Hugo de Sancto Caro

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Cor. 4,1 

Sic nos existimet homo
ut ministros
Christi,
et dispensatores
ministeriorum1
1 ministeriorum] mysteriorum Weber
Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 4,2 

Hic iam queritur inter dispensatores
ut fidelis quis inveniatur.
Numérotation du verset 1Cor. 4,3 

Mihi autem pro minimo est
ut a vobis iudicer,
aut ab humano die,
sed neque meipsum iudico.
Numérotation du verset 1Cor. 4,4 

Nihil enim mihi conscius sum,
sed non in hoc iustificatus sum.
Qui autem iudicat me
Dominus est.
Numérotation du verset 1Cor. 4,5 

Itaque
nolite ante tempus
iudicare, quoadusque
veniat Dominus
qui et illuminabit
abscondita tenebrarum,
et manifestabit consilia cordium,
et tunc laus
erit unicuique a Deo.
Numérotation du verset 1Cor. 4,6 

Hec autem, fratres,
transfiguravi in me et Apollo
propter vos,
ut
in nobis discatis,
ne supra
quam scriptum est :
unus adversus alterum infletur pro alio.
Numérotation du verset 1Cor. 4,7 

Quis enim te discernit ?
Quid autem habes
quod non accepisti ?
Si autem accepisti,
quid gloriaris
quasi non acceperis ?
Numérotation du verset 1Cor. 4,8 

Iam
saturati
estis,
iam divites facti estis,
sine nobis
regnastis,
et utinam regnetis2
2 regnetis] regnaretis Weber
ut
et nos vobiscum regnemus3.
3 regnemus] regnaremus Weber
Numérotation du verset 1Cor. 4,9 

Puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit,
tamquam morti destinatos,
quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis,
et hominibus.
Numérotation du verset 1Cor. 4,10 

Nos
stulti propter Christum
vos autem prudentes in Christo, nos infirmi
vos autem fortes,
vos nobiles
nos autem ignobiles.
Numérotation du verset 1Cor. 4,11 

Usque in hanc horam
et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cedimur, et instabiles sumus,
Numérotation du verset 1Cor. 4,12 

et laboramus
operantes manibus nostris :
maledicimur et benedicimus,
persecutionem
patimur et sustinemus,
Numérotation du verset 1Cor. 4,13 

blasphemamur
et obsecramus,
tamquam purgamenta huius mundi
facti sumus,
omnium peripsima
usque adhuc.
Numérotation du verset 1Cor. 4,14 

Non ut confundam vos hec scribo,
sed ut filios meos carissimos moneo.
Numérotation du verset 1Cor. 4,15 

Nam
si decem millia
pedagogorum
habeatis in Christo, sed
non multos patres.
Nam in Christo Iesu
per evangelium ego
vos genui.
Numérotation du verset 1Cor. 4,16 

Rogo ergo vos, fratres4,
4 fratres] om. Weber
imitatores mei estote,
sicut et ego Christi5
5 sicut...Christi] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 4,17 

Ideo
misi ad vos Timotheum
qui est filius meus
carissimus
et fidelis in Domino,
qui vos commonefaciat vias meas
que sunt in Christo Iesu6,
6 Iesu] om. Weber
sicut
ubique
in omni Ecclesia doceo.
Numérotation du verset 1Cor. 4,18 

Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam.
Numérotation du verset 1Cor. 4,19 

Veniam autem cito ad vos,
si Dominus voluerit
et cognoscam
non sermonem eorum
qui inflati sunt,
sed virtutem.
Numérotation du verset 1Cor. 4,20 

Non enim in sermone est regnum Dei,
sed in virtute.
Numérotation du verset 1Cor. 4,21 

Quid vultis ?
In virga
veniam ad vos
an in caritate
et spiritu mansuetudinis ?

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Cor. 4,1 
marg.| { 4 } Sic nos existimet] Hic incipit quartum capitulum quod dividitur in quatuor partes. In prima tollit superbiam magistrorum, docens de omnibus bene opinari, de nullo iudicare, et non curare divitias aliorum. In secunda exponit metaphoram de se et Apollo ostendens predicta in se et Apollo transfigurata, causa exempli, ibi   [Hec autem fratres transfiguravi in me] In tertia humiliat magistros, et predicatores, ostendens non debere gloriari de Sapientia sua, cum eam non a se, sed ab alio acceperint, ibi,   [Quid habes, quod non accepisti] etc. In quarta consolatur Corinthios, ostendens quod non ad confusionem eorum, sed ad correctionem scripsi talia eis, ibi   [Non ut confundam] etc.
marg.| {l} Sic nos existimet] Glossa continuat ei quod dixerat, Dei adiutores sumus : non ad immediatum precedens, sed ad precedentem sententiam. Sed potest continuari ad id quod immediate dictum est : Ex quo sumus Christi.   [Sic nos existimet homo] qui falli potest, non Deus, non Angelus.
marg.| {m} Ut ministros] 1Pt. 8.a. Iud. 8.e. Non dominator vestri, sed Dominus.   [Ministros] insimul serviendo aliis, quibus predicavimus, quos baptizavimus, qui sunt in domo Dei id est in Ecclesia Lc. 22.c. qui precessor est in vobis sit sicut ministrator. Propter hoc institutum fuit in Regula Hospitaliorum, quod quilibet serviat famulo suo everti pedes in mensa. Eccl. 3.c. Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Quomodo autem ministrare debent, dicitur 1Pt. 3.b. Unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum, etc. Et inf. 12.a. Divisiones gratiarum sunt, idem autem Dominus.
marg.| {n} Et dispensatores] quosdam in Episcopos promovendo, et sic de aliis dignitatibus, et officiis Ecclesie, 3Rg. 5.d. Erant Salomoni octoginta millia latomorum in monte absque Prepositis, qui preerant singulis operibus. Mt. 8.a. Ego sum homo sub potestate constitutus, et dico huic vade. {7. 81vb} Glossa Hi dispensatores sunt, per quorum ministerium pervenitur ad vitam eternam. Item non dissipatores. Lc. 16.a. Homo erat dives, qui habebat villicum, et diffamatus est apud eum quasi dissipasset bona illius. Item non omnia retinentes, et nihil tribuentes. Tales multi sunt hodie. Lc. 12.e. Quis putas est fidelis. Habet etiam Diabolus suos dispensatores. Unde Ex. 5.b. Pharao preposuit quosdam, qui cogerent servire filios Israel in luto, et paleis, et labore. Sed de bonis dicit Rm. 12.b. Qui preest in sollicitudine.
marg.| {n} Ministeriorum] vel mysteriorum Haimo. Melius est dicere   [mysteriorum] Et quia de ipso Apostolo minus sentiebant, scilicet quod non esset fidelis dispensator, et prudens, subdit.
marg.| {o} Hic iam queritur] quasi dicat Non alibi est hec contentio, quando melius quis baptizet.
marg.| {p} Inter dispensatores, ut] id est qualiter.
marg.| {q} Fidelis quis inveniatur] id est aliquis cui credendum sit de dispensatione sacramentorum. Prv. 20.a. Multi homines misericordes vocantur, virum autem fidelem quis inveniet. Prv. 28.c. Vir fidelis multum laudabitur.
marg.| {7. 82ra} Δ {a} Mihi autem] Ita queritis preferentes mihi Pseudo, sed   [Mihi pro minimo est, ut a vobis iudicer] esse infidelis dispensator, a vobis, scilicet carnalibus.
marg.| {b} Aut ab humano die] id est humano intellectu, vel ratione illuminante hominem interiorem. Vel   [Ab humano die] id est ab hominibus dum sunt in suo die, quia in hac vita, facit homo ad libitum. Imo videtur, quod pro maximo reputandum sit ab aliis iudicare, quia dicitur Rm. 12.d. Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus, infr. 10.g. Per omnia omnibus placeo, etc. Sir. 41.c. Curam habe de bono nomine. Eccl. a. Melius est nomen bonum quam unguentum pretiosum.
marg.| Solutio huius super illud Gal. 1.b. Si hominibus placerem, Glossa Non gloriam nostram querimus, cum hominibus placere volumus, sed gaudemus eis placere propter suam utilitatem, non ut hoc appetamus tamquam mercedem.
marg.| {c} Sed neque] etc. ego qui melius me nosco quam vos, non cognosco me perfecte, ergo vos multo minus me cognoscitis.
marg.| {d} Nihil enim mihi] etc. Benedico quod non cognosco me perfecte, Glossa In nullo me remordet conscientia. Iob. 16.d. Ecce in celo testis meus, et conscius meus in excelsis, quasi dicat ille scit, qui iudicabit secundum suum testimonium. Item Iob. 27.a. Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea, 1Io. 3.d. Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum.
marg.| {e} Sed non in hoc] etc. Glossa Non ideo me iustum puto, quia potest esse quod nescio. Iob. 9.c. Etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, etc.
marg.| {f} Qui autem iudicat me] id est potest me iudicare.
marg.| {g} Dominus est] qui novit omnia.
marg.| {h} Itaque, nolite ante tempus] iudicii.
marg.| {i} Quoadusque veniat] Is. 3.c. Dominus ad iudicium veniet cum senioribus populi, Ioel. 3.c. Consurgent et ascendent gentes in valle Iosaphat, quia ibi sedebo, ut iudicem omnes gentes.
marg.| {k} Abscondita] conscientias occultas, Glossa Iudicis iniuria est si ante iudicium eius a servo procedat sententia.
marg.| {l} Laus] pro opere suo.
marg.| * ac prelationis dignitate substituit insipientem. Talis enim premit alios, et terram Ecclesie non permittit fructificare, sicut nec acervus lapidum agnum. Sed quotidie Prelati nostri vident, et tamen non cessant tales substituere. Sed Ps. 77. Divisit eis terram in funiculo distributionis. De punitione, et iustitia. Iob. 29.c. Indutus sum iustitia sicut lorica id est iudicio sine acceptione personarum, multi non faciunt punitionem et tamen omnes debent facere cum moderatione. Is. 28.e. Ponam in pondere iudicium, et iustitiam in mensura. Sed Am. 5.b. de infidelitate huius dispensationis dicitur. Convertitis in absinthium iudicium, et iustitiam in terra relinquitis. Quomodo autem hoc faciant, habetur Ez. 34.e. Ventilabatis cornibus vestris, impingebatis infirma pecora. Fidelitas dispensationis doctrine, et predicationis in quinque consistit. In certa dictorum apertione, in compendiosa tractatione, in sententiarum pondere, in suavi locutione, in utilium traditione. De primo. 1Cor. 14.b. si incertam vocem det tuba, quis se preparabit ad pugnam ? Infideles ergo sunt occulta docentes, sic hoc faciunt ex industria. De secundo Is. 10.e. Verbum abbreviatum fecit Dominus super terram, ut posset comprehendi ab hominibus, quanto magis ergo debemus adhuc abbreviare verba nostra, ut intelligant audientes. De tertio Nm. 18.b. Omnem medullam olei, et vini ac frumenti, etc. De quarto Gregorius super illud Ez. 3.d. merens in medio eorum. Iste sermo libenter auditur, quia a compatiente profertur. Et in eodem d. super illud. Devoravi librum, et factus est mel. Illi loqui suaviter de eo noverunt, qui eum totis visceribus amare didicerunt quinto Ps. 63. Defecerunt scrutantes scrutinio. Eph. g. Si quis bonus est ad edificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Fidelitas dispensatione donorum debet etiam esse in unoquoque, 1Pt. 4.b. Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, etc. Sed dicitur Lc. 16.a. Hic diffamatus est apud ipsum, eo quod dissipasset bona illius. Cuilibet talium posset dici illud Is. 14.e. Tu enim terram tuam disperdidisti.
marg.| {a} Mihi autem] etc. quia nullus est iudex alterius. Unde non est curandum si alius iudicat alium etiam in malo, sicut non curaret aliquis si alius qui non esset iudex, ferret sententiam {7. 82rb} contra eum.
marg.| {l} Laus] Prv. ult. d. de muliere forti. Laudent eam in portis opera eius, id est in fine (laus) id est remuneratio.
marg.| {m} Unicuique] bene agenti, vel cogitanti. Nota Glossa de iudiciis. Quando ergo non erratur in rebus ut recta sit improbatio vitiorum, virtutumque approbatio, profecto si erratur in hominibus, venialis est et humana tentatio, a (Deo) non a legislatoribus.
marg.| Sequitur in littera : {n} Hec autem fratres] Dixit in littera.
marg.| {n} Hec autem fratres] Dixit in principio quoniam dicebant invicem. Ego sum Pauli, etc. Sed tamen forte numquam dixerant, et propter hoc respondet dicens, quod in se transfiguravit ad ostendendum, quod si non est gloriandum in eo, multo minus gloriandum est in aliis. Et iterum ne si nominaret illos Pseudo, videretur hoc facere ex invidia, et odio erga eos. Dicit ergo :
marg.| {o} Transfiguravi] Reg. 14.e. Ipse posuit in os ancille tue omnia verba hec, ut verterem figuram sermonis huius. Sap. ult. b. Omnis creatura ab initio ad suum genus refigurabatur.
marg.| {p} Ut in nobis] qui maiores sumus, et ideo si esset gloriandum in hominibus in nobis magis deberetis gloriari quam in aliis : sed non debetis.
marg.| {q} Ne supra] id est ultra vel contra.
marg.| {r} Quam scriptum est] Igitur qui gloriatur, in Domino glorietur.
marg.| {s} Pro alio] Baptista meliore. Vel   [Pro alio] id est se meliore.
marg.| {t} Quis enim te discernit] id est quis facit te maiorem, vel meliorem alio, non tu te, nec alius homo, sed solus Deus. Sed quia posset quis respondere, fides mea vel iustitia facit me meliorem aliis, subdit.
marg.| {u} Quid autem habes] boni.
marg.| {x} Quod non accepisti ?] a Deo. Glossa Sciendum est neminem posse discerni ab illa perditionis massa, nisi qui hoc bonum habet, ut credat quod quicquid boni habet, gratia Salvatoris accepit.
marg.| {y} Si autem accepisti] a Deo, et per me.
marg.| {z} Quid gloriaris ?] quasi dicat non est gloriandum ex hoc. Nota Glossa Transfiguravi in me, etc. Glossa Summatim illos designat, non singillatim, ne maior nasceretur discordia. Nemo enim audiens nomen suum taxari vel eius cui favet contentus est tacere : tacito vero nomine audiens de se aliquid dictum dissimulat. Unde bona est consuetudo predicatorum, quando se connumerant predicantes contra peccata.
marg.| Λ videri eos faciet. Propter quid enim diceretur ? quia etiam modo videt eos. Dn. 7.c. Libri, id est conscientie, aperti sunt. Se cum Domino moriturum temere promittebat, Mt. 26.c. Ergo peccavit Petrus hoc promittendo. Contra ; hoc dicebat ex amore. Et dicimus quod potuit esse, quod ibi peccavit venialiter, quia forte ex elatione hoc dicit. Vel Temere, id est nonnumquam indiscrete quid agatur in homine, sup. 2.c. quia potest esse in me peccatum quod nescio. Et quis gloriatur, etc. Prv. 20.b. Ut homo loquitur, qui potest habere culpam nescius. Hoc dicit contra quosdam qui dicebant Apostolorum scire se habere caritatem, quia dicit Rm. 8.g. Certus sum quia neque mors, etc. Occulta corda hominum in Dei veritate id est in vero Dei iudicio. Vel hoc dicit, quia omne verum videtur in Deo, qui est veritas increata. Hoc ad humanam tentationem pertinet id est quandoque iudicare de factis hominum suspicione peccatum est veniale : iudicare autem definitione, et dicere cum certitudine quod ille peccat mortaliter cum possit non peccare, est mortale. Tentatio humana inf. 10.f. Continere debemus. Lc. 6.c. Nolite iudicare, et non iudicabimini. Quando ergo erratur in rebus mortalis est culpa. Contra. Dat aliquis eleemosynam bona intentione, et tamen iudicat aliquis quod mala, constat quod non est necesse quod peccet mortaliter. Secundum hoc etiam videntur multi incidere in illam sententiam. Is. 5.e. Ve qui dicunt bonum, malum. Solutio : intelligitur de virtutibus non de actionibus. Et illud aliud verbum Is. Qui dicunt bonum id est rem bonam non actionem. Laus id est remuneratio. Prv. ult. Date illi de fructu manuum suarum. Summatim, non specialiter, sive nominatim. Supra prohibuit temerarium iudicium ibi scilicet Nolite iudicare ante tempus. Putans se habere, ex meritis. A se, vel a ministro, vel ex bonitate ministri. Sed a te, vel ab illis id est Baptistis. Gr. Auctoris sui gratiam negare convincitur, qui sibi tribuit quod operatur. Iac. 1.c. Omne datum optimum, et omne donum perfectum, {7. 82va} etc. 1. Par. ult. d. Omnis hec copia quam paravimus, de manu tua est. Cum Apostolus se contemptibilem videri fecit, etc. ergo Dominus Papa, vel prelati similiter debent facere : quid est ergo quod dicitur quod debent ire honorifice, ne contemnantur a subditis. Et solvitur quod ipse contemptibilem se reddidit in doctrina, ut sine ornatu verborum dicat.
marg.| Sed videtur, quod imo ad litteram, quandoque pro quibusdam contemptibilem, quandoque pro aliis honorifice, secundum quod dicitur. Prv. 26.a. Non respondeas stulto iuxta stultitiam suam. Non respondeas dicit propter quosdam quibus correctio est adhibenda : et similiter de contemptu, et nobilitate, et honoribus faciendum est.
marg.| {a} Iam saturati estis] Hic ostendit, quod non debent gloriari de Baptistis, et de doctoribus quia ab eo acceperunt fidem, et doctrinam, et ipse a Christo. Et est ratio talis. Si vos accepistis a me, et ego a Christo, et vos me ita impotentem reputatis, multo magis estis infirmi, et impotentes, et subiungit multas infirmitates, et penalitates. Loquitur ergo eis ironice dicens,   [Iam saturati] id est Spiritus Sancti pleni a Christo, 1Rg. 2.a. Et famelici saturati sunt. Prv. 13.d. Iustus comedit, et replet animam suam, venter autem impiorum est insatiabilis. Sicut enim signum est saturitatis quando homo non potest comedere dulcia : sic est de spirituali saturitate, quando quis temporalia que dulcia videntur, abominatur iuxta illud Prv. 27.a. Anima satiata calcabit favum : anime vero esurienti etiam mirrhata dulcia videntur, sic avaro temporalia.
marg.| {b} Iam divites] scientia, et virtutibus, ut pauperibus in his subvenire possitis. Hoc de se presumebant, sed quando quis facit se divitem, signum est paupertatis. Unde Apc. 3.c. Tu dicis quod dives sum, et locuples ; et nullius egeo, etc. Lc. 12.c. Est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives. Sed 2Cor. 6.c. Sicut egentes, multos autem locupletantes.
marg.| {c} Sine nobis] id est putatis quod bene vos regatis sine auxilio nostro et doctrina.
marg.| {d} Vobiscum regnemus] id est utinam essetis tales, quod regeremus nos ad imitationem vestri. Qui bene se regit, rex est in duplici regno, Mt. 6.a. Adveniat regnum tuum Prv. 21.b. Sicut divisiones aquarum, ita cor Regis in manu Domini Ps. 2. Et nunc Reges intelligite   [Regnemus] Glossa Vere regnare est de spe, et promissis Dei securum esse, et in adversis gaudere.
marg.| {e} Puto enim] Hoc legitur dupliciter, ironice, et serio. Ironice sic : Ita putatis vos quia regatis vos bene   [quia spectaculum] etc. quasi dicat non est verum.
marg.| {f} Novissimos morti destinatos] id est ac si nihil valeamus nisi ad occidendum : quasi dicat non est sic, imo Dominus posuit nos principes. Unde Ps. 46. Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham. Et alibi Ps. 67. Principes Zabulon, et principes Nephthali. Is. 3.c. Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui, et principibus eius.
marg.| {h} Morti destinatos] Ps. 43. Estimati sumus sicut oves occisionis.
marg.| {i} Quia spectaculum] quasi ad monstrum conveniebant ad videndum mortem Apostolorum, et aliorum martyrum. Iob. 12.a. Deridetur iusti simplicitas lampas contempta apud cogitationes divitum parata in tempus statutum. Similiter illi qui non ducunt vitam cum mundo spectaculum facti sunt Mt. 11.a. Quid existis in deserto videre, etc. Sir. 43.c. Pulchritudinem candoris eius admirabitur oculus, et super imbrem eius, pavebit cor quando resolvitur in aquam : loquitur de nive ; sic quando aliquis qui mansit in innocentia, effluit in lacrimas, miratur homines. Vel serio legi potest sic.
marg.| {g} Ostendit nos] etc. id est similes novissimis Helie, et Enoch id est sicut illos nos exponet omni tribulationi, ut nos humiliet, ergo et vos debetis humiliari. Ct. 6.d. Ecclesia. Terribilis ut castrorum acies ordinata : In cuius cauda, et capite fortissimi ponuntur, in medio autem debiles : sic in Ecclesia est quod significatur in processione Monachorum, in qua precedunt, et sequuntur aliqui in albis, in medio induti proprio habitu. Propter hoc, quod hic dicitur, cantat Ecclesia de Apostolis quod dicitur de Helia et Enoch. Apc. 9.a. Hi sunt due olive, et duo candelabra, etc.
marg.| {h} Morti destinatos] Quando quis habet victoriam de aliquo regno, quosdam reservat ad occidendum, sic Dominus sanctos. Et hoc signum est, quia impinguat eos caritate, et ceteris donis Spiritus sancti : non enim vult habere macilenta animalia in convivio suo. Mt. 22.a. Tauri mei, et altilia occisa sunt. Is. 25.c. Faciet Dominus omnibus populis in monte hoc convivium {7. 82vb} pinguium, etc.
marg.| {k} Mundo] etc. Bonis et malis. Boni Angeli venerunt ad martyria sanctorum, ut confortarent eos, et animarent ad patiendum.
marg.| Unde Lc. 22.e. Factus est in agonia, et Angeli confortabant eum ; in signum quod confortarent eos qui paterentur pro Christo : Christus enim non indigebat confortatione. Dn. 3.e. Angelus Domini descendebat in fornacem. Mali ut incitarent persecutores ad flagellandum eos, 3Rg. d. Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad, etc. Egressus est autem Spiritus, etc. Similiter boni homines illud ibant, ut patientia sanctorum confirmarentur in fide Christi, mali ad irridendum, et flagellandum eos.
marg.| {l} Nos stulti] reputatione nostra   [propter Christum] quia predicamus eum infirmum fuisse, et mortuum.
marg.| {m} Vos autem] etc. quia predicatis eum vivere, non fuisse mortuum ironice vel sine ironia id est dicitis nos stultos, et vos videmini prudentes, quia dicitis non potuisse mori cum esset Deus.
marg.| {n} Infirmi] id est afflicti, sicut non potentes resistere.
marg.| {p} Ignobiles] contempti scilicet.
marg.| {o} Vos nobiles] id est reverendi tamquam nobiles.   [Stulti] contra sapientiam filii.   [Infirmi] contra potentiam patris.   [Ignobiles] contra Spiritum adoptionis {7. 83ra} Δ filiorum in quo clamamus, Abba, pater, Rm. 8.c.
marg.| {a} Instabiles] quia fugabantur de civitate in civitatem.
marg.| {e} Obsecramus] oramus pro eis, vel ut nobis parcant.
marg.| {g} Peripsema] a περὶ quod est circum, et σχῆμα figura, facta ad modum, c, quam representat. Per peripsema etiam significatur paratura pomi que sic fit, et fex cuiuslibet metalli.
prol.| *
marg.| {a} Mihi autem
marg.| {p} Queritur etc.  ut fidelis] etc. Ista questio improbabilis videbatur, sed modo videtur esse insolubilis. Et nota, quoniam triplex est dispensatio, prima, dignitatis in prelatis, secunda, doctrine, et predicationis in doctoribus, tertia, donorum collatorum, sive ea sint naturalia sive gratuita, sive temporalia. Hic iam queri potest inter istos, quis fidelis inveniatur in dispensatione sua. Fidelitas Prelati consistit in quinque. In diligentia custodiendi, in audacia resistendi, in solertia pascendi, in discretione distribuendi patrimonium crucifixi, in moderatione puniendi. De primo Is. 62.b. Super muros tuos Ierusalem, id est   [prelationes tuas] constitui custodes tota die, etc. Quantum debeant esse soliciti dicitur, 4Rg. 10.e. Quicumque fugerit de hominibus his quos adduxi in manus vestras, erit anima eius pro anima illius, dicit Iehu exterminans Achab, et totam progeniem eius, hic est Prelatus qui debet exterminare Diabolum.
marg.| Sed de infidelitate eorum dicitur Is. 56.d. Canes muti, etc. Alii etiam cum deberent custodire, furantur, et vendunt gregem Domini. Unde Ps. 43. Vendidisti populum tuum sine pretio. Ioel. 3.a. Puellam vendiderunt pro vino. De audacia resistendi Principibus secularibus et Demonibus, 1Rg. 17.d. Pascebat servus tuus gregem patris sui, et veniebat leo, etc. Iob. 29.c. Conterebam molas iniqui, et de dentibus eius auferebam predam. Eccl. 7.a. Noli ab homine accipere ducatum, nisi virtute valeas irrumpere, etc.
marg.| Sed de timiditate Io. 19.b. Mercenarius videt lupum venientem, etc. De solertia pascendi. Ex. 3.a. Minabatque gregem ad interiora deserti scilicet Scripture.
marg.| Sed quis fidelis inveniatur in hac dispensatione, nescio. Unde Ez. 34.a. Ve pastoribus Israel, qui pascunt semetipsos, etc. 1Pt. 5.a. Pascite eum, qui inter vos est, gregem Domini. Eccl. 7.c. pecora sunt tibi, attende illis. De discretione distribuendi patrimonium Crucifixi honestis personis. Gn. 6.c. Fac tibi arcam de lignis levigatis, sed quia fit Ecclesia de lignis tortuosis, ideo quotidie ruit. Dt. 1.b. Date ex vobis viros sapientes quorum conversatio sit proba in tribubus vestris, ut ponam vobis principes. Iosue multum fuit solicitus in distributione terre sancte. Sed hodie potest dici de prelatis nostris distribuentibus bona Ecclesie, quod dicitur Prv. 26.b. Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. Mercurius Deus mercatorum est, quasi dicat Sicut mercator qui computat cum lapidibus, confundit computationem suam si lapidem ponat inordinate, ita qui computat bona Ecclesie, et in honore
marg.| * ac prelationis
marg.| {l} Sic nos] etc. Nos auditores sup. 3.b. Nec nimis, ut qui nos istorum Deos arbitrantur : nec minus, ut qui nos dicunt inferiores Pseudo. De nobis arbitramini, etc. : Non ut dominos, 1Pt. 5.a. Non ut dominantes in Clero subiecti invicem, Glossa Maiores minoribus, et minores maioribus. Ut Deus vult sentiendum esse per gradum in quo elegit eum. Vel sentiat, id est laboret si potest, ut sentiat de se, sicut Deus sentit de ipso. Qui eum elegit. Io. 15.c. Ministeria dividimus, id est officia committimus.
marg.| Vel. Ministeria, id est secreta dividimus, id est docemus. Imitatores mei Phil. 4.d. que dicunt facite, etc. Mt. 23.a. Salutis illius id est gratie quam confert Deus in sacramentis, que ipsi dispensant. Dies Domini 1Th. 5.c. Dies Domini sicut fur. Pro se rationem reddet. Rm. 14.c. Secreta cordium patebunt, inf. eod. b. Quilibet ergo videbit conscientiam alternam. Ad idem super illud. Iob. 28.c. Non comparabitur ei vitrum. Glossa Uniuscuiusque mentem ab alterius oculis corpulentia non abscondet. Et super id Rm. 14. Omnes stabimus ante tribunal Domini. Glossa ab omnibus videbitur et omnium conscientias videbit, id est ab omnibus
marg.| Λ videri
Numérotation du verset 1Cor. 4, moraliter 
marg.| {l} Stulti] etc. Ps. 72. Ut iumentum factus sum, etc. Prv. 17.d. Stultus si tacuerit, sapiens reputabitur.
marg.| {m} Vos autem] etc. Hier. Malo esse rusticus Catholicus, quam urbanus hereticus. Sic possunt dicere aliqui Religiosi secularibus, qui se exposuerunt omnino paupertati, et tribulationi : seculares sunt in delitiis, et divitiis, in quibus si salvantur, manifestum est quod Religiosi stulti sunt, et ipsi sapientes.
marg.| {n} Infirmi] reputatione sunt sancti, tamen in veritate sunt fortes, 1Rg. 2.g. Infirmi accincti sunt robore, Is. 40.g. Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem.
marg.| {o} Ignobiles] sup. 1.d. Non multi nobiles, etc. quia nobilitas est sola, que animum moribus ornat.
marg.| {p} Esurimus] Contra. Ps. 36. In diebus famis saturabitur. Et ibidem. Non vidi iustum derelictum, nec semen eius querens panem. Solutio : Si quis pararet alicui magnum prandium, et ille in tardando famem haberet, non diceretur quod faceret illum mori fame : similiter Dominus preparat sanctis illud magnum prandium, ut melius comedant, et abundantius saturentur. Hbr. 11.g. Egentes angustiati. Nota Glossa que dicit hic. Libere et sine adulatione predicantes, et gesta prave vite malorum arguentes gratiam non habent apud homines. Mt. 11.a. Qui mollibus, etc.
marg.| {r} Sitimus] 2Cor. 11. In fame, et siti, et frigore, et nuditate. Hbr. 11.g. Circuierunt in melotis.
marg.| Melota pellis est. Lc. 16.e. de Lazaro, et divite purato.
prol.| *
marg.| {a} Instabiles] Mt. 10.c. Si persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam.
marg.| {b} Laboramus] etc. Unde Act. 20.g. Vos scitis quia nullius aurum vel argentum concupivi : sed manus iste mihi et qui mecum erant, paraverunt omnia, 1Th. 2.b. Nocte, et die operantes ne aliquem vestrum gravaremus, 2Cor. 11.b. Cum essem apud vos, et egerem nulli onerosus fui, etc.
marg.| {c} Maledicimur, et benedicimus] exemplo Christi, 1Pt. 2.d. Qui cum malediceretur, non maledicebat, etc. Rm. 12.c. Benedicite persequentibus vos. Iustum ergo fuit ut legem quam dederat, impleret Apostolus.
marg.| {d} Sustinemus] patienter, imo libenter, imo gaudenter, Act. 5.g. Ibant Apostoli gaudentes, etc. 2Cor. 12.c. Placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in augustiis pro Christo.
marg.| {e} Obsecramus] Mt. 5.g. Orate pro persequentibus, et calumniantibus vos, etc.
marg.| {f} Purgamenta huius mundi] Lc. 22.c. Expetivit vos Satanas ut cribraret sicut triticum.
marg.| Sed retineat sibi tantum paleas, de granis nullum potest habere ; sic et mundus cuius est princeps. Unde illud, Hi sunt quos retinens mundus inhorruit. Hbr. 11.g. Quibus dignus non erat mundus. Iob. 12.a. Deridetur iusti simplicitas.
marg.| {g} Omnium peripsema usque adhuc] inf. 15.d. Ut quid periclitamur omni hora, quotidie morimur propter gloriam vestram fratres, 2Cor. 4.b. Tribulationem patimur, sed non derelinquimur, deiicimur, sed non perimus, semper mortificationem Iesu, etc.
marg.| {h} Non ut confundam vos] etc. imo volebat ut confunderentur de hoc, quia magnificabant se. Solutio : Hec non est principalis causa, sed ut corrigerentur per erubescentiam, Eccl. 4.c. Est confusio adducens gloriam. Nota Glossa Aspera blandis mitigat, ut salutaris medicus moneo, non ut arrogetis vobis, quia habeo vos carissimos. Glossa Pro quibus tot mala passus sum.
marg.| {i} Pedagogorum] a pede, et duco, cis, vel παῖς παιδὸς puer et ὰγωγὸς ductor. Gal. 3.d. Lex Pedagogus noster fuit in Christo. Pedagogus noster in Christo est, qui ducit nos in fidem Christi. Habetis Christum secundum opinionem vestram.
marg.| {l} Non multos patres] Prelati se debent gerere ut patres. Sed pauci, patres Ecclesie pupillorum, et multi nutritii qui tanguntur per vitia Pedagogorum. Pater multiplicat hereditatem filii, et ipsum corripit : sed Prelati nostri qui sunt nutritii, pupillos Ecclesie lactant per adulationem, et diripiunt eternam eorum hereditatem per exemplum malum. Vel etiam litteraliter. Ez. 5.c. Patres comederunt filios suos in medio tui, nota Glossa Homines dicuntur patres propter honoris gratiam, propter etatem curamque pietatis.
marg.| { k } In Christo Iesu] etc. ut essetis filii eius per fidem. Io. 1.a. Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Gal. 4.c. Filioli mei quos iterum parturio. Et Iacob 1.c. Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creature eius. Inf. 9.a. Opus meum vos estis. Eccl. 3.b. Quasi Dominus serviet his qui se genuerunt in opere, et sermone.
marg.| {m} Rogo ergo] Ex quo ostendi vobis quod non debetis gloriari de Pseudo, etc. quasi conclusio omnium precedentium fere a principio epistole.
marg.| {n} Imitatores] inf. 11.a. Imitatores mei estote sicut, et ego Christi. Quis predicator audet hoc dicere ? Eph. 5.a. Estote imitatores Dei sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione. Phil. 3.d. Imitatores mei estote fratres, etc.
marg.| {o} Commonefaciet] 2Pt. 1.c. Iustum arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione.
marg.| {7. 83rb}
marg.| {p} Tamquam] etc. quia non venio modo, sed mitto Timotheum, 2Cor. 13.c. Absens scribo vobis, ut non presens durius agam secundum potestatem que data est mihi in edificationem.
marg.| {q} Inflati] inf. 8.a. Scientia inflat.
marg.| {r} Si Dominus voluerit] Glossa quasi. Veniam ad vos, nisi culpa vestra impedierit.
marg.| {s} Virtutem] id est potentiam et vitam.
marg.| {c} Non enim in sermone] Unde Mt. 5.c. Qui autem fecerit, et docuerit, hic magnus vocabitur in regno celorum. Rm. 2.b. Non auditores, sed factores. Iac. 1.d. Estote factores verbi non auditores.
marg.| {u} Quid vultis ?] Posset quis dicere quare prenuntias te venturum ? Respondet ut preparetis vos ita quod nihil sit corrigendum in vobis, in virga correctionis, Ps. 44. Virga directionis, virga regni tui, id est dirigens ad regna tua. Is. 11.a. Egredietur virga de radice Iesse, qui interpretatur incendium, id est de fraternitate caritatis, Ps. 109. Virgam virtutis tue emittet Dominus.
marg.| {x} In caritate] Glossa manifesta dilectione, ut bona suppleam.
marg.| {y} Et spiritu mansuetudinis] Glossa ut peccatis parcam ? Absit : ne impii filii dicerent, si in virga venturus es, noli venire. Melius est enim erudiri cum virga patris, quam perire in blandimento predonis.
marg.| { a } Instabiles
marg.| {o} Iam saturati] etc. Ironia est. Unde Augustinus de doctr. Christ. Ironia pronuntiatione significat quid velit intelligi, cum homini malefacienti dicimus. Res bona facis, ironia est, Gn. 3.d. Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis. Vere regnare est de spe securum esse : Secundum hoc videtur quod nullus regnet, quia semper timendum est de promissis. Prv. 28.c. Beatus qui semper est pavidus. Solutio : Hoc non intelligitur de securitate certitudinis ; sed spei que bona est cum timore. Prv. 15.b. Secura mens quasi iuge convivium. Vilissimos ostendit. Contra, dicit Rm. 8.e. Nos ipsi primitias Spiritus habentes : ergo dignissimi erant Apostoli :
marg.| Et notandum, quod vilissimus dicitur quis dupliciter, vilitate pene, sic erant novissimi Apostoli : vilitate culpe, et sic novissimi sunt qui in magnis flagitiis sunt, 3Rg. 13.g. Fecerunt de novissimis sacerdotes excelsorum, et ponebant eos in fanis sublimibus. Bonis ut laudent. Is. 52.c. Vox speculatorum tuorum : levaverunt vocem, simul laudabunt, etc. His utimur quasi armis, 2Cor. 6.b. Per arma iustitie a dextris : 2Cor. 10.b. Arma malitie nostre non sunt carnalia. Ex. 14.e. Erat aqua quasi murus ad dextram eorum, et levam. Laudantibus, et vituperantibus, laude contra persecutionem vituperii, irrisione contra elationis impugnationem. Sine adulatione 1Th. 2.a. Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, etc. Gratiam non habent apud homines, quia dicitur Λ Mt. 11.b. Qui mollibus vestiuntur, in domibus Regum sunt. Ex. 7.d. De quo sumptum est illud Ps. 104. Ranas in penetralibus Regum ipsorum, id est adulationes. Mc. 11.b. Circunspectis omnibus cum iam vespera esset hora, exiit in Bethaniam. Ibi Glossa Si quis hospitio eum susciperet, etc. Is. 59.c. Corruit in plateis equitas, et veritas non poterat ingredi : quia ut dicit Terentius. Obsequium amicos ; veritas odium parit. Laboramus operantes in vinea. Sed nonne in hoc multum retardabantur a predicatione ; ergo prius deberent accipere quam laborando se retardare. Act. 6.a. Non est equum nos relinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Solutio : aliquando accipiebant, aliquando non, et hoc quia nullus eis dabat, et ne occasionem capiendi darent Pseudo, et ne causa questus viderentur predicare. Ne blasphement nos. Videretur quod male, quia 2Rg. 16.b. dicit David de Semei qui eum blasphemabat. Sinite ut maledicat mihi iuxta preceptum Domini, si forte reddat mihi Dominus benedictionem pro maledictione. Hic ergo similiter Apostolus deberet velle, quod blasphemarent eum ; quid ergo rogat ? Solutio Faciebat quia blasphemando eum peccabant. Et similiter vellet David, quod Semei non blasphemaret eum quia peccabat. Unde quod dicit (Sinite) id est. Nolite eum occidere. Quisquilie. Am. 8.b. Minuamus mensuram augeamus siclum, et quisquilias frumenti vendamus. Homines dicuntur patres, propter honoris gratiam, in prelatis : propter etatem, in senioribus : propter curam pietatis, in minoribus prelatis. Lv. 19.g. Coram cano capite surge, honora personam senis, 4Rg. 2.c. Pater mi, pater mi, currus Israel, et auriga eius. Et ideo authentice sunt. Sed nonne errores plures edocti sunt in Ecclesia, non tamen authentici sunt. Solutio : In omni Ecclesia, id est apud omnes prudentes approbantes illas, non sic autem est de erroribus. Ut ostenderet si non iret. Deum voluisse. Ex hoc videtur relinqui quod aliquid potest fieri, licet Dominus nolit. Solutio : Si noluisse habet vim duarum dictionum, vera est, id est aliquid quod Deus non vult, est et potest esse, si autem una est dictio, falsa est, id est aliquid est quod Deus non vult esse. Alta sapientie. Rm. 11.c. Noli alta sapere, sed time. Id est causa regni Dei. Simile inf. 14.c. Regnum Dei non est esca, et potus, id est causa regni. Melius est erudiri, etc. Prv. 27.a. Melior est manifesta correctio quam amor absconditus : meliora sunt vulnera diligentis, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Cor. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=61&chapitre=61_4)

Notes :