Biblia communis

Capitulum 9

Numérotation du verset Sap. 9,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 40rb   ; facsim., t. 2, p. 731b} Deus patrum meorum1 et Domine misericordie2 qui fecisti omnia verbo tuo
1 patrum meorum] parentum Weber
2 misericordie] + tue Weber
Numérotation du verset Sap. 9,2 
et sapientia tua constituisti
hominem ut dominaretur3 creature que a te facta est
3 dominaretur] dominetur Weber
Numérotation du verset Sap. 9,3 
ut disponat orbem terrarum in equitate
et iustitia et in directione cordis
iudicet.
Numérotation du verset Sap. 9,4 
Da mihi
sedium tuarum
assistricem sapientiam et noli me reprobare
a pueris tuis
Numérotation du verset Sap. 9,5 
quoniam servus tuus sum ego4
et
filius ancille tue.
Homo5 infirmus
et exigui temporis
et minor ad intellectum
iudicii et legum
4 servus tuus sum ego] ego servus tuus inv. Weber
5 Homo] sum praem. Weber
Numérotation du verset Sap. 9,6 
et si quis erit consummatus
inter filios hominum et6 si ab illo fugerit7 sapientia tua
in nihilum computabitur.
6 et] om. Weber
7 ab illo fugerit] afuerit ab illo Weber
Numérotation du verset Sap. 9,7 
Tu autem8 elegisti me9 regem
populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum.
8 autem] om. Weber
9 elegisti me] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 9,8 
Et10 dixisti
edificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tue
altare11
similitudinem tabernaculi tui sancti12 quod preparasti
ab initio
10 Et] om. Weber
11 altare] aram Weber
12 tui sancti] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 9,9 
et tecum sapientia tua13
que novit opera tua
que et affuit tunc cum orbem terrarum faceres
et sciebat
quid placitum esset oculis tuis et quid directum
in preceptis tuis.
13 tua] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 9,10 
Mitte illam de celis sanctis14 tuis
et15 a sede magnitudinis tue
ut mecum sit
et mecum laboret
et sciam
quid acceptum sit apud te.
14 celis sanctis] inv. Weber
15 et] + mitte illam Weber
Numérotation du verset Sap. 9,11 
Scit enim illa omnia et intelligit
et deducet me in operibus meis sobrie
et custodiet me in sua potentia
Numérotation du verset Sap. 9,12 
et erunt accepta opera mea
et disponam
populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei.
Numérotation du verset Sap. 9,13 
Quis enim hominum poterit scire consilium Dei ? Aut quis poterit cogitare quid velit Deus16 ?
16 Deus] Dominus Weber
Numérotation du verset Sap. 9,14 
Cogitationes enim mortalium timide
et incerte providentie nostre.
Numérotation du verset Sap. 9,15 
Corpus enim quod corrumpitur17
aggravat animam et terrena inhabitatio deprimit18 {t. 3 : Erfurt, f. 40vb   ; facsim., t. 2, p. 732b} sensum multa cogitantem.
17 Corpus... corrumpitur] Corruptibile enim corpus Σ f
18 terrena inhabitatio (habitatio S* ) - deprimit (deprimet Y ) ΩS ΩJ Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 9,16 
Et difficile estimamus que in terra sunt
et que in prospectu sunt
invenimus cum labore que in celis sunt autem
quis investigavit ?
Numérotation du verset Sap. 9,17 
Sensum autem tuum quis sciet19 nisi tu dederis sapientiam
et miseris sanctum spiritum sanctum20 tuum de altissimis
19 sciet] scivit Weber
20 sanctum] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 9,18 
et sic correcte sunt semite
eorum qui in terris sunt et que tibi placent didicerunt homines ?
Numérotation du verset Sap. 9,19 
Nam21 per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi Domine a principio22
21 Nam] Et Weber
22 quicumque... principio Σ Λ S  M  Φ Ω Rusch Clementina ] om. Edmaior. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Sap. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=31&chapitre=31_9)

Notes :