marg.| {t} Nobis autem revelavit] Revelat pater.
marg.| {7. 77va} Δ Mt. 16.c. Caro et sanguis non revelavit tibi, et filius Mt. 11.d. Nemo novit patrem nisi filius, etc. Et cui revelat Spiritus sanctus. Dn. 2.d. Et Deus in celo revelans mysteria.
marg.| {a} Per Spiritum] Beatus Bernardus Que supra sunt, non verbo docentur, sed Spiritu revelantur. Verum quod sermo non explicat, oratio expetat : mereatur vita, puritas assequatur. Cum dico que supra sunt non intelligas solem, et lunam. Ista enim infra te sunt dignitate nature : superius frustra quippiam querimus quod non sit. Spiritus. Porro Spiritus est Deus, et Angeli ; sed Angeli, et nostri spiritus diversi participatione : Deus autem unum optimus totus.
marg.| {a} Et ego cum venissem] etc. Fui quasi non essem sapiens. Unde infr. 3.d. Si quis inter vos videtur esse sapiens, etc. De Christo testati sunt Prophete. Is. 43.a. Vos testes mei, dicit Dominus. Act. 1.a. Et eritis mihi testes. In crucifixo enim dicitur, idest, in predicatione crucifixi. Crucifixus vetus homo Rm. 6.a. Ut non serviamus ultra peccato, idest, ut non habeamus ultra necessitatem serviendi Diabolo. Credenda de Christo, in Iesum Christum crucifixum. In vita, quantum ad semetipsum : In moribus, quantum ad proximum. Ostendi me habere virtutem in miraculis faciendis : ergo auctor erat miraculorum, non tantum minister. Solutio : Habebat virtutem id est donum faciendi miracula, non tamen virtute illius doni fiebant miracula, sed virtute invocationis nominis Christi : quod donum erat ad hoc, quod quando habens invocaret nomen Christi, fierent miracula a Deo, sic est in baptismo Principum huius seculi id est malignorumΛ spirituum. Io. 12.e. Princeps huius mundi eiicietur foras. Philosophorum, qui principes, etc. Io. 7.g. Numquid aliquid ex principibus credidit in eum ? De utrisque inf. 15.c. Deinde finis cum tradiderit regnum Deo, et patri, et evacuabit omnem principatum, et potestatem. Ut in hostia Abel. Gn. 4.a. quam ipse obtulit, vel in ipso qui fuit hostia significans passionem Christi. Vel Abrahe. Gn. 15.b. et 22.c. quando pro Isaac obtulit arietem. Spiritus efficacia, qui facit ut credamus. Si cognovissent Demones, non suggessissent crucifigi. Sed contra hoc videtur dici in Evangelio. Mc. 3.b. Lc. 4.g. Exibant a multis demonia clamantia et dicentia, quia tu es filius Dei. Et ibid. Et non sinebat ea loqui, quia sciebant, etc. Unde ibid. Scio te qui sis, Sanctus Dei. Et solvit Magister. Magis ex suspicione, quam ex cognitione dixisse credendi sunt. Sed contra hanc solutionem. Ps. 37. Superbia eorum, qui oderunt te, etc. dicit Augustinus Ex hoc quod Deum habebant odio, et ex invidia persuaserunt Christum crucifigi. Videtur ergo quod ex odio, quod habebant erga Deum, quia credebant ipsum esse filium Dei, demones persuaderent crucifixionem ipsius. Unde adherendum est littere. Numquam crucifixissent Dominum glorie si crederent, quod ex crucifixione gloriosior appareret, et magis multiplicaretur ; si hoc cognoscerent, numquam persuasissent ipsum crucifigi. Unde dicit Glossa super Lc. 4. Non eum ergo ideo crucifigit, quod filium Dei ignoret, sed quia eius morte se damnandum non previdet. Per quem ius se perdere sciret ; sed non perdidit nisi incarnationem hominis ; ergo in tenendo hominem ius habebat. Contra : Super Rm. 5. Si enim illi in causam venirent, Diabolus Deo fecisse iniuriam convinceretur, et homini. Solutio : Ius non quantum ad ipsum sed quantum ad hominem qui meruerat, ut dicatur ius exigentia meritorum. Maiores, ut principes sacerdotum cognoverunt, etc. Contra, est ipsa auctoritas Act. 3.c. Scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri, etc.
marg.| Solutio Ly [sicut] habet quasi naturam relativi : et refertur ad   [fecistis] quasi, Assensum prebuistis crucifixioni Christi, sicut principes prebuerunt, sed vos per ignorantiam, non ipsi : vel utrique ignoraverunt esse filium Dei sicut dicitur hic. Sed hoc videtur esse falsum, quia Mar. 12.a. et Mt. 21.d. dicunt, Hic est heres sciebant ergo esse heredem Dei, ergo filium.
marg.| Solutio Credebant quod esset heres hereditate temporali sicut adhuc credunt quod debeat esse rex eorum terrenus. Vita vitam perdiderit participatione humani affectus, idest, humane nature. Non nature sue, id est divine. Sic in sepulcro carnem suam, etc. Lv. 21.b. Vestimenta sua non scindet, inde non est exiturus. Ex quo enim Verbum caro factum est, totus carni inest, numquam ab ea crucifixa, vel sepulta separatus. Sed contra dicit Ioannes Damascenus quod Verbum unitum carni mediante anima ; sed anima fuit separata a carne, ergo et Verbum. Et ponitur instantia in vinculo matrimoniali, quod fit mediante consensu, tamen si postea cesset consensus, non dissolvitur vinculum. Connascendo, simul conceptus est, et formatus. Non discedente vita, idest, divinitate. Nemo aufert animam eius. Io. 10.c. Secundum hoc videtur, quod mors Christi fuerit naturalis, non violenta. Solutio : Mors Christi fuit violenta et naturalis : violenta, quia illata ; naturalis, quia mortalis erat naturaliter, sicut alii homines. Non violenta autem dicitur, quia non fuisset ei illata violentia si voluisset. Vel nemo aufert, id est non fuit in eo causa, propter quam auferri deberet, quia omnino non habuit peccatum. Is. 56.b. Sua potestate, et sua voluntate. Is. 53.c. Oblatus est, quia voluit. Ipse auctor est operis, idest, passionis sue, et fructus inde sequentis. Totus in inferno, totus in celo, ergo quelibet pars, ergo anima erat in sepulchro, et corpus in inferno.
marg.| Solutio. Totus quandoque notat perfectionem, quandoque partium distributionem, sic falsum est, quod hic dicitur ; si primo modo verum, id est perfecta persona fuit utrobique. Et non sequitur, totus erat in inferno, ergo totum, quia totum semper est distributivum. Susceptio mortalitatis, id est suscepta humanitas. Mortem peccati. Filius Dei in anima non pertulit, sed tantum participatione infirmitatis, id est in quantum homo. Neque sciebant sacramentum incarnationis et passionis, id est quod per hoc esset redempturus mundum. Quod in Evangelio. Lc. 4.g. Mt. 8.d. Mc. 1.c. ita quodΛ menti eorum bonum sederet. Hoc modo non cognoverunt. Sap. 2.c. Gravis est nobis etiam ad videndum. Talis erat susceptio illa qua suscepit corpus, et animam. Que hominem Deum faceret : ergo homo factus est Deus, non nisi isto demonstrato Iesu, ergo Iesus factus est Deus, ergo incipit esse Deus. Et facit hec auctoritas pro illis, qui dicunt, quod Christus est duo. Contra. Iesus ab eterno fuit Deus. Solutio : Ille ab eterno fuit Deus, id est ille, qui fuit ab eterno Deus : similiter ille puer creavit stellas, id est ille qui est puer, et sic sumitur improprie. Secundum autem illos qui dicunt quod Christus est unus, quod verius est, sic intelligendum, Talis fuit illa susceptio, etc. id est ut ille esset Deus, et homo unde impropria est. Quid tamen propter quid, et quid secundum quid dicatur, quasi dicat quando dicitur aliquid de filio Dei, considerandum est, utrum secundum humanam naturam, aut secundum divinam. Nemo ascendit in celum. Io. 3.b. Filius Dei descendit, id est humanam naturam assumpsit, in qua visibilis mundo apparuit, hoc est suum descendere. Quia non est color, ergo oculis corporeis non videbimus animas, qua non sunt colorate. Contra. Iob. 28. Non adequabitur ei aurum vel vitrum.
marg.| Gregorius Uniuscuiusque mentem ab alterius oculis corpulentia non abscondet : ergo corporeis oculis videbimus mentes et Angelos, et cogitationes eorum. Quod concedunt quidam intelligentes, quod hic dicitur, secundum quam modo habet oculus, qui modo non potest videre nisi coloratum. Alii dicunt quod tantum ea que modo videmus oculis corporis, videbimus tunc, sed quasi infinite limpidius, quia existentes in Oriente videbimus que sunt in Occidente. Quod autem dicit Gregorius intelligitur de oculis interioribus. Modo enim ut dicitur Sap. 9.c. Corpus quod corrumpitur, aggravat animam. Propter quod non videt unus animam alterius, nec cogitationes, sed tunc oculis spiritualibus videbit corpore non impediente. Non est homo, id est carnalis, supple ille in cuius cor ascendit. Visu corporeo vel auditu, nec hominis ratione. Prima scientia acquiritur per oculos id est naturalis vel physica, que est realis. Secunda per aures id est rationalis vel logica, que est vocalis. Tertia per cordis ascensum a terra, id est moralis sive Theologica, que est celestis. Deus non ascendit in cor hominis, id est alicuius carnalis, id est non cognoscitur a carnali cognitione. Diligentibus Deum in premium. Ps. 126. Cum dederit dilectis suis somnum ecce hereditas, etc. In premium. Gn. 15.b.
marg.| {b} Spiritus enim omnia scrutatur] Dixerat se habuisse verbum crucis, quod est vera sapientia per revelationem Spiritus sancti hic probat quod Spiritus sanctus potuit ei revelare.
marg.| {d} Enim] quia   [Spiritus scrutatur etiam profunda Dei] id est secretissima eius. Nec mirum quia que scit pater, scit filius, scit Sp. sanctus. Sap. 7.c. Est enim in illa Spiritus intelligentie, sanctus, multiplex, etc. omnem habens virtutem, omnia prospiciens. Prv. 16.a. Omnes vie hominum patent oculis. Et idem sunt oculi Spiritus Sancti Is. 40.c. Quis adiuvit Spiritum eius, aut quis consiliarius eius fuit, et ostendit illi Sir. 23.c. Omnia videt oculus eius. Vel   [Spiritus scrutatur] id est scrutari facit. Glossa Quod dono facis illius, ille facere dicitur quia sine illo tu non faceres. Prv. 20.d. Lucerna Domini spiraculum hominis que investigat omnia secreta ventris. Ibi Glossa Divini afflatus illuminatio cum in mentem hominis venerit, eam sibimetipsi illuminans ostendit. Sap. 9.d. Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum tuum ?
Numérotation du verset 1Cor. 2, moraliter 
marg.| {b} Spiritus scrutatur] Spiritus timoris scrutatur latebras conscientie, ne quid periculosum lateat : Spiritus pietatis scrutatur miserias proximorum ut eas relevet. Spiritus scientie scrutatur ignorantias et errores, ut eos expellat. Spiritus fortitudinis scrutatur pusillanimes, ut eos confortet. Spiritus consilii scrutatur precipites, ut eos stabiliat. Spiritus intellectus scrutatur obscura Scripturarum, ut clara faciat. Spiritus sapientie scrutatur insipida ut saporem divinum apponat. Hi sunt scrutatores {7. 77vb} claustri Christi. Apc. 5.b. Qui sunt septem Spiritus Dei missi in omnem terram. Iob. 36.c. Quis poterit scrutari vias eius Soph. 1.c. Scrutabor Ierusalem in lucernis. Rm. 8.c. Spiritus adiuvat infirmitatem nostram in hoc scrutinio faciendo. Aliter scrutatur malignus spiritus per se, et per scrutatores suos, scilicet per invidos et observatores bonorum. 3Rg. 20.a. dixit rex Syrie de rege Israel, Cras eadem hora mittam servos meos ad te et scrutabuntur donum tuum, et quodcumque placuerit eis, ponent in manibus suis, et auferent. Spiritus superbie scrutatur honores seculares. Spir. avaritie divitias temporales ; Sp. luxurie delicias corporales, quibus dicitur Ps. 36. Defecerunt scrutantes scrutinio Apc. 16.c. Vidi de ore draconis, et de ore bestie, et de ore Pseudo procedentes Sp. tres immundos in modum ranarum exire, etc.
marg.| {d} Quis enim] Dixit, quod Spiritus scrutatur, et probat hoc per simile.
marg.| {e} Spiritus hominis] ratio vel potentia intelligendi.
marg.| {f} Nemo cognovit] perfecte,   [nisi Sp. Dei] Vel   [Nemo] nisi per Sp. Dei revelantem : sicut nullus potest scire cogitationem hominis nisi ei revelaverit. Ier. 17.b. Pravum est cor hominis, et inscrutabile, etc. Sed Spiritus Sanctus ipse novit cogitationes. Sir. 14.b. Posuit oculum ipsius, id est rationem intelligendi super cor illius. Differt autem ab oculo materiali, quia non potest reflecti supra se, et ideo non videt se Iob. 32.b. Ut video Spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat sapientiam.
marg.| {g} Nos autem] Ostendit que sequuntur revelationem Spiritus sancti, et verbum crucis. Primum est acceptio Spiritus sancti : per revelationem enim credit, sperat, et diligit
marg.| {h} Spiritum huius mundi] Glossa Spiritum phytonicum qui loquitur in ventre de eis, que sunt ventris, et de terrenis. Hunc multi acceperunt, de quibus Is. 29.a. De terra loqueris, et de homo eloquium tuum mussitabit. Io. 3.d. Qui de terra est, de terra loquitur, etc. 1Io. 3.a. De mundo sunt, et de mundo loquuntur, etc. Act. 16.d. Conversus Paulus Spiritui dixit, etc. Leu. 20.d. Vir sive mulier in quibus Phytonicus. 1Rg. 28. Querite mihi mulierem habentem Phytonem, etc. Vel   [Sp. mundi] Sp. erroris, de quo Is. 19.a. Dominus miscuit in medio eius Spiritum vertiginis 2Th. 2.c. Ideo mittet illis Deus operationem erroris, { 78ra } Δ Ut credant mendacio.
marg.| Vel [Spiritum mundi] Spiritum servitutis. Rm. 8.c. Non accepistis spiritum servitutis, etc. Vel   [Spiritum mundi] id est defensionis, et elationis. Iud. 9.c. Misit Dominus Spiritum pessimum inter Abimelech, et habitatores Sichem. Et ideo Rem. 12.a. Non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem.
marg.| {a} Ut sciamus] id est ut grati simus Deo, quia ingratus est, qui nescit quid, et a quo et ad quid receperit ; sed nobis ostendit Spiritus sanctus, quod nihil habemus nisi a Deo. Unde hic dicit Glossa Multi quidem habent dona multa Dei, et nescientes a quo habeant, vanitate impia se iactant. Nemo enim de donis Dei beatus est, qui danti est ingratus. Gregorius Qui bona accepta sibi arrogat, suis contra Deum donis pugnat. Is. 26.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis Domine. infr. 4.b. Quid habes quod non accepisti ?
marg.| {b} Donata] non vendita, non promissa tantum.
marg.| {c} Que et loquimur] id est docet nos qualiter dona Dei manifestamus aliis, vel etiam ut sciamus que loquimur. Sap. 7.b. Mihi autem dedit Deus ex sententia dicere, quod facit qui quod loquitur intelligit. In eod. In manu illius nos, et sermones nostri. In eod. 10.d. Sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit diserta.
marg.| {d} Non in doctis] Malebat enim illa sola veritate puritatis ostendere, quam eloquii mixtione fuscare. 1Tim. ult. d. Depositum custodi devitans prophanas vocum novitates, etc. Osee 2.c. Vocabit me, vir meus et non vocabit me Baalim ultra : licet idem significet.
marg.| {e} In doctrina] que Spiritus sanctus docet, non caro, vel mundus.
marg.| {g} Comparantes] tradentes.
marg.| {f} Spiritualibus] quia Mt. 7.a. Nolite spargere margaritas, etc. Prv. 1.a. Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. Sir. 22.a. Cum dormiente loquitur, quia narrat stulto sapientiam.
marg.| Vel. [Comparantes] id est docentes per exempla, et comparationes spirituales. Non enim debent poni exempla spurcitie in doctrina Theologie, quia eloquia Domini casta. Iac. 3.d. Sapientia que desursum est primum quidem pudica est.   [Comparantes] 2Cor. 10.d. Ipsi nosmetipsos mentientes, et comparantes nosmet ipsos nobis.
Numérotation du verset 1Cor. 2,14 
marg.| {h} Animalis] Posset quis dicere, quare non similiter nobis revelata est hec sapientia ? quia animales estis.
marg.| {i} Autem] sed   [Animalis] que animaliter vivit Ioel. 1.d. Computruerunt iumenta in stercore suo. Vel, qui carnaliter de Deo sentit, ea que videt in corporibus, imaginans esse in Deo.
marg.| {k} Non percipit] quia Sap. 1.a. In malevolam animam non introibit sapientia, etc. Eccl. 1.c. Execratio peccatoribus sapientia. Vel   [Non percipit] id est non gustat. Gal. 5.d. Fructus Spiritus est caritas, gaudium, pax et patientia. Prv. 18.a. Non recipit stultus verba prudentie, nisi ea dixeris que versantur in corde eius.   [Non percipit] licet aliquo modo cognoscat. Ratio huius Sir. 21.a. Non est sensus, ubi est amaritudo. Et iterum, Quia ceci sunt. Unde Io. 1.a. Et tenebre eam non comprehenderunt. Beatus Bernardus : Spiritualis homo omne opus suum trina consideratione preveniat. Primum an liceat, deinde an deceat, postremo an expediat. Constat non decere quod non licet ; nec expedire nisi quod decet ; non tamen omne quod licet, decere vel expedire consequens est. Non enim minus elati quam deiecti animi est non pro ratione, sed libitu agere ; nec iudicio agi sed appetitu, quod iam bestiale est.
marg.| {l} Stultitia] Eccl. 10.a. In via stultus ambulans cum ipse insipiens sit, omnes stultos existimat.
marg.| {m} Et] id est quia.
marg.| {n} Non potest] impersonaliter, id est examinatio talium rerum fit spiritualiter, et per spirituales viros.
marg.| Vel spiritualiter quia carnalis homo, tunc ly   [quia] est ostensivum.   [Examinatur] id est stultus esse ostenditur,   [spiritualiter] per spiritualia que refutat.
marg.| {o} Spiritualis] qui spiritualiter vivit, vel de Deo spiritualiter sentit.
marg.| {p} Indicat] que sunt iudicata ab homine.
marg.| {q} A nemine] id est nullus animalis homo scit utrum bene, vel male intelligat.
marg.| {r} Quis enim novit] quasi dicat nullus. Et in hoc ostenditur sapientia Dei profunda. Et est sumptum de Is. 40.c. Quis adiuvit Spiritum Domini, etc.
marg.| {s} Aut quis instruxit eum] ut dicat quid hoc fecisti ? Eccl. 1.a. Altitudinem celi, et latitudinem, et profundum abyssi quis dimensus est ? sapientiam Dei precellentem omnia quis investigavit ?
marg.| {t} Nos autem sensum Christi habemus] qualiter de eo sentire debemus. Multi scientiam habent de ipso, sed nihil sentiunt. Sir. 14.d. In sensu cogitabit circumspectionem Dei. Et 9.d. In sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio. { 78rb } Sap. 1.a. Sentite de Domino in bonitate.
marg.| {b} Spiritus enim] quia scrutari te facit. Simile Rm. 8.e. Spiritus postulat. Sed Similiter facit nos facere omnia meritoria. Is. 26.c. Omnia opera nostra, etc. ergo debet dare eleemosynas, et ieiunare, et sic de quolibet opere meritorio. Solutio : Spiritus Sanctus denominatur tantum a spiritualibus actibus et non a corporalibus, ne credatur esse corporeus. Sciendum etiam, quod illi actus denominant Spiritum sanctum, ad quorum exercitium datur Spiritus sancti donum. Unde Mt. 3.b. Potens est Deus de lapidibus istis, etc. Glossa In huius rei presagium olim Deus de Sara genuit filium, dedit enim ei vim generandi. Quod a minori ostenditur. Contra. Locus a minori est constructivus, sed hic procedit Apostolus destructive. Quis enim scit, etc. quasi dicat nullus : ergo nullus que sunt Dei, etc. Sed potest fieri constructive sic : Spiritus hominis scit, que sunt hominis : ergo Spiritus Dei scit, que sunt Dei. Vel ostenditur a minori, non per locum a minori, sed per simile sumptum a minori. Manifestum est cogitationes nostras a nullo sciri. Unde Diabolus nescit eas, nisi per signa exteriora. Ex quo patet, quod nullus debet alii dicere tentationem interiorem que non procedat in opus, nisi in confessione. et hoc si credat ibi peccare : nam quando dicit, revelat eas Diabolus, et sic manifestatur ab illo, et sic gravius infestantur. Qui solet divinare : per signa et experimenta multa que vidit, consilia futura noscit Diabolus. Qui per Sybillam. Notandum quod in 18. de civit. Dei dicitur quod septem fuerunt Sibylle, quod hic dicitur, non intelligitur de illa que fecit versus de nativitate Domini, sed de alia que Spiritum propheticum locuta est. Vel dicendum quod licet Balaam multa locutus sit Spiritu prophetico, quedam tamen locutus est per Spiritum sanctum, ut de nativitate Salvatoris. Unde supra Nm. 23. dicit Origenes Balaam divinus erat Demonum, scilicet ministerio et arte magica, nonnumquam futura prenoscens. Item sup. illud Nm. 24. Orietur stella, Balaam laudabilis cum verbum Dei ponitur in ore eius : cum Spiritus Dei fit super eum, cum Christo prophetavit.
marg.| Similiter dicendum quod Sibylla quedam dicit per Spiritum Sanctum et hoc tantum recitat Ecclesia, ut de nativitate et incarnatione : hoc enim non potuit dicere demonium, quia demones illa ignoraverunt. Sepe fallitur in consideratione motus astrorum, et expositione falsa Scripturarum.Λ Id est ; spiritum elationis. Incitat enim Diabolus ad elationem, et superbiam, intellige, et per hoc monet ad sectandum sapientiam mundi, que est elatio carnalium et temporalium de qua Rm. 8.b. Prudentia carnis mors est. Pater et Christus. Io. 17.a. Hec est vita eterna. Non excluditur Spiritus sanctus, sed neuter illorum etiam excluderetur si non exprimeretur, nisi pater, ut si diceretur. Hec est vita eterna, ut cognoscant te verum Deum. Quare ergo potius exprimitur ibi Filius quam Spiritus sanctus ? Solutio : Perfecta cognitio patris sufficit ad cognitionem Dei. Sed tamen, quia filius est incarnatus, non Spiritus sanctus, necesse est ad salutem cognoscere filium incarnatum, et ideo exprimitur. Et ad eum qui dedit refertur. Sed ipse Spiritus sanctus dedit se, ergo refertur ad se : sed in Trinitate nihil est id ad quod refertur ; ergo Spiritus sanctus non est Spiritus sanctus. Solutio. Referri large sumitur pro habere respectum. Nulla enim relatione refertur ad nos, sed ad nos habet respectum et ad eum qui dat ipsum similiter, in quantum dator et datum. Noster dicitur, qui accepimus. Sed similiter Is. 9.b. Filius datus est nobis. Ergo eodem modo debet dici, filius est noster. Solutio : Hec bene vera est, filius est noster, sed hec est falsa, Christus est filius noster. Noster est ibi relativum non possessorium, hic autem, filius est noster, possessorium est. Bene tamen dicitur, Spiritus noster, quia non ponitur ibi relatio, sicut ibi, filius noster, imponitur relatio patris ad filium. Dedit nobis naturam, etc. ergo anima dicitur natura in quantum facit esse ; anima in quantum vivificat ; mens in quantum facit reminisci ; ratio in quantum facit ratiocinari. Sine hac scientia nemo beatus est, si non sciat quod habet donum a Deo, ergo qui nescit omnia bona que habet, se habere a Deo, non est beatus, quod falsum est.
marg.| Solutio. Si non sciat se habere a Deo quicquid boni habet, non est beatus, sed non oportet, quod sciat se habere a Deo hoc, et illud. Unde in Evangelio Lc. 19.d. Mt. 21.b. Non habere est nescire, etc. id est pro hoc accipitur Lc. 19.d. Qui ergo non habet, id est nescit, id est non recognoscit. Ratione, vel ornatu, quantum ad profunditatem sententiarum. Quem, id est quales videlicet spirituales. Vos Corinthii, non estis spiritus rector. Prv. 20.b. Rex sedens in solio suo, intuitu suo dissipat, etc. Omnia iudicata, ab homine spirituali. Ex parte inf. 13.c. Certa fide, id est firma. Quid hoc fecisti. Eccl. 8.a. Sermo eius potestate plenus est nec dicere quisquam potest, quare ita facis ? Unus Spiritus, cum Deo inf. 6.d. Qui adheret Deo unus spiritus est Augustinus Cum aliquid eternum mente capimus, non in terra sumus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Cor. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=61&chapitre=61_2)

Notes :