Hugo de Sancto Caro

Capitulum 8

Numérotation du verset 1Cor. 8,1 

De his autem
que idolis sacrificantur scimus,
quia omnes scientiam habemus.
Scientia inflat,
caritas vero
edificat.
Numérotation du verset 1Cor. 8,2 

Si quis se existimat scire aliquid,
nondum cognovit quemadmodum
oporteat eum scire.
Numérotation du verset 1Cor. 8,3 

Si quis autem diligit Deum,
hic cognitus est
ab eo.
Numérotation du verset 1Cor. 8,4 

De escis autem que idolis immolantur,
scimus quia nihil est idolum in mundo,
et quod nullus Deus
nisi unus.
Numérotation du verset 1Cor. 8,5 

Nam etsi sunt qui dicantur dii
sive in celo,
sive in terra,
siquidem sunt dii multi,
et domini multi,
Numérotation du verset 1Cor. 8,6 

nobis tamen
unus
Deus Pater,
ex quo omnia,
et nos in illum,
et unus Dominus Iesus Christus,
per quem omnia
et nos per ipsum.
Numérotation du verset 1Cor. 8,7 

Sed
non in omnibus est scientia.
Quidam autem
cum scientia1 usque nunc idoli,
1 cum scientia] conscientia Weber
quasi idolothitum
manducant,
et conscientia ipsorum
cum sit infirma polluitur.
Numérotation du verset 1Cor. 8,8 

Esca autem
nos non commendat Deo,
neque enim2 si non manducaverimus
2 enim] om. Weber
deficiemus,
neque si manducaverimus abundabimus.
Numérotation du verset 1Cor. 8,9 

Videte autem
ne forte hec licentia vestra
offendiculum fiat infirmis3.
3 infirmis] infirmibus Weber
Numérotation du verset 1Cor. 8,10 

Si quis enim4
4 quis enim] inv. Weber
viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem,
nonne conscientia eius cum sit infirma
edificabitur
ad manducandum
idolothita ?
Numérotation du verset 1Cor. 8,11 

Et
peribit infirmus in tua scientia, frater,
propter quem Christus mortuus est ?
Numérotation du verset 1Cor. 8,12 

Sic autem peccantes in fratres
et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis.
Numérotation du verset 1Cor. 8,13 

Quapropter si esca scandalizat fratrem meum,
non manducabo carnem
in eternum,
ne fratrem meum scandalizem.

Capitulum 8

Numérotation du verset 1Cor. 8,1 
marg.| { 8 } { 92va } De his autem que idolis] In tribus precedentibus capitulis egit Apostolus contra luxuriam, ut iura matrimonii statueret : In his quatuor sequentibus agit contra gulam, in fine statuens, et commendans Eucharistie sacramentum. In hoc autem capitulo arguit Apost. Corinthios de idolothytis, non {7. 92vb} quia idolothyta comedere peccatum esset, vel malum in se, sed quia scandalizabantur infirmi. Dividitur autem hoc caput in quatuor partes.
marg.| In prima parte laudat Apostolus scientiam Corinthiorum, qua sciebant carnem non pollui ab idolo ligneo, vel lapideo, sed modum et usum scientie vituperat, quia non servabant famam suam, dum videbantur idola venerari comedentes idolothyta, id est immolata.
marg.| In secunda parte docet non esse nisi unum Deum, qui solus honorandus, et venerandus est ibi [Scimus quia nihil est idolum]
marg.| In tertia ostendit exemplo eorum aliquos iam peccasse, ibi [Quidam cum conscientia idoli]
marg.| In quarta monet omnem materiam, et occasionem scandali tollere, ibi [Videte autem ne forte] Dicit ergo :
marg.| {h} De his autem] Hic est quasi titulus cap. quasi, Nos.
marg.| {i} Scimus] Quosdam reprehendit eis se annumerans ; qui cum scirent discretionem non esse faciendam, sed omnia esse munda, comedebant immolata idolis in idolio coram infirmis in fide, qui nesciebant cibos ita esse immundos. Unde exemplo illorum infirmi comedebant illos in idolio in venerationem idoli, credentes quod sic facerent illi : aut si non comedebant, confundebantur coram Gentibus super hoc.
marg.| {k} Scientia inflat, caritas edificat] quasi dicat licet sciatis immolata idolis non ob hoc esse immunda ad comedendum, et ex hoc superbitis comparatione ignorantium : tamen propter caritatem quam debetis habere ad proximos, non debetis comedere, quia sic destruitis illos, qui edificandi essent a vobis.   [Scientia inflat] beatus Bernardus Cibus indigestus corpus corrumpit, et inflatum hydropicum facit, si digestus fuerit, nutrit : ita scientia stomacho anime ingesta si non fuerit igne caritatis decocta, malos humores generat : Et numquid mali mores, mali humores ? Hic solet queri quare scientia inflat, non caritas sed caritas edificat : quia ex caritate incidit homo quandoque in elationem, et ita inflat. Preterea scientia donum Dei est sicut et caritas.
marg.| Et dicunt quidam quod sola scientia non potest esse sine elatione : sed caritas potest. Sed hec solutio mala est, quia scientia que inflat, non semper inflat mortaliter, sed quandoque venialiter ; caritas autem bene potest esse cum elatione veniali.
marg.| Propter hoc assignari possunt quinque rationes quare scientia inflat, et non caritas. Prima, quia scientia magis manifestam se exhibet habenti, quam caritas : Eccles. 9.a. Nescit homo utrum amore an odio dignus sit : nullus autem inflatur, aut superbit de eo, quod nescit se habere. Eccl. 2.c. Vidi quod tantum precederet sapientia stultitiam quantum differt lux a tenebris : quia sicut lux seipsam manifestat oculis, ita scientia anime, sive oculo intellectus.
marg.| Secunda ratio est, quia quicumque vult habere caritatem, habet eam sine labore ; sed non sic de scientia, imo cum magno labore, et difficultate acquiritur : de tali autem sepe superbit homo sed de eo quod habet ad libitum suum, quis superbiret. Eccl. ultimo capitulo : Colluctata est anima mea cum illa.
marg.| Tertia ratio est quia scientia habentem reddit honorabilem hominibus ; quod caritas non imo ut sepe facit haberi pro vili. Eccl. 11.a. Sapientia humiliati exaltabit caput eius, etc.
marg.| Quarta ratio est, quia quilibet erubescit ignorantiam suam ; et multi gloriantur de peccato suo. {7. 93ra} Δ Unde per oppositum quasi naturaliter gloriatur homo de scientia sua, et humiliatur de caritate, que opponitur peccato. Ps. 5. Quid gloriaris in malitia ?
marg.| Quinta ratio est, quia intensio, sive excessus scientie bene apparet, quia talis melius opponit, melius respondet : sed non apparet, quando aliquis excedit alium in caritate ; si enim plura bona opera faciat quam alius, non propter hoc manifestum est, quod maiorem habeat caritatem ; ut patet in activis viris et contemplativis. Sir. 20.b. Sapiens in verbis amabilem facit seipsum. Sic autem dico quod scientia, quam habetis de idololatris inflat vos, et ita non est vera scientia. Quia.
Numérotation du verset 1Cor. 8,1 
expositio glossae
marg.| {h} De his autem aetc. Supra egit de nuptiis : hic agit de idolothytis.
a {191.1601A}
marg.| Idolothytum dicitur ab idolo, et thyto grece quod est ferrum quo fit cauterium. Unde idolothytum quasi idolo cauteriatum sive signatum : sicut in contrarium in Dedicatione fiunt cruces in pariete ad significandum, quod in nomine Crucifixi dedicata est Ecclesia. Ex creatione munda. ad Titum 1.d. Omnia munda mundis : coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum.
marg.| In idolio, templo idoli. De his predictis docui, vel de his predictis scriptis edocui, vel de his predictis quesitis docui. Quia licet ea comedere. E contra : Dt. 7.d. Non inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut et illud est : quasi spurcitiam detestaberis, etc. Item Act. 15.e. Hoc visum est Spiritui sancto, ut abstineatis a contagionibus simulacrorum, etc.
marg.| Item Ez. 4.d. Morticinum, et laceratum a bestiis non comedi. Solutio : Licet omnia comedere, que natura non prohibet, sed non cum veneratione idoli, quod prohibet Apostolus, et predicte auctoritates.
marg.| Multa autem prohibita sunt Iudeis in onus, et repressionem. Nm. 25.a. Vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt, et adoraverunt Deos eorum Act. 10.c. Quod Deus purificavit, tu ne commune dixeris.
marg.| Nec sufficienter scire dicit. Contra per Glossam paulo superius : Λ Vos scitis eque mecum, quod licet ea comedere : sic Apostolus sufficienter scivit ; constat ergo et quod ipsi. Solutio : Ly (eque) sonat in associationem non in paritatem. Apostolus autem sufficienter sciebat, quia sciebat bene uti pro loco, et tempore. Ignari, idest minus sufficientes. Caritas que non inflatur. Inf. 13.b. Ex hoc relinquitur, quod aliqua caritas inflatur : quod verum est, idest habens caritatem ; inflatur autem venialiter. Vel Ly (que) non restringit, sed apponit. Per se utilis est scientia. Hoc intelligendum est non de scientie dono sed tantum que consistit in cognitione. Demones qui Greco vocabulo, etc. in Hebreo dicitur, id est crudelis. Elationem scientie, que est ex scientia. Stimulus Satane. 2Cor. 12.b. Ne erigatur : non quia inflaretur ex scientia Apostolus, sed quia posset inflari : Et bene vocatur tunc nomen stimulationis, quasi ad exstirpandam vesicam inflatam.
marg.| Melius est scire, etc.b Illud sumptum est de Enchiridion Infirmitatem nostram, qua cito possumus cadere in peccato mortali, egrotare, et huiusmodi, proponunt nosse, quia de celo descendit, γνωσθι σὲαὐτόν, nosce teipsum. Apponit dolorem. Eccles. 1.d. Peregrinationis. Ps. 38. Advena ego sum et peregrinus. Ex desiderio patrie, que sunt duo irrigua superius, et inferius, que petit Axa. Iud. 1. Nec perfecta est scientia, idest, nec perfecte utitur illa. Mater omnium bonorum : sed constat quod virtutes sunt bone, ergo caritas est mater omnium virtutum. Contra : super illud : Mt. 1.a. Abraham genuit Isaac, etc. fides spem, spes caritatem.
b {191.1601D}
marg.| Solutio : Secundum illos qui dicunt, quod caritas informat omnes virtutes, fides prior est origine, caritas informatione. Secundum alios sic solvitur : mater omnium bonorum, id est operum, quia caritas movet ad omnia bona opera, et ex caritate est omne meritum. Scientiam mitigat, temperate utitur ea. Pro quo Christus mortuus est. 2Cor. 5.c. Materiam formavit ; idem invenitur super Ps. 108. Deus laudem meam ne tacueris. Sed forma hominis non est facta per Verbum in idolo.
marg.| Contra Io. 1.a. : « Omnia per ipsum facta sunt ». Glossa Omnis creatura visibilis et invisibilis, omnis compago, omnis forma, omnis concordia partium : ergo forma hominis in idolis per Verbum facta est. Preterea Ly, hic, dicitur ideo, quia ille qui facit, peccat : eadem ratione, et ille, qui facit Crucifixum ex cupiditate.
marg.| Respondeo : Non est per Verbum facta, intellige hoc, quasi per se ; quia sensus est, id est in quantum in idolo infigitur quedam dignitas ; illam enim dignitatem appellat formam, et illa nihil est, vel infixio eius in materia non est per Verbum : Sed Gilb. in sua Glossa dicit, quod hoc non est idolum, quando supponit pro formato, et secundum hoc aliquid est ; quando pro forma, secundum hoc nihil est : credebant enim miseri idololatre formam hominis in idolo esse conformem Deo ; id est ex eo quod forma hominis erat impressa in idolo, credebant divinitatem inesse ei, secundum quam deberet, ut Deus adorari. Nihil fiunt homines cum peccant, quia recedunt a vero esse. Ez. 26.d. In nihilum redigam te, et non eris.
marg.| Qui enim in Deo non est, qui solus vere est, non esse dicitur, ut dicitur super illud Ps. 38. Remitte mihi prius quam abeam, et amplius non ero. Mens otiosa et curiosa. Sap. 14.b. Supervacuitas hominum hec advenit in Orbem terrarum. Unus tantum Deus est, etc. Nam unus non ponitur substantive ; aliter esset falsa hec. Unus Deus est. Consensione, id est convenientia voluntatis : unitate gemine substantie, id est nature. Nec maius aliquid omnes, quam singuli : iuxta hoc a simili dicitur, quod non magis maturum faciunt hominem omnes virtutes insimul, quam una. Et illa invenis, scilicet potentiam, sapientiam, et bonitatem.
Numérotation du verset 1Cor. 8,2 
marg.| {a} Si quis] etc. sicut vos, quod liceat uti idolothytis.
marg.| {b} Nondum cognovit] etc. quia per usum scientie sue ledit alios, et sic inutilis est scientia vestra, utilis autem est scientia, que docet et illuminat ; sicut sol omnes illuminat, et nulli lumen suum abscondit. Sir. 20.d. Sapientia absconsa thesaurus invisus, que utilitas in utrisque ? Item ille cognovit quomodo oportet scientiam habere, qui seipsum docet et postea alios invitat. 1. Esdr. 7.b. Paravit cor suum ut investigaret legem Domini ; et faceret et doceret in Israel preceptum et iudicium. Rm. 2.c. Qui alium doces teipsum non doces. Item quia non tantum per speculum oportet scire, sed per practicam ; aliter non esset confirmatus, nisi diu fuerit in practica : Eccl. ultimo capitulo : In faciendo eam confirmatus sum.   [Nondum cognovit] beatus Bernardus Non probat Apostolus multa scientem, si modum sciendi nescierit : quid ergo dicit modum sciendi ? ut scias quo ordine, quo studio, quo fine queque noscere oporteat, quo ordine, ut prius id quod maturius est ad salutem ; quo studio ut id ardentius, quod vehementius ad amorem ; quo fine ut non ad inanem gloriam, vel aliquid simile, sed ad edificationem tuam et proximi. Sunt namque qui scire volunt, ut sciantur ipsi, et turpis vanitas est : qui profecto non evadent Satyricum subsannantem, et dicentem.
marg.| « Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter ».
marg.| Et sunt qui scire volunt ut scientiam vendant ; verbi gratia pro pecunia et honoribus, et turpis questus est. Sed sunt qui scire volunt ut edificent, et caritas est : et sunt qui scire volunt ut edificentur, et prudentia est. Horum omnium solum ultimi duo non inveniuntur abusi scientia ; quippe qui ad hoc volunt intelligere ut bene faciant : reliqui omnes audiant, Scienti bonum, et non facienti peccatum est illi : Iacob. 3.d.
Numérotation du verset 1Cor. 8,3 
marg.| {c} Si quis diligit Deum] et propter eum proximum.
marg.| {d} Hic cognitus] etc. id est hic cognitionem habet a Deo, quod scit uti scientia, sicut oportet. Similis expositio ibi in Ps. 62. Sic in sancto apparui tibi. Vel   [cognitus] id est approbatus, et ita eius scientia similiter est approbata. Est autem iste modus loquendi. Cognitus sum a Deo, id est Deus dedit mihi cognitionem ; consimilis illi, Sol videt nos, quando videmus solem.   [Cognitus] B. Bernard. Si Deum ignoras, non potes amare quem nescias ; nec habere quem non amaveris.
Numérotation du verset 1Cor. 8,4 
marg.| {e} De escis autem] Ne videatur scientiam eorum de idolothytis reprobare, ostendit quod in veritate non est immundus cibus, quia idolis sit immolatus.
marg.| {f} Scimus] Quid scimus de escis ? quoniam sunt munde, et hoc scimus per hoc.
marg.| {g} Quia nihil] etc. ergo non potest escam a Deo datam, et creatam maculare. Quatuor modis in Glossa exponitur hoc.   [Idolum nihil est] id est forma idoli. Sed materia eius aliquid est, et a Deo. Vel idest, nullius representativum, quia super illud Ex. 20.a. Non facies tibi sculptibile neque omnem similitudinem : dicit Origenes Similitudo que nullius rei naturalis est representativa, est idolum ; quod non est representativum rei, que fingitur solum ut chimera, dicitur sculptibile. Vel idest, id quod fingunt esse idolum nihil est : fingebant enim idololatre idolum esse compactum ex Spiritu presidente, et imagine materiali. Vel id est nihil est, sicut peccatum, quia separat a vero esse, a Deo scilicet sic cultus idoli. Esth. 14.a. Non tradas sceptrum tuum his, qui non sunt. Is. 44.b. Plaste idoli omnes nihil sunt ; ergo multo magis nihil sunt idola, que fiunt ab eis. Is. 14.f. Ecce vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo quod non est. Iob. 18.c. Calcet super eum desuper quasi rex interius : habitent in tabernaculo eius socii eius, qui non est. Isto modo dicit Boethius quod mali homines non sunt. Quintam expositionem habere possumus a Glossa super illum locum infr. 10.e. Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? aut quod {7. 93rb} idolum sit aliquid ? Nec idola, nec eis immolata aliquid sunt id est nihil per se possunt sive ad iuvandum, sive ad nocendum. Est ergo sensus.
marg.| {g} Idolum] etc. id est non potest iuvare aut nocere.   [Idolum nihil est] Za. 11.d. O pastor et idolum. Et est contra quosdam, qui ita soliciti sunt in serviendo talibus prelatis, qui sunt sicut formido in virgulto, sive vinea Domini ; signum habent custodiendi, et nihil custodiunt. Duo cornua significant, quod ipsi habeant scientiam utriusque Testamenti. Et sicut materia idoli est a Deo, forma non ; sic talis Prelatus, quia homo est, a Deo est ; sed forma custodiendi, vel constituendi eum in prelationem a Diabolo. Unde vere nihil sunt : non tantum socii eius quod non est, sed factura eius, quod minus est.
marg.| {h} Nullus Deus nisi unus] supple, Deus est. Ly (unus) enim sumitur non {7. 93va} Δ substantive, sed adiective.
Numérotation du verset 1Cor. 8,4 
expositio glossae
marg.| Quanto magis, etc. imo certe videtur, quod multo minus. Respondeo, imo certe dicit, quod si illa non sunt partes, quia sunt idem, scilicet potentia, sapientia, et bonitas ; ergo Λ dicitur Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus sunt eadem potentia, etc. Unde sequitur: quod idem, sed propter proprietatem : ex hoc potest haberi ratio, quod proprietates sunt ; sed de hoc diverse sunt opiniones. Neque ex alio profectus : Argumentum quod paternitas est innascibilitas. Proprietate, videlicet existente. Confitetur et filii originem non ab initio temporali, sed ab initio, id est patre. Non per seipsum, id est non a seipso. Peregrinatur. 2Cor. 5.b.
Numérotation du verset 1Cor. 8,5 
marg.| {a} Nam etsi dicantur] etc. Intentio Apostoli, ut dictum est, est ostendere ab idolothytis abstinendum esse, licet sciamus ea esse munda, et non posse inquinari per hoc, quod immolata sunt idolis, quia idolum nihil est, unde non potest nocere creature Dei. Hoc idem probat hic per locum a maiori, uno modo.
marg.| Et notandum, quod Dii dicuntur adoptione, et nuncupatione : Secundum quod exponitur littera hec de Diis nuncupatione, sic dico quod idolum nihil potest in creatura Dei, quia nec sancti, qui magis possunt. Vel continuatur ad ultimum, quod melius est. Sic dico, quod non est, nisi unus Deus tantum.
marg.| {a} Nam etsi] etc. adoptione.
marg.| {b} In celo] ut anime sanctorum, qui ibi sunt.
marg.| {c} Sive in terra] sancti, qui hic habent gratiam Dei.
marg.| {d} Siquidem] etc. hoc modo.
marg.| {e} Et Domini] qui presunt aliis.
Numérotation du verset 1Cor. 8,6 
marg.| {f} Nobis tamen] etc. videlicet tota Trinitas : Et sumitur ly, (pater,) essentialiter.
marg.| {h} Ex quo omnia] idest, quia ex eo sunt omnia, et hoc credimus, et ita verum est, quod nobis est unus Deus.
marg.| {i} Et nos in illo]  ; id est per illum sumus recreati. Dii ergo dicuntur homines per adoptionem. Rm. 8.c. Accepistis Spiritum adoptionis filiorum per quem adoptati estis in filios. Ps. 81. Ego dixi Dii estis, et, id est quia, filii Excelsi omnes. Io. 10.g. Si illos dixit Deos ad quos sermo Dei, etc. Secundum hoc ergo omnis habens gratiam Dei, dicitur Deus : Item dicuntur Dii participatione divine sapientie. Mt. 16.c. Vos autem quem me esse dicitis. Hier. Homines sunt, qui de humanitate loquuntur ; Dii autem qui divinitatem intelligunt. Item dicuntur homines participatione potestatis iudiciarie, sic omnes Prelati. Ps. 81. In medio autem Deorum Deos diiudicat. Ex. 22.d. Diis non detrahes. Item participatione dominationis dicuntur Dii. Ex. 7.a. Ecce constitui te Deum Pharaonis, ut facias de eo quod vis, sicut si esses Deus.
marg.| {a} Nam etsi] etc. Queritur quare dicit   [dicantur] et non dicit   [sunt] quia multi vocantur Dii et Domini, et non sunt ; sed potius sunt demones, et tyranni. Unde id, Omnes Dii gentium demonia : Potest dici non tantum de Diis earum, sed de Diis Christianorum. Dt. 32.e. Surgant et opitulentur vobis. Dn. 14.b. Iste enim intrinsecus est luteus, et forinsecus eneus ; tantum verba sanctitatis habentes, sed interius sunt pleni omni spurcitia. Habac. 2.d. Ve qui dicis ligno, expergiscere, et lapidi, etc. Sic possunt loqui aliqui prelatis suis quasi ligno, et lapidi, cum opus est ut defendant Ecclesias suas. Bar. 6.b. Sceptrum habet, sicut homo iudex regionis qui in se peccantem, etc. habet gladium, verbum Dei, et habet securim excommunicationis, se autem a latronibus non liberat. Nec mirum, quia Is. 1.f. Principes tui infideles, socii furum. Sicque ostentant sanctitatem, et iustitie rigorem, tamen neutrum habent. 1Rg. 13.a. Filius unius anni erat Saul cum regnare cepisset. <Glossa> interlinearis Iustus et humilis tamquam parvulus lactens. Tales sunt Prelati multi in primo anno prelationis sue. Duobus autem annis regnavit in Israel. <Glossa> interlinearis iuste, et moderate, postea magis tyrannus, quam rex. Sic fit ad litteram de nostris prelatis. Unde Ez. 19.a. Leo factus est, et didicit predam capere et homines devorare, post primum annum, vel secundum : imo etiam in multorum epitaphiis scribendum esset, quod nec uno die regnaverunt in Prelationibus suis ; ex quo non computatur, nisi tempus illud in quo bene se habuit Saul.
marg.| {g} Unus Deus pater] id est unus creator. Dt. 6.a. Deus tuus unus est. Quod vero tantum sit unus Deus, potest probari : quia si essent multi, ponamus quod duo sint ostendo quod uterque esset insufficiens, aut alter superfluus, sic : Unus est omnipotens, aut alter similiter, aut non si eque omnipotens, superfluus est alter, quia tantum potest facere unus quantum uterque : si non est omnipotens, aut aliquid potest, aut nihil ; si nihil, inutilis est ; si aliquid, aut idem quod ille alius ; aut aliud, si idem, iterum est superfluus ; si aliud quod non ille ; ergo uterque est insufficiens. Item ex hoc sequeretur, quod non esset simplex omnino : quia hoc nomen {7. 93vb} Deus, quod diceretur de utroque, traheretur in partem : aut ergo per differentiam additionis, et sic esset uterque compositus ; aut per differentiam subtractionis, et sic iterum non esset summe simplex, quia summe simplici nihil potest subtrahi.
marg.| {h} Ex quo omnia] Rm. 11.d. Ex ipso sunt omnia.
marg.| {i} Et nos in illo] per ipsum et in ipso, quasi in proprio loco. Unde Augustinus in princ. confess. Inquietum est cor nostrum Domine, donec pervenerit ad te, qui sustentas nos in esse, sicut res sustentatur. In loco suo. Hbr. 1.a. Sustentans omnia verbo virtutis sue. Act. 17.f. In ipso vivimus, et movemur, et sumus, quia dicit Io. 14.a. Ego sum via, veritas, et vita : In ipso sumus, ut in veritate ; vivimus, ut in vita ; movemur, ut in via per imitationem. Glossa tamen dicit, et nos in illo fovente : iuxta illud. Gn. 1.a. Spiritus Domini ferebatur super aquas. Gn. 48.c. dicit Iacob. ad Dominum, Deus qui pascis me ab adolescentia mea. In Ps. 30. Propter nomen tuum deduces me, et enutries me.
marg.| { k } Unus Dominus Iesus Christus] etiam in quantum homo Dominus est. Unde Ps. 8. Omnia subiecisti sub pedibus eius. Io. 13.b. Vos vocatis me Magister, et Domine, etc. Ps. 104. Constituit eum, scilicet Ioseph Pharao dominum, et principem domus sue, etc. Eph. 4.a. Unus Dominus, una fides, unum baptisma, Deus, et pater omnium. Mal. 2.b. Numquid non pater unus omnium nostrum ? Numquid non Deus unus creavit nos ? Za. 14.b. In die illa erit Dominus unus, et nomen eius unum. Sed quare non addit de Spiritu sancto ? Respondeo quia nexus patris, et filii intelligitur in patre, et filio.
marg.| {l} Per quem omnia] id est Christum. Io. 1.a. Omnia per ipsum facta sunt, quasi per artem.
marg.| {m} Et nos per ipsum] Vel potest exponi de demonibus et idolis prout Dii dicuntur, nuncupatione. Dico quod idolum nihil est.
marg.| {a} Nam etsi in celo] ut Sap. 13.a. Solem, et Lunam rectores Orbis terrarum Deos putaverunt.
marg.| {c} Sive in terra] ut idola.
marg.| {d} Siquidem] certe.
marg.| {e} Dii multi] nuncupatione sola, et Domini. Similiter Ier. 10.d. Dii qui non fecerunt celum, et terram, pereant de terra, et de locis, que sub celo sunt.
marg.| {f} Nobis tamen unus Deus] secundum veritatem, qui potest omnia, sed illi Dii tantum nuncupatione nihil possunt, unde non possunt contaminare cibos.
Numérotation du verset 1Cor. 8,6 
expositio glossae
marg.| Non natura, vel participatione. Non enim talis est participatio, ut aliqui conformantur in albedine ; sed non est participatio per cognitionem, et dilectionem, que ideo dicuntur participatio, quia ex parte sunt, non enim capiuntur plene.
marg.| Latria, servitus, ly (servitus) non sufficienter exponit illud : unde interpretatur illud per generalec ; servitus enim quid commune est ad latriam, et ad duliam. Qui non est factus, supple, Deus. Equalitas Angelorum. Mt. 22.c. Et Lc. 20.f. Erunt sicut Angeli Dei. Ut ille colatur : colitur autem credendo in eum, sperando et diligendo. Ut dicitur in Prophetis : Queritur si debeat dici quod Christus sit nobis pater, etc.d Et dicendum quod si sumatur pater essentialiter, tota Trinitas est unus pater, sive unus creator omnium ; si personaliter, non ita gratia. Ita est filii, etc. Argumentum, quod Christus est filius Spiritus sancti, et sui, et hoc est verum. Quod enim scriptum est. Ex. 20.a. Deus tuus unus. Dt. 6.a. Nec alia per filium, alia per patrem ; ergo omnia creata sunt per patrem, ergo ab aliquo, vel ab aliquibus creata sunt per patrem : A quo ? Si dicas a filio exinde sequitur, quod pater esset a filio. Si dicas a patre, ergo pater est a patre. Respondeo, non sequitur, ergo ab aliquo, vel ab aliquibus : quia cum componis ibi ablativum, iam significatur auctoritas, et subauctoritas ; quod non est in prima, scilicet cum dicitur, per patrem. Qui nesciunt adhuc, nondum erant enim bene firmi Λ in fide. Propter quem salvandum, quantum ad sufficientiam. Caritatis non emuli, id est imitatores, vel zelatores peccant. In Christo, non in Christum. Imo videtur.
c {191.1604C}
d {191.1604D}
marg.| Sed nota, quod peccare in Christum sumitur tribus modis, scilicet large, ut quicumque peccat mortaliter : stricte, ut quicumque per ignorantiam peccat : strictius, ut quicumque negat Christum, et hoc modo sumitur hic. Cuius regnum dimittitis, id est fideles, qui sunt regnum eius, a fide abire facitis. Non manducabo. Ponatur, quod ille scandalizetur {7. 94rb} de quolibet, quid fiet ? Respondeo, tunc debet comedere ; non debet propter hoc dimittere ; hoc enim erit de veritate vite, que non est dimittenda propter scandalum.
Numérotation du verset 1Cor. 8,7 
marg.| {n} Sed non in omnibus est scientia] hec :
marg.| {p} Autem] id est quia   [Quidam] Vel   [Non in omnibus] hec est scientia videlicet, quia Deus unus est, et non plures.
marg.| {o} Quidam manducant] etc. et postquam conversi iam sunt.
marg.| {q} Cum scientia idoli] id est putantes idolum esse Deum.
marg.| {r} Et manducant idolothytum] id est cum veneratione idoli.
marg.| {s} Et conscientia] etc. in fide polluitur exemplo eorum, qui unius Dei fidem habent, qui comedebant   [Idolothytum] quasi cum veneratione idoli coram eis, licet in veritate non crederent numinis aliquid esse in idolo.
Numérotation du verset 1Cor. 8,8 
marg.| {t} Esca autem nos non] etc. ad non habendum, vel ad habendum maiorem gratiam, sive comederimus, sive non. Rm. 14.c. {7. 94ra} Δ Non est regnum Dei esca, et potus. Glossa ibi, Horum usu non acquiritur regnum Dei, sicut nec amittitur.
marg.| {a} Neque deficiemus] Contra : Mt. 15.d. Dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via. Solutio : Ibi agitur de defectu corporali, qui provenit ex defectu cibi corporaliter ; hic loquitur de defectu spirituali, qui non causatur ex defectu cibi corporaliter, sed potius profectus spiritualis augetur. Dn. 3.b. Ecce Deus noster quem colimus, potest eripere nos. 2Cor. 4.a. habentes hanc ministrationem, etc. non deficimus. Lc. 12.b. Non in abundantia cuiusque, vita eius est.   [Neque deficiemus] a gratia.
marg.| {b} Abundabimus] gratia. 2Cor. 8.c. Qui multum non abundavit. Rm. 14.a. Qui non manducat, manducantem non spernat. Non enim solis ieiunantibus apparuit Dominus, sed etiam manducantibus. Mar. ultimo capitulo : Recumbentibus undecim, etc.
marg.| {c} Videte] Ex quo sumere huiusmodi escas, vel non sumere non confert gratiam, vel aufert.
marg.| {d} Ne forte hec licentia] qua licet nobis comedere idolis immolata.
marg.| {f} Offendiculum] in fide. 1Pt. 2.c. Non quasi velamen habentes malitie libertatem. Rm. 14.a. Infirmum in fide assumite. Gal. 5.b. Vos in libertatem vocati estis fratres tantum, ne libertatem in occasionem detis. Et subdit quomodo sit offendiculum.
marg.| {g} Si quis enim infirmus] in fide.
marg.| {h} In idolio recumbentem] idest, coram idolo.
marg.| {i} Nonne conscientia eius] qui non habet talem scientiam.
marg.| {l} Ad manducandum idolothyta] idest, idolo immolata cum veneratione idoli.
Numérotation du verset 1Cor. 8,9 
moraliter
marg.| {e} Hec licentia vestra] idest libertas vestra o Clerici, quam transfertis in luxuriam, quasi liceat vobis omnia facere. 1Pt. 2.b. Gal. 5.c. Ne fiat offendiculum infirmis laicis.
Numérotation du verset 1Cor. 8,10 
moraliter
marg.| {h} In idolio recumbentem] Contra Theologos, et Monachos curiales. Item recumbentes ad scacarium in scholis, fame percipiendorum fructuum omnium prebendarum. Amos 2.c. Accubuerunt iuxta omne altare, et vinum damnatorum bibebant, idest, adulatorum, et detractorum. Prv. 23.a. Ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii ; noli laborare ut diteris ; sed prudentie tue pone modum.
marg.| { k } Edificabitur ad manducandum idolothyta] Sic exemplo Theologorum, et maxime Doctorum, qui habent plures prebendas, cum prohibeat lex. Dt. 17.d. Non habebit uxores plurimas, que alliciant animum eius, etc.
Numérotation du verset 1Cor. 8,11 
moraliter
marg.| {m} Et peribit] Rm. 14.c. Noli cibo tuo perdere, pro quo Christus mortuus est. Lv. 19.c. Coram ceco non pones offendiculum, id est nec modicum. Duas ponit hic rationes propter quas non est edendum cum offendiculo proximi, quia frater noster est, et quia Christus mortuus.
Numérotation du verset 1Cor. 8,12 
moraliter
marg.| {n} Sic autem] Ostendit, quod peccatum infirmorum redundat in eos, qui etc. propter quam ostendit, quod non debent hoc facere exemplo suo.
marg.| {o} Percutientes] non gladio verbi Dei, sed gladio mali exempli, de quo Mt. 26.c. Converte gladium tuum in locum suum ; omnis enim, etc. Amos 9.a. Percute cardinem, id est conscientiam, et commoveantur superliminaria, idest ratio, et intellectus. Sir. 21.a. Rhomphea bis acuta, omnis iniquitas, idest inequalitas.
Numérotation du verset 1Cor. 8,13 
moraliter
marg.| {p} Non manducabo carnem] quod maius est, quam non manducare idolothytum.
marg.| {q} In eternum] id est numquam. Simile. Io. 13.a. Non lavabis mihi pedes in eternum, id est numquam lavabis. Rm. 14.d. Noli propter escam destruere opus Dei ; omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. Nm. 25.a. Fornicatus est. Ibi Glossa Origenis. Non solum in cibis, idolis immolatum est, sed etiam in verbis ; cum omnis sermo qui pietatem docet, Deo immolatus est ; qui autem impietatem, idolis : quid igitur, qui in factis ?
marg.| {r} Ne fratrem meum scandalizem] Mt. 18.a. Qui scandalizaverit unum de pusillis, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Cor. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=61&chapitre=61_8)

Notes :