Hugo de Sancto Caro

Capitulum 16

Numérotation du verset 1Cor. 16,1 

De collectis autem
que fiunt in sanctos sicut ordinavi
in1 Ecclesiis Galatie,
1 in] om. Weber
ita et vos2 facite
2 vos] +fratres Md046v
Numérotation du verset 1Cor. 16,2 

per unam sabbati
unusquisque vestrum
apud se reponat3,
3 reponat Md046v Rusch ] ponat Weber
recondens
quod ei beneplacuerit,
ut non cum venero tunc collecte fiant.
Numérotation du verset 1Cor. 16,3 

Cum autem presens fuero quos probaveritis
per epistolas,
hos mittam perferre gratiam vestram
in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Cor. 16,4 

Quod si dignum fuerit
ut et ego eam mecum ibunt.
Numérotation du verset 1Cor. 16,5 

Veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero,
nam Macedoniam pertransibo.
Numérotation du verset 1Cor. 16,6 

Apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo,
ut4 vos me deducatis quocumque iero.
4 ut] et Md046v
Numérotation du verset 1Cor. 16,7 

Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.
Numérotation du verset 1Cor. 16,8 

Permanebo autem Ephesi
usque ad Pentecosten.
Numérotation du verset 1Cor. 16,9 

Ostium enim mihi apertum est
magnum et evidens
et adversarii multi.
Numérotation du verset 1Cor. 16,10 

Si autem venerit
Timotheus videte ut sine timore sit apud vos.
Opus enim Domini operatur sicut et ego.
Numérotation du verset 1Cor. 16,11 

Ne quis ergo illum spernat. Deducite autem illum in5 pace ut veniat ad me. Exspecto enim illum cum fratribus6.
5 in Rusch Weber ] cum Md046v |
6 fratribus Rusch Weber ] + meis Md046v |
Numérotation du verset 1Cor. 16,12 

De Apollo autem fratre
notum vobis facio quoniam7 multum rogavi eum,
7 notum vobis facio quoniam Rusch ] significo vobis quoniam Md046v, om. Weber
ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas eius8 ut nunc veniret.
8 eius Md046v Rusch ] om. Weber
Veniet autem cum ei vacuum fuerit.
Numérotation du verset 1Cor. 16,13 

Vigilate,
et9 state in fide,
9 et Md046v Rusch ] om. Weber
viriliter agite
et confortamini10.
10 confortamini] + in Domino Md046v
Numérotation du verset 1Cor. 16,14 

Omnia enim vestra
in caritate fiant.
Numérotation du verset 1Cor. 16,15 

Obsecro autem vos, fratres,
nostis domum Stephane, et Fortunati et Achaici11
11 et Achaici Rusch ] et Md046v , om. Weber
quoniam sunt primitie Achaie
et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos,
Numérotation du verset 1Cor. 16,16 

ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti.
Numérotation du verset 1Cor. 16,17 

Gaudeo autem in presentia Stephane et Fortunati et Achaici,
quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt.
Numérotation du verset 1Cor. 16,18 

Refecerunt enim spiritum et meum12
12 spiritum - et meum Rusch ] inv. Md046v Weber
et vestrum.
Cognoscite
ergo qui
eiusmodi sunt.
Numérotation du verset 1Cor. 16,19 

Salutant vos13 Ecclesie Asie.
13 vos Rusch Weber ] + omnes Md046v
Salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca
cum domestica sua Ecclesia.
Numérotation du verset 1Cor. 16,20 

Salutant vos fratres omnes. Salutate14 invicem in osculo sancto.
14 Salutate Rusch Weber ] + vos Md046v
Numérotation du verset 1Cor. 16,21 

Salutatio mea
manu Pauli.
Numérotation du verset 1Cor. 16,22 

Si
quis non amat Dominum Iesum Christum, sit anathema.
Maranatha.
Numérotation du verset 1Cor. 16,23 

Gratia Domini Iesu15
15 Christi Md046v Rusch ] om. Weber
vobiscum.
Numérotation du verset 1Cor. 16,24 

Caritas16 mea
16 Caritas Rusch Weber ] Gratia Md046v
cum omnibus vobis in Christo Iesu17.
17 Christo Iesu] Domino Iesu Md046v, + Amen Weber
Epistola ad Corinthios prima finit18.
18 Epistola...finit] om. Md046v, EXPLICIT EPISTOLA AD CORINTHOS I Weber

Capitulum 16

Numérotation du verset 1Cor. 16,1 
marg.| 16 } {7. 120va} De collectis autem] In hoc ultimo capitulo monet eos ad opera misericordie : quia vult quod hoc fixum habeant in cordibus suis similiter Act. 20.g. ultimum quod dicit recedens ab Ephesis est : Oportet suscipere infirmos, et meminisse verbi Iesu, et quod illud sit, licet non inveniatur dictum ab eo, subdit : Beatius est dare, quam accipere. Similiter Dominus in cena caritatem, et humilitatem discipulis commendavit. In hoc ergo capitulo primo hortatur eos Apostolus ad faciendas collectas pauperibus Ierusalem, qui omnia reliquerant propter Christum. Secundo promittit se iturum ad eos, ibi :   [Veniam autem] Tertio ostendit propter quid tantam moram faciet apud Ephesios, ibi :   [Permanebo autem Ephesi] etc. Quarto commendat eis Timotheum, ibi :   [Si autem venerit] Quinto quodammodo commendat, et excusat Apollo episcopum eorum, qui ab eis recesserat propter malitiam eorum, ibi :   [De Apollo] Sexto invitat eos ad vigilantiam, et constantiam, ibi :   [Vigilate] Septimo commendat eis quosdam specialiter ut imitentur eos, ibi :   [Obsecro] etc. Octavo reddit eis gratias de donariis que per illos sibi miserunt, ibi :   [Gaudeo] Nono salutat eos ex parte Ecclesiarum Asie ibi   [Salutant vos] Decimo salutat eos nomine suo, ibi :   [Salutatio] et ibi excommunicat eos qui Christum non diligunt eo quod per hoc conservatur unitas, in qua eos instruit per totam epistolam. Ad ultimum optat eis gratiam in presenti, et gloriam in futuro, que est finis illius unitatis. Dicit ergo :
marg.| {a} De collectis autem que fiunt in Sanctos] id est ad opus Sanctorum. Et vere Sancti : quia sanctus, et agios idem est, et hoc est sine terra : de ipsis autem dicitur Act. 4.g. quod vendebant omnia que habebant, et ponebant ad pedes Apostolorum. Rm. 15.f. Probaverunt Macedonia, et Achaia collectionem aliquam, etc.
marg.| {b} Facite] Gal. 6.c. Dum tempus habemus, operemur, etc.
Numérotation du verset 1Cor. 16,1 
Expositio Glossae
marg.| {a} De collectis autem] etc. De crastino. Mt. 6.d. Quod vobis scribo. Humano more. Videtur quod necessarium est fragilitati humane, vel, id est secundum consuetudinem hominum, id est rationalium, qui implent illud Ps. 61. Divitie si affluant, etc. quod Episcopi in tempore caristie possunt facere collectas in Ecclesiis ad opus pauperum, et cogere subditos ad hoc, unde 2Cor. 8. ubi loquitur de collectis : Non quasi imperans dico ne sitis transgressores. Ex quo relinquitur, quod de iure posset eos cogere, et hoc eis precipere, et hoc est quod hic dicit, Glossa Ideo tenendum est sicut ordinavi, etc. Una sabbati, 2Cor. 8.c. Non ut aliis sit remissio ; vobis autem tribulatio. Cavens ne iterum illud sumat : ergo si aliquis destinavit quod hoc dabit pauperibus, istud separando, et in partem ponendo, non licet ei in proprios usus convertere. Unde Lv. 27.b. si quis vovisset aliquid, et redimere illud vellet, reddebat eque bonum, vel melius, et quintam partem supra, et revera non licet in proprios usus convertere, nisi in valde magna necessitate, et tunc cum spe restituendi per diversos dies : propter hoc est preceptum Synodale, quod in altera duarum Dominicarum ad minus veniat quilibet ad Ecclesiam : quod si non facit, potest denuntiari coram Episcopo.
marg.| Invenitur multum : Collige de multis, magnus acervus erit. Epistolis commendatoriis. Argumentum quod opus erat litteris commendatoriis contra 2Cor. 4.a. Numquid egemus sicut quidam, etc. Respondeo. Apostolus quia notus erat non egebat : sed isti egebant ; quia ignoti. Si Dominus permiserit, sed tamen ipsum apud eos manere esse bonum : permissio autem de malis tantum est, proprie debuit dicere, si Dominus voluerit, vel aliud huiusmodi.
marg.| Sed dicendum quod ipse loquitur vulgariter non Λ faciens vim in verbo permittendi, id est suggessit. Qui conantur impedire, quomodo ergo dixerat modo : Et evidens ; quia non tradunt predicationi, respondeo : Ephesii non tradunt populis, scilicet sed multi alii pseudo impedire volebant. Non obrepit somnus, id est torpor et negligentia. Omnia enim fieri in caritate, non causa inanis glorie, ergo iuxta hoc potest intelligi illud sup. 10.g. Omnia in Gloriam Dei facite, id est non causa inanis glorie. Achaie ; provincia est Grecie Achaia.
marg.| Suppleverunt docendo sed numquid docebant ? Respondeo. Ita, exhortando singulos, et exemplo omnes. Quod scribo, omnes desiderant, id est vitam eternam, quam habetis si facitis ea que vobis scribo. Et anathema, id est separatus, sed Omnis Christianus, qui est in mortali, non amat Dominum Iesum Christum, ergo est separatus a Deo, et ita excommunicatus. Solutio : Etsi falsi Christiani, id est qui sunt in mortali, non ament cum caritate, amant tamen naturali dilectione : quod non faciunt infideles et heretici.
Numérotation du verset 1Cor. 16,2 
marg.| {c} Per unam sabbati] Sabbatum pro tota septimana propter numerum, scilicet unitatem ; quia est principium numeri prima, sic sumitur sabbatum, Lc. 18.b. Ieiuno bis in sabbato. Est ergo sensus : per unam sabbati, id est in prima die septimane, id est in die Dominica, Lv. 23.f. Dies octavus erit celeberrimus atque sanctissimus, est enim cetus atque collecte, Nehem. 8.d. In die octava iuxta ritum collectam fecerunt. Vel sabbatum sumitur pro ipso sabbato, quod est una die, et est idem sensus (una die sabbati,) id est prima die post sabbatum. Monet ergo eos Apostolus ad faciendum collectas ad opus pauperum ; sicut iniunctum fuerat ei ab Apostolis. Gal. 2.b. Dederunt mihi dexteras, et Barnabe, etc. Et tantum ut pauperum in Ierusalem memores essemus, etc. Et debent libenter divites providere pauperibus iuxta illud Ps. 103. Cedri Libani quas plantavit. Dominus plantavit divites quasi arbores que fructum ferant ad opus pauperum, et hoc est, Illic passeres nidificabunt, id est Sancti modici in temporalibus, Dn. 4.b. Videbant arborem, etc. et omnis esca volucrum, et pecorum in ea. Divites enim sunt quasi horrea, et arce Domini, ut quando necesse fuerit, pauperibus suis aperiant eas, et quando aliter non potest habere ; frangit pauperibus suis arcas illas aliqua gravi infirmitate, Ioel. 1.d. Demolita sunt horrea, dissipate sunt apothece, confusum est triticum, quia quedam habet de usura, quedam de non usura. Ex hoc autem loco Apostoli inolevit consuetudo ut in diebus Dominicis, et magnis solemnitatibus fiat collecta ad opus leprosorum indigentium : quia tunc magis sunt devoti, et parati ad eleemosynas. Bar. 1.a. Collegerunt pecuniam in conspectu Dei, id est necessaria, secundum quod potuit uniuscuiusque manus invenire, equaliter dives, et pauper. Sicut etiam Dominus in diebus Dominicis habet pelves, sic et Diabolus ; quelibet enim mulier habitu meretricio ornata, est pelvis Diaboli, in qua multi reponunt ad opus Diaboli, ut omnes qui eam turpiter concupiscunt.
marg.| {d} Unusquisque apud se seponat] Hoc dicit ne excusarentur per malitiam ministrorum custodientium collectas illas.
marg.| {e} Recondens] sicut 2Cor. 9.a. De ministerio quod fit in sanctos ex abundanti mihi est scribere vobis ; scio enim promptum animum vestrum. Dt. 14.d. Anno {7. 120vb} tertio separabis aliam decimam, et repones eam inter ianuas tuas, sed Mt. 5.c. dicitur : Nisi abundaverit iustitia vestra, etc.
marg.| {f} Quod ei bene placuerit] Unde 2Cor. 9.b. Non ex tristitia, aut ex necessitate : hilarem enim datorem, etc. Rm. 12.c. Qui miseretur, in hilaritate, Ex. 25.a. Loquere filiis Israel : Ab omni homine qui offert ultroneus, accipietis.
marg.| {g} Ut non, cum venero] Hoc dicit ; quia nimis gravarentur, si darent subito simul, 1Cor. 9.a. Parati sitis : ne cum venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus.
Numérotation du verset 1Cor. 16,3 
marg.| {h} Cum autem presens] Ecce quid faciam de illis collectis : non retinebo mihi, sed mittam per personas probatas a vobis.
marg.| {m} In Ierusalem] pauperibus.
marg.| { k } Per epistolas] id est cum epistolis meis.
marg.| {l} Gratiam vestram] id est eleemosynas vestras que dicuntur gratia ; quia magnam gratiam facit Dominus ei, qui dat voluntarie eleemosynas, 2Cor. 8.a. Notam autem vobis facimus gratiam, etc. 2Cor. 9.b. Potens est Deus facere abundare in nobis omnem gratiam, Glossa Non solum hanc sed etiam omnia dona Spiritus sancti. Vel gratia appellatur : quia gratis, et ex amore tantum debet dari, non propter favorem hominum vel causa inanis glorie.
marg.| {i} Quos probaveritis] per tales debent mitti eleemosyne. Unde 2Cor. 8.c. Misimus cum illo fratrem nostrum, cuius laus est in Evangelio per omnes Ecclesias, id est Lucam, devitantes hoc ne quis nos vituperet dicens, quod per in honestas personas misimus eorum eleemosynas, ideo Ex. 35.d. Moyses multum commendat Beseleel antequam precipiat quod tradantur ei donaria.
Numérotation du verset 1Cor. 16,4 
marg.| {n} Si dignum] id est si magna collegeritis, et sic per hoc invitat eos ad copiose dandum.
Numérotation du verset 1Cor. 16,5 
marg.| {o} Nam Macedoniam pertransibo] Act. 16.b. Visio per noctem Paulo ostensa est, Vir Macedo stans, et deprecans eum dicens, Transiens in Macedoniam adiuva nos.
Numérotation du verset 1Cor. 16,6 
marg.| {p} Apud vos] hyemabo per hoc innuit quod multa erant ibi corrigenda, Glossa Sicut medicus moram habet, ubi multi egrotant. Felices cum quibus Paulus hyemat sed infelices illi de quibus, Is. 18.c. Estate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestie terre super eum hyemabunt.
marg.| {q} Ut vos me deducatis] quasi dicat Ibo secundum quod dictaveritis mihi. Sed quare petit Paulus deduci ? numquid timet aliquem ? 1. Esdr. 8.d. Erubui petere Regis auxilium, etc.
Numérotation du verset 1Cor. 16,7 
marg.| {r} Temporis manere apud vos] Per annum, et dimidium mansit apud eos. Unde Act. 18.c. Sedit autem ibi {7. 121ra} Δ annum et sex menses docens apud eos verbum Dei.
marg.| {a} Si Dominus] Hec dictio semper est intelligenda Iac. 4.d. Pro eo ut dicatis, Si Dominus voluerit ; et Si vixerimus.
Numérotation du verset 1Cor. 16,8 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset 1Cor. 16,9 
marg.| {b} Ostium] cordium   [magnum] quasi dicat Multi sunt parati recipere verbum Dei. Is. 45.a. De Cyro qui interpretatur heres, id est Christus, de quo per Ps. 2. Dabo tibi gentes hereditatem tuam. Aperiam ante eum ianuas, et postea : Portas ereas et vectes ferreos confringam, id est duritiam cordium. Col. 4.a. Orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis sermonis ostium ad loquendum mysterium Christi. Iob. 10.b. Per me si quis introierit, etc. Sed quidam introeunt ad corda hominum per truphas non per Christum. Clauditur autem ostium Predicatori quandoque ex parte Dei. Eph. 6.c. Orantes pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei, quandoque ex parte proximi Sir. 32.a. Ubi non est auditus, non effundas loquelam ; quandoque ex parte sui Is. 29.d. Erit vobis visio omnium sicut verba libri signati.
marg.| {c} Adversarii multi] Et tamen ibi vult manere Paulus ; ubi habet adversarios multos, et nos fugimus. Si esset clausum ostium numquam adversarios suscitaret Diabolus. Unde quando multi nituntur impedire aliquod negotium magnum, signum est quod ipsum est Domini. Ps. 92. Mirabiles elationes maris, mirabilis in altis Dominus. Ex. 1.c. Quanto plus opprimebantur filii Israel, tanto magis multiplicabantur, sic est de verbo Domini, quando plus impeditur. Nec mirum, Lc. 8.b. Semen est verbum Dei, semen autem si maneat in pace, numquam multiplicatur sed quando grandinibus, nive et pluviis premitur.
Numérotation du verset 1Cor. 16,10 
marg.| {d} Si autem venerit Timotheus] qui fuit portator huius epistole, ut habitum est supr. in prologo. Istum quasi legatum suum misit apud eos.
marg.| {e} Videte ut sine timore sit apud vos] Argumentum quod Domini terrarum debent custodire in pace et securitate legatos Domini Pape, quod signatum est Gn. 20.d. ubi dicitur quod Abimelech deduxit Abraham securum cum tota substantia sua.
marg.| {f} Opus enim Domini operatur] 2Tim. 4.b. Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac Evangeliste, etc.
Numérotation du verset 1Cor. 16,11 
marg.| {g} Ne quis ergo illum spernat] quia iuvenis est, 1Tim. 4.c. Nemo adolescentiam tuam contemnat. Lc. 10.c. Qui vos spernit, me spernit.
marg.| {h} Expecto enim illum cum fratribus] id est et illum et fratres qui sunt cum eo, vel ego cum fratribus qui mecum sunt habituri consilium, et dedit formam ut Episcopi expectarentur,
Numérotation du verset 1Cor. 16,12 
marg.| {i} De Apollo autem] de quo habetur Act. 18.f. Iudeus quidam Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens devenit Ephesum potens in Scripturis, etc.
marg.| {h} Non fuit vobis] Argumentum quod si Episcopus vel Sacerdos recedat propter malitiam subditorum suorum, non potest cogi a superiore ut revertatur ad eos, sed tamen moneri potest.
marg.| {l} Cum ei vacuum fuerit] id est tempus oportunum. Vel   [vacuum] quasi dicat Non est hic vacuus ; id est otiosus.
Numérotation du verset 1Cor. 16,13 
marg.| {m} Vigilate] iuxta Mc. 13.d. Ianitori precepit ut vigilet. 1Pt. ult. b. Mc. 13.d. Quod vobis dico, omnibus dico Vigilate.
marg.| {n} State] Eph. 6.c. Succincti lumbos.
marg.| {o} Viriliter agite] Glossa Mulierum enim est inconstantia. Iac. 2.d. Fides sine operibus mortua est. Per hoc quod dicit   [State] removet torporem.
marg.| {p} Confortamini] perficiendo omnia vestra.
Numérotation du verset 1Cor. 16,14 
marg.| {q} In caritate] idest, nihil contrarium caritati faciatis ; sine qua alia vana sunt sup. 13.a. Si linguis hominum loquar, etc.
Numérotation du verset 1Cor. 16,15 
marg.| {r} Stephane] supr. 3.c. Baptizavi Stephane domum.
marg.| {7. 121rb} {s} Primitie] primo conversi.
marg.| {t} Ordinaverunt se] Contra. Hbr. 5.a. Nec quisquam assumit sibi honorem, sed qui vocatur, etc. Solutio : Non honorem, sed laborem sibi assumpserunt, id est tale, se exhibuerunt quod ordinati sunt ad ministrandum Sanctis, vel quia de propriis expensis Sanctis providebant necessaria.
Numérotation du verset 1Cor. 16,16 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset 1Cor. 16,17 
marg.| {u} Gaudeo] Gratias agit eis de donariis que sibi miserant per istos.
marg.| {x} Quod vobis deerat] Isti Corinthii tenebantur providere Apostolo quod eos instruxerat in fide, et maxime quia erat in carcere, sed nihil adhuc ei miserant ; isti autem tres supplerunt defectum eorum.
Numérotation du verset 1Cor. 16,18 
marg.| {y} Refecerunt enim et meum spiritum] quia gaudebat de eleemosynis eorum.
marg.| {z} Et vestrum] quia ego vester sum unde gaudium meum debet esse gaudium vestrum. Aliter. Isti instructi ab Apostolo nondum perfecte erant instructi : sed isti tres eos instruebant. Et propter hoc dicit Apostolus   [Gaudeo autem in presentia] etc. quod presentes apud vos sunt.   [Quod deerat] de instructione fidei : et in hoc refecit spiritum.
marg.| {a} Aquila] nomen viri est.
marg.| {b} Prisca] nomen mulieris : de quibus Act. 18.a. Rm. 16.a.
marg.| {c} Cum domestica Ecclesia] Isti multos fideles in domo sua congregaverant, quos de bonis suis nutriebant.
marg.| {d} In osculo sancto] Consuetudo erat ut illi ad quos Apostolus Epistolam mittebat, se invicem oscularentur, in signum quod cum pace cordis, et dilectione proximi implerent, que scribebat eis, et ideo consuetum est ut in celebratione Misse nos invicem osculemur.
marg.| {e} Salutatio, mea manu Pauli] supple, scripta est : que sequitur, post :
marg.| {i} Gratia Domini] etc. Sed premittit hoc.
marg.| {f} Si quis] etc. quod similiter manu sua scripserat, et sic quasi concludit totam intentionem, que erat ut in unitate eos coniungeret ; quia unitas hec conservari non potest nisi per Christi amorem. Dicit   [Si quis] etc.
marg.| {g} Anathema] id est separatus a Deo.
marg.| {h} Maranatha] id est donec veniat Dominus, id est usque ad adventum Domini, et in ipso adventu eius Mal. ult. b. Percutiam terram anathemate : de quo dicitur Mt. 25.d. Ite maledicti in ignem eternum.
marg.| { k } Caritas mea cum omnibus vobis] id est omnes diligatis me, vel, id est sicut ego diligo Christum ex caritate ; ita opto quod etiam vos ex caritate eum diligatis.
prol.| Explicit Postilla Domini Hugonis Cardinalis super Epistolam Pauli ad Corinthios primam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Cor. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=61&chapitre=61_16)

Notes :