Hugo de Sancto Caro

Capitulum 14

Numérotation du verset 1Cor. 14,1 

Sectamini
caritatem,
emulamini spiritualia magis autem ut prophetetis.
Numérotation du verset 1Cor. 14,2 

Qui enim loquitur lingua,
non hominibus loquitur
sed Deo,
nemo enim
audit
Spiritu autem loquitur
mysteria.
Numérotation du verset 1Cor. 14,3 

Nam
qui prophetat,
hominibus loquitur edificationem,
et exhortationem,
et consolationem1
1 consolationem] consolationes Weber
Numérotation du verset 1Cor. 14,4 

Qui
loquitur lingua
semetipsum
edificat,
qui autem prophetat
Ecclesiam Dei2 edificat.
2 Dei] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 14,5 

Volo autem vos
omnes3 loqui linguis,
3 vos omnes] inv. Weber
magis autem prophetare.
Nam maior est
qui prophetat,
quam qui loquitur linguis, nisi si forte
ut interpretetur
ut Ecclesia edificationem accipiat.
Numérotation du verset 1Cor. 14,6 

Nunc autem,
fratres,
si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero
nisi si vobis loquar
aut in revelatione,
aut in4 scientia,
4 in] om. Weber
aut prophetia,
aut in doctrina ?
Numérotation du verset 1Cor. 14,7 

Tamen
que sine anima sunt vocem dantia,
sive tibia sive cithara, nisi distinctionem sonituum dederint,
quomodo scietur
quod canitur
aut quod citharizatur ?
Numérotation du verset 1Cor. 14,8 

Etenim
si incertam vocem
det tuba,
quis parabit se ad bellum ?
Numérotation du verset 1Cor. 14,9 

Ita et vos
per linguam nisi manifestum sermonem
dederitis,
quomodo
scietur
id quod dicitur ? Eritis enim
in aera loquentes.
Numérotation du verset 1Cor. 14,10 

Tam multa,
ut puta genera linguarum
sunt in hoc5
5 hoc] om. Weber
mundo, et sine voce
nihil6 est.
6 sine voce-nihil] inv. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 14,11 

Si ergo nesciero virtutem vocis
ero ei cui loquor
barbarus,
et qui loquitur
mihi barbarus.
Numérotation du verset 1Cor. 14,12 

Sic et vos,
quoniam emulatores estis spirituum,
ad edificationem Ecclesie querite ut abundetis.
Numérotation du verset 1Cor. 14,13 

Et ideo qui loquitur lingua,
oret
ut interpretetur.
Numérotation du verset 1Cor. 14,14 

Nam si
orem lingua,
spiritus meus orat,
mens autem mea sine fructu est.
Numérotation du verset 1Cor. 14,15 

Quid ergo est ?
Orabo
spiritu,
orabo et mente,
psallam spiritu,
psallam et mente.
Numérotation du verset 1Cor. 14,16 

Ceterum
si benedixeris
spiritu,
quis7 supplet locum
7 quis] qui Weber
idiote,
quomodo dicit8 :
8 dicit] dicet Weber
amen,
super tuam benedictionem ?
Quoniam quid dicas nescit.
Numérotation du verset 1Cor. 14,17 

Nam tu quidem bene gratias agis,
sed alter non edificatur.
Numérotation du verset 1Cor. 14,18 

Gratias ago Deo meo9,
9 meo] om. Weber
quod omnium vestrum lingua loquor.
Numérotation du verset 1Cor. 14,19 

Sed in Ecclesia
volo quinque
verba sensu meo loqui
ut et alios instruam,
quam decem millia verborum
in lingua.
Numérotation du verset 1Cor. 14,20 

Fratres,
nolite pueri
effici sensibus,
sed malitia parvuli estote,
sensibus autem perfecti sitis10.
10 sitis] estote Weber
Numérotation du verset 1Cor. 14,21 

In lege scriptum est :
quoniam
in aliis linguis
et in11 labiis aliis
11 in] om. Weber
loquar
populo huic,
et nec sic exaudient me dicit Dominus.
Numérotation du verset 1Cor. 14,22 

Itaque lingue in signum sunt non fidelibus
sed infidelibus,
prophetie12 autem
12 prophetie] prophetia Weber
non infidelibus
sed fidelibus.
Numérotation du verset 1Cor. 14,23 

Si ergo conveniat universa Ecclesia
in unum, et omnes linguis loquantur,
intrent autem idiote
aut infideles,
nonne dicent
quod insanitis ?
Numérotation du verset 1Cor. 14,24 

Si autem omnes prophetent,
intret autem quis infidelis vel idiota ; convincitur ab omnibus,
diiudicatur ab omnibus,
Numérotation du verset 1Cor. 14,25 

occulta enim13 cordis eius
13 enim] om. Weber
manifesta
fiunt.
Et ita cadens in faciem
adorabit Deum, pronuntians
quod vere Deus sit in vobis14.
14 sit in vobis] in vobis est Weber
Numérotation du verset 1Cor. 14,26 

Quid ergo est, fratres ?
Cum convenitis, unusquisque vestrum
psalmum habet,
doctrinam
habet,
Apocalypsim
habet, linguam habet,
interpretationem habet,
omnia
ad edificationem fiant.
Numérotation du verset 1Cor. 14,27 

Sive lingua
quis
loquitur, secundum duos,
aut ut multum tres,
et per partes,
et unus interpretetur.
Numérotation du verset 1Cor. 14,28 

Si autem non fuerit interpres,
taceat in Ecclesia,
sibi autem loquatur
et Deo.
Numérotation du verset 1Cor. 14,29 

Prophete duo aut tres
dicant,
et ceteri diiudicent.
Numérotation du verset 1Cor. 14,30 

Quod si15
15 si] i cacogr. Rusch
alii revelatum fuerit
sedenti
prior taceat.
Numérotation du verset 1Cor. 14,31 

Potestis enim omnes
per singulos
prophetare, ut omnes
discant, et omnes
exhortentur.
Numérotation du verset 1Cor. 14,32 

Et spiritus prophetarum
prophetis sunt
subiecti16
16 sunt subiecti] inv. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 14,33 

Non enim est dissensionis
Deus
sed pacis,
sicut in omnibus Ecclesiis
sanctorum doceo17
17 doceo] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 14,34 

Mulieres in Ecclesiis taceant,
non enim permittitur
eis loqui,
sed subditas esse
sicut et lex dicit.
Numérotation du verset 1Cor. 14,35 

Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in Ecclesia.
Numérotation du verset 1Cor. 14,36 

An a vobis
verbum Dei processit ? Aut in vos solos pervenit ?
Numérotation du verset 1Cor. 14,37 

Si quis videtur propheta esse,
aut spiritualis,
cognoscat
que scribo vobis, quia Domini sunt mandata.
Numérotation du verset 1Cor. 14,38 

Si quis autem ignorat
ignorabitur.
Numérotation du verset 1Cor. 14,39 

Itaque, fratres,
emulamini
prophetare,
et loqui linguis nolite prohibere.
Numérotation du verset 1Cor. 14,40 

Omnia autem
honeste et secundum ordinem fiant.

Capitulum 14

Numérotation du verset 1Cor. 14,1 
marg.| 14 } Sectamini caritatem] Quoniam Spiritus S. non solum in igne apparuit in signum caritatis ; sed etiam in linguis ob signum edificationis : commendata caritate mentium docet Apostolus concordiam unitatis esse etiam in verbis, agens de officiis lingue. Que sunt, scilicet loqui, interpretari, prophetare, orare, benedicere, gratias agere : hec omnia docet Spiritus S. Unde Act. 2.a. Et ceperunt loqui variis linguis, prout Spiritus S. dabat eloqui illis. Dividitur autem hoc capitulum in septem partes. In prima ostendit esse maiorem qui prophetat, quam qui loquitur linguis. In secunda ostendit inutiles esse linguas sine manifestatione, ibi   [Nunc autem fratres si venero] et hoc ostendit exemplo suo, et exemplo musicorum instrumentorum, tibie, tube, cithare. In tertia castigat eos, qui minora preferunt dona maioribus, ibi   [Sic et vos quoniam emulatores] In quarta notat eos desiderare signa, que pueris, et infidelibus data sunt, ibi   [Fratres mei nolite pueri effici] In quinta concludit omnia esse facienda ad edificationem, et in concordia, scribens regulam collationum, et sermonum, ibi   [Quid ergo est fratres] In sexta excipit mulieres, ibi   [Mulieres in Ecclesiis] In septima confirmat ea, que dixit auctoritate Domini, ibi   [An a vobis verbum ?] Dicit ergo :
marg.| {c} Sectamini caritatem] ex quo talis est, et tanta.
marg.| {d} Emulamini] idest, desiderate spiritualia, id est alia dona Spiritus S. supr. 12.d. Emulamini charismata meliora. 1Pt. 3.c. Quis est, qui vobis noceat, si boni emulatores fueritis ?   [Magis autem] desiderate.
marg.| {e} Ut prophetetis] id est ut habeatis donum exponendi Scripturas : quoniam utilius est quam donum linguarum.
Numérotation du verset 1Cor. 14,1 
expositio glosse
marg.| {c} Sectamini caritatem] etc. Vinculum mentium. Col. 3.c. Caritatem, etc. quod est vinculum perfectionis Emulamini, id est desiderate alia dona : sed post caritatem. Ergo primo et principaliter, et plus debemus diligere caritatem, quam aliquod de donis ; ergo plus quam sapientiam, sed nihil est diligendum, nisi quia bonum : quare nec plus est diligendum, nisi quia melius, ergo caritas est melior, quam sapientia : vel aliud donum ut fides, vel aliud. Item contra : Melior et dignior est intellectus, quam affectus ; ergo et perfectio huius perfectione illius : sed fides, et sapientia sunt perfectio intellectus, sive vis rationalis, caritas autem affectus, sive vis concupiscibilis ; ergo fides et sapientia meliores sunt quam caritas. Solutio : Caritas est melior, quam alia dona, de quibus hic specialiter est sermo, ut donum linguarum et donum prophetie, vel caritas magis diligenda est, quam fides quoad hoc quia non excidit : imo simpliciter, quia ipsa sola est ratio merendi vitam eternam. Ut aliter accipiatur lingua ; hic appellat linguam, impressionem anime sive imaginem, que est signum rei. Linguam hic dicit prolationem, id est impressionem imaginis rei que est in anima, per quam anima secum loquitur, sicut aliquis loquitur alii per vocem. Ubi, id est in qua prolatione sunt significationes, scilicet rerum imagines ipsas significantes. Quo tamen intellectus, id est superior pars rationis secundum actum suum accedit.
marg.| Vel revelatio fit, quasi per applicationem spiritus ad spiritum cognitionem habet. Vel agnitio fit idem, quod doctrina : vel agnitio quandoque per se doctrina, quandoque per alium. Pharao. Gn. 41.a. in spiritu, id est inferiori parte rationis invicem confert homo. Illarum prolatio, quasi lingua fuit ; quia imagines rerum significativarum habuit, et vidit. Dn. 10.a. In visione opus est intelligentia. Ioseph mente, id est in superiori parte rationis. Illius Pharaonis spiritus, inferior pars rationis. Informatus, impressis imaginibus. In illo, id est Pharaone. Lingua, id est impressio imaginum. Minus ergo est propheta ; et ergo aliquantulum : et hoc est verum secundum quid, non simpliciter : sed ille qui intelligit, adhuc magis vere propheta dicendus est. Dn. 2.d. Prophetat, quod est loqui mente : quando que intelligit secundum superiorem partem rationis, exponit in sermone. Quasi maiorem dixi, et cetera. Nam quod Ambrosius exponit de lingua exteriori, id est de dono diversorum idiomatum : Augustinus autem de impressionibus, sive imaginibus rerum, que fiunt in inferiori parte rationis : et propter hoc est magna perturbatio in hac Glossa nesciente distinguere, que sunt verba Augustini et que Ambrosii. Ut non spiritu tantum agatur. Spiritu agitur, quando impressiones linguarum sunt tantum in inferiori parte rationis, quas invicem confert homo : mente autem Λ agitur, quando expositio eorum manifestatur, et a superiori parte cognoscitur. Que ad sciendum pertinent, ea sunt que fidem illuminant. Sed nota quod non pertineat ad donum scientie, sed ad donum sapientie : quia dicit Augustinus in libro de Trinitate quod rerum divinarum cognitio, sapientia proprie nuncupatur ; humanarum vero cognitio proprie scientie nomen obtinuit. Nec omne quod ab homine sciri potest, [quod ut plurimum supervacue vanitatis, et noxie curiositatis est] scientie huic tribuo : sed tantum per quod fides saluberrima, que ad veram Dei similitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur, roboratur. Sed revera cognitio divinitatis proprie est donum sapientie : ad donum autem scientie, ut in illa auctoritate dicitur, pertinent rationes per quas fides generatur in non habente, id est roboratur in eo, qui habet in parte ; et defenditur contra hereticos : nutritur per bona opera, quorum rationem cognoscimus per donum scientie, per rationes, et huiusmodi alique inveniuntur rationes, per quas de divina natura fides gignitur, et nutritur, etc. Revelatio, rerum ostensio : quando manifestatur significatio impressionum ; que fiunt in inferiori parte rationis.
marg.| Prophetia nota est in rebus ipsis, vel factis. Unde toties dicitur, Factum est verbum Domini ad me. Iudeis usus erat tube. Nm. 10.a. Filii Aaron clangent tubis. Et infr. eod. Clangetis ululantibus tubis. Quod effectus indicat, id est privatio effectus : quia ex hoc nihil effici potest, id est nulla cognitio in audientibus. Quomodo scietur, id est intelligitur. Ex. 32.d. Non est clamor adhortantium se ad pugnam, etc. sed vocem cantantium ego audio. Hoc potest hodie dici de nostris Predicatoribus. Iob. 38.a. Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis ? Ideo Christus sine difficultate loquitur in Evangelio. Prv. 14.a. Sapientium doctrina facilis : non ad corda hominum. Cum tamen dicat Dominus per Is. 40.a. Loquimini ad cor Ierusalem, supr. 9.d. Sic pugno non quasi aerem verberans.
marg.| Multe sunt quippe lingue, multa idiomata : quia septuaginta due, sicut probat Augustinus libro 16 de civitate Dei, per hoc quod quando primo enumerantur cognationes, que exierunt a Noe, enumerantur 72. et ibi facit Moyses mentionem de linguis dicens, per tribus, et linguas. Et ideo Dominus Lc. 10.a. Elegit septuaginta duos discipulos, quos misit ad predicandum regnum Dei. Nihil fine voce, contra. Pisces sunt aphoni, id est sine voce. Solutio : De eis est vox. Dn. 3.e. Benedicite omnia opera Domini Domino ; quia in omnibus est vox laudis divine, id est materia. Ac si omnibus linguis loqueremini ; ut si diceretur coram Grecis et Latinis hoc nomen [sidera] Greci intelligerent ferrum, Latini astra.
marg.| Spiritus sanctus a Deo mihi datus facit me loqui, id est quod ego loquor, est a dono linguarum, quod dedit mihi Spiritus sanctus : et hoc totum secundum autem omnia. Vel Spiritus, id est ratio exemplo Augustini. Mens Λ Ioseph Gn. 40.c. Concordia in membris Ecclesie ; de qua. Is. 16.c. Venter meus ad Moab, quasi cithara sonabit. Quid ? Melodiam, et concordiam unitatis Ecclesie.
marg.| Hoc verbum [Amen] nec Grecum, nec Latinum est, sed Hebreum, et interpretatur verum. Unde maiorem certitudinem demonstrat, quam si diceretur, verum : sicut Alleluia   [quod est, laudare invisibilem, vel, laudate invisibilem] ex sono vocis quamdam letitiam mentis generat maiorem, quam hoc, Laus tibi Domine rex eterne glorie. Aut si laus Dei exprimatur cantu Angelico, plus hilaris fit homo, quam si sepius diceretur sic. Proponit se exemplum, quod debent facere Prelati. Quod significatum est Lv. 7.d. ubi dicitur, quod de hostiis Λ pacificis habebit Sacerdos armum separationis, et pectusculum elevationis. In primo exemplum datur quod Prelatus separari debet a vita subditorum. In alio eminentia scientie, ut sit verbo, et opere docens subditos. Qui omnes linguas novit. Quidam dicunt quod Paulus loquens unico idiomate, vel aliquis alius de discipulis, intelligebatur ab omnibus, cuiusque lingue essent, sicut manna unum et idem manens, omnis cibi saporem habebat, secundum voluntatem comedentis : quod videtur per hoc quod hic dicitur   [Loquor lingua omnium vestrum] ergo lingua, qua loquor, ea est lingua omnium vestrum, qui diversarum estis linguarum. Tamen melius credi debet, quia sciebat omnia idiomata, et quando loquebatur Gallicis, loquebatur tantum Gallico, et sic de aliis.
Numérotation du verset 1Cor. 14,2 
marg.| {f} Qui enim loquitur] Ecce prima ratio, quod magis debent diligere donum prophetie lingua. Glossa Incognita, et peregrina non hominibus loquitur, quia non intelligunt : sed ideo eius laus in hoc apparet, et qui intelligit. Act. 10.g. Audierunt illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.
marg.| {g} Nemo enim audit] id est intelligit : vix etiam ille, qui loquitur.
marg.| {h} Spiritus autem loquitur] per talem, mysteria, {7. 111vb} secreta de Deo. Is. 24.c. Secretum meum mihi, etc. Sed quare loquitur, quod non vult intelligi ? ut humiliemur cognito defectu nostro. Item ut sciamus ineffabilia esse celestia. Item propter decem, que notantur super Ps. 171 : « Diligam te Domine ». Vel aliter, ut linguam appellet verbum mentale, id est imagines rerum impressas in inferiori parte rationis, que hic dicitur spiritus : sicut Pharao, qui vidit septem vaccas pingues, et septem macras, habuit verbum mentale ; et Nabuchodonosor, qui vidit statuam. Sed Ioseph et Daniel donum intelligentie habebant, qui interpretationes dixerunt et hoc est spiritus, id est inferior pars rationis, in qua sunt ille rerum imagines.
1 Ps. 17, 1.
marg.| {h} Loquitur mysteria] id est Dei secreta, sicut etiam occulta : iste non intelligit : sed qui habet interpretationes.
Numérotation du verset 1Cor. 14,3 
marg.| {i} Nam qui prophetat] id est qui intelligit mente, id est secundum superiorem partem rationis, et habet interpretationem et significationem harum imaginum.
marg.| { k } Hominibus loquitur]  ; quia eis exponit.
marg.| {l} Ad edificationem] Glossa incipientium.
marg.| {m} Et exhortationem] provectorum, sive perfectorum.
marg.| {n} Consolationem] desolatorum. Aliter.
marg.| {l} Ad edificationem]  ; in credendis. sup. 3.b. Dei edificatio estis.
marg.| {m} Et exhortationem] in agendis, ad Tit. 2.d. Hec loquere, et exhortare.
marg.| {n} Et consolationem] in perficiendis. 1. Th. 3.c. Corripite inquietos : consolamini pusillanimes.
Numérotation du verset 1Cor. 14,4 
marg.| {o} Semetipsum] si tamen intelligit.
marg.| {p} Qui autem prophetat] quod est loqui mente.
marg.| {q} Ecclesiam edificat] Prv. 29.c. Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus.
Numérotation du verset 1Cor. 14,5 
marg.| {7. 112ra} Δ {a} Volo autem] quasi dicat etsi melius sit donum interpretationis : tamen   [volo] id est vellem.
marg.| {b} Vos omnes loqui] quia est donum Dei ; et ideo non prohibeo.
marg.| {c} Magis autem] quia plus prodest.
marg.| {d} Maior] id est dignior.
marg.| {e} Nisi forte interpretetur] idest, nisi utrumque habeat.
marg.| {f} Edificationem] Hbr. 5.c. Grandis sermo et interpretabilis ad dicendum : quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.
marg.| {g} Nunc autem fratres] Probat exemplo sui quod melius est prophetare sive interpretari, quam loqui linguis. Ita dixi, quod dignior est, qui prophetat, quam qui loquitur linguis.
Numérotation du verset 1Cor. 14,6 
marg.| {g} Nunc autem] Certe potestis videre in me, qui potius hoc eligo, quam aliud : quia
marg.| {h} Loquens linguis quid vobis prodero ?] quasi dicat nihil :   [Nisi vobis loquar]
marg.| {i} Aut] etc. quasi dicat inutilis esset vobis predicatio mea, nisi vobis exponeretur. Legitur enim Nehem. 8.a. quod Esdras attulit librum legis, etc. et legit in eo distincte et aperte. Is. 8. Sume tibi librum grandem, id est de grandi materia loquentem : bene enim licet nobis sumere de grandi materia. Sed sequitur. Et scribe in eo stylo hominis, id est plano, et communi modo. Habac. 2.a. Scribe visum, etc.
marg.| { k } In revelationem] etc. id est portans formationem in exempla : sicut legitur in Apc. Revelationes sibi factas transformabat in exempla dicens, Vidi equum : Vidi civitatem et huiusmodi. Ps. 77. Aperiam in parabolis os meum, etc. Solutio : enim induit se nube, ut videri possit in rota : sic et nos debemus manifestare ardua per plana, et inferiora.
marg.| Vel [in revelatione] ipsam parabolam exponendo. Mt. 13.e. Edissere nobis parabolam. Vel revelatio est subita rerum ostensio.
marg.| Et nota quod duplex est ostensio, rei scilicet et figure : Figure : Za. 3.a. Ostendit mihi Iesum sacerdotem. Rei, ut Za. 1.c. Ostendit tibi quid sint hec.
marg.| {l} In scientia] quando ostendit quid credendum, quid faciendum. Ostensio autem hec fit duobus modis, aut per adminiculum Scripture, et tunc est prophetia, et doctrina, aut sine adminiculo Scripture, et tunc est revelatio, et scientia. Vel aliter de his quatuor, que ponuntur hic. Cognitio fit duobus modis aut per acquisitionem, aut sine acquisitione. Si per acquisitionem dupliciter : aut per propriam inventionem et laborem, et sic dicitur scientia, aut audiendo ab aliquo, et tunc dicitur doctrina. Si sine acquisitionem : aut per rei ostensionem, et sic est revelatio ; aut sine ostensione, et sic est prophetia.
Numérotation du verset 1Cor. 14,7 
marg.| {m} Tamen que sine anima] Probat idem exemplo musicorum instrumentorum. Ista ostendit vobis per exemplum mei, qui habeo animam rationalem :   [tamen] idem ostendo per exemplum non animatorum,   [que sine anima sunt vocem dantia] Vox proprie est animalis : et sumitur hic improprie pro sono ; quia talis sonus modo suo formatus distinctionem suam facit, sicut vox.
marg.| {o} Distinctionem sonituum] id est distinctos, et intelligibiles sonos.
marg.| {p} Quomodo scietur ?] Hic comparat Sacram doctrinam sono instrumentorum musicorum : quia sicut per illum removetur tedium ab homine, et consolatur homo, et hilarescit : ita fit spiritualiter per Sacram scripturam. Sir. 40.c. Tibie, et psalterium suavem faciunt melodiam ; et super utraque lingua suavis, id est doctrina, que de Deo loquitur suaviter. Sir. 32.a. Gemmula carbunculi in ornamento auri ; et comparatio musicorum in convivio vini. Propositio delectabilis in loquendo de Deo est in convivio vini, id est Sacra scriptura, que reficit animam, et inebriat : in ea enim sunt cantilene spirituales. Unde Sir. 47.c. In cantilenis, et proverbiis, et comparationibus, et interpretationibus mirate sunt terre.
marg.| {q} Canitur] Non dicit tibicinatur. Mt. 9.c. Eiecit Dominus tibicines de domo, ubi erat puella suscitanda. Amos 5.f. Aufer a me tumultum carminum tuorum, et cantica lyre, etc.
marg.| {r} Etenim] Probat idem exemplo tube : que ut dicitur. Nm. 10.a. quatuor sonandi modos proprios habet. Ad movendum castra ; ad exhortandum ad pugnam ; ad convocandum ad festum ; ad invitandum ad convivium : que si indistincte sonet non exprimens aliquem sonum, ad hec nullus excitabitur.
marg.| {n} Sive tibia] Moraliter autem per tibiam predicatio, vel sermo Sacre scripture, que debet incitare ad pugnam contra Diabolum, insurgendo contra {7. 112rb} peccata per penitentiam que sunt arma ipsius penitentis ; et ad movendum castra, docendo profectum de bono in melius. Debet etiam commovere ad solemnitatem, et convivium eterne refectionis. Et ideo dicitur Predicatori. Is. 58.a. Quasi tuba exalta vocem tuam. Amos 3.b. Si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet.
Numérotation du verset 1Cor. 14,8 
marg.| {s} Si incertam] hoc est, si tuba incertam.
marg.| {t} Vocem] id est non intelligibilem dat, nullus preparabit se ad prelium spirituale. De quo Iob. 7.a. Militia est vita hominis super terram. Unde Augustinus in libro de doctrina Christ. Quid enim prodest locutionis integritas si audientem non edificet ? Pro nihilo enim loquimur, si non intelligimur.
Numérotation du verset 1Cor. 14,9 
marg.| {u} Ita et vos per] etc. Adaptat predictas similitudines ad propositum.
marg.| {x} Per linguam] id est incognito sermone loquentes.
marg.| {y} In aera] id est in vanum.
Numérotation du verset 1Cor. 14,10 
marg.| {z} Utputa] id est sicut genera linguarum multe lingue.
marg.| {a} Et nihil sine voce est] id est nulla res est, que in unaquaque lingua non habeat propriam vocem, per quam significatur : quasi dicat Tantundem valet talis modus loquendi, ac si simul omnibus idiomatibus loqueremur. {7. 112va} Δ Et constat quod nullus intelligeret.
Numérotation du verset 1Cor. 14,11 
marg.| {a} Si ergo nesciero] Probat per exemplum lingue barbare secundum communem modum loquendi : quando enim quis non intelligit alium, dicit, Tu loqueris mihi Grecum, vel lingua barbara : ergo ita huiusmodi sermo non intelligitur, etsi exprimatur.   [Ergo si nesciero virtutem vocis] significative, sup. 4.d. Non est regnum Dei in sermone, sed in virtute. Ps. 67. Dabit voci sue vocem virtutis.
marg.| {b} Ero barbarus] id est non intellectus, quia non intelligit me cui loquor, id est quem debeo instruere. Multi tamen Predicatores, et maxime Doctores licet natione non sint, faciunt se Barbaros, subtilia, et difficilia verba exquirendo. Sed attendant quoniam Gn. 11.b. Edificatio turris Babel impedita fuit, quia sese non intelligebant : sic et edificatio Ecclesie per tales impeditur. Ideo Ez. 3.b. Non enim ad populum profundi sermonis, et ignote lingue, etc. quia talibus esset inutilis.
marg.| {c} Et qui loquitur] Col. 3.b. Ubi non est masculus et femina, Gentilis et Iudeus, circumcisio et preputium barbarus et Scytha. Ps. 113. In exitu Israel de Egypto, etc. Ergo Egyptii sunt Israelitis barbari, id est mundani celestibus. Multi plus amant barbarizare et dicere Sibboleth quod spica palee est, quam recte dicere schibboleth quod est spica. Iud. 12.c.
marg.| {d} Sic et vos] eritis barbari, si loquimini linguis sine interpretatione sermonis. Et ideo
marg.| {f} Querite, ut abundetis] donis, que sunt necessaria ad edificationem Ecclesie, hoc est, precipue donum interpretationis. Et hoc debetis facere.
Numérotation du verset 1Cor. 14,12 
marg.| {e} Quoniam emulatores estis spirituum] id est donorum Spiritus sancti.   [Querite] quasi dicat Non in vobis, ut abundetis ; sed in Deo. Eph. 3.d. Potens est omnia facere abundanter plus, quam petimus aut intelligimus. Prv. 15.a. In abundanti iustitia virtus maxima est. Col. 3.c. Verbum Christi habitet in vobis abundanter. Ideo oratur in principio sermonis ; ut virtus sermonis explicetur in cordibus : hec enim est interpretatio.   [Emulatores spirituum] Multi emulantur spiritum locutionis, id est cupiunt ornate et placenter loqui : pauci vero emulantur spiritum edificationis ; quia non habent zelum animarum. 1Pt. 3.c. Quis est qui vobis noceat, etc. Prv. 16.a. Spirituum ponderator est Deus, id est bene novit quem spiritum emulatur quilibet. Et ideo.
Numérotation du verset 1Cor. 14,13 
marg.| {g} Qui loquitur lingua] id est qui habet donum linguarum.
marg.| {h} Oret ut interpretetur] id est ut donum interpretandi sibi a Deo detur.
marg.| {i} Nam si orem] Idem probat per naturam orationis. Et sumitur hic oratio sicut in Rhetorica pro allegatione ante iudicem, que si non intelligitur a iudice, inutilis est.
Numérotation du verset 1Cor. 14,13 
moraliter
marg.| {g} Qui loquitur lingua, oret] Predicatio debet esse talis, ut intelligant auditores. Augustinus in quarto de doctrina christiana. Non existimet dici melius, nisi quod dicitur verius : nec verbis doctor serviat sed verba doctori.
Numérotation du verset 1Cor. 14,14 
marg.| Et hoc est [Nam si orem] id est allegando proponam.
marg.| { k } Lingua] id est in diversitate sermonis quem non intelligam, nec ipse Iudex.
marg.| {l} Spiritus meus orat] id est Spiritus sanctus qui ad hoc mihi datus est, facit me sic loqui : quasi dicat Hoc ipsum quod sic loquor, a me non habeo. Rm. 8.e. Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, id est postulare nos facit.   [Spiritus meus] id est ratio.
marg.| {m} Orat] id est facit sic me loqui : quia magnum videtur, quando homo loquitur sic. Hoc secundum Ambrosium.
marg.| Vel secundum Augustinum per spiritum intelligitur inferior pars rationis ; per mentem superior ; per linguam impressiones rerum facte in inferiori parte : quasi dicat si Figuras rerum habeam et discutiam interius, non tamen intelligam.
marg.| {n} Mens autem mea] id est intellectus   [sine fructu est] Quid ergo est faciendum ex quo sic loqui est infructuosum.
Numérotation du verset 1Cor. 14,14 
moraliter
marg.| {7. 112vb} {i} Nam si orem] Hoc exponitur ex superabundanti de oratione qua Deum oramus : et tamen hoc modo posset converti ad populum.
marg.| {k} Si lingua] id est strepitu verborum.
marg.| Spiritus meus orat] quia aliquo modo intendit orare Deum : sed tamen nullam habet devotionem. Et hoc est   [Mens sine fructu] quia dicit Gregorius Quid prodest strepitus oris, ubi mutum est cor ? Et tamen omnino non est sine fructu : quia ipse labor orationis remunerabitur. sup. 3.c. Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.
marg.| Valet etiam ad sex oratio vocalis. Primum est satisfactio peccatorum oris : secundum, mentis excitatio : tertium, effugatio Demonis : quartum, exemplum proximi : quintum, gaudium Angeli : sextum, ligatio cordis ad os. Unde versus : « Oris in emenda vox est orando ferenda : Evigilat mentem, fratrem monet, effugat hostem : Angelus adgaudet ; orans os corque ligatur ».
Numérotation du verset 1Cor. 14,15 
marg.| {o} Orabo spiritu] id est linguis.
marg.| {p} Mente] id est intelligentia : quia faciam intelligere quod lingua loquor. Vel secundum aliam expositionem :   [Orabo spiritu] in inferiori parte rationis recogitabo impressiones rerum factas in ea.   [Orabo et mente] id est exponam illas figuras, secundum quod intellectus earum est in mente mea, id est in superiori parte spiritus.
marg.| {q} Psallam spiritu] scilicet sicut concorditer canitur in cithara, ita quod alii melodiam intelligant.
marg.| {r} Psallam et mente] id est quod spiritualiter intelligo exponam aliis, sic quod concorditer intelligant.
Numérotation du verset 1Cor. 14,15 
moraliter
marg.| {n} Psallam] etc. Col. 3.c. Docentes, et commonentes vosmetipsos in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Domino. Eph. 5.d. Implemini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, etc.
marg.| {s} Ceterum] Probat idem per aliud exemplum. Si non intelligeret respondens opponentem, non posset ei respondere ; sic est hic : nam similiter illi qui instruuntur in Ecclesia, si instruantur ab eo, qui loquitur lingua, et nescit interpretari, non possunt respondere, verum est. Ita faciendum est, ut, dixi :   [Ceterum si benedixeris] id est si aliqua bona ad instructionem dixeris :
Numérotation du verset 1Cor. 14,16 
moraliter
marg.| {t} Spiritu] id est : lingua data per Spiritum. Vel   [benedixeris] Deum laudabo, proximum instruendo, teipsum accusando coram Confessore. Vel   [benedixeris] corde, ore, opere, quod est dicere secundarium, ut sup. 12.d.
marg.| {u} Quis supplet locum idiote] id est illius qui rudis est ? quasi dicat : nullus, quia non intelligit : nec etiam aliquis sapiens, ex quo non exponis vel dicis : forma, auris, id est discipulus cuius auditus informatur.
marg.| {x} Quomodo dicet Amen] id est verum est ; vel, in est.
marg.| {y} Super tuam benedictionem] id est de tua benedictione. In Veteri Testamento dicebatur Amen super maledictiones : Dt. 27.b. super benedictiones autem non Dt. 28. In Novo Testamento e converso. Ps. 128.a : « Et non dixerunt, qui preteribant, Benedictio Domini super vos ». Ex hoc loco Apostoli sumunt Canonici Carnotenses, quod non dicunt Amen, ad in innuendum quod illa Ecclesia in principio optimis, id est nobilibus personis, fuit instituta, et non erat in Ecclesia aliquis idiota. Sed modo videtur quod satis possent illud resumere per contrarium.
marg.| {z} Quoniam quid dicas, nescit] tamen non est inutilis sermo divinus, etsi non intelligitur : quia super Iesus 15.a. Egredietur contra ascensum scorpionis : dicit Glossa Adamantii : Non parum utilitatis anime confertur, cum lectio licet obscuri divini sermonis ad aures nostras illabitur. Si enim per gentilium carmina sopiuntur serpentes ; multo magis per virtutem sermonis divini Demones expelluntur. Constat enim multas virtutes esse inter nos, quibus animarum nostrarum, et corporum nostrorum cura commissa est si sancte sunt : cum Scripture a nobis leguntur, dulcorantur, et erga diligentiam nostri validiores fiunt, licet sensus noster sine fructu sit.
Numérotation du verset 1Cor. 14,17 
marg.| {7.113ra} Δ {a} Nam tu quidem bene gratias agis] Hoc addit, ne crederet quis Apostolum vituperare donum linguarum.
Numérotation du verset 1Cor. 14,18 
marg.| {b} Gratias agis] id est dicis aliquid ex quo debes gratias agere Domino qui tibi dedit, quod magnum est.
marg.| {c} Non edificatur] Eph. 4.g. Omnis sermo malus de ore vestro non procedat : sed si quis bonus est ad edificationem, ut det gratiam audientibus.
marg.| {d} Omnium vestrum lingua] id est qua loquitur quivis vestrum. Sic Prelatus omnibus linguis ipso opere deberet loqui subditis, ut omnia opera eius essent quasi lingua instruens. Quod significatum est. Ex. 28.f. tintinnabulis, que erant in margine tunice Sacerdotis, ut cum ambularet, aliis resonaret bonum exemplum.
marg.| {f} Sensu meo loqui] id est ut ego sentiam, et intelligam, et alios intelligere faciam.
Numérotation du verset 1Cor. 14,19 
marg.| {e} Quinque verba] id est pauca,   [quam] etc. Possunt per hec quinque verba intelligi quinque fines, propter quos debet fieri omnis doctrina spiritualis et predicatio. Et hec sunt verbum instructionis quoad inscios, excitationis quoad pigros, consolationis quoad desolatos : comminationis quoad duros, exhortationis quoad bonos.
marg.| Hi sunt lapides quinque 1Rg. 17.e. quos David, id est Predicator, manufortis, id est « opere et aspectu desiderabilis », id est exteriori conversatione, accepit in pugnam contra Goliam, quem impugnare debet in peccatoribus, id est diabolum. [Quinque verba] secundum Hieronymum quinque libri Moysi.
marg.| Item confessio laudis ; promissio muneris ; comminatio ; consolatio ; oratio.
marg.| Item reprehensio, comminatio, promissio, consolatio, interrogatio de viis eternis. Secundum fratrem Iordanem magistrum Ordinis : Quid credendum, scilicet duodecim articuli ? Quid faciendum, scilicet decem precepta decalogi ? Quid fugiendum, scilicet septem peccata mortalia ? Quid appetendum, scilicet gaudia paradisi ? Quid timendum, scilicet supplicia inferni ?2
2 ¶Fons : Cf. Iordanus de Saxonia, Sermo 12 in festo Thomae martyris , § 4, ed. B.   Hodel , Lyon, 2002 : recensio A : « Magister debet docere credenda, id est articulos fidei, medicus uitanda et appetanda, pastor facienda, decem mandata, que ab omnibus sunt facienda, et septem opera misericordie, hec, scilicet esuriui et non dedistis michi manducare, sitiui et non dedistis michi bibere . nudus fui et non uestiti me , etc. Hec non facere est mortale peccatum. Probatio. Nullus dampnatur nisi pro mortali, et igitur non premisit alia quam hec septem. Et tamen in fine dicit : Ite maledicti , etc. Non enumerauit neque furtum, neque homicidium, etc., nec distinguit personas, ut innueret hec omnibus esse facienda, et maxime hiis qui uiuunt ex patrimonio crucifixi. Pauci cogitant quod pauperes pascere, uel uestire debeant etc. Non pro nichilo scripta sunt hec, quia tunc superfluit Euuangelium. Debet et docere cauenda, hec sunt septem mortalia cum suis pedisequis, fontes cum riuulis. Vnde qui haberet istos tres digitos, scilicet quod crederet articulos, et quod faceret mandata, et caueret de mortalibus, posset molem terre mouere. Debet etiam docere premia et supplicia. Vnde Ysayas : Spiritus Domini super me eo quod unxit me, ut predicarem annum placabilem Domino , quantum ad premium, et diem ultionis Deo nostro , quantum ad supplicium. Et hec quinque insinuat Apostolus dicens : Malo quinque uerba loqui in sensu meo quam decem <milia> in lingua ».
Recensio B : « Docere debet. Qui enim ad iustitiam erudiunt multos, quasi stelle in perpetuas eternitates , et quis idem non gaudeat aliquis magister. Dicit enim : Qui erudiunt multos ad iustitiam , et non ad scientiam. Illi erudiunt aliquem ad iustitiam qui faciunt eum iustum. Quinque autem tenetur, scilicet credenda, ut articulos fidei, facienda, et hec sunt decem mandata que omnibus facienda sunt, et sex opera misericordie. Set omnes simpliciter ad mandata tenentur. Ad opera autem misericordie tenetur unusquisque pro posse suo, et si non pro posse suo, peccat mortaliter. Vnde Dominus non enumerat aliqua nisi opera misericordie. Vnde pro eorum amissione, dicit : Ite maledicti , etc. Igitur qui hec non facit peccat mortaliter, et non dicit illud singularibus personis, ut clericis uel laicis, ut intelligatur quod quilibet pro posse suo hec facere. Qui sunt nunc, qui cogitant :"Dabo tot uestimenta in hyeme uel tot pascam, etc." Cito iusti cadunt in hanc sententiam. |177rb| Item, uitanda pericula et premia, ut septem mortalia peccata cum suis pedissequis. Ysayas inquid : Vt predicarem annum placabilem Domino et diem ultionis Deo nostro, annum , etc., quantum ad premium, diem ultionis , etc., quantum ad supplicium, et ita plenus dat quam punit. Apostolus : Malo quinque uerba in sensu quam quinque milia in lingua  ». [MM2022]
marg.| Versus : Quid credam, faciam, fugiam, sperabo, timebo. De primis : Excito, consolor, minor, exhortor, doceoque. De aliis : Arguo, promitto, minor ac interrogo, solor. Ps. 46. Psallite Deo nostro, psallite : psallite Regi nostro, psallite : quoniam rex omnis terre, psallite sapienter :
Numérotation du verset 1Cor. 14,20 
marg.| {g} Fratres nolite pueri effici sensibus] Iam ostendit donum Prophetie, sive interpretationis multo melius esse, quam linguarum : hic autem quasi infert ex his omnibus, ut illud magis appetant. Et hoc est :   [Nolite pueri effici sensibus] id est non appetatis magis minus bonum, sicut frequenter faciunt pueri.
marg.| {i} Malitia parvuli] id est innocentes, et sine prava astutia. Rm. 16.c. Volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. Petr. 2.a. Quasi modo geniti infantes rationabiles. Sine dolo essent si modo essent geniti, ad litteram pro, id est esse deberent : qui enim gignuntur de novo, simplices sunt, 1Io. 2.b. Scribo vobis infantes, quoniam cognovistis patrem, 1Rg. 13.a. Filius unius anni erat Saul, cum regnare cepisset, id est ita innocens sicut puer unius anni. Tangitur hic duplex puer. Unus bonus, scilicet puer malitia, de quo dicitur Is. 9.b. Puer natus est nobis. Mc. 9.e. Accipiens Iesus puerum statuit in medio eorum. Et alius malus, scilicet puer sensu, de quo Is. 65.d. Maledictus puer centum annorum. Is. 40.g. Deficient pueri, et laborabunt. Deficient in cogitationibus suis pessimis, et operibus. Eccl. 10.c. Ve terre, cuius rex puer est. Habet bonus puer bonas proprietates, que sunt in hoc versu : Credulus (vel cereus,) incultus, simplex, placabilis, insons : Castus, ovans, plorans, {7. 113rb} humilis, largus, cito credens. Habet et malus suas proprietates. Versus : « Debilis, insipiens, timorosus, sordidus, et flens : Pane perit parvus, dente pilisque carens ».
marg.| {k} Perfecti sensibus] ut donum prophetie, quod est melius, eligatis. Mt. 5.g. Estote perfecti, sicut et pater vester celestis perfectus est.
Numérotation du verset 1Cor. 14,21 
marg.| {l} In lege] Probat, quod melius est donum prophetie, quia datum in salutem bonorum, quam donum linguarum, quod datum est in signum condemnationis infidelium.   [In lege] Lex quandoque large sumitur, ut non tantum quinque libri Moysi dicantur lex : sed et Psalmi, et Prophete, ut hic. Et Io. 15.d. Ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est, quia odio habuerunt me gratis. Quandoque sumitur stricte pro quinque libris Moysi.   [In lege] Alia littera est. Is. 28.c. Nos habemus sic : In loquela labii, et lingua altera loquetur ad populum istum. Hoc autem multipliciter exponitur.
marg.| {m} In aliis linguis, et in labiis] id est diversis generibus linguarum.
marg.| {n} Loquar populo huic] id est Iudeis per Apostolos.
marg.| {o} Et nec sic exaudient] quia non crediderunt, licet sic loquerentur eis Apostoli. Ps. 18. Non sunt loquele neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Sap. 1.b. Spiritus Domini replevit Orbem terrarum, id est Ecclesiam, extra quam nihil vivit spiritualiter, et hoc quod continet omnia, id est homo, (communicat enim cum omni creatura,) scientiam habet vocis, quia scivit loqui omnibus linguis. Tunc fuit impletum illud Soph. ult. b. Reddam populis meis labium electum. Vel   [Labiis aliis] id est verbis sophisticis. Et hec expositio ex superabundanti est. In Veteri Testamento quasi in lingua terrena loquebatur Dominus, quia temporalia promittebat : sed modo tantum spiritualia, et eterna in pactum sunt deducta. Is. 19.c. In die illa in terra Egypti erant quinque civitates loquentes lingua Chanaam, que interpretatur communita, id est in Ecclesia fundata super quinque librorum doctrina. Vel   [Aliis linguis] id est verbis parabolicis, et obscuris. Et hec expositio est ad propositum Apostoli : quasi dicat. Sicut Dominus antiquitus loquebatur sub figuris, sic dedit Dominus Apostolis loqui, ut audientes et non intelligentes indignos se recognoscerent, et sic converterentur.
marg.| Sed non sic fecerunt Iudei : Is. 6.c. Oculos eius claude, id est Iudeorum. Quod significatum est. Ex. 33.d. Posuit Dominus manum suam super faciem Moysi ne videret transeuntem, id est super intellectum Iudeorum quamdam obscuritatem, propter quam non intellexerunt filium Dei incarnatum : qui quasi in transitu fuit, dum fuit in carne mortali. Hoc etiam significatum fuit Nm. 4.b. ubi precipitur, quod populus non videret vasa templi nisi velata prius. Mt. 13. Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident, etc. Prv. 24.a. Gloria Domini est celare verbum. Tamen aliter exponitur hoc in Is. Altera quinque facto locutus fuerat eis verba.
marg.| Similiter modo lingua misericordie, sed in die iudicii valde altera lingua loquetur, lingua iustitie. Is. 30.f. Labia eius repleta sunt indignatione, et lingua eius quasi ignis devorans. {7. 113va} Δ
Numérotation du verset 1Cor. 14,22 
marg.| {a} Itaque] Ex quo Dominus, et Apostolus malis locuti sunt obscure, et sub figuris :   [Itaque lingue] id est diversitas linguarum erat signum, ut viso tanto miraculo converterentur ad Dominum : Iuxta illud Act. 2.a. Stupebant autem omnes, et admirabantur dicentes, etc. Hec expositio respondet expositioni precedenti. Vel ita secundum aliam expositionem : Ex quo promisit Deus, quod sic loquerentur de spiritualibus ut indigni non intelligerent :   [Itaque lingue] id est donum linguarum sine interpretatione sunt infidelibus in signum huius, quod indigni sunt intelligere secreta Dei. Is. 19.d. Cum dederint librum scienti litteras, et dicent, Lege istum : et respondebit, Non possum, signatus est enim.   [Non fidelibus] Contra Apostolis date sunt. Respondeo, non erit in die iudicii questio de signis : sed de non factis. Io. 10.g. Ioannes quidem signum fecit nullum Mt. 12.c. Generatio mala, et adultera signum querit, etc. Vel   [Lingue] id est sermones obscuri in Sacra scriptura : quia non vult Dominus sanctum dari canibus ; Mt. 7.a. etc.
marg.| {b} Prophetie] etc. Ex hoc patet, quod melius est donum Prophetie non infidelibus, sed fidelibus. Unde Mt. 13.b. Vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis. Gn. 18.c. Num potero celare Abraham ? Io. 15.b. Vos autem dixi amicos, etc.
Numérotation du verset 1Cor. 14,23 
marg.| {c} Si ergo] Probat idem per linguarum inutilitatem, et utilitatem doni Prophetie ; ponens quasi in exemplo.
marg.| {d} conveniat etc.  in unum] sicut consuetudo est quod illuc convenit populus ad audiendum predicationem. 1. Mt. 5.b. Convenit Ecclesia cogitare quid facerent fratribus suis.
marg.| {e} Et omnes linguis loquantur] scilicet sine interpretatione.
marg.| {f} Quid insanitis ?] quid loquimini, sicut insani solent.
Numérotation du verset 1Cor. 14,24 
marg.| {g} Prophetent] id est exponant Sacram scripturam. Nehemie 8.c.3 Congregati sunt principes familiarum ad Esdram, ut interpretaretur eius verba legis, non Aristotelis.
3 2Esr. 8.
marg.| {h} Convincitur] de errore suo.
marg.| {i} Ab omnibus diiudicatur] quia dicunt, qui tale facit, condemnabitur, et ille talem se invenit. sup. 2.d. Spiritualis omnia diiudicat.
Numérotation du verset 1Cor. 14,25 
marg.| { k } Occulta cordis eius] que ignorabat.
marg.| {l} Manifesta fiunt] Prv. 27.c. Quomodo resplendent in aquis vultus prospicientium : sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. Vel   [Occulta cordis] que non putabat esse peccata.   [Manifesta fiunt] per verbum Domini. Prv. 20.d. Lucerna Domini spiraculum hominis, que investigat secretiora ventris : quia illuminat cor hominis ad recognoscendum peccata sua, et facit vivere spiritualiter, sicut spiraculum corporaliter : investigat et secreta cordis, id est conscientie Soph. 1.c. In die illa scrutabor Ierusalem in lucernis. Io. 3.c. Non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius.
marg.| {m} In faciem] suam, non retro ut Heli : 1Rg. 4.d. Lv. 9.c. Laudaverunt Dominum cadentes in facies suas.
marg.| {n} Deus sit in vobis] sic exponentibus. Za. 8.d. Ibimus vobiscum : audivimus enim quod Dominus vobiscum est.
Numérotation du verset 1Cor. 14,26 
marg.| {o} Quid ergo est fratres] Hec est quinta pars huius capituli, in qua ostendit quomodo uti debent dono Prophetie : postquam ostendit ipsum esse melius dono linguarum. Primo autem ostendit quod utendum eo est ad utilitatem, ibi   [Omnia ad edificationem] Secundo quod in mensura utendum est ; ibi   [Sive lingua] Tertio quod pacifice, ibi   [Potestis enim omnes. Quid ergo] Ex quo predicta accidunt de locutione linguarum, que est sine interpretatione ; et e converso de expositione :   [Quid ergo] agendum in hoc quod sequitur ?
marg.| {p} Cum convenitis] ad instructionem.
marg.| {q} Unusquisque vestrum] habet aliquod donum : quia alius habet.
marg.| {r} Psalmum] id est scit cantare in Ecclesia psalmodiam : vel habet donum intelligendi Psalmos. Alius.
marg.| {s} Doctrinam] de moribus. Alius.
marg.| {t} Apocalypsim] id est revelationem occultorum. Alius.
marg.| {u} Linguam] id est donum linguarum. Alius.
marg.| {x} Interpretationem] id est expositionem linguarum, vel Scripturarum.
marg.| {y} Ad edificationem] fieri debent.
marg.| {r} Psalmum] habet David manufortis.
marg.| {s} Doctrinam] Paulus os tube, Petrus cognoscens.
marg.| {t} Apocalypsim] Ioannes, in quo est gratia contemplationis.
marg.| {u} Linguam] Stephanus, norma, {7. 113vb} vel corona.
marg.| {x} Interpretationem] Daniel vir desideriorum. Hec sunt quinque verba premissa, que sola faciunt predicationem.
Numérotation du verset 1Cor. 14,27 
marg.| {z} Sive lingua] Ostendit quod in mensura utendum est : quod facit quia in primitiva Ecclesia multi abundabant dono linguarum, et Prophetie : et statim quilibet uti volebat, et sic erat in conclamando confusio, et non intelligebant se invicem.
marg.| {a} Secundum duos] Videtur quod in una Ecclesia et in uno sermone sufficit quod duo sint, vel tres, et non plures per partes Ecclesie, ut Δ unus
marg.| {7.114ra} Δ unus loquatur lingua.
Numérotation du verset 1Cor. 14,28 
marg.| {a} Si autem non fuerit interpres] id est expositor, idem qui loquitur, vel alius.
marg.| {b} Taceat] id est non loquatur ille qui habet donum linguarum,   [in Ecclesia] id est congregatione.
marg.| {c} Sibi autem] id est se ex hoc instruat.
marg.| {d} Et Deo] cui de illo dono gratias agat in Ecclesia : ubi nihil debet fieri, nisi ad edificationem. Peccant ergo, qui in Ecclesia tenent placita sua.
Numérotation du verset 1Cor. 14,29 
marg.| {e} Et ceteri diiudicent] quid accipiendum sit. Non dicit (iudicent) sed (diiudicent,) id est diu se iudicent, sup. 11.g. Si nosipsos iudicaremus, non utique iudicaremur.
marg.| {f} Quod si aliquid] Ostendit ergo quod successive debent sermones facere.   [Sedenti] Ex hoc patet, quod predicans stando predicare debet populo. Lc. 6.c. Stetit Iesus in loco campestri. Contra. Mt. 5.a. Et cum sedisset, etc. Respondeo, Discipulis loquebatur sedens, turbis stans. Sicut modo in Claustris loquimur sedentes, populo stantes. Ergo hoc datur aliquando inferiori, quod non superiori.
marg.| {g} Prior] ordine, vel dignitate.
marg.| {h} Potestis enim] Ostendit quod pacifice, et sine omni altercatione debent exponere : contra quosdam dicentes. Dirumperer nisi dicerem quod statim intelligo : quia Spiritus sanctus cogit dicere, sicut Iob. 32.d. Et coarctat me spiritus uteri mei. Propter hoc dicit,   [Potestis] etc.
marg.| {i} Et] id est vere : quia.
marg.| { k } Spiritus Prophetarum subiectus est] id est Spiritus sanctus. Pluraliter dicit propter plura dona, que dat : et quia multas prophetias facit.
marg.| {l} Subiectus] non cogit eos loqui.
marg.| {m} Non enim] etc. auctor id est non diligit dissentientes, sed patientes, sive pacificos, quia in pace est locus, et si cogeret loqui, dissentio esset inter Prophetas. Prv. 13.b. Inter superbos semper iurgia sunt.
marg.| {n} Sed pacis] Rm. ultimo capitulo : Deus pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter. 2Cor. ult. d. Deus pacis, et dilectionis erit vobiscum. Certum est ergo quod illi, qui faciunt bella vel linguarum, vel armorum, non habent Deum pacis. Mich. 2.c. Desuper tunica pallium sustulistis, et eos qui transibant simpliciter, convertistis in bellum. Ps. 67. Dissipa gentes, que bella volunt.
marg.| {o} Mulieres] Sexta pars. Determinavit quod omnes viri indifferenter possent uti dono linguarum, et prophetia : ne autem crederet quis similiter de mulieribus, determinat quod non, dicens   [Mulieres in Ecclesia taceant] ita ut non loquantur linguis, nec prophetent.
marg.| {p} Non enim permittitur eis] ab aliqua auctoritate, loqui verbo, et modo doctrine sed precipitur.
marg.| {q} Subditas esse] viris.
marg.| {r} Sicut et lex dicit] Gn. 3.c. Sub viri potestate eris. Non licet ergo mulieribus docere viros, maxime in Ecclesia, tamen mulieri mulierem docere permittitur, ut Abbatisse Moniales.
marg.| {s} Viros suos interrogent] et si viri earum nesciunt, interrogent alios.
marg.| {t} Turpe] etc. dico quod taceant : quia   [turpe est] quoniam viros earum vocem audientes, et faciem aperte intuentes invitarent ad concupiscentiam, et ad libidinem magis, quam eos instruerent. Et iterum hoc esset contra naturalem ordinem, qui exigit viros sapientiores esse mulieribus, et ideo dicit,   [Turpe est] Mulier enim verecunda debet esse non procax, et ideo portat velum. Sir. 26.c. Mulier sensata, et tacita, non est immutatio erudite anime. Gratia super gratiam mulier sancta, et pudorata, 1Tim. 2.d. Mulier cum silentio discat cum omni subiectione.
marg.| {u} An a vobis ?] Hec est ultima pars capituli, in qua hortatur eos ut credant que scripsit eis maxime in hoc capitulo. Et ostendit multipliciter, quod debent ei credere. Primo, quia Magister eorum est, ibi   [An a vobis ?] Secundo, quia etiam alii hanc doctrinam acceperunt, ibi   [An in vos ?] Tertio, quia que docuit, sunt mandata Dei, ibi   [Si quis videtur propheta] Quarto, quia qui ignorat, Dominus reprobabit eum, ibi   [Si quis autem ignoret] Ad ultimum epilogat omnia, que dixit in hoc capitulo, concludens ex predictis. Quantum ad primam partem capituli dicit. (Emulamini.) Quantum ad secundam quomodo utendum sit donis, dicit (omnia honeste.) Dicit ergo sub questione ponens,   [An a vobis ?] quasi dicat Non : sed a me, et vobis. Is. 2.a. De Sion exibit lex, id est de Apostolis, et verbum Domini de Ierusalem.
marg.| {x} An in vos solos ?] quasi : {7. 114rb} Non, sed in alios : et ideo exemplo eorum firmiter tenere {7. 114va} Δ debetis.
marg.| {a} Si quis videtur propheta esse] et est in veritate propheta, id est habens donum Scripturas exponendi, et intelligendi.
marg.| {b} Aut spiritualis] habens donum spiritualiter vivendi.
marg.| {d} Quia Domini sunt mandata] et ideo firmiter tenenda Eccl. 3.c. Que precepit Deus tibi, illa cogita semper. Vel   [Spiritualis cognoscat] id est spiritualiter, non carnaliter.
marg.| {c} Que scribo vobis : quia Domini sunt mandata] qui nihil carnale precipit.
Numérotation du verset 1Cor. 14,37 
marg.| {a} Si quis videtur propheta esse] Prophetam videri faciunt vita honesta, verba veritatis, eventus rei frequens, visio Dei, concordia, fides Scripturarum.
Numérotation du verset 1Cor. 14,38 
marg.| {e} Si quis autem ignorat] id est respuit scire, ut intelligatur de ignorantia affectata.
marg.| {f} Ignorabitur] Exemplum de fatuis virginibus. Mt. 25.a. Nescio vos et Mt. 7.d. Non novi vos. Et hoc est contra quosdam dicentes. Si irem ad sermonem, audirem aliquid esse peccatum, de quo non scio quod peccatum sit, et propter hoc tamen non dimitterem, esset mihi gravius peccatum, quia Lc. 12.f. Servus, qui cognovit voluntatem Domini sui, etc. et Petr. 2.d. Melius enim erat illis, viam veritatis non cognoscere, etc. Alii allegant illud sup. 8.a. Scientia inflat.
marg.| Unde dicunt, si addiscerem inde magis superbirem, id est propter hoc. Hi, et illi quasi rationabiliter confugiunt ad latebras ignorantie. Sed sciant quod secundum hoc verbum Apostoli, si ingenium habent, et facultatem, et tamen non volunt addiscere, quod graviter peccant. Ps. 81. Nescierunt neque intellexerunt, id est nec scire nec intelligere volunt, et ideo in tenebris ambulant. Is. 5.d. Propterea captivus, ductus est populus meus : quia non habuit scientiam. Prv. 29.c. Cum defecerit prophetia, dissipabitur populus Os. 4.b. Scientiam repulisti, et ego repellam te. Ps. 36. Lex Domini in corde ipsius, etc.
Numérotation du verset 1Cor. 14,39 
marg.| {g} Itaque fratres emulamini prophetare, et loqui linguis nolite prohibere] licet minus bonum sit, hic respondet prime parti.
Numérotation du verset 1Cor. 14,40 
marg.| {h} Omnia autem honeste] Hic respondet quantum ad secundam partem, id est quantum ad usum donorum quibus utendum est.
marg.| {i} Honeste] id est sine scandalo alterius, et ordinate, ut in hoc proficiant. Can. 6.c. Que est ista, que progreditur, sicut aurora consurgens, que sine strepitu surgit : et sicut Sol et Luna, que cursu suo cursum alicuius stelle non impediunt : et sicut castrorum acies ordinata. Nm. 10.c. Profectique sunt filii Ruben, qui interpretatur populus visionis, per quem Clerici ad litteram, secundum turmas, et ordinem. Iud. 5.c. Stelle manentes in ordine, et cursu suo pugnaverunt adversus Sisaram, qui nititur expellere eas a gaudio Paradisi. Col. 2.a. Spiritu vobiscum gaudens, et videns ordinem 3. Esd. 5.f. Steterunt Sacerdotes in ordine suo cum tubis. Unde precipitur Lv. 1. et 2. quod omnis hostia sit sine macula, et sine fermento, et 21.d. quod omnis offerens sit sine macula. Ct. 4.b. Macula non est in te.
marg.| {g} Fratres nolite] etc. Iuxta exemplum. Sensus est optimus, id est optima sapientia : vel quia sentit spiritualem sapientiam, quam appellat sensum. Et sumitur de Prv. 28.b. Qui custodit legem filius sapiens est.
marg.| Sed melius est ut dicatur sumi de illo Sap. 6.c. Cogitare de illa, id est sapientia, sensus est consummatus. Et 15.a. Nosse enim te, consummata iustitia est : et scire iustitiam, et virtutem tuam, radix est immortalitatis. Quod, id est quales ipsi iam non sunt.
marg.| Ut vel sic exaudiant me. Hic videtur, quod Dominus, et sciens, et prudens inutiliter fecit Iudeis loqui : et videtur etiam facere contra Mt. 7.a. Nolite sanctum dare canibus : quando talibus loquebatur.
marg.| Solutio In populo erant aliqui quibus erat prohibitum loqui, licet quibusdam aliis non, et propter illos docebat populum, et ideo non inutiliter. Simile Ez. 3.b. Vade ad domum Israel, etc. Domus autem Israel nolunt audire te ; etc. id est quidam eorum. In talibus preponenda est utilitas paucorum Λ damno multorum, cum officium hoc requirit. Unde cum multi scandalizarentur in verbis, et factis Domini : nihilominus faciebat officium suum : sicut sol, quicquid dicatur a populo, semper implet officium suum incessanter. Linguas, quibus velatur veritas, id est carnalium observationum, etc.
marg.| Per Prophetiam esse mutanda, dixit per Is. 25.c. et Lv. 26.b. Vetustissima veterum comedetis, id est ea que sunt iuris naturalis facietis, et novis supervenientibus, id est Evangelicis, vetera proiicietis, id est precepta legalia. Ideo dicit Glossa Rm. 2. Ego per legem legi mortuus sum, id est per auctoritatem legis legem dimisi. In veteri lege velamen erat, 2Cor. 3.d. Non de sabbato. Argumentum, quod preceptum de sabbato non erat ceremoniale. Aliis verbis scilicet de spiritualibus. Is. 1.e. loquebatur Dominus : Si volueritis, et audieritis me, bona terre comedetis. Modo autem Mt. 4.d. Primum querite regnum Dei. Vel non placet veritas ; sed hoc non placere est displicere. Quod autem displiceat, peccatum est, ergo secundum hoc peccatum est causa peccati.
marg.| Solutio Propter peccatum erat, quod non habuit gratiam, qua habita placet ei veritas. Glossa Augustini Rm. 10. Prima gratia est amor veritatis. Ne eis reveletur veritas : propter hoc quia in tempore Beati Hilarii multi erant heretici, ita occulte locutus est eis ne manifestaretur veritas : quia tunc magis eam impugnare niterentur. Vel infra tertia expositio. Fidelibus autem in revelatione veritatis. Contra Io. 6.f. quando loquebatur de corpore suo, dixerunt. Durus est hic sermo, et cum fidelibus tamen loquebatur. Sed Io. 16.g. Nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Ex hoc relinquitur quod loquebatur occulte, et in proverbiis.
marg.| Solutio Semper plane et aperte loquebatur fidelibus : non tamen omnes intelligebant, quod erat non propter obscuritatem sermonis, sed rei. Vobis datum est. Mt. 13.b. Lc. 8.b. Non lingua incognita, id est verbis incognitis. Quasi arreptitii videbantur, cum alter, etc. ergo cum psallentes, et cantantes non intelligunt quod dicunt, arreptitii videntur. Solutio : non est eadem ratio de istis : quia sonitus, et instrumenta, et ipsa modulatio cantus, aut psalmodia proprie est ad devotionem ; istud vero ad doctrinam, que non potest fieri sine intelligentia dictorum. Quamdam seductionem : Credebant enim, quod fideles vellent eos non credere, et verbis decipere, quando non intelligebant eos. Linguis canatur, verbis ignotis. Impostura, id est deceptio, ab imponendo sic dicta, quod est quando errorem imponit quis alii : iuxta Gn. 26.c. Quare imposuisti nobis ? Tenebras querit. Io. 3.c. Omnis qui male agit, odit lucem. Falsa pro veris, sicut faciunt hypocrite. Iob. 24.c. Ignoraverunt lucem, quia mali sunt : et si subito aurora apparuerit, id est si opera eorum mala manifestantur, arbitrantur umbram mortis. Fuscatum, id est obscuratum. Eccl. 4.c. Non abscondas sapientiam in decore suo. In lingua enim agnoscitur sapientia, et sensus, et scientia, et doctrina. Inconveniens sequeretur, scilicet quod Ecclesia non edificatur, et quod intrans ad nos dicit. Quid insanitis. Si autem omnes unum, vel interim : vel in ritum. Lingua vero sic est utendum, ut dixit supra, ad edificationem. Ne occupent diem nimis diu loquendo, id est ita loquendo ; quod alii non possint loqui : vel ita, quod audientes tediosi reddantur.
marg.| In ore duorum, vel trium. Mt. 18.b. Dt. 19.b. Stet omne verbum, id est firmum sit et certum. Et det illi locum. Ex Λ hoc videtur argumentum, quod si aliquis sine omni missione possit predicare, et recipi debeat : quia iste de quo dicit, quod detur ei locus, non mittebatur.
marg.| Item in Dialogo Gregorii quidam accusatus fuit coram Beato Gregorio, quia predicasset non missus : qui respondit. Quid plus queris operis quando concordat in te munditia cum studio predicationis. Solutio Non debet aliquis predicare, qui missus non est. Nec est simile de illo de quo fit sermo : quia talis non dicebat nisi pauca, et preterea Apostolus mittebat eum, quia dabat ei licentiam loquendi, si Dominus ei revelasset aliquid.
marg.| Sic Moyses Nm. 11.f. Quis tribuat, ut omnis populus prophetet ? Subiectus est prophetis, non quoad videndum per donum prophetie, sed quoad loquendum : quia non cogit loqui, vel tacere hominem habentem donum prophetie. Aliter est contrarium quod dicitur 4Rg. 3. Adducite mihi psalten. Item Ier. 20.c. Factus est in corde meo quasi ignis exestuans, claususque in ossibus meis, et defeci ferre non sustinens. Item Eccl. 8.b. Non est in hominis ditione prohibere spiritum. Solutio : subiectus dicitur, quia suggerit, id est subministrat. Io. 14.d. Et suggeret vobis omnia.
marg.| Vel quia ostensa non cogit pronuntiare. Et quod dicit Salomon. Non est in hominis ditione prohibere spiritum ; verum est, quin revelet, vel quando, vel etiam, quod non dicat homo revelata sibi plene a Spiritu sancto. Et quando volunt tacere, etc. Contra. Amos 3.b. Dominus Deus locutus est : quis non prophetabit ? Et Ier. 29.f. Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiade sacerdote ut sis dux in domo Domini super omnem virum arreptitium, et prophetantem.
marg.| Solutio Cogit spiritus, sed non cogit coactione sufficienti, ut Ier. 20.c. et Apostoli Act. 4.d. Non possumus non loqui, que vidimus, et audivimus. Bonus conatus, id est bona desideria. Mulieres, nec loquantur linguis, nec prophetizent. Contra sup. 11.a. Mulier orans, vel prophetans, Iud. 4.b. Debbora prophetavit, et in hoc laudatur : ergo lucrum erat ei prophetare, Is. a. Accessit ad prophetissam. Glossa : Mariam, 4Rg. 22.c. Ierunt Helchias sacerdos, et Ahicam ad Holdam prophetidem uxorem Sellum. Io. 4.b. de Samaritana. Et Lc. 2.e. de Anna uxore Phanuel. Act. 21.b. Quatuor virgines filie Philippi. Preterea Abbatisse in Capitulis exhortantur, et in Ecclesiis publice Moniales cantant. Solutio : Presentibus viris non debent docere publice, vel predicare, vel Sacram scripturam exponere per modum doctrine, vel predicationis, nisi sint privilegiate, ut Debbora et Holdam et beata Maria et Martha, et filie Philippi : nec privilegia paucorum faciunt legem communem : secundum illud 1Tim. 2.d. Docere mulieri non permitto, neque dominari in virum, Apc. 2.f. Habeo adversus te pauca : quia permittis mulierem Iezabel, que se dicit prophetissam, docere, et seducere servos meos. Orare autem possunt et cantare : quoad hoc sunt institute Moniales.
marg.| Vel aliter dicendum quod secundum quod invenitur mulieres prophetasse, aliter sumitur prophetare, quam hic. Ibi enim idem est prophetare, quod futura predicere vel laudare, quod eis licebat : sed hic dicitur prophetizare, Sacram scripturam docendo, vel predicando exponere : quod numquam licuit mulieribus. De Samaritana potest dici quod non predicavit ; sed quod audivit et vidit, hoc narravit. Ad illud Apostoli dicendum quod ibi arguit etiam mulieres in duobus : in eo scilicet quod non velato capite orabant, et quia prophetabant id est exponebant Scripturas. Contra Ecclesiasticam doctrinam id est contra instituta Ecclesiastica : debet enim verecundari id est signa verecundie habere, sicut est tacere, et velum super caput suum portare. Quare beneficium accedentes ad fidem darent, id est credebant multum fecisse pro Domino, quia accesserant ad fidem. Sicut modo peccatores, quando convertuntur ad penitentiam, multum se fecisse credunt pro Predicatore. Ita pueri faciunt, cum comedunt ad preces matris, multum se credunt fecisse pro matre, et tamen nisi comederent, morerentur. Quia tales Λ se prebebant, credebant enim quod nisi se tales exhibuissent, alii non credidissent, et ex hac mente efferebantur in superbiam. Pro desideriis hominum, sic multi hodie faciunt : ut placeant hominibus, malunt dicere vana, quam vera ; placentia, quam edificantia : secundum quod dicitur Is. 30.b. Filii nolentes audire verbum Dei, etc. Non cognoscetur, notitia approbationis. In Evangelio. Mt. 25.a. Si quis est, qui videtur, scilicet spiritualis, vel propheta, per hoc innuit difficilia. Unde Secunda Petri ultimo d.4 « Carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam, etc. loquens de eis, in quibus sunt quedam difficilia intellectu ». Sed non ita esse cognoscit, scilicet spiritualiter. Ineffabilem Trinitatis unitatem, de qua Rm. 11.d. Ex ipso, et per ipsum et in ipso, etc. Ignorantes temporalia non est necesse ignorari a Domino, nec de tali ignorantia intelligitur. In cruce Christi. Gal. 6.c. De pusillis istis. Ut linguis prophetia proponatur, quid ergo de simplicibus, et rudibus ? Constat quod multi donum linguarum preponerent dono scientie : ergo ignorabuntur a Domino.
4 2Pt. 3, 15-16.
marg.| Solutio Glossator intelligit de istis, qui audierant ab Apostolo quomodo donum prophetie esset preponendum, et nolebant ei credere. Nolite prophetare, ne fiat dissensio argumentum, {7. 114vb} quod multa licet sint utilia, sunt tamen prohibenda pro vitanda dissensione, et scandalo. Unde supr. 8.a. Ubi loquitur de escis, Ambrosius Non mutat Apostolus consuetudinem, que servata non impedit salutem. Ut utilius minus utili preponitur ; ergo hoc faciendum est in Ecclesiasticis electionibus, quod melior debet preponi, et eligi, et qui aliter facit, peccat. Mal. 1.d. Maledictus dolosus, qui habet in grege suo, etc. et offert claudum, etc.
marg.| Sed contra : dicit Dominus Papa quod sufficit ad bonam electionem, si bonus est qui eligitur.
marg.| Solutio. Semper preponendus est melior, si potest fieri cum pace Ecclesie : sin autem, sufficit vitari hoc, ut dicit Dominus Papa, si bonus est, malus autem numquam debet eligi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Cor. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=61&chapitre=61_14)

Notes :