Biblia communis

<31.468b> Prologus ‘Liber Sapientiae’

prol.| Incipit prologus in librum. - Liber Sapientie apud Hebreos1 nusquam est. Unde et ipse titulus – alias: stilus2 - grecam3 magis4 eloquentiam redolet. Hunc5 Iudei Philonis esse affirmant6. Qui proinde sapientie7 nominatur quia in eo8 Christi adventus qui est sapientia Patris et passio eius evidenter exprimitur. A a
a Isidorus Hispalensis , Ethymologiarum libri, 6, 2 § 30. =   De Bruyne , Préfaces de la Bible latine, 8 (libri sapientiales), p. 121.
1 apud Hebreos] om. P116
2 titulus alias stilus Rusch ] stilus P18 Bruyne, titulus Bruyne ( S v )
3 grecam] greca Bruyne ( S v )
4 alias stilus grecam magis] grecam Do17/5
5 Hunc] + quidam P116
6 affirmant] dicunt Bruyne ( v )
7 sapientie] sapientia P18 Bruyne ( v )
8 eo] om. Bruyne (S)



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Sap. Prol.468b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=31&chapitre=31_Prol.468b)

Notes :