Capitulum 6

Numérotation du verset Sap. 6,1 
Melior est sapientia
quam vires
et vir prudens
melior1 quam fortis.
1 melior] magis Weber
Numérotation du verset Sap. 6,2 
Audite ergo reges
et intelligite, discite iudices finium terre.
Numérotation du verset Sap. 6,3 
Prebete aures
vos qui
continetis multitudines et placetis vobis in turbis
nationum
Numérotation du verset Sap. 6,4 
quoniam data est a Domino potestas vobis
et virtus
ab Altissimo qui interrogabit
opera vestra et cogitationes scrutabitur
Numérotation du verset Sap. 6,5 
quoniam cum essetis ministri regni
illius non recte iudicastis
neque custodistis legem iustitie neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
Numérotation du verset Sap. 6,6 
Horrende
et cito apparebit vobis quoniam durissimum iudicium2 in his qui presunt fiet.
2 durissimum iudicium] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 6,7 
Exiguo enim conceditur misericordia.
Potentes autem potenter tormenta patientur.
Numérotation du verset Sap. 6,8 
Non enim subtrahet personam cuiuscumque3 Dominus qui est omnium dominator4 nec reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et equaliter cura est illi de5 omnibus
3 cuiuscumque] cuiusquam Weber
4 qui est omnium dominator] om. Weber
5 de] pro Weber
Numérotation du verset Sap. 6,9 
fortioribus autem fortior instat cruciatio6.
6 cruciatio CorS3* Rusch Weber ] crutiatio CorS3 Gildas Lucifer_Calaratinus
Numérotation du verset Sap. 6,10 
Ad vos ergo reges sunt hi sermones mei
ut discatis sapientiam
et non excidatis.
Numérotation du verset Sap. 6,11 
Qui enim custodierint iustitiam7
iuste iustificabuntur
invenient quid respondeant.
7 iustitiam] iusta Weber
8 iusta] ista Weber
Numérotation du verset Sap. 6,12 
Concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam.
Numérotation du verset Sap. 6,13 
Clara est et que numquam marcescet9 sapientia
et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenitur10 ab his qui querunt eam11.
9 marcescet] marcescat Weber
10 invenitur] invenietur Weber
11 eam] illam Weber
Numérotation du verset Sap. 6,14 
Preoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat.
Numérotation du verset Sap. 6,15 
Qui de luce vigilaverit
ad illam non laborabit.
Assidentem enim illam foribus suis inveniet.
Numérotation du verset Sap. 6,16 
Cogitare ergo de illa sensus est consummatus
et qui vigilaverit
propter illam cito securus erit12.
12 securus erit] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 6,17 
Quoniam dignos se ipsa circuit querens
et in viis
suis13 ostendet14 se illis hilariter et in omni providentia
occurrit illis.
13 suis] om. Weber
14 ostendet] ostendit Weber
Numérotation du verset Sap. 6,18 
Initium enim illius verissima est discipline concupiscentia.
Numérotation du verset Sap. 6,19 
Cura ergo discipline dilectio est
et dilectio custodia est legum illius est. Custoditio15 legum consummatio est16 incorruptionis.
15 custodia est legum illius custoditio] custoditio legum illius est custoditio autem Weber
16 consummatio est] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 6,20 
Incorruptio
autem facit esse proximum Deo.
Numérotation du verset Sap. 6,21 
Concupiscentia itaque sapientie deducet ad regnum perpetuum.
Numérotation du verset Sap. 6,22 
Si ergo delectamini in17 sedibus
et sceptris
o reges18 populi, diligite sapientiam ut regnetis in perpetuum19.
17 in Cor1 Cor3 (rubr. sublin.) ΩS ΩJ Rusch ] om. Weber
18 sceptris o] stemmatibus Weber
19 regnetis - in perpetuum Ω M Rusch ] inv. cett. Weber
Numérotation du verset Sap. 6,23 
Diligite lumen sapientie omnes qui preestis populis20
20 Diligite... populis Amiatinus M Σ Λ Φ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 6,24 
Quid est21 sapientia et quemadmodum facta
sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non preteribo veritatem
21 est] + autem Weber
Numérotation du verset Sap. 6,25 
neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam talis homo22 non erit particeps sapientie.
22 talis homo] ista Weber
Numérotation du verset Sap. 6,26 
Multitudo autem sapientium
sanitas est orbis terrarum
et rex sapiens
Numérotation du verset Sap. 6,27 
Ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Sap. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=31&chapitre=31_6)

Notes :