Hugo de Sancto Caro

Capitulum 6

Numérotation du verset 1Cor. 6,1 

Audet aliquis vestrum
habens negotium adversus alterum,
iudicari apud iniquos,
et non
apud sanctos ?
Numérotation du verset 1Cor. 6,2 

An nescitis
quoniam sancti de hoc1 mundo
1 hoc] om. Weber
iudicabunt ?
Et si in vobis
iudicabitur mundus,
indigni estis
qui iudicetis de minimis2?
2 iudicetis-de minimis] inv. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 6,3 

Nescitis
quia3 angelos
3 quia] quoniam Weber
iudicabimus ?
Quanto magis
secularia.
Numérotation du verset 1Cor. 6,4 

Secularia igitur iudicia si habueritis,
contemptibiles
qui sunt in Ecclesia illos constituite ad iudicandum.
Numérotation du verset 1Cor. 6,5 

Ad verecundiam vestram dico.
Sic
non est
inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum ?
Numérotation du verset 1Cor. 6,6 

Sed frater cum fratre iudicio contendit,
et hoc apud infideles ?
Numérotation du verset 1Cor. 6,7 

Iam quidem omnino
delictum est in vobis,
quod iudicia
habetis inter vos.
Quare
non magis iniuriam
accipitis ? Quare non magis fraudem
patimini ?
Numérotation du verset 1Cor. 6,8 

Sed vos
iniuriam facitis et fraudatis,
et hoc fratribus.
Numérotation du verset 1Cor. 6,9 

An nescitis quia
iniqui regnum Dei non possidebunt ?
Nolite errare,
neque fornicarii, neque idolis servientes,
Numérotation du verset 1Cor. 6,10 

neque adulteri, neque molles,
neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari,
neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.
Numérotation du verset 1Cor. 6,11 

Et hec
aliquando4 quidam fuistis, sed abluti estis,
4 aliquando] om. Weber
sed sanctificati estis,
sed iustificati estis
in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri.
Numérotation du verset 1Cor. 6,12 

Omnia mihi
licent,
sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent,
sed ego sub nullius redigar potestate.
Numérotation du verset 1Cor. 6,13 

Esca
ventri,
et venter escis,
Deus autem et hunc
et hanc5 destruet,
5 hanc] hec Weber
corpus autem non fornicationi,
sed Domino,
et Dominus corpori.
Numérotation du verset 1Cor. 6,14 

Deus vero et
Dominum
suscitavit, et nos suscitabit per virtutem suam.
Numérotation du verset 1Cor. 6,15 

Nescitis quoniam
corpora vestra
membra sunt Christi6?
6 sunt Christi] inv. Weber
Tollens ergo
membra Christi,
faciam membra meretricis ?
Absit.
Numérotation du verset 1Cor. 6,15 

An nescitis quoniam qui adheret meretrici
unum corpus efficitur ?
Erunt enim
inquit duo in carne una.
Numérotation du verset 1Cor. 6,17 

Qui
autem adheret
Deo7,
7 Deo] Domino Weber
unus
spiritus est.
Numérotation du verset 1Cor. 6,18 

Fugite
fornicationem.
Omne enim8 peccatum,
8 enim] om. Weber
quodcumque fecerit homo,
extra corpus est,
qui autem fornicatur
in corpus suum peccat.
Numérotation du verset 1Cor. 6,19 

An nescitis quoniam
membra vestra,
templum sunt9 Spiritus sancti
9 sunt] est Weber
qui in vobis est
quem habetis a Deo et non estis vestri ?
Numérotation du verset 1Cor. 6,20 

Empti enim estis pretio magno.
Glorificate ergo10
10 ergo] om. Weber
et portate
Deum
in corpore vestro.

Capitulum 6

Numérotation du verset 1Cor. 6,1 
marg.| marg.| { 6 } Audet aliquis] In capitulo precedenti dixit Apostolus fornicatores, avaros, maledicos, rapaces, idololatras excommunicationis gladio feriendos. Sed quia Corinthii contra fidei privilegia, spretis iudiciis, et sententiis Ecclesiasticis, secularia fora, et Gentilium leges preferebant : (quod etiam nostris temporibus Paulus futurum previdit) ideo in hoc capitulo adversus hoc scribit. Dividitur autem hoc capitulum in quatuor partes. In prima arguit Corinthios, quia litigant, et maxime coram infidelibus. In secunda monet eos, ut ab iniuria proximorum desistant, quia etsi homo non iudicat, Deus punit, ibi :   [An nescitis] In tertia dicit, quod licitum est sua repetere, sed aliquando non expedit, maxime litigando, ibi :   [Omnia mihi licent] In quarta reddit causam matrimonii, detestans fornicationem, ibi :   [Corpus autem non fornicationi] Arguens ergo eos, quia lites habent invicem, et coram infidelibus iudicibus, et quia fraudes sibi adinvicem faciunt, dicit.
marg.| {p} Audet] Dico quod debetis iudicare de his qui sunt in Ecclesia : unde et ipsi debent iudicari a fidelibus : et tamen   [Audet aliquis fidelis]
marg.| {r} Adversus alterum] fidelem.
marg.| {q} Habens negotium] Lis dicitur negotium, quia negat otium. Ex. 23.a. Pauperis non misereberis in negotio.
marg.| {s} Iniquos] id est infideles, qui iniqui sunt fidelibus quocumque modo possunt, et leges divinas aut omnino spernunt, aut propter opprimendos bonos falsa expositione interpretantur.
marg.| Ex hoc etiam loco manifestum est, quod non debet infidelis constitui iudex Christianorum. Unde peccant mortaliter Domini, et Principes qui Iudeos constituunt prepositos super Christianos, et possent, et deberent coerceri per Ecclesiam, ne hoc facerent, Dt. 17.d. Non poteris hominem alterius generis facere regem qui non sit frater tuus, Ezec. 33.a. Terra cum induxero super eam gladium, et tulerit populus unum de novissimis suis, etc. Dt. 1.b. Date ex vobis viros sapientes gnaros, et ponam vobis principes. Os. 2.c. Dabo ei vinitores eius ex eodem loco, Ier. 30.d. Erit dux eius, etc.
marg.| {t} Et non] potius   [apud sanctos] Glossa Qui Dominum timentes iustitiam servarent ; et legem veritati, salva caritate, et caritati salva veritate, iudicando deservirent. Possunt dicere, quod iniqui sciunt de iure non sancti, Lc. 18.a. Audite quid iudex iniquus dicat, etc. Respondet Apostolus.
Numérotation du verset 1Cor. 6,1 
expositio magistri
marg.| {p} Audet aliquis] etc. Contemptis fidelibus, etc. Ex hoc eodem proportionabiliter videtur, quod si aliquis potest habere iudicem Ecclesiasticum, non debet audire secularem. Verum est de negotio Ecclesiastico. Leges divinas spernunt, hoc intelligendum est de quibusdam Iudeis et falsis Christianis quia alii legibus divinis non utebantur. Λ Audacia est, id est temeritas, Sap. 12.c. Hos qui te nesciunt, in audacia traducis. Qui in errore est, 1Io. ult. d. Mundus totus in maligno positus est, id est falsis iudiciis. Io. 16.b. Arguet mundum de iudicio. Iudicabunt auctoritate, et potestate.
marg.| Contra Io. 5. Omne iudicium dedit filio. Glossa Auctoritate solus filius iudicabit. Ibidem dicit Glossa quod filius Dei in quantum homo iudicabit tantum ministerio ; non ergo auctoritate ; ergo multo minus sancti.
marg.| Solutio. Solus filius iudicabit tantum, sed non ideo excluduntur membra eius mystica, sicut non sequitur, solus Socrates est hic intus, ergo non manus eius.
marg.| Ad aliud, quod sancti iudicabunt ut assessores, et comparatione melioris facti, et de hoc apparebit in eis quedam excellentia respectu eorum quos iudicabunt ; et ita dicitur hic auctoritas. Angelos apostatas, qui se averterunt a Deo. Contra, Io. 16.c. Princeps mundi huius iudicatus est.
marg.| Solutio. Iudicio definitionis iudicatus est, sed nondum iudicatus est iudicio pronuntiationis ; sed tunc iudicabitur quando cum membris precipitabitur in infernum. In dignitate naturalium, non gratuitorum. Lapsi sunt. Is. 14.c. Quomodo cecidisti Lucifer.
marg.| Fragiles stent, id est qui gratiam servaverunt in fragili carne.
marg.| Impugnantes sanctos victi ; dicitur enim, 2Pt. 2.d. A quo quis vincitur, eius servus est ; et ita ab eo iudicandus. Non in potestate ut constituatis iudices contemptibiles. Sed memoro quia fecistis, ut verecundemini. Hi tamen statuendi sunt.
marg.| Arguitur per simile, quod prius eligendus sit in prelatum Ecclesie simplex et fere illitteratus, si sit bonus quam litteratus et malus. Tria requiruntur in Prelato scilicet scientia, vita, zelus.
marg.| Item est argumentum, quod peccant subiicientes se iudicio Iudeorum. Maiores spiritualibus intendere debent : ergo ipsi non debent se intromittere de temporalibus.
marg.| Solutio. Principaliter est ut frequentius spiritualibus, et aliquando temporalibus pro necessitate, Act. 6.a. Non est equum nos relinquere verbum Dei, et ministrare mensis.
marg.| Si ergo mensas que sunt necessarie vite humane, homo non debet administrare, quomodo iurgia possessionum licet, Ex. 23.b. Vectes semper erunt in circulis, nec unquam extrahentur, 2Tim. 2.a. Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus. Sed multi non militant Deo, sed mundo, et ideo licitum sibi putant implicare se secularibus negotiis. Ad orandum vel legendum.
marg.| Unde alibi dicit Augustinus Nihil hic similius est actibus demonum quam lites exercere ; non quia in se malum sit sed quia occasionaliter multa mala inde surgunt. Ad agendum quid, scribendo vel disputando. Quia contentiose, id est cum contentione.
marg.| Ex hoc solo ; non ergo ex hoc quod fornicantem patiebantur, quod tamen dicit Glossa supra.
marg.| Solutio. Ex hoc, id est si non faceretis nisi hoc solum, adhuc tamen peccaretis. Peccatum est, litigare contentiose. Iudicium, contentiosum. Si quis tunicam, Mt.
marg.| {c} . 5.f. Qui abstulerit tibi tunicam, Lc. 6.e. Sed tamen hoc secundum veniam, etc.
marg.| Utrum perfectis liceat repetere sua ? Ex hoc videtur quod infirmi peccarent repetendo sua, et sic nulli concedi posset si Apostolus non concessisset. Sed iterum aut est preceptum non repetere ; et sic nulli concedi potest ; aut consilium, et sic non oportuit quod hoc concederet ApostolusΛ infirmis, quia planum est, quod non tenentur ad consilia. Solutio : Manducator distinguit super illud, Mt. 5.f. Si quis voluerit tunicam tuam tollere : dicens quod quidam sunt perfecti per contemplationem qui omnia derelinquunt, nudum nudi sequentes ; hi non tenentur repetere sua. Alii sunt perfecti signo, ut ceteri Religiosi, et ipsis licet repetere sua sed non expedit, ut hic dicit Apostolus. Infirmis autem licet, et expedit. Alii dicunt quod omnibus perfectis licet repetere sua, sed non expedit. Quod autem Cartusiensibus non licet, non est quia perfecti sunt sed quia in voto habent quod nihil sub iudice repetant, sed tamen bene possunt episcopo ostendere quod aliquis iniuriatur eis. Alii { 86rb } dicunt quod nulli perfecto licet sua repetere, quia nullus habet aliquid proprium ; tamen dicunt quod sub nomine Ecclesie sue licet eis repetere : quia bona sunt pauperum quos debent sustentare, et defendere. Sed contra hanc ultimam solutionem obiicitur, quia etsi nullus habeat proprium, tamen communiter sunt omnium possessiones Ecclesie : ergo repetunt quod suum est, licet repetant pro communi, nomine Ecclesie sue : sicut si duorum fratrum simul hereditatem habentium alter repeteret pro eis, diceretur repetere quod suum est : non ergo licet eis sic repetere. Propter hoc dicendum quod sicut cum infirmis dispensavit Ecclesia, ut repeterent sua propter infirmitatem suam, et fragilitatem ; ita et cum perfectis propter malitiam hominum que paulatim sic excrevit, ut qui eis dare solebant, modo eis data auferant : sed cum Cartusiensibus non dispensavit propter votum suum repetitioni contrarium. Perfectis igitur, etc. Verba sunt Magistri loquentis pro statu Ecclesie primitive, et religionis, vel forte secundum opinionem suam, sed Magistri modo non sequuntur eum in hoc. Extra Ecclesiam, id est sub infidelibus iudicibus. Quia contentiose, id est cum iurgio, et blasphemia. Fraudulenter, id est cum periurio Sic regnum perditis.
marg.| Ex hoc videtur quod quilibet salvatus totum regnum Paradisi habebit. Mt. 25.b. Supra multa te constituam, Glossa Super omnia bona Domini. Quia scientes, Lc. 12.f. Servus sciens voluntatem. De misericordia confisi sunt, quidam heretici dicentes quod si quis fidem informem habet, quicquid superedificet, tanta est misericordia Dei, quod salvabitur. Singula eorum sufficiunt.
marg.| Unde patet quod simplex fornicatio est peccatum mortale, sicut dicitur, Dt. 23.c. Non erit meretrix neque scortator de filiis Israel. Turpius est si reditis, quia 2Pt. 2.d. Melius est viam veritatis non agnoscere, etc. Item per aliam causam, id est propter. Cum sim liber, inf. 9.c. Tunc res super nos dominium habet, etc.
marg.| Ex hoc volunt quidam dicere, quod nulli licet repetere sua cum scandalo proximi ; quia tenemur amorem proximi amori rei preponere, et rebus dominari non subiici. Sed quia deperiret ius Ecclesie, et pax, dicendum quod pax Ecclesie est recompensatio scandali, quod est in repetendo sua. Tamen propter hoc licet repetere, quia esca debetur ventri. Ex hoc videtur, quod non licet repetere superflua. Et dicendum quod imo, sed maxime necessaria : omnia autem temporalia quantum in se sunt necessaria, et accidit eis quod sint superflua : quia sicut ieiunium in quantum in se penale est, licet non sit penale phlegmatico, tamen meretur per ieiunium.
marg.| Similiter quia necessarium licet repetere, et omnia etiam que dicuntur superflua, sunt necessaria in se, ideo licet omnia repetere. Quia destruentur. Ex hoc videtur, quod pro eis esset laborandum si semper essent duratura : sed constat quod corpus nostrum in meliori statu est mansurum in perpetuum, ergo pro eo est laborandum. Hoc verum est, ut veniat ad incorruptionem gloriosam, non ut remaneat in hac misera vita. Induet incorruptionem, inf. 15.g. Vel ita, etc. De his dicit secunda expositio.
marg.| Non legali doctrina, que precipit a quibusdam cibis abstinendum esse, Lv. 11.a.b.c. Dt. 14.a. Non omnis qui est Christi sanguine redemptus, quantum ad efficientiam, quia non omnibus prodest sanguis Christi : sed quantum ad sufficientiam, quia sufficit ad redemptionem omnis hominis.
marg.| Unde 1Io. 2.a. Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris tantum, sed pro totius mundi. Quod non licet, non expedit, id est nulla illicita expediunt. Que per iustitiam, etc. hec sunt in se licita.
marg.| Vitanda sunt, loco, et tempore, sicut ire ad Ecclesiam licitum est in genere, et permittitur a Deo, sed aliquando si vides, quod propter hoc scandalizatur proximus, quoad hoc est illicitum.
marg.| Libera beneficentia, etc. caveantur : non enim sunt prohibita aliquo precepto ; sed hoc faciendum est tantum propter utilitatem proximi quem debemus diligere.
marg.| Hec amplius erogantur saucio, Lc. 10.f. Per duos denarios intelliguntur precepta Veteris, et Novi Testamenti : per supererogationem vero, quod cavet quis a licitis in genere, proximi amore. Quamvis Domino moneantur,Λ moneantur offerri, Lc. 10.f. Quodcumque supererogaveris, reddam tibi. Tanto gratiora. Contra : Sit aliquis hic qui non tenetur ieiunare in quarta feria, et diligit Deum et proximum ex caritate : Item sit quod ieiunet ex caritate sicut diligit Deum, et proximum ex caritate : et ex quadam equali caritate facit utrumque : ergo eque meretur per utrumque ; ergo gratus est per utrumque Deo : non est ergo illud gratias Deo, licet sit indebitum magis. Respondeo. Gratiora sunt, id est evidentiora gratie signa, vel gratiora quoad hoc.
marg.| Que non expediunt libere, id est dilectionis proximi libertate.
marg.| Sine offendiculo, Rm. 14.c. Vel ita premittit hic Apostolus. Tertia expositio. A subditis suis, infr. 9.b. Ne causa ventris vigor torpesceret ; Sed tenebatur facere, ne vigor torpesceret ; ergo tenebatur omnino nihil accipere. Falsum est ergo quod dicit. Omnia mihi licent.
marg.| Solutio. Quidam erant inter eos a quibus si acciperet, torpescerent : ipse autem accipiebat a neutris, cum posset a quibusdam Ioannes.
marg.| Ad hoc Mc. 6.c. Panem filiorum, Matthei 14. Que lex naturalis habet. Cuilibet enim dictat ratio que dicitur lex naturalis, quod communicet homo bona temporalia ei qui docet eum, quia lex naturalis dictat, utΛ laboranti in agro materiali retribuat : ergo multo plus in agro anime qui melior est, et plus indiget. Sed obiicitur iterum secundum hoc : Si lex naturalis dictat cuilibet hoc, quod debet dare necessaria docenti se ; ergo tenebantur necessaria dare Apostolo, et ei licebat accipere ; ergo tenebatur accipere, ne ipsi peccarent non dantes. Solutio : Tenebantur non simpliciter, sed requisiti verbo vel signo. Unde 1. de quibus sumptibus post acturus, infr. 9.a. Vel ita, Omnia licent quasi illi. Quarta expositio. Ponat aliquis licere omnia non quia, etc. id est quod nullus puniatur quicquid faciat. Legalia tormenta, id est que continentur in lege. Sed non omnia expediunt. Argumentum, quod aliqua sunt mala secundum se, non tantum quia prohibita, et quod adhuc essent aliqua mala vitanda licet non punirentur.
Numérotation du verset 1Cor. 6,2 
marg.| {u} An nescitis] probans eis a minori quod fideles sibi debent constituere iudices.
marg.| {x} Sancti iudicabunt] Glossa Comparatione melioris facti : quia exemplo fidei illorum, perfidia huius mundi damnabitur. Sap. 3.b. Iudicabunt nationes, etc. Mt. 19.g. Sedebitis, et vos, etc.
marg.| {7. 85va} Δ Unde Dominus dicit sanctis. Is. 5.a. Iudicate inter me, et vineam meam, in Is. 3.c. Dominus ad iudicium veniet cum senioribus populi sui. Iudicat auctoritate prelatus subditos ; potestate Paulus Angelos, scilicet malos, comparatione : Ninivite Iudeos, Mt. 12.d. Regina Austri, etc.
marg.| {a} In vobis] per vos.
Numérotation du verset 1Cor. 6,3 
marg.| {b} Nescitis quoniam] Alia ratio ad idem a maiori, et etiam ad probandum, quod sancti iudicabunt amatores mundi.
marg.| {c} Angelos] malos.
marg.| {d} Iudicabimus] comparatione melioris facti, Mt. 12.d. Sed contra, Io. 6.c. Princeps mundi huius iudicatus est. Solutio : Iudicatus est iudicio definitionis, sed nondum iudicatus est iudicio pronuntiationis ; sed tunc iudicabitur quando cum membris precipitabitur in infernum.
Numérotation du verset 1Cor. 6,4 
marg.| {e} Secularia igitur] Dupliciter legitur hoc, Ironice, et serio, et est precedentium conclusio. Ironice sic, dico quod fideles iudicabunt mundum, et Angelos malos : unde multo magis possunt iudicare de his minimis ; Igitur quia possunt iudicare, debent contemptibiles constituere : quasi dicat Male facitis, imo bonos eligere debetis, sed eligitis idiotas vobis faventes in iniuriis vestris.
Numérotation du verset 1Cor. 6,4 
moraliter
marg.| {e} Secularia igitur iudicia] que sunt de re seculari, id est contemptibili.
marg.| {f} Contemptibiles] qui non sunt apti ad predicandum, vel docendum : sed non, aptos ad hoc qui possunt dicere iuxta illud Senece, Maior sum, et ad maiora natus sum, quam ut sim corporis mei vile mancipium. Isti plus possunt dicere, id est quam ut sim divisor sterquiliniorum ; quod significavit Dominus, Lc. 12.b. ubi dixit ei quidam, Magister dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem : Cui Dominus. Quis me constituit iudicem super vos ? Ideo instituti sunt Archidiaconi sub Episcopis, ut vacet istis, et Episcopi libere spiritualibus : Iuxta illud. Ex. 4.d. Item loquetur pro te ad populum, et erit os tuum ; tu autem eris ei in his, que ad Deum pertinent. Et 18.c. Esto populo in his, que ad Deum pertinent, etc. Provide autem de omni plebe viros sapientes in quibus sit veritas, etc. et constitue eos principes, et iudices. Si ergo Episcopi debent propria negotia rerum temporalium per alios procurare cum tamen ad eos pertineant, quid erit de Episcopis aliquibus qui, et causas regum, et principum terminare volunt. Nota tamen Glossa Augustini que hic ponitur, Christum testem invoco, etc.
marg.| {f} Contemptibiles] Ier. 49.c. Parvulum dedi te in gentibus, et contemptibilem inter homines.
Numérotation du verset 1Cor. 6,5 
marg.| {g} Ad verecundiam vestram] quasi, hoc dico ironice, ut erubescatis ex hoc. Vel serio potest legi, et est eadem continuatio.
marg.| {f} Contendibiles] de contendo, dis, id est illos qui periti sunt in iure de quibus constat quod sciunt dirimere contentiones. Tamen Glossa contemptibiles appellat eos, qui non sunt apti ad magna officia Ecclesie, ut est predicare et docere. Et hoc est argumentum, quod Dominus Papa non debet magistros Theologie constituere iudices temporalium.
marg.| {g} Ad verecundiam vestram] Istud respiciebat primo ly (contemptibiles,) modo autem respicit totum, quod totum dixit de iudicio fidelium, et infidelium.   Ad verecundiam] dicit, Glossa Ut videlicet hi terrenas causas examinent, qui exteriorum rerum sapientiam perceperunt : qui autem spiritualibus donis ditati sunt, terrenis negotiis non oportet implicari ; ut dum non coguntur inferiora bona disponere, superioribus bonis valeant deservire. Sed tamen curandum est magnopere, ut hi qui bonis spiritualibus emicant, nequaquam proximorum infirmantium negotia funditus deserant.
Numérotation du verset 1Cor. 6,5 
moraliter
marg.| {g} Ad verecundiam] vel reverentiam. Huiusmodi verecundia fere redundat modo in omnes episcopos, imo maior, quia in iudicandis spiritualibus eligunt contemptibiles ac temporalia sapientes. Is. 3.a. Dabo pueros principes eorum, Eccl. 10.c. Ve terre cuius rex puer est.
marg.| Unde illud, Nemo iuvenes eligit duces, quia constat eos non esse sapientes. Sed multi Episcopi sunt Ieroboam, de quo 3Rg. 13.g. Non est reversus Ieroboam de via sua pessima, sed fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum : quicumque volebat, implebat manum suam. Iud. 17.b. Implevitque unius filiorum eius manum, factusque est ei sacerdos. Ad litteram quandoque de filiis suis faciunt non tantum sacerdotes, sed archidiaconos, vel ad minus de nepotulis. [Ad verecundiam] Verecundandum est his qui abrenuntiaverunt mundo, litigare pro mundo. Gal. 2.d. Si que destruxi, iterum {7. 85vb} edifico, prevaricatorem me constituo. Ios. 6.d. Maledictus qui reedificaverit Iericho.
marg.| {h} Sic non est inter vos sapiens] Bene dico ad verecundiam vestram, quia contemptibiles constituitis, quia non est inter vos sic, id est interim.
marg.| {i} Sapiens qui possit] etc. Iac. 3.c. Qui sapiens inter vos, et disciplinatus ? Ostendat ex bona conversatione, etc.
marg.| { k } Iudicare inter fratrem suum] Prv. 21.c. Gaudium iusto est facere iudicium.
Numérotation du verset 1Cor. 6,6 
marg.| {l} Contendit] Os. 5.c. Calumniam patiens est Ephraim, fractus iudicio, quoniam cepit abire post sordes, id est temporalia. Eccl. 7.b. Calumnia conturbat sapientem, et perdit robur { 86ra } Δ cordis eius.
Numérotation du verset 1Cor. 6,7 
marg.| {a} Iam quidem omnino] id est sine dubio.
marg.| {c} Quia iudicia habetis] tot lites, Is. 58.b. Ecce ad lites, et contentiones ieiunatis.
marg.| {b} Delictum] quia vix potest esse sine peccato. Et ponit duas causas quare non debeant ita litigare. Una est quia fratres eorum sunt cum quibus litigant. Alia quia hoc facere est iniquitas, ibi :   [An nescitis quia iniqui] Quare autem ita abundant cause, et lites, dicitur Dt. 33.d. Dan catulus leonis fluit largiter ex Basan. Dan causa, vel iudicium, Basan, pinguedo ; vel bruchus, a bromin, quod est consumere, vel totus in bucca ; et ideo lites sunt in Ecclesia propter divitiarum pinguedinem propter Advocatos qui toti sunt in verbis, et consumunt pauperes quibus insident.
marg.| {d} Quare non magis iniuriam] que est violentia quando alicui res sua aperte aufertur.
marg.| {e} Fraudem] quando latenter.
Numérotation du verset 1Cor. 6,8 
marg.| {f} Sed vos] etc. quasi dicat si potius deberetis pati iniuriam quam sic litigare, multo minus deberetis fratribus iniuriari : a minori, quia minus est litigare quam iniuriari fratribus, Ier. 9.b. Omnis amicus fraudulenter incedet.
Numérotation du verset 1Cor. 6,9 
marg.| {g} An nescitis quia iniqui] Hoc iniquitas, quia isti litigantes magis diligunt temporalia quam proximos.
marg.| {h} Nolite errare] Hec est secunda pars huius capituli, que incipit ibi :   [An nescitis] Potest alia ratione dividi aliter quam prehabitum est. Intendit Apostolus in hac parte revocare ab amore mulierum, et per hoc a dissensione, que ex hoc solet surgere. Revocat ergo eos a fornicatione septem rationibus, et propter hoc potest residuum huius capituli dividi in septem partes. Prima ratio, quia si multa omittenda sunt, quia non expediunt, multo magis commisceri cum non sua, ibi :   [Omnia mihi licent] Secunda ratio est, quia non expedit ut homo redigatur sub potestate alterius, qui autem fornicatur redigitur sub potestate mulieris, quod valde turpe est, quod notatur, ibi :   [Et ego sub nullius potestate] Tertia ratio est, quia summum bonum, quod est Deus, et fornicatio sunt opposita. Ex quo sequitur, quod qui subditur mulieri per fornicationem, non est subditus Deo, quia Mt. 6.c. dicitur. Nemo potest duobus dominis servire, ibi :   [Corpus autem non fornicationi] Quarta ratio est, quia Dominus glorificabit corpora nostra, si servata fuerint in ordine suo, et munditia : sed per fornicationem inordinata sunt, et immunda, ibi :   [Deus vero, et Dominum suscitavit] Quinta quia corpora nostra membra sunt Christi, ibi :   [Nescitis quoniam] Sexta est a maiori, quia peccatum fornicationis maculat corpus, et animam ; alia vero tantum animam, sed tamen cavenda sunt : ergo multo magis fornicatio, ibi :   [Fugite fornicationem] Septima ratio est, quia nec nos, nec corpora nostra sumus nostri, sed Dei : qui autem adheret meretrici, dat ei corpus suum, et ita facit iniuriam Domino, ibi :   [Et non estis vestri] Octavo sequitur conclusio, ibi :   [Glorificate ergo] etc. Dicit ergo :   [Nolite] Iam dixi vobis de iudiciis : modo autem intendo retrahere vos ab amore carnis, et mulieris. Unde   [Nolite errare] Gal. 6.b. Nolite errare, etc.
marg.| {i} Neque fornicarii] Quatuor modis sumitur fornicatio : cum muliere aut soluta, aut non soluta, et sic est fornicatio, aut adulterium : aut fit aliter luxuria, et tunc est aut actor, aut patiens : hoc est quod dicit, molles, aut masculorum concubitores : cum his autem alia vitia interserit, quia quedam antecedunt fornicationem, quedam subsequuntur. Antecedentia ut cultura idolorum, sicut solent ire ad festa ut ibi fornicentur. Quedam sunt sequentia : tales enim solent facere magnas expensas, et ideo fiunt avari, fures et rapaces, et huiusmodi. Luxurie est gula vicina, et ideo eam tangit.
Numérotation du verset 1Cor. 6,10 
marg.| { 86va } Δ {a} Regnum Dei non possidebunt] Unde Apc. ultimo capitulo : Foris canes, et incestuosis, etc. Is. 35.d. Non transibit per eam pollutus. Et Is. 52.a. Non adiiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus, et immundus, Ioel. ult. d. Et erit Ierusalem sancta, et alieni non intrabunt per eam, inf. 15.f. Caro, et sanguis regnum Dei non possidebunt. Eph. 5.b. Scitote intelligentes quod omnis fornicator, aut avarus (quod est idolorum servitus) aut immundus, non habet hereditatem in regno Dei, et Christi, Gal. 5.d. Fornicatio, et immunditia, et impudicitia, et luxuria, etc. qui talia agunt, regnum Dei non consequentur, Hbr. 13.a. Fornicatores, et adulteros iudicabit Deus : Glossa id est damnabit.
Numérotation du verset 1Cor. 6,11 
marg.| {b} Et hec quidem] Posset aliquis eorum respondere, nihil ad nos de huiusmodi vitiis : imo hec.
marg.| {c} Fuistis] id est habuistis hec vitia.
marg.| {d} Sed abluti] Is. 4.b. Si abluerit Dominus sordes.
marg.| {e} Sanctificati] Ps. 67. Confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis. Rm. 5.a. Vix enim pro iusto quis moritur, id est exercitato in bonis operibus.   [Abluti] in baptismo.   [Sanctificati] in gratia confirmati.
marg.| Iustificati] in bonis operibus exercitati.   [Abluti] contritione :   [Sanctificati] confessione :   [Iustificati] satisfactione.
marg.| {g} In nomine Domini nostri Iesu Christi] cui et Patri, et Spiritui sancto unum est ac idem nomen, et est omne per quod potest cognosci Deus, ut per potentiam, sapientiam, benignitatem, et huiusmodi.
Numérotation du verset 1Cor. 6,12 
marg.| {h} Omnia mihi licent] Istud quatuor modis exponitur. Primo de repetitione suorum : secundo de discretione ciborum : tertio de perceptione sumptuum : quarto per syneresim, vel hypothesim : quinto modo sicut supra tetigimus. Et est prima ratio quare dimittenda est fornicatio, sed sic non exponit. Glossa Augustini in libro de Trinitate Duobus modis in Scriptura dicitur aliquid non expedire : vel quia non iuvat ad cursum ; vel cum in se bonum sit, tamen propter alios cavendum.
marg.| { k } Sed ego] quasi dicat etiam alia ratione dimittenda est fornicatio.
marg.| {l} Sub nullius redigar potestate] In quantam autem servitutem redigantur fornicarii, habetur in Apocrypho Esdre, ubi est questio de viro, et muliere : et ibi etiam legitur, quod quidam rex valde potens, et dives ad tantam redactus est servitutem a muliere fornicaria, quod ipsa dabat ei alapas.
marg.| {h} Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt] id est non expedit, quod repetam omnia mea, quia ex hoc quandoque multa mala accidunt ; et sic exponitur de repetitione suorum.
marg.| {i} Omnia mihi licent, sed ego sub nullius potestate redigar] quod esset si plus mea diligerem quam proximum, qui offenditur ex incompetenti repetitione. Dico :   [Non omnia expediunt] Sed posset quis respondere, unde vivemus nisi nostra repetamus ? Ad hoc respondet, imo non debetis repetere propter escam : quia.
marg.| {m} Esca ventri] etc. quasi dicat Ex quo ista destruentur, et illud ad quod sunt ; non multum curandum est de eis. Secundo exponitur de discretione ciborum. Quidam enim inter eos peccabant ; discernentes cibos secundum quod scriptum est in lege : quasi dicat Etiam de hoc vos redarguo, quia
marg.| {h} Omnia mihi licent] id est omnia cibaria munda sunt :   [Sed non expediunt] ad comedendum propter scandalum tantum.   [Omnia mihi licent, sed sub nullius redigar potestate] quasi dicat Nolo scandalizare fratrem aliquem propter cibum meum, quia sic redigerer sub potestate, et servitute gule. Et iterum propter hoc nolo ; quia   [Esca ventri, et venter escis, et Deus destruet] etc. Proximus autem manebit in eternum, et fruetur Deo, quia non esca, nec venter est. De prima expositione :   [Omnia mihi licent] id est licet { 86vb } mihi repetere omnia mea mihi ablata :   [Sed non omnia expediunt] id est non expedit repetere, quia proximus ex hoc quandoque incidit in peccatum :   [Sub nullius redigar potestate] Non expedit omnia repetere sub iudicio propter multas causas. Una est propter honorem nostrum servandum. Magnum enim dedecus est tota die litigare. Prv. 20.a. Honor est homini qui separat se a contentionibus. Alia causa est ne homo retardetur in morum via. Propter quod dicit Dominus, Mt. 5.f. Ei qui voluerit tecum contendere in iudicio, dimitte, et pallium si abstulerit tibi tunicam. Tertia causa propter perfidiam Advocatorum, sine quibus non possunt terminari lites.
marg.| Unde Isidorus. Hi sunt qui causas morantur admissi ; impediunt pretermissi ; fastidiunt admoniti ; obliviscuntur sine sponsione premii ; dedignantur locupletati. De iisdem dicit. Hi sunt in exactionibus harpyie ; in collationibus statue ; in questionibus bestie ; ad intelligendum saxei ; ad iudicandum lignei ; ad succendendum flammei ; ad ignoscendum ferrei ; ad fallendum vulpes ; ad irascendum tigres ; ad seviendum tauri ; ad consumendum minotauri. Quorum si nares afflaverit rubiginosi aura marsupii, mox videbis oculos Argi ; periuria Laomedontis ; et Ulyssis argutias ; Sinonis fallacias ; Achitophel consilia ; Absalonis oscula, 2Rg. 25.a. Sedens in porta civitatis accipiebat intrantes per mentum deosculans eos, et dicens. Si ego essem rex vester, optime iudicarem vos, Harpyie bestie sunt secundum quosdam cantu suo allicientes homines, quos postea interficiunt : aliter tamen dicitur de eis secundum fabulam.
marg.| Item in quodam libro tragedie senum, qui intitulatur liber de ludis senum, dicitur quod cum quidam inspiceret infernum, vidit Neronem balneantem se, et multos circunstantes se, qui infundebant aurum calidum in balneum ipsius ; ipse vero videns turbam Advocatorum ad se venientium. Huc inquit, venale genus hominum, o Advocati amici mei accedite, ut mecum in hoc vase balneetis vos ; adhuc enim subest locus in eo quem vobis reservavi.
marg.| Rationabiliter ergo propter perfidiam Advocatorum, sine quibus cause agi non possunt, dimittenda est nostrorum repetitio.
marg.| Et iterum propter periculum iurgiorum quod ibi est. Prv. 17.b. Semper iurgia querit malus, Gn. 13.b. Ne queso iurgium sit inter me, et te, et pastores meos, et pastores tuos. Ecce terra, etc.
marg.| Dicit Augustinus quod ex illo loco habuit initium consuetudo, quod maiores condividunt hereditatem minoribus. Item dimittendum est propter scandalum, Mt. 18.a. [Sub nullius redigar potestate] id est dominio. Tunc res super nos dominium habet, cum amorem eius amori proximi preponimus, Sir. 31.a. Qui aurum diligit, non iustificabitur, et qui sequitur consumptionem, replebitur ex ea.   [Esca ventri] et ideo quamvis liceat mihi repetere omnia mea : tamen non repetam.   [Autem] id est quia   [Deus destruet] { 87ra } Δ quasi dicat Quia omnia sunt transitoria, ut dictum est. De discretione ciborum :   [Omnia mihi licent] quia munda. Rm. 14.c. Scio, et confido in Domino Iesu, quia nihil commune per ipsum.   [Sub nullius redigar potestate] Qui autem omnia ex gulositate comedit, redigitur sub potestate, et dominio ventris. Unde Phil. 3.d. Quorum Deus venter est. Et tales sunt cultores Baal, qui ipsius cultum nituntur ampliare cum Iehu. 4Rg. 10.d. Ier. 23.c. Prophetabant in Baal, (tales enim nisi bene comederent, nihil boni possent facere,) et decipiebant populum (ducentes ad idem.) Sap. 2.d. Fruamur bonis que sunt. Is. 22.b. Comedamus, et bibamus, etc.   [Esca ventri] etc. quasi dicat Bene licet mihi accipere, quia sine cibo non possum vivere   [Sed non omnia expediunt] etc. quia   [Deus destruet] statum corporis in quo oportet comedere, et ideo studendum quomodo perveniatur ad statum illum ubi non oportebit comedere. Tertio exponitur de perceptione sumptuum, et tunc est accommoda distributio. Continuatio est : Monuerat eos ut potius dimitterent ius suum quam litigarent, et probat eis per exemplum sui, quod ita deberent facere : quia cum eis predicaret, posset et deberet vivere de bonis eorum, et hoc est   [Omnia] id est multa : sed quia nempe nolo propter Pseudo, ne habeant occasionem accipiendi. Aliam etiam rationem ponit Glossa dicens, Si quid ab his acciperet, quos in tantis vitiis arguebat, auctoritatem magistri inclinaret. Non enim potest instanter argui a quo accipitur, maxime cum ille promptus ad dandum sit, ut sibi humiliet Prepositum. Unde dicit.   [Sed ego sub nullius] hominis esca : quasi dicat Bene possem accipere, quia sine esca non possem vivere.   [Omnia mihi licent] 2Tim. 2.b. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus edere. Inf. 9.a. Quis plantat vineam, et de fructu eius non edit, etc.   [Sub nullius redigar potestate] Sir. 20.d. Xenia, et dona excecant oculos sapientum.
marg.| Nota Glossa [Omnia mihi licent] nempe omnia que licita sunt. Quarto modo exponitur hoc per syneresim sive hypothesim, et continuatur ad precedens : Dico quod iniqui regnum Dei, etc. et plus dico vobis, quia   [Omnia mihi licent] quasi dicat Si omnia essent licita ut nihil puniretur : adhuc tamen   [non omnia expediunt] Omnia mihi licent, sed ego sub nullius   [hominis vel   corporis] Glossa Cum mens concepta desideria sequitur, et amor cuiuslibet rei sibi dominatur, servire rebus convincitur, quarum amore superatur.   [Esca ventri] Probat quod sub nullius rei redigetur dominio, quia si redigi se sustineret, hoc esset precipue propter necessaria corporis.   [Sed Deus] etc.
Numérotation du verset 1Cor. 6,13 
marg.| {m} Esca ventri] Posset aliquis respondere : fornicatio non est vitanda, quia est necessaria ad procreationem prolis bone quandoque : ideo probat, quod imo vitanda est propter peccatum ; quia quod multo magis necessarium est, vitandum est propter peccatum, videlicet esca. Et hoc est.   [Esca ventri] Posset aliquis respondere, supple, est necessaria.
marg.| {n} Et venter escis] debetur : sed tamen.
marg.| {o} Deus hunc, et hanc destruet] id est puniet pro peccato gule : ergo multo magis pro peccato fornicationis, Hbr. 13.b. Optimum est gratia stabilire cor non escis, etc. inf. 8.c. Esca nos non commendat Deo. Rm. 14.e. Regnum Dei non est esca, et potus. Nunc exponamus secundum. Glossa Reprehenderat eos, qui litigabant contra fratres pro possessionibus repetendis, cum potius deberent pati iniuriam, vel fraudem. Ad hoc respicit istud.
marg.| {a} Corpus autem] etc. Hec est tertia ratio per quam probat quod nullus subiici debet dominio fornicationis, quia fornicatio, et summum bonum sunt opposita ; et ideo non potest subiici dominio utriusque aliquis : et debet quilibet subiici dominio summi boni ; ergo   non fornicationis, sed dominio sive servitio Domini. Et Dominus debetur corpori ut glorificet. Corpus debet Deo ; debet nature ; debet vermibus ; debet morti : Deo famulatum ; nature defectum ; vermibus seipsum ; morti discessionem, Rm. 13.b. Reddite omnibus debita.
marg.| {b} Sed Domino, et Dominus corpori] Contra hereticos qui dicunt corpus non esse a Deo.
Numérotation du verset 1Cor. 6,13 
expositio magistri
marg.| {a} Corpus autem non fornicationi] etc. Dominus debentur corpori ut glorificet illud. Ex hoc videtur quod sicut ego teneor servire Deo, ita et ipse tenetur me remunerare. Respondeo : Nulla obligatione : quia Ps. 32. Quia rectum est verbum Domini ex promisso, non ex commisso Deus est nobis debitor, et nos suscitabit. Hec illatio fundata est super quodam simili ; quia multos labores sustinuit in corpore propter quos suscitatus est ; ergo suscitabuntur qui similes labores sustinuerunt, et sustinent, Membra eius non essent nisi anime nostre ; ergo anime sunt membra Christi. Ad idem super illud Rm. 14.b. Christus mortuus est, et resurrexit. Glossa Ut intelligatur dominari vivorum ; ergo fideles defuncti, et membra sunt Christi. Sed ex hoc videtur quod quilibet Christianus non sit tantum unum membrorum Christi, sed duo. Solutio : Fidelis non est tantum membrum Christi in anima, nec solum in corpore, i non solum est conformis Christo in altero, sed in utroque, et hoc modo potest dici membrum secundum utrumque quia conformis est in vita, et moribus. Caput est nobis, Col. 1.c. Sanctificato utitur spiritus, et tunc intelligitur de spiritu creato id est de anima. Nec isti dicendi sunt manducare corpus Christi, quia Hbr. 13.b. Habemus altare de quo non habent edere, qui tabernaculo deserviunt. Hoc enim sacramento tenus : quasi dicat loquitur de spirituali comestione, non sacramentali. Corpus Christi manducare est in Christo manere. Ad hoc facit illud, Crede et manducasti. Sed ex hoc videtur quod quicumque est in caritate, quamdiu est in ea, sive comedat, sive bibat, sive dormiat, quod manducet corpus Christi, quia semper manet in Christo, dum est in caritate. Solutio : Non manducat corpus Christi, nisi qui actu cogitans de humanitate eius, delectatur in ea, et se conformat ei quantum potest ; hoc est in Christo manere. Unde patet quod dormiens non sic manet in Christo, quare non manducat corpus Christi. Quod autem non sint digni manducare corpus Christi qui sunt membra meretricis, signatum est, 1Rg. 11.b. Si mundi sunt pueri a mulieribus ad comedendum panes propositionis. Sic et in macula unum sunt, quia eodem opere maculatur numero anima utriusque, Gn. 2.d. Mt. 19.a. Iam non sunt duo, etc. Item in carnali opere, quod inter coniuges fieri potest sine peccato. Contra : Super illud Nm. 11.f. Requievit in eis spiritus Moysi, dicit Origenes Connubia legitima carent quidem peccato, quilibet tamen quando actus coniugales geruntur, Spiritus sanctus datur, etiamsi Propheta operatur, alia enim plura sunt, etc. ergo non adest Spiritus sanctus operi coniugali : quomodo ergo potest fieri sine peccato, solum enim peccatum presentia privat Spiritus sancti ? Solutio : Secundum eos qui dicunt quod primi motus sunt peccata quia sunt a radice infecta, oportet dicere quod ibi est peccatum ad minus veniale de necessitate. Quod autem dicitur hic, potest fieri inter coniuges sine peccato, intelligitur de mortali. Alii dicunt, quod etiam sine peccato veniali potest fieri inter coniuges, et quod primi motus non sunt peccatum, quia a radice infecta, sed quia iis quis delectatur : nec est Glossa Origenis contraria, imo ipsa seipsam solvit per finem. Non decet Spiritus sancti presentiam adesse alicui operi, quandoΛ corpus movet ad illud opus ; unde in seminante agrum potest esse Spiritus sanctus per gratiam, licet non moveat etiam ad seminandum agrum. Similiter bene potest esse cum eis, qui sunt in opere coniugali, licet non sit per presentiam : id est licet sic non movet membra ad illud opus exercendum.
marg.| Nobis videtur quod opus coniugale non solum absque omni peccato potest fieri, sed etiam meritorie. Quod dicit Origenes quod non decet presentiam Spiritus sancti adesse tali operi : id est non docet quod tunc moveat corda sicut operantium ad prophetandum ; de prophetia enim loquitur Origenes sed bene movet ad illud opus exercendum. Semper Dei faciens voluntatem. Quis est hic, et laudabimus eum ? Nam dicitur 1Io. 1.d. Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos decipimus, et veritas in nobis non est.
marg.| Preterea qui facit peccatum veniale, non facit Dei voluntatem in hoc : sed nullus est qui non faciat aliquando peccatum veniale : ergo nullus est qui faciat semper Dei voluntatem. Respondeo : Semper, id est numquam contra. Simile, Non desinit iustus esse, qui non desinit bene operari. Cum satiabitur desiderium, iuxta illud. Ps. 16. Satiabor cum apparuerit gloria tua.
marg.| Non ergo spiritus hominis ita est unum vel unus cum Spiritu Dei sicut filius cum patre, Io. 17.d. Oro Pater ut ipsi unum sint in nobis, sicut et nos unum sumus. Sed Hbr. 5.c. Ipse exauditus est in omnibus pro sua reverentia : ergo, etc. Preterea ita dicit Glossa Ut sint unum in natura sua, sicut et nos in natura nostra unum sumus. Sed constat quod antequam habeant Spiritum sanctum, sunt unum in natura sua ut in una specie ; ergo prius fuerunt unum. Respondeo : Super hoc fundata est una heresis dicentium, quod omnia sunt unum. Unde in litteris salutavit sese sic. Idem sibi salutem, et huiusmodi. Sed dicendum quod ibi potest esse remota similitudo.
marg.| Et Glossa super Ioannem sic est intelligenda. Sint unum in natura sua, etc. id est participent esse divinum : que participatio facit eos esse in perfecto statu. Qui plantas, sup. 3.b. Ego et pater unum, Io. 10.f. Id est sine corporis contaminatione. Sed aut loquitur de macula spirituali, aut de corporali : Si de spirituali, sed illa maior est ubi maius est peccatum ; ergo cum quedam peccata sint maiora ; maiorem retinent maculam : Item si de spirituali, sed illa non est in corpore, quare ergo dicit quod in corpus suum peccat ? Si de corporali, sed talis est in legitimo concubitu : Item si de corporali, ergo cum immunditia maior sit in gula (quia etiam est filia eius) multo fortius debet attribui peccato gule. Respondeo : Intelligendum est de corporali macula, quia ad litteram huiusmodi actus reddit homines fetidos. Unde etiam dicebat quod statim ex fetore percipiebat quando servientes sui fornicati erant. Unde etiam quedam animalia que sunt multi coitus, fetida sunt, et maxime tempore amoris sui, ut hircus. Ad illud quod obiicis de gula, dicendum est quod immunditia gule non reddit corpus fetidum, sed immundum. Ad id quod obiicitur de concubitu coniugali, dicendum quod immunditia corporalis que est inordinata, ordinata est per legem matrimonii, et ideo non reputatur macula. Quamvis caro sine anima nihil possit. Unde super illud Gal. 5.c. Caro concupiscit adversus spiritum. Glossa Caro nihil nisi per animam concupiscit. Extra vinculum carnalis concupiscentie ; quia alia non ita vinculant ac libidinis ardor. Os. 7.a. Λ Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. Quia in fornicationis opere non licet animo. Sed nonne eodem modo in actu matrimoniali ? videtur quia aut hoc ex natura operis, aut ex natura peccati. Si primo modo, habeo propositum : si secundo modo, ergo ubi est magis peccatum, magis absorbetur, quod falsum est cum dicat Glossa Ut nihil aliud in ipso momento aut experimento liceat homini cogitare aut intendere. Solutio : Hoc est propter utrumque simul, et quod ipsum opus tale sit in genere suo, hoc ex peccato contractum est. Amicus mundi, Iac. 4. Item 1Io. 2.c. Qui adheretis mundo, etc. In corpus suum peccat, id est in regula bene vivendi. Serviens deest. Rm. 1.c. Sed humana tentatio, inf. 10.c. Nota quod quedam peccata sunt ex libidine, et sunt libido, ut maxime peccata carnis, quedam autem ex libidine, sed non libido, ut timor ex amore sui qui est libido. Fornicationis spiritualis scilicet non corporalis. Universalis, scilicet quodlibet mortale. Que dicitur corpus viri, inf. 7.a. Contra honorem coniugii. Sed nonne similiter si mutilat eam vel interficit.
marg.| Solutio Non peccat proprie contra honorem coniugii, sed mulieris, sed hoc faciendo peccaret contra eam si non esset uxor. Templum sup. 3.d. Templum Dei sanctum est, etc. Hospitem, Spiritum sanctum. Quod vos negatis. Loquitur Augustinus contra Maximinum, et sequaces eius, qui negabant Spiritum sanctum esse Deum. Fugere fornicationem. Eph. 5.a. Quod vos emit a Diabolo, sicut Iob. 9.c. Terra tradita est in manus impii, id est corpus Christi in manus ministrorum Diaboli, ut tibi exponit Glossa Si non parcis tibi, a peccato supple. Hec sunt duo genera peccatorum.
marg.| {7. 88rb} Sed nonne quicumque peccat in hominem, peccat in Deum, ergo non sunt duo genera. Item quolibet peccato offenditur Deus, etc. sed 1Rg. 2.e. Si peccaverit vir in virum, etc. si autem in Deum, etc.
marg.| Solutio Revera quodlibet peccatum est in Deum ; sed tamen aliqua sunt mediate in Deum, aliqua immediate, et licet omnia sint in Deum, alia ratione sive circunstantia dicitur peccatum in Deum, et peccatum in proximum.
Numérotation du verset 1Cor. 6,14 
marg.| {c} Deus vero et Dominum suscitavit] Act. 4.c. Auctorem vite interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis.
marg.| {d} Et nos suscitabit] Hec quarta ratio, quia Dominus non suscitabit nisi mundati fuerint immundi per fornicationem.
marg.| {e} Per virtutem suam] Argumentum quod resurrectio non est naturalis. Item argumentum quod hec est generalis causa resurrectionis.
Numérotation du verset 1Cor. 6,15 
marg.| {f} Nescitis quoniam corpora vestra] Quinta ratio quod cavendum est a fornicatione, quia corpora nostra membra sunt Christi, et ideo in maximo debent haberi honore : contra hoc {7. 87rb} fit per fornicationem. Due autem sunt rationes, quare sunt membra Christi : quia ipse assumpsit, et corpus, et animam humanam : item quia sanctificata sunt in baptismo. Hec duo coniuncta sunt causa propter quam corpora nostra membra Christi sunt. Sed multi ac si hoc nescirent, ingerunt se omnibus immunditiis luxurie. Sed tamen dicitur 1. Thess. 4.a. Hec est voluntas Dei, sanctificatio vestra, etc. ut sciat unusquisque vas suum possidere in honore. Si prophanum esset reliquias Sanctorum inquinare : multo magis, et membra Christi ; at corpora nostra sunt membra Christi. Nota Glossa Si ergo aliquis cupiens fornicari vilescat sibi, etc. Mal. 1.b. In quo polluimus te, etc.
marg.| {g} Membra Christi] cui iure parendum est, dicit Glossa
marg.| {h} Tollens] de servitio Christi.
marg.| {i} Faciam membra meretricis] ut eius consentiam voluntati : itane viluit dignitas ista, que tam benigne prestita est ?
Numérotation du verset 1Cor. 6,16 
marg.| { k } An nescitis quoniam] Probatio est precedentis, quod qui commiscetur meretrici, fit membra eius ; quia fit unum corpus cum ea. Et hoc probat auctoritate, Gn. a maiori : Erunt, inquit, duo, etc. Gn. 2.d. Si legitime coniuncti fuerint in opere illo, erunt una caro eiusdem fragilitatis ; multo magis in opere fornicationis in quo magis carnales fiunt. Ex hoc quod ita sibi agglutinantur in illa fragili turpitudine, reputat se unus alterum : unde solent mutuo dicere, Ipse est alter ego.
Numérotation du verset 1Cor. 6,17 
marg.| {a} {7. 87va} Δ Qui adheret] Gn. 34.b. Filii mei anima adhesit filie vestre. Nota quod peccatum luxurie est quasi gluten. Unde Gn. 34.a. dicit Sichem filius Hemor de Dina, Conglutinata est anima mea cum ea. Unde potest dicere qui incidit in peccatum luxurie, cum Ps. 68. Infixus sum in limo profundi, et non est substantia, id est virtus exeundi : quia quando vitat unum modum quasi subtrahens unum pedem ab illo lutoso peccato, alius pes cadit in lutum, id est in aliud genus luxurie ; et tanto magis quanto magis adheret, ut luxuria Sodome : quod significatur per gluten quod semper enatat lacui Asphaltiti, est enim tenacissimum, unde non potest dissolvi nisi cum menstruo mulieris. Adheret ergo omnis luxuria, Prv. 7.d. Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum, Eccl. 7.d. Inveni amariorem morte mulierem, que laqueus est venatorum ; sagena cor eius, et vincula sunt manus eius, Prv. 2.d. Qui ingreditur ad illam, non revertetur.
marg.| {b} Qui adheret Deo] Glossa Semper faciens Dei voluntatem.
marg.| {c} Unus spiritus est] quia vult quod Deus vult ; et fit spiritualis, sicut ille fiebat carnalis, et eiusdem voluntatis cum meretrice. Ideo Ps. 72. Adherere Deo bonum est, 1. Thess. 5.b. Sive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
Numérotation du verset 1Cor. 6,18 
marg.| {d} Fugite fornicationem] etc. Hec est sexta ratio : quia cum omnia peccata fugienda sint etsi non maculant nisi animam : multo magis fornicatio que maculat corpus, et animam. Ecce fugiendo cavenda est fornicatio, Sir. 21.a. Quasi a facie colubri fuge peccatum, etc. Sir. 25.c. Commorari leoni, et draconi placebit magis quam habitare cum muliere nequam. Ad hoc significandum, Nm. 21.g. filii Israel fugerunt Og regem Basan, nec aliquos nuntios miserunt, Augustinus in libro de singularitate clericorum 1 Separamini, precor, separamini a contagione pestifera : quantumcumque enim fuerit longius unusquisque ab adversis, tantum non sentit adversa : minus voluptatibus stimulatur, qui non est ibi ubi est frequentia voluptatum : (et de hoc supponit exemplum) et minus avaritie molestias patitur, qui divitias non videt. In eod. Tentationibus subiacet qui iunctus est femine, in qua nihil adest nisi ut feriat proximantem : aculeus peccati, id est forma feminea, et mortis conditio non aliunde surrexit. In eod. Confligendo masculorum sevitiam superemus, et fugiendo feminarum blandimenta timeamus. In eod. Lubrica est spes que inter fomenta peccati salvari se sperat : incerta victoria est inter hostilia arma pugnare, et improba liberatio flammis circumdari nec ardere, Hier. ad Eustochium, Samson leone fortior, saxo durior : qui unus, et nudus mille persecutus est armatos, Dalile mollescit amplexibus. Idem in epistola ad matrem, et filiam. Quid tibi necesse est in ea versari domo, in qua necesse est quotidie aut perire aut vincere ? quis unquam mortalium iuxta viperam securus somnum capit ; que etsi non percutiat, certe solicitat : securius est non perire posse, quam iuxta periculum non periisse. Ferreas mentes libido domat, que maiorem in virginibus patitur famem, cum dulcius putat esse quod nescit. Non est ergo melius remedium contra fornicationem quam quod fugiatur. Unde de Abbate Arsenio, viro sancto legitur quod cum quedam nobilis mulier, et bone conversationis a Roma ivisset ad eum videndum in Alexandriam, et provoluta ante eum, pedes eius osculari vellet, dixit ei, Cur tantum pelagus enavigasti, et tot terras transisti ut videres me ? Actus meos intueri debueras : (quia iam in multis locis erant redacti.) Et illa dixit, Precor ut pro me ores, et in memoria tua me habeas. Cui ille, Oro Dominum ut deleat memoriam tuam de corde meo. Illa vero dedignata, rediens in civitatem suam decidit in lectum egritudinis, quam visitans summus Pontifex consolando eam, dixit, Ille sanctus vir bene scit quod cogitationes, et imaginationes mulierum incitant ad luxuriam, propter hoc sic locutus est tibi.
1 Cf. Cyprianus Carthaginensis (?), De singularitate clericorum [CPL 62 CPL 721 CPL 770]    ; cf. PL 4, [835C- 870A] ; Paris, BnF, lat. 13331, f. 1-34 .
marg.| {e} Extra corpus] id est non contaminat corpus.
marg.| {f} Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat] id est contra corpus, scilicet ipsum contaminando, et reddendo fetidum. Glossa Non sine desiderio carnis que habet proprium motum, anima concupiscit carnale, quamvis caro sine anima nihil possit. Vel sic   [Extra corpus] id est extra vinculum carnalis concupiscentie sunt cetera peccata, quia in eis, non ita ligatur ratio. Sed ut dicit Glossa alibi. Non potest cogitationes defendere, id est corpus suum pacare, id est ratio omnino ligatur infra metas corporalis voluptatis. Unde Glossa Hic proprie servit anima corpori, in tantum ut nihil aliud, { 87vb } et in ipso momento, et experimento huius tam magni flagitii, cogitare homini liceat aut intendere : quia mentem captivam subdit submersio, et absorptio libidinis, etc. Vel de fornicatione spirituali que comprehendit omne mortale iuxta illud. Ps. 72. Perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Et tunc sic lege.   [Omne peccatum] aliud a mortali quodcumque fecerit homo.   [Extra corpus est] id est extra soliditatem bone vite, quia peccatum veniale non destruit bonam vitam, eo quod est cum caritate,   [qui autem fornicatur] id est qui peccat mortaliter adherendo creature.   [In corpus suum peccat] id est contra soliditatem bone vite quam destruit.   [Fugite fornicationem] quia furtum est : infr. 7.a. Vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier.   [Omne aliud peccatum extra corpus] id est uxorem, cum qua est vir una caro.   [Qui autem fornicatur] et habet uxorem.   [In corpus suum peccat] id est contra uxorem suam. Glossa Contra honorem coniugis sue.
Numérotation du verset 1Cor. 6,19 
marg.| { 88ra } Δ {a} An nescitis quoniam] Exponit quod dixerat, Corpora vestra membra sunt Christi, eo quod templum sunt Spiritus sancti, quem dat Christus ; et ideo magis debetis ea servare ab immunditiis, sicut templum Dei, sup. 3.c. Si quis violaverit templum Dei, etc.
marg.| {b} Et non estis vestri] Hec est septima pars, et ultima ratio propter quam fornicatio est cavenda : quasi dicat Non estis vestri iuris ; et ideo si datis vos meretrici, iniuriam facitis Deo cuius estis, Augustinus Ita care emit ut solus possideret : ut homo non haberet opinionem quod posset aliquid contra Dominum facere.
Numérotation du verset 1Cor. 6,20 
marg.| {c} Pretio magno] et ideo non debetis vos dare pro parva peccati delectatione. Sed tamen Prv. 10.c. Cor impii pro nihilo, Ier. 25.g. Cadetis quasi vasa pretiosa : quasi dicat sicut magnum est quando vas pretiosum cadens conteritur ; ita est de vobis quando peccatis. Ps. 43. Vendidisti populum tuum sine pretio. Hoc enim non sine magno pretio reacquiritur. Is. 52.b. Gratis venundati estis, et sine argento redimemini, infr. 7.d. Empti estis pretio ; nolite effici servi hominum : ergo neque demonum, 1Pt. 1.c. Non corruptibilibus auro vel argento redempti de vestra vana conversatione paterne traditionis, Act. 20.f. Attendite vobis, et universo, etc. quam acquisivit sanguine suo.
marg.| {d} Glorificate] id est ostendite gloriosum in magna cura, scilicet, ut non detis vos pro fornicatione, quod si facitis, ostenditis eum iniquum mercatorem. Glossa Per bona opera aliis gloriosum ostendite ; et tunc dici poterit, bonum forum fecit Dominus in isto.
marg.| {e} Et portate Deum in corpore vestro] sustinendo adversa propter eum si opus est. Glossa Portare Deum est imaginem eius in rebus bene gestis ostendere : Et est sensus   [Portate Deum in corpore vestro] id est si non parcis tibi propter te, parce tibi propter Deum : sibi fecit te domum, quam si evertis, peccas in Deum, quod est grave genus peccati. Bene portabat eum Apostolus, dicens Gal. ult. d. Stigmata Domini Iesu Christi in corpore meo porto. Et 2Cor. 4.c. Semper mortificationem Iesu Christi in corpore nostro, etc.   [Portate] ut mobile, Ct. 8.b. Pone me ut signaculum, etc. Portari vult, sed gloriose, non cum tedio, non cum murmure, non cum indignatione, et fluctuante proposito. Denique portari, non trahi. Cui onerosus est Christus ; onerosa castitas, onerosa humiliatio, obedientia gravis, pauperies sordet. Deformiter portas qui sic conversaris : est fenum fides tua, sub cuius opere sic strides, sic gemis, sic murmuras, quomodo plaustrum stridet onustum feno. Non est fenum Christus, sed flos est, sed fructus, sed lignum vite : lignum quod dat fructum in tempore suo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Cor. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=61&chapitre=61_6)

Notes :