Hugo de Sancto Caro

Capitulum 11

Numérotation du verset 1Cor. 11,1 

Imitatores mei
estote
sicut et ego Christi.
Numérotation du verset 1Cor. 11,2 

Laudo autem vos, fratres,
quod per1 omnia mei memores estis,
1 per] om. Weber
et sicut
tradidi vobis precepta mea tenetis.
Numérotation du verset 1Cor. 11,3 

Volo autem vos scire
quod omnis viri caput Christus est,
caput
autem mulieris vir,
caput vero Christi Deus.
Numérotation du verset 1Cor. 11,4 

Omnis
vir
orans,
aut prophetans
velato capite,
deturpat caput suum.
Numérotation du verset 1Cor. 11,5 

Omnis autem mulier
orans aut prophetans non velato capite
deturpat caput suum,
unum est enim
ac2 si decalvetur.
2 ac] atque Weber
Numérotation du verset 1Cor. 11,6 

Nam si non velatur mulier3 tondeatur.
3 mulier] + et Weber
Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.
Numérotation du verset 1Cor. 11,7 

Vir quidem
non debet velare caput,
quoniam imago et gloria est Dei,
mulier autem gloria viri est.
Numérotation du verset 1Cor. 11,8 

Non enim vir
ex muliere
est, sed mulier
ex viro.
Numérotation du verset 1Cor. 11,9 

Etenim non est creatus
vir
propter mulierem,
sed mulier
propter virum.
Numérotation du verset 1Cor. 11,10 

Ideo debet mulier
velamen 4
4 velamen] potestatem Weber
habere supra caput propter angelos.
Numérotation du verset 1Cor. 11,11 

Verumtamen neque vir sine muliere, neque mulier sine viro in Domino.
Numérotation du verset 1Cor. 11,12 

Nam sicut mulier de viro,
ita et per mulierem vir5.
5 per mulierem-vir] inv. Weber
Omnia autem ex Deo.
Numérotation du verset 1Cor. 11,13 

Vos ipsi iudicate : decet mulierem non velatam orare Deum ?
Numérotation du verset 1Cor. 11,14 

Nec
ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi.
Numérotation du verset 1Cor. 11,15 

Mulier vero si comam nutriat, gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.
Numérotation du verset 1Cor. 11,16 

Si quis autem videtur contentiosus esse
nos
talem consuetudinem non habemus,
neque Ecclesie Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 11,17 

Hoc autem precipio :
non laudans
quod non in melius
sed in deterius convenitis.
Numérotation du verset 1Cor. 11,18 

Primum quidem convenientibus vobis
in Ecclesia,
audio scissuras esse,
et ex parte credo.
Numérotation du verset 1Cor. 11,19 

Nam oportet
et hereses esse,
ut
et qui probati sunt
manifesti fiant in vobis.
Numérotation du verset 1Cor. 11,20 

Convenientibus ergo vobis in unum,
iam non est
dominicam cenam manducare.
Numérotation du verset 1Cor. 11,21 

Unusquisque enim
suam cenam presumit
ad manducandum,
et alius quidem
esurit, alius autem ebrius est.
Numérotation du verset 1Cor. 11,22 

Numquid domos non habetis
ad manducandum et bibendum ? Aut Ecclesiam Dei
contemnitis
et confunditis
eos qui non habent ? Quid dicam vobis ?
Laudo vos ?
In hoc non laudo.
Numérotation du verset 1Cor. 11,23 

Ego enim accepi a Domino
quod et tradidi vobis, quoniam Dominus noster6 Iesus Christus7 in qua nocte tradebatur,
6 noster] om. Weber |
7 Christus] om. Weber |
accepit panem,
Numérotation du verset 1Cor. 11,24 

et gratias agens
fregit,
et dixit : accipite et manducate8
8 accipite...manducate] om. Weber
hoc
est corpus meum
quod9 pro vobis tradetur10. Hoc facite
9 quod] om. Weber |
10 tradetur] om. Weber |
in meam commemorationem.
Numérotation du verset 1Cor. 11,25 

Similiter et calicem,
postquam cenavit
dicens : Hic calix Novum Testamentum est in meo sanguine,
hoc facite11 in meam commemorationem.
11 facite] + quotienscumque bibetis Weber
Numérotation du verset 1Cor. 11,26 

Quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem istum12 bibetis mortem Domini annuntiatis
12 istum] om. Weber
donec veniat.
Numérotation du verset 1Cor. 11,27 

Itaque
quicumque manducaverit panem hunc13 et biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et14 sanguinis Domini.
13 hunc] om. Weber |
14 et] vel Weber |
Numérotation du verset 1Cor. 11,28 

Probet
autem seipsum homo,
et sic de pane illo edat et de calice bibat.
Numérotation du verset 1Cor. 11,29 

Qui enim
manducat et bibit indigne, iudicium
sibi
manducat et bibit,
non
diiudicans corpus Domini15.
15 Domini] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 11,30 

Ideo
inter vos multi
infirmi16
16 infirmi] infirmes Weber
et imbecilles
et dormiunt multi.
Numérotation du verset 1Cor. 11,31 

Quod
si nosmet ipsos diiudicaremus
non utique iudicaremur.
Numérotation du verset 1Cor. 11,32 

Dum iudicamur autem
a Domino corripimur,
ut non cum hoc mundo damnemur.
Numérotation du verset 1Cor. 11,33 

Itaque, fratres mei,
cum convenitis ad manducandum
invicem exspectate.
Numérotation du verset 1Cor. 11,34 

Si quis esurit domi manducet,
ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem cum venero disponam.

Capitulum 11

Numérotation du verset 1Cor. 11,1 
marg.| { 11 } {7. 101va} Imitatores mei estote] In proximo capitulo dixit Apostolus non posse communicari simul calici Domini, et Demoniorum, quia iste est prophanus, ille sanctus. In hoc aut em capitulo docet cum quanta reverentia, et cum quanta munditia, et devotione debeat manducari corpus Domini, et in quo loco ; et quo periculo sumatur ab indignis. Dividitur autem hoc capitulum in sex partes. In prima laudat eos in quibusdam que faciebant : orabant enim in Ecclesia pro prelatis suis, sicut iustum est, et in Ecclesia Eucharistiam manducabant, sicut preceptum est. Et hoc facit Apostolus, ne ex odio postea videretur eos reprehendere : Vel ironice hoc facit, quia non servaverunt precepta eius. In secunda parte redarguit eos, quia irreverenter accedebant ad Eucharistiam, et ad cetera officia : verbi gratia, Viri velato capite, mulieres sine velo : illos de negligentia, istas de inverecundia reprehendens, ibi :   [Volo autem vos scire] In tertia parte capituli arguit eos de scissura discordie, cum illud sacramentum unionis, et amoris sit, ibi :   [Si quis autem videtur contentiosus] In quarta arguit de infirmitate gule, quia non se invicem expectabant sicut deceret, sed alios cibos in Ecclesia premanducabant, ibi :   [Convenientibus vobis in unum] In quinta parte quomodo debeat manducari corpus Christi, scilicet in commemorationem passionis Christi, ibi :   [Ego enim accepi] In sexta particula ponit mala tam presentia, quam futura indigne sumentium corpus Christi, ibi :   [Itaque quicumque manducaverit] etc. Dicit ergo :
marg.| {a} Imitatores mei estote] Hic ponit se in exemplum ut se abstineant ab omni offendiculo proximorum, sicut et ipse sup. 4.d. idem. Phil. 3.d. Imitatores mei estote, fratres etc.
marg.| {b} Sicut et ego Christi] Gal. 6.d. Stigmata Domini Iesu in corpore meo porto. Vita Prelatorum debet esse exemplum, et quasi liber subditorum. Unde Gn. 30.f. Iacob ponebat virgas excoriatas ante oves ut similes fetus conciperent. Sed nota quod cum quedam mulier accusata fuisset quod peperisset Ethiopem, excusavit se per imaginem Ethiopis quam ante oculos habebat depictam quando conceperat. Similiter subditi hodie non habent exemplum nisi Ethiopum Prelatorum imaginem. Za. 11.d. O pastor, et idolum.
marg.| {c} Laudo autem vos] licet vos de aliis increpaverim.
marg.| {d} Quod] id est quia.
marg.| {e} Memores estis] mee auctoritatis, id est propter eam mihi reverentiam exhibetis.
marg.| {f} Et sicut tradidi vobis, precepta mea tenetis] id est ita perfecte servatis sicut docui vos. Ironice dicit : quasi dicat ita non facitis.
marg.| {g} Autem] sed tamen   [volo vos scire] ut sic revertamini ad vere vite unitatem.
marg.| {h} Quod omnis viri caput Christus est] quia creavit eum cum non esset.
marg.| {i} Caput autem mulieris vir] quia de costa viri facta est.
marg.| { k } Caput vero Christi Deus] in quantum etiam Christus est Deus : quia quicquid habet etiam in quantum est Deus, habet a Deo patre : in quantum est homo, patet quia ipse in quantum est Deus, caput est sui ipsius hominis. Eph. 5.d. Idipsum dedit caput super omnem Ecclesiam que est corpus eius et plenitudo eius.
marg.| {l} Omnis vir orans] Ostendit quod homo habet rationem capitis, quia est immediate sub Deo, qui est primum, et precipuum caput omnium.
marg.| {m} Orans] aliquid a Deo.
marg.| {n} Aut prophetans] id est exponens Scripturas.
marg.| {o} Velato capite] quasi non sit nobilis, et immediate sub Rege, qui non habet homines nisi liberos.
marg.| {p} Deturpat caput suum] quia sic ostendit se non esse libere mentis. Glossa In aliis ubi opus est, potest velare caput, sed nondum suo iudici se offert, et colloquitur, ubi necesse est conditionem suam profiteri. Loquitur Apostolus non de quolibet velamine, sed de quibusdam similibus velaminibus mulierum, que data sunt eis in signum subiectionis.   [Velato capite] Ideo tondentur Clerici, et pauci relinquuntur capilli, quia pauca debent retinere temporalia, et in tali loco ut neque verticem operiant neque aspectum impediant. {7. 101vb} Nm. 8.a. Tolle Levitas, et radant omnes pilos carnis sue ; non dicit, Evellant, quia hoc est Claustralium.   [Deturpat caput suum] Ergo Clericus sine corona deturpat caput suum. Ez. 24.e. Nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes. Sed contra, Summus Pontifex cum mitra orabat, Ex. 28.f. Respondeo. Hoc non erat velare caput, quia ex officio faciebat.
marg.| {q} Omnis autem] que est inferior, et subiecta viro.   [Velato capite] quod est signum subiectionis quam debet viro.
marg.| {r} Unum est enim ac si] id est ita indecens, vel id est tantundem valet.
marg.| {s} Nam si non velatur mulier, tondeatur] id est sicut nullo modo vellet tonderi, ita nullo modo sit quin habeat caput velatum. Ipse vero non omnino velatum volunt habere, et ideo accidit illud Ez. 39. Gog et Magog vastabat Ecclesiam : Gog tectum, Magog detectum ; quia mulieres ornantes se, que in parte tegunt capita sua, et in parte detegunt, magnam partem Ecclesie destruxerant provocantes homines ad luxuriam, et faciunt contra hoc preceptum Apostoli, et maxime ille que sibi faciunt coronas quasi sint regine, et nulli sint subiecte. (Si vero turpe est mulieri tonderi.) Ovidius, Turpe pecus mutilum ; turpis sine gramine campus : Et sine fronde frutex ; et sine crine caput. (Aut decalvare vero, etc.) Mich. 1.d. Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum : dilata calvitium tuum, etc. Is. 3.d. Erit pro crispanti crine calvitium.
marg.| Δ
marg.| {a} Vir quidem
marg.| {a} Imitatores mei estote] etc. Omnes salvare venit, 1Tim. 2.d. Dignum ergo est ut filii caput pater dicatur. Nota. Pater cum dicitur respectu creaturarum, tunc est essentiale, et convenit tribus personis : cum dicitur ad filium, tunc est personale : cum dicitur, caput viri, notat gratiarum plenitudinem : cum homo dicitur caput mulieris significat originem. Et dignis animis incommutabiliter datur. Sed aut hoc intelligitur quantum ad ipsum qui datur, aut quoad effectum.
marg.| Si primo modo, eadem ratione possum dicere quod Spiritus sanctus dator eternaliter, quia ille qui datur est eternus : si secundo modo, ergo caritas semel habita numquam potest amitti.
marg.| Respondent quidam quod intelligitur quantum ad ipsum qui datur, et dicunt quod hec est impropria unde non est extendenda, ut dicatur Spiritus sanctus datus eternaliter. Vel aliter, datur incommutabiliter, id est ex datione nullam mutationem patitur, sicut lux Solis nullam recipit mutationem ubicumque effundatur. Vel intelligitur quantum ad effectum, quia quantum est ex ipso qui datur, effectus semper remaneret, et numquam commutaretur.
marg.| Unde Is. 4.a. Aufer opprobrium nostrum, Glossa Ne toties expulsi a cordibus hominum, fetore vitiorum cogamur mutare hospitium. Spiritus hominis sup. 2.c. Mulieri Samaritane, Io. 4.c. Lucem sapientie. Hoc ego intelligo de Sapientia increata. Plenitudo gratiarum. Io. 1.b. De plenitudine eius nos omnes, etc. Omnes ergo spirituales in Christo : ergo fides, et spes.
marg.| Solutio. Non dicit omnes virtutes, sed plenitudo omnium gratiarum : visio plenitudo fidei est, et comprehensio spei.
marg.| Si Deus omnia creavit simul, id est omnium. Quamvis Christus homo, tamen Verbum quia caro factum est, intelligi non possit, supple in aliqua simplici locutione que fit sine reduplicatione, quia in nulla tali locutione aliquid dicitur de homine, quod non dicatur de Verbo, et e converso ; sed bene aliquid dicitur de uno, quod non dicitur de alio cum reduplicatione.
marg.| Sed nondum suo iudici se offert. Ideo Episcopus deponit mitram cum debet orare. Omnis mulier orans aut prophetans.
marg.| Quidam volunt hic dicere quod aliquando licuit hoc mulieribus, sed postea Apostolus hoc removit, 1Tim. 2. Docere autem mulieri non permitto, nec huic dominari in virum.
marg.| Sed potest melius dici quod prophetare pro laudare sumitur, sicut 1. Paral. 25.a. Idithum in cithara prophetabat. Et infra cap. 14.f. Potestis omnes per singulos prophetare. Tantundem est ad turpitudinem. Contra, Nm. 5.c. Cum steterit
marg.| Λ mulier
marg.| {7. 102ra} Δ
marg.| {a} Vir quidem non debet] etc. quia est immediate Deo subiectus, cui servire regnare est. Et in signum huius Clerici habent coronas, et Religiosi maiores, quia magis immediate sunt sub dominio Dei. Sed contra istud : Ez. 12.b. Faciem tuam velabis, et non videbis terram. Solutio : Non loquitur Apostolus de quolibet velamine, sed de quodam quo totum caput cooperiebatur. Preterea quod dicitur Ezec. Propheticum fuit, et spirituale.
marg.| {b} Quoniam imago Dei est] quia sicut ex Deo anima, ita ex primo homine omnes homines. Et sicut ex latere formata est Ecclesia ; ita ex costa Ade formata est mulier, et sicut Christus preest Ecclesie, ita vir mulieri.
marg.| {c} Et gloria] Prv. 10.a. Gloria patris filius sapiens, 2Cor. 1.c. Vos estis gloria nostra.
marg.| {d} Mulier autem gloria viri est] Hec est tertia ratio quare intentio capitis derivatur in virum, quia est principium mulieris.   [Mulier est gloria viri] eo quod tam nobilis creature caput. Vir mulieris est principium, et non e converso, quod ostendit cum subdit.
marg.| {e} Non enim] etc. Sir. 26.a. Pars bona, mulier bona, etc. Pars est secundum substantiam, et possessionem. Item ipsa est gloria viri si eam bene rexerit. Sir. 30.a. Qui docet filium, laudabitur in illo, et gloriabitur in medio, etc. Similiter qui docet uxorem, gloria eius est, quia ei que rationalis creatura est, preest. Non enim est magnum si homo preest brutis, sed quando rationalibus, 1Tim. 2.d. Docere autem mulieri non permitto, nec dominari in virum. Sed si est gloria, viri est ; ergo qui non habet uxorem, sine gloria est. Sic dicitur Prv. 25.a. Ne gloriosus appareas coram Rege.
marg.| {f} Sed mulier ex viro] 1Tim. 2.d. Adam primo formatus est, deinde Eva.
marg.| {g} Etenim non est] Quarta ratio est, quod vir magis accedit ad naturam capitis quam mulier, quia ipse immediate se habet ad Deum, sed mulier mediante viro.
marg.| {h} Mulier propter virum] Sir. 17.a. Ex ipso creavit adiutorium simile sibi. Et 36.d. Qui possidet mulierem bonam, inchoat possessionem ; adiutorium enim secundum illum est. Sed 26.c. Gratia super gratiam mulier sancta, et pudica, et casta.
marg.| {i} Ideo debet mulier velamen habere] Hec est alia ratio propter signum subiectionis, et transgressionis. Unde alia littera habet. (Habere potestatem) sub qua est subiecta. Similis modus sumendi nomen potestatis, Rm. 13.a. Omnis potestas a Deo. Eccl. 9.a. Non des mulieri potestatem in ullo. Eph. 5.e. Mulieres subdite sint viris suis. Sir. 25.d. Mulier si potestatem habeat, contraria est viro suo, id est in signum transgressionis habet velamen super caput suum ; quia Sir. 25.d. Initium peccati cum muliere, Gn. 20.d. dicit Abimelech Sare, Ecce mille argenteos dedi fratri tuo Abrahe, quoniam mentiebaris fratrem tuum esse ; hoc erit in velamen oculorum tuorum, etc. Ideo etiam Moniales velantur. 2Rg. 13.d. Thamar aspergens capiti suo cinerem, exuta talari tunica, impositis manibus, scilicet super caput in signum verecundie, de peccato, scilicet. Ideo velantur oculi eorum qui ducuntur ad suspendium in signum, quod tantum debent habere pudorem, quod non possunt videre homines. Idem est ergo si mulier de velatione sua superbiat, ac si latro superbiret, quia velatis oculis ducitur ad suspendium : vel sicut si superbiret aliquis, quod servus est alterius.
marg.| {l} Propter Angelos] id est sacerdotes, ne in eius faciem inspicientes mutentur ad libidinem. Mal. 2.b. Labia sacerdotis custodiunt scientiam, etc. quia Angelus Domini exercituum est. Ideo aliqui aptant ad sacerdotes lectionem illam, Benedicite Angeli Domini Domino, etc. Dn. 3.e. Quare autem dicit, Propter Angelos, id est sacerdotes, et Clericos ? Quia magis prompti sunt ad libidinem propter otium cum bona vita, et quia non habent suas, et preter hec, collocutiones in confessionibus : ideo eis precipue dicitur Eccl. 9.a. Ne respicias mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius. Iob. 31.a. Pepigi fedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Exemplum huius Gn. 34.a. de Sichem, qui statim ut vidit Dinam, conglutinata est anima illius. Et 2Rg. 11.a. de Davide, et Bersabee, Gn. 6.a. videntes filii Dei, etc. acceperunt uxores ex omnibus. Ideo datur sententia de peccato eorum ; Dixitque Deus, Non permanebit spiritus meus in homine, et erunt dies eius centum viginti anni. Amplius non fuit usque ad diluvium. Et dicitur quod illud intelligitur de incubis Demonibus. Et potest {7. 102rb} dici ; quod sacerdos vertens se ad luxuriam, diabolus est incubus. Aliter quod dicitur de viro, et homine, et muliere, exponitur de interiori homine. Ratio habet duas partes, superiorem que contemplatur divina, et dicitur vir ; et inferiorem que terrena, et dicitur mulier. Caro serpens est qui suggerit sensualitati, id est inferiori parti rationis. Vel sensualitas brutalis est serpens, que non peccat, sed peccatum suggerit. Mulier, id est inferior pars rationis, est gloria viri, id est superioris partis quando illam bene regit, et ipsa sibi obtemperat, et obedit. Prv. 12.a. Mulier diligens in executione operum, corona est viro, et putredo in ossibus suis, que confusione res dignas gerit. Prv. 14.a. Mulier sapiens edificat domum suam, id est bonorum operum congeriem, insipiens constructam quoque destruet.
marg.| {a} Vir] id est superior pars rationis. Prv. 20.d. Dissipat impios, id est malos motus Rex sapiens.
marg.| {e} Non enim est] id est non habet cogi a muliere.
marg.| {f} Sed mulier a viro] id est dependet a regimine superioris. Gn. 4.b. Subter te erit appetitus tuus, et tu dominaberis illius.
marg.| {g} Etenim non est] etc. imo e converso mulier in adiutorium superioris, ut fecundetur ab eo, germinans ei prolem bonorum operum. 1Tim. 2.d. Salvabitur enim per filiorum generationem si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione. Hic est generandi modus per fidem operantem per dilectionem. Ps. 127. Et videas filios filiorum tuorum. Opus est enim ex opere.
marg.| { k } Mulier velamen] Sed superior pars debet habere oculos apertos quia proprie sola eterna aspicit, ex quorum visione continua continue
marg.| Δ melioratur,
marg.| Λ mulier in conspectu Domini, discooperiet caput eius, et ponet super manus illius sacrificium recordationis. Solutio : Hoc speciale fuit in lege in sacrificio zelotypie, ubi non mulier, sed sacerdos discooperiebat caput eius. Contra, Magdalena oravit sparsis crinibus, Lc. 7.f. Solutio : Ostentationem prohibet Apostolus sed non solum in crinibus, sed similiter in vestibus, et ceteris ornamentis. Et constat eam nolle, scilicet, quod decalvetur : quasi dicat non debet velle illud. Si igitur vult ostentare capillos, auferantur. Et simile, similiter exemplum de Catto. Vir enim ad imaginem Dei factus est : ly (ad) notat quamdam elongationem, que non convenit filio. Non mulier, immediate, 1Tim. 1.d. Adam primus formatus est, deinde Eva. Vel proprie secundum quod imago dicitur conveniens similitudo in ratione principii. Sibi dominium usurpare voluit. Gregorius Antichristus volet esse maior Deo.
marg.| Quid ergo mirum si Lucifer voluit adequari qui excellentioris nature ? Vir est imago Dei, quia sicut ex Deo omnia, etc. et ita imago dicitur convenientia, et similitudo in ratione principii, et hoc modo mulier non est imago Dei.
marg.| Quia sicut de latere Christi, Io. 9.f. Origo Ecclesie, id est sacramenta per que homines generantur in corpore Ecclesie. Mulier gloria viri : magna est gloria Deo, qui talem creaturam fecit, et viro de quo talem creaturam sumpsit. Vir principaliter ad imaginem ; (ad) dicit inequalitatem, et distantiam, propter quod non dicitur de Verbo quod sit ad imaginem ; sed imago Dei : in quantum homo potest dici ad imaginem. Ex relativis, id est ex personis relatis. Dissimilitudine. Lc. 15.a. Cuius solius imago est ; quare filius potius dicatur imago quam Spiritus sanctus, id est licet pater similis sit aliis, non tamen est imago ; imago enim importat esse ab alio, quia imago dicit duplicem habitudinem ; unam intrinsecam, ut ab alio ; aliam extrinsecam, ut aliud sit ab alio, quia ab exemplari exemplum : hoc filio soli non patri, vel Spiritui convenit.
marg.| Facta est mulier in adiutorium viri : Gn. 1. Nec corruptibilia corpora, id est habilia corrumpi in illo statu : propter peccatum mortuus est homo.
marg.| Propter reverentiam sacerdotum hoc addit, ut respiciat eos, quia non erubuerunt sacerdotes. Ne sacerdotes in eius faciem inspicientes. Eccl. 9.a. Virginem ne conspicias. Dn. 13.a. Exarserunt in concupiscentia eius.
marg.| Ipsa non est imago Dei : imago dicitur convenientia, et similitudo in ratione principii : ita naturaliter non est imago. Inane est quod dicitur, id est non plenum in opere huius capituli expositionis, que plena est sapientia, et disputatione.
marg.| Λ Renovamini
marg.| {7. 102va} Δ melioratur, sicut visus materialis ex mundi coloris visione. Ideo dicit Ps. 44. Oculi mei semper ad Dominum. Sed Naas, id est diabolus, dicitur 2Rg. 11.a. volebat eruere viris Iabes Galaad oculos dextros : iuxta illud Za. 11.d. de malo Prelato, Oculus dexter eius obtenebrescens obscurabitur. Sed sunt multi qui e converso ponunt velamen super oculos viri, et mulieris oculos sine velamine sinunt. Is. 30.b. Qui dicunt videntibus, Nolite videre, etc. [Propter Angelos] ad litteram : quibus multum placet quando vacant homines contemplationi Dei ; eo quod nullius rei sine socio iucunda est possessio. Nota Glossa Angelici spiritus nobis adesse credendi sunt, maxime cum divinis mancipamur obsequiis, etc.
marg.| {a} Verumtamen neque vir] Ostendit quod ratio capitis potius convenit viro quam mulieri, quia medius est inter Deum, et mulIer.   [Verumtamen] licet a principio creata sit mulier de viro, et in eius adiutorium facta, sicut dicitur Gn. 2.c. Non est bonum esse hominem solum, etc.
marg.| {d} Sine viro in Domino] id est secundum operationem Domini, quia Gn. 2.d. Erunt duo in carne una, id est ad unam pueri carnem generandam. Vel sic : Posset quis credere : ex quo vir medius est inter Deum, et mulierem, soli viri salvabuntur, et habent gratiam. Ideo dicit,   [Verumtamen] licet sit medius.
marg.| {c} Neque vir] est   [in Domino] id est habet gratiam Domini.
marg.| {b} Sine muliere] id est ita quod excludatur mulier a gratia, nec e converso, Gal. 3.d. Non est Iudeus neque Grecus, etc. omnes enim vos unum estis in Christo Iesu.
marg.| {e} Nam sicut] etc. in principio creationis.
marg.| {f} Ita vir] scilicet, filius modo generatur per mulIer. Vel   [vir] id est unus vir, id est Christus ex sola muliere ; sicut dicitur mulier una ex solo viro ; quod dicitur Gn. 15.c. Quarta generatione revertentur huc. Prima fuit de limo ; secunda de solo viro ; tertia de viro, et muliere ; quarta de sola muliere sine viro, et sic completa est generatio nature.
marg.| {g} Omnia autem ex Deo] et ipsum corpus utriusque in qualibet generatione. Glossa Hoc dicit, ut neque mulier de subiectione doleat ; nec vir de exaltatione superbiat.   [Omnia ex Deo] Contra Manicheos. Rm. 11.d. Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.
marg.| {h} Vosipsi iudicate] Ostendit per signum, quod vir est caput mulieris, quia viro contra naturam est, ut comam nutriat ; mulieri autem naturale, et hoc est signum subiectionis. Iudicate utrum verum sit quod sequitur.
marg.| { k } Decet] etc. quasi dicat non decet nec auro velatam orare, 1Pt. 3.a. Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, etc. 1Tim. 2.c. Mulieres in habitu ornato cum verecundia, cum intortis crinibus auro, aut margaritis.
marg.| {l} Nec ipsa] etc. Sed contrarium, quod idem est.
marg.| {m} Quia vir] etc. Ez. 44.f.
marg.| {o} Ignominia est illi] Contra, 2Rg. 10.a. de nuntiis David quos miserat ad consolandum filium Ammon de morte patris, scilicet, quos ipse deturpavit radendo barbas, et caput ; precidendo vestimenta usque ad nates ; et ob hoc precepit, ut manerent
marg.| Δ in Hiericho,
marg.| {a} Vir] id est qui debet esse virilis, et robustus animo ut benefaciat, ut Religiosi.
marg.| {n} Si comam] id est temporalia   [nutriat, ignominia est illi] Ex hoc patet quod multi sunt ignominiosi. Sed mulieri, id est fragilibus concessum est hoc ; tamen Is. 3.d. Et erit pro crispanti crine calvitium, id est penuria omnium bonorum pro abundantia temporalium, quam ad se reflectebant, 2Rg. 18.b. Absalon capillis suis interceptus est ramis quercus, et ibi suspensus interiit. Vel quercus, luxuria est que prebet porcis cibum. Multi enim sunt qui facti divites totum expendunt in luxuria.
marg.| Λ Renovamini spiritu mentis vestre : Eph. 4.f. Renovamini in cognitione : patet, quod qui non est renovatus, non cognoscit, et hoc est verum nisi per timores. Nota quod non precipimur renovari, cum hoc non sit a nobis ; sed precipimur preparari ad renovationem. Induite novum hominem. Col. 3.b. Tota illa substantia una est imago Dei, quia inferior pars rationis in quantum inferior non est imago, sed in quantum id quod est. Et est argumentum, quod substantia una est utraque pars anime. Quia natura ipsa humana, etc. Argumentum {7. 102vb} quod ipsa anima est idem quod superior, et inferior pars rationis. In utroque sexu, id est in superiori, et inferiori parte per utrumque sexum significata ; qui sexus attenduntur secundum corpus. Fecit Deus hominem totum, secundum utrumque sexum, vel secundum utramque partem : hoc secundum corpus, id est secundum diversitatem officiorum superioris, et inferioris partis. Vel, id est propter unitatem nature viri cum muliere. Contemplando unitatem. Augustinus in libro de Trinitate Sapientia est intellectualis eternorum cognitio : scientia est temporalis rerum temporalium gubernatio ; et ideo non est cohibenda velo. Contra. Prv. 25.d. Perscrutator maiestatis, etc. Eccl. 3.c. Altiora te ne quesieris. Respondeo, non est cohibenda a contemplatione, sed a scrutinio ; quia quando vult illa superiora scrutari per rationes, immiscet se rationibus inferioribus, et ita contingit error. Ex qua intendit ad agenda ista inferiora, non est imago Dei. Contra, Augustinus dicit quod anima est imago Dei. Respondeo : verum est, quod ibi sunt : non tamen est imago Dei, secundum quod inductiva ad Deum ; numquam enim per illa tria secundum quod sunt in inferiori parte, conspicit anima Deum immediate ; licet enim vestigium Trinitatis sit alibi quam in superiori parte rationis.
marg.| Est enim in inferiori parte, et in aliis creaturis, non tamen sunt imago Dei, quia non per ea ducitur homo ad ipsam rem, scilicet Deum, ut per illa cognoscat illum immediate, sed per ea cognoscit tamquam per causam rememorativam, et excitativam memorie : sicut nodus in corrigia est causa quare recordamur de aliqua re, per illa autem tria secundum quod sunt in superiori parte rationis, cognoscimus formaliter, et immediate.
marg.| Periculosa progressio, quia res temporales in se tenebre sunt, et ita quando sicut sanus oculus infirmos respicit, debilitatur, sic oculus spiritualis dum respicit intentos in temporalibus. Ps. Oculos suos statuerunt declinare in terram, etc. Quod ergo ad totum virum, id est mentis notitiam, et amorem spiritus. Nisi quod inheret : ergo patet quod alia non fuit imago, quod per eam non inhereretur nisi predicto modo.
marg.| Regere debet sensualitatem, id est inferiorem partem rationis ; aliquando enim sumitur pro carnalitate. Consentiente capite suo, scilicet ratione. Argumentum expressum, quod synderesis. Contra, Ez. 1.c. Facies Aquile desuper ipsorum quatuor. Glossa Non immiscet se inferioribus ; exponitur enim ibi de synderesi. Sed tamen in ead. Glossa habetur pro, et contra, quia ibi legitur. Hanc aliquando precipitari videmus.
marg.| Respondeo : Precipitatur autem quantum ad actum electionis, numquam quoad actum discretionis. Sed quomodo potest superior ratio cohibere inferiorem, cum actio eius non sit inferius ? Respondeo in quantum adheret summis inspiciendis, non cohibet : sed in quantum consulit de agendis, sic cohibet : accipit autem a superioribus, quod sic non est faciendum, et sic dicit inferiori. Apertis oculis : Gn. 3.b. Dulcium fructuum, ficuum. Ut quod spirituale est, regat illud quod animale est : tangit illud quod sup. 2.d. et infr. 15.f. Grata est Angelis. Si ergo ista, id est multum gaudent Angeli, quia inferior pars subiecta est superiori. De hoc gaudio, Lc. 15.a. Convocat amicos, et vicinos dicens. Congratulamini. Celestes sensus Angelorum. Argumentum quod Angeli recipiunt aliquid a rebus extra. Vel orationi incumbimus. Tb. 12.c. Cum orabas, etc. Conventus adesse, Mt. 24.c. Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur, et aquile. Corpus positum Io. 20.g. In qua, id est secundum quam operationem Domini, alter sine altero non creatur, supple modo. Et hoc est expressum argumentum, quod omnis actio a Deo est ; quia si ille homo generatur, hoc fit ex operatione Domini, ut hic dicitur : ergo cum aliquis ex coitu fornicario generatur ; hoc fit ex operatione Domini ; ergo ista operatio, que est mala, est a Deo. Responsio facilis : Ex Deo auctore sunt.
marg.| Notatur causa efficiens, non materialis : quod dicitur, quia quidam dixerunt, quod omnia eant ex substantia divina. Et viro subiecta sit.
marg.| Contra, Augustinus Mulier non est facta de capite hominis, ne videretur preesse ; sed facta est de latere, ut videatur iuxta eum esse : hec est sententia verborum suorum.
marg.| Dicendum quod si peccatum non fuisset, adhuc mulier subesset ; sed quod dicit Augustinus intelligitur : quod non debet vilipendi a viro : sed oportet quod sit ibi paritas, non paritas opposita prelationi quia in Angelis, qui numquam peccaverunt est prelatio ; talis est natura creationis, non gratia emptionis : sed ex natura que docet, id est consuetudine inolita per naturam ; vel ex honestate congrua nature. Prohibet virum esse comatum. Contra, Nm. 6.a. Novacula non transibit super caput eius. Solutio : Ezec. 44.e. Caput non radent neque
marg.| Λ comam
marg.| {7. 103ra} Δ in Hiericho, donec crevisset eis barba, et capilli. Nm. 6.a. Nazarei de exigentia voti sui nutriebant comas, nec ignominia erat eis hoc. Et 1Rg. 1.b. de Samuele, Et Iud. 13.c. dixit Angelus ad Manue, quod non ascenderet novacula super caput filii sui Samsonis. Solutio : Apost. loquitur de Iudeis, et Grecis, quibus erat consuetudo tonderi. Unde ipsa natura docet, id est consuetudo, que est inolita a natura. De illis quos filius Naas totondit, dicendum quod ignominia fuit eis, quia tonsi fuerant ad modum stultorum. De Nazareis, et Samuele, et Samsone, dicendum quod hoc factum est eis in signum, quod veritas velata erat in Veteri Testamento. Si etiam obiiciatur de quibusdam nostris Christianis, qui habuerunt comas sicut mulieres, dicendum quod ante conversionem, talem habuerunt consuetudinem per naturam inolitam ; et ideo non fuit eis prohibitum.
marg.| {a} Si quis] etc. his rationibus contradicens.
marg.| {b} Nos] conversi de Iudeis, et Gentibus.
marg.| {c} Talem consuetudinem non habemus] ut viri velent capita sua, et non mulieres.
marg.| {d} Neque Ecclesia Dei] id est conversi de Gentibus.
marg.| Et nota quod opponit se Apostolis contentiosis. De quibus Augustinus in libro de nat. boni. Sensum enim perdiderunt studio contradicendi. Et hoc precipue inhonestum est in disputationibus Theologie, cum dicatur Is. 8.b. Aque Siloe fluunt cum silentio, 3Rg. 6.a. Non auditus sonitus mallei in edificatione templi, 2Tim. 2.d. Servum Dei non oportet litigare, Iac. 4.d. Ubi zelus, et contentio, ibi inconstantia, et omne opus pravum. Gregorius Malo salva fide alterius intellectui credere quam contentionibus deservire. Sup. 3.a. Cum sit inter vos zelus, et contentio nonne carnales estis ?
marg.| {e} Hoc autem] quod dixi de velaminibus capitis.
marg.| {f} Precipio] ego   [non laudans] imo reprobans, quod convenitis ad sacramentum Eucharistie, non in melius, sed in deterius, id est non ad salutem, sed ad vestram condemnationem, sacramentum Eucharistie sumitis, quia convenientibus vobis in Ecclesiam ad sacramentum caritatis quod exigit unitatem.
marg.| {g} Scissuras] diversas sectas de sacramento isto, que precidunt vos ab unitate Ecclesie. Augustinus In scissura mentium Deus non inhabitat, quia in pace factus est locus eius. Os. 10.a. Divisum est cor eorum, nunc interibunt.
marg.| {h} Ex parte credo] Forte non sunt inter vos tot dissensiones quot audio, sed bene credo quod sunt alique.
marg.| {i} Nam oportet] id est utile est, non in se, sed in aliis, hereses esse. Mt. 18.b. Necesse est ut veniant scandala ; verumtamen ve homini illi per quem scandalum venit. Act. 20.f. Intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi, etc. 2. Prv. 2.a. In vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis.
marg.| { k } Ut et qui probati sunt] a Deo   [manifesti fiant] per persecutionem hereticorum. Ps. 67. Congregatio taurorum in vaccis populorum, id est in plebe inepta, et lasciva : ut excludat eos, qui probati sunt argento, id est manifestabunt sicut qui faciunt imagines. Nota Glossa Omnes inimici Ecclesie vel errore excecati, vel malitia depravati, Ecclesie prosunt, etc. quod non potest esse nisi cum docent.
marg.| Λ comam nutrient, sed tondentes attondent capita sua. Super faciem Moysi. Ex. 34. et 24.d. 2Cor. 3.d. De qua dicit Apost. 2Cor. 3.c. Ideo naturaliter hoc honestum est : datur etiam mulieri in signum subiectionis pro peccato, et ita secundum se est ei ignominia ; tamen si hoc humiliter recognoscit, gloria est illi : quia ipsa verecundia mulieris, magna gloria est illi. Sir. 26.c. Gratia super gratiam mulier sancta, et pudorata. Valde magnum est velle sibi obtemperari a Minoribus, et nolle obtemperare Maioribus. 1Rg. 15.e. {7. 103rb} Quasi peccatum hariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatrie nolle acquiescere. Quod exigit unitatem caritatis. Hec est vera amicitia idem velle, et idem nolle : ergo cum Paulus, et Barnabas dissentirent, non habebant veram amicitiam, et ita alter eorum peccavit. Respondeo : Bene possunt habere caritatem, tamen unus vult aliud quam alter in casu : quia potest esse, quod uterque putat se velle quod Deus vult. Vel forsitan alter eorum peccavit, quia homines erant. Primum melius, quia Angeli quandoque contraria volunt. Dn. 10.c. secundum Gregorium. Conveniunt homines. Act. 2.a. Erant omnes pariter in eodem loco. Primum malum dissensio. Contra, Eccl. 10.b. Initium omnis peccati, superbia. Tb. 4.e. Ab ea sumpsit initium omnis perditio. 1Tim. 6.b. Radix omnium malorum, cupiditas. Respondeo ; inter peccata quibus offenditur proximus, potest esse primum ; quia antequam offendat fratrem, dissentit ab eo, vel eum odit. Unde posset dici, quod dissensio hic appellatur odium, et ita esset capitale. Heretici fiunt, ad Tit. 3.c. Hereticum hominem post unam, et secundam correptionem devita, etc. Quare non tertio ? Propter periculum. Habentur in exercitibus inimicis, id est habentur tales quales inimici. Omnia cooperantur. Rm. 8.e. Exercent eius patientiam. Prv. 19.b. Doctrina viri per patientiam noscitur. Imprudente autem ministro utetur. Prv. 11.d. Qui stultus est, serviet sapienti. Item Prv. 13.d. Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit : amicus stultorum similis efficietur. Sed quia sic futurum est, dicit Io. 4.a. Multi Pseudoprophete exierunt in mundum. Quales autem sunt ? 2Tim. 3.a. Habentes quidem speciem pietatis, etc. Mt. 6.b. Attendite a falsis Prophetis. Hereticus est qui alicuius temporalis commodi : Sed nonne aliquis ex sola invidia posset inherere alicui false opinioni ? Respondeo : Talis invidia nascitur ex inani gloria ; nec est hereticus nisi faceret hoc pertinaciter. Ita enim intelligendum est quod hic dicitur. Io. 5.g. Quomodo potestis credere, qui gloriam ab invicem queritis ?
marg.| {l} Convenientibus ergo vobis] Hic tangit secundam causam quare indigne accedebant ad sacramentum Eucharistie ; quia erant in mutuo odio, et rancore cordis, quod est oppositum effectui huius sacramenti, id est unitati spirituali quam efficit quoad in se est. Ergo iam ex hoc, quod in vobis sunt secte respectu sacramenti.
marg.| {m} Non est] id est non licet.   [Vobis convenientibus in unum] in unitate corporali.   [Iam] scilicet, post prandium   [cenam] quia datur euntibus dormitum finito die presentis vite. Mc. 6.e. Hora iam preteriit, etc. date illis vos manducare.
marg.| {n} Manducare cenam Dominicam] scilicet, non licet inquam ad utilitatem, sed ad interitum future damnationis, quod erit maius damnum vobis. Nota Glossa
marg.| {l} Convenientibus in unum] quod fieri debet non tam corporum consortio, quam glutino cordium. Idc. 20.a. Egressi sunt omnes filii Israel, et omnes pariter congregati quasi vir unus.
marg.| {o} Unusquisque] Alia causa. Peccabant enim in hora sumendi, videlicet post prandium, quod volebant habere ex eo quod sacramentum hoc Dominus instituit postquam cenavit. Ad hoc. Respondet Glossa Ideo non licet vobis manducare, etc.
marg.| {p} Enim] quia.
marg.| {q} Cenam suam] inde manducat corpus Domini.
marg.| {r} Et alius] Alia causa : quia in tanta quantitate ponebant panem, et vinum conficiendum, quod resumentes post confectionem inde inebriabantur : et inde, quia pauperibus nihil communicabant.
marg.| {s} Esurit] ille cui nihil inde datis.
marg.| {t} Alius ebrius est] qui in nimia sumens quantitate nihil communicabat.
prol.| $ moraliter
marg.| {l} Convenientibus ergo vobis in unum] in cena Domini, et protendi potest usque ibi :
marg.| Δ
marg.| { a } Numquid
marg.| {l} Convenientibus ergo vobis] etc. Ex hoc quod scissure sunt per hoc ostendit quod nullus debet accedere ad hoc sacramentum, cum hoc sit sacramentum unitatis, cum rancore, vel odio : Mt. 26.b. Id est non licet, id est non utile est. Apostolis servavit docendum, et ipsi postea instituerunt, et hoc faciebant in Ecclesia. Argumentum quod peccant, qui faciunt convivia in Ecclesia materiali propter amenitatem loci, et quia ibi non sunt musce, et huiusmodi : sed de illis qui comedunt ibi propter confraternitatem, non est dicendum quod peccent, tamen honestius esset, ut alibi comederent extra gloriosam Ecclesiam : Eph. 1.d. Munera sibi resumebant. Idem erat quoad accidentia non quoad substantiam, quia facta erat transsubstantiatio. Domini corporis, et sanguinis sacramentum confitentur : ergo illa duo sunt unum sacramentum ; et hoc verum est, licet non sint unum, tamen sunt unum sacramentum : sicut albus, alba, album
marg.| Λ sunt
marg.| {7. 103va} Δ
marg.| {a} Numquid domos] etc. Primo videndum est, que sit hec cena, et que fercula ipsius. Secundo quales debent esse convenientes ad eam. Tertio que sint impedimenta venientium. Hec est cena de qua dubitaverunt Iudei ut Ps. 77. dicit. Numquid, et panem poterit dare ; aut parare mensam populo suo ? Non credebant homines, quod Angelorum panes possunt comedere. Unde Io. 6.f. Litigabunt Iudei ad invicem dicentes. Quomodo potest carnem suam dare nobis ad manducandum ? Hec cena prefigurata fuit, Esther. 1.a. ubi dicitur, quod Assuerus invitavit omnem populum qui inventus est in Susis, etc. Assuerus interpretatur beatus, vel divitie : hic est Christus de quo Ps. 1. Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, Rm. 10.c. Idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum, Col. 2.a. In quo sunt omnes thesauri sapientie, et scientie Dei absconditi ; revelati in passione, quia saccus pecunie illius concisus est. Qui in hoc sacco pertuso merces suas ponit, inde non perdit eas. Prv. 3.c. In sinistra illius divitie, et gloria. Assuerus ergo iste ad convivium corporis sui invitavit omnes qui in Susis inventi sunt, que interpretatur conversio a peccatis.
marg.| Unde sequitur: Septem diebus iussit preparari ; quia hoc convivium sive sacramentum durabit toto tempore vite presentis, et hoc in vestibulo, id est in militante Ecclesia, extra quam non celebratur salubriter hoc convivium. Et bene comparatur vestibulo, quia per eam ingressus est in domum non manu factam. Unde portam Domini dicitur in Ps. 117. Hac porta Domini iusti intrabunt, etc. Gn. 28.d. Hec est domus Dei, et porta celi. Sed nota quod dum celebraretur illud convivium, contempsit Vasthi venire. Unde subditur ibi statim, Sententia de ea scribitur iuxta legem Persarum, et Medorum, ut nequaquam Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius altera, que melior est, accipiat : hi sunt qui non exhibent se tales, ut digni possunt ad cenam illam accedere. Et bene significantur per Vasthi, que interpretatur definitio consummata, quia de eis consummatum est, et definitum iudicium, quod non intrabunt in eternum convivium nisi digne veniant ad illud. Hanc sententiam dat Dominus, Lc. 14.e. Nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabunt cenam, et Nm. 9.b. Si quis immundus est, et non in itinere, et tamen phase non fecerit, exterminabitur anima illius de populo suo. In itinere qui abstinet consilio alterius ab hoc sacramento, sicut sunt generaliter penitentes. Item Gn. 43.g. Ioseph, id est Christus invitavit fratres suos in meridie ad convivium, id est in fervore caritatis ad cenam quando imminebat passio sua, quam ex fervore caritatis ad nos sustinuit. In quo etiam significatur, quod accedens ad sacramentum debet habere fervorem caritatis. Que sint autem fercula huius cene diligenter attendendum est, quia Prv. 32.a. Quando sederis cum Principe, diligenter attende, que posita sunt ante faciem tuam, quanta et qualia, et pone cultrum, id est discretionem in gutture tuo. Sed Sir. 36.c. dicitur. Omnem escam manducabit venter, et est cibus cibo melior. Venter non discernit cibos, sic multi sunt ut venter non distinguentes cibum spiritualem a carnali. De his Ier. 4.e. Ventrem meum doleo, id est illos qui pleni sunt omni spurcitia. Consideret ergo homo, quod non ponitur ante eum agnus typicus de quo, Ex. 12.a. nec vitulus saginatus, de quo Lc. 15.e. sed verus agnus. Precipitur autem Nm. 9.b. quod purificent se qui debent comedere phase, et qui immundus est, quando debet, purificet se, et comedat illud quarta decima die sequentis mensis : quod quidem etiam debet fieri a sumente corpus Christi verum.
marg.| Item Ex. 30.c. precipitur ut oblatio sanctificationis fiat, ut purificentur vasa templi, in quibus offerebantur sacrificia legalia ; quanto magis purificari debent qui oblationem carnis recipere debent, et sanguinis Christi ? Sed multi peiores sunt Herode, de quo dicitur Lc. 23.a. quod venerat Ierosolymam, ut purificaret se, et comederet phase. Que autem posita sunt ante nos, sunt corpus Christi, et sanguis, et significata sunt, 2Rg. 6.d. ubi dicitur quod David partitus est universe multitudini collyridam panis unam, id est Christus corpus suum sub specie panis, et assaturam bubule carnis, et similam. Iob. 20.b. Panis illius in utero eius mutabitur in fel aspidum. Iob. 6.b. Aut potest aliquis gustare, quod gustatum affert mortem. Quales debeant esse venientes ad hanc cenam, significatum est, Ex. 12.b. Sic autem comedetis eum ; renes vestros accingetis. Per hoc cingulum munditia castitatis significatur, de qua Bernardus Quid castitate decentius ? {7. 103vb} que mundum reddit de immundo conceptum semine : de hoste domesticum ; de viatore homine Angelum facit. Differunt autem inter se homo pudicus, et Angelus : sed felicitate non virtute.
marg.| Item sola castitas est, que in hoc mortalitatis tempore statum quemdam immortalis glorie representat. Vel per cingulum, propositum abstinendi a peccato significatur, quod stringit, et coarctat corpus ne defluat in peccatum. Ex. 28.f. Cingulum sacerdotale quasi rete de maculis factum erat ; quia sicut piscis in rete extrahitur ab aquis, sic homo per propositum firmum a delictis peccati. Prv. ult. d. Et cingulum tradidit Chananeo, qui interpretatur commotio, vel mobilis ; hic est peccator. Ex. 39.e. dicitur, quod cingulum ex bysso retorta fortissimum est, sicut propositum non peccandi firmum est.
marg.| Et nota quod dicit, Accingetis : quidam enim non habent propositum abstinendi ab actu peccandi. Sed contra id quod dicitur Sir. 18.d. post concupiscentias vadunt, unde renes suos non accingunt cingulo propositi. Secundum est ut habeant calceamenta in pedibus per que pedes, id est affectus, et intellectus ab omni inquinamento peccati conserventur : quia aliter non sufficit propositum non peccandi. Hoc est quod dicitur, Prv. 4.a.d. Omni custodia custodi cor tuum, Ier. 2.e. Prohibe pedem tuum a nuditate, ne inficiatur veneno terrenorum, eis per amorem inherendo. Sed Ex. 3.b. precipitur Moysi, Aufer calceamenta de pedibus tuis, quia locus in quo stas, sanctus est : idem Ios. 5.d. quia cor debet esse apertum ad superiora, sed clausum ad hec inferiora. Dt. 29.a. Non fuerunt calceamenta eorum attrita. Tertium est habere penitentie baculum in manu : quidam habent tantum in lingua, vel ponunt super collum, id est apparentiam, ut hypocrite ; et ideo non sustentantur in baculis, nec defenduntur a peccatis. Hec autem sunt impedimenta, quia hic dicitur : [Convenientibus vobis] etc. Et sunt tria. Primum est indevotio vel irreverentia, quod notatur ibi :   [Unusquisque presumit] etc. Cum enim aliquis est pransus, non desiderat cibum ; sic multi sine desiderio sumunt cenam Domini : cum tamen dicatur ibi in Ex. quod comedant festinanter sicut famelici, et desiderantes : Ex. 12.b. Caput et intestina vorabitis, et comedetis festinanter. Secundum est propositum adhuc peccandi, quod notatur ibi :   [Alius quidem esurit] Tertium est infectio peccatorum precedentium quod notatur ibi :   [Alius autem ebrius est] Hoc etiam quod dicit   [cenam suam] non communem, est contra illos qui sine refectorio sibi speciales cibos faciunt preparari. Eccl. 11.c. Hec pars mercedis illius in eo quod dicit, Inveni requiem mihi, manducabo de bonis meis solus, et nescit, quod tempus pretereat ipsum, et mors appropinquet, et relinquet omnia aliis, et morietur. Os. 4.d. Separatum est convivium eorum, fornicatione fornicati sunt.
marg.| Pena eorum est : Is. 65.c. Ecce servi mei comedent, et vos esurietis, 2Cor. 8.c. Ex equalitate in presenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestre inopie sit supplementum, ut fiat equalitas.
marg.| Littera.
marg.| {a} Numquid domos ?] Reprehendit eos de loco in quo hec faciebant, et quia saltem Ecclesie reverentiam exhibere deberent : dicit,   [Numquid domos ?] quasi dicat.
marg.| Non debetis inebriari de sacramento, quia hoc faciunt homines in domibus suis, non in Ecclesia.
marg.| Hinc tractum est quod non licet Religiosis extra domum suam comedere vel bibere ; nec etiam in domo sua ubique sed in domo ad hoc assignata, ut in refectorio, vel infirmitorio si egrotant. Sed quibusdam omnis locus est refectorium.
marg.| {b} Aut Ecclesiam] etc. quasi dicat Ita Is. 56.c. Domus mea, domus orationis vocabitur cunctis populis.
marg.| {c} Et confunditis] id est erubescere facitis.
marg.| {d} Eos qui non habent] unde sumant sicut vos. Eccl. 4.a. Animam esurientem ne despexeris, et ne exasperes pauperem in inopia sua.
marg.| {e} Quid dicam vobis ?] Nihil dignum est in vobis quantum ad recipiendum hoc sacramentum. Tantum
marg.| Δ Laudo
marg.| Λ sunt unum nomen, licet diverse voces. Ut inde etiam inebriarentur : ergo potest satiari hoc sacramento. Contra, Augustinus Cibus iste transit in mentem non in ventrem ; ergo non potest inebriare.
marg.| Preterea sola substantia replet, hic autem non remanent nisi accidentia ; ergo non potest replere. Sed si hoc : Contra, aut ille forme penitus evanescunt post susceptionem, aut non : si non penitus evanescunt ; quare ergo si patiatur vomitum ille qui sumit, non recolligitur illud quod evomit, et reponitur in sacro loco, videtur, quod pro nihil remansit : si non evanescunt, sed resolvuntur in humores ; ergo
marg.| Λ potest
marg.| {7. 104ra} Δ Laudo vos] in quibusdam aliis, sed in aliis id est quantum.
marg.| {b} In hoc non laudo] id est non laudabile invenio. Vel interrogative.
marg.| {a} Laudo vos in hoc] Et respondeo,   [non laudo] Gal. 4.c. Vellem esse apud vos modo, et mutare vocem meam, quoniam confundor in vobis. Nihil est ex omni parte in terrenis, quod est sine macula, nec homo sine vitio. Iob. 25.a. Luna non splendet, et stelle non sunt munde in conspectu eius : quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis ?
marg.| {c} Ego enim] Commendat hoc sacramentum ab auctoritate instituentis, ut sic revocet eos ab errore suo.   [Ego enim] quasi dicat Non debetis irreverenter accedere ad hoc sacramentum, sed sicut ego docui vos.
marg.| {d} Enim] quia.
marg.| {e} Accepi] edoctus sum   [a Domino] Gal. 1.c. Neque enim ab homine accepi illud. Mt. 23.a. Unus est magister.
marg.| {f} Quod et tradidi] non vendidi, non abscondi talentum Domini. Sir. 20.d. Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, que utilitas in utrisque ?
marg.| {g} Vobis ?] non porcis, non canibus. Mt. 7.a. Nolite sanctum dare canibus, sed hominibus a quibus hoc depositum requiritur. Et subdit, quomodo eis tradidit.
marg.| {h} Quoniam in qua] etc. id est in vespere noctis in qua traditus fuit ad patiendum.
marg.| {i} Accepit] antequam traderetur.
marg.| { k } Panem] ad litteram. Mt. 26.c. Mc. 14.c. Lc. 22.b.
marg.| {l} Et gratias] etc. Super hoc due sunt opiniones. Quidam dicunt, quod sua secreta virtute, et potentia prius transsubstantiavit panem in corpus suum, et postea dixit.
marg.| {m} Accipite, et manducate hoc] quod est sub specie panis.
marg.| {n} Est corpus meum] et proferendo illa verba dedit eis tantum tale, ut quando proferret sacerdos super panem transsubstantiatum in corpus Domini. Alii dicunt, quod simul verba illa protulit, et panem in corpus suum transsubstantiavit, et in verbis illis vim contulit ad prolationem sacerdotis. Sed hic solet queri cum dixit Dominus. Hoc est corpus meum, etc. Vel cum dicit sacerdos, quid demonstrat hoc pronomen, hoc ? Si corpus Domini, falsum est, quia in prolatione pronominis non est transsubstantiatus panis donec omnia verba prolata sint. Si demonstrat panem ipsum, constat quod panis non est corpus Domini. Propter hoc dicunt quidam, quod sacerdos non utitur illo pronomine (hoc) demonstrative, sed recitative tantum ; non tamen propter hoc cadit a demonstratione : sicut neque cum dicitur, dixit pater. Hic est filius meus dilectus. Sed iterum eadem restat questio quia quero utrum Dominus fuerit usus eo demonstrative, et eadem est obiectio. Dicimus ergo quod Dominus proferendo illa verba transsubstantiavit panem in corpus suum ; et ly (hoc) demonstrat corpus Domini. Quod obiicit quando proferebatur illud pronomen (hoc,) nondum transsubstantiatus erat panis, verum est, sed non fiebat demonstratio ad instans prolationis, sed pro instanti enuntiationis complete.
marg.| {n} Hoc est corpus meum] Et hec est responsio illius questionis, Manhu, id est quid est hoc ? Ex. 16.c.
marg.| {o} Quod pro vobis] quoad efficientiam.   [Pro omnibus] quoad sufficientiam.
marg.| {p} Hoc] id est corpus meum, manducate, et accipite.
marg.| {q} Facite] scilicet, quia dixi.
marg.| {r} In meam commemorationem] id est in memoriam passionis mee, et mortis mee.
marg.| {s} Similiter, et calicem] accepit.
marg.| {t} Postquam cenavit] Argumentum, quod prius comestum fuit corpus Christi, quam calix consecraretur. Unde patet quod mentiuntur illi, qui dicunt quod invicem se expectant transsubstantiationes panis, et vini.
marg.| {u} Hic calix] id est contentum in hoc calice, id est sanguis meus est.
marg.| {x} Novum testamentum] id est confirmativum est Novi testamenti.
marg.| {y} In meo sanguine] id est per effusionem mei sanguinis in morte, sicut et in morte aliorum hominum confirmatur testamentum eorum.
marg.| {z} Quotiescumque sumitis hoc] etc. id est in commemorationem passionis mee.
marg.| Δ
prol.| {a} Quotiescumque
marg.| {7. 104rb} Λ potest satiare, sed si penitus evanescerent, videtur quod multum deberent esse elementa diminuta. Respondeo : hoc sacramentum plenum est miraculis : ibi enim miraculum est hoc, quod transsubstantiatur panis in corpus Christi verum : ibi est miraculum, quod facta divisione hostie, sub unaquaque parte totus est Christus : ibi est miraculum, quod forme remanent, et faciunt illud quod faceret substantia panis, et vini. Si ergo respondendum est ad omnia obiecta. Quia ergo dicit Augustinus quod cibus iste non transit in ventrem, etc. dicendum quod loquitur de eo quod est sub formis. Contra significationem, id est Ecclesie unitatem, que significatur. Et ordinem sacramenti. Ordo est ut membra subserviant sibi adinvicem. In uno pane, Sup. 10.d. Omnes unum sunt, unitate fidei, et caritatis. Cum una eademque prece : precem appellat formam consecrationis. Et dicit precem, non quod sit oratio : sed quia fit cum devotione, et quia ante, et retro vallatur precibus. Domi potius hec agenda ; ergo poterant sumere istud sacramentum domi. Respondeo, id est potius facienda essent domi. Nocte passus, id est ad patiendum captus. Per hoc solvitur illa questio Grecorum, qui dicunt quod cum typicus agnus immolaretur quarta decima luna, oportuit quod verus agnus immolaretur sic 14. luna, alioquin veritas non respondisset umbre. Unde dicunt quod cum Christus comedit pasca, preoccupavit diem pasche, et comedit pascha tertia decima luna, et ita comedit cum fermentato ; et dicunt quod Ecclesia debeat similiter facere. Ad hoc solvit hec Glossa quia bene respondisset veritas figure, quia in quarta decima luna passus fuit, id est ad patiendum captus. Fregit autem in sacramento. Illa fractio fuit in speciebus, que videbantur ; ergo ibi aliquid fuit fractum, ergo eadem ratione aliquid fuit ibi album, similiter rotundum, etc. ergo ibi erat substantia, quia talia dicunt rem cum subiecto.
marg.| Item fractio est forma, et fractio inest illis speciebus, que sunt forme, ergo forma inest forme. Respondeo, dicitur quod quedam sunt accidentia, que immediate insunt substantie, ut longitudo, latitudo, et huiusmodi, et hec actu remanent sine subiecto, et nihil denominant, nam nihil est ibi longum, nisi quadrum per illas formas, vel rotundum, etc. Alia sunt accidentia que mediate insunt substantie, ut fractio, et huiusmodi, que insunt substantie mediante longitudine, vel latitudine, vel huiusmodi, et ex talibus aliquid denominat formam cui insunt, sed forma mediante qua insunt : sicut speculum fractum in qualibet parte integram habet imaginem, nec tamen fracto speculo frangitur imago, sed in qualibet fractione est integra, sic hic videtur. Nota quod non videmus proprie corpus Christi in altari, sed videmus ipsum velatum : sicut non videmus aliquem qui circumdatus est capa sua ; non enim videtur proprie nisi sub propria forma. Similiter neque sacerdos tangit ipsum proprie, et non sequitur, sacerdos tenet ipsum, ergo tangit : quia (tenetur) non importat immediationem, sed tangere importat immediationem : sicut non sequitur, iste tenet equum, ergo tangit equum. Si dicit, ergo pro nihilo conantur homines ipsum videre. Dicimus quod ex hoc, quod credunt ipsum esse sub formis quas vident.
marg.| Unde dicitur, homo videt corpus Christi, id est sub istis formis, que videntur, esse creditur, Testamentum in mortuis confirmatur. Hbr. 9.e. Et carnalia iuxta litteram promittebantur. Ex hoc dicitur, quod Antiqui merebantur temporalia ex condicto quia deducta erant in pactum ; ergo eadem ratione per quodlibet mortale peccatum merebantur ea amittere. Resp. quolibet opere bona ea merebantur habere, sed quolibet malo opere merebantur amittere, ut dicit Dominus de Amorrheis. Medicina purificat auctoritatibus, et debito pene gratiam auget, que fecit animam puriorem, maiora sequi mereamur. Sed quomodo possumus sumere, quoniam exemplum est, hoc est fieri de unitate triumphantis, vel maiora, id est potiori modo quam quod modo sumitur in spe, sumetur tamen in re.
marg.| Unde dicitur, beneficia potiora sumamus. Sanguis testis est. Sanguis enim testatur, quod Christus pro nobis passus est. Ad tuitionem, contra tentationes. Prefiguravit Moyses. Lv. 17.c. Sanguis pro anime piaculo erit. Dt. 12.d. Non debes animam comedere cum carnibus. Caro pro corpore nostro offertur. In rei veritate utrumque est sub utroque sed appropriatio fit per quamdam coaptionem, ut est illud Mt. 6.a. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum. Tamen idem habebunt mites per coaptionem ut dicitur. Lex precipit, Lv. 17.d. et Dt. 12.d. Sed quare prohibitum est sanguinem comedere ? Respondeo, ad innuendum, quod homo non debet esse pronus ad interficiendum. Gentiles erant ita crudeles, quod sanguinem interfectorum inimicorum bibebant. Ita tangitur super illud Act. 15.d. Ut abstineatis a suffocato, etc. Ad invisibilia transiturus. {7. 104va} Io. 13. Ut transeat ex hoc mundo ad Patrem. Sed queritur que sint illa invisibilia. Item nonne prius erat ibi, quomodo ergo ascendit, cum dicit Io. 8.d. Qui misit me pater, non reliquit me solum. Respondeo, ad invisibilia, id est invisibilem patrem, et dicitur pluraliter propter plures effectus. Dicitur autem transisse cum primum ibi esset, quia humanis obtutibus se subtraxit ; sicut dicitur descendisse cum prius ubique esset, quia se visibilem ostendit. Que ibi videntur esse, vel fieri, ut fractio, et huiusmodi. Precipuum agni paschalis sacramentum. Sed hoc, aut dicitur ratione rei signantis, aut ratione rei signate : si primo modo, constat quod multo melior erat vitula rufa, de qua habetur Nm. 19.a. In secundo modo iterum videtur esse falsum, quia eadem erat significatio agni, et vitule imo etiam vitula expressius figurabat passionem Christi, quia ipsa non portaverat iugum, sic figurabat Christum, qui fuit sine iugo peccati : preterea mactabatur extra castra ; similiter et Christus. Unde ad Hbr. 13.c. Exeamus ad eum extra castra : ergo illud de vitula precipuum. Hac enim ratione dicitur sacerdotium Melchisedech excellentius quam Aaron, quia expressius figurabat passionem Christi, scilicet, offerens panem, et vinum. Videtur etiam precipuum esse de hirco emissario, Lv. 16.b. Unus enim immolabatur, alter dimittebatur ; et immolatus figurabat humilitatem Christi passam, alius autem divinitatem, que non est passa, et ita expressius figurabat Christum. Respondeo, illud sacrificium dicitur precipuum, quia maiori veneratione celebrabatur ; durabat enim sex diebus vitula autem una die tantum : vel quia pro maiori causa ad litteram fuit institutio agni, scilicet pro liberatione totius populi ; vitula autem pro expiatione alicuius. Excellit Dominici corporis sacramentum. Imo videtur, quod baptismus excellat, quia virtute illius dimittitur omnino culpa, et pena ; similiter et in omni alio sacramento virtute eius.
marg.| Solutio dicitur excellens multipliciter : vel quia ratione effectus, sic baptismus excellit omnia alia : vel ratione contenti, sic sacramentum Eucharistie excellit alia : vel quia a digniori ministratur, sic sacramentum confirmationis dignius sacramento baptismi.
marg.| Item ratione significationis, sic matrimonium. Eph. 5.g. Hoc sacramentum magnum in Christo, et Ecclesia. Vel quia ab excellentioribus traditur, ut sacramentum Ordinis. In predestinatis vocati estis : Rm. 8.f. Caro mea est, Io. 6. Et item Io. eod. Sic caro Christi magnum reficit. Ex hoc videtur, quod maior gratia detur in hoc sacramento quam in aliis. Solutio : Maiorem delectationem, et refectionem spiritualem sentit homo, non sequitur, quod maior gratia, quia magna gratia quandoque datur, non tamen sentitur. Iob. 9.b. Si venerit ad me, non videbo eum, etc. In Baptismo enim, et Confirmatione maior gratia datur, licet non sentiatur. De lignis sethim, que sunt imputribilia. Ex. 25.a. Contra non est membrum Ecclesie militantis, quod non possit cadere per mortale, et ita patet quod sunt putribilia.
marg.| Solutio Sicut immortalis dupliciter dicitur, sicut Adam in primo statu, et illi qui sunt iam in statu glorificationis : ita imputribilis dupliciter, et pro illis qui in patria. Albe spine. Sancti enim exterius non differunt a peccatoribus. 2Cor. 6.b. Ut seductores, et veraces. Panis ad corpus refertur, id est significat corpus. Vinum ad animam, Lv. 17.d. Dt. 12.d. Ideo apponitur aqua, etc. pro nostra dilectione. Mixtio ergo aque cum vino significat dilectionem, que unit dilectum cum diligente. Unde in Apc. 17.d. Quorum salus non posset esse sine passione Domini. Contra, super illud Rm. 5.b. Multo magis iustificati in sanguine ipsius, etc. Augustinus dicit quod fuit alius modus Deo possibilis, qui omnia potest ; sed nullus alius sanande nostre miserie fuit convenientior.
marg.| Solutio Salus sumitur pro redemptione ; quia non potuit aliter redimi, licet potuit aliter salvari ; nec etiam potuit humanum genus sine passione Domini, ita convenienter patrocinari. Nisi diligeret nos, se morti non traderet. Io. 15.b. Maiorem hac. Ier. 31.a. Caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans. Et Sanctorum auctoritates in medium ducte, etc. Ad idem illud Io. Dam. Sicut panis, et vinum transeunt in nutrimentum corporis, ita panis propositionis transit in corpus Christi : vel qui ex purissimis sanguinibus B. Virginis fecit hominem, non poterit panem, et vinum corpus suum et sanguinem facere ? quasi dicat imo. Sed contra, dicit Dionysius in libro de duab. nat. Propterea omnis mutatio est secundum aliquid commune. Sed panis materialis, et corpus Christi nihil habent commune, quia nec materiam nec formam, ergo non potest mutari in corpus Christi. Hoc etiam videtur ex ratione nominis mutationis, que stans et manens aliquid exigit ; sed nihil remanet de pane, ergo non mutatur in corpus Christi.
marg.| Solutio omnia verba que dicunt transitum, possunt hic admitti, ut videlicet, panis transsubstantiatur, aut fit corpus {7. 104vb} Christi : alia que non signant transitum, non debent concedi. Unde omnes tales sunt false, panis est corpus Christi, ut sunt, vel fuit, vel erit. Ad verbum Dionysii, dicendum quod loquitur de mutatione naturali. Item sermo Christi. Sap. 18.c. Sermo tuus Domine omnipotens, exiliens de celo a regalibus sedibus, etc. Non salubri efficientia, quia non recipiunt sacramenti effectum, id est augmentum gratie. Ecce factum est malum. Ly (malum) tenetur substantive, idest, ad malum sumentis. Id est dum stimulus Satane, etc. 2Cor. 12.b. ergo Apostolus peccavit. Potest dici, quod loquitur Glossa secundum opinionem que dicit, quod stimulus Apostoli erat titillatio carnis, que erat peccatum veniale. Secundum alios malum appellat morbum quemdam penalem quem habebat Apostolus, scilicet iliacam passionem. Sacramentum, corpus de virgine sumptum quod est sacramentum corporis mystici, id est gratie augmentum, per quod fit magnum esse de corpore mystico. Et non rem, id est unitatem Ecclesie, id est non augmentum gratie, et quod fiat magis de corpore mystico. Vel aliter perficiant in vobis, etc. Ex hac auctoritate videtur, quod duo sint sacramenta, et ita plura quam septem. Respondeo, et unum est, plura. Unum quidem ex unitate institutionis, et principaliter signati. Unum contenti, et effectus ; plura signorum, et signatorum primorum.
marg.| Facie ad faciem. 2Cor. 13.d. Sicut est, Dn. 3.a. Quod veritas dixit, non hoc corpus, etc. Sed ubi dicit hoc veritas, numquam invenitur in Evangelio. Potest dici quod habemus ex illo verbo, Io. 6.g. Caro nihil prodesse, etc. Vel forte hoc sumptum est de Evangelio Nazareorum. Non morsibus discerptum, ut putatis.
marg.| Unde dixerunt : Io. 9.f. Durus est hic sermo. Que sit illa conversio an formalis, etc. Conversionem formalem appellat ubi forme mutantur, et idem subiectum manet. Quidam enim dicunt sic substantiam in substantiam transire, vel converti, ut hec fiat illa ; nec tamen illa augetur, etc. Hec opinio vera, omnes alie false.
marg.| Alii dicunt hanc in illam transire, vel converti, quia sub illis accidentibus, etc.
marg.| Sed eadem ratione debeo dici transsubstantiari in illum cuius locum ingredior, vel cuius capam induo, id est aut remanet ibi panis, aut non : si sic, et est ibidem corpus Domini, nullum est miraculum, quia similiter aliud corpus glorificatum posset esse ibi, si non est ibi panis, aut redigitur in nihilum omnino, aut resolvitur in elementa, vel in puram naturam : si nihilum, multum resolvitur de elementis, et preterea secundum hoc non debet dici panis transsubstantiari in corpus Christi, sed in nihilum converti : Si resolvitur, tunc debet dici converti in istud in quod resolvitur postea in corpore Christi.
marg.| Respondeo : Hec opinio falsa est. Et dicendum quod de substantia panis nihil est ibi : Quia dicit, color, sapor, forma, et pondus remanent, ut Magister dicit, sunt ibi sine subiecto. Sed tunc queritur : cum omne ens sit ens per se, aut in subiecto ; et hec accidentia non sint entia in subiecto, sunt entia per se, et sic mutant esse suum in esse substantie. Sic dicuntur accidentia, vel quia sunt in subiecto, vel quia de sui natura apta nata sunt esse in subiecto. Dixerunt tamen aliqui, quod erunt in aere circumfuso. Cuius rei, id est substantie. Christus redarguit, Io. 6.g. ubi dicitur nihil caro prodest, etc. Non fallit nos nec fallitur ; ergo eodem modo fallitur visus quando video remum in aqua in veritate integrum, et credo, et iudico quod sit fractus.
marg.| Dicit tamen Augustinus quia visus verus est, et iudex falsus : Per hoc enim, quod movet se aqua, iudicat eum esse fractum. Falsa est hec opinio. Alii dicunt, etc. hi bene dicunt. Panis quem frangimus, sup. 10. Et quod in sacramento sic fit, id est in forma sacramenti. In sacramento omne videtur, et est in veritate. Alii dicunt, quod ibi sit fractio, et nullius rei.
marg.| Isti dicunt fractionem esse sine subiecto, sed decipiuntur nescientes distinguere inter accidentia, que immediate sunt in substantia, et alia, que insunt mediate. Discutere non permittitur : quid est ergo quod quotidie audemus disputare de corpore Christi ?
marg.| Solutio Non permittitur discutere rationibus nature, sed aliis bene.
marg.| Non duo sacramenta, sed unum, etc. Eadem ratione sacramentum Baptismi, et sacramentum Confirmationis sunt sacramentum unum, quia in utroque idem sumitur, scilicet eadem gratia, sed in hoc confirmata, in illo non. Ad illud dicitur, quod sunt unum sacramentum ; id est una institutione factum est utrumque sacramentum.
marg.| Sed hoc videtur esse falsum, quia sacramentum panis instituitur in prelatione verborum super unum. Unde dicendum, unum sacramentum sunt quoad modum significandi
marg.| Λ illud
marg.| {7. 105ra} Δ
marg.| {a} Quotiescumque enim] dixerat quod sumerent corpus Domini et sanguinem in commemorationem eius ; et hic determinat in quam, quia in memoriam Dominice passionis ; propter quod sacerdos post predicta verba extendit brachia in modum crucis. Ose. ultimo capitulo : Memoriale tuum sicut vinum Libani ; quia spiritualiter inebriat cor hominis et odoriferum reddit. Vinum enim Libani est, id est confectum de speciebus Libani. De hoc potest dici illud dictum de Iosia. Sir. 49.a. Memoria Iosie, id est Christi, in compositione unguenti ; quia sacramentum passionis est medicina contra infirmitates spirituales.
marg.| {b} Mortem Domini] pro vobis factam.
marg.| {c} Annuntiabitis] id est representabitis omni populo. Unde quondam fere in omni Missa fiebat predicatio, sicut fit Rome in stationibus : modo sacerdotes secreto sibi annuntiant.
marg.| {d} Donec veniat] Dominus ad iudicium.
marg.| {e} Qui manducaverit] etc. indigne. Indignus est, qui non devota mente accedit ad Eucharistiam, vel in voluntate peccandi manet. Augustinus Indigne accipit, qui cum debet agere penitentiam solemnem, scilicet sumit. Idem ibid. Indigne accipit, qui a ceteris cibis non discernit, vel fictus vel inimicus, vel impenitens.
marg.| {f} Reus erit] id est consimile peccatum committet illis qui crucifixerunt Dominum. Vel propter eius acceptionem reus pene, quia peccat in sumendo.
marg.| {g} Probet autem] Ecce quales debent accedere, quia examinati et purificati : quia corpus Domini medicina est salutis, et ideo preexigitur preparatio spiritualis, ut sic se discutiat quod non habeat contra conscientiam, et dimittat confiteri : probet conscientiam disquirendo. 2Cor. 13.b. Vosmetipsos tentate, si estis in fide Christi : ipsi vos probate. Annon cognoscitis vosmetipsos ? Ita probet opera sua examinando. Gal. 9.a. Opus suum probet unusquisque. Hieronymus. Nullus quamvis sanctus, securus vadit iugiter, nisi perscrutata conscientia, et operibus examinatis.
marg.| {h} Qui enim manducat, et bibit indigne]
marg.| Δ Non dicit
marg.| Λ illud unum quod significant : quia sicut ex multis granis et puris fit panis ; ita unum corpus ex multis membris, et puris. Et similiter sicut ex multis racemis, et puris fit vinum, ita, etc. Sed in baptismo datur gratia ut mundans et purificans ; in confirmatione, ut confirmans et muniens, in prolatione illorum verborum. Hoc est corpus meum, etc. panis in corpus convertitur ergo cum adhuc non sit totum dictum, quando elevatur species panis a sacerdote, videtur quod illudatur Ecclesie, et si tunc moreretur sacerdos, nihil esset ibi confectum.
marg.| Solutio Sub utraque specie totus est Christus, et utraque habet propriam formam verborum. Unde non illuditur Ecclesie ; quia quando elevatur species panis, iam est completum sacramentum sub illa, licet moreretur sacerdos : postea tamen proferretur propria forma verborum super vinum. Solet queri, quale dederit Apostolis utrum passibile vel impassibile, mortale vel immortale. Et dicunt quidam quod Dominus accepit omnes dotes singillatim antequam pateretur. Subtilitatem in partu : levitatem et agilitatem quando ambulavit super mare ; claritatem in transfiguratione, in cena impassibilitatem. Sed secundum illos, qui dicunt quod passibilem se dederit Apostolis, qualis tunc adhuc erat, queritur si servatum fuisset sub portione illius speciei in pixide aliquid usque in horam passionis, utrum crucifigeretur ibi : quod videtur, quia Christus est unus solus homo, et crucifigitur ubi est, et hic est, ergo crucifigitur et lanceatur a militibus in pixide, et non moritur nisi per crucifixionem, ergo in pixide crucifigitur. Solutio : Corpus Christi passibile erat sub illa specie, hec duplex est : si ly (passibile) determinet ly (corpus) vera est, si ly (specie) falsa est, et ideo non sequitur quod crucifigitur sub illa specie, quia hoc falsum est. Et breviter sic posito, nullum verbum illationis concedi debet : unde corpus Christi non crucifigitur, nec lanceatur in pixide, quia que insunt alicui, oportet quod sint in debita proximitate ad illa. Sed concedi posset, moritur, angustiatur in pixide : sicut ex plaga pedis quandoque dolet totum corpus {7. 105rb} et moritur homo : similiter ex eo quod in cruce patiebatur et crucifigebatur, moreretur alibi in pixide : An irritum sit, id est si nihil factum sit. Quod si non animo introducendi heresim, credens quod non est confectum : sed non apponitur aqua, tunc non conficeret, quia haberet contrarium intentioni Ecclesie, et sine intentione Ecclesie non fit neque hoc sacramentum, neque aliud. Nec Greci aquam addunt, et tamen creditur quod conficiunt. Vel substantiam reducunt, vel etiam speciem solam. Quid partes ille, etc. Iste tres partes fieri solebant antiquitus, sicut hic dicitur, sed pars que observabatur usque in finem Misse, sumebatur ab egroto, si erat aliquis, vel diacono, sed modo non est sic. Pars oblata in calicem missa signat corpus Christi quod iam resurrexit : quod est, quia panis signum corporis proprie est ; vinum sanguinis, in quo est sedes anime : aqua est vita in ipso homine toto, et ita in coniunctione illa significatur coniunctio corporis Christi ad animam eius, sicut est iam vivens in celo in eternum. Comesta pars ambulantem super terram, id est mysticum Christi, id est membra militantis Ecclesie que adhec indigent viatico et refectione. In sepulchris iacentia, etc. Sed obiicitur : Videtur quod sacramentum istud non prosit eis, quia nulla pars fit ibi pro eis.
marg.| Solutio Secundum illos qui dicunt quod imo prodest damnatis qui in fide informi decesserunt, dicendum quod nulla pars pro eis fit, ne crederetur Christus habere membra putrida. Non immutabitur ; sicut sacramenta Iudeorum, supple, sunt mutata, et ideo sacerdotium Christi est eternum, quia nullum aliud ei succedet. Propter hoc Ps. 109. Tu es sacerdos in eternum. Sancta obsunt malis, ergo nocent, ergo adimunt eis bonum, sed omne tale est malum, ergo sunt mala.
marg.| Solutio Neque hoc sacramentum, neque aliud nocet quantum in se est, sed homo sibi nocet in illo, scilicet indigne accipiendo, sicut medicina in se bona sumpta ab isto qui se non preparavit, nocet ei ; sed non est bene simile, quia medicina ibi operatur ad nocumenta ; corpus autem Christi non operatur ad malitiam ipsius, sed ipse solus. In bonis sunt ad salutem et ipsa sumptio et id quod sumitur. Sed quia ille malus male quod accipit : ergo ex hoc quod malus est quis, propter hoc peccat. Sed dicitur quod e converso est in virtutibus et vitiis : qua bonus est quis, ideo bene agit ; et non e converso : sed in vitiis, quia malus est quis, male agit.
marg.| Solutio in primo peccato, quia malus est quis, peccat, sed postea quia male agit : malus est. Hic tamen aliter intelligitur : quia ly (quia) quasi causam materialem dicit : et est sensus, quia malus male accipit, quod accipit, Indignus est, qui aliter celebrat mysterium Eucharistie quam a Christo traditum est : sed talis nihil facit : ergo non accipit corpus Christi, ergo non accipit indigne. Ipse tamen loquitur de accipiente sed indigne, et ita nihil ad propositum quod hic dicitur.
marg.| Solutio Intelligitur, qui aliter celebrat non quoad veritatem essentie celebrandi, sed quoad alietatem finis, ut si celebrat pro pecunia, cum debeat celebrare propter finem quem imposuit Christus in hoc sacramento, scilicet passionis eius memoriam : vel etiam aliter quoad modum conficiendi, non quoad formam et essentiam verborum. Indignus, qui non devota mente ad Eucharistiam accedit. Secundum hoc forte omnes sunt indigni, qui accipiunt hoc sacramentum, quam plures enim sine devotione accipiunt : preterea hec devotio nihil aliud est quam fervor caritatis, ergo qui non habet servorem caritatis et accipit, indignus est accipiendo, et ita peccat, ergo multo magis qui non habet caritatem, quorum utrumque falsum, quia sufficit ad hoc quod digne, quod non habeat conscientiam mortalis. Solutio : Hec negatio resolvi debet in contrarietatem : non devote, id est indevote, id est qui cum contrario devotionis accedit, et hoc est mortale in conscientia et precipue odium. Devotio autem dicitur modus dilectionis, qui quandoque est naturalis etiam forte in habendo caritatem.
marg.| Ac si Christum occiderit, punietur, id est simili pena, quia est imitator, sed non tanta : quia si aliquis dominium suum legitimum introduceret scienter in domum inimici eius capitalis, etsi ipse non occideret eum, reus tamen esset mortis Domini sui. Inimici capitales Christi sunt peccata mortalia, propter que occisus est. Peccata quotidiana, idest venialia dimittat confiteri. Mt. 5.d. Dimitte munus tuum et vade reconciliari fratri tuo. Si non dimittis, mentiris, dicendo Pater noster.
marg.| Ex hoc videtur, quod nulli habenti rancorem contra alium debeat iniungi, quod dicat Dominicam orationem : nec ipse debet dicere, quia mentiretur, ut hic dicitur, et nullus debet mentiri. Solutio. Talis potest mentiri facto etsi sanctitatem simulat ; vel etiam, si dicat Pater noster in propria
marg.| Λ persona
marg.| {7. 105va} Δ Non dicit indignus. Quis enim usquequaque dignus est indignatio Domini quam dignitas servi ? quod quis digne accipit quacumque causa sit, homo victus. Periculum autem est indignitas peccatoris, et indignatio iudicis.
marg.| {a} Iudicium] quia condemnabitur ex indigna comestione.
marg.| {b} Non diiudicans corpus Domini] id est non discernens ab aliis cibis. Vel derogando consecratis. Vel, id est non discernens quam sanctum, quam admirabile est sacramentum.
marg.| {c} Ideo] ostendit penam indigne sumentis.
marg.| {d} Infirmi] febribus et aliis morbis.
marg.| {e} Imbecilles] languoribus.
marg.| {f} Et dormiunt] id est moriuntur. Unde in Paschali tempore solent accedere pestes, propter quod cantatur tunc in hymno, Ab omni mortis impetu tuum defende populum 2Rg. 6.b. legitur de Oza. quod percussus fuit quia tetigit arcam Domini. Et dicunt Iudei hoc fuisse quia nocte illa iacuerat cum uxore sua. Et 1Rg. 6.d. Bethsamite mortui sunt, quia viderunt arcam Domini. Quid ergo de eis, qui non arcam, sed corpus Domini non solum vident indigne, sed sumunt et tractant et conficiunt, postquam nocte eadem concubuerunt, non cum uxoribus sed cum fornicariis. Quia autem indigne accipimus, est quia nos non diiudicamus. Unde subdit :
marg.| {g} Quod si nosmetipsos diiudicaremus] Glossa Mentis nostre tribunal ascendente, vel accusante cogitatione, et teste conscientia.
marg.| {h} Diiudicaremus] Glossa Penitendo, et timore tamquam carnifice nos torquente, quasi quidam anime confitentis sanguis per lacrimas profluat. Iob. 13.c. Si iudicatus fuero, scio quod iustus inveniar. Item Iob. 23.a. Ponam coram eo iudicium meum, et os meum replebo increpationibus, id est increpatoria confessione et oratione.
marg.| {i} Non utique iudicaremur] id est puniremur a Deo.
marg.| { k } Dum iudicamur] Posset aliquis dicere propter quid punit nos ita Deus infirmitatibus, etc. Respondet quod ad correctionem nostram facit, quia dum iudicamur his temporalibus penis.
marg.| {l} A Domino corripimur] secundum alios, quia timore pene nostre alii emendantur. Vel nosipsi corripimur, idest punimur Ps. 36. Non damnabitur cum iudicabitur illi. Iob. 5.c. Beatus homo, qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes ; quia ipse vulnerat et medetur ; percutit et manus eius sanant. Prv. 19.d. Pestilente flagellato, etc.
marg.| {m} Itaque fratres mei] Inordinate veniebant ad hoc sacramentum non expectantes se invicem, sed divites summo mane, ita quod pauperes postea venientes nihil inveniebant. Sed adhuc communicare volunt in mane non desiderio sacramenti, sed alios cibos comedendi.
marg.| {n} Cum convenitis] Hbr. 10.e. Non deserentes collectionem nostram sicut consuetudinis est quibusdam.
marg.| {o} Invicem expectate] ut una sit mensa, non habeat quilibet suam.
marg.| {p} Domi]  ; sue, id est in domo sua non sicut iaculatores in alia semper, in sua numquam. Sir. 40.d. Respiciens in alienam mensam, non est vita eius in cognitione victus.
marg.| {q} Ut non conveniatis in iudicium] damnationis 2. Paral. 20.a. Congregati sunt filii Moab et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis.
marg.| {r} Cetera] necessaria ad sumptionem Eucharistie, et ad ordinationem Ecclesiasticam.
marg.| {s} Cum venero, disponam] 3Io. d. Multa habui tibi scribere sed nolui per atramentum, etc.
marg.| Λ persona, et sic non debet dicere, ex quo rancorem habet : sed in persona Ecclesie potest, et sic non mentitur Iudas ad Dominicam cenam accessit. Ecce quod contrarius est Augustinus Hilario, qui dixit quod postquam exivit Iudas a cena, Dominus dedit aliis corpus suum et non ei. Sed Ecclesia consentit Augustinus Per hoc docet devote et cum timore accedendum esse. Contrarium videtur quod paulo ante dicitur. Et sic securus accedens depone, etc. non ergo cum timore. Solutio : Securus accedat securitate spei, sed tamen cum {7. 105vb} timore cautele et reverentie ; sic autem non sunt contrarie spes et timor, sed sunt due mole se coadiuvantes. Quod secundum fidem idest, conscientiam pie credit esse faciendum sed quod diversimode dictat ei conscientia, tamen cum pia fide. Zacheus Lc. 19.a. Centurio, Mt. 8.a. Alter gaudens in domum suam recipit, alter vero, etc. Similiter de Moyse, Ieremia et Isaia. Moyses Ex. 3.c. Quis ego sum, ut educam ? Ieremias Ier. 1.b. cum mitti debeat ad predicandum dicit, A, a, a, Domine Deus, etc. Is. 6.c. dixit : Ecce ego, mitte me, etc. Licet ergo videantur eorum dicta esse contraria, quia illi se excusaverunt et ipse se obtulit, tamen non est verum ; imo ex caritate se excusaverunt, Moyses et Ieremias, propter delectationem, ut sequestres essent ad facilius contemplandum Deum, et ita propter humilitatem. Isaias autem obtulit se propter zelum animarum quem habuit. Unicuique piorum manna sapiebat, Sap. 16.c. Contemptum solum non vult iste cibus. Non vult, una dictio id est vult, ut non condemnetur, et hoc sufficit. Sed hoc quod hic dicitur. In antiquo populo unicuique piorum, etc. Sic in ore uniuscuiusque Christiani corpus Christi. Ex hoc videtur quod in ore impiorum non sapiebat manna quod volebant. Et preterea si saperet eis quod vellent, ad quid ergo volebant redire ad ollas carnium in Egypto, ut habetur. Nm. 11.b. Sic querit Augustinus super illum locum. Et solvit, quoniam etsi saporem haberet cuiuslibet cibi quem desiderabant, non tamen colorem cuiuslibet cibi ; unde quia delectabantur in colore cibi, redire volebant. Et constat quod isti impii erant, ergo in ore eorum sapiebat quod volebant Sap. 16.c. Panem omne delectamentum suavitatis habentem. Sed contra. Ex. 16.g. dicitur quod sapor eius, scilicet manne, similis sapori similaginis oleo consperse. Solutio : Et piis et impiis habebat saporem omnem, ut quando cogitabant de comedendis carnibus talibus vel talibus, earum saporem habebat in ore eorum : quando autem non cogitabant de sapore alicuius cibi, habebat saporem predicte simile. Quod hic dicitur, in ore impiorum, intelligitur quia maxime eis sapiebat quod volebant. Fastidium, Nm. 11.b. Et habere ipsum in se manentem. 1Io. 4.c. Qui manet in caritate, in Deo manet et Deus in eo. Augustinus Amor est copulatio amantis et amati Crede, et manducasti. Quare non dicit, Spera, vel Dilige, et manducasti ? De spirituali enim manducatione loquitur per quam manemus in Christo, et unimur Ecclesie. Sed Eph. 3.d. dicitur in caritate radicati : quid est aliud nisi per eam Ecclesie et Christo uniri, hoc est, manducare ?
marg.| Solutio. Sicut in comestione materiali sunt quatuor scilicet masticatio, saporatio, similatio, et unio nutrimenti cum membro : ita in spirituali. Proprie autem quantum ad duo. Primum dicitur manducatio utraque, sed masticatio spiritualis corporis Christi proprie est per fidem, dum cogitat quod ille quem sumit sub sacramento, passus est pro eo, et huiusmodi.
marg.| Similiter saporatio est in fide, quod nihil aliud est quam spiritualis delectatio vel perceptio. Ideo melius dicit, crede et manducasti, quam Spera vel Dilige. Duo autem alia ; assimilatio et unio possunt esse in spe et caritate et aliis virtutibus.
marg.| Quod autem obiicit ; Per caritatem manet homo similiter in Christo, verum est, sed primo per fidem, que est prima unio anime ad Deum, et ideo potius dicit de fide, Anime sanguis. Sed quid hoc est ? Quia sanguis in sacra Scriptura dicitur peccatum, et maxime mortale.
marg.| Solutio. Sanguinem appellat reliquias peccati, a quibus purificatur homo per lacrimas et huiusmodi. Non damnabitur si permanserit in hoc.
marg.| Sed contra Rm. 14.d. Beatus qui non iudicat semetipsum. Ibi in Glossa id est Qui non facit se damnabilem imago iudicii futuri, id est mors temporalis. Eccles. 7.d. Memorare novissima tua etc. Indigne accipit. Contra : Fere omnis, qui accipit adhuc, debet agere penitentiam. Solutio. Penitentia hic dicitur dolor de peccatis et contritio, id est si accipit quando adhuc non doluit de peccatis, vel si tunc, quando adhuc est in peccato de quo debet agere penitentiam.
marg.| Vel hoc intelligitur de solemni penitentia ; qua separatur homo ad tempus ab Ecclesia : si talis acciperet Corpus Christi donec completa esset ; peccaret, nisi in magna necessitate, ut si timeret mori. Secundum alios etc. Secundum hoc exponitur textus iste, sed secundum regulam Ticonii. Cum iudicamur a Domino, id est punimur, corripimur exemplo nostri in paucis enim, id est in penis, paucorum est omnium emendatio. Prv. 19.d. Pestilente flagellato etc. In 3Rg. 13.d. Prohibitus ab altero propheta : imo invitatus fuit ab eo.
marg.| Solutio Primo fuit invitatus ab eo, sed postea prohibitus, et {7. 106ra} increpatus, quando in mensa irruit Spiritus Domini in illum prophetam, et loquitur ille Pseudo-propheta in persona Domini. Ut non damnemur cum mundo. Argumentum quod mundus damnabitur : cur ergo amatur. Io. 14.c. De mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo. 1Io. 2.b. Nolite diligere mundum, etc. Quasi infidelis est. Rm. 14.d. Omne quod ex fide non est, peccatum est. Ad similitudinem Dominice cene, que representatur in altari et in sumptione Corporis Christi. Ecce caput salutis, id est principale sacramentum, quod debet sumi in memoriam passionis Christi, qui fuit caput et causa nostre salutis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Cor. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=61&chapitre=61_11)

Notes :