Capitulum 7
Numérotation du verset
1Cor. 7,1
De quibus autem
scripsistis mihi1 :
1 mihi]
om. Weber
bonum est homini mulierem non tangere,
Numérotation du verset
1Cor. 7,2
propter fornicationes
autem unusquisque suam uxorem habeat,
et unaqueque suum habeat virum2
2 habeat virum]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Cor. 7,3
Uxori igitur3 vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro.
3 igitur]
om. Weber
Numérotation du verset
1Cor. 7,4
Mulier sui corporis potestatem
non habet sed vir. Similiter autem
et vir sui corporis potestatem
non habet sed mulier.
Numérotation du verset
1Cor. 7,5
Nolite fraudare invicem,
nisi forte ex consensu ad tempus,
ut vacetis orationi
et iterum revertimini in idipsum,
ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
Numérotation du verset
1Cor. 7,6
Hoc
autem secundum indulgentiam dico4,
4dico]
post
autem
Weber
non secundum imperium.
Numérotation du verset
1Cor. 7,7
Volo autem
omnes vos5 homines esse
5 vos] om. Weber
sicut meipsum, sed enim6
6 enim] om. Weber
unusquisque
proprium
habet donum a7 Deo :
7 a] ex
Weber
alius quidem sic,
alius vero sic.
Numérotation du verset
1Cor. 7,8
Dico autem
non nuptis, et viduis, bonum est illis si sic
permaneant8 sicut et ego.
8 permaneant] maneant
Weber
Numérotation du verset
1Cor. 7,9
Quod si se non9 continent nubant.
9 se non]
inv. Weber
Melius est enim nubere quam uri.
Numérotation du verset
1Cor. 7,10
His autem qui matrimonio iuncti sunt precipio non ego,
sed Dominus,
uxorem a viro non discedere,
Numérotation du verset
1Cor. 7,11
quod si discesserit
manere innuptam,
aut viro suo reconciliari,
et vir uxorem non10 dimittat.
10 non] ne
Weber
Numérotation du verset
1Cor. 7,12
Nam ceteris ego dico
non Dominus.
Si quis frater
uxorem habet infidelem,
et hec consentit habitare cum illo non dimittat illam.
Numérotation du verset
1Cor. 7,13
Et si qua mulier fidelis11
11 fidelis]
om. Weber
habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum.
Numérotation du verset
1Cor. 7,14
Sanctificatus est
enim vir infidelis per mulierem fidelem12, et sanctificata est
12 per mulierem fidelem] in muliere fideli
Weber
mulier infidelis per virum fidelem,
alioquin
filii vestri
immundi essent,
nunc autem
mundi13
13 mundi] sancti
Weber
sunt.
Numérotation du verset
1Cor. 7,15
Quod si infidelis
discedit
discedat,
non14 enim servituti
14 non] + est
Weber
subiectus frater vel15 soror in eiusmodi.
15 vel] aut
Weber
In pace
autem vocavit vos16 Deus.
16 vos] nos
Weber
Numérotation du verset
1Cor. 7,16
Unde enim scis, mulier,
si virum salvum facies ?
Aut unde scis, vir,
si mulierem
salvam facies ?
Numérotation du verset
1Cor. 7,17
Nisi unicuique sicut Deus divisit17
17 Deus divisit] divisit Dominus
Weber
et virum quemque18 sicut vocavit Deus,
18 et....quemque] unumquemque
Weber
ita ambulet
et sicut ubique19
19 sicut ubique] sic
Weber
in omnibus Ecclesiis doceo.
Numérotation du verset
1Cor. 7,18
Circumcisus aliquis vocatus est ?
Non adducat
preputium.
In preputio aliquis vocatus est ? Non circumcidatur.
Numérotation du verset
1Cor. 7,19
Circumcisio nihil est et preputium nihil est,
sed observatio mandatorum Dei.
Numérotation du verset
1Cor. 7,20
Unusquisque in qua
vocatione vocatus est,
in ea permaneat.
Numérotation du verset
1Cor. 7,21
Servus vocatus es ?
Non sit tibi cure, sed et si potes liber fieri, magis utere.
Numérotation du verset
1Cor. 7,22
Qui enim
in Domino vocatus est servus,
libertus est Domini,
similiter qui liber vocatus est,
servus est Christi.
Numérotation du verset
1Cor. 7,23
Pretio empti estis,
nolite fieri servi hominum.
Numérotation du verset
1Cor. 7,24
Unusquisque ergo20
20 ergo] om. Weber
in quo vocatus est, fratres,
in hoc
permaneat21 apud Deum.
21 permaneat] maneat
Weber
Numérotation du verset
1Cor. 7,25
De virginibus autem
preceptum Domini non habeo,
consilium
autem do,
tamquam misericordiam
consecutus a Domino,
ut sim fidelis.
Numérotation du verset
1Cor. 7,26
Existimo ergo bonum hoc22 esse
22 bonum hoc]
inv. Weber
propter instantem necessitatem,
quoniam bonum est homini sic esse.
Numérotation du verset
1Cor. 7,27
Alligatus es uxori ? Noli querere solutionem.
Solutus es ab uxore ? Noli querere uxorem.
Numérotation du verset
1Cor. 7,28
Si autem
acceperis uxorem non peccasti, et si
nupserit virgo non peccavit,
tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi
ego autem vobis parco.
Numérotation du verset
1Cor. 7,29
Hoc itaque dico, fratres :
tempus breve est,
reliquum est,
ut et23 qui habent uxores tamquam non habentes sint,
23 et] om. Weber
Numérotation du verset
1Cor. 7,30
et qui gaudent
tamquam non gaudentes,
et qui flent
tamquam non flentes24, et qui emunt
24 et qui flent....flentes]
ante
et qui gaudent tamquam non gaudent
Weber
tamquam non possidentes,
Numérotation du verset
1Cor. 7,31
et qui utuntur hoc mundo
tamquam non utantur.
Preterit enim
figura huius mundi.
Numérotation du verset
1Cor. 7,32
Volo autem
vos sine sollicitudine esse.
Qui sine uxore est, sollicitus est
que Domini sunt, quomodo placeat Deo.
Numérotation du verset
1Cor. 7,33
Qui autem cum uxore est, sollicitus est que sunt mundi,
quomodo
placeat uxori, et divisus est.
Numérotation du verset
1Cor. 7,34
Mulier25 innupta et virgo,
25 mulier] et
praem. Weber
cogitat que Domini sunt,
ut sit sancta et corpore
et spiritu.
Que autem nupta est, cogitat que sunt mundi, quomodo placeat viro.
Numérotation du verset
1Cor. 7,35
Porro hoc
ad utilitatem vestram
dico : non ut laqueum
vobis iniiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem prebeat sine impedimento
Domino26
26 Domino] Dominum
Weber
obsecrandi27
27 obsecrandi] observandi
Weber
Numérotation du verset
1Cor. 7,36
Si quis autem
turpem se videri existimat
super
virgine sua, quod sit superadulta,
et ita oportet fieri,
quod
vult faciat,
non peccat
si28 nubat.
28 si]
om.
Weber
Numérotation du verset
1Cor. 7,37
Nam qui statuit in corde suo
firmus,
non habens necessitatem,
potestatem autem habens29 sue voluntatis,
29 habens] habent
Weber
et
hoc iudicavit in corde suo,
servare virginem suam,
bene facit.
Numérotation du verset
1Cor. 7,38
Igitur
et qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit,
et qui non iungit, melius facit.
Numérotation du verset
1Cor. 7,39
Mulier alligata est
legi30
30 legi]
om. Weber
quanto tempore vivit vir eius31,
31 vivit-vir eius]
inv. Weber
quod si dormierit vir eius
liberata est,
cui vult nubat tantum in Domino.
Numérotation du verset
1Cor. 7,40
Beatior autem erit si sic permanserit
secundum meum consilium, puto autem
quod et ego
Spiritum Dei habeam32
32 habeam] habeo
Weber
Capitulum 7
Numérotation du verset
1Cor. 7,1
De quibus autem
interl.|
fornicatio fugienda est sed nubere licet
marg.|
DE
QUIBUS. Occasione fornicationis quam prohibet, continuat de nuptiis unde illi quesierant. Et agit tripliciter, secundum consilium, secundum indulgentiam, secundum preceptum.
marg.|
Cum pseudo per hypocrisin, ut puriores essent, nuptias improbarent, quia hoc non placuit Corinthiis, hoc solum ab Apostolo quesierunt.
marg.|
Nota quod unicuique liceat uxorem accipere, nisi faciat sibi illicitum, propter votum vel aliquid tale.
marg.|
Coniugium sive matrimonium est maritalis coniunctio maris et femine individualem vite consuetudinem retinens. Et est bona res coniugium, unum de sacramentis Ecclesie tenens imaginem coniunctionis Christi et Ecclesie, unde : «Hoc autem dico magnum sacramentum esse in Christo et Ecclesia»a. Christus enim matrimonium approbans nuptiis interfuit, et eas miraculo commendavit. Etiam primum coniugium inter primos parentes Deus instituit. Causa efficiens matrimonii est consensus maritalis de presenti per verba expressus, unde matrimonium non facit coitus sed voluntas.
a Eph. 5, 32.
marg.|
IOANNES CHRYSOSTOMUS. Non defloratio virginitatis sed pactio coniugalis matrimonium facit. Causa vero propter quam contrahi debet est procreatio prolis et vitatio fornicationis. Sunt et alie case honeste ut inimicorum reconciliatio, pacis redintegratio.
marg.|
AUGUSTINUS. Quod est preter intentionem generationis, non est nuptiarum malum, sed veniale propter nuptiarum bonum. Quod est tripartitum : fides, proles, sacramentum. Fides ne cum alio vel alia coeatur, proles ut religiose educetur, sacramentum ne coniugium separetur. His tribus bonis excusatur coitus carnalis, qui est inter coniuges, ita ut vel non sit peccatum, vel veniale. Quando enim causa prolis conveniunt, excusatur ut non sit peccatum. Quando vero causa concupiscentie satiande vel refrenande veniale est.
scripsistis mihi1 :
1 mihi]
om. Weber
interl.|
hoc dico
bonum est homini mulierem non tangere,
interl.|
sed
Numérotation du verset
1Cor. 7,2
propter fornicationes
interl.|
vitandam
{t. 4 : Erfurt, f. 1078vb ; facsim., p. 316b} autem unusquisque suam uxorem habeat,
interl.|
non concubinam ut excludantur qui divinis auctoritatibus uxorem habere non possunt
et unaqueque suum habeat virum2
2 habeat virum]
inv. Weber
interl.|
legitimum
interl.|
et postquam coniuncti
Numérotation du verset
1Cor. 7,3
Uxori igitur3 vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro.
3 igitur]
om. Weber
interl.|
quia
Numérotation du verset
1Cor. 7,4
Mulier sui corporis potestatem
interl.|
ad alium
non habet sed vir. Similiter autem
interl.|
in hoc pares in aliis vir preest
et vir sui corporis potestatem
interl.|
hic dominium non tollitur sed vitium
non habet sed mulier.
interl.|
quia neuter habet potestatem ergo
Numérotation du verset
1Cor. 7,5
Nolite fraudare invicem,
interl.|
subtrahere debitum quod possit esse causa adulterii
nisi forte ex consensu ad tempus,
interl.|
scilicet ut ex condicto abstineatis propter gratiarum actiones
ut vacetis orationi
interl.|
expeditius
et iterum revertimini in idipsum,
interl.|
naturalem usum
ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
interl.|
etsi culpa venialis est, quod non in fornicatione
interl.|
ne occasio detur diabolo trahendi in laqueum fornicationis vel adulterii
Numérotation du verset
1Cor. 7,6
Hoc
interl.|
totum
autem secundum indulgentiam dico4,
4dico]
post
autem
Weber
interl.|
et ideo non peccat qui aliter agit, immo peccat qui sic agit sed levius
marg.|
HOC
SECUNDUM
INDULGENTIAM. Dicet aliquis si hoc secundum veniam concessit Apostolus ergo peccatum sunt nuptie. Cui enim venia nisi peccato conceditur ? Plane quod infirmitati concessit Apostolus secundum veniam, audeo dicere peccatum esse. Veniam namque concedens Apostolus, concubitum attendit coniugatorum ubi est incontinentie malum. Incontinentie malum est, quod vir cognoscit uxorem etiam ultra necessitatem procreandi liberos, sed et ibi est nuptiarum bonum. Non enim quia incontinentie ibi malum est, ideo connubium quod est preter intentionem generationis non est bonum. Immo vero non propter illud malum culpabile est hoc bonum. Sed illud malum fit veniale propter bonum nuptiale. Hoc bonum nuptiarum non reprehendit Apostolus, sed malum incontinentie. Concubitus his necessarius causa generandi inculpabilis, et solus ipse nuptialis est. Ille vero qui ultra necessitatem progreditur non rationi sed libidini obsequitur. Cum igitur culpabilis non sit generandi intentione concubitus, qui proprie nuptiis imputandus est, quid secundum veniam concedit Apostolus, nisi quod coniuges debitum carnis exposcunt, non voluntate propaginis sed libidinis voluptate, que tamen voluptas non propter {t. 4 : Erfurt, f. 1079ra ; facsim., p. 317a} nuptias cadit in culpam, sed propter nuptias accipit veniam. Quocirca etiam hinc sunt laudabiles nuptie, quia etiam illud quod non pertinet ad se ignosci faciunt propter se. Neque enim iste concubitus quo servitur concupiscentie, agitur ut impleatur fetus quem postulant nuptie. Omnino igitur in genere suo nuptie bone sunt, quia fidem thori servant et prolis suscipiende causa utrumque sexum commiscent, et impietatem separationis horrent.
non secundum imperium.
Numérotation du verset
1Cor. 7,7
Volo autem
interl.|
etsi hoc indulgeo tamen volo
omnes {t. 4 : Erfurt, f. 1079ra ; facsim., p. 317a} vos5 homines esse
5 vos] om. Weber
interl.|
castos
sicut meipsum, sed enim6
6 enim] om. Weber
interl.|
etsi non sunt casti habent alia quibus salvari possunt
unusquisque
marg.|
UNUSQUISQUE. AUGUSTINUS. Et ideo non debet quis constringi, ne prohibitus a licitis admittat illicita, sed ipse quid sequatur eligat, sed tamen in hoc propensiorem esse melius est.
proprium
interl.|
sibi competens
habet donum a7 Deo :
7 a] ex
Weber
interl.|
coniugium est ex Deo sicuti et continentia
marg.|
UNUSQUISQUE
PROPRIUM
HABET. Satis hic etiam ostendit pudicitiam coniugalem esse donum Dei. Non tantum enim continentium, sed etiam coniugatorum castitas donum Dei est.
marg.|
PROPRIUM
HABET etc. Quia in hoc quisque iuvatur quod appetit avidius.
alius quidem sic,
interl.|
id est in coniugio potest salvari
alius vero sic.
interl.|
id est in viduali vel virginali continentia
Numérotation du verset
1Cor. 7,8
Dico autem
interl.|
coniuncti debitum reddant sed non nuptis, id est virginibus dico
marg.|
DICO
AUTEM. Hic dat consilium.
non nuptis, et viduis, bonum est illis si sic
interl.|
caste
permaneant8 sicut et ego.
8 permaneant] maneant
Weber
Numérotation du verset
1Cor. 7,9
Quod si se non9 continent nubant.
9 se non]
inv. Weber
interl.|
legitime
Melius est enim nubere quam uri.
interl.|
ardere libidine
marg.|
URI. Est desideriis agi vel vinci. Non ergo ideo dicit melius, quasi bonum sit uri et nubere melius, sed consuetudinem locutionis est secutus.
Numérotation du verset
1Cor. 7,10
His autem qui matrimonio iuncti sunt precipio non ego,
interl.|
hoc consulo non coniunctis sed iunctis precipio
sed Dominus,
interl.|
quasi hoc preceptum non invenerim sed Dominus in propria persona precepit
uxorem a viro non discedere,
interl.|
hoc de utroque fideli
Numérotation du verset
1Cor. 7,11
quod si discesserit
interl.|
causa fornicationis
marg.|
QUOD
SI
DISCESSERIT. Aliud est discedere, aliud ex communi consensu continere. Illud enim malum est, hoc bonum.
marg.|
AMBROSIUS. Ideo non subdit de viro sicut de muliere, quia licet viro aliam ducere, quia inferior non omnino hac lege utitur, quia potior quod a falsariis dicitur esse appositum.
manere innuptam,
interl.|
viventi viro
aut viro suo reconciliari,
interl.|
aut si non continent
et vir uxorem non10 dimittat.
10 non] ne
Weber
interl.|
supplendum est hic quod de uxore premisit, quod si dimiserit non ducat aliam, vel reconcilietur uxori
interl.|
nisi causa fornicationis
marg.|
ET
VIR
UXOREM. Non debet vir dimittere uxorem, quia faceret eam mechari, quod si illa est adultera non facit sed adulteram dimittit.
marg.|
Causa quam Christus excepit hic tacetur, quia notissima est, scilicet fornicationis.
Numérotation du verset
1Cor. 7,12
Nam ceteris ego dico
interl.|
ex Deo
marg.|
NAM
CETERIS. Ubi uterque fidelis hoc preceptum Domini dedi. Nam ceteris ubi non uterque fidelis, quod in initio Ecclesie contigit cum evangelium predicari cepit.
non Dominus.
interl.|
proprio ore
Si quis frater
interl.|
fidelis conversus ad fidem in coniugio
uxorem habet infidelem,
interl.|
non precipit sed consulit, ut si quis aliter agat non sit transgressor, sicut post de virginibus consulit. AUGUSTINUS. Monet ergo quod est lucrandi occasio cum posset licite relinquere
marg.|
SI
QUIS
FRATER
UXOREM
HABET. Idolatria et quelibet noxia superstitio fornicatio est, et Dominus causa fornicationis quidem permisit uxorem dimitti sed non iussit, et sic dedit locum Apostolo monendi ut qui noluerit non dimittat infidelem, que forsan erit fidelis.
marg.|
Si fornicatio carnis detestanda est in coniuge, quanto magis fornicatio mentis, id est infidelitas ? Iussit Esdras, immo Dominus, per eum uxores dimittere alienigenasb, per quas ad deos ibant alienos. Et per Moysen Dominus iusserat ne quis uxorem alienigenam duceret. Merito ergo quas duxerant Domino prohibente, Domino iubente dimiserunt.
b Cf. 1Esr. 10, 10-17.
marg.|
AMBROSIUS. Non est imputandum matrimonium quod extra decretum Dei factum est, sed cum cognoscitur emendandum.
marg.|
AUGUSTINUS. Cum vero cepisset gentibus evangelium predicari iam coniunctos gentiles {t. 4 : Erfurt, f. 1079rb ; facsim., p. 317b} gentilibus comperit, ex quibus si non11 ambo crederent, sed unus vel una, et infidelis cum fideli consentiret habitare, nec prohiberi a Domino debuit fidelis infidelem dimittere nec iuberi. Ideo enim non prohiberi, quia iustitia permittit a fornicante discedere, et infidelis hominis fornicatio est maior in corde quam in carne. Ideo autem nec iuberi, quia non contra iussionem Domini gentiles fuerunt ambo coniuncti, licitum ergo erat per iustitiam, sed licitum non erat faciendum propter liberam benevolentiam.
11 non] nou cacogr.
Rusch
et hec consentit habitare cum illo non dimittat illam.
interl.|
sed non expedit
Numérotation du verset
1Cor. 7,13
Et si qua mulier fidelis12
12 fidelis]
om. Weber
interl.|
idem subdit de muliere
habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum.
interl.|
dum non horret nomen Christi
Numérotation du verset
1Cor. 7,14
Sanctificatus est
marg.|
SANCTIFICATUS
EST. Quia hoc sepe contingit quod alter per alterum ad fidem convertitur. Vel mundus est vir infidelis quantum ad fidelem mulierem, et nullam ex eius coniunctione immunditiam patitur mulier fidelis.
enim vir infidelis per mulierem fidelem13, et sanctificata est
13 per mulierem fidelem] in muliere fideli
Weber
interl.|
id est munda est mulier infidelis quantum ad virum fidelem, ipse enim vir fidelis ex eius coniunctione non contaminatur, veram enim fidelis habet pudicitiam in infideli coniuge
{t. 4 : Erfurt, f. 1079rb ; facsim., p. 317b} mulier infidelis per virum fidelem,
alioquin
interl.|
si disceditis et si non est legale matrimonium
marg.|
ALIOQUIN. Si dimittitis invicem nolentes cohabitare, et aliis vos copulatis adulteri estis, et filii vestri spurii, et ideo immundi, nunc sancti quia de licitis coniugiis nati et sub creatoris veneratione nati.
marg.|
Vel si vicissim dimittunt filii qui maiorem partem sequuntur, in infidelitate manebunt. Maior enim tunc erat numerus infidelium quam fidelium. Nunc autem sancti, id est Christiani sive uno ex parentibus auctore, sive utroque.
filii vestri
interl.|
de copula nati
immundi essent,
interl.|
vel spurii vel infideles
interl.|
non legitimi
nunc autem
interl.|
si permanetis
mundi14
14 mundi] sancti
Weber
interl.|
sancti
sunt.
Numérotation du verset
1Cor. 7,15
Quod si infidelis
interl.|
vel vir vel mulier
discedit
interl.|
odio fidei
discedat,
interl.|
non pro eo fidem fidelis deserat
non15 enim servituti
15 non] + est
Weber
interl.|
id est non cogitur infidelem sequi, sed quamdiu possunt in pace esse non separentur, si in eo potuerunt vocari in eo manendum est
marg.|
NON
EST
ENIM
SERVITUTI. Non est ratum coniugium quod sine Deo, et ideo non est peccatum dimisso propter Deum si alii copulatur. Si ambo credunt per cognitionem Dei confirmatur coniugium.
subiectus frater vel16 soror in eiusmodi.
16 vel] aut
Weber
interl.|
id est in infidelitate
In pace
interl.|
ideo non debemus esse causa discordie
marg.|
IN
PACE. Non oportet litigare cum discedente, quia odio Dei discedit.
autem vocavit vos17 Deus.
17 vos] nos
Weber
interl.|
vere manendum quia : UNDE SIS
Numérotation du verset
1Cor. 7,16
Unde enim scis, mulier,
interl.|
fidelis
marg.|
UNDE
ENIM
SCIS. AUGUSTINUS. Hortatus super ea que evenerunt, nunc quia eadem fieri possunt. Hec non lege iubente sed libera caritate fiunt.
si virum salvum facies ?
interl.|
forsan posset credere qui non horret nomen Christi
Aut unde scis, vir,
interl.|
fidelis
si mulierem
interl.|
infidelem
salvam facies ?
interl.|
ita te habeas ad tuum comparem
Numérotation du verset
1Cor. 7,17
Nisi unicuique sicut Deus divisit18
18 Deus divisit] divisit Dominus
Weber
interl.|
utrique viro preesse uxori subesse
interl.|
dedit
marg.|
DIVISIT. Deus cuique quando salvetur, id est scit quando credet et sustinet, sic et tu exspecta.
et virum quemque19 sicut vocavit Deus,
19 et....quemque] unumquemque
Weber
interl.|
id est in eo statu in quo Deus vocavit non a quo
ita ambulet
interl.|
perseveranter si non statim proficit
interl.|
unusquisque
et sicut ubique20
20 sicut ubique] sic
Weber
interl.|
tenendum vobis quod omnes tenent
interl.|
nisi
in omnibus Ecclesiis doceo.
interl.|
hoc scilicet doceo quod unusquisque permaneat in suo statu
Numérotation du verset
1Cor. 7,18
Circumcisus aliquis vocatus est ?
interl.|
quasi : in eo statu potest quisque manere scilicet coniugii, sicut et in ceteris que saluti impedimentum non afferunt verbi gratia
marg.|
CIRCUMCISUS
ALIQUIS
VOCATUS
EST. Nusquam aufert consuetudinem que servata non impedit salutem, monens ne in talibus spes salutis ponatur, cum tantum pro offensione infirmorum serventur. Unde dicit nihil ea esse subdens : CIRCUMCISIO
NIHIL.
Non adducat
interl.|
non cogatur adducere
preputium.
interl.|
ritus gentilium
In preputio aliquis vocatus est ? Non circumcidatur.
interl.|
id est non cogatur ad iudaicos ritus
Numérotation du verset
1Cor. 7,19
Circumcisio nihil est et preputium nihil est,
interl.|
ad salutem nec prodest nec obest hoc vel illud, id est iudaicus vel gentilis ritus
sed observatio mandatorum Dei.
interl.|
non adducat etc. sed
Numérotation du verset
1Cor. 7,20
Unusquisque in qua
interl.|
non a qua
marg.|
UNUSQUISQUE
IN
EA
21. Hoc ad eas condiciones vel vite consuetudines respicit, que nihil obsunt fidei bonisque moribus. Sicut enim coniunx, sic et latro ad Christi fidem vocatur. Sed ille in coniugio non a coniugio. Iste vero non in latrocinio, sed a latrocinio. Non enim necesse est ut coniuges desinant esse coniuges propter fidem Christi, sicut necesse est ut latrones desinant esse latrones.
21 sic
Rusch
vocatione vocatus est,
interl.|
condicioni, vocationi non repugnante
in ea permaneat.
interl.|
sicut
Numérotation du verset
1Cor. 7,21
Servus vocatus es ?
interl.|
quasi velis hoc effugere
marg.|
SERVUS
VOCATUS. Supra posuit unum exemplum de ritu vivendi, hic aliud de condicionis dicitur officio.
Non sit tibi {t. 4 : Erfurt, f. 1079va ; facsim., p. 318a} cure, sed et si potes liber fieri, magis utere.
interl.|
servitute
interl.|
que est causa humilitati
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1079va ; facsim., p. 318a}
MAGIS
UTERE. Quia quanto quis propter Deum despectior est in hoc seculo, tanto magis exaltabitur in futuro.
Numérotation du verset
1Cor. 7,22
Qui enim
interl.|
quia eque ut Dominus servus Christi est
in Domino vocatus est servus,
interl.|
id est in fide Domini vocatus vel in operatione Domini
libertus est Domini,
interl.|
idem est ac si diceret servus sed honestius nomen
marg.|
LIBERTUS
22. Quia ereptus a peccatis que servos faciunt, nec servus condicione despiciatur, nec liber ereptus elatus servo se preponat.
22 libertus]
corr.,
liberius
Rusch
similiter qui liber vocatus est,
interl.|
a Deo quod crimen est
servus est Christi.
interl.|
quod perfectius est
Numérotation du verset
1Cor. 7,23
Pretio empti estis,
interl.|
uterque servus quia : PRETIO EMPTI
interl.|
sanguine Christi
interl.|
et quia empti
marg.|
QUIA
EMPTI
23. Reddite vicem ut vos servi sitis Christi non hominum. Hi sunt servi hominum qui humanis se subiiciunt superstitionibus.
23 sic
Rusch
nolite fieri servi hominum.
interl.|
ita scilicet ut postponatis servitium Domini
marg.|
SERVI
HOMINUM. Quod contingit vobis si dicatis : «Ego sum Pauli, ego Apollo»c.
c 1Cor. 1, 10.
Numérotation du verset
1Cor. 7,24
Unusquisque ergo24
24 ergo] om. Weber
interl.|
quia nullus status nocet
in quo vocatus est, fratres,
interl.|
non a quo quia nullus status nocet in quo quis vocatur
in hoc
interl.|
statu
permaneat25 apud Deum.
25 permaneat] maneat
Weber
interl.|
in observatione mandatorum Dei
Numérotation du verset
1Cor. 7,25
De virginibus autem
interl.|
de coniunctis dedi preceptum Domini ubi uterque est fidelis vel meum consilium dedi ubi alter infidelis
marg.|
DE
VIRGINIBUS. Causa illius fornicatoris, de omni fornicatione vitanda docet.
preceptum Domini non habeo,
interl.|
aliqua lege precipientis ut contineant vel nubant
consilium
interl.|
non preceptum
autem do,
interl.|
a Spiritu sancto mihi inspiratum, idem quod supra dedi non nubendi ubi tamen aliud licet
tamquam misericordiam
interl.|
apostolatum
consecutus a Domino,
interl.|
ita
ut sim fidelis.
interl.|
in dispensatione mihi credita
Numérotation du verset
1Cor. 7,26
Existimo ergo bonum hoc26 esse
26 bonum hoc]
inv. Weber
interl.|
quia Apostolus et fidelis ergo hoc consilium do, scilicet nubendi quia existimo hoc, id est in virginitate permanere
propter instantem necessitatem,
interl.|
non solum spe eterne vite
interl.|
ita existimo quia ita vere est scilicet
marg.|
NECESSITATEM. Dicit penurias seculi quas sepe patiuntur coniugati, infirmis infirmam rationem pretendit. Posset enim digniorem reddidisse virginitatis rationem eius munus amplius commendando. Supergreditur enim virginitas condicionem humane nature, per quam homines angelis assimilantur. Maior tamen victoria virginum est quam angelorum. Angeli enim sine carne vivunt, virgines vero in carne triumphant. Inde est quod in tabernaculo Domini supremum operimentum erat de pellibus hyacinthinis, per quod intelligitur celibum vita, habet enim hyacinthus speciem similem throno, ita qui in carne virgineam puritatem servant supercelestibus similantur. Hi sunt qui cum mulieribus non sunt inquinati et «sequuntur agnum quocumque ierit»d.
d Apc. 14, 4.
quoniam bonum est homini sic esse.
interl.|
in virginitate
interl.|
tamen si
Numérotation du verset
1Cor. 7,27
Alligatus es uxori ? Noli querere solutionem.
interl.|
etsi instat necessitas
interl.|
sed si
Solutus es ab uxore ? Noli querere uxorem.
interl.|
si potes continere
Numérotation du verset
1Cor. 7,28
Si autem
interl.|
sed tamen
acceperis uxorem non peccasti, et si
interl.|
similiter
nupserit virgo non peccavit,
interl.|
non peccant tamen levius est esse sine coniugio quia
tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi
interl.|
pro necessariis rebus providendis sibi et filiis
ego autem vobis parco.
interl.|
dum consulo hoc evitare, vel dum concedo quod vultis et si grave
interl.|
tribulationem carnis habebunt sed ego parco vobis
Numérotation du verset
1Cor. 7,29
Hoc itaque dico, fratres :
marg.|
HOC
ITAQUE
DICO. Hic ad temperantiam monet. Quasi : quia coniungemini dum sine peccato possit fieri, itaque hoc consilium do vobis.
tempus breve est,
interl.|
quo non generatione carnali propagandus est populus Dei, sed regeneratione spirituali colligendus
reliquum est,
interl.|
hoc solum restat agendum
ut et27 qui habent uxores tamquam non habentes sint,
27 et] om. Weber
interl.|
studendo Dei servitio non operi carnis
marg.|
TAMQUAM
NON
HABENTES. Quod utique facit qui habens uxorem reddit, non exigit debitum et qui propter infirmitatem propriam ducit uxorem, plangens potius, quia si ne uxore esse non potuit, quam gaudens, quia duxit et maxime qui pari consensu continentiam servant. Gratiora sane coniugia iudicanda sunt que sive filiis procreatis, sive prole contempta continentiam pari consensu servare poterunt.
Numérotation du verset
1Cor. 7,30
et qui gaudent
interl.|
pro aliqua prosperitate seculi
tamquam non gaudentes,
interl.|
intus timentes corrumpi
et qui flent
interl.|
pro casibus coniugii vel aliqua tristitia seculi
tamquam non flentes28, et qui emunt
28 et qui flent....flentes]
ante
et qui gaudent tamquam non gaudent
Weber
interl.|
ut que provident filiis
tamquam non possidentes,
interl.|
non apponant cor perituris rebus
Numérotation du verset
1Cor. 7,31
et qui utuntur hoc mundo
interl.|
ut et universaliter colligam
tamquam non utantur.
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1079vb ; facsim., p. 318b}
TAMQUAM
NON
UTANTUR. Ut ex bonis eius bona faciant non mali fiant. Que ne putentur mala bonis dantur. Itemque tolluntur ut probentur. Ne vero putentur summa dantur, et malis itemque tolluntur ut crucientur.
{t. 4 : Erfurt, f. 1079vb ; facsim., p. 318b} Preterit enim
interl.|
quotidie senescit
marg.|
PRETERIT
ENIM. AMBROSIUS. Ideo hec quasi non sint existimanda sunt, quia preterit et ut novis corporibus novus mundus conveniat, igne purgabitur.
figura huius mundi.
interl.|
pulchritudo non substantia
Numérotation du verset
1Cor. 7,32
Volo autem
interl.|
si nubitis hoc consulo sed magis volo
vos sine sollicitudine esse.
interl.|
rei uxorie qua diminuta propensius vigilatur
interl.|
quia
Qui sine uxore est, sollicitus est
interl.|
ut impleat
que Domini sunt, quomodo placeat Deo.
interl.|
non quomodo mundo serviat
interl.|
interiori pulchritudine
interl.|
sed
Numérotation du verset
1Cor. 7,33
Qui autem cum uxore est, sollicitus est que sunt mundi,
interl.|
de domo scilicet regenda
quomodo
interl.|
etiam
placeat uxori, et divisus est.
interl.|
quia partim Deo, partim servit mundo
interl.|
non natura sed actu
Numérotation du verset
1Cor. 7,34
Mulier29 innupta et virgo,
29 mulier] et
praem. Weber
interl.|
similiter vidua ut virgo
cogitat que Domini sunt,
interl.|
iam non cogitat, ne damnetur a Deo quod est timor custos malorum
marg.|
COGITAT
QUE
DOMINI. Hec enim de damnatione non timens et de salute secura cogitat tantum que Domini sunt.
ut sit sancta et corpore
interl.|
actionibus qua geruntur ministerio corporis
et spiritu.
interl.|
voluntate
marg.|
UT
SIT
SANCTA
CORPORE
30
ET
SPIRITU. Hoc et nupta sed amplius innupta que libera a necessitatibus mundanis quibus astricta est nupta, intensius vacat celestibus preceptis.
30 sic
Rusch
Que autem nupta est, cogitat que sunt mundi, quomodo placeat viro.
interl.|
non ut sancta non sit, etsi minus. Non enim potest fieri ut non sit sanctum corpus quo sancificatus utitur spiritus
Numérotation du verset
1Cor. 7,35
Porro hoc
interl.|
consulo non nubere sed ad utilitatem hoc dico, ut expeditius Deo serviatis non ut si incontinentes estis, sim vobis laqueus fornicationis et occasio
ad utilitatem vestram
interl.|
maiorem
dico : non ut laqueum
marg.|
NON
UT
LAQUEUM. AUGUSTINUS. Sed ad id tendens dico quod honestum est, ut homo sit castus corpore et animo, non quod turpe sit coniugium, sed quod hoc honestius et facilitatem habeat.
vobis iniiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem prebeat sine impedimento
interl.|
quod est in coniugio
Domino31
31 Domino] Dominum
Weber
interl.|
se
obsecrandi32
32 obsecrandi] observandi
Weber
interl.|
etsi honestius et expeditius tamen SI QUIS etc.
Numérotation du verset
1Cor. 7,36
Si quis autem
interl.|
ne et si virgo non peccat, custos eius videatur peccare dicit : SI QUIS etc.
marg.|
SI
QUIS
AUTEM. Sicut de virginibus determinavit, sic et de custodibus determinat.
turpem se videri existimat
interl.|
quandoque
super
interl.|
de
virgine sua, quod sit superadulta,
interl.|
ultra pubertatem
et ita oportet fieri,
interl.|
quia virgo non vult continere
interl.|
ut nubat, quia virgo non vult continere
quod
interl.|
virgo
vult faciat,
interl.|
custos
non peccat
interl.|
custos
si33 nubat.
33 si]
om.
Weber
interl.|
virgo
Numérotation du verset
1Cor. 7,37
Nam qui statuit in corde suo
interl.|
ideo dico si oportet non peccat nam de isto patet
firmus,
interl.|
in proposito non curans vel sobolem vel aliud huiusmodi
non habens necessitatem,
interl.|
cum virgo velit continere
interl.|
sed
potestatem autem habens34 sue voluntatis,
34 habens] habent
Weber
interl.|
implende
et
interl.|
qui
hoc iudicavit in corde suo,
interl.|
non ex levitate statuit sed ex iudicio mentis bonum esse decrevit
servare virginem suam,
interl.|
non ingerens fomitem nuptiarum
bene facit.
interl.|
non tantum non peccat
Numérotation du verset
1Cor. 7,38
Igitur
interl.|
et quia ita oportet fieri ut diximus
et qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit,
interl.|
quia licet quod facit
et qui non iungit, melius facit.
interl.|
cum habeat potestatem sue voluntatis
marg.|
MELIUS
FACIT. Quia apud Deum meritum illi collocat et a seculi sollicitudine liberat illam. Et ideo recte ait : Melius est enim quod licet et expedit, quam quod licet et non expedit.
marg.|
AUGUSTINUS. Hic enim bene utitur homo malo ibi vero bene utitur bono. Duo enim hec, scilicet bonum et malum, et hec duo bonus usus et malus usus sibimet adiuncta quatuor differentias faciunt. Bene utitur aliquis bono continentiam dedicans Deo. Male utitur quis bono continentiam dedicans idolo. Male utitur quis malo concupiscentiam relaxans adulterio. Bene utitur malo concupiscentiam restringens connubio. Sic ergo melius est bene uti bono, quam bene uti malo.
Numérotation du verset
1Cor. 7,39
Mulier alligata est
interl.|
similiter vidua potest nubere sed beatius est continere, vel virgo quocumque tempore potest nubere, sed coniugata etiam si dimissa est non potest dum vivit vir
marg.|
MULIER
ALLIGATA. Dixerat mulierem causa fornicationis a viro recedentem manere innuptam, aut viro suo reconciliari et non dixerat, an maneret toto tempore vite sue, an tempore viri hoc determinat. Continuatio : virgo semper potest nubere cui vult, sed mulier, id est vidua separata a viro vivente viro ALLIGATA
EST
LEGI etc.
35 legi]
om. Weber
interl.|
viri
quanto tempore vivit vir eius36,
36 vivit-vir eius]
inv. Weber
interl.|
ut non liceat alii nubere
quod si dormierit vir eius
interl.|
tamen prime nuptie a Domino secunde permisse
marg.|
QUOD
SI
DORMIERIT etc. AUGUSTINUS. Non dicit primus vel secundus vel quotus nec nobis diffiniendum quod non diffinit Apostolus, unde nec ullas debeo damnare nuptias, nec eis verecundiam numerositatis auferre. Dominus autem septemviram non damnat, nec dicit in resurrectione non posse esse. Sed tantum neque nubent, neque nubentur, unde nec contra humane verecundie sensum audeo dicere, ut quotiens voluerint nubant, nec ex corde meo quotaslibet nuptias condemnare. Quod dicitur univire hoc omni vidue : BEATIOR
ERIT
SI
SIC
PERMANSERIT.
liberata est,
interl.|
id est permittitur ei ut
cui vult nubat tantum in Domino.
interl.|
sine turpitudine et viro sue religionis vel sue legis
Numérotation du verset
1Cor. 7,40
Beatior autem erit si sic permanserit
interl.|
innupta
marg.|
BEATIOR
AUTEM etc. Satis ostendit beatam esse etiam post mortem viri iterum nubentem fidelem, sed beatiorem non nubentem. Unde maxime Cataphrygarum et Novatianorum hereses concidunt quas buccis sonantibus non sapientibus Tertullianus inflat, dum secundas nuptias tamquam illicitas maledico dente conscidit, quas omnino licitas Apostolus sobria mente concedit.
marg.|
AMBROSIUS. De tertiis autem et quartis et de ultra pluribus nuptiis solent homines movere questionem. Sed quis audet diffinire quod nec Apostolum video diffinivisse ?
secundum meum consilium, puto autem
interl.|
quod vos non putatis
marg.|
PUTO
AUTEM. Non dubitat Apostolus sed contemptores increpat ut et Dominus dicens : ‘Si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis’e. Vel putas inveniet fidem in terra ? Verbo dubitationis infidelitatem arguit.
e Cf. Lc. 18, 8 : « Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra ? ».
quod et ego
interl.|
sicut alii apostoli
Spiritum Dei habeam37
37 habeam] habeo
Weber
interl.|
quo inspirante hec et alia suadeo.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Cor. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=61&chapitre=61_7)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Cor. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=61&chapitre=61_7)
Notes :