Capitulum 12

Numérotation du verset Sap. 12,1 
{t. 3 : Erfurt, f.   41vb   ; facsim., t. 2, p. 734b} O quam bonus et suavis est Domine spiritus tuus1 in nobis2
1 O quam ... spiritus tuus plerique codd. edd. Cor1 Ω Rusch ] Bonus enim spiritus tuus est G Cava Q² T Z* X Σ Weber
2 nobis ΦRG ΘM (al.) ΨD Cor3 (vel) Ω M ΩJ ΩS * Rusch ] omnibus Z* Cor 1 =Cor 3 (Rabanus) ΩJ²
Numérotation du verset Sap. 12,2 
Ideoque3 hos qui exerrant partibus corripis et de quibus peccant admonens alloqueris
ut relicta malitia credant in te Domine.
3 Ideoque] propter quod Weber
Numérotation du verset Sap. 12,3 
Illos4 enim antiquos habitatores5 sancte terre tue quos exhorruisti6
4 Illos] et praem. Weber
5 habitatores] inhabitatores Weber
6 terre tue quos exhorruisti] tue terre odiens Weber
Numérotation du verset Sap. 12,4 
quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina
et sacrificia iniusta
Numérotation du verset Sap. 12,5 
et filiorum suorum7 necatores
sine misericordia et comestores viscerum hominum
et devoratores8 sanguinis9
7 suorum] om. Weber
8 et devoratores] devorationem et om. Weber
9 sanguinis] sanguinem Cava X ΘH, sanguinum L , a medio sacramento tuo Weber
Numérotation du verset Sap. 12,6 
et auctores parentes animarum inauxiliatarum
voluisti perdere10 a medio sacramento tuo11 per manus parentum nostrorum
10 voluisti perdere Rusch Weber ] inv. ΩS ΩJ Ed1455 edd.
11 a medio sacramento tuo Ω Ed1455 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 12,7 
ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei que tibi omnium carior est terra
Numérotation du verset Sap. 12,8 
sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas ut illos paulatim exterminarent.
Numérotation du verset Sap. 12,9 
Non quia impotens in bello eras12 subicere impios iustis aut bestiis sevis aut verbo duro simul exterminare
12 in bello - eras ] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 12,10 
sed partibus iudicans dabas locum penitentie
non ignorans quoniam nequa est natio eorum13 et naturalis malitia ipsorum
et quoniam non {t. 3 : Erfurt, f. 42ra   ; facsim., t. 2, p. 735a} poterat mutari cogitatio illorum
in perpetuum.
13 eorum] illorum Weber
Numérotation du verset Sap. 12,11 
Semen enim erat maledictum ab initio
nec timens aliquem veniam dabas peccatis illorum.
Numérotation du verset Sap. 12,12 
Quis enim dicet tibi quid fecisti ?
Aut quis stabit contra iudicium tuum ?
Aut quis in conspectu tuo14 veniet vindex iniquorum hominum ?
Aut quis tibi imputabit si perierint nationes15 quas tu fecisti ?
14 conspectu tuo] conspectum tuum Weber
15 perierint nationes] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 12,13 
Nec enim est alius Deus quam tu cui16 cura est de omnibus17 ut ostendas quoniam non iniuste iudicas iudicium18
16 cui] cuius Weber
17 omnibus CorS3 Rusch Weber ] nobis CorS3* (vel v. 16)
18 iudicas iudicium] iudicasti Weber
Numérotation du verset Sap. 12,14 
neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti.
Numérotation du verset Sap. 12,15 
Cum ergo sis19 iustus iuste omnia disponis.
Ipsum quoque qui non debet puniri
condemnas
et20 exterum estimas a tua virtute.
19 ergo sis] inv. Weber
20 et] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 12,16 
Virtus enim
tua iustitie initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis.
Numérotation du verset Sap. 12,17 
Virtutem enim ostendis tu qui non crederis in virtute esse21 consummatus
et hos qui te22 nesciunt23
in audacia24 traducis.
21 in virtute - esse] inv. Weber
22 te] om. Weber
23 nesciunt CorS3* Rusch ] sciunt CorS3 Weber
24 te... audacia] sciunt audaciam Weber
Numérotation du verset Sap. 12,18 
Tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas
et cum magna reverentia disponis nos. Subest enim tibi cum volueris25 posse.
25 volueris] voles Weber
Numérotation du verset Sap. 12,19 
Docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet iustum esse et humanum
et bone spei fecisti filios tuos quoniam iudicans26 {t. 3 : Erfurt, f. 42rb   ; facsim., t. 2, p. 735b} das locum in peccatis penitentie.
26 iudicans] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 12,20 
Si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta cruciasti attentione et liberasti dans tempus et locum per que possunt27 mutari a malitia
27 possunt] possint Weber
Numérotation du verset Sap. 12,21 
cum quanta diligentia iudicasti filios tuos quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum ?
Numérotation du verset Sap. 12,22 
Cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et cum de nobis iudicatur speremus misericordiam tuam28.
28 tuam] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 12,23 
Unde et illis
qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt per hec que coluerunt dedisti summa tormenta.
Numérotation du verset Sap. 12,24 
Etenim in erroris via diutius erraverunt deos estimantes hec que in manibus29
sunt supervacua infantium30 insensatorum more31 viventes.
29 manibus Cor3 (al.) CorS3* Ω M] animalibus Cor3 (Rabanus et antiqui) CorS3 Weber
30 infantium Amiatinus X Y ΨD Ω Rusch edd.] infantum Weber
31 more] + sentientes et X
Numérotation du verset Sap. 12,25 
Propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti.
Numérotation du verset Sap. 12,26 
Qui autem ludibriis et increpationibus32 non correcti33 sunt dignum Dei iudicium experti sunt.
32 et increpationibus] increpationis Weber
33 correcti W² Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] correpti Weber
Numérotation du verset Sap. 12,27 
In his enim que patiebantur moleste ferebant in quibus patientes indignabantur. Per hec quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur videntes illum quem olim negabant se nosse verum Deum34 agnoverunt. Propter hoc35 quod et finis condemnationis illorum veniet super illos36.
34 verum Deum] inv. Weber
35 hoc] om. Weber
36 illorum veniet super illos] illis veniet Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Sap. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=31&chapitre=31_12)

Notes :