Capitulum 13

Numérotation du verset Sap. 13,1 
in2 quibus non subest scientia Dei
et de his que {t. 3 : Erfurt, f. 42va   ; facsim., t. 2, p. 736a} videntur bona non potuerunt intelligere eum qui est.
Neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex.
1 autem sunt] inv. Weber
2 in] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 13,2 
Sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem aut3 lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt
3 aut] et Weber
Numérotation du verset Sap. 13,3 
quorum et4 si specie delectati deos putaverunt sciant quanto his5 dominator eorum speciosior est.
Speciei enim generator hec omnia constituit
4 et] om. Weber
5 his] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 13,4 
aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intelligant ab ipsis quoniam qui hec fecit6 fortior est illis.
6 fecit] constituit Weber
Numérotation du verset Sap. 13,5 
A magnitudine enim speciei et creature cognoscibiliter poterit creator horum7 videri.
7 creator horum] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 13,6 
Sed tamen adhuc in his minor est querela et hii enim fortassis errant Deum querentes et volentes invenire.
Numérotation du verset Sap. 13,7 
Etenim cum in operibus illius conversentur et8 inquirunt et persuasum habent quoniam bona sunt que videntur.
8 et] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 13,8 
Iterum autem nec his debet ignosci.
Numérotation du verset Sap. 13,9 
Si enim tantum potuissent9 scire ut possent estimare seculum quomodo huius Dominum facilius non10 invenerunt ?
9 potuissent] potuerunt Weber
10 facilius non] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 13,10 
Infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum
aurum
et argentum
artis inventionem
et11 similitudines animalium
aut lapidem inutilem opus manus
antique.
11 et] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 13,11 
Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit12 et huius docte radat13 corticem omnem14 et arte sua usus diligenter fabricet vas inutile in conversationem15 vite
12 secuerit Z ΩS Ω J Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] secaverit Weber
13 rabat] eradat Weber
14 corticem omnem] inv. Weber
15 inutile in conversationem] utile in conversatione Weber
Numérotation du verset Sap. 13,12 
reliquiis16 autem huius17 operis ad preparationem esce abutatur
16 reliquiis] reliquias Weber
17 huius] eius Weber
Numérotation du verset Sap. 13,13 
et reliquum {t. 3 : Erfurt, f. 42vb   ; facsim., t. 2, p. 736b} horum quod ad nullum facit usum18. Lignum curvum et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam sue artis19 figuret illud et assimilet20 imagini hominis
18 nullum... usum] nullos usus facit Weber
19 sue artis] inv. Weber
20 assimilet] + illud Weber
Numérotation du verset Sap. 13,14 
aut alicui ex animalibus illud comparet perliniens lubrica et rubicundo faciat21 fuco colorem illius et omnem maculam que in illo est perliniens terra22
21 rubicundo faciat] rubicundum faciens Weber
22 terra] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 13,15 
ut23 faciat ei dignam habitationem et24 in pariete ponens illud et25 confirmans ferro
23 ut] et Weber
24 et] om. Weber
25 et] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 13,16 
ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest adiuvare se26. Imago enim est et opus est illi adiutorium27.
26 adiuvare se] inv. Weber
27 adiutorium] adiutorio Weber
Numérotation du verset Sap. 13,17 
Et de substantia sua et de28 filiis suis et de29 nuptiis votum faciens inquirit. Non erubescit loqui cum illo qui sine anima est
28 de] om. Weber
29 de] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 13,18 
et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita mortuum rogat et in adiutorium inutilem invocat
Numérotation du verset Sap. 13,19 
et pro itinere petit ab eo30 qui ambulare non potest et de acquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo qui in omnibus est inutilis.
30 eo] hoc Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Sap. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=31&chapitre=31_13)

Notes :