Capitulum 15

Numérotation du verset Sap. 15,1 
et verus es
patiens et in1 misericordia disponens omnia.
1 in] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 15,2 
Etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem tuam et si non peccaverimus scimus
Numérotation du verset Sap. 15,3 
Nosse enim te consummata iustitia est
et scire iustitiam et virtutem tuam radix est immortalitatis.
Numérotation du verset Sap. 15,4 
Non enim in errorem induxit nos hominum male artis excogitatio nec umbra picture labor sine fructu effigies sculpta per varios colores
Numérotation du verset Sap. 15,5 
cuius aspectus insensato dat concupiscentiam et diligit mortue imaginis effigiem sine anima.
Numérotation du verset Sap. 15,6 
Malorum amatores
digni sunt morte2 qui spem habent in talibus3 et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt.
2 sunt morte] sunt Clementina , om. Weber
3 habent - in talibus Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 15,7 
Sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit que munda sunt in usum vasa et similiter4 que his sunt contraria horum autem vasorum qui sit usus iudex est figulus.
4 et similiter] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 15,8 
Et cum labore vanum deum fingit de eodem5 luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum ducit se6 unde acceptus est
repetitus anime debitum7 quam8 habebat.
5 fingit - de eodem] inv. Weber
6 ducit se] inv. Weber
7 anime debitum] inv. Weber
8 quam] quem Weber
Numérotation du verset Sap. 15,9 
Sed est cura illi9 non quia laboraturus est nec quoniam brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et erarios imitatur et gloriam prefert quoniam res supervacuas fingit.
9 cura illi] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 15,10 
Cinis est enim10 cor eius et terra supervacua spes illius et luto vilior vita illius
10 enim] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 15,11 
quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi animam que operatur et qui insufflavit ei11 spiritum vitalem.
11 ei] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 15,12 
Sed et12 estimaverunt lusum13 esse vitam nostram et conversationem vite compositam ad lucrum et operante14 unumcumque15 {t. 3 : Erfurt, f. 44ra   ; facsim., t. 2, p. 739a} etiam ex malo acquirere.
12 et] om. Weber
13 lusum] ludum Weber
14 operante] oportere Weber
15 unumcumque CorS3* Rusch ] undecumque CorS3 Weber
Numérotation du verset Sap. 15,13 
Hic enim scit se super omnes16 delinquere qui ex terre materia fragilia vasa et sculptilia fingit
16 scit se - super omnes] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 15,14 
Omnes
enim insipientes et infelices
supra modum anime sue17 superbi sunt inimici tui populi18
et improperantes19 illi.
17 sue] om. Weber
18 tui populi] inv. Weber
19 improperantes] imperantes Weber
Numérotation du verset Sap. 15,15 
Quoniam omnia idola nationum deos estimaverunt20 quibus nec21 oculorum visus est ad videndum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.
20 deos estimaverunt] om. Weber
21 nec] neque Weber
Numérotation du verset Sap. 15,16 
Homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos. Nemo enim
sibi similem homo poterit deum fingere.
Numérotation du verset Sap. 15,17 
Cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis. Melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem numquam
Numérotation du verset Sap. 15,18 
sed et animalia
miserrimi22
colunt. Insensata23 enim comparata his illis24 sunt deteriora
22 miserrimi] miserrima Weber
23 Insensata] Insensate Weber
24 illis] aliis Weber
Numérotation du verset Sap. 15,19 
sed nec aspectu aliquod ex his animalibus bona potest conspicere25.
Effugerunt26 autem Dei laudem et benedictionem eius.
25 aliquod... conspicere] aliquis ex his animalibus bona potest conspicere Weber
26 Effugerunt] effugit Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Sap. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=31&chapitre=31_15)

Notes :